0365 IN PURIFICATIONE B. MARIAE. SERMO I. De triplici misericordia.1. Hodie templi Dominum in templum Domini Virgo mater inducit; Joseph
quoque sistit Domino, non suum, sed ejus filium dilectum, in quo ei bene
complacuit. Agnoscit Simeon justus quem exspectabat; Anna quoque vidua
confitetur. Ab his quatuor primo hodierna processio celebrata est, quae
postmodum exsultatione universae terrae in omni loco et ab omni gente
celebraretur. Nec sane mirum, si 0365D tunc parva fuit,
quandoquidem parvus erat qui suscipiebatur. Nullum ibi locum peccator habuit:
omnes justi, omnes sancti, omnes fuere perfecti. Sed nunquid hos tantum
salvabis, Domine? Crescat corpus, crescat et miseratio. Homines et jumenta
salvabis, Domine, cum multiplicaveris misericordiam tuam, Deus (Psal.
XXXV, 7, 8). In secunda jam processione praeeunt turbae, turbae
sequuntur; nec virgo portat, sed asellus. Neminem itaque dedignatur, nec ipsos
qui computruerunt tanquam jumenta in stercore suo: non dedignatur, inquam, sed
si apostolica vestimenta non desint, si doctrina eorum, si morum justitia, si
obedientia, si charitas cooperiat multitudinem peccatorum, ex hoc jam
processionis suae gloria non 0366C censebit indignos. Magis vero
et ipsam, quae tam paucis collata videtur, nobis quoque ab ipso invenire est
reservatam. Quidni reservaret posteris, quam et praerogavit antiquis? 2. David, rex et propheta, exsultavit ut videret diem istum: vidit,
et gavisus est. Alioquin si non viderat, unde psallebat: Suscepimus, inquit, Deus misericordiam tuam
in medio templi tui? (Psal. XLVII, 10.) Suscepit hanc
misericordiam Domini David, suscepit Simeon, suscepimus et nos, et quicunque
0366D sunt praeordinati ad vitam: siquidem Christus heri, et
hodie, et in aeternum. In medio enim templi misericordia est, non in angulo aut
diversorio, quia non est acceptio personarum apud Deum. In communi posita est,
offertur omnibus, et nemo illius expers, nisi qui renuit. Derivantur aquae tuae
foras, Domine Deus: nihilominus tamen fons tuus tibi proprius est, et non bibit
alienus ex eo. Qui tuus est, non videbit mortem, donec viderit Christum Domini,
ut securus dimittatur in pace. Quidni dimittatur in pace, qui Christum Domini
habet in pectore? Ipse enim est pax nostra, qui per fidem habitat in cordibus
960 nostris. Tu quomodo hinc exibis, anima misera, quae ducem
itineris Jesum ignoras? Ignorantiam enim Dei quidam habent. 0367A Unde hoc? Nempe quia Lux venit in mundum, et dilexerunt homines
magis tenebras quam lucem. Et Lux, inquit, in tenebris lucet, et tenebrae eam non comprehenderunt
(Joan. 1, 5). Ac si dicat: Et in plateis derivantur aquae, et
alienus non bibit ex eis; et misericordia in medio templi est: nemo tamen
accedit <alias, nec tamen accedunt> ex his quos manet
aeterna damnatio. Medius vestrum stat, o miseri, quem vos nescitis: ut
morientes, antequam videritis Christum Domini, non in pace dimittamini; sed
potius rapiamini a rugientibus praeparatis ad escam. 3. Suscepimus, Deus, misericordiam tuam in medio templi tui.
