0447 IN FESTO SANCTI MICHAELIS. SERMO I. De angelorum erga nos officiis, et nostra
erga ipsos reverentia de triplici causa, qua pro
nobis solliciti sunt angeli>.0447C 1.
Angelorum hodie memoria celebratur, et exigitis debitum pro tanta solemnitate
sermonem. Sed quid de angelicis spiritibus viles loquantur vermiculi? Credimus
sane, et indubitata fide tenemus, divina eos praesentia et visione beatos sine
fine laetari in bonis Domini, quae oculus non vidit, nec auris audivit, nec in
cor hominis ascenderunt. Quid ergo de his homo loquatur hominibus, quae nec ipse
quidem cogitare, nec illi saltem audire sufficiant? Profecto si ex abundantia
cordis os loquitur, sileat nihilominus lingua necesse est ex inopia
cogitationis. 0447D Attamen si multum est ad nos loqui de ea
claritate et gloria, qua in semetipsis, imo in Deo suo angeli sancti nostris
omnino supereminent cordibus; de ea loquamur, quam nobis exhibent, gratia et
charitate. In supernis enim spiritibus non solum admirabilis dignitas, sed et
dignatio amabilis invenitur. Dignum est proinde, fratres, ut gloriam non
capientes, tanto magis amplectamur misericordiam, qua nimirum constat
nihilominus abundare domesticos Dei, coeli cives, principes paradisi. Testatur
denique Apostolus ipse, qui raptus usque ad tertium coelum, beatae illi curiae
meruit interesse, atque ejus nosse secreta, quoniam omnes
administratorii sunt spiritus, missi in ministerium propter eos, aui
haereditatem capiunt salutis (Hebr. I, 14). 0448C 2. Neque id cuiquam incredibile videatur;
quandoquidem ipse quoque Creator et rex angelorum venit, non ministrari, sed
ministrare, et animam suam dare pro multis (Matth. XX, 28). Utquid
ergo ministerium illud angelorum quispiam dedignetur, in quo praecedit eos, cui
in excelsis tota cum aviditate et felicitate ministrant? Si et hinc dubitas,
utique qui vidit, testimonium perhibuit: Millia,
inquiens, millium ministrabant ei, et decies centena millia
assistebant ei (Dan. VII, 10). Alius quoque propheta ad Patrem
de Filio loquens, ait: Minuisti eum paulo minus ab
angelis (Psal. VIII, 6). Sic plane, sic decet ut vincat et
humilitate. qui sublimitate vincebat; sitque tanto minor angelis, quanto
inferiori sese ministerio mancipavit: qui tanto excellentior est, 0448D quanto differentius prae eis nomen haereditavit. Sed quaeras
fortasse, in quo minoratus videatur ab angelis, cum 1020
ministrare venit; quandoquidem, ut supra meminimus, in ministerium mittuntur et
illi. In eo utique quod non modo ministravit, sed et ministratus est, eratque
unus et idem qui ministrabat, et qui ministrabatur. Merito proinde sponsa in
Canticis canticorum: Ecce, inquit, venit is saliens in montibus, transiliens colles (Cant.
II, 8). Ministrans enim saliit inter angelos: sed et ipsos transiliit
ministratus. Ministrant enim angeli, sed de alieno, offerentes Deo bona opera,
non sua, sed nostra, ac nobis ejus gratiam referentes. Unde et Scriptura dicens:
Quoniam ascendit fumus aromatum in conspectu Domini de manu
angeli, sollicite praemisit data ei 0449A fuisse incensa multa (Apoc. VIII,
4, 3). Nostros enim sudores, non suos; nostras, non suas lacrymas
offerunt Deo: nobis quoque ejus munera referunt, et non sua. 3.
