0403 IN VIGILIA SS. PETRI ET PAULI APOSTOLORUM. SERMO De
triplici auxilio quod a sanctis accipimus.0403C 1. In sanctorum Vigiliis necesse est vigilare hominem
spiritualem, qui solemnitates eorum celebrare desiderat in spiritu et veritate.
Aliae enim carnalium, aliae spiritualium vigiliae. Illi et nitidiores cultus, et
epulas praeparant lautiores; et fortassis in ipsis vigiliis operantur opera
tenebrarum, laetantur cum 0403D male fecerint et exsultant in
rebus pessimis. Vos non ita didicistis Christum, qui Christum secuti estis, qui
omnia reliquistis, qui vigilanti oculo vigiliarum nomen debetis attendere. Ad
hoc enim vigiliae proponuntur, ut evigilemus, si in aliquo peccato vel
negligentia dormitamus, et praeoccupemus faciem sanctorum in confessione. Non
sic filii hujus saeculi, non sic, qui potentes sunt ad bibendum vinum, et viri
fortes ad miscendam ebrietatem; qui obdormierunt in flagitiis et facinoribus
suis. Illud vos non lateat, quia qui ebrii sunt, nocte ebrii sunt; et qui
dormiunt, nocte dormiunt: et frustra sonat eis nomen Vigiliarum sanctarum, cum
ipsi magis dormire studeant, quam vigilare. Vos autem non estis filii noctis,
neque tenebrarum, sed lucis et 0404C diei (I Thess. V,
5-8), ut non vos praeoccupent natalitii sanctorum dies, et inveniant
imparatos. 2. Tria sunt igitur quae in festivitatibus sanctorum
vigilanter considerare debemus: auxilium sancti, exemplum ejus, confusionem
nostram. Auxilium ejus, quia qui potens in terra fuit, potentior 0404D est in coelis ante faciem Domini Dei sui. Si enim dum hic
viveret, misertus est peccatoribus, et oravit pro eis; nunc tanto amplius,
quanto verius agnoscit miserias nostras, orat pro nobis Patrem: quia beata illa
patria charitatem ejus non immutavit, sed augmentavit. Neque enim quia
impassibilis omnino, ideo, ei incompassibilis factus est: sed nunc potius induit
sibi viscera misericordiae, cum ante fontem misericordiae assistit <alias, existit>. Est et alia causa, quae magis urget sanctos
ut solliciti sint de nobis, quia, juxta vocem Apostoli, Deus providet pro nobis,
ne sine nobis consummentur (Hebr. XI, 40), sicut ait sanctus David:
Me exspectant justi, donec retribuas mihi (Psal.
CXLI, 8). Debemus etiam attendere exemplum ejus, quia quandiu in terris
visus est, et cum hominibus 0405A conversatus est, non declinavit
ad dexteram, neque ad sinistram: sed viam regiam tenuit, donec veniret ad illum
qui dicit, Ego sum via, veritas et vita (Joan. XIV,
6). Intuemini humilitatem operum ejus, auctoritatem verborum ejus, et
tunc videbitis quomodo tam verbo quam exemplo luxerit inter homines; qualia
nobis vestigia dereliquerit, 988 ut ambulemus per ea, et non
erremus in eis. Vere, juxta prophetam, Semita justi recta est,
rectus callis justi ad ambulandum (Isai. XXVI, 7). 3. Sed et diligentiori intuitu confusionem nostram inspiciamus: quia
homo ille similis nobis fuit passibilis, ex eodem luto formatus ex quo et nos.
Quid ergo est, quod non solum difficile, sed et impossibile credimus, ut
faciamus opera quae fecit, ut sequamur 0405B vestigia ejus?
Confundamur, fratres, et contremiscamus ad vocem istam, si forte haec confusio
adducat nobis gloriam, si forte generet gratiam nobis timor iste. Homines isti
fuerunt qui praecesserunt nos, qui tam mirabiliter processerunt per vias vitae,
ut vix eos homines fuisse credamus. Sic ergo in sanctorum festivitatibus et
gaudere et confundi debemus: gaudere, quia patronos praemisimus; confundi, quia
eos imitari non possumus. Ita semper gaudium nostrum in hac valle lacrymarum,
lacrymarum pane condiri debet, ut semper non solum extrema; sed et prima gaudii
luctus occupet: quia etsi magna est gaudiorum materia, sed 0406A maxima est dolorum. Memor fui Dei, clamat
justus, et delectatus sum: sed et statim subjungit, Defecit spiritus meus, turbatus sum, et non sum locutus.
(Psal. LXXVI, 4, 5). 4. Quod si haec in Vigiliis
uniuscujusque sancti cogitare debemus, quid faciemus in solemnitate sanctorum et
summorum Apostolorum? Petrum et Paulum loquor. Sufficeret unius festivitas ad
infundendam exsultationem universae terrae: sed amborum juncta est ad cumulum
gaudiorum, ut quomodo in vita sua dilexerunt se, ita in morte non sint separati.
Quid illis potentius dum fuerunt in terris, quorum alteri traduntur claves regni
coelorum, alteri magisterium Gentium: alter Ananiam et Sapphiram occidit in
verbis oris sui, alter donat 0406B quidquid donat in persona
Christi; et cum infirmatur, tunc fortior est et potens? Quam potentiores sunt in
coelis, qui tam potentes fuerunt in terris! Et qui nobis reliquerunt majora
exempla, quam illi qui in fame et siti, in frigore et nuditate, et in omnibus
illis quae Paulus enumerat (II Cor. XI, 23-33; Hebr. XI, 36-38),
jugiter sunt afflicti, et demum felici martyrio regna coelestia conscenderunt?
Vere nobis rubor confusionis sunt, quos vix audeamus respicere, ne dicam
imitari. Oremus ergo eos ut ipsi propitium nobis reddant amicum suum, judicem
nostrum, qui est Deus benedictus in saecula. Amen.
|