Longe est haec gratiarum actio a voce illa gementis: Domine,
in coelo misericordia tua, et 0367B veritas tua usque ad
nubes (Psal. XXXV, 6). Quid enim? videturne tibi in medio
fuisse misericordia, cum apud solos coeligenas spiritus haberetur? At ubi sane
minoratus est Christus paulo minus ab angelis, factusque est Dei et hominum
mediator, ac velut lapis angularis pacificavit per sanguinem suum quae in coelis
sunt, et quae super terram; ex hoc plane jam suscepimus, Deus,
misericordiam tuam in medio templi tui. Eramus enim et nos natura filii
irae, sed consecuti sumus misericordiam. Cujus irae filii, et quam misericordiam
consecuti? Nempe filii ignorantiae, ignaviae, captivitatis: et consecuti sumus
sapientiam, virtutem, redemptionem. Ignorantia mulieris seductae excaecaverat
nos; mollities viri abstracti et illecti a propria concupiscentia enervaverat
0367C nos; malitia diaboli expositos juste a Deo captivaverat
nos. Sic ergo nascimur universi, primum quidem viae civitatis habitaculi prorsus
ignari; deinde imbecilles et ignavi, ut, etsi nota nobis esset via vitae,
propria tamen praepediremur et detineremur inertia; postremo captivi sub pessimo
crudelissimoque tyranno, ut licet prudentes essemus atque robusti, ipsa tamen
miserae servitutis opprimeremur conditione. Nunquid non misericordia et
miseratione multa opus habet tanta miseria? Aut certe si jam salvi facti sumus
ab hac triplici ira per Christum, qui factus est nobis sapientia a Deo Patre, et
justitia et sanctificatio, et redemptio (I Cor. I, 30): quanta
nobis vigilantia opus est, dilectissimi, ne 0367D forte, quod
absit! inveniantur nostra novissima pejora prioribus, si denuo contingat iram
incendere, utpote qui non natura jam, sed propria voluntate filii irae
sumus? 4. Amplectamur itaque misericordiam, quam in medio
templi suscepimus, et cum beata Anna non dimoveamur a templo. Templum enim Dei sanctum est, quod estis vos, ait Apostolus
(I Cor. III, 17). Prope est haec misericordia, prope est verbum in
ore vestro et in corde vestro. Denique in cordibus vestris per fidem habitat
Christus. Hoc templum 0368A ejus, et haec sedes ejus: nisi forte
excidit vobis quoniam anima justi sedes sapientiae
est. Quod ergo frequenter, imo et semper admonere
cupio fratres meos, obsecro et nunc, ambulemus non secundum carnem in carne, ne
displiceamus Deo. Non simus amici hujus saeculi, ne Dei constituamur inimici.
Resistamus quoque <alias, ergo> diabolo, et fugiet a
nobis, ut libere jam ambulemus in spiritu, et in corde sit conversatio nostra.
Siquidem corpus quod corrumpitur, aggravat, et enervat, et effeminat animam; et
terrena inhabitatio sensum multa cogitantem deprimit (Sap. IX, 15),
ut ad coelestia non assurgat. Unde et sapientia hujus mundi stultitia est apud
Deum (I Cor. III, 19); et a maligno qui superatur, ei et servus
addicitur. Porro in corde suscipitur misericordia, 0368B in corde
habitat Christus, in corde loquitur pacem in plebem suam, et super sanctos suos,
et in eos qui convertuntur ad cor. 961 SERMO II. De oridine et modo
processionis Christi in templum.1. Gratias Redemptori
nostro, qui tam copiose praevenit nos in benedictionibus dulcedinis, sacramentis
infantiae suae gaudia nostra multiplicans. Celebratis siquidem paulo ante
Nativitate, Circumcisione et Apparitione ejus, festus hodie nobis oblationis
ipsius dies illuxit. Hodie namque sistitur Creatori terrae fructus sublimis;
hodie placabilis et Deo placens hostia virgineis manibus offertur in templo,
portatur a parentibus, a senibus exspectatur. Offerunt Joseph et Maria
sacrificium laudis, sacrificium 0368C matutinum; Simeon et Anna
suscipiunt. Ab his quatuor celebrata processio est, quae per quatuor orbis
climata solemnibus hodie gaudiis ad memoriam revocatur. Quia ergo festivam hodie
et nosipsi, praeter caeterarum consuetudinem solemnitatum, acturi sumus
processionem, non inutile
arbitror modum ipsius et ordinem diligentius intueri. Processuri sumus bini et
bini, candelas habentes in manibus, ipsas quoque succensas, nec quolibet igne,
sed qui prius in ecclesia sacerdotali benedictione fuerit consecratus. Ad haec
futuri sunt in processione nostra novissimi primi, et primi novissimi: et
cantabimus in viis Domini, quoniam magna est gloria Domini. 0368D 2. Merito sane bini et bini procedimus: sic enim
ob commendationem fraternae charitatis et socialis vitae missos a Salvatore
discipulos Evangelia sacra testantur (Luc. X, 1). Turbat
processionem, si quis solitarius incedere curat: nec sibi soli nocet, sed etiam
caeteris est molestus. Hi sunt qui segregant semetipsos, animales, spiritum non
habentes, nec solliciti servare unitatem spiritus in vinculo pacis. Jam vero
sicut non est bonum esse hominem solum, sic in conspectu Domini vacuum apparere
est prohibitum (Exod. XXIII, 15). Cum enim arguantur 0369A otiositatis ipsi quoque quos nemo conduxit (Matth. XX,
6): qui jam conducti sunt, si otiosi inventi fuerint, quid merentur?
