0337 DOMINICA VI POST PENTECOSTEN. SERMO I. De evangelica lectione,
ubi turba triduo sustinens Dominum septem panibus reficitur (Marc.
VIII, 19).0337A 1. Misereor super turbam, quia jam triduo sustinent 0337B me, nec habent quod manducent. Evangelium, fratres, ob hoc
scriptum est, ut legatur; nec ob aliud legitur, quam ut rationabilem
consolationem vel desolationem exinde capiamus. Est enim saecularibus consolatio
vana de terrenarum affluentia rerum, vana nihilominus de earum penuria
desolatio. At Evangelium, speculum veritatis, nemini blanditur, nullum seducit.
Talem in eo se quisque reperiet, qualis fuerit: ut nec ibi timore trepidet, ubi
non est timor; nec laetetur cum male fecerit. Sed quid dicit Scriptura? Si quis auditor est verbi, et non factor, hic comparabitur viro
consideranti vultum nativitatis suae in speculo. Consideravit enim se, et abiit,
et statim oblitus est qualis fuerit (Jac. I, 23, 24). Nos
autem, fratres, non sic, obsecro, non 0337C sic; sed consideremus
nosmetipsos in ipsa, quam audivimus, sacri Evangelii lectione, ut proficiamus ex
ea, et corrigamus secundum eam, si qua in nobis deprehendamus corrigenda.
Propter hoc enim optat Propheta dirigi vias suas, ad custodiendas
justificationes Domini: Tunc, inquiens, non confundar, cum perspexero in omnibus mandatis tuis
(Psal. CXVIII, 5, 6). Et ego quidem non confundor, sed glorior pro
vobis, fratres mei, quoniam Salvatorem in deserto secuti, securi existis ad eum
extra castra; sed vereor ne quis forte in triduana exspectatione pusillanimis
inveniatur, et in Aegyptum saeculi hujus nequam vel corde, vel etiam et corpore
revertatur. Merito proinde clamat divina Scriptura, 0337D et
dicit: Exspecta Dominum, viriliter age, et confortetur cor
tuum, et sustine Dominum (Psal. XXVI, 14). Sed quandiu necesse
est sustinere? Prorsus donec misereatur tui. Quaeris quando? Misereor, inquit, super turbam, quia jam
triduo sustinent me. 2. Viam enim trium dierum eas necesse
est in deserto, si gratum Deo tuo offerre volueris sacrificium; et triduo
sustineas Salvatorem, si miraculi panibus desideras satiari. Prima est dies
timoris; dies, inquam, declarans et illuminans tenebras tuas, interiores
scilicet, et horrendum gehennae supplicium demonstrans, in quo sunt tenebrae
exteriores. Hujuscemodi siquidem cogitatio, sicut ipsi nostis, nostrae solet
exercere primordia conversionis. Secunda 0338A est pietatis dies,
qua respiramus in luce miserationum Dei. Tertia dies est rationis, in qua
veritas innotescit, ut tanquam ex debito quodam naturae sine aliqua
contradictione Creatori subjecta sit creatura, servus serviat Redemptori. Exhinc
0338B jubemur jam discumbere, ut charitas ordinetur in nobis;
exhinc aperit Dominus manum suam, et implet omne animal benedictione. Verum
quoniam apostolis dicitur: Facite homines discumbere;
quorum nos, licet ad confusionem nostram, habetis vicarios qualescunque,
discumbere 939 vos admonemus, fratres charissimi, ut refecti
pane benedictionis subsistere possitis in via; ne forte misera necessitate
compulsi descendatis et vos in Aegyptum, et incipiant vobis illudere, qui necdum
vobis cum in deserto secuti sunt Salvatorem. Miseri sane et ipsi, qui non exiere
cum exeuntibus; sed plane miserabiliores omnibus hominibus, qui profecti quidem
cum aliis, sed non cum aliis sunt refecti. 0338C 3. Porro si fuere qui, discumbentibus aliis, post dumeta seu
diversoria quaevis absconditi latuere, homines ejusmodi jejunos vacuosque
remansisse quis nesciat? Sic et eos nihilominus, qui levitate et curiositate
ducti, circumquaque vagantes, minime resederunt; aut si qui resederunt quidem,
sed non in ordine, nec in numero caeterorum. Hortamur proinde charitatem vestram
et pastorali sollicitudine admonemus, ne quis ex vobis inveniatur angulos amare,
sectari latebras, quaerere diverticula; quoniam qui male agit, odit lucem, et
non venit ad lucem, ut non arguantur opera ejus (Joan. III, 20).
