PL 182           PL 183           PL 184           PL 185     
0405

IN FESTO SS. PETRI ET PAULI APOSTOLORUM.

SERMO I. De triplici custodia quam apostoli habent super nos, et de tribus gradibus conversationis nostrae.

0405C

1. Gloriosa nobis solemnitas illuxit, quam praeclari martyres, martyrum duces, apostolorum principes, morte clarissima consecrarunt. Isti sunt Petrus et Paulus, duo magna luminaria, quos Deus in corpore Ecclesiae suae constituit quasi geminum lumen oculorum. Hi mihi traditi sunt in magistros et in mediatores, quibus secure me committere possim: quia et notas mihi fecerunt vias vitae, et mediantibus illis ad illum Mediatorem ascendere potero, qui venit pacificare per sanguinem suum et quae in coelis, et quae in terris sunt. Ille enim in utraque 0405D natura purissimus est, qui peccatum non fecit, nec inventus est dolus in ore ejus. Quomodo ergo ad illum accedere audebo, qui sum supra modum peccans peccator, qui peccavi supra numerum arenae maris, cum ille purior, ego impurior esse non possim? Verendum ne incidam in manus Dei viventis, si illi appropinquare vel inhaerere praesumpsero, quem a me tanta differentia dividit, quantum distat inter bonum et malum. Propterea dedit mihi Deus homines istos, qui et homines essent, et peccatores, et maximi peccatores, qui in se ipsis et de se ipsis discerent qualiter 989 aliis misereri deberent. Magnorum enim criminum rei magnis criminibus facile donabunt veniam, et in qua mensura mensum est eis, remetientur nobis. Peccavit peccatum 0406C grande Petrus apostolus; et fortassis quo grandius nullum est: et tam velocissime, quam facillime veniam consecutus est, et sic, ut nihil de singularitate sui primatus amitteret. Sed et Paulus qui in ipsa viscera nascentis Ecclesiae tam singulariter quam incomparabiliter grassatus est, per ipsius Filii Dei vocem ad fidem adducitur, et pro tantis malis tantis bonis repletus est, ut Vas electionis fieret ad portandum nomen ejus coram gentibus, et regibus, et filiis Israel (Act. IX, 15): vas dignum, et coelestibus ferculis repletum: de quo et sanus escam, et infirmus accipiat medicinam.

2. Tales decebat humano generi pastores et doctores constitui, qui et dulces essent, et potentes, et 0406D nihilominus sapientes. Dulces, ut me blande et misericorditer susciperent; potentes, ut fortiter protegerent; sapientes, ut ad viam, et per viam ducerent quae ducit ad civitatem. Quid Petro dulcius, qui tam dulciter ad se omnes convocat peccatores, sicut et Actus apostolici et Epistolarum ejus series attestatur? Quid illo potentius, cui et terra obedivit, cum mortuos reddidit, et mare sub pedibus ejus se calcabile praebuit (Matth. XIV, 29); qui Simonem Magum spiritu oris sui in aere attigit, qui claves regni coelorum tam singulariter accepit, ut praecedat sententia Petri sententiam coeli? Denique quodcunque ligaveris, inquit, super terram, erit ligatum et in coelis; et quodcunque solveris super terram, erit solutum in coelis (Matth. XVI, 19). Quid autem illo sapientius, 0407A cui non caro et sanguis, sed Pater qui in coelis est, sapientiam illam, quae de coelis est, multa largitate revelavit? Libentissime Paulum sequor, qui prae nimia dulcedine luget eos qui peccaverunt, et non egerunt poenitentiam (II Cor. XII, 21): qui fortior est omni principatu et potestate (Rom. VIII, 38): qui sapientiam et medullam sacrorum sensuum non a primo vel secundo, sed a tertio coelo largiter asportavit (II Cor. XII, 21).

3. Hi sunt magistri nostri, qui a magistro omnium vias vitae plenius didicerunt, et docent nos usque in hodiernum diem. Quid ergo docuerunt vel docent nos apostoli sancti? Non piscatoriam artem, non scenofactoriam, vel quidquid hujusmodi est: non Platonem legere, non Aristotelis versutias inversare, 0407B non semper discere, et nunquam ad veritatis scientiam pervenire. Docuerunt me vivere. Putas, parva res est scire vivere? Magnum aliquid, imo maximum est. Non vivit qui superbia inflatur, qui luxuria sordidatur, qui caeteris inficitur pestibus; quoniam non est hoc vivere, sed vitam confundere, et appropinquare usque ad portas mortis. Bonam autem vitam ego puto, et mala pati, et bona facere, et sic perseverare usque ad mortem. Dicitur vulgo, quia qui bene se pascit, bene vivit. Sed mentita est iniquitas sibi; quia non bene vivit, nisi qui bonum facit.

4. Arbitror autem quod tu, qui in congregatione es, bene vivis, si vivis ordinabiliter, sociabiliter et humiliter: ordinabiliter tibi, sociabiliter proximo, humiliter Deo. Ordinabiliter, ut in 0407C omni conversatione tua sollicitus sis observare vias tuas, et in conspectu Domini, et in conspectu proximi, cavens et tibi a peccato, et illi a scandalo. Sociabiliter, ut studeas amari, et amare; blandum te et affabilem exhibere; supportare non solum patienter, sed et libenter infirmitates fratrum tuorum, tam morum quam corporum. Humiliter, ut cum haec omnia feceris, spiritum vanitatis studeas exsufflare, qui ex hujusmodi nasci solet; et quantumcunque illum senseris, negare omnino consensum. Sic et in patiendo malum, quoniam triplex est, triplicem providentiam adhibere te oportet. Est enim quod a te pateris, quod a proximo, quod a Deo. Primum est austeritas poenitentiae; 990 secundum, vexatio 0407D alienae malitiae; tertium, flagellum correctionis divinae. In eo quod a te pateris, debes voluntarie sacrificare; quod a proximo, patienter ferre, quod a Deo, sine murmure et cum gratiarum actione sustinere. Non sic multi filiorum Adam, qui erraverunt in solitudine, in inaquoso (Psal. CVI, 4). Erraverunt plane, et errant a via veritatis, qui in solitudinem superbiae recedentes, socialem vitam habere non volunt, quorum singularitas associari non potest. Sed et in inaquoso; quia nullo imbre lacrymarum compuncti, in terra sterili et arenti perpetua siccitate morantur. Propterea viam civitatis habitaculi non invenerunt; quia inveterati in terra aliena, 0408A coinquinati sunt cum mortuis, deputati cum his qui in inferno sunt.

5. Non erat ita solitarius ille, de quo sanctus Jeremias ait: Bonum est viro, cum portaverit jugum ab adolescentia sua. Sedebit solitarius, et tacebit, quia levavit se super se (Thren. III, 27, 28). Illi erraverunt, sed iste sedebit. Semper enim illi errant corde; iste autem non sedet, sed sedebit solitarius, cum habuerit honorem singularitatis, illius videlicet judiciariae potestatis insigne, quod sancti in terra sua possidebunt, cum laetitia sempiterna erit eis. Tacebit etiam, id est cum tranquillitate judicabit, sicut Dominus sabaoth cum tranquillitate judicat omnia . Quare? Quia levavit se super se, id est cum adolescens esset, et aetatis lubricae sentiret ardores, 0408B senem induit, relinquens quod erat, assumens quod non erat. Levavit, inquit, se super se: quia non respicit ad se, sed ad illum qui est super se. Sedebit enim, et tacebit etiam modo a strepitu diabolicarum suggestionum, a strepitu carnalium desideriorum, a strepitu mundi. Felix anima, quae linguas istas non exaudit, audiat licet: illa multum felicior, si tamen aliqua est, cui penitus non loquuntur. Haec est sapientia, quam Apostolus loquitur inter perfectos, abscondita in mysterio, quam nemo principum saeculi hujus cognovit (I Cor. II, 6, 7). Sic me apostoli et vivere et conscendere <alias, credere> docuerunt. Gratias tibi ago, Domine Jesu, qui abscondisti haec a sapientibus, et prudentibus, et revelasti ea parvulis istis qui te secuti sunt, et reliquerunt omnia 0408C propter nomen tuum.

SERMO II.

1. Sancti isti, quorum solemnis hodie passio celebratur, multam nobis de se loquendi causam, multam quoque materiam praebuere. Verum ego unum timeo, ne toties audita verba salutis vilescere nobis incipiant tanquam verba. Vilis siquidem et volatilis res verbum hominis, nullius molis <alias, morae>, nullius ponderis, nullius pretii, nullius soliditatis. Aerem verberat, unde et verbum dicitur: et sicut folium quod vento rapitur, effluit, et non est qui consideret. Nemo vestrum, fratres, sic accipiat, imo nemo sic despiciat verbum Dei. Dico enim vobis: Bonum illi fuisset, si non audisset homo ille. Fructus 0408D vitae sunt verba Dei, non folia; et si folia, sed aurea sunt. Proinde non parvipendantur, non pertranseant, non praetervolent. Ipsa quoque colligite fragmenta ne pereant. Terra enim, quae saepius supervenientem susceperit imbrem, et non fecerit fructum, terra reproba est, proxima maledicto (Hebr. VI, 7, 8). Sic et ea quae in Evangelio sterilis ficulnea legitur, si posteaquam foderit circa eam vineae cultor, atque miserit stercora, nihilominus sterilis inventa fuerit (Luc. XIII, 6-9), nonne jam securis ad radicem illius arboris est ponenda?

2. Et ego dico vobis, si minus boni in saecularibus invenerit, majorem in eis Dominus habiturus est 0409A patientiam quam in nobis, quibus coelestium consolationum pluviam voluntariam segregavit: quibus non sarculus disciplinae, non paupertatis et vilitatis 991 stercora defuerunt. An non stercora sunt abominationes Aegyptiorum, quas immolamus Deo nostro? Stercora plane vilia ad aspectum, sed ad fructum utilia. Non refugiat hanc foeditatem, qui fecunditatem desiderat: siquidem ex deformi stercorum acervo, qui portatur in agrum, formosus surget acervus manipulorum, qui reportabitur ex agro. Propterea non vilescat vobis vilitas pretiosa; sed pretiosius cunctis thesauris Aegypti, Christi improperium aestimate. Verumtamen terrenum habentibus sterquilinium, ipsa quoque coelestis non 0409B deest pluvia: quae est orationum devotio, jucunda ruminatio psalmodiae, dulcis meditatio, consolatio Scripturarum. Denique et haec ipsa pluvia est, quam accipitis per os meum, si quando de flumine, cujus impetus laetificat Dei civitatem, et torrente voluptatis illius aliqua super vos, dum de eis loquimur, stillicidia stillare contigerit.

3. Sed necesse habeo interdum circumfodere, quandoquidem posuerunt me custodem et cultorem in vineis. Heu! qui meam non colui, nec custodivi, necesse habeo tamen, dum hunc occupo locum, et circumfodere nonnunquam, et apponere stercora. Molestum id quidem, sed dissimulare non audeo: sciens multo amplius securim nocituram, quam sarculum; ignem, quam fimum. Itaque et arguere, et increpare interdum necesse est: nec ignoro fimum 0409C esse verbum increpatorium, verbum improperii, et quod si non excuset necessitas, ipsum quoque minus deceat proferentem. Sed quid agimus, quod hoc fimo etsi aliquos impinguari, sed alios plane et lapidari, et indurari videmus? Hinc namque scriptum est: De stercore boum lapidabitur piger (Eccli. XXII, 2). An non impinguatur, qui increpatus benigne accipit, mansuete respondet, libenter emendare conatur? Haec plane salubris et fecunda impinguatio est, ut corripiat me justus in misericordia, et increpet; oleum autem peccatoris non impinguet caput meum. Ex ea siquidem pinguedine, quam generat oleum peccatoris, abundantius pullulant spinae et tribuli, et omnis radix amaritudinis germinat copiosius. Itaque qui justorum increpationem misericordiam 0409D nominat, satis indicat quemadmodum suscipienda sit, quam benigno animo, quam devota mente; quantaque ei gratia sit habenda. Sic enim accipientibus nobis erit impinguatio salubris, non fertilis vitiorum, quemadmodum oleum peccatoris, sed fructus illius, quem secundum Apostolum habemus in sanctificatione (Rom. VI, 22). Quid autem facimus tibi, o piger, quid ad hanc misericordiam irritaris magis, et exasperaris? Nonne bonum fimum sparsi in agro tuo? Unde ergo lapides habet? Sed tu, inimice homo; quoniam qui diligit iniquitatem, odit animam suam: (Psal. X, 6.) tu, inquam, inimice homo, hoc fecisti; qui desidiam tuam non 0410A excutere, sed excusare pergens, fimum tibi pervertis in lapides, et unde impinguari debueras, lapidaris. Haec idcirco dicta sunt, fratres, ut noveritis quam benigne audiendum sit, quam devote suscipiendum, quam sollicite conservandum quidquid ad animarum salutem pertinet, et non sicut verbum hominum, sed sicut (quod vere est) verbum Dei, sive illud consolatorium, sive commonitorium, sive etiam increpatorium audiatur (alias, videatur). Excessi, fateor, ipsius propemodum festivitatis oblitus, sed, ut arbitror, non ad insipientiam vobis, si firmiter inhaeserint animo quae audistis.

4. Et nunc jam de solemnitate ipsa vel breviter aliquid loqui tentemus. Apostolorum Christi festus agitur dies, quibus sane plurimum a nobis honorem 0410B deberi scio; sed utrum possit aliquis exhiberi, haesito satis. Nimis enim honorati sunt amici tui, Deus; nimis confortatus est principatus eorum (Psal. CXXXVIII, 17). Quid enim? si in terra adhuc positi omnia poterant, non quidem in se, sed in Christo; quid non poterunt hodie viventes in 992 aeterna felicitate cum ipso? Mortales adhuc et morituri imperium vitae et mortis videbantur habere, solo nimirum verbo mortificantes vivos, et mortuos suscitantes: quanto magis nunc, cum honorati sunt nimis, nimis confortatus est principatus eorum? Sed quid est, fratres? cum apostolorum beata hodie memoria celebretur, nunquid nativitatis seu conversionis eorum, aut certe vitae vel miraculorum solemnis agitur commemoratio? Non est, fratres, nativitatis 0410C humanae solemnitas ista, sicut paulo ante beati Joannis diem natalitium celebrastis. Ille enim nascens honoratur, quia nascitur sanctificatus. Denique in Joanne solo celebrior est passione nativitas; quia etsi passus pro Christo est, cum pro justitia et veritate occubuit, evidentius tamen natus pro eo est, nimirum homo missus a Deo, qui in hoc natus est, et ad hoc venit in mundum, ut perhiberet testimonium veritati (Joan. I, 7). Sed neque conversionem apostolorum, aut eorum miracula hodie recensemus, sicut certis diebus aliis, alterius quidem conversio, alterius de carcere liberatio facta per angelum festivis Ecclesiae gaudiis ad memoriam revocatur. Mortem specialius veneramur, qua nihil inter homines 0410D humano judicio plus horretur.

5. Considerate, fratres, Ecclesiae sanctae judicium, secundum fidem, non secundum faciem judicantis. Mortem siquidem apostolorum in eorum recolit solemnitate praecipua. Hodie nimirum Petrus crucifixus est, hodie decollatus est Paulus. Haec hodiernae causa festivitatis, haec praesentium materia gaudiorum. In his igitur festum agens diem et laetum, sine dubio spiritum sponsi habet Ecclesia, spiritum Domini: in cujus conspectu, sicut habes in psalmo: Pretiosa est mors sanctorum (Psal. CXV, 15). Quantos enim, dum paterentur apostoli, credimus adfuisse, qui nequaquam pretiosis mortibus illorum inviderent? Visi sunt enim oculis insipientium mori, et 0411A aestimata est afflictio exitus eorum, et sic quidem visi sunt oculis insipientium mori: Mihi autem, ait Propheta, nimis honorati sunt amici tui, Deus; nimis confortatus est principatus eorum. Fratres, amici Dei mori videntur oculis insipientium; sed in oculis sapientium judicantur potius obdormire. Denique et Lazarus dormiebat, quia amicus erat (Joan. XI, 11): et cum dederit dilectis suis somnum, ecce haereditas Domini (Psal. CXXVI, 2, 3).

6. Studeamus, fratres, vivere vita justorum, sed morte eorum mori multo magis desideremus. Sapientia enim justorum novissima praefert, ibi nos judicans, ubi nos invenerit. Omnino necesse est vitae praesentis finem futurae cohaerere principio, nec ibi tolerabilis dissimilitudo est. Sicut enim si quis duo 0411B sibi, ut ita dixerim, cinctoria consuere aut colligare voluerit, minus de reliquis partibus curans, ipsa quae sibi copulanda sunt capita, uniformiter parat, ne dissideant a se ipsis; ita dico vobis, quantumlibet exstiterit conversatio spiritualis, si carnalis fuerit consummatio nostra, vitae illi spirituali penitus non cohaeret, nec caro et sanguis regnum Dei poterunt possidere. Fili, ait Sapiens, memorare novissima tua, et non peccabis (Eccli. VII, 40). Nimirum quod haec maxime recordatio faciat timoratum; timor expellat peccatum, negligentiam non admittat.

7. Hinc et Moyses de quibusdam: Utinam, ait, saperent, et intelligerent, ac novissima providerent! (Deut. XXXII, 29.) In quibus utique verbis tria quaedam 0411C nobis video commendari; sapientiam, intelligentiam, providentiam. Arbitror sane tribus eas assignari posse temporibus, ut aeternitatis quaedam imago reformari videatur in nobis, praesentia moderantibus per sapientiam, praeterita per intelligentiam dijudicantibus, novissima providentibus ad cautelam. Haec nempe spiritualis est exercitii summa, haec studii spiritualis; ut sapienter disponamus praesentia nostra, recogitemus in amaritudine animae nostrae praeterita, futura quoque 993 sollicite provideamus. Sobrie, et juste, et pie vivamus in hoc saeculo, ait Apostolus (Tit. II, 12): ut videlicet in praesenti sobrietas observetur: ut justa satisfactione praeterita, quae nobis sine fructu salutis praeteriere, tempora redimantur; ut pietatis clypeum imminentibus de 0411D futuro periculis opponamus. Sola est enim quae ad omnia valet pietas, cultus scilicet Dei humilis et devotus: nec aliter nobis est providere novissima, nisi ut universa, quae nobis imminere videntur pericula, sedula nobiscum cogitatione versantes, discamus de nostra omnino industria, magis autem de nostris diffidere meritis, et soli divinae nos protectioni committere pio quodam mentis affectu, et affectu <alias deest et effectu.> piae intentionis in ipsum, cujus datum optimum, et donum perfectum est consummatio felix, et mors pretiosa.

8. Habes in Evangelio tria haec ipsa, tibi sermone Domini commendata: Beati, inquit, pauperes, beati mites, beati qui lugent (Matth. V, 3-5). Beati qui futura sapiunt, prae desiderio coelestium interno 0412A quodam sapore mentis praesentia respuentes. Beati qui novissima provident, in mansuetudine suscipientes insitum verbum, quod eorum salvare animas potest, et pietate cordis ad futuram tendunt haereditatem. Beati qui pristinum intelligentes errorem, crebris lavant lacrymis lectum suum. Vides quid optat vir sanctus, quid obtinere cupit eis, pro quibus orat? Utinam, inquit, saperent, et intelligerent, ac novissima providerent! Ac si manifestius dicat: Utinam esset in eis spiritus sapientiae, et intelligentiae, atque consilii! Utinam haec in nobis inveniantur, fratres, ut suaviter omnia nostra per sapientiam disponamus, ut intellectu praeterita peccata damnemus, ut provideamus futura consilio! Utinam sapiamus ad praesentis vitae moderationem! utinam intelligamus 0412B ad praeteritae correctionem! utinam devota in Deum fide provideamus, ut felicem habeamus, ipso miserante, consummationem! Hic enim est funiculus triplex, quo trahimur ad salutem; ordinata conversatio, rectum judicium, fides devota.

SERMO III. De lectione libri Sapientiae: «Hi sunt viri misericordiae.» (Eccl. XLIV, 10, 11.)

1. Merito, fratres, apostolis sanctis attribuit mater Ecclesia, quod in Sapientiae libris legitur: Hi sunt viri misericordiae, quorum justitiae oblivionem non acceperunt: cum semine eorum permanent bona. Sunt enim hi plane viri misericordiae, sive quia misericordiam consecuti, sive quia misericordia pleni, seu quia misericorditer a Deo nobis donati sunt. Et 0412C vide quam misericordiam consecuti sunt. Paulum interroga de se ipso, vel magis sponte confitentem ausculta. Qui fui blasphemus, et persecutor, et iniquus; sed misericordiam consecutus sum (I Tim. I, 13). Quis enim non audivit quanta mala fecerit sanctis in Jerusalem? nec solum in Jerusalem, sed et per totam Judaeam insaniae ferebatur habenis, ut Christi membra laniaret in terris. Denique hac furia vectus ibat, sed praeventus a gratia est. Ibat spirans minarum et caedis in discipulos Domini, et discipulus Domini factus est, cui ostenderetur quanta eum oporteret pro nomine ipsius pati. Ibat dirum toto corpore virus exhalans, et subito in electionis vas mutatus est, ut jam cor illius eructaret verbum 0412D bonum, verbum pium, et diceret: Domine, quid me vis facere? (Act. IV.) Haec utique, haec mutatio dexterae Excelsi. Merito proinde loquebatur: Fidelis sermo et omni acceptione dignus, quoniam Dominus Jesus venit peccatores salvos facere quorum primus ego sum (I Tim. I, 15). Hoc ergo apud beatum Paulum fiduciae et consolationis accipite, fratres, ut ad Dominum jam conversos non nimis cruciet praeteritorum, conscientia delictorum; sed tantum humiliet vos, sicut et ipsum. Ego sum, inquit, minimus apostolorum, qui non sum dignus vocari apostolus, quia persecutus sum Ecclesiam Dei (I Cor. XV, 9). Ita et nos humiliemur sub potenti manu Dei, et fiduciam habeamus, 994 quia et nos misericordiam consecuti sumus, abluti sumus, sanctificati sumus. Et hoc quidem omnibus nobis 0413A quoniam omnes peccavimus, et egemus hac gloria Dei.

2. Verum apud beatum Petrum aliud habeo quod apponam, eo carius, quo rarius; et quo singularius, eo sublimius. Nam peccavit Paulus, sed ignorans fecit in incredulitate sua: Petrus cum cecidit, apertos habebat oculos. Porro ubi abundavit delictum, ibi superabundavit et gratia. Eorum siquidem qui peccant antequam Deum noverint, antequam miserationes ejus experti sint, antequam portaverint jugum suave et onus leve, priusquam devotionis gratiam, et consolationes acceperint Spiritus sancti; eorum, inquam, copiosa redemptio est. Et tales omnes nos fuimus. At eorum qui post conversionem suam peccatis et vitiis implicantur, ingrati acceptae gratiae, et post missam manum ad aratrum retro 0413B respiciunt, tepidi et carnales facti, aut post agnitam viam veritatis retro eunt apostatae manifesti: eorum utique perpaucos invenias, qui post haec redeant in gradum pristinum, sed magis in sordibus positi sordescant adhuc. Super quos propheta deplorat: Quomodo obscuratum est aurum, mutatus est color optimus? et: Qui nutriebantur in croceis, amplexati sunt stercora (Thren. IV, 1, 5).

3. Nec tamen si quis hujusmodi est, desperamus de eo, tantum ut resurgere velit cito. Quanto enim diutius permanebit, tanto evadet difficilius. Beatus vero qui tenebit, et allidet parvulos Babylonis ad petram: etenim si creverint, vix poterunt superari. Filioli, haec dico ut non peccetis. Sed et si quis peccaverit, 0413C Advocatum habemus apud Patrem, qui potest quod nos minime possumus: tantum qui cecidit, non adjiciat in malum ut profundius cadat, sed magis ut resurgat, confidens quod nec ei negabitur venia, si tamen ex corde confiteatur peccata sua. Si enim is, de quo loquimur, Petrus post tam gravem lapsum ad tantam rediit eminentiam sanctitatis; quis de caetero desperet, si tantum egredi voluerit a peccatis? Attende quod scriptum est: Egressus foras, flevit amare (Matth. XXVI, 75). In egressu confessionem oris, in amaro fletu compunctionem cordis intellige. Et attende, quod tunc primum recordatus est verbi quod dixerat Jesus: tunc primum cordi fuit verbum, quo praedicta fuerat ejus infirmitas, cum evanuit praesumpta temeritas. Vae tibi, qui post lapsum 0413D fortiorem te nobis exhibes. Utquid tam rigidus es in tuam ipsius perniciem? Inclinare potius, ut melius erigaris, et ne prohibeas frangi quod distortum est, ut possit melius solidari. Quid indignaris increpanti gallo? tibi potius indignare. Pluviam voluntariam, ait Psalmista, segregabis, Deus, haereditati tuae, et infirmata est. Bona infirmitas, quae segregatur haereditati, quae medicum non repellit. Induratos enim, tanquam vas figuli in virga ferrea conteret: et haereditas infirmata est, ait, tu vero perfecisti eam (Psal. LXVII, 10).

4. Audistis certe quam misericordiam consecuti sint apostoli nostri, ut jam nemo ex vobis super peccatis praeteritis ultra quam necesse sit confundatur, in cubili conscientiae suae compunctus. Quid 0414A enim? forte peccasti in saeculo; nunquid amplius Paulo? Quod si et ipsa in religione; nunquid plus Petro? Attamen illi in toto corde poenitentiam agentes, non modo salutem, sed et sanctitatem consecuti sunt; etiam et salutis ministerium, et magisterium adepti sunt sanctitatis. Et tu ergo fac similiter, quoniam propter te Scriptura loquitur, viros illos esse misericordiae: utique propter multam misericordiam, quam consequi meruerunt.

5. Potes tamen in hoc verbo etiam illud non inconvenienter accipere, viros misericordiae fuisse apostolos, id est plenos misericordia, seu viros misericordiae, id est misericorditer datos Ecclesiae universae. Scimus enim quod viri isti nec sibi vixere, nec sibi mortui sunt, sed ei qui pro ipsis mortuus 0414B est; magis autem nobis omnibus propter illum. Quantum enim proderit nobis eorum justitia, quando ipsa quoque, sicut 995 ostensum est, tantum profuere peccata? Pro nobis facit eorum vita, eorum doctrina, etiam et mors ipsa. Etenim in conversione continentiam, in praedicatione sapientiam, in passione sua patientiam nobis beati apostoli contulerunt. Quartum usque hodie conferre non cessant misericordia pleni, quod est sanctarum fructus orationum. Quamvis et in ipsa eorum vita adhuc invenias quod annumeres, fiduciam scilicet, quam nobis miraculorum exhibitione praebuerunt. Et quis enumeret quam multa nobis per eos beneficia provenerunt? Bene ergo de eis Scriptura loquitur: Quoniam hi 0414C sunt viri misericordiae; et addidit: Quorum justitiae oblivionem non acceperunt (Eccli. XLIV).

6. Vis ut nec tua accipiat oblivionem? A triplici cave periculo: et florebit in aeternum ante Dominum. Legis enim: Quia tepidus es, incipiam te emovere ex ore meo (Apoc. III, 16); legis: Si averterit se justus a justitia sua, etc., omnium justitiarum ejus non recordaber (Ezech. XVIII, 24); legis quibusdam dicendum in judicio: Non novi vos (Matth. VII, 23); illis sine dubio, qui receperunt mercedem suam. Ergo omnis justitia tepida, omnis transitoria, omnis vendita, erit in oblivione coram Deo. Sed non ita apostolorum justitiae. Quod ex eo satis apparet, quod sequitur: Cum semine eorum permanent bona. Manent enim usque hodie in nobis apostolorum vestigia; 0414D et eorum religio, quia ex Deo est, non potest dissolvi. Vestes Israelitici populi quadraginta annis in deserto perseveraverunt integrae (Deut. VIII, 4); multo magis apostolorum vestes super jumentum Salvatoris impositae. Cum semine, inquit, eorum. Quod est semen, quia secutus adjungit: Haereditas sancta nepotes eorum? Idem profecto et semen sunt, et nepotes. Meministis credo: scientibus enim legem loquor: meministis, inquam, legalis mandati, ut suscitet frater superstes semen fratri defuncto sine semine (Gen. XXXVIII, 8; Deut. XXV, 5). Quis sine semine? Singulariter, ait, sum ego donec transeam (Psal. CXL, 10). Ideoque resurgens: Vade, inquit, dic fratribus meis (Joan. XX, 17). Ac si dicat: Fratres sunt, faciant quod fratres. Ergo per Evangelium 0415A ipsi nos genuerunt; non tamen sibi, sed Christo, quia per Evangelium Christi. Hinc est quod moleste tulit Paulus quosdam eorum dici, a quibus geniti fuerant per Evangelium, indignans adversus eos qui dicebant: Ego sum Pauli, ego sum Cephae, 0416A ego Apollo (I Cor. I, 12; I Cor. III, 4); Christi magis omnes et fieri volens, et dici. Itaque semen apostolorum sumus per praedicationem; sed per adoptionem et haereditatem semen Christi, et apostolorum nepotes.