Fides quippe sine operibus mortua est (Jac. II, 26). Ipsa denique
opera nostra in fervore agenda sunt, et in desiderio cordis, ut sint lucernae
ardentes in manibus nostris. Alioquin timendum est, ne forte tepidos nos evomere
incipiat, qui in Evangelio loquitur, dicens: Ignem veni
mittere in terram, et quid volo nisi ut ardeat? (Luc. XII,
49.) Hic plane sacer et benedictus est ignis, quem Pater sanctificavit et
misit in mundum, et cui benedicitur in ecclesiis, sicut scriptum est: In ecclesiis benedicite Deo Domino (Psal. LXVII,
27). Habet enim etiam adversarius noster, utpote perversus divinorum
operum aemulator; habet, inquam, ignem suum 0369B et ipse, ignem
concupiscentiae carnalis; ignem invidiae et ambitionis, quem Salvator in nobis
non accendere, sed exstinguere venit. Denique si quis alienum hunc ignem in
divino offerre praesumpserit sacrificio, etiamsi patrem habeat Aaron, morietur
in iniquitate sua 3. Porro super haec quae de sociali vita et
fraterna dilectione, de bonis operibus, et fervore sancto dicta sunt;
humilitatis virtus maxima, maximeque necessaria est, ut honore praeveniamus
invicem: nec modo priores, sed et ipsos juniores sibi quisque praeponat: quae
nimirum humilitatis perfectio est, et justitiae plenitudo. Et quoniam hilarem
datorem diligit Deus (II Cor. IX, 7), et fructus charitatis est
gaudium in Spiritu sancto; cantemus, ut dictum est, 0369C in viis
Domini, quoniam magna est gloria Domini (Psal. CXXXVII, 5):
cantemus Domino canticum novum, quia mirabilia fecit (Psal. XCVII,
1). In quibus omnibus si quis forsitan proficere dissimulat, et
proficisci de virtute in virtutem; noverit quisquis hujusmodi est, in statione,
non in processione se esse, imo vero et in regressione; quoniam in via vitae non
progredi, regredi est, cum nihil adhuc in eodem statu 962
permaneat. Porro profectus noster in eo consistit, ut saepius me dixisse memini,
ut nunquam arbitremur nos apprehendisse, sed semper extendamur ad anteriora,
incessanter conemur in melius; et imperfectum nostrum divinae misericordiae
obtutibus jugiter exponamus. SERMO III. De puero, Maria et
Joseph.0369D 1. Purificationem beatae
Mariae Virginis hodie celebramus, quae secundum legem Moysi facta est,
transactis a Nativitate Domini quadraginta diebus. In lege enim scriptum erat,
ut mulier quae suscepto semine peperisset filium, immunda esset septem diebus,
et octava die circumcideretur puer: dehinc ablutioni et purificationi intenta,
abstineret ab ingressu templi triginta tribus diebus: quibus expletis, offerret
filium Domino cum muneribus (Lev. XII). Sed quis non advertat in
ipso sententiae hujus initio, liberam omnino matrem Domini ab hoc praecepto?
Putas enim quia dicturus Moyses mulierem, quae peperisset filium, immundam esse,
non timuerit super 0370A per matre Domini blasphemiae crimen
incurrere, et idcirco praemiserit, suscepto semine?