Sed nec inveniantur in vobis, qui circumferantur omni vento doctrinae,
instabiles et inquieti, nihil 0338D in se soliditatis, nihil
gravitatis habentes, tanquam pulvis, quem projicit ventus a facie terrae. Nam de
his quid dicam, quorum manus contra omnes, et manus omnium contra ipsos? Hi sunt
qui separant semetipsos, animales, spiritum non habentes; quoniam nemo in
spiritu Dei loquens dicit anathema Jesu (I Cor. XII, 3). Nequissima
plane et perniciosissima pestis; quoniam universos unius obstinatio turbat, et
fit omnibus discordiae fomes, materia scandalorum. Denique Prophetam audi, qui
de vinea Domini loquens: Singularis, inquit, ferus depastus est eam (Psal. LXXIX, 14). Pro
hujusmodi rogo et obsecro vos, fratres mei, fugite simulationem omnem, et
angulos propriae voluntatis: fugite inquietudinem et spiritum levitatis; fugite
0339A obstinationem, et nequissimum vitium singularitatis: nisi
forte, quod absit! fraudare vultis animas vestras panis edulio benedicti. 4. Jam vero, ne longius protraham vos, septem panes quibus
reficiamini, isti sunt. Primus panis, verbum Dei; in quo vita hominis est, sicut
et ipse testatur (Luc. IV, 4). Secundus panis, obedientia est;
quoniam meus cibus est, inquit, ut
faciam voluntatem ejus qui misit me (Joan. IV, 34). Tertius
panis, meditatio sancta, de qua scriptum est: Cogitatio sancta
conservabit te (Prov. IV, 6); et aeque alio in loco nominari
videtur panis vitae et intellectus (Eccli. XV, 3). Quartus panis,
orantium lacrymae. Quintus vero, poenitentiae labor est. Nec miraberis, quod
laborem aut lacrymas panem dixerim, 0339B nisi forte excidit tibi
quod in Propheta legisti: Cibabis nos pane lacrymarum
(Psal. LXXIX, 6): et item in alio psalmo: Labores, inquit, manuum tuarum quia
manducabis, beatus es et bene tibi erit (Psal. CXXVII, 2).
Sextus panis est jucunda unanimitas socialis; panis, inquam, ex diversis granis
confectus, fermentatusque gratia Dei <alias, utique
sapientia Dei>. Porro septimus panis est eucharistia; quoniam panis, inquit, quem ego do, caro mea est
