0297 IN
ROGATIONIBUS. SERMO De tribus panibus. (Luc. XI,
5-10.)0297D 1. Quis
vestrum habebit amicum, etc. Quid est quod amicum unum perhibet advenisse,
nec tamen contentus est quaerere panem unum? Putasne tam voracem aestimabat
amicum, ut non posset uni sufficere panis unus? Nam uni quidem tres apponere
panes, inconsequens omnino videtur. Puta ergo cum uxore et mancipio hominem
advenisse, ut suum cuique panem apponere velit amicus. Ego quidem 0298D amicum venientem ad me, non alium intelligo, quam meipsum. Nemo
quippe charior mihi, nemo germanior est. Ad me ergo de via venit amicus, cum
transitoria deserens, ad cor redeo, sicut scriptum est: Redite, praevaricatores, ad cor (Isai. XLVI, 8).
Deinde tunc vere sibi quisque amicus est, cum de via redit; quoniam qui diligit
iniquitatem, odit animam suam. A die itaque conversionis meae de via 0299A ad me venit amicus. Venit de regione longinqua, ubi pascere
porcos, et ipsorum siliquas insatiabiliter esurire solebat. Venit fame laborans,
confectus inedia, attenuatus jejunio. Venit necesse habens invenire amicum; sed,
heu me! pauperem elegit hospitem, et vacuum ingreditur habitaculum. Quid faciam
huic amico misero et miserabili? Omnino enim non habeo quod ponam ante illum.
Fateor, amicus est, sed ego mendicus. Quid venisti ad me, amice, in necessitate
tanta? Ego sum mendicus, et non est in domo mea panis. Festina, inquit,
discurre, suscita amicum tuum illum magnum, quo majorem dilectionem nemo habet,
sed neque substantiam ampliorem. Quaere, pete, pulsa; quia omnis qui quaerit invenit, et qui petit accipit, et pulsanti 0299B aperietur. Clama, et dic: Amice, commoda
mihi tres panes. 2. Qui sunt isti panes, fratres? Utinam
mereamur accipere eos! Forte enim et ipsos nemo scit, nisi qui accipit. Credo
tamen petendos nobis esse 0300A tres panes, veritatis,
charitatis, fortitudinis. His tribus egere me fateor, veniente ad me amico de
via, veniente autem, ut dixi, cum uxore et mancipio. Deficit quippe ratio mea
(ipse est enim vir) prae ignorantia veritatis; languet et voluntas prae inedia
affectionis; infirmatur caro prae inopia fortitudinis. Nam et ratio minus
intelligit quae agenda sunt, et voluntas minus diligit intellecta, et ad haec
etiam corpus quod corrumpitur, aggravat animam, ut non quaecunque volumus, illa
faciamus. Aruit cor meum, etiam et corpus meum, quia oblitus sum comedere panem
meum. Neque enim paterer hunc defectum, si jugiter exercitata esset ratio in
inquisitione veritatis, voluntas in desiderio charitatis, caro in operatione
virtutis. Commoda ergo mihi, amice, tres 0300B panes, ut
intelligam, ut diligam, ut faciam voluntatem tuam. Sic enim vivitur, et in
talibus vita spiritus mei, dicente Scriptura. Quoniam vita in
voluntate ejus (Psal. XXIX, 6).
|