0429 DOMINICA INFRA OCTAVAM ASSUMPTIONIS B. V. MARIAE. SERMO De duodecim praerogativis B. V. Mariae, ex verbis Apocalypsis
XII, 1: «Signum magnum apparuit in coelo: Mulier amicta sole,
et luna sub pedibus ejus, et in capite ejus corona stellarum
duodecim.»0429C 1. Vehementer quidem
nobis, dilectissimi, vir unus et mulier una nocuere: sed, gratias Deo, per unum
nihilominus virum, et mulierem unam omnia restaurantur; nec sine magno fenore
gratiarum. Neque enim sicut delictum, ita et donum; sed excedit damni
aestimationem beneficii magnitudo. Sic nimirum prudentissimus et clementissimus
artifex, quod quassatum fuerat, non confregit, sed utilius omnino refecit, ut
videlicet nobis novum formaret Adam ex veteri, et Evam transfunderet in Mariam.
Et quidem sufficere poterat Christus; siquidem et nunc omnis sufficientia nostra
ex eo est; sed nobis bonum non erat esse hominem solum. Congruum magis, ut
adesset nostrae reparationi sexus uterque, quorum corruptioni neuter defuisset.
Fidelis plane 0429D et praepotens mediator Dei et hominum homo
Christus Jesus, sed divinam in eo reverentur homines majestatem. Absorpta
videtur in deitatem humanitas, non quod mutata sit substantia, sed affectio
deificata. Non sola illi cantatur misericordia, cantatur pariter et judicium
(Psal. C. 1); quia, etsi didicit ex his quae passus est
compassionem, ut misericors fieret, habet tamen et judiciariam potestatem.
Denique Deus noster ignis consumens est (Deut. IV, 24; Hebr. XII,
29). Quidni vereatur peccator accedere, ne, quemadmodum fluit cera a
facie ignis, sic pereat ipse a facie Dei? 2. Jam itaque nec
ipsa mulier benedicta in mulieribus videbitur otiosa: invenietur equidem locus
ejus in hac reconciliatione. Opus est enim mediatore ad mediatorem istum, nec
alter nobis utilior quam Maria. Crudelis nimium mediatrix Eva, per quam serpens
antiquus pestiferum etiam ipsi viro virus infudit; sed fidelis Maria, quae
salutis antidotum 0430C et viris, et mulieribus propinavit. Illa
enim ministra seductionis; haec, propitiationis: illa suggessit
praevaricationem, haec ingessit redemptionem. Quid ad Mariam accedere trepidet
humana fragilitas? Nihil austerum in ea, nihil terribile: tota suavis est,
omnibus offerens lac et lanam. Revolve diligentius evangelicae historiae seriem
universam: et si quid forte increpatorium, si quid durum, si quod denique signum
vel tenuis indignationis occurrerit in Maria, de caetero suspectam habeas, et
accedere verearis. Quod si, ut vere sunt, plena magis omnia pietatis et gratiae,
plena mansuetudinis et misericordiae, quae ad eam pertinent inveneris; age 1007 gratias ei qui talem tibi mediatricem benignissima
miseratione providit, in qua nihil possit 0430D esse suspectum.
