0291 IN OCTAVA
PASCHAE. SERMO I. De fide vincente, et tribus testimonis in coelo et in terra.
(I Joan. V, 4-11)1. Omne
quod natum est ex Deo, vincit mundum. Postquam Unigenitus Dei non rapinam
arbitratus est esse se aequalem Deo, hominis quoque dignatus est fieri filius,
et habitu inventus ut homo, non immerito jam de coelesti generatione exiguitas
humana praesumit. Neque enim indignum est Deo, eorum fieri 0292D patrem, quorum se Christus fecerit fratrem. Hinc est quod beatus
Joannes (qui saepius nobis ac studiosius hanc commendat adoptionem filiorum Dei)
in ipso quoque Evangelii sui principio: Quotquot, inquit,
receperunt eum, dedit eis potestatem filios Dei fieri
(Joan. I, 12). Huic ergo verbo simile est quod audivimus hodie de
906 ejus Epistola recitari: Omne,
inquit, quod natum est ex Deo, vincit mundum. Quotquod
enim sunt Christi, cum Christo eos mundus odit; sed cum Christo superatur
pariter et 0293A ab ipsis. Nolite, ait,
mirari si odit vos mundus: scitote quia priorem me vobis odio
habuit (Joan. XV, 18). Et item: Confidite, inquit, quia ego vici
mundum (Joan. XVI, 33). Sic nimirum manifesta fit sermonis
illius veritas, quem ait Apostolus: Quos praescivit,
inquit (haud dubium quin Deus Pater), et praedestinavit
conformes fieri imagini Filii sui (Rom. VIII, 29). Vide
conformationem. Post ipsum adoptantur, ut sit ipse primogenitus in multis
fratribus; post ipsum odit mundus eos; post ipsum et ab eis vincitur
mundus. 2. Bene ergo quod natum est ex Deo, vincit mundum, ut
sit testimonium coelestis generationis victoria tentationis: et sicut is qui
filius est per naturam, mundum cum suo principe triumphavit, sic et nos 0293B victores inveniamur quotquot sumus filii adoptionis. Victores
sane, sed in ipso, qui confortat nos, in quo et possumus omnia: quia haec est victoria quae vincit mundum, fides nostra. Fide
siquidem in Dei filios adoptamur: fidem in nobis mundus in maligno positus odit
atque persequitur; fide quoque et vincitur, sicut scriptum est: Sancti per fidem vicerunt regna (Hebr. XI, 33).
Quidni attribuatur fidei victoria, cujus est etiam vita? Justus, inquit, ex fide vivit
(Rom. I, 17). Quoties ergo tentationi resistis, quoties vincis
malignum, noli propriis tribuere viribus; noli in te, sed magis in Domino
gloriari. Quando enim fortis ille armatus tuae coderet infirmitati? Audi denique
quid Dominici constitutus pastor ovilis admoneat: 0293C Adversarius, inquit, vester diabolus,
tanquam leo rugiens, circuit quaerens quem devoret; cui resistite fortes in
fide (I Petr. V, 8, 9). Vides quemadmodum sibi veritatis
testimonia concinant. Paulus fide regna vicisse sanctos; Petrus principi mundi
resistendum in fide; Joannes quoque: Haec est, inquit,
victoria quae vincit mundum, fides nostra. 3. Sequitur: Quis enim est qui vincit mundum, nisi
qui credit quoniam Jesus est Filius Dei? Certum id quidem, fratres, omnem
qui non credit in Filium Dei, ex hoc ipso jam non modo victum esse, sed etiam
judicatum. Sine fide enim impossibile est placere Deo (Hebr. XI,
6). Verumtamen potest forte movere, quod tam multos videmus credentes
Jesum Filium Dei esse, adhuc tamen mundi nihilominus 0293D cupiditatibus irretitos. Quid ergo ait: Quis
est qui vincit mundum, nisi qui credit quia Jesus est Filius Dei, cum et
ipse jam mundus id credat? An non ipsi quoque daemones et credunt, et
contremiscunt? Sed dico: Putasne, Filium Dei reputat Jesum, quisquis ille est
homo qui ipsius nec terretur comminationibus, nec attrahitur promissionibus, nec
praeceptis obtemperat, nec consiliis acquiescit? Nonne is, etiamsi fateatur se
nosse Deum, factis tamen negat? Porro fides sine operibus mortua est in
semetipsa (Jac. II, 20). Nec sane mirum videri potest si nequaquam
vincit, qui nec vivit quidem. 4. Quaeris quaenam sit vivida et
victoriosa fides? Illa sine dubio per quam Christus habitat in cordibus 0294A nostris. Christus enim et virtus est, et vita nostra. Cum Christus apparuerit vita vestra, ait Apostolus, tunc et vos apparebitis cum ipso in gloria (Coloss.