Alioquin nisi parituram praevidisset sine semine Virginem, quae necessitas erat
de suscepto semine fieri mentionem? Patet itaque quod lex ista matrem Domini non
includit, quae non suscepto semine filium peperit, sicut praedictum erat per
Jeremiam, quia novum faceret Dominus
super terram. Quaeris quod novum? Mulier, inquit,
circumdabit virum (Jerem. XXXI, 22). Non ab
altero viro virum suscipiet, non humana lege concipiet hominem; sed intra
viscera intacta et integra virum claudet: ita sane ut intrante et exeunte
Domino, juxta alium prophetam, porta orientatis clausa jugiter perseveret
(Ezech. XLIV, 2). 2. Putas ergo, non poterat
moveri animus ejus, 0370B et dicere: Quid mihi opus
purificatione? cur abstineam ab ingressu templi, cujus uterus nesciens virum,
templum factus est Spiritus sancti? cur non ingrediar templum, quae peperi
Dominum templi? Nihil in hoc conceptu, nihil in partu impurum fuit, nihil
illicitum, nihil purgandum: nimirum cum proles ista fons puritatis sit, et
purgationem venerit facere delictorum. Quid in me legalis purificet observatio,
quae purissima facta sum ipso partu immaculato? Vere, o beata Virgo, vere non
habes causam, nec tibi opus est purificatione. Sed nunquid filio tuo opus erat
circumcisione? Esto inter mulieres tanquam una earum; nam et filius tuus sic est
in numero puerorum. Circumcidi voluit, et non multo magis velit offerri? Offer
filium tuum, 0370C Virgo sacrata, et benedictum fructum ventris
tui Domino repraesenta. Offer ad nostram omnium reconciliationem hostiam
sanctam, Deo placentem. Omnino acceptabit Deus Pater oblationem novam, et
pretiosissimam hostiam, de qua ipse ait: Hic est Filius meus
dilectus, in quo mihi bene complacui (Matth. III, 17). Sed
oblatio ista, fratres, satis delicata videtur, ubi tantum sistitur Domino,
redimitur avibus, et illico reportatur. Veniet, quando non in templo offeretur,
nec inter brachia Simeonis, sed extra civitatem inter brachia crucis. Veniet,
quando non redimetur alieno, sed alios redimet sanguine proprio, quia
redemptionem eum misit Deus Pater populo suo. Illud erit sacrificium
vespertinum, istud est matutinum. Istud quidem jucundius, sed illud 0370D plenius. Istud enim tempore nativitatis, illud jam in
plenitudine aetatis. De utroque tamen potes accipere quod propheta praedixit:
Oblatus est, quia ipse voluit (Isai. LIII,
7). Nam et modo oblatus est, non quia opus habuit, non quia sub legis
edicto fuit, sed quia ipse voluit; et in cruce nihilominus oblatus est, non quia
meruit, non quia Judaeus potuit, sed quia ipse voluit. Voluntarie sacrificabo
963 tibi, Domine, quia voluntarie oblatus es pro mea salute,
non pro tua necessitate. 3. Sed quid. fratres, nos offerimus,
aut quid retribuimus illi pro omnibus quae retribuit nobis? Ille pro nobis
obtulit hostiam pretiosiorem quam habuit, nimirum qua pretiosior esse non
potuit: et 0371A nos ergo faciamus quod possumus, optimum quod
habemus offerentes illi, quod sumus utique nosmetipsi. Ille seipsum obtulit; tu
quis es qui te ipsum offerre cuncteris? Quis mihi tribuat, ut oblationem meam
dignetur majestas tanta suscipere? Duo minuta habeo, Domine, corpus et animam
dico: utinam haec tibi perfecte possim in sacrificium laudis offerre! Bonum enim
mihi, longeque gloriosius atque utilius est, ut tibi magis offerar, quam ut
deserar mihiipsi. Nam ad meipsum anima mea conturbatur, in te vero exsultabit
spiritus meus, si tibi veraciter offeratur. Fratres, morituro Domino Judaeus
mortuas hostias offerebat; sed jam nunc: Vivo ego, dicit
Dominus nolo mortem peccatoris, 0372A sed magis ut convertatur et
vivat (Ezech. XXXIII, 11). Non vult Dominus mortem meam; et
non libenter offero illi vitam meam? Haec est enim hostia placabilis, Deo
placens hostia, hostia viva. Sed in oblatione illa Domini tres fuisse leguntur;
et in oblatione nostra tria nihilominus a Domino requiruntur. Fuit in oblatione
illa Joseph sponsus matris Domini, cujus filius putabatur; fuit et ipsa Virgo
mater, et puer Jesus qui offerebatur. Sit ergo et in oblatione nostra constantia
virilis, sit continentia carnis, sit conscientia humilis. Sit, inquam, in
proposito perseverandi animus virilis, sit in continentia castitas virginalis,
sit in conscientia simplicitas et humilitas puerilis. Amen.
|