pro mundi vita (Joan. VI, 52). SERMO
II. De septem misericordiis.1. Misericordias Domini in aeternum cantabo (Psal.
LXXXVIII, 2). Utquid enim mihi insipiens nescio quae cogitatio de
poenitentiae hujus onere 0339C murmurat, ut aggravet illud super
cervicem meam? Aliud onus sentio, suavius quidem, sed ubique multo majus. Sic
enim onerat me miserationibus suis Deus, sic concludit, sic obruit beneficiis
suis, ut onus aliud sentire non possim. Quid enim retribuam Domino pro omnibus
quae retribuit mihi? Tanta tribuit, et tanta retribuit: et tu mihi de 940 alio onere loqueris? Deficit spiritus meus, prorsus deficit
in tanta beneficiorum consideratione. Et licet dignas non sufficiam gratias
agere, sed ingratitudinem prorsus odit anima mea. Peremptoria siquidem res est
ingratitudo, hostis gratiae, inimica salutis. Dico ego vobis, charissimi,
quoniam pro meo sapere nihil ita displicet Deo, praesertim 0339D in filiis gratiae, in hominibus conversionis, quemadmodum
ingratitudo. Vias enim obstruit gratiae, et ubi fuerit illa, jam gratia accessum
non invenit, locum non habet. Hinc mihi, fratres, tristitia magna et dolor
continuus est cordi meo, quod nonnullos tam pronos ad levitatem, ad risum, ad
otiosa et ad scurrilia verba tam faciles video: ut pertimescam valde, ne forte
plus quam expediat, divinae misericordiae sint immemores, et ingrati tam multis
beneficiis suis, aliquando deserantur 0340A a gratia, quam non ut
gratiam venerantur <alias, habent>. 2.
Nam de eo quid dicam, qui in murmure et impatientia obstinato perdurat animo;
aut quem poenitet adhaesisse Deo, et contra morem, et contra rationem, bonum
factum poenitentia comitatur, qui sine dubio miserationibus Dei non modo non
habet gratiam, sed et contumeliam reddit? Omnino enim, quantum in se est,
inhonorat eum a quo vocatus est, quisquis in ejus servitio in tristitia permanet
et rancore; eam dico tristitiam, quae secundum carnem est, et mortem operatur. Putas ergo quia major illi detur gratia;
et non magis etiam quod videtur habere, auferatur ab eo? Nonne enim jure
perditum reputatur, quod ingrato donatum est? 0340B aut dedisse
non poenitet, quod periisse videtur? Oportet proinde gratum esse hominem et
devotum, qui percepta gratiae munera non modo manere sibi desiderat, sed et
multiplicari. Nemo sane est qui non facile, si quaerit, inveniat, unde plurimum
sit obnoxius Deo, quoniam non est qui se abscondat a calore ejus. Sed nos
maxime, quos segregavit sibi, et assumpsit ad serviendum sibi soli, si juxta
Apostolum non accipimus spiritum hujus mundi, sed spiritum qui ex Deo est, ut
sciamus quae a Deo donata sunt nobis (I Cor. II, 12); omnino
plurima inveniemus, unde continuas ei gratias agere debeamus. Quis enim in nobis
est, qui non confiteri possit, quoniam misericordia tua magna est super me?
Itaque de tanta multitudine miserationum 0340C Domini vobis
breviter aliquas proponere volo, ut qui sapiens est, occasione accepta
sapientior fiat. 3. Septem ego in me video misericordias
Domini, quas et vos ipsi, credo, facile invenietis in vobis. Prima est, quod a
multis peccatis adhuc in saeculo positum custodivit me; prima quidem, inquam,
non inter omnes quas mihi impendit, sed prima inter has septem. Quis enim non
videat quod sicut in multa cecidi, sic et in alia cecidissem peccata, nisi
Omnipotentis pietas me conservasset? Fateor et fatebor, nisi quia Dominus
adjuvit me, paulo minus cecidisset in omne peccatum anima mea. Et haec quanta
dignatio pietatis, quod ingratum 0340D et parvipendentem sic
gratia conservabat, quod in multis contrarium et contemnentem nihilominus ab
aliis benignissime protegebat? At secunda miseratio tua super me, Domine, quonam
poterit explicari sermone, quam benigna, quam liberalis, quamque gratuita
fuerit? Ego peccabam, et tu dissimulabas; non continebam a sceleribus, et tu a
verberibus abstinebas. Prolongabam ego multo tempore iniquitatem meam; et tu,
Domine, pietatem tuam. Sed quid prodesset exspectatio, nisi 0341A sequeretur poenitudo? Cumulus esset damnationis, dicente Domino:
Haec fecisti, et tacui (Psal. XLIX,
21). 4. Tertia proinde miseratio fuit, quod visitavit
cor meum et immutavit, ut amara fierent quae male dulcia prius erant: et qui
laetabar cum male facerem, et exsultabam in rebus pessimis, inciperem demum
recogitare ei annos meos in amaritudine animae meae. Et nunc, Domine, commovisti
terram cordis mei, et 941 conturbasti eam; sana contritiones
ejus, quia commota est. Multi enim poenitentia ducti sunt, sed infructuosa;
quoniam ipsa quoque eorum poenitentia reprobata est, sicut et prior culpa.
Itaque et haec miseratio quarta fuit, quod poenitentem misericorditer
suscepisti, ut in eorum numero invenirer, 0341B de quibus
Psalmista: Beati, inquit, quorum
remissae sunt iniquitates, et quorum tecta sunt peccata (Psal. XXXI.
1). 5. Sequitur misericordia quinta, per quam mihi
continendi deinceps, et emendatius vivendi praestitisti virtutem, ne recidivum
paterer, et esset novissimus error pejor priore. Omnino enim manifeste tuae est,
Domine Deus, et non humanae virtutis, susceptum semel peccati jugum a cervicibus
suis excutere; quoniam omnis qui facit peccatum, servus est peccati (Joan.
VIII, 34), nec est jam liberari nisi in manu forti. Jam vero postquam in
his quinque miserationibus a malo liberaveris, ut fiat quod scriptum est: Declina a malo, et fac bonum (Psal. 0341C XXXIII, 15): in duabus aliis bona largiris. Hae autem
duae sunt: gratia promerendi, qua videlicet manus bonae conversationis indulges;
et spes obtinendi, qua donas homini indigno et peccatori de tua toties experta
bonitate usque ad coelestia speranda praesumere. SERMO III. De fragmentis septem
misericordiarum.1. Scitis quid fecerim, septem vobis
hodie misericordias proponendo? Septem utique panes distribui. Nam si factae
sunt mihi lacrymae meae panes die ac nocte, quanto magis divinae miserationes?
Multo enim dulcius istae sapiunt, reficiunt multo melius, ampliusque confirmant
cor hominis. Verum multa nobis, ni fallor, ex his panibus hodie cecidere 0341D fragmenta. Nam et ego ipse sentiebam inter frangendum multas e
manibus evadere micas, atque inter digitos properantis elabi: utrum ipsi
collegetitis aliqua, vos videritis. Ego, si nondum fastiditis, nostra, quae mihi
collegeram, sine invidia communicabo, ne forte incurram maledictionem
abscondentis frumenta in populis (Prov. XI, 26). Primus itaque
panis, si bene memini, conservatio gratiae fuit, quae me, licet indignum, a
multis peccatis prorsus adhuc in saeculo positum custodivit. Hujus ergo tria
teneo fragmenta, habentia magnum prorsus delectamentum saporis et alimoniam
vitae. Tribus siquidem modis a peccato memini me conservatum: occasionis
subtractione, resistendi data virtute, affectionis sanitate. Multa enim in
peccata facile cecidissem, 0342A si data esset occasio; sed, Dei
miseratione, non me talis opportunitas apprehendit. In multa quoque paulo minus
cecidissem, graviter impulsus violentia tentationis; sed virtutem dedit Dominus
rex virtutum, ut sub me esset appetitus meus, et ei quam sentiebam
concupiscentiae minime consentirem. Sed a quibusdam tam longe me fecit miseratio
tua, Domine, ut penitus abominarer ea, et ne ulla quidem eorum me tentatio
molestaret. 2. Secundus quoque panis fuit exspectatio, qua
tardabat ultionem, quia indulgentiam cogitabat. Et hujus ergo panis tria
fragmenta accipite, cogitantes longanimitatem quam exhibuit, electionem
praedestinationis suae quam impleri voluit, et charitatem nimiam qua me dilexit.
Propter hoc enim exspectans 0342B exspectavit me Dominus, et non
intendit mihi, sed oculos suos avertit a peccatis meis, quasi nolens advertere
quantum delinquerem. Propter hoc, inquam, dissimulabat ut commendaret patientiam
suam, ut impleret electionem suam, ut confirmaret charitatem suam. 3. De tertio quoque pane, ejus scilicet misericordiae qua convertit
nos ad poenitentiam, tria non tam fragmenta quam frusta vobis appono. Tunc enim,
ut bene memini, concussit cor meum, excitans illud ut adverteret 942 suorum vulnera peccatorum, et vulnerum sentiret dolorem.
Etiam et terruit, deducens ad portas inferi, et praeparata iniquis supplicia
monstrans. Et ut nihil jam noxiae remaneret delectationis, 0342C meliorem mihi consolationem inspirans, spem indulgentiae dedit.
In his ergo tribus conversus sum: credo quod et vos ipsi. 4.
Jam vero quarti panis (ipsa est indulgentia), obsecro vos, diligenter colligite
fragmenta, ne pereant. Sunt enim salubria valde, et dulciora super mel et favum.
Sic nimirum ex toto indulsit, et tam liberaliter omnem donavit injuriam, ut jam
nec damnet ulciscendo, nec confundat improperando, nec minus diligat imputando.
Sunt enim aliqui sic donantes injuriam, ut non ulciscantur, saepius tamen
improperent. Sunt et alii, qui licet sileant, manet tamen alta mente reposta, et
rancorem tenent in animo: quarum utique neutra plena indulgentia est. Longe ab
his omnibus benignissima est divinitatis 0342D natura.
Liberaliter agit, ignoscit plenarie, ita ut propter fiduciam peccatorum, sed
poenitentium, ubi abundavit delictum, soleat et gratia superabundare. Testis est
Paulus gentium doctor, qui plus omnibus cum divina gratia laboravit. Testis est
Matthaeus, de telonio electus in apostolum, cui etiam Novi Testamenti primum
scriptorem esse donatum est. Testis et Petrus, cui post trinam negationem,
totius Ecclesiae pastoralis cura commissa est. Testis denique etiam famosissima
illa peccatrix, cui in ipso conversionis initio tanta multitudo dilectionis
concessa est, tanta postmodum indulta gratia familiaritatis. Quis accusavit
Mariam, et pro se eam oportuit respondere? Si Pharisaeus murmurat, si Martha
conquenitur, si scandalizantur apostoli, Maria tacet; Christus 0343A excusat eam, etiam et laudat tacentem. Denique illud quantae
praerogativae, quantae excellentiae fuit, quod resurgentem a mortuis prima
videre, prima tangere meruit? 5. Sed jam transeamus ad alia. Bonum quidem
est nos hic esse, ubi datur fiducia peccatoribus; sed oportet etiam caetera non
tacere. Itaque et in continentia ipsa, quae est panis quintus, tria nihilominus
invenio, unde merito clamare possim: Quia fecit mihi magna qui
potens est (Luc. I, 49). Forte parvum aliquid reputatis
continentiam vestram; sed ego non ita. Scio enim quos habeat oppugnatores, et
quantae illam necesse sit esse virtutis, ut possit resistere talibus. Primus
siquidem continentiae nostrae hostis caro est, adversus spiritum concupiscens.
Quam 0343B domesticus hostis! quam periculosa lucta! quam
intestinum bellum! Hostem hunc crudelissimum nec fugere possumus, o anima mea,
nec fugare; circumferre illum necesse est, quoniam alligatus est nobis: nam,
quod periculosius est et miserabilius, hostem nostrum ipsi cogimur sustentare,
perimere eum non licet. Vide ergo quam sollicite te custodire necesse sit ab ea,
quae dormit in sinu tuo. Verumtamen non est hic solus adversarius mihi; alium
adhuc habeo, qui circumcinxit et obsedit me undique: et si ignoratis, hostis
ille est praesens saeculum nequam. Conclusit inimicus vias meas, et per quinque
portas, quinque videlicet corporis sensus, jaculis suis vulnerat me <alias, appetit me>, et mors intrat per fenestras meas.
Sufficere nimis poterant isti duo: sed, 0343C heu me! ecce video
ventum validum venientem ab aquilone, a quo panditur omne malum. Et nunc quid
superest aliud? Domine, salva nos, perimus (Matth.
VIII, 25). Ecce enim malleus universae terrae; ecce serpens, callidior
cunctis animantibus; ecce inimicus ille, quem nec videre possum: quanto minus
cavere? Neque enim est colluctatio servare volentibus continentiam: continentiam
autem dico non a sola luxuria, sed a caeteris quoque, sicut necesse est, vitiis
et peccatis: non est illis colluctatio adversus carnem et sanguinem tantum, sed
adversus principes et potestates, adversus mundi rectores tenebrarum harum,
contra spiritualia nequitiae in coelestibus (Ephes. VI, 12). Et
quis est qui jacula 943 0343D eorum ignea
possit exstinguere? Paraverunt enim sagittas suas in pharetra, ut sagittent in obscuro rectos
corde (Psal. X, 3); sed et narraverunt ut
absconderent laqueos, et dixerunt: Quis videbit eos?
(Psal. LXIII, 6.) Nunc quidem aperte et violenter, nunc occulte et
fraudulenter, semper autem malitiose et crudeliter 0344A impugnant et persequuntur nos. Et ad haec toleranda, ne dicam
superanda, quis idoneus? Credo jam vobis aliquatenus innotescit continentiae
difficultas, ut juxta Apostolum sciatis quae a Deo donata sunt vobis (I
Cor. II, 12). Omnino enim in Domino facimus hanc virtutem, et ipse ad
nihilum deducit tribulantes nos. Ipse est qui non modo carnem nostram cum
concupiscentiis suis, sed et praesens saeculum nequam cum curiositatibus et
vanitatibus suis, etiam et ipsum cum tentationibus suis conterit Satanam sub
pedibus nostris. Nunquid non merito dixeram inveniendum in continentia, unde
clamarem: Quia fecit mihi magna qui potens est? 6. Jam vero sexti panis fragmenta accipite. Est autem panis iste
gratia promerendi, bona scilicet 0344B aeternae vitae. Quam
gratiam in tribus maxime constare arbitror: in odio praeteritorum malorum, et
contemptu praesentium honorum, et desiderio futurorum. Septimus quoque panis est
spes obtinendi, cujus nihilominus teneo fragmenta tria; et eoram sapor dulcis
admodum gutturi meo. Tria, inquam, sunt quae sic roborant et confirmant cor
meum, ut nulla me penuria meritorum, nulla consideratio propriae vilitatis,
nulla aestimatio coelestis beatitudinis, ab altitudine spei dejicere possit in
ea firmiter radicatum. Desideratis ea, an reservanda sunt propter eum qui dixit:
Mel invenisti? comede quod sufficit tibi (Prov.
XXV, 16). Sic completur quotidie quod de se ipsa Sapientia prophetavit:
et nunc idipsum video, quoniam qui edunt me, ait, adhuc 0344C esurient (Eccli. XXIV,
29). Proinde non vos protraham ultra, sed nec vestram fraudabo esuriem;
quoniam quidem sic paratos vos video, ac si necdum sumpseritis quidquam. Tria
considero, in quibus tota spes mea consistit: charitatem adoptionis, veritatem
promissionis, potestatem redditionis. Murmuret jam, quantum voluerit, insipiens
cogitatio mea, dicens: Quis enim es tu, aut quanta est illa gloria, quibusve
meritis hanc obtinere speras? Et ego fiducialiter respondebo: Scio cui credidi,
et certus sum quia in charitate nimia adoptavit me, quia verax in promissione,
quia potens in exhibitione: licet enim ei facere quod voluerit. Hic est
funiculus triplex qui difficile rumpitur, quem nobis a 0344D patria nostra in hunc carcerem usque demissum firmiter, obsecro,
teneamus: ut ipse nos sublevet, ipse nos trahat et pertrahat usque ad conspectum
gloriae magni Dei, qui est benedictus in saecula, Amen.
|