III, 4). Unde gloria, nisi de victoria? aut quare cum ipso apparebimus,
nisi quia in ipso et vincimus? Denique, si his tantum data est potestas filios
Dei fieri qui suscipiunt Christum, de his quoque solis intelligendum est quod
dicitur: Omnis qui natus est ex Deo, vincit mundum. Inde
est quod hic quoque cum dixisset: Quis est qui vincit mundum,
nisi qui credit quia Jesus est Filius Dei? ut planius faceret eam
commendari fidem per quam, ut dictum est, Christus in cordibus nostris habitat,
addidit continuo de ipsius adventu, dicens: Hic est qui venit
per aquam et sanguinem, Jesus Christus. Adhuc autem 0294B supereminentiorem viam ostendens: Et Spiritus
est, inquit, qui testificatur quoniam Jesus est Filius
Dei. Sane quod interponit, signanter repetens: Non in
aqua solum, sed in aqua et sanguine, ad Moysi differentiam 907 arbitror accipiendum. Moyses siquidem in aqua venit, a qua et
nomen accepit ut Moyses vocaretur. 5. Recolant quibus nota est
historia Veteris Testamenti, quemadmodum in Aegypto, dum parvuli omnes
Israelitici germinis necarentur, expositum in aquis Moysen tulerit filia
Pharaonis (Exod. II, 3). Et vide si non manifeste Christi et in hoc
ipso videtur praecessisse figura Simili nempe cum Pharaone etiam Herodes
suspicione laborans, ad eadem conversus est crudelitatis argumenta, sed eodem
modo 0294C est ipse delusus (Matth. II, 16).
Utrobique pro unius suspecta persona trucidatur numerositas puerorum: utrobique
qui quaerebatur evadit. Et quomodo Moysen filia Pharaonis, ita Christum quoque
Aegyptus (quae non immerito Pharaonis intelligitur filia) suscepit conservandum.
Manifeste tamen plus quam Moyses hic, utpote qui venerit non in aqua tantum, sed
in aqua et sanguine. Aquae enim multae, populi multi (Apoc. XVII,
15). Venit ergo in aqua tantum, qui congregavit quidem populum, sed
populum non redemit. Nam et ipsa quoque de servitude Aegyptia liberatio, non
Moysi, sed Agni sanguine facta est, liberandos nos praefigurans a vana nostra
conversatione hujus saeculi, sanguine Agni immaculati Christi 0294D Jesu. Hic est verus legifer noster, apud quem copiosa est
redemptio. Mortuus est enim non tantum pro gente, sed ut filios Dei, qui
dispersi erant, congregaret in unum. Memento sane hunc esse Joannem, qui vidit,
et testimonium perhibuit (et scimus quia verum est testimonium ejus), exiisse de
latere Domini dormientis in cruce sanguinem simul et aquam: quo videlicet
dormienti novo Adae nova de latere suo proferretur pariter et redimeretur
Ecclesia. 6. Sic ergo hodie quoque ad nos per aquam et
sanguinem venit, ut sit aqua et sanguis testimonium adventus ejus, fideique
victricis. Non solum autem, sed testimonium est majus his, quod perhibet
Spiritus veritatis. Horum trium testimonium verum certumque est, et felix anima
quae meretur illud accipere. 0295A Tres enim
sunt qui testimonium dant in terra; Spiritus, aqua, et sanguis. In aqua
quidem baptismum intellige, in sanguine martyrium, in Spiritu charitatem.