Non sic minister ille sublimior cunctis, sed et humilior universis, qui
semetipsum obtulit sacrificium laudis, qui Patri offerens animam suam, nobis
ministrat usque hodie carnem suam. Hujus utique tanti ministri gratia nihil
mirum, si dignanter nobis, imo et libenter angeli sancti ministrent. Ipsi enim
amant nos, quia nos Christus amavit. Dicitur certe vulgari quodam proverbio: Qui
me amat, amat et canem meam. Nos vero, o beati angeli, catelli sumus Domini
illius, quem tanto affectu diligitis; catelli, inquam, cupientes saturari de
micis, quae cadunt de mensa dominorum nostrorum, qui estis vos. 0449B Et haec dixerim, fratres, ut ampliorem de caetero erga beatos
angelos fiduciam habeatis, ac proinde familiarius in omni necessitate vestra
eorum invocetis auxilia; sed et dignius in eorum praesentia conversari, et magis
ac magis eorum vobis conciliare gratiam, captare benevolentiam, exorare
clementiam studeatis. Cujus rei gratia necessarium duco alias quoque charitati
vestrae exponere causas, quae et ipsae beatos angelos pro nostra infirmitate
reddant sollicitos; absque sua sane anxietate, sed non absque utilitate nostra;
nec ad detrimentum felicitatis suae, sed ad nostrae salutis augmentum. 4. Constat sine dubio, rationis participes et capaces beatitudinis
humanas animas angelicae, si dicere id audeamus, cognatas esse naturae: nec
decet 0449C vos, o beati spiritus, contra legis praeceptum
dedignari, quam visitare debetis, speciem vestram, licet in multam, ut ipsi
cernitis, dejecta sit vilitatem. Sed neque arbitramur vos, superni cives,
civitatis vestrae excidio delectari, et ruina murorum, quos semirutos esse ipsi
videtis. Cujus instaurationem si desideratis, ut dignum est; frequenter, quaeso,
ante thronum gloriae verbum precis iterate, dicentes: Benigne
fac, Domine, in bona voluntate tua Sion, ut aedificentur muri Jerusalem
(Psal. L, 20). Si diligitis decorem domus Dei, imo quia vere
diligitis; experiantur zelum vestrum vivi et rationales lapides, qui soli in
instaurationem ejus vobis possunt coaedificari. Hic est, dilectissimi, funiculus
triplex, 0449D quo de excelso coelorum habitaculo ad consolandos,
ad visitandos, ad adjuvandos nos attrahitur supereminens charitas angelorum,
propter Deum, propter nos, propter se ipsos. Propter Deum utique, cujus tanta
erga nos misericordiae viscera ipsi quoque, ut dignum est, imitantur. Propter
nos, in quibus nimirum propriam similitudinem miserantur. Propter se ipsos,
quorum ordines instaurandos ex nobis toto desiderio praestolantur. In ore enim
parvulorum qui lacte modo vescuntur, et nondum solido cibo, perficienda est laus
illa majestatis divinae, cujus habentes primitias angelici spiritus, beata
nimirum delectatione fruuntur: sed tanto avidius nos exspectant, quanto
consummationis ejus exspectatione et expetitione sollicitantur. 0450A 5. Quae cum ita sint, pensate, quanta etiam
nobis sollicitudine opus est, dilectissimi, ut dignos nos exhibeamus eorum
frequentia, et eo modo conversemur in conspectu angelorum, ne forte sanctos
offendamus obtutus. Vae enim nobis, si quando provocati 1021
peccatis et negligentiis nostris, indignos nos judicaverint praesentia et
visitatione sua, ut jam necesse habeamus et nos plangere, et dicere cum
Propheta: Amici mei et proximi mei adversum me
appropinquaverunt, et steterunt; et qui juxta me erant, de longe steterunt, et
vim faciebant qui quaerebant animam meam (Psal. XXXVII, 12,
13); elongatis nimirum eis, quorum praesentia protegere nos, et
propulsare poterat inimicum. Quod si tam necessariam habemus familiaritatem
dignationis 0450B angelicae, cavenda nobis eorum offensa, et in
his maxime exercendum, quibus eos novimus oblectari. Sunt enim plurima quae eis
placent, et quae in nobis invenire delectat: ut est sobrietas, castitas,
paupertas voluntaria, crebri in coelum gemitus, et orationem cum lacrymis, et
cordis intentione. Attamen super omnia haec unitatem et pacem a nobis exigunt
angeli pacis. Quidni maxime delectentur in his, quae formam quamdam civitatis
suae repraesentant in nobis, ut mirentur Jerusalem novam in terra? Dico autem,
ut quomodo civitatis illius participatio est in idipsum (Psal. CXXI,
3), sic et nos idipsum sentiamus, idipsum dicamus omnes, et non sint in
nobis schismata; sed magis omnes simul unum corpus simus in Christo, singuli
autem alter alterius membra. 0450C 6. E contra