Denique omnibus omnia facta est, sapientibus et insipientibus copiosissima
charitate debitricem se fecit. Omnibus misericordiae sinum aperit, ut de
plenitudine ejus accipiant universi, captivus redemptionem, aeger curationem,
tristis consolationem, peccator veniam, justus gratiam, angelus laetitiam,
denique tota Trinitas gloriam, Filii persona carnis humanae substantiam; ut non
sit qui se abscondat a calore ejus. 3. Putasne, ipsa est sole
amicta mulier? Esto siquidem, ut de praesenti Ecclesia id intelligendum
propheticae visionis series ipsa demonstret; sed id plane non inconvenienter
Mariae videtur attribuendum. Nimirum ea est, quae velut alterum solem induit
sibi. Quemadmodum enim ille super bonos et malos indifferenter oritur, sic ipsa
quoque praeterita non discutit merita; sed omnibus sese exorabilem, omnibus
clementissimam praebet, omnium denique necessitates amplissimo quodam miseratur
0431A affectu. Nam et defectus omnis sub ea: et quidquid
fragilitatis seu corruptionis est, excellentissima quadam sublimitate prae
caeteris omnibus excedit et supergreditur creaturis, ut merito sub pedibus ejus
luna esse dicatur. Alioquin nihil magnum dixisse videbimur, ut sit luna ista sub
pedibus ejus, quam super omnes angelorum choros, super cherubin quoque et
seraphin exaltatam nefas est dubitare. Solet autem luna non modo defectum
corruptionis, sed et stultitiam mentis, nonnunquam vero et Ecclesiam hujus
temporis designare; illam quidem propter mutabilitatem, hanc sane propter
susceptum aliunde splendorem. Utraque vero, ut ita dixerim, luna sub Mariae
pedibus congrue satis ponitur, alio tamen atque alio modo: siquidem 0431B stultus ut luna mutatur; sapiens autem
permanet ut sol (Eccli. XXVII, 12). In sole nimirum et fervor,
et splendor stabilis; in luna solus splendor, atque is omnino mutabilis et
incertus, qui nunquam in eodem statu permanet. Jure ergo Maria sole perhibetur
amicta, quae profundissimam divinae sapientiae, ultra quam credi valeat,
penetravit abyssum: ut quantum sine personali unione creaturae conditio patitur,
luci illi inaccessibili videatur immersa. Illo nimirum igne prophetae labia
purgantur (Isa. VI, 7), illo igne seraphin accenduntur. Longe vero
aliter Maria meruit, non velut summatim tangi, sed operiri magis undique, et
circumfundi, et tanquam ipso igne concludi. Candidissimus sane, sed et
calidissimus 0431C hujus mulieris amictus: cujus omnia tam
excellenter irradiata noscuntur, ut nihil in ea, non dico tenebrosum, sed ne
subobscurum saltem, vel minus lucidum, sed ne tepidum quidem aliquid, aut non
ferventissimum, liceat suspicari. 4. Insipientia vero omnis
longe sub pedibus ejus est, ut penitus absit haec ab insipientium mulierum
numero, et collegio virginum fatuarum. Imo vero et unicus ille stultus, -et
totius stultitiae princeps, qui vere mutatus ut luna, sapientiam perdidit in
decore suo, sub Mariae pedibus conculcatus et contritus, miseram patitur
servitutem. Nimirum ipsa est quondam a Deo promissa mulier, serpentis antiqui
caput virtutis pede contritura: cujus plane calcaneo in multis versutiis
insidiatus est (Gen. III, 0431D 15), sed sine causa.
Sola enim contrivit universam haereticam pravitatem. Alius non de substantia
carnis suae Christum edidisse dogmatizabat; alius parvulum non peperisse, sed
reperisse sibilabat; alius, vel post partum, viro cognitam blasphemabat; alius
Dei Matrem audire non sustinens, magnum illud nomen Theotocos impiissime
suggillabat. Sed contriti sunt insidiatores, conculcati supplantatores,
confutati derogatores, et beatam eam dicunt omnes generationes. Denique et
continuo per Herodem draco insidiatus est parienti, ut nascentem excipiens
filium devoraret, quod inimicitiae essent inter semen mulieris et
draconis. 5. Jam si Ecclesia lunae magis intelligenda videtur
vocabulo, quod videlicet non ex se splendeat, 0432A sed ab 1008 eo qui dicit: Sine me nihil potestis
facere (Joan. XV, 5); habes mediatricem, quam tibi paulo ante
commendavimus, evidenter expressam. Mulier, inquit, amicta sole, et luna sub pedibus ejus. Amplectamur Mariae
vestigia, fratres mei, et devotissima supplicatione beatis illius pedibus
provolvamur. Teneamus eam, nec dimittamus donec benedixerit nobis: potens est
enim. Nempe vellus est medium inter rorem et aream, mulier inter solem et lunam,
Maria inter Christum et Ecclesiam constituta. Sed forte miraris non tam vellus
opertum rore, quam amictam sole mulierem. Magna siquidem familiaritas, sed mira
omnino vicinitas solis et mulieris. Quomodo enim in tam vehementi fervore tam
fragilis natura subsistit? Merito quidem admiraris, 0432B Moyses
sancte, et curiosius desideras intueri. Verumtamen solve calceamenta de pedibus
tuis, et involucra pone carnalium cogitationum, si accedere concupiscis. Vado, inquit, et videbo visionem hanc
magnam (Exod. III, 3). Magna plane visio, rubus ardens sine
combustione; magnum signum, mulier illaesa manens amicta sole. Non est rubi
natura, opertum undique flammis, manere nihilominus incombustum; non mulieris
potentia, ut sustineat solis amictum. Non est virtutis humanae, sed nec
angelicae quidem: sublimior quaedam necessaria est. Spiritus
sanctus, inquit, superveniet in te. Et tanquam
responderet illa: Quoniam spiritus est Deus, et Deus noster ignis consumens est:
Virtus, ait, non 0432C mea, non tua, sed
Altissimi obumbrabit tibi (Luc. I, 35).
