0397 IN NATIVITATE S. JOANNIS BAPTISTAE. 983
SERMO De lucerna ardente tripliciter, et tripliciter
lucente.0397C Sit procul ab his
conventibus, fratres, increpatio illa prophetae, Judaica reprobantis
conventiculla, et dicentis: Iniqui sunt coetus vestri
(Isai. I, 13). 0397D Hi nimirum coetus non iniqui,
sed plane sancti, sed religiosi, sed pleni gratia, digni benedictione.
Convenitis siquidem ad audiendum Deum: convenitis ad laudandum, ad orandum, ad
adorandum eum. Sacer est conventus uterque, placens Deo, angelis familiaris.
State ergo in reverentia, fratres, state in sollicitudine et devotione mentis:
maximeque in loco orationis, et in hac schola Christi, et auditorio spirituali.
Nolite considerare, dilectissimi, quae videntur et temporalia sunt, sed magis
quae non videntur, aeterna: secundum fidem, non secundum faciem judicate.
Terribiliter siquidem metuendus est locus uterque: nec major adesse credendus
est numerus hominum quam angelorum. Patet utrobique sine dubio porta coeli,
scala illa erecta est, 0398C ascendunt et descendunt angeli super
Filium hominis. Gigas nempe est iste Filius hominis: coelum ei sedes est, terra
scabellum pedum ejus. Elevata 0398D est magnificentia ejus super
coelos: manet tamen nobiscum usque ad saeculi consummationem. Ascendunt et
descendunt itaque ad Deum angeli sancti, quia caput et corpus unus est
Christus. 2. Nec tamen ubi caput, sed ubicunque fuerit corpus,
ibi congregabuntur et aquilae, licet non possit caput a corpore separari.
Denique et ipse ait: Ubi duo vel tres congregati fuerint in
nomine meo, in medio eorum sum (Matth. XVIII, 20). Sed forte
quis dicat: Ubi est modo Christus? Ostende nobis Christum, et sufficit nobis.
Quid curiosos circumducitis oculos? Num ad videndum, et non magis ad audiendum
convenistis? Dominus Deus aperuit mihi aurem, ait
propheta (Isai. L, 5). Aurem meam aperuit, ut audiam quid loquatur:
non oculum; 0399A ut videam vultum ejus, illuminavit. Aut certe
suam mihi aperuit aurem, non faciem revelavit. Post parietem stat, audit, et
auditur: sed necdum apparet. Audit orantes, erudit audientes. An experimentum
ejus quaeritis, qui in me loquitur Christus? (II Cor. XIII, 3.) Ego, inquit, qui loquor justitiam
(Isai. LXIII, 1). Quidni loquatur ore, quod ipse plasmavit? Quidni
suo utatur, ut libet, artifex instrumento? Non tantum aures eorum, sed et labia
mea aperi, Domine: ego enim labia mea non prohibebo, Domine tu scisti. Bene enim
omnia facis; et surdos facis audire, et mutos loqui. 3. Audite
ergo, fratres, quid de Joanne loquatur, cujus solemnis hodie nativitas
celebratur. Ille, inquit, erat lucerna
ardens, et lucens (Joan. V, 35). 0399B Magnum
testimonium, fratres mei: magnus enim est cui perhibetur, sed major est ipse qui
perhibet. Ille, inquit, erat lucerna
ardens, et lucens. Est enim tantum lucere vanum, tantum ardere parum:
ardere et lucere perfectum. Audi quid dicat Scriptura: Sapiens
permanet ut sol, stultus autem ut luna mutatur (Eccli. XXVII,
12). Quia enim splendet luna sine fervore; modo plena, modo exigua, modo
nulla videtur. Mutuatum siquidem lumen nunquam in eodem permanet statu, sed
crescit, deficit, extenuatur, annihilatur, et penitus non comparet. Sic qui
conscientias suas in alienis labiis posuerunt, modo magni, modo parvi sunt, modo
nulli, secundum quod adulantium linguis vel vituperare placuerit, vel laudare.