Spiritus enim est qui vivificat; et fidei vita, dilectio. Denique, si quaeris
quid Spiritui et charitati, respondeat Paulus: Quia charitas
Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum sanctum, qui datus est
nobis (Rom. V, 5). Necessario quoque Spiritus additur aquae et
sanguini, cum, eodem Apostolo teste, sine charitate quidquid habeas, nihil
prosit (I Cor. XIII, 1-3). 7. Jam vero quia
baptismum aqua, martyrium diximus sanguine designari; memento et unicum et
quotidianum esse baptismum, similiter et martyrium. Est enim martyrii genus et
quaedam effusio 0295B sanguinis in quotidiana corporis
afflictione. Est et baptismus aliquis in compunctione cordis et lacrymarum
assiduitate. Sic quippe infirmis et pusillis corde necesse est, ut quem semel
pro Christo ponere non sufficiunt, saltem mitiori quodam, sed diuturniori
martyrio sanguinem fundant. Sic et baptismi sacramentum, quoniam iterari non
licet, his qui saepius in multis offendunt, frequenti oportet ablutione
suppleri. Unde et Propheta: Lavabo, inquit, per singulas noctes lectum meum; lacrymis meis stratum meum
rigabo (Psal. VI, 7). Vis ergo nosse quis est qui vincit
mundum? Quae in eo vincenda sunt diligentius intuere. Siquidem et hoc ipsum
beatus iste Joannes indicat, dicens: Charissimi, nolite
diligere mundum; neque ea quae in mundo sunt. 0295C Omne enim
quod in mundo est, concupiscentia carnis est, concupiscentia oculorum, et
ambitio saeculi (I Joan. II, 15, 16). Hae sunt tres turmae
quas fecerunt Chaldaei (Job. I, 17). Sed memini quoque sanctum
Jacob fecisse tres turmas, cum timeret a facie Esau, rediens de Mesopotamia
(Gen. XXXII, 7). Et vobis ergo adversus triplex genus tentationis
triplici opus est munimento: ut carnis quidem concupiscentia ipsius
mortificatione vincatur, quam, si meministis, in sanguinis testimonio diximus
intelligendam; oculorum vero concupiscentiam superet studium compunctionis et
assiduitas lacrymarum; 908 porro ambitionis vanitatem virtus
charitatis excludat, quae sola castificat animam, sola purgat intentionem.
Certum quippe triumphati mundi testimonium 0295D est, si corpus
castiges et subjicias servituti, ne perniciosa libertate serviat voluptati; si
fletui praebeas oculos magis, quam petulantiae vel curiositati; si denique,
spirituali dilectione flagrans, nulli animum dederis vanitati. 8. Merito sane unus est qui in terra pariter et in coelo testimonium
perhibet Spiritus; quia sive corporis afflictio cessabit, sive lacrymarum fons
exsiccabitur; sed charitas nunquam excidit. Praelibatio quaedam est in
praesenti, consummatio et plenitudo in futuro manet. Verumtamen licet maneat
post aquam et sanguinem Spiritus (aqua quippe et sanguis regnum Dei non
possidebunt), interim tamen aut vix aut nullo modo invenire est Spiritum sine
0296A illis, quoniam hi tres, inquit, unum sunt: ut, quolibet ex his tribus deficiente, adesse
caetera non praesumas. Simul vero juncta testimonia ista credibilia facta sunt
nimis, nec poterit cui in terris suppetunt haec, carere testimonio vel in
coelis. Confitetur Dei Filium coram hominibus non verbo, neque lingua, sed opere
et veritate: et Filius quoque confitebitur eum coram angelis Dei. An vero ei