Nihil itaque mirum si sub tali obumbraculo talis sustineatur amictus. 6. Mulier, inquit, amicta
sole. Plane amicta lumine tanquam vestimento. Non percipit forte carnalis:
nimirum spirituale est, stultitia illi videtur. Non sic videbatur Apostolo, qui
dicebat: Induimini Dominum Jesum Christum (Rom.
XIII, 14). Quam familiaris ei facta es, Domina! quam proxima, imo quam
intima fieri meruisti, quantam invenisti gratiam apud eum! In te manet, et tu in
eo; et vestis eum, et vestiris ab eo. Vestis eum substantia carnis, et vestit
ille te gloria suae majestatis. Vestis solem nube, et sole ipsa vestiris. Novum
enim fecit Dominus super terram, ut mulier circumdaret virum 0432D (Jerem. XXXI, 22), nec alium quam Christum, de quo
dicitur: Ecce vir, Oriens nomen ejus (Zach. VI,
12). Novum quoque fecit in coelo, ut mulier sole appareret amicta.
Denique et coronavit eum, et vicissim ab eo meruit coronari. Egredimini, filiae
Sion, et videte regem Salomonem in diademate, quo coronavit eum mater sua
(Cant. III, 11). Verum hoc alias. Interim sane ingredimini magis,
et videte reginam in diademate, quo coronavit eam filius suus. 7. In capite ejus, inquit, corona stellarum duodecim. Dignum plane stellis coronari
caput, quod et ipsis longe clarius micans, ornet eas potius quam ornetur ab eis.
Quidni coronent sidera quam sol vestit? Sicut dies verni, ait, circumdabant eam
flores rosarum, et lilia convallium (Eccli. L, 8). Nimirum 0433A laeva sponsi sub capite ejus et jam dextera illius amplexatur
eam (Cant. II, 6). Quis illas aestimet gemmas? quis stellas
nominet, quibus Mariae regium diadema compactum est? Supra hominem est coronae
hujus rationem exponere, indicare compositionem. Nos tamen pro modulo nostrae
exiguitatis, abstinentes a periculoso scrutinio secretorum, non incongrue
forsitan duodecim stellas istas, duodecim praerogativas gratiarum intelligere
videamur <alias, valeamus>, quibus Maria singulariter
adornatur. Siquidem invenire est in Maria praerogativas coeli, praerogativas
carnis, praerogativas cordis: et si fuerit ternarius iste per quaternarium
multiplicatus, habemus forte stellas duodecim, quibus reginae nostrae diadema
praefulgeat universis. Mihi sane singularis rutilat fulgor; 0433B primo quidem, in Mariae generatione; secundo, in angelica
salutatione; tertio, in Spiritus superventione; quarto, in Filii Dei
inenarrabili conceptione. Sic et in his quoque sidereum plane irradiat decus,
quod virginitatis primiceria, quod sine corruptione fecunda, quod sine gravamine
gravida, quod sine 1009 dolore puerpera. Nihilominus etiam
speciali quodam splendore in Maria coruscant mansuetudo pudoris, devotio
humilitatis, magnanimitas credulitatis, martyrium cordis. Vestrae quidem
sedulitatis erit singula quaeque diligentius intueri. Nos interim satis fecisse
videbimur, si breviter ea potuerimus demonstrare. 8. Quid ergo
sidereum micat in generatione Mariae? Plane quod ex regibus orta, quod ex semine
0433C Abrahae, quod generosa ex stirpe David. Si id parum
videtur, adde quod generationi illi ob singulare privilegium sanctitatis
divinitus noscitur esse concessa; quod longe ante eisdem patribus coelitus
repromissa; quod mysticis praefigurata miraculis; quod oraculis praenuntiata
propheticis. Hanc enim sacerdotalis virga, dum sine radice floruit (Num.
XVII, 8); hanc Gedeonis vellus, dum in medio siccae areae maduit
(Judic. VI, 37, 38); hanc in Ezechielis visione orientalis porta,
quae nulli unquam patuit (Ezech. XLIV, 1, 2), praesignabat. Hanc
denique prae caeteris Isaias nunc virgam de radice Jesse orituram promittebat
(Isa. XI, 1); nunc evidentius virginem parituram. Merito signum hoc
magnum in coelo 0433D apparuisse scribitur, quod tanto ante de
coelo noscitur fuisse promissum. Dominus ait: Ipse dabit vobis
signum. Ecce virgo concipiet (Isa. VII, 14). Magnum profecto
signum dedit, quia et magnus ipse qui dedit. Hujus ergo praerogativae fulgor
quorum non vehementer reverberat aciem oculorum? Jam in eo quod tam reverenter
atque officiosissime ab archangelo salutata est, ut jam tunc in regali solio
supra omnes coelestium ordines legionum exaltatam cernere videretur, et paulo
minus adoraturus feminam, qui solebat ab hominibus hactenus aequanimiter
adorari; excellentissimum nobis Virginis nostrae meritum, et singularis gratia
commendatur. 9. Nihilominus fulget etiam novus ille
conceptionis modus, ut non in iniquitate, quemadmodum 0434A caeterae omnes, sed superveniente Spiritu sancto, sola, et de
sola sanctificatione Maria conciperet. Nam quod verum Deum et Dei Filium genuit,
ut idem ipse Dei atque hominis filius, unus omnino Deus et homo prodiret ex
Maria, abyssus est luminis: nec facile dixerim, quod vel angelicus oculus ad
hujus fulgoris vehementiam non caliget. De caetero sane et virginitatem carnis
et propositum virginitatis, maxime et ipsius quoque propositi novitas evidenter
illustrat: quod videlicet in libertate spiritus legis Mosaicae decreta
transcendens, illibatam Deo corporis simul et spiritus sanctimoniam vovit.
Probat enim propositi inviolabile fundamentum, quod tam constanter promittenti
filium angelo respondit: Quomodo fiet istud, quoniam virum non
0434B cognosco? (Luc. I, 34.) Forte enim
propterea primo turbata est in sermone ejus, et cogitabat qualis esset ista
salutatio, quod benedictam sese audisset in mulieribus, quae nimirum benedici in
virginibus semper optabat. Et extunc quidem cogitabat qualis esset ista
salutatio <alias, benedictio>, quod jam videretur esse
suspecta. Ubi vero in promissione filii manifestum virginitatis periculum
videbatur, non potuit ultra dissimulare quin diceret: Quomodo
fiet istud, quoniam virum non cognosco? Merito proinde et illam meruit
benedictionem, et hanc non amisit; ut longe gloriosior fiat et virginitas ex
fecunditate, et ex virginitate fecunditas, ac mutuis sese radiis illustrare haec
duo sidera videantur. Magnum enim est virginem esse; sed virginem matrem 0434C esse, longe amplius per omnem modum. Jure etiam illud
molestissimum taedium, quo reliquae omnes gravidae mulieres laborare noscuntur,
sola non sensit, quae sola sine libidinosa voluptate concepit. Unde et in ipso
suae conceptionis initio, quando potissimum caeterae mulieres miserabilius
affliguntur, Maria tota alacritate montana conscendit, ut Elisabeth ministraret.
Sed et ascendit Bethlehem, imminente jam partu, portans pretiosissimum illud
depositum, portans onus leve, portans a quo portabatur. Sic et in partu quam
lucidum est quod nova exsultatione novam edidit prolem, sola inter mulieres a
communi maledicto et dolore parturientium 1010 aliena. Si
rerum pretia de raritate pensamus, nihil his 0434D potest rarius
inveniri. Siquidem in omnibus istis nec primam similem visa est, nec habere
sequentem. E quibus nos, si ea fideliter intuemur, sine dubio admirationem
concipimus, sed venerationem, sed devotionem, sed consolationem. 10. Caeterum quae restant adhuc, et imitationem requirunt. Non est
nobis ante ortum tam multifarie multisque modis promitti divinitus, coelitus
praenuntiari: sed nec ab archangelo Gabriele tam novae salutationis obsequiis
honorari. Minus autem caetera duo communicat nobis: plane secretum suum sibi.
Sola enim est, de qua dicitur: Quod in ea natum est, de
Spiritu sancto est (Matth. I, 20): sola cui dicitur: Quod ex te nascetur Sanctum, vocabitur Filius Dei (Luc.
I, 35). Offerantur regi virgines, 0435A sed post eam: nam
primatum sola vindicat sibi. Multo magis autem sola sine corruptione concepit,
sine gravamine tulit, sine dolore filium parturivit. Itaque nihil horum a nobis
exigitur; sed exigitur plane nonnihil. Nunquid enim, si defuerit nobis etiam
mansuetudo pudoris, si humilitas cordis, si magnanimitas fidei, si compassio
mentis, negligentiam nostram munerum singularitas excusabit? Gratissima sane
gemma in diademate, micans in capite stella, rubor in facie hominis verecundi.
An vero quis putat, quod hac caruerit gratia, quae gratia plena fuit? Pudibunda
fuit Maria: ex Evangelio id probamus. Ubi enim aliquando loquax, ubi
praesumptuosa fuisse videtur? Foris stabat quaerens loqui filio (Matth.
XII, 46), nec materna 0435B auctoritate aut sermonem
interrupit, aut habitationem irrupit, in qua Filius loquebatur. In omni denique
textu quatuor Evangeliorum, si bene meminimus, nonnisi quater Maria loquens
auditur. Primo quidem ad angelum, sed cum jam semel atque iterum allocutus eam
fuisset: secundo, ad Elisabeth, quando vox salutationis ejus Joannem exsultare
fecit in utero, et ea magnificante Mariam, ipsa magis Dominum magnificare
curavit (Luc. I, 34-55): tertio, ad Filium, cum jam esset annorum
duodecim, quod ipsa et pater ejus dolentes quaesissent eum (Luc. II,
48): quarto, in nuptiis ad Filium et ministros (Joan. II, 3,
5). Et is quidem sermo certissimus index ingenitae mansuetudinis, et
virginalis verecundiae fuit. Aliorum quippe verecundiam suam reputans, 0435C sustinere non potuit, non potuit vini dissimulare defectum. Ubi
sane increpata est a Filio, tanquam mitis et humilis corde, nec illi respondit,
nec tamen desperavit, ministros admonens facere quod diceret eis. 11. Nunquid non ab initio venisse pastores, et primam omnium Mariam
invenisse leguntur? Invenerunt, ait evangelista, Mariam et Joseph, et infantem positum in praesepio
(Luc. II, 16). Sic et magi quoque, si recolis, non sine Maria matre
ejus puerum invenerunt (Matth. II, 11), et inducens in templum
Domini templi Dominum, multa quidem a Simeone audivit tam de eo, quam de se ipsa
(Luc. II, 34, 35), ad loquendum tarda, velox ad audiendum. Et
quidem Maria conservabat omnia verba haec, conferens 0435D in corde suo (Luc. 19, 51): sed in his omnibus
neque de ipso incarnationis Dominicae sacramento quodcunque verbum fecisse
reperies. Vae nobis, qui spiritum habemus in naribus! Vae qui totum proferimus
spiritum, qui, juxta illud comici, pleni rimamarum effluimus undique
(Terent. in Eunucho, I, II, 25). Toties denique Maria filium
audivit, non modo turbis loquentem in parabolis, sed et discipulis seorsum regni
Dei mysteria revelantem, vidit miracula facientem, vidit deinde in cruce
pendentem, vidit exspirantem, vidit resurgentem, vidit et ascendentem: sed in
his omnibus quoties verecundissimae virginis, quoties pudicissimae turturis vox
memoratur audita? Denique legis in Actibus apostolorum, quod redeuntes a monte
Oliveti unanimiter perseverabant 0436A in oratione. Qui? si forte
Maria adfuit, nominetur prima, quae supra omnes est, tam Filii praerogativa,
quam suae privilegio sanctitatis. Petrus et Andreas, ait,
Jacobus et Joannes, et caeteri qui sequuntur. Hi omnes perseverabant unanimiter cum mulieribus, et Maria matre
Jesu. Itane et mulierum sese ultimam exhibebat, ut novissima omnium 1011 poneretur? Vere carnales adhuc discipuli, quibus necdum
Spiritus erat datus, quia Jesus necdum fuerat glorificatus (Joan. VII,
39), quando facta est inter illos contentio de primatu (Luc. XXII,
24); cum Maria, quanto major erat, humiliaret se non modo in omnibus, sed
et prae omnibus. Merito facta est novissima prima, quae, cum prima esset omnium,
sese novissimam faciebat. Merito facta est omnium 0436B domina,
quae se omnium exhibebat ancillam. Merito denique super angelos exaltata est,
quae et infra viduas et poenitentes, infra eam de qua ejecta fuerant septem
daemonia, ineffabili sese mansuetudine inclinabat. Obsecro vos, filioli,
aemulamini hanc virtutem, si Mariam diligitis; si contenditis ei placere,
aemulamini modestiam ejus. Nihil enim tam idoneum homini, nihil tam congruum
Christiano, maximeque monachum nihil adeo decet. 12. Et quidem
manifesta satis in Virgine ex hac ipsa mansuetudine virtus humilitatis elucet.
Nimirum collactaneae sunt humilitas et mansuetudo, in eo confoederatae
germanius, qui dicebat: Discite a me quia mitis sum et humilis
corde (Matth. XI, 29). Sicut enim mater praesumptionis elatio,
sic mansuetudo 0436C vera nonnisi ex vera humilitate procedit.
Nec in sola tamen Mariae taciturnitate commendatur humilitas, sed evidentius
resonat in sermone. Audierat: Quod ex te nascetur Sanctum,
vocabitur Filius Dei: et nihil aliud quam ancillam ejus se esse respondit.
Inde ventum est ad Elisabeth, et continuo Virginis gloria singularis eidem per
Spiritum revelatur. Denique et mirahatur personam venientis, dicens: Unde hoc mihi, ut veniat Mater Domini mei ad me? Commendabat
et vocem salutantis, adjiciens, Ut facta est vox salutationis
tuae in auribus meis, exsultavit in gaudio infans in utero meo: et
beatificabat fidem credentis: Beata, inquiens, quae credidisti, quoniam perficientur in te quae aicta sunt tibi a
0436D Domino. Magna quidem praeconia: sed et devota
humilitas nihil sibi passa retinere, in eum magis universa refudit, cujus in se
beneficia laudabantur. Tu, inquit, magnificas matrem Domini: sed magnicat anima mea Dominum. In voce mea filium perhibes
exsultasse in gaudio: sed exsultavit spiritus meus in Deo
salutari meo; et ipse quoque, tanquam amicus sponsi, gaudio gaudet ad vocem
sponsi. Beatam esse dicis quae credidisset; sed credulitatis et beatitudinis
causa respectus est supernae pietatis, ut ex hoc magis beatam
me dicant omnes generationes (Luc. I,
35-48), quia ancillam humilem et exiguam respexit Deus. 13. Verumtamen nunquid putamus, fratres, Elisabeth sanctam in eo,
quod per Spiritum utique loquebatur, 0437A errasse. Absit! Beata
plane quam respexit Deus, et beata quae credidit. Hic enim magnus divinae
respectionis exstitit fructus. Ineffabili siquidem artificio Spiritus
supervenientis tantae humilitati magnanimitas tanta in secretario virginei
cordis accessit, ut, quemadmodum de integritate et fecunditate praediximus, hae
quoque nihilominus fiant stellae ex respectu mutuo clariores, quod videlicet nec
humilitas tanta minuit magnanimitatem, nec magnanimitas tanta humilitatem: sed
cum in sua aestimatione tam humilis esset, nihilominus et in promissionis
credulitate magnanimis, ut quae nihil aliud quam exiguam sese reputabat
ancillam, ad incomprehensibile hoc mysterium, ad admirabile commercium, ad
inscrutabile sacramentum nullatenus 0437B se dubitaret electam,
et veram Dei et hominis genitricem crederet mox futuram. Agit hoc nimirum in
cordibus electorum gratiae praerogativa divinae, ut eos nec humilitas
pusillanimes faciat, nec magnanimitas arrogantes; magis autem cooperentur sibi,
ut non solum nulla ex magnanimitate subintret elatio, sed hinc maxime provehatur
humilitas: ut inveniantur eo amplius timorati, et largitori munerum non ingrati;
ac vicissim ex occasione humilitatis pusillanimitas nulla subrepat: sed quo
minus de sua quisque vel in minimis praesumere consuevit, eo amplius 1012 etiam in magnis quibusque de divina virtute confidat. 14. Martyrium sane Virginis (quam nimirum inter 0437C stellas diadematis ejus, si meministis, duodecimam nominavimus)
tam in Simeonis prophetia, quam in ipsa Dominicae passionis historia
commendatur. Positus est hic, ait sanctus senex de
parvulo Jesu, in signum cui contradicetur: et tuam ipsius
animam, ad Mariam autem dicebat, pertransibit
gladius (Luc. II, 34, 35). Vere tuam, o beata mater, animam
gladius pertransivit. Alioquin nonnisi eam pertransiens, carnem Filii tui
penetraret. Et quidem posteaquam emisit spiritum tuus ille Jesus (omnium quidem,
sed specialiter tuus), ipsius plane non attigit animam crudelis lancea, quae
ipsius (nec mortuo parcens, cui nocere non posset) aperuit latus, sed tuam
utique animam pertransivit. Ipsius nimirum anima jam ibi non erat; sed tua plane
inde nequibat avelli. Tuam 0438A ergo pertransivit animam vis
doloris, ut plus quam martyrem non immerito praedicemus, in qua nimirum
corporeae sensum passionis excesserit compassionis effectus. 15. An non tibi plus quam gladius fuit sermo ille, revera
pertransiens animam, et pertingens usque ad divisionem animae et spiritus: Mulier, ecce filius tuus? (Joan. XIX, 26.) O
commutationem! Joannes tibi pro Jesu traditur, servus pro Domino, discipulus pro
magistro; filius Zebedaei pro Filio Dei, homo purus pro Deo vero! Quomodo non
tuam affectuosissimam animam pertransiret haec auditio, quando et nostra, licet
saxea, licet ferrea pectora sola recordatio scindit? Non miremini, fratres, quod
Maria martyr in anima fuisse dicatur. Miretur, qui non 0438B meminerit se audisse Paulum inter maxima gentium crimina
memorantem, quod sine affectione fuissent (Rom. I, 31). Longe id
fuit a Mariae visceribus, longe id sit etiam a servulis ejus. Sed forte quis
dicat: Nunquid non eum praescierat moriturum? Et indubitanter. Nunquid non
sperabat continuo resurrecturum? Et fidenter. Super haec doluit crucifixum? Et
vehementer. Alioquin quisnam tu, frater, aut unde tibi haec sapientia, ut
mireris plus Mariam compatientem, quam Mariae filium patientem? Ille etiam mori
corpore potuit, ista commori corde non potuit? Fecit illud charitas, qua majorem
nemo habuit; fecit et hoc charitas, cui post illam similis altera non fuit. Jam
te, mater misericordiae, per ipsum 0438C sincerissimae tuae
mentis affectum, tuis jacens provoluta pedibus luna, mediatricem sibi apud
solem justitiae constitutam devotis supplicationibus interpellat: ut in lumine
tuo videat lumen, et solis gratiam tuo mereatur obtentu, quam vere amavit prae
omnibus, et ornavit, stola gloriae induens, et coronam pulchritudinis ponens in
capite tuo. Plena es gratiarum, plena rore coelesti, innixa super dilectum,
deliciis affluens. Ciba hodie pauperes tuos, Domina; ipsi quoque catelli de
micis edant, nec puero Abrahae tantum, sed et camelis potum tribuas de
supereffluenti hydria tua (Gen. XXIV, 15-20): quia tu vere puella
es praeelecta et praeparata Altissimi Filio, qui est super omnia Deus benedictus
in saecula. Amen.
|