PL 182           PL 183           PL 184           PL 185     
0453

IN FESTO OMNIUM SANCTORUM.

SERMO I. De lectione evangelica, «Videns Jesus turbas,» etc. (Matth. V, 1-12.)

0453B

1. Festivitatem hodiernam Sanctorum omnium cum omni devotione dignum est celebrari. Nimirum si magna videtur, et est, beati Petri solemnitas, seu beati Stephani, aut cujuslibet caeterorum; quanta ista est, quae non unius tantum est, sed universorum? Verum non ignoratis, fratres, saecularibus id moris esse, ut diebus festis festiva sibi convivia parent: et quanto fuerit solemnitas clarior, tanto splendidius epulentur. Quid ergo? nonne et his qui convertuntur ad cor, cordis deliciae sunt quaerendae, et spiritualibus spiritualia comparanda? Propterea jam paratum est convivium nostrum, fratres, jam cocta 0453C sunt omnia, et epulandi tempus advenit. Dignum est enim ut prius anima satietur, quod haec portio sine dubitatione, et sine comparatione sit potior: praesertim cum Sanctorum solemnitates manifestum sit ad animas magis, quam ad corpora pertinere; et quae animarum sunt, animae plus acceptent, quippe naturali quadam eis cognatione conjunctae. Quibus propterea quoque sancti isti compatiuntur amplius, propterea magis desiderant animarum bona, et plus earum refectionibus delectantur, quoniam et ipsi similes nobis fuere passibiles; et ipsi peregrinationis hujus et exsilii miserabilis deploravere molestias; et ipsi grave hujus corporis onus, et tumultus saeculi, et tentationes experti sunt inimici. Nihil itaque dubium, quin gratior eis sit et multo acceptabilior illa 0453D festivitas, qua intenditur epulis animarum, quam sit ea, quae celebratur a saecularibus, curam carnis perficientibus in desideriis voluptatum.

2. Verumtamen unde nobis animarum panis in terra deserta, in loco horroris, et vastae solitudinis? Unde nobis sub sole spiritualis cibus, ubi nihil est nisi labor et dolor, et afflictio spiritus? Sed scio quis dixerit: Petite et accipietis: et illud: Si vos, cum sitis mali, nostis bona data dare filiis vestris; quanto magis Pater vester de coelo dabit spiritum bonum petentibus se? (Matth. VII, 7, 11; Luc. XI, 9, 13.) Nec ignoro, 1024 quam obnixe tota hac nocte et die petieritis mendicantes dari vobis panem de coelo vivum; non eum qui corpus roborat, sed qui confirmat cor hominis. Nam convivas quidem non ausim dicere, sed mendici sumus, in praebenda Dei 0454B viventes. Mendici, inquam, jacentes ante januam regis praedivitis, ulceribus pleni, et cupientes saturari, imo et sustentari de micis, quae cadunt de mensa dominorum nostrorum, quorum celebramus hodie solemnitatem. Nempe deliciis affluunt, et mensuram accipiunt bonam, et confertam, et supereffluentem. Confidimus autem quoniam erit qui det nobis: chaos enim magnum et distantia est multa nimis inter liberalitatem et benignitatem Dei, et avari divitis crudelitatem. Propterea dedit hodie Pater noster panem: Patrem enim misericordiarum, patrem esse necesse est etiam miserorum; dedit, inquam, nobis panem de coelo, et cibaria in abundantia: quorum utinam ego fidelis coquus, utinam anima mea coquina utilis videatur!

0454C 3. Siquidem ad praeparanda fercula vestra, tota hac nocte concaluit cor meum intra me, et in meditatione mea exarsit ignis: ille sine dubio, quem Dominus Jesus misit in terram, et voluit vehementer accendi (Luc. XII, 49). Nam spiritualem cibum, et coquinam, et ignem habere necesse est spiritualem. Superest jam ut distribuam quae paravi: vos autem considerate potius dantem Dominum, quam ministrum distribuentem. Ego enim, quantum in me est, nihil aliud sum quam conservus vester, qui vobiscum pariter, et mihi, et vobis, sicut ipse Dominus novit, mendico panem de coelo, et alimoniam vitae. Propterea non ego do vobis, sed Pater vester ipse est, qui dat vobis panem de coelo vivum: ipse vos pascit, et operibus, et sermonibus, etiam et 0454D carne Filii sui, quae est vere cibus. Nam et de operibus lego: Meus cibus est, ut faciam voluntatem Patris mei (Joan. IV, 34); et de verbis, quoniam non in solo pane vivit homo, sed in omni verbo quod procedit de ore Dei (Deut. VIII, 3); Ergo nunc quidem cibari habemus factis ejus et verbis; post haec etiam illibatum Dominici corporis sacramentum in altaris mensa sacrosancta, ipso propitio, percepturi.

4. Legimus in Evangelio hodie, quoniam videns turbas Jesus, ascendit in montem. Praedicantem enim Dominum de civitatibus et castellis populi sequebantur: quorum salvabat animas, sanabat corpora; et adhaerebant ei, affatu pariter et aspectu illius delectati: cujus nimirum vox suavis, et facies ejus decora, sicut scriptum est: Speciosus forma prae filiis hominum, diffusa est gratia in labiis tuis (Psal. 0455A XLIV, 3). Talis est quem nos sequimur, cui adhaeremus; totus desiderabilis, in quem non solum populi, sed et ipsi quoque angeli sancti desiderant prospicere. Quid vobis suavius apponemus? Nimirum hae sunt deliciae angelorum. Gustate proinde, et videte, quoniam suavis est Dominus. Et huic suavitati, huic sapori, huic sapientiae, quae vere trahitur de occultis, omne quod desideratur, non valet comparari. Quid enim? Miraris in sole splendorem, in flore pulchritudinem, in pane saporem, in terra fecunditatem? Sed a Deo haec universa donata sunt: nec dubium, quin multo amplius reservaverit sibi quam dederit creaturis.