vero nihil aeque offendit, et ad indignationem provocat eos, quomodo
dissensiones et scandala, si forte inveniantur in nobis. Audiamus siquidem, quid
loquatur ad Corinthios Paulus. Cum enim sit inter vos zelus et
contentio, nonne carnales estis, et secundum hominem ambulatis? (I
Cor. III, 3.) In Epistola quoque Judae apostoli legimus sic: Hi sunt qui segregant semetipsos, animales, Spiritum non
habentes (Judae 19). Videre est animam hominis quemadmodum
universa corporis membra vivificet cohaerentia sibi. Separa ergo quodvis a
junctura caeterorum, et vide an de caetero illud vivificet. Sic est omnis qui
dicit anathema Jesu (I Cor. XII, 3): 0450D quod nemo
dicit loquens in Spiritu Dei, quia anathema separatio est. Sic est, inquam,
omnis qui ab unitate dividitur, nec dubites quin ab eo recesserit spiritus
vitae. Digne igitur contentiosos, et qui separant semetipsos, apostoli carnales
vocant et animales, Spiritum non habentes. Dicunt ergo sancti illi et beati
spiritus, ubi scandala invenerint et dissensiones: Quid nobis et generationi
huic Spiritum non habenti? Nam si adesset Spiritus, per eum utique charitas
diffunderetur, et unitas non scinderetur. Et dicunt: Non permanemus cum
hominibus istis in aeternum, quia caro sunt. Quae enim conventio luci ad
tenebras? Nos de regno unitatis et pacis sumus, et honines istos in eamdem
unitatem et pacem sperabamus esse venturos. Nunc 0451A autem qua
ratione nobis cohaereant, qui dissident a se ipsis? Videtis quam congruat huic
solemnitati evangelica lectio, quae sic deterret nos a scandalo parvulorum,
quandoquidem tam vehementer angelis displicent scandala. Qui
scandalizaverit unum de pusillis istis (Matth. XVIII, 6):
durum est quod sequitur. Sed jam praeterit hora, ad missas nobis eundum est.
Peto ne sit vobis molesta dilatio, quae poterit non inutilis fore, si capitulum
praesens sermone altero diligentius prosequamur. SERMO II. In illud, «Qui
scandalizaverit unum de pusillis istis, qui in me credunt,» etc.
(Matth. XVIII, 6-9).1. Audistis, fratres,
evangelicam lectionem adversus eos, qui pusillos scandalizant, satis
terribiliter 0451B intonantem. Nemini blanditur Veritas, neminem
palpat, nullum seducit, aperte denuntians quoniam vae homini
illi, per quem scandalum venit. Bonum erat ei, si natus non fuisset homo
ille (Matth. XXVI, 24). Natus sane denuo, natus ad vitam,
natus de Spiritu, qui nimirum carne postmodum consummatur. Expedit ei, si quis
est, qui scandala suscitat in hac domo, in hac sancta, Deo placita, et angelis
ejus admodum grata 1022 ac familiari congregatione, ut
suspendatur in collo ejus mola asinaria, et pro suavi jugo et levi onere
Salvatoris, gravi mole terrenae cupiditatis humeris ejus imposita, demergatur in
profundum maris hujus magni et spatiosi manibus, quod est sine dubio saeculum
nequam. Minus enim damnabile erat ei in saeculo magis perire, 0451C quam in monasterio. Perire siquidem necesse est hominem, qui
charitatem non habet, etiamsi tradiderit corpus suum ita ut ardeat. Et hoc
dixerim, fratres, non quasi minus bene de vobis sentiam, aut regnare videatur in
vobis nequissimum istud vitium; sed ut in ea charitate et unanimitate, et pace
in qua statis in Domino, solliciti sitis perseverare, et abundare magis. Quae
est enim spes nostra, et gaudium nostrum, et corona gloriae? Nonne unitas et
unanimitas vestra, in qua gaudeo vos inveniri fraternitatis amatores, et ante
omnia mutuam in vobismetipsis charitatem habentes, quod est vinculum
perfectionis? Propter quod obsecro vos, sic state in Domino, charissimi. In hoc
enim cognoscunt 0451D omnes, etiam angeli sancti, quod Christi
estis discipuli, si dilectionem habueritis ad invicem. 2.
Denique si tenetis memoria, quam vobis praecedenti sermone tradidimus triplicem
angelicae erga nos charitatis et sollicitudinis causam, potest hinc quoque
fraternae dilectionis utilitas magnifice commendari. Facile siquidem considerare
est homini, qui non diligit proximum, nullam ex his, quas tunc diximus,
suppetere causam. Nunquid enim Christi gratia diligemur ab angelis, si de mutuae
dilectionis inopia cognoverint, nequaquam ejus nos esse discipulos? Nunquid
diligemur ab eis propter nos ipsos, id est spiritualis naturae similitudinem
<alias. similitudine>, si invenimur non diligere humanae
naturae nostrae consortes: imo vero si ex eis quae 0452A inter
nos sunt contentionibus, carnales nos magis, quam spirituales esse constiterit?
Denique nunquid diligent nos propter se ipsos, et futuram de nobis civitatis
suae restaurationem, si, quod absit! unum illud, quo solo uniri et coaedificari
eis possumus, defuerit glutinum charitatis? Quomodo sperabunt reaedificandos de
nobis perpetuos civitatis illius muros, si cognoverint, si viderint nos, non
lapides esse vivos, qui possint invicem cohaerere; sed magis pulverem, quem
projiciat ventus a facie terrae, quem unius verbi flatus in turbinem excitet, et
suspicionis cujuslibet levissima aura dispergat? Et haec quidem dixisse
sufficiat pro eo quod ait Dominus: Si quis scandalizaverit
unum de pusillis istis. Credo enim quod majori sollicitudine deinceps ab
hac tam 0452B nequissima peste cavebitis. 3. Jam
vero quem non moveat quod sequitur in Evangelio: Si oculus
tuus scandalizat te, erue eum? Nunquid enim corporalem hunc oculum monemur
eruere, aut unam ex manibus istis, similiter et unum abscindere pedem? Absit a
nobis hujusmodi carnalis omnino, et nimis ridiculosa cogitatio! Imo vero
postquam ab exterioribus scandalis deterruit nos sermo divinus aspere satis,
sicut audistis, consilium dat quid de eo nobis agendum sit scandalo, quod
interius patimur, contrariam invenientes legem in membris nostris. Ipse enim
novit figmentum nostrum, quod ejusmodi scandalum non tam facile a nobis valeat
evitari. Porro tripliciter fieri scandalum istud, quotidiano nobis nosse licet
experimento. 0452C Interdum enim est in nobis spiritualis
intentionis oculus simplex, et qui gratiae magis quam noster dicendus sit: sed
scandalizat nos oculus noster, et qui vere a nobis est, dum voluntas nostra
aliam minus castam importune ingerit intentionem. Sed habemus jam super hoc
salubre consilium Salvatoris: Erue eum, inquit, et projice abs te. Hoc autem fiet, si non consentias, si
abjicias si resistas. Simili modo de manu ac pede est intelligendum. Cum enim
bonis operibus intentos, ad alia opera trahere voluntas propria conatur, manus
nostra est quae scandalizat nos; sed abscindi debet et projici a nobis, ut non
ei consentiamus. 1023 4. Sic etiam proficere
in sancta conversatione, 0452D et ascendere per gradus scalae
quae Jacob apparuit, ac juxta quod ait Psalmista, de virtute in virtutem ire
(Psal. LXXXIII, 8) desiderantes, saepius scandalum patimur a pede
quodam pusillanimitatis et negligentiae nostrae, qui nimirum descendere magis ac
remissius ire conatur; sed abscindi eum necesse est, ut pes gratiae, qui stat in
directo, currere possit sine offensione, sine scandalo, sine impedimento. Quod
autem dicit: Bonum nobis esse ad vitam
intrare cum uno oculo, aut manu, aut pede, quam duos habentes ire in gehennam
ignis: eos notat qui voluntatem suam, sive bona, sive mala sit, aeque
sequuntur, et ingrediuntur duabus viis, nunc bona, nunc mala sectantes, secundum
quod variantur desideria sua. Quibus merito utilius fuerat gratiae in 0453A omnibus inhaerere, et ubi obviat propria voluntas, abscindere et
a se ipsis abjicere eam. Est autem cum multo tempore in abscissione propriae
voluntatis nostrae exercitati aliquatenus eam domamus, ut discat jam non
superbire, sed magis sine omni scandalo vel contradictione Deo subjecta sit
anima nostra; nec jam abjicere necesse sit oculum nostrum, nempe qui simplici
adhaerens oculo factus est et ipse simplex, aut certe jam non alter est oculus,
sed unus cum eo, Apostolo teste: quoniam qui 0454A adhaeret Domino, unus spiritus est cum eo (I Cor. VI.
17). Quod autem de oculo dictum est, de manu quoque et pede eodem modo
est intelligendum. Cujus enim voluntas ex affectione et cum desiderio gratiae
cohaeret, ut nec concupiscat mala agere, nec bona minora, nec minus bene, quam
gratia suggerit; hic plane perfectus est vir. Sed pax ista potius est
felicitatis: abscissio vero scandalorum, et dentationum victoria, fortitudinis:
illa, inquam, gloriae, haec virtutis.
|