At vero solis splendor igneus 0399C est, et cum fervet acrius,
etiam oculis lucidior exhibetur. Sic sapientis ardor internus foris lucet: et si
non ei datur utrumque, curat semper ardere magis, ut Pater suus qui videt in
abscondito, reddat ei. Vae nobis, fratres, si luxerimus tantum. Nam lucemus
quidem, et magnificamur ab hominibus; sed mihi pro minimo est, ut ab humano
judicer die. Qui enim judicat me, Dominus 984 est, qui
fervorem ab omnibus exigit, splendorem vero non ita. Ignem, inquit, veni mittere in terram; et
quid volo nisi ut accendatur? (Luc. XII, 49.) Hoc nempe
commune mandatum, hoc est quod exigitur ab universis; nec ulla, si deesse
contigerit, admittitur excusatio. 0399D 4.
Caeterum singulariter apostolis et apostolicis viris dicitur: Luceat lux vestra coram hominibus (Matth. V,
16): nimirum tanquam accensis, et vehementer accensis, et quibus non
timeatur a flatu quolibet aut impulsione ventorum. Dictum est et Joanni; sed
illi in aure audiunt; Joannes in spiritu tanquam angelus eruditur. Nimirum tanto
propinquior Deo, quanto vox Verbo vicina, cui nulla voce alia media quod foris
sonet oporteat intimari. Neque enim Joannem praedicatio, sed inspiratio docuit
quem replevit Spiritus in utero matris suae. Vere ardens et vehementer accensus,
quem sic praeoccupavit flamma coelestis, ut jam Christi sentiret adventum, qui
necdum sentire poterat vel se ipsum. Nimirum novus ille ignis, qui recens
elapsus e coelo, 0400A per os Gabrielis in aurem intraverat
Virginis, rursum per os Virginis et matris aurem introivit ad parvulum: ut ab ea
hora vas electionis suae Spiritus sanctus impleret, et lucernam Christo Domino
pararet. Fuit ergo jam tunc ardens lucerna, sed interim adhuc sub modio, donec
super candelabrum poneretur, et luceret omnibus qui erant in domo Domini. Illo
enim in tempore solum adhuc potuit illuminare modium suum; soli interim lucere
matri, magnum ei pietatis sacramentum revelans ipso motu novae exsultationis.
Unde mihi hoc, inquit, ut veniat mater
Domini mei ad me? Quis enim tibi indicavit matrem Domini, mulier sancta?
Unde me nosti? Ut facta est, inquit, vox salutationis tuae in auribus meis, exsultavit in gaudio infans
in utero meo (Luc. I, 43, 44). 0400B 5. Illuminavit ergo jam tunc modium, sub quo latebat: sed quem
non latebat ardens lucerna sub modio, totum paulo post mundum novis illustratura
fulgoribus. Ille erat, inquit, lucerna
ardens, et lucens. Non ait: Lucens, et ardens; quia Joannis ex fervore
splendor, non fervor prodiit ex splendore. Sunt enim qui non eo lucent, quia
fervent; sed magis fervent ut luceant: at isti plane non fervent charitatis
spiritu, sed studio vanitatis. Vultis nosse quemadmodum arsit Joannes, et luxit?