5. Jam ne hoc quidem otiosum putemus, quod ascendit in montem, nimirum quod tanto ante praedictum 0455B est tanquam a longe clamante propheta: Super montem excelsum ascende tu qui evangelizas Sion; exalta in fortitudine vocem tuam qui evangelizas Jerusalem (Isai, XL. 9). In qua ascensione, si vos melius non habetis, ego illud intelligendum puto, quod initio Actuum apostolorum beatus Lucas meminit, dicens: Primum quidem sermonem feci de omnibus, o Theophile, quae coepit Jesus facere, et docere (Act. I, 1). Utique non juxta Pharisaeorum morem, qui alligabant onera gravia et importabilia, et imponebant ea in humeros hominum, digito autem suo nolebant ea movere (Matth. XXIII, 4). An non bonus animae panis est iste, et plurimum confirmans cor hominis? Fiducialiter sequor te, Domine, quocunque ieris, et secure incedo 1025 viam 0455C mandatorum tuorum sciens quod per eam praecesseris ipse. Secure, inquam, viam mandatorum tuorum curro, quandoquidem novi quod a summo coelo egressio tua ad currendum hanc viam, et occursus tuus usque ad summum ejus fuerit per hanc viam. Non possum modo, fratres, in hunc modum singula masticare: vos estote animalia munda et ruminantia, ut fiat sicut scriptum est: Thesaurus desiderabilis requiescit in ore sapientis (Prov. XXI, 20). Cogit enim succingere forsitan et praescindere verbum tam brevitas horae, quam materiae magnitudo.

6. Videns turbas Jesus, ascendit in montem. Videns miserationis intuitu, quoniam erant sicut oves errantes, non habentes pastorem. Quid est quod priusquam 0455D docere inciperet, ascendit in montem, nisi quod in hoc ipso docuit necesse habere praedicatores verbi Dei desideriis animi et conversatione sancta ad sublimia tendere, et virtutum conscendere montem? Et cum sedisset, accesserunt ad eum discipuli ejus. Cum sedisset, inquit. Alioquin quis ad excelsum illum gigantem posset accedere? Benignissime prorsus inclinavit se, et exinanivit usque ad sessionem, ita ut dicat Patri: Tu cognovisti sessionem meam, et resurrectionem meam (Psal. CXXXVIII, 2). Sedit enim, ut ad eum, quem ne ipsi quidem angeli stantem attingere poterant, etiam publicani et peccatores accedant, accedat Maria Magdalene, accedat et Latro de cruce. Et cum sedisset, accesserunt ad eum discipuli ejus. Accesserunt non tam incessu 0456A pedum, quam affectu cordis, et imitatione virtutum. Bene autem non turbae, non quilibet de populo, sed discipuli accessisse dicuntur: quatenus sicut Testamentum Vetus datum legitur in monte Sina, solo Moyse ascendente, et populo exspectante deorsum (Exod. XXIV, 12-18); sic et modo susciperent montes pacem populo, et colles justitiam; et velut in tenebris quibusdam, et in occulto diceretur apostolis quod postea dicerent in lumine, et audirent in aure quod praedicarent postmodum super tecta. Unde et sequitur:

7. Et aperiens os suum, docebat eos. Aperuit nunc os suum, qui prophetarum prius aperuerat ora. Hinc est quod legitur in psalmo, Propheta dicente: Domine, labia mea aperies, et os meum annuntiabit laudem 0456B dem tuam (Psal. L, 17). Nunc autem qui multifarie, multisque modis olim locutus fuerat in prophetis, demum suo ipsius ore locutus est, tanquam si diceret: Et qui loquebar, ecce adsum (Isa. LII, 6). Beati qui audierunt loquentem in carne Sapientiam: beati qui Verbi Dei verba, quae ab ipsius ore processerunt, audierunt. Verumtamen quod audierunt illi, adhuc reservatur nobis; quia et nos audire possumus, quamvis non ab ipso. Aperiens os suum docebat eos, dicens: Beati pauperes spiritu. Vere apertum est os ejus, in quo omnes thesauri sapientiae et scientiae sunt reconditi. Et vere ejus haec doctrina, qui in Apocalypsi loquitur: Ecce nova facio omnia (Apoc. XXI, 5): qui per Prophetam ante praedixerat: Aperiam os meum, eructabo abscondita a constitutione 0456C mundi (Psal. LXXVII, 2; Matth. XIII, 35). Quid enim tam absconditum, quam paupertatem esse beatam? Attamen Veritas loquitur, quae nec falli, nec fallere potest; et ipsa est quae dicit quoniam beati pauperes spiritu. Sic vos, insensati filii Adam, divitias quaeritis, divitias desideratis usque adhuc: cum jam beatitudo pauperum divinitus commendata, praedicata mundo, credita sit ab hominibus? Quaerat eas paganus, qui sine Deo vivit; quaerat Judaeus, qui terrenas promissiones accepit: sed qua fronte, magis autem qua mente Christianus divitias quaerit, postquam Christus beatos esse pauperes praedicavit? Quousque, filii alieni, quousque vanitatem loquetur os vestrum, ut beatum dicatis populum cui haec sunt, 0456D haec visibilia, haec praesentia; cum Filius Dei os suum aperiens locutus sit veritatem, beatos esse pauperes, et vae divitibus?