deesse poterit in testimonio Pater, cui Filium videat attestantem? Sine dubio
confitebitur et ipse quod viderit in abscondito. Sed neque Spiritus quidem a
Patre Filioque dissentiet; quippe qui Patris Filiique sit Spiritus. Denique
quonam modo careat testimonio ejus in coelo, qui habere illud meruit et in
terra? Tres ergo sunt qui testimonium dant in coelo, Pater,
0296B et Filius, et Spiritus sanctus. Et ne quam forte
dissonantiam suspiceris, hi tres unum sunt. Magnum
profecto habituri sunt testimonium, quos in coelo Pater susceperit tanquam
filios et haeredes, Filius asciverit tanquam fratres et cohaeredes, Spiritus
sanctus adhaerentes Deo unum spiritum faciat esse cum eo. Est enim Spiritus ipse
indissolubile vinculum Trinitatis, per quem sicut Pater et Filius unum sunt, sic
et nos unum simus in ipsis, eo miserante, qui pro discipulis hoc ipsum orare
dignatus est, Jesu Christo Domino nostro. SERMO II. De tribus
testimoniis. (I Joan. V, 4-11.)1. Ex
Epistola beati Joannis hodie nobis est lectio recitata, in qua discimus
testimonium dari triplex 0296C in coelo, triplex in terra. Et
quidem pro meo sapere, illud stabilitatis, hoc reparationis est signum; illud
angelos, istud homines; illud beatos a miseris, istud justos discernit ab
impiis. Angelis siquidem qui in prima illa praevaricatione, superbiente
Lucifero, in veritate steterunt, merito testimonium perhibet visio Trinitatis:
hominibus, quos divina miseratio salvat, Spiritus, aqua, et sanguis. Quidni
perhibeat testimonium Pater, a quibus honoratus est ut Pater? Tibi vero,
maligne, sic loquitur: Si ergo ego Pater, ubi est honor
meus? (Malach. I, 6.) Careas omnino necesse est testimonio
Patris, cujus tibi gloriam usurpare conaris, non honorare eum cupiens, sed
aequare. Sedebo, inquit, in monte
testamenti; et similis ero Altissimo (Isai. XIX, 14). Itane
modo creatus, 0296D Patri spirituum consedebis? Et certe necdum
tibi dixit: Sede a dextris meis (Psal. CIX,
1). Si nescis, o impudens, Unigenitus ille est, cui aeterna generatione
Patris aequalitas collata est et consessus. Tu rapinam cogitans esse aequalis
Deo, Filio gloriam invides, gloriam quasi unigeniti a Patre, ut ne ab ipso
quidem testimonium merearis habere. An vero poterit detestato a Patre et Filio,
utriusque Spiritus attestari? Abominatur superbum profecto et inquietum, qui
super quietum et humilem requiescit amator pacis et unitatis consecrator,
adversum te pro pace et unitate zelatur. 2. Quid mirum,
fratres, si timemus ne forte pusillam 909 hanc vineam Domini
depasci singularis 0297A ferus incipiat? Quantos enim coelestis
vineae palmites prima illa singularitas conculcavit? Sed forte superbiam quidem
in eo facile advertistis, non autem singularitatem. Dico ergo: Ubi stabat
universitas angelorum, nunquid caruit singularitatis vitio, qui sedere velle
praesumpsit? At forte quaeritis, unde mihi nota sit haec statio angelorum? Duos
teneo idoneos testes, quorum uterque quod vidit, hoc testatur. Vidi Dominum sedentem, ait Isaias; seraphim
autem stabant (Isai. VI, 1, 2). Et Daniel: Millia, inquit, milium ministrabant ei, et
decies millies centena millia assistebant ei (Dan. VII, 10).