Ego utrumque in eo triplicem posse arbitror inveniri, et ardorem scilicet, et
splendorem. Ardens enim erat in se ipso vehementi austeritate conversationis:
erga Christum, intimo quodam et pleno fervore devotionis; erga peccantes
proximos, constantia liberae increpationis. 0400C Luxit
nihilominus, ut paucis dixerim, exemplo, digito, verbo, et se ipsum ostendens ad
imitationem, et luminare majus quod latebat, ad peccatorum remissionem, et ipsas
quoque tenebras nostras illuminans, sicut scriptum est: Quoniam tu illuminas lucernam meam, Domine; Deus meus, illumina
tenebras meas (Psal. XVII, 29); utique ad correctionem. 6. Considera igitur hominem angelico promissum oraculo, conceptum
miraculo, sanctificatum in utero, et novum in novo homine poenitentiae mirare
<alias imitare> fervorem. Victum et
vestitum, ait Apostolus, habentes, his contenti
simus (I Tim. VI, 8). Apostolica perfectio ista est; sed
Joannes etiam haec contempsit. Denique audi Dominum in Evangelio: 0400D Venit, inquit, Joannes
Baptista non manducans, nec bibens (Matth. XI, 18); plane nec
vestiens. Sicut enim non est locusta cibus, nisi aliquorum forte irrationabilium
animalium; sic nec pilus cameli humanum est indumentum. Quid tu pilos tuos,
camele, deposuisti? Utinam gibbum magis deposuisses. Quid vos, irrationabiles
ferae et reptilia deserti, cibos exquiritis delicatos? Joannes, sanctus homo,
missus a Deo, imo angelus Dei, sicut ait Pater: Ecce mitro
angelum meum ante te (Luc. XII, 27); hic ergo Joannes, quo
nullus major in natis mulierum, innocentissimum illud corpus sic castigat, sic
extenuat, sic affligit: vos indui festinatis bysso et purpura, et splendide
epulari? Heu! hic est praesentis totus honor diei? haec Baptistae reverentia
tota? haec nativitatis 0401A ejus prophetata quondam laetitia 985 est? Cujus enim memoriam agitis, o nimis delicati cultores?
cujus celebratis natalem? Nonne illius qui in eremo fuit hirsutus veste,
confectus inedia? Quid existis in desertum videre, filii Babylonis? arundinem
vento agitatam? Quid igitur? hominem mollibus vestitum? nutritum mollibus? In
his nempe tota versatur haec vestra celebritas: in popularis favoris aura
sectanda, in gloria vestium, et voluptate ciborum. Sed quid haec ad Joannem?
Neque enim Joannes fecit sic, aut talibus unquam potuit delectari. 7. Multi, inquit angelus, in
nativitate ejus gaudebunt (Luc. I, 14). Verum id quidem: Multi
in nativitate ejus gaudent: et paganis ipsis, ut audivimus, laeta est et
solemnis. Illi celebrant quod ignorant, 0401B sed non ita
debuerant Christiani. Nunc vero et ipsi in hac beati Joannis Baptistae
nativitate gaudent; sed utinam de nativitate, non de vanitate. Quid est enim
nisi vanitas vanitatum quidquid sub sole est? aut quid amplius habet homo de
universo labore suo, quo sub sole laborat? Fratres, sub sole est quidquid oculis
cernitur, quidquid huic corporeae luci subjacere videtur. Quid vero illud, nisi
vapor ad modicum parens? (Jac. IV, 45.) Quid illud, nisi fenum, et
flos feni? Omnis caro fenum, ait Dominus, et omnis gloria ejus quasi flos feni. Fenum aruit, et flos
decidit; verbum autem Domini manet in aeternum (Isai. XL, 6,
8). In hoc verbo laboremus, fratres; in quo et vivere, et gaudere
possimus in aeternum. Operemur non cibum qui perit, 0401C sed qui
permanet in vitam aeternam. Quis ille? Non in solo pane vivit
homo, sed in omni verbo quod procedit de ore Dei (Matth. IV,
4). Seminemus in hoc verbo, charissimi, seminemus in spiritu; quoniam qui
in carne seminant, solam habent metere corruptionem. Gaudeamus intus, et non sub
sole, sed, juxta Apostolum, tanquam tristes, propter
humilitatem et gravitatem: semper autem gaudentes
(II Cor. VI, 10), propter internam consolationem. Gaudeamus,
dilectissimi, in nativitate beati Joannis, et gaudeamus de ipsa
nativitate. 8. Copiosa siquidem nobis in ejus recordatione
laetitiae causa, multiplex est materia gaudiorum. Ille erat lucerna ardens et
lucens, et Judaei voluerunt 0401D exsultare in luce ejus; ipse
vero potius gaudebat in fervore devotionis, gaudebat ad vocem sponsi tanquam
amicus sponsi. Nobis in utroque gaudendum est; in altero quidem ei, nobis in
altero congaudendum. Ardebat enim sibi, nobis autem lucebat. Gaudeamus in
fervore ejus ad imitationem: gaudeamus et in lumine, non tamen ibi manentes, sed
ut in lumine ejus videamus lumen, lumen utique verum, quod non est ipse, sed cui
testimonium perhibet ipse. Venit Joannes, ait Dominus,
nec manducans, nec bibens (Matth. XI, 18).
