0359 IN CONVERSIONE S. PAULI. SERMO I. Quomodo ad exemplum ejus converti
debemus.0359D 1. Merito quidem,
dilectissimi, conversio Doctoris gentium ab universitate gentium festivis
gaudiis hodie celebratur. Multos enim ab hac radice ramos prodiisse videmus.
Conversus Paulus, conversionis minister factus est universo mundo. Et multos
quidem olim in carne adhuc, sed non jam secundum 0360D carnem
ambulans, praedicationis officio convertit ad Deum; nunc quoque in ipso felicius
vivens, et apud ipsum, ne adhuc quidem cessat ab hominum conversione: dico
autem, exemplo, oratione, doctrina. Propterea denique conversionis ejus memoria
frequentatur, quod et ipsa quoque memorantibus utilis inveniatur. In hac enim
memoria et peccator spem veniae concipit, ut provocetur ad poenitentiam; et 0361A qui jam poenitet, perfectae conversionis accipit formam. Quis
desperet ultra pro magnitudine cujuslibet criminis, quandoquidem Saulum audiat
adhuc spirantem minarum et caedis in discipulos Domini, subito factum vas
electionis? Quis dicat iniquitatis pondere pressus: Assurgere jam ad studia
meliora non valeo; quando in ipso itinere, quo sanguinem sitiens Christianum,
dirum toto pectore virus efflabat, persecutor crudelissimus in fidelissimum
repente mutatus est praedicatorem? Magnifice siquidem in hac una conversione et
misericordiae magnitudo, et efficacia gratiae commendatur. 2.
Subito, ait Lucas, circumfulsit eum lux
de coelo (Act. IX, 1-8). O vere inaestimabilis divinae
dignatio pietatis! Illustrat coelesti fulgore vel a foris, intus 0361B adhuc luminis incapacem: qui necdum infundi poterat, divina
saltem circumfunditur claritate. Et vox facta est. Lucis
et vocis testimonia credibilia facta sunt nimis, nec dubitare est de veritate,
quae sese ingerit per utrasque, oculorum scilicet auriumque fenestras. Sic
nimirum, sic in Jordane quoque supra caput Domini et columba apparuit, et vox
sonuit (Matth. III, 16, 17): sic et in monte, quando transfiguratus
est coram discipulis, et claritas visa est, et vox nihilominus Patris audita
(Matth. XVII, 2, 5): Saule, Saule, quid me
persequeris? Vere deprehensus est Saulus: non est dissimulandi locus, non
est facultas ulla negandi. In manibus sunt epistolae crudelissimae legationis,
auctoritatis exsecrandae, potestatis iniquae. Quid me
persequeris? inquit. Annon 0361C persequebatur Christum, qui
Christi membra trucidabat in terris? An vero persecuti sunt Christum, qui
sacratissimum illud corpus crucis affixere patibulo, et non persequebatur eum
qui adversus corpus ejus, quod est Ecclesia (est enim corpus ejus etiam ipsa),
odio furebat iniquo? Denique si proprium sanguinem dedit in pretium redemptionis
animarum, non tibi videtur graviorem ab eo sustinere persecutionem, qui
suggestione maligna, exemplo pernicioso, scandali occasione, avertit ab eo
animas quas redemit, quam a Judaeo qui sanguinem illum fudit? 3. Agnoscite, dilectissimi, et expavescite consortia eorum qui
salutem impediunt animarum. Horrendum 0361D penitus sacrilegium,
quod et ipsorum videtur excedere facinus, qui Domino majestatis manus sacrilegas
injecerunt. Videbatur jam cessasse persecutionis 956 tempus;
sed, ut palam factum est, nunquam deest persecutio Christiano, sed neque
Christo. Et nunc, quod gravius est, ipsi Christum persequuntur, qui ab eo utique
Christiani dicuntur. Amici tui, Deus, et proximi adversum te appropinquaverunt
et steterunt. Conjurasse videtur contra ae universitas populi Christiani a
minimo usque ad maximum: a planta pedis usque ad verticem non est sanitas ulla:
egressa est iniquitas a senioribus judicibus, vicariis tuis, qui videntur regere
populum tuum. Non est jam dicere, Ut populus, sic
sacerdos (Isai. XXIV, 2); quia nec si populus, ut sacerdos.
0362A Heu, heu! Domine Deus, quia ipsi sunt in persecutione tua
primi, qui videntur in Ecclesia tua primatum diligere, gerere principatum! Arcem
Sion occupaverunt, apprehenderunt munitiones, et universam deinceps libere et
potestative tradunt incendio civitatem. Misera eorum conversatio, plebis tuae
miserabilis subversio est. Atque utinam sola hac parte nocerent! Esset forte qui
Dominica praemonitus et praemunitus exhortatione, daret operam ipsorum non
exempla imitari, sed observare praecepta, juxta illud: Quae
dicunt facite, et ad opera eorum nolite respicere (Matth. XXIII,
3). Nunc autem dati sunt sacri gradus in occasionem turpis lucri, et
quaestum aestimant pietatem. Copiosissimae siquidem pietatis inveniuntur in
suscipienda, imo accipienda magis 0362B animarum cura: sed haec
apud eos cura minor, et de animarum salute novissima cogitatio est. An vero
Salvatori animarum gravior ulla esse poterat persecutio? Inique agunt et caeteri
contra Christum, multique sunt nostris temporibus antichristi. Merito tamen et
crudeliorem eam censet persecutionem pro acceptis beneficiis, et graviorem
sentit pro potestate, quam propriis sustinet a ministris; licet alii quoque
multi contra proximorum salutem multifarie, multisque modis et variis
occasionibus agere videantur. Haec videt Christus, et silet; haec Salvator
patitur, et dissimulat. Propterea dissimulemus et nos quoque necesse est, et
sileamus interim, maximeque de praelatis nostris, magistris ecclesiarum. Sic
nimirum, sic placet et ipsis, ut evadant nunc humana judicia, 0362C veniatque semel judicium grave his qui praesunt, et potentes
patiantur tormenta potenter. 4. Vereor, dilectissimi, ne quis
forte sit et in nobis Domini persecutor, quia manifesta docuit ratio, impedire
salutem, esse persequi Salvatorem. Quas ego de salute animae meae fratri illi
gratias agere possum, qui mihi propinat detractionis fraternae venenum? Merito
detractores Deo odibiles describuntur (Rom. I, 30), tanquam
persecutores. Quid et is qui exemplo suo ad remissius agendum caeteros provocat,
aut singularitate turbat, aut inquietat curiositate, aut impatientia sua et
murmuratione molestat; aut quocunque modo contristat Spiritum Dei qui in eis
est, scandalizans unum de minimis istis credentibus 0362D in eum?
nonne et hic manifeste persequitur Christum? Ut ergo persecutorum et nomen, et
crimen longe sit semper a nobis, obsecro vos, dilectissimi, benignos semper et
mites exhibeamus nos, invicem supportantes in omni patientia, et ad id quod
melius et perfectius est, alterutrum provocantes. Quis enim servus sufficere
sibi putat non persequi Dominum, sed nec obsequi Domino? Quam habiturus est
gratiam, si ut non resistit, sic nec assistit quidem? Denique si quis adeo
pusillanimis est, ut satis sibi reputet nec persecutorem esse, nec coadjutorem
957 Dei, audiat quid ipse loquatur: Qui non
est mecum, contra me est; et qui non colligit mecum, dispergit
(Matth. XII, 30). 5. Saule,
Saule, quid me persequeris? Et ille 0363A Quis es, Domine? Hinc profecto datur intelligi quia vere
circumfusa erat illi claritas, non infusa. Audiebat Paulus vocem Domini, sed
faciem Domini non videbat; quoniam erudiebatur ad fidem: et ut ipse postea
docuit, Fides ex auditu (Rom. X, 17). Quis
es, inquit? Ignotum enim persequebatur, et ideo consecutus est misericordiam,
quia ignorans in incredulitate hoc fecit. Discite ex hoc, fratres, justum
judicem Deum, non modo quid fiat, sed et quo animo fiat, considerare; et cavete
deinceps, ne quis parva reputet, quamlibet parva scienter delinquere convincatur
<alias, videatur>. Nemo dicat in corde suo: Levia sunt
ista, non curo corrigere; non est magnum si in his maneam venialibus minimisque
peccatis. Haec est enim, dilectissimi, impoenitentia, 0363B haec
blasphemia in Spiritum sanctum, blasphemia irremissibilis. Paulus quidem
blasphemus fuit, sed non in Spiritum sanctum, quia ignorans fecit in
incredulitate. Non in Spiritum sanctum dixit blasphemiam; ideo consecutus est
misericordiam. 6. Quis es, Domine? Et Dominus
ad eum: Ego sum Jesus Nazarenus, quem tu persequeris. Ego sum Salvator,
quem tu persequendo petis. Ego sum, de quo tu in lege tua legis praedictum quod
nescis impletum: Quia Nazaraeus vocabitur (Matth.
II, 23). Et ille: Domine, quid me vis facere? Haec
plane, fratres, perfectae conversionis est forma. Paratum, inquit, cor meum, Deus; paratum
cor meum (Psal. 0363C CVII, 2). Paratus sum, et non sum turbatus, ut custodiam mandata tua
(Psal. CXVIII, 60). Domine, quid me vis
facere? O verbum breve, sed plenum, sed vivum et efficax, sed dignum omni
acceptione! Quam pauci inveniuntur in hac perfectae obedientiae forma, qui suam
ita abjecerint voluntatem, ut ne ipsum quidem cor proprium habeant, ut non quid
ipsi, sed quid Dominus velit, omni hora requirant, dicentes sine intermissione,
Domine, quid me vis facere? et illud Samuelis, Loquere, Domine, quia audit servus tuus? (I Reg. III,
10). Heu! plures habemus evangelici illius caeci, quam novi apostoli
imitatores. Quid vis, ait Dominus ad caecum illum, ut faciam tibi? (Luc. XVIII, 41). Quanta est
miseratio tua, Domine, quanta dignatio tua! Siccine Dominus quaerit, ut 0363D servi faciat voluntatem? Vere caecus ille, quia non
consideravit, non expavit, non exclamavit: Absit hoc, Domine, tu magis dic quid
me facere velis! Sic enim decet, sic omnino dignum est, non meam a te, sed a me
tuam quaeri et fieri voluntatem. Videtis, fratres, quia vere necessaria erat hoc
in loco conversio. Sic profecto, sic multorum usque hodie pusillanimitas et
perversitas exigit, ut ab eis quaeri oporteat. Quid vis ut faciam tibi? non ipsi
quaerant, Domine, quid me vis facere? Considerare necesse
habent ministri et vicarii Christi, quid sibi praecipi velint: non ipsi
considerant quae voluntas sit praeceptoris. Non est obedientia eorum plena, non
in omnibus 0364A parati sunt obsequi, non per omnia sequi
proposuerunt eum, qui non suam, sed Patris venit facere voluntatem. Discernunt
et dijudicant eligentes in quibus obediant imperanti, imo in quibus praeceptorem
suum ipsorum obedire necesse sit voluntati. Hujusmodi itaque, etsi tolerari se
videant, et condescendi ac morem geri infirmitati suae, proficiant, obsecro,
pudeatque semper parvulos inveniri, ne quando forte audiant. Quid debui vobis
facere, et non feci? et abutentibus patientia et benignitate praelati, fiat
tandem multitudo exhibitae miserationis cumulus justae damnationis. 7. Domine, quid me vis facere? Et Dominus ad illum:
Surge, et ingredere civitatem; ibi dicetur tibi quid te oporteat facere. O
Sapientia suaviter vere 0364B universa disponens! Eum cui tu
loqueris, erudiendum de voluntate tua mittis ad hominem, ut socialis vitae
commendetur utilitas; et edoctus per hominem discat et ipse secundum datam sibi
gratiam hominibus subvenire. 958 Ingredere
civitatem. Videtis, fratres, non sine divino consilio factum esse, ut hanc
civitatem Domini virtutum ingrederemini, divinam discere voluntatem. Plane qui
te salubriter terruit, et convertit cor tuum ad desiderandam voluntatem suam,
ipse tibi dixit: Surge, et ingredere civitatem. Sed audi
quam manifeste in his quae sequuntur voluntaria simplicitas et Christiana
commendatur mansuetudo. Apertis oculis nihil videbat: ad manus
autem trahebatur ab his qui comitabantur eum. Felix 0364C caecitas, qua male quondam illuminati in praevaricatione, tandem
in conversione oculi salubriter excaecantur. Sane quod triduo Paulus sine cibo
manet persistens in oratione, ad eos maxime pertinet, qui noviter saeculo
abrenuntiantes, necdum in coelesti consolatione respirant. Sustineant ergo et
ipsi Dominum in omni patientia; orent sine intermissione, quaerentes, petentes,
pulsantes, quia exaudiet eos Pater coelestis in tempore opportuno. Non
obliviscetur eorum in finem; veniet, et non tardabit. Si triduo sustinueris eum
non habens quod manduces, confide quia miserator et misericors Dominus jejunum
te non dimittet. 8. Exinde jubetur Ananias manus imponere
Saulo; sed tanquam bene eruditus, non continuo acquiescit. 0364D Vide enim si non etiam Paulus ipse doctrinam hanc deinde
tradidit discipulo, Nemini, inquiens, cito manus imponas (I Tim. V, 22). Vidit, ait Dominus, virum
imponentem sibi manus, ut visum recipiat. Fratres, Paulus hoc cum vidisset,
non continuo illuminatus est. Nunquid non exspectavit Ananiae manum, quia
venturum eum forte in somniis praevidit? (Act. IX). Haec dico
vobis, charissimi, quia vereor ne quis forte sit inter vos, qui solo se somnio
praesumat illuminatum esse; nec jam aequanimiter patiatur ad manum trahi, sed
ductorem sese profiteatur aliorum. Cui enim necdum administrationis cura
injuncta est, cui necdum credita dispensatio, cui 0365A necdum
praeceptum ut videat, et provideat his qui apertos oculos habentes nihil vident:
quid hoc praesumere tentat, nisi quia meditatur inania, et quasi somnia vana
sectatur? Caveamus ab hoc vitio, fratres: semper, quod in nobis est, abjecti
eligamus esse, et ad manus trahi; mansuetudinem et humilitatem discentes a
Christo Domino, cui est honor et gloria in saecula saeculorum.
Amen. SERMO II.1. Conversus est hodie Paulus, imo Saulus conversus versus est in
Paulum. Siquidem factus est tanquam evangelicus ille parvulus, de quo Dominus
ait: Nisi conversi fueritis, et efficiamini sicut parvulus
iste, non intrabitis in regnum coelorum (Matth. XIII, 3).
Forte enim seipsum dicebat. Nimirum ipse 0365B magnus Dominus et
laudabilis nimis, ipse parvulus qui datus est nobis; nec tamen magnus interim,
sed parvulus exhibetur, ut seipsum faciat gratum et efficax necessariae
parvitatis exemplum. Ad parvulum ergo sit conversio tua, ut discas parvulus
esse: tu quoque cum converteris, parvulus fias. Enimvero audi, quam evidenter
ipsum tibi, in quo constituit formam conversionis, parvulum manifestat,
signanter ea quae sunt parvuli, in seipso imitanda proponens. Discite a me, inquit, quia mitis sum et
humilis corde (Matth. XI, 29). Gemina parvitas, humilitas et
mansuetudo. Et illa interior, ista exterior parvitas. Utraque tamen non parva
virtus est: nempe quam parvulus ille tam magnus unicum magisterium profitetur.
Hodie ergo conversus est 0365C Paulus, hodie desiit esse Saulus.
Hodie factus est humilis et mitis corde. Probat oris confessio cordis 0366A humiliationem, dum clamat: Domine, quid me vis
facere? Magis autem probat ipsa collatae gratiae magnitudo, quae nimirum
tam multa, nisi multum humili, data non fuit. 2. Caeterum
mansuetudo, quoniam exterior quaedam 959, ut diximus,
parvitas, et ob hoc manifestior est, tripliciter nobis in conversione hac
commendatur. Triplici quidem velut ariete mansuetudo nostra pulsatur; verborum
injuriis, damnis rerum, corporis laesione. In his tribus omnis exhibitio
patientiae, omnis exercitatio mansuetudinis. Probata est illa virtus, quam nihil
horum videtur concutere potuisse. Considerare libet, quemadmodum Paulus super
his omnibus in ipsa statim sua conversione tentatus, vere jam Paulus inventus
sit, in hac parte 0366B vere jam mitis et patiens. Saule, Saule, quid me persequeris? Durum est tibi contra stimulum
calcitrare. Durum equidem verbum, verbum increpatorium, plenum
comminatione. Sane quod ad corpus pertinuit, concussus est et prostratus in
terram. An vero et damno quoque probatus est? Et valde; siquidem ipsum ei lumen
ademptum est oculorum, et apertis, ut scriptum est, oculis nihil videbat (Act. IX, 1-8). Experta est
in his tribus et exercitata patientia Job, quem in hac virtute opinatissimum
Deus exemplar dedit. Sed vestrae hoc industriae relinquimus vestigandum.
Sufficit nos monere, formam verae conversionis magna ex parte in hac
mansuetudine constitutam: ut pudeat eos, qui conversi esse debuerant, vel in
corporum laesione, vel in 0366C damno rerum, vel, quod magis
indignum est, in verborum injuriis inveniri perversos penitus et
aversos.
|