An et tertium desideratis, ut in ore trium testium stet omne verbum? Apostolum
profero, qui usque ad tertium raptus est coelum, et rediens loquebatur: Nonne omnes administratorii 0297B sunt
spiritus? (Hebr. I, 14.) Siccine ubi stant omnes, universi
ministrant; tu, pacis inimice, sedebis? Plane contristas Spiritum, qui habitare
facit unius moris in domo; offendis charitatem, quia scindis unitatem, rumpis
vinculum pacis. Merito proinde angelorum, qui suum nec ordinem, nec domicilium
reliquere, charitati, unitati et paci Spiritus attestatur, a quo sane tua et
invidia, et singularitas, et inquietudo reprobatur. Et haec quidem de eo
testimonio, quod datur in coelis. 3. Est et aliud quod datur in
terra, ad discernendos utique qui in ea sunt exsules ab indigenis, hoc est coeli
cives a civibus Babylonis. Quando enim sine testimonio electos suos deserat
Deus? Aut certe quaenam eis esse poterat consolatio inter spem et 0297C metum sollicitudine anxia fluctuantibus, si nullum omnino
electionis suae habere testimonium mererentur? Novit Dominus qui sunt ejus; et
solus ipse scit quos elegerit a principio. Quis vero scit hominum, si est dignus
amore, an odio? Quod si, ut certum est, certitudo nobis omnino negatur, nunquid
non tanto delectabiliora erunt, si qua forte electionis hujus signa possimus
invenire? Quam enim requiem habere potest spiritus noster, dum praedestinationis
suae nullum adhuc testimonium tenet? Fidelis proinde sermo, et omni acceptione
dignus, quo salutis testimonia commendantur. Hoc sane verbo et electis
consolatio ministratur, et subtrahitur reprobis excusatio. Cognitis siquidem
signis vitae, 0297D quisquis haec negligit, manifeste convincitur
in 0298A vano accipere animam suam, et pro nihilo habere terram
desiderabilem comprobatur. 4. Tres sunt,
inquit, qui testimonium dant in terra: Spiritus, aqua, et
sanguis. Scitis, fratres, quia in primo homine peccavimus omnes, in ipso
etiam cecidimus universi. Cecidimus sane in carcerem, luto pariter et lapidibus
plenum. Exinde jacebamus captivi, inquinati, conquassati, donec venit
desideratus gentium, qui nos redimeret, ablueret, adjuvaret. Hic est enim qui
sanguinem proprium dedit in redemptionem, aquam simul produxit de latere suo in
ablutionem, emisit deinde de excelso Spiritum suum, qui adjuvaret infirmitatem
nostram. Vis ergo nosse an haec aliquid operentur in te, ne forte reus sis
sanguinis Domini, quem evacuas 0298B quantum in te est; sed et
aqua ipsa quae debuerat mundare, in sordibus permanenti judicium damnationis
accumulet: Spiritus quoque, cui resistis, non liberet maledicum a labiis suis?
Cavendum enim est ne sint tibi haec infructuosa, quia necessario essent pariter
et damnosa. 5. Quis est autem qui testimonium habet effusi non
sine causa sanguinis Christi, nisi qui continet a peccatis? Servus enim peccati
est, qui peccatum facit: ut si deinceps continere potuerit, et jugum abjicere
miserae servitutis, certissimum sit testimonium redemptionis, quam operatur sine
dubio sanguis Christi. Verum non sufficit peccatori continentia, si non etiam
adsit poenitentia. Habet ergo et ab aqua testimonium, qui laborat in gemitu suo
lavans 0298C per singulas noctes lectum suum. Sicut enim sanguis
ille redemit, ut non regnet peccatum in nostro mortali corpore; sic aqua illa
abluit ab his peccatis, quae commisimus 910 ante. Sed quid
erit, quod longo catenarum usu et carceris habitatione crudeli confracti sumus,
atque collisi defecimus in via vitae? Invocemus Spiritum vivificatorem et
adjutorem, confidentes quia dabit Pater qui est in coelis, spiritum bonum
petentibus se. Sane novum supervenisse spiritum certissime conversatio nova
testatur. Jam ut breviter repetam, a sanguine, et aqua, et spiritu habere est
testimonium, si contines a peccatis, si dignos agis poenitentiae fructus, si
facis opera vitae.
|