Incentivum fervoris id mihi est, et materia humilitatis. Quis enim in nobis est,
fratres, qui Joannis poenitentiam intuens, suam, non dico magnificare, sed
alicujus saltem momenti reputare praesumat? Quis audeat murmurare in 0402A laboribus suis, et dicere: Satis est quod patior, nedum nimis?
Quae enim homicidia, quae sacrilegia, aut quae flagitia sic puniebat Joannes in
se ipso? Accendamur ad poenitentiam, fratres, interrogemus conscientias nostras,
et animemur ad ultionem exigendam de nobis, ut horrendum possimus evadere
judicium Dei viventis. Quidquid vero minus est fervoris, humilitas suppleat
purae confessionis. Fidelis enim Deus, et si confiteamur iniquitates nostras, si
miserias nostras exponamus, si non excusemus infirmitates nostras, dimittet
nobis peccata nostra. 9. Ex hoc sane et erga proximorum delicta
fervorem intuere Joannis. His nempe dignus est et rationi consentaneus ordo, ut
incipiendum tibi memineris a te ipso. Ab occultis,
inquit, meis munda me, et ab 0402B alienis
parce servo tuo (Psal. XVIII, 13, 14). Genimina viperarum, ait Joannes, quis
ostendit vobis fugere a ventura ira? De quanto mentis fervore procedere
putas scintillas istas, imo carbones desolatorios? Sic neque Pharisaeis 986 parcens: Nolite, inquit, dicere quia patrem habemus Abraham: potens est enim Deus de
lapidibus istis suscitare filios Abrahae (Luc. III, 7, 8). Sed
minus hoc videatur, si vel ipsum veretur potentis vultum, et non tota libertate
spiritus arguit peccantem regem, crudelem atque superbum; sacra quadam
vehementia ad boc ipsum prodiens de deserto, si vel blanditiis ejus, vel ipso
mortis terrore movetur. Metuebat, inquit, Herodes Joannem, et audito eo multa faciebat, et libenter eum
audiebat. Ac ille nihil ob hoc parcens: Non licet,
0402C ait, tibi habere eam. Ligatus
quoque, et in carcerem trusus, nihilominus fortiter stetit in veritate, et
occubuit pro veritate feliciter (Marc. VI, 17-28). Ferveat etiam in
nobis zelus iste, charissimi; ferveat amor justitiae, odium iniquitatis. Nemo,
fratres, vitia palpet; peccata dissimulet nemo. Nemo dicat: Nunquid custos
fratris mei sum ego? Nemo, quod in se est, aequanimiter ferat, cum viderit
ordinem deperire, minui disciplinam. Est enim consentire, silere, cum arguere
possis: et scimus quia similis poena facientes maneat et consentientes. 10. Jam vero super humili et omnino ferventissima devotione Joannis
erga Dominum quid loquemur? Inde enim exsultavit in utero (Luc. I,
44); 0402D inde expavit in Jordane baptizaturus eum
(Matth. III, 14); inde non modo Christum, qui putabatur, sed vel
ipsam corrigiam calceamenti ejus solvere dignum se esse negabat (Marc. I,
7); inde gaudebat amicus sponsi ad vocem sponsi (Luc. I,
44); inde gratiam se accepisse pro gratia fatebatur; illum autem non ad
mensuram habere Spiritum, sed plenitudinem de qua omnes acciperent, clamitabat
(Joan. I, 16). Nonne Deo subjecta eris, anima
mea? (Psal. LXI, 1.) Alioquin non ero lucerna ardens, nisi
toto corde, tota mente, et ex omnibus viribus meis diligam Dominum Deum meum.
Sola enim est charitas quae accendit ad salutem; sola quam infundit et inflammat
Spiritus, quem exstinguere prohibemur (Thess. V, 19). Habes
quemadmodum Joannes arserit: et in hoc ipso 0403A quemadmodum
luxerit, indicatum est, si advertisti. Neque enim ardorem ejus nosse poteras,
nisi luxisset. 11. Luxit ergo, ut supra memini, exemplo,
digito, verbo: opere se ipsum. Christum indice, nosmetipsos nobis sermone
declarans. Tu puer, propheta Altissimi vocaberis, ait
pater; praeibis enim ante faciem Domini parare vias ejus, ad
dandam scientiam salutis plebi ejus. Ad dandam, inquit, non salutem: neque
enim ille lux; sed scientiam salutis, ut testimonium
perhiberet de lumine. Scientiam, inquit, salutis, in remissionem peccatorum (Luc. I, 76,
77). Num salutis scientiam sapiens parvipendere potest? Ponamus tamen
necdum venisse Joannem, necdum significasse nobis de Christo. Ubi salutem
quaeremus? Peccavi peccatum grande, quod sanguine vitulorum vel hircorum 0403B deleri non potest, quia non holocaustis delectatur Altissimus.
Memoria mea infecta est faece hujus amurcae: non est novacula quae membranam
hanc radere possit, quia tota totam imbibit faecem. Si peccati mei oblitus
fuero, stultus sum et ingratus; si in memoria mea permanet, arguet me in
aeternum. Quid igitur faciam? Ibo ad Joannem, et audiam vocem laetitiae,
misericordiae vocem, sermonem gratiae, verbum remissionis et pacis. Ecce, inquit, Agnus Dei, ecce qui tollit
peccata mundi (Joan. I, 29); et alibi: Qui
habet sponsam, inquit, sponsus est (Joan. III,
29). Ostendit igitur quia venit Deus, quia sponsus, quia Agnus. Quia
Deus, certum est quod peccata remittere possit; sed utrum velit, adhuc in
quaestione est. Vult profecto, quia sponsus 0403C est, quia
amabilis est. Et Joannes amicus sponsi est, quia sponsus nisi amicos habere non
novit. Et licet velit gloriosam sponsam non habentem maculam, 0404A aut rugam, aut aliquid ejusmodi; non tamen quaerit talem (ubi
enim illam inveniret?), sed talem potius ipse facit, talem sibi exhibet ipse.
Audi denique quid dicat per prophetam. Vulgo dicitur: Nunquid
mulier, si dormierit cum altero viro, revertetur ad virum suum priorem? Tu autem
fornicata es cum amatoribus multis. Revertere tamen 987
ad me, et ego suscipiam te. (Jerem. III, 1).
Ecce quod poscit, ecce quod velit. 12. Sed tu fortassis timeas
eam quam facere venit delictorum purgationem, ne ustione et scissione ossa et
medullas ossium collidat, ne dolorem inferat morte graviorem. Audi: Agnus est,
in mansuetudine venit cum lana et lacte, solo verbo justificans impium. Quid
enim est, juxta comicum, facilius 0404B dictu? (Terent.
Phorm. II, I, 70.) Tantum, inquit, dic verbo, et sanabitur puer meus (Matth. VIII,
8). Utquid ergo deinceps haesitemus, fratres, et non omni fiducia ad
thronum gloriae accedamus? ascendamus.> Agamus
Joanni gratias, et eo mediante transeamus ad Christum, quia, ut ait ipse: Illum oportet crescere, me autem minui (Joan. III,
36). Quomodo minui? Splendore utique, non fervore. Retraxit radios,
collegit se <alias, recollegit se>, ne fieret sicut is
qui totum profert spiritum suum. Illum, inquit, oportet crescere, qui exhauriri non potest, de cujus
plenitudine omnes accipiunt; me autem minui, cui datus est spiritus ad mensuram,
et danda magis opera ut ardere semper valeam 0404C quam lucere.
Praecessi solem, tanquam sidus matutinum; abscondi necesse est, orto jam sole.
Non est mihi nisi modicum olei quo ungar; volo illud in vase tutius quam in
lampade possidere.
|