8. Sed diligenter attende, quod non simpliciter pauperes nominat, propter plebeios pauperes necessitate miserabili, non laudabili voluntate. Spero equidem profuturam eis apud divinae bonitatis misericordiam hanc ipsam afflictionis suae miseriam: scio tamen 1026 Dominum hoc in loco non de hujusmodi fuisse locutum, sed de his qui possunt dicere cum Propheta: Voluntarie sacrificabo tibi (Psal. LIII, 8). Attamen nec voluntaria quidem paupertas omnis laudem habet apud Deum: nam et philosophi omnia sua reliquisse leguntur, ut expediti mundialibus curis, studio vanitatis possent vacare 0457A liberius; et nolebant censu abundare terreno, ut abundarent magis in sensu suo. Hos discernit quod dictum est, spiritu, id est, spirituali voluntate. Beati ergo pauperes spiritu, spirituali scilicet intentione, desiderio spirituali, propter solum beneplacitum Dei, et animarum salutem, quoniam ipsorum est regnum coelorum. Sed quis est qui sic loquitur, qui sic beatificat pauperes, et sic ditat? Putas, poterit verum esse? Erit sine dubio, siquidem verax et potens est qui promittit. Si murmurat inimicus, respondebitur ei: An non licet mihi facere quod volo? an oculus tuus nequam est, quia ego bonus sum? (Matth. XX, 15.) Si tu jure humiliatus es pro eo quod adversum me exaltare te voluisti; nonne qui se humiliant propter me, merito sunt exaltandi? Et vere, fratres, si miserrimus 0457B ille e coelo dejectus est, quoniam affectavit celsitudinem, altitudinem concupivit, sublimitatem praesumpsit: nonne consequens est beatos esse, qui sponte in paupertatis humilitatem sese deponunt, et juxta Domini promissionem, ipsorum est regnum coelorum, quod perdidit iste? Et attende quam sapienter ordinaverit Sapientia, contra peccatum primum, remedium primum opponens. Ac si apertius dicat: Vis obtinere coelum quod perdidit superbiens angelus, qui confisus est in virtute sua, et in multitudine divitiarum suarum? Paupertatis vilitatem amplectere, et tuum erit. Sequitur:

9. Beati mites, quoniam ipsi possidebunt terram. Bene, optime. Sic enim oportebat, commendata paupertate, etiam mansuetudinem praedicari; quoniam 0457C relinquentibus omnia, prima solet esse tentatio de molestiis corporis, et afflictione carnis insolita. Quid vero paupertas proderit, si, quod absit! pauper in murmurationem deveniat, factus exasperans, et impatiens disciplinae? Optime quoque post regni promissionem minus aliud regnum velut in arrham datur, ut secundum Scripturam, promissionem habeamus vitae ejus quae nunc est, pariter et futurae (I Tim. IV, 8); et de exhibitione praesentium firma sit exspectatio futurorum. Beati mites, quoniam ipsi possidebunt terram. Hanc ego terram corpus nostrum intelligo: quod si possidere vult anima, si regnare desiderat super membra sua, necesse est ut sit ipsa mitis, et superiori suo subjecta; quoniam tale inveniet inferius suum, qualem se exhibuerit superiori. 0457D Armatur enim creatura ad ulciscendam sui injuriam Creatoris. Et ideo noverit anima, quae rebellem sibi invenit carnem suam, se quoque minus, quam oporteat, superioribus potestatibus esse subjectam. Mansuescat ipsa, et humilietur sub potenti manu Altissimi; et subjecta sit Deo, et his pariter quibus vice ejus habet obedire praelatis: et continuo corpus suum inveniet obediens et subjectum. Veritas enim est quae loquitur: Beati mites, quoniam ipsi possidebunt terram. Et vide, si non adversus secundi peccati vulnus secunda processerit medicina. Prima siquidem post angelicae praevaricationis ruinam Eva peccavit, inquietudine spiritus agitata, et interdicti Dominici jugum suave, et leve onus abjiciens; quoniam 0458A exspectare noluit, ut de manu Domini, unde jam caetera acceperat, perfectionem quoque beatitudinis mereretur, sed praeripere illam serpentis consilio attentavit. Propter hoc paradisum perdidit, terram deliciarum: propter hoc in ipso corpore suo contrariam legem invenit. Sed jam fortassis ad hanc Domini vocem desiderio mansuetudinis aestuas, et conquereris super asperitate cordis tui, et belluinis quibusdam motibus atque indomita feritate. Attende ergo quod sequitur:

10. Beati qui lugent, quoniam ipsi consolabuntur. Equum indomitum flagella domant; animam immitem contritio spiritus et assiduitas lacrymarum. Ergo in omnibus operibus tuis memorare novissima tua: 1027 mortis horrorem, judicii tremendum 0458B discrimen, ardentis gehennae metum ab oculis cordis tui elongari nullatenus patiaris. Cogita peregrinationis tuae miseriam, recogita annos tuos in amaritudine animae tuae; cogita vitae humanae pericula, cogita fragilitatem propriam: et in hujusmodi cogitatione si perseveraveris, dico tibi, parum senties quidquid foris videtur esse molestum, dum toto corde circa interiorem molestiam occuparis. Sed nec patietur Dominus sine consolatione te esse, quoniam Pater misericordiarum est, et Deus totius consolationis; et complebitur omnino quod Veritas pollicetur: Beati qui lugent, quoniam ipsi consolabuntur. Concordat autem huic sententiae etiam illud, quod in Salomone legisti: Melius est ire ad domum luctus, quam ad domum convivii (Eccle. VII, 3). 0458C Propterea beata esses, Eva, si post culpam consolationem quaereres lacrymarum, et conversa ad poenitentiam veniam citius obtineres. Nunc autem miserrimam quaesisti consolationem de simili casu viri tui, et veneno pessimo, nequissimo videlicet vitio, totam infecisti posteritatem tuam: ut usque hodie perditionem alterius, alter suam reputet consolationem. Misera prorsus Evae consolatio, et eorum qui miseriam hanc imitantur! Sed beati qui lugent, quoniam ipsi consolabuntur. Verum quid aliud est haec consolatio, quam procedens de spe veniae gratia devotionis, et suavissima delectatio boni, et gustus sapientiae, licet exiguus, quibus interim benignus Dominus afflictam refrigerat animam? Sed gustus ille nihil aliud est, quam irritamentum desiderii, et 0458D incentivum amoris, sicut scriptum est: Qui edunt me, adhuc esurient; et qui bibunt me, adhuc sitient (Eccli. XXIV, 29). Propterea illico subinfertur:

11. Beati qui esuriunt et sitiunt justitiam, quoniam ipsi saturabuntur. Qui esurit, esuriat amplius; et qui desiderat, abundantius adhuc desideret; quoniam quantumcunque desiderare potuerit, tantum est accepturus. Imo vero non secundum imperfectionem modumve desiderii, quoniam quidem donec perfecte habeat, perfecte desiderare non potest; sed nec et perfecte habere, donec perfecte desideret; sed mensuram accepturus est bonam, et confertam, et coagitatam, et supereffluentem. Beati qui esuriunt et sitiunt justitiam, quoniam ipsi saturabuntur. 0459A Infirmiori palato cordis, et animae languenti adhuc dura et insipida res videtur esse justitia; sed qui gustaverunt, ecce ipsi sciunt quam beati sunt qui esuriunt illam, quoniam ipsi saturabuntur. O vere felix et gloriosa satietas! o sanctum convivium! o desiderabiles epulae! ubi nimirum anxietas nulla, nullum poterit esse fastidium, quoniam satietas summa, et summum inerit desiderium. Beati qui esuriunt et sitiunt justitiam, quoniam ipsi saturabuntur. Jam vero hoc verbum adversus Adam procedere credo, qui portionem quidem aliquam videtur tenuisse justitiae, in eo quod mulieri compassus est; sed si esurisset justitiam, curasset sine dubio reddere quod debebat, non modo uxori, sed multo magis Creatori. Debebat enim uxori compassionem 0459B utique et disciplinam, tanquam inferiori. Caput enim mulieris vir (Ephes. V, 23). Debebat autem Deo obedientiam atque subjectionem. Sed quid putamus, fratres, quamplurimi usque hodie factum illud graviter dijudicant, et tamen insipienter imitantur? Indignantur adversus Adam, quod obedierit voci uxoris suae, plus quam Dei; et ipsi quotidie Evam suam, carnem videlicet, audiunt plus quam Deum. Fratres, si modo praesentem videremus Adam in eo articulo positum, ascendentibus cogitationibus in cor ejus, coarctari inter precem uxoris, et praeceptum Creatoris; nonne clamaremus adversus illum, dicentes: Cave tibi, miser, vide ne feceris; seducta est mulier, non acquiescas ei? Utquid ergo, quoties apprehendit nos tentatio similis, non persuademus 0459C similiter nobis ipsis? Beati enim qui esuriunt et sitiunt justitiam, quoniam ipsi saturabuntur. Sed quid potest esse omnis justitia nostra coram Deo? Nonne juxta prophetam, velut pannus menstruatae reputabitur (Isai. LXIV, 6) et 1028 si districte judicetur, injusta invenietur omnis justitia nostra, et minus habens? Quid ergo de peccatis erit, quando ne ipsa quidem pro se poterit respondere justitia? Propterea obnixe cum Propheta clamantes: Non intres in judicium cum servo tuo, Domine (Psal. CXLII, 2), tota humilitate ad misericordiam recurramus, quae sola potest salvare animas nostras, et sollicite pensemus quod sequitur:

12. Beati misericordes, quoniam ipsi misericordiam 0459D consequentur. Et attende, quemadmodum Zacchaeus breviter uno verbo utrumque complectitur, dicens: Dimidium bonorum meorum do pauperibus, et si quempiam defraudavi, reddo quadruplum (Luc. XIX, 8). Vides quantum esurit iste justitiam, cui non sufficit aequa mensura reddere, nisi reddat quadruplum. Misericordia quoque magna est, quod dimidium bonorum suorum dat pauperibus. Verumtamen non silebo ego quod sentio. Laudem Domini loquetur os meum: Domini plane, non vestram. Neque enim vobis, sed nomini ejus do gloriam. Zacchaeus certe, cujus laus est in Evangelio, dimidium bonorum suorum dedit pauperibus; sed ego multos Zacchaeos hic video, qui nihil sibi ex omnibus reliquere. Quis mihi scribet hoc Evangelium de Zacchaeis istis, imo 0460A de Petris istis, qui fiducialiter loquantur Domino: Ecce nos reliquimus omnia, et secuti sumus te? (Matth. XIX, 27.) Sed scriptum est jam in Evangelio aeterno, in libro vitae scriptum est et signatum: Beati misericordes, quoniam ipsi misericordiam consequentur. Jam vero, fratres, Adae crudelitatem haec sententia tangit, qui videbatur prius uxoris amore peccasse. Ecce enim scimus, o Adam, quia os de ossibus tuis, et caro de carne tua est, et ejus amore peccasti. Videamus nunc quantum diligas eam. Venit Dominus igneum tenens gladium in ultionem praevaricationis: oppone te discrimini propter illam, et dic: Domine, mulier infirmior est, mulier seducta est: mea est iniquitas, meum peccatum, in me solum vindicta procedat. Sed non loquitur sic: Mulier, 0460B inquit, quam dedisti mihi, dedit mihi de ligno, et comedi (Gen. III, 12). O perversitas! Poenam pro ea suscipere refugis, et culpam admittere non recusasti! Quomodo, proh dolor! omnia confudisti! perniciose misericors, ubi severus esse debueras; et perniciosius crudelis, ubi misericordiam impendere oportebat? Nam delinquere propter illam nullo modo, satisfacere vero pro ea libenti animo debuisti. Sic enim oportet fieri, fratres, ut nunquam propter alium homo peccet, quod est justitiae: et libenter aliena peccata portet, quod est misericordiae. Beati qui esuriunt et sitiunt justitiam, quoniam ipsi saturabuntur. Beati misericordes, quoniam ipsi misericordiam consequentur. Sequitur:

13. Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum vinebunt. 0460C Beati plane, et omnino beati, qui videbunt in quem desiderant angeli prospicere, quem videre vita aeterna est. Tibi dixit cor meum, exquisivit te facies mea: faciem tuam, Domine, requiram (Psal. XXVI, 8). Quid enim mihi est in coelo? et a te quid volui super terram? Defecit caro mea et cor meum, Deus cordis mei, et pars mea Deus in aeternum (Psal. LXXII, 25, 26). Quando adimplebis me laetitia cum vultu tuo? Vae mihi ab immunditia cordis mei! qua impediente, necdum mereor ad beatam illam visionem admitti. Quanta sollicitudine, fratres, quanto studio danda est opera, ut mundari possit oculus, quo videndus est Deus? Et ego quidem triplici sorde inquinari me sentio; concupiscentia 0460D carnis, et concupiscentia gloriae temporalis, et praeteritorum conscientia delictorum. Sunt enim in anima motus quidam utrorumque desideriorum, quos nec ratione, nec viribus exstinguere possum, quandiu sum in hoc saeculo nequam, et in corpore mortis teneor alligatus. Attamen contra sordes istas orationis oppono remedium; et propterea sicut oculi servorum in manibus dominorum suorum; ita oculi nostri ad Dominum Deum nostrum, donec misereatur nostri, qui solus mundus est, et potest facere mundum de immundo conceptum semine. Sic et contra peccati conscientiam remedium confessionis est institutum; et omnia in confessione lavantur. Ecce haec sunt quae mundant 1029 oculum cordis, oratio et confessio. Porro beati mundo corde, quoniam 0461A ipsi Deum videbunt. Videbunt quidem in fine facie ad faciem; videbunt etiam nunc, sed per speculum in aenigmate; et nunc cognoscunt ex parte, perfecte postea cognituri. Omnis enim in cujus conscientia clausum adhuc peccatum vivit, aut peccat in spe, et ita sentit de Deo, tanquam si minus ei peccata displiceant; aut peccat in desperatione, immisericordem sentiens Deum. Quorum utrique merito dicitur: Existimasti inique, quod ero tui similis (Psal. XLIX, 21): quoniam neuter Deum videt, sed mentitur iniquitas sibi, formans sibi idolum pro eo quod non est ipse. Beati vero mundo corde, quoniam ipsi soli Deum vident, soli de eo sentiunt in bonitate: sicut vere bonus est, ita ut nemo bonus sit nisi ipse. Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt. 0461B Miseri proinde Adam et Eva, qui conversi in verba malitiae ad excusandas excusationes in peccatis, dum confessionis mundationem fugiunt, immundo remanent corde, et a facie Domini ejiciuntur. Sequitur:

14. Beati pacifici, quoniam filii Dei vocabuntur. Merito filii nomine vocabuntur, qui filii opus impleverint. Ipse enim est, per quem reconciliati pacem habemus ad Deum: ipse qui pacificavit in sanguine suo quae in coelis sunt, et quae super terram, mediator Dei et hominum, homo Christus Jesus. Et attende quemadmodum in tribus quidem prioribus sibi ipsi reconciliatur anima; in duobus quae sequuntur, proximo; in sexto, Deo; in septimo etiam alios reconciliat, tanquam receptus in gratiam Domini, et felici familiaritate donatus. Nam paupertate, mansuetudine, 0461C fletu renovatur in anima similitudo quaedam et imago aeternitatis omnia tempora complectentis, dum paupertate futura meretur, mansuetudine sibi praesentia vindicat, luctu poenitentiae praeterita quoque recuperat, sicut scriptum est: Recogitabo tibi omnes annos meos in amaritudine animae meae (Isai. XXXVIII, 15). Porro justitia et misericordia perfecte proximo cohaeremus, dum quidquid nolumus nobis fieri, aliis non faciamus per justitiam; et quaecunque volumus ut faciant nobis homines, et nos faciamus illis per misericordiam. Jam reconciliati nobis, reconciliati etiam proximo, fiducialiter per munditiam cordis reconciliamur Deo. Beati vero, qui de sua reconciliatione non ingrati, et pro fratribus 0461D suis pie solliciti, eos quoque, quantum praevalent, et sibi, et Deo reconciliare laborant. Quibus enim laudibus dignum, quanto amplectendum putas affectu fratrem illum, qui sine querela conversans inter fratres, tota sollicitudine cavet, ne quid in eo sit quod ab aliis portari oporteat; et quidquid in aliis est onerosum, patientissime portat? qui singulorum scandala sua reputat; qui cum Apostolo loquitur: Quis scandalizatur, et ego non uror? quis infirmatur, et ego non infirmor? (II Cor. XI, 29.) Beati pacifici, quoniam filii Dei vocabuntur. Non est enim Deus dissensionis, sed pacis: ideoque filios pacis, Dei quoque filios dignum est appellari.

15. Jam quae sequitur octava beatitudo, martyrum est praerogativa: cujus nobis tolerantiae nec 0462A tempus videtur esse, nec virtus. Honoratur nunc justitia magis quantum in facie est: aut nulli, aut pauci pro ea sustinent persecutionem. Felices tamen, si qui sunt, quoniam ipsorum est regnum coelorum, ut <alias, ubi> eos nemo persequatur. Quod si multiplex fuerit tribulatio, tunc quoque multiplicius exsultandum, non intuentibus quae videntur incommoda; sed praemia, quae non videntur. Quae enim videntur, temporalia sunt; quae autem non videntur, aeterna. Beati, inquit, eritis cum vos oderint homines, et cum separaverint vos, et ejecerint, et dixerint omne malum adversum vos mentientes, propter me. Gaudete in illa die, et exsultate: ecce enim merces vestra copiosa est in coelis, copiosior longe quam sit labor in terris. Verumtamen 0462B quid sibi vult, quod eadem promissio facta est pauperibus et martyribus, nisi quia vere martyrii genus paupertas voluntaria est? Beatus vir, ait Propheta, qui post aurum non abiit nec speravit in thesauris pecuniae. Quis est hic, et laudabimus eum? 1030 Fecit enim mirabilia in vita sua (Eccli. XXXI, 8, 9). Quid mirabilius, aut quod martyrium gravius est, quam inter epulas esurire, inter vestes multas et pretiosas algere, paupertate premi inter divitias, quas offert mundus, quas ostentat malignus, quas desiderat noster ipse appetitus? An non merito coronabitur qui sic certaverit, mundum abjiciens promittentem, irridens inimicum tentantem, et, quod gloriosius est, de semetipso triumphans, et crucifigens concupiscentiam prurientem? Denique 0462C propterea pauperibus pariter et martyribus regnum coelorum promittitur, quia paupertate quidem emitur, sed in passione pro Christo absque omni dilatione percipitur.

SERMO II. De statu sanctorum ante resurrectionem.

1. Quia Sanctorum omnium festivam hodie, dilectissimi, omnique dignissimam devotione memoriam celebramus, operae pretium puto de communi eorum felicitate, in qua beata jam requie perfruuntur, et futura quam praestolantur consummatione, adjuvante Spiritu sancto sermonem facere charitati vestrae, ita sane, ut non opinionis propriae conjecturas, sed divinorum librorum sequar auctoritatem; 0462D ne prophetare videar de corde meo, sed innitar, quoad potero, testimoniis Scripturarum. Erit enim, praestante Domino, triplex sermonis hujus utilitas, quatenus agnita, vel ex parte aliqua, felici retributione sanctorum, abundantiori deinceps sollicitudine ipsorum inhaerere vestigiis, ac ferventiori desiderio ad eorum suspirare consortia, propensiori quoque devotione eorumdem nos commendare patrociniis studeamus. Fidelis quippe sermo, et omni acceptione dignus, ut quos solemni veneratione prosequimur, etiam simili conversatione sequamur: quos beatissimos praedicamus, ad eorum beatitudinem tota aviditate curramus: quorum delectamur praeconiis, sublevemur eorum patrociniis. Nec sane parum fructuosa invenitur 0463A memoria festiva sanctorum, languorem, teporem, erroremque depellens: cum eorum intercessione juvetur infirmitas nostra, consideratione beatitudinis excitetur negligentia nostra, ignorantia quoque nostra ipsorum erudiatur exemplis. Propterea cum perfecte eruditos vos ad imitanda sanctorum vestigia, hodierna sancti Evangelii lectione, et ipsius Domini sermone non dubitem, erecta nimirum ante oculos vestros scala, per quam universus, quem hodie veneramur, sanctorum chorus ascendit; nec ignorem implorandis eorum suffragiis totum paulo minus noctis et diei hujus religiosa devotione tempus expensum: jam de eorum felicitate loqui vel exiguum aliquid attentabo, quod donaverit ipse, qui eos et magnificat jam et glorificat, quos vocavit 0463B prius atque justificavit.

2. Legimus in Propheta: Convertere, anima mea, in requiem tuam, quia Dominus benefecit tibi; quia eripuit animam meam de morte, oculos meos a lacrymis, pedes meos a lapsu (Psal. CXIV, 7, 8); et in alio psalmo: Anima nostra sicut passer erepta est de laqueo venantium (Psal. CXXIII, 7). Multa quoque similia in divinarum reperisse mihi videor serie Scripturarum verba hominum, qui liberatos se esse non sine multa admiratione laetantur, verba perfectae securitatis et felicitatis immensae, vocem gratiarum actionis et laetitiae, quam pro meo sapere his qui luteas adhuc domos inhabitant, et in sudore vultus sui comedunt panem suum, omnino non arbitror convenire. Quis enim eorum gloriabitur 0463C castum se habere cor? quis audeat gloriari contritum esse laqueum, liberatos pedes suos a lapsu, reclamante nimirum Apostolo, et dicente: Qui stat, videat ne cadat? (I Cor. X, 12.) Unde et de semetipso: Infelix, inquit, ego homo, quis me liberabit de corpore mortis hujus? (Rom. VII, 24.) Et alio in loco: Fratres, inquit, ego me non arbitror comprehendisse. Unum autem, quae retro sunt oblitus, et in ea quae ante me sunt extentus, sequor ad palmam (Philipp. III, 13, 14), etc. 1031 Itemque: Ego, ait, sic curro, non quasi in incertum; sic pugno, non quasi aerem verberans: sed castigo corpus meum et servituti subjicio, ne forte cum aliis praedicaverim, ipse reprobus efficiar (I Cor, IX, 26, 27). Haec plane tuba militiae est, haec verba ducis strenui 0463D fortiter dimicantis. Nam superiora quidem videntur potius triumphantis, aut certe necdum quidem triumphantis, sed cum victoria jam redeuntis de praelio, et futuram magni triumphi diem laeta ac secura conscientia praestolantis.

3. Quid enim loquitur reversus de praelio fortis miles, servus fidelis? Convertere jam, inquit, anima mea, in requiem tuam. Dum enim in corpore mortis Domino militares, nulla requies erat, tum pro labore certaminis, tum pro periculo exitus adhuc incerti. Hinc excitabat tumultus tentationum, inde succumbendi metus gravius sollicitabat. Habebat tamen, fratres, etiam tunc gloriam miles Christi, licet requiem non haberet. Ait siquidem strenuus 0464A ille et fortissimus miles, cujus et paulo ante fecimus mentionem: Gloria nostra haec est, testimonium conscientiae nostrae (II Cor. I, 12). Quod conscientiae testimonium non sic intelligendum puto, tanquam ipsa sibi conscientia attestetur. Non enim qui seipsum commendat, ille probatus est, sed quem Deus commendat (II Cor. X, 18). Est ergo testimonium conscientiae, in quo gloriatur Apostolus, non quod perhibeat conscientia, sed quod loquitur Spiritus veritatis in ipsa, testimonium perhibens spiritui nostro, quod filii Dei sumus (Rom. VIII, 16). Est enim testimonium conscientiae non perhibentis, sed percipientis. Cum enim veritas applaudit, cum justitia attestatur, Dei sine dubio commendantis vox est, et Spiritus sancti testimonium 0464B perhibentis, ac si decertanti viriliter militi rex suus, pro cujus amore et honore decertat, prope assistens laetus applaudat, laudet fortia facta, proximam clamitet esse victoriam, parata jam praemia, et coronam polliceatur aeternam. In quo testimonio gloriatur quidem probatus et strenuus miles; minime tamen quiescit, sed tanto acrius viriliusque decertat. Itaque dum adhuc militant, gaudent utique electi Dei, sed tantum de primitiis Spiritus, qui et infirmitatem eorum adjuvat virtute sua, et pusillanimitatem sua consolatur attestatione. Unde et is, de quo loquebamur, Apostolus: Non est, inquit, regnum Dei esca et potus, sed justitia, et pax, et gaudium in Spiritu sancto (Rom. XIV, 17).

0464C 4. Jam vero consummato militiae tempore gaudium habent sancti etiam in spiritu suo, donec adveniat dies illa, qua introire mereantur in gaudium Domini sui, gaudium habituri et in ipso corpore suo. Sic enim habemus in Psalmo: Signatum est super nos lumen vultus tui, Domine; dedisti laetitiam in corde meo. Unde? Plane ex his quae sequuntur: A fructu frumenti, vini et olei sui (Psal. IV, 7, 8). Audivit enim ejusmodi anima vocem dicentis: Date ei de fructu manuum suarum, et laudent eam in portis opera ejus (Prov. XXXI, 31). Unde et Joannes scribere jubetur in Apocalypsi, quoniam beati mortui qui in Domino moriuntur. Quare beati? Amodo enim jam dicit Spiritus, ut requiescant a laboribus suis (Apoc. XIV, 13). Unde et in ipso de quo paulo 0464D ante loquebamur psalmo, eis quae supra posuimus verbis adjunctum est: In pace in idipsum dormiam et requiescam (Psal. IV, 9). Et de operibus habemus in Apocalypsi: Opera enim illorum sequuntur illos (Apoc. XIV, 13). Ad quid vero sequuntur, nisi ut laudent eos in portis? Ad quid sequuntur, nisi ut multiplicentur a fructu eorum, et accipientes de fructu manuum suarum, saginentur vituli, quos ex prophetico testimonio, cum reaedificabuntur muri Jerusalem, super altare Domini novimus imponendos? (Psal. L, 20, 21.) Interim quippe sub altari eos esse, et non supra, ipse nos doceat, cujus testimonium credibile factum est nimis, qui, ut scribit in Apocalypsi, sub altari ipso eorum etiam voces 0465A audivit (Apoc. VI, 9, 10). Adhuc ergo signatum est super eos lumen vultus Dominici: et licet non plenam, habent tamen laetitiam multam in corde suo, donec veniat dies illa, qua implebit eos laetitia 0466A cum 1032 vultu suo. Interim, inquam, convertuntur animae illae in requiem suam, donec veniat dies, qua introire mereantur in requiem Domini. Adhuc laudant eas in portis opera sua, donec veniat, 0467A cum erit unicuique laus a Deo. Videtis, fratres, quanta est unitas Scripturarum, quam uno sensu et eisdem pene verbis de beatitudine loquantur animarum.

5. Jam vero nemo ex vobis parvam aliquam requiem, aut laetitiam suspicetur eorum, qui ab omni penitus molestia liberi recogitant annos suos in dulcedine animae suae; laetantur pro diebus quibus humiliati sunt, annis quibus viderunt mala; cum jucunda admiratione et mira jucunditate considerant pericula quae evaserunt, labores quos pertulerunt, certamina quae vicerunt; et pro his omnibus certa et indubitata fide exspectant beatam spem, et adventum gloriae magni Dei et Salvatoris sui, qui resuscitabit et reformabit corpora 0467B eorum, configurata proprii corporis claritati.

6. Quanta est felicitas eorum, quam immensa laetitia! qui nimirum triplici gaudio, de recordatione transactae virtutis, de exhibitione praesentis quietis, de certa exspectatione futurae consummationis exsultant. Nam de futura illa consummatione habemus vocem eorum in fine ejus psalmi, de quo superius loquebamur. Dicunt enim singulae animae, quibus jam datum est ad hanc requiem pervenire: In pace in idipsum dormiam et requiescam; quoniam tu, Domine, singulariter in spe constituisti me. Singulariter, inquam, in spe, non jam inter spem et metum, ubi prius non sine sollicitudine et anxietate plurima fluctuabam. Sic et de praesenti sanctorum requie habemus in alio psalmo scriptum: Convertere, 0467C anima mea, in requiem tuam, quia Dominus benefecit tibi. Bene, inquam, fecit, quamvis necdum optime. Denique audi quam bene: Quia eripuit animam meam de morte, oculos meos a lacrymis, pedes meos a lapsu (Psal. CXIV, 7, 8): id est a peccato omni et a peccati poena, a timore quoque et a periculo recidendi penitus liberavit. Hoc est suavissimum animae stratum, quod nullis jam lavet aut riget lacrymis, quando absterget Deus omnem lacrymam ab oculis ejus. Hoc cubile, in quo jam non compungitur, nec convertitur in aerumna sua, dum configitur spina. Exiit enim de terra illa, quae spinas ei et tribulos germinabat. Hoc plane stratum animae, quod minime jam versatur in infirmitate ejus; quoniam universa quae infirmitatis 0467D erant, pariter transierunt. Haec est, inquam, animae suavissima et saluberrima requies, conscientia munda, quieta, secura. Sit ergo beatae animae culcitra conscientiae suae puritas, sit capitale tranquillitas, sit opertorium ejus securitas: ut in hoc interim strato dormiat delectabiliter, feliciter requiescat.

7. Jam vero de recordatione transactae virtutis habes in psalmo centesimo vicesimo tertio manifeste verba eorum, quae superius quoque commemoravi. Considerant enim et multa cum admiratione recogitant, a quibus laqueis, quantisque periculis divino meruerint auxilio liberari, et exsultantes in Domino dicunt: Nisi quia Dominus erat in nobis, dicat nunc Israel, nisi quia Dominus erat in nobis, 0468A cum exsurgerent homines in nos, forte vivos deglutissent nos. Torrentem pertransivit anima nostra, forsitan pertransisset anima nostra aquam intolerabilem; et addunt: Benedictus Dominus, qui non dedit nos in captionem dentibus eorum (Psal. CXXIII, 1-6). Sed et verba quae jam tempore suae resolutionis instante loquebatur Apostolus, de eo in quo nunc feliciter requiescit statu praesumpta, videntur et nunc ei multo melius convenire: nunc enim jam secure loquitor: Bonum certamen certavi, cursum consummavi, fidem servavi: de reliquo reposita est mihi corona justitiae, quam reddet mihi Dominus in illum diem justus judex (II Tim. IV, 7, 8). Haec sunt, dico vobis, fratres, haec modo sunt universa sanctorum negotia, hic cibus, hic somnus 0468B eorum: et propterea 1033 voluit Spiritus sanctus scribi verba ea quae protulimus, caeteraque similia, ut ex his aliquatenus innotesceret nobis status eorum.

8. Longe aliter tamen afficiuntur in hujusmodi meditationibus, et multo amplius delectantur, quam nostra aut cogitatio capere, aut explicare queat oratio. Audi enim quomodo laboret propheta inculcans, et multiplicans verba, nec tamen sic digne magnificare valens quod intendit. Quam magna, inquit, multitudo dulcedinis tuae, Domine, quam abscondisti timentibus te! Quid tamen addidit? Perfecisti, inquit, eis qui sperant in te, in conspectu filiorum hominum (Psal. XXX, 20). Est ergo multitudo dulcedinis, quae abscondita est, magna quidem et magna valde, necdum tamen perfecta; quoniam 0468C in manifesto perficietur, non in abscondito, quando non sub altari requiescent sancti, sed super thronos tanquam judices residebunt. Ad requiem enim exutae a corporibus animae sanctae protinus admittuntur; ad plenam autem gloriam regni non ita. Me exspectant justi, ait Propheta, cum adhuc detineretur in custodia corporis hujus, donec retribuas mihi (Psal. CXLI, 8). Et vox divina ad animas ctas corporum suorum resurrectionem flagitantes. Sustinete modicum tempus, donec impleatur numerus fratrum vestrorum (Apoc. VI, 11). Sed jam sermo claudendus est: vocant enim nos missarum adhuc celebranda solemnia. Quod ergo restat adhuc de eadem materia, sermoni alteri reservemus.

SERMO III. Quomodo animae sactae erunt sine macula et ruga.

0468D

1. Advertistis, nisi fallor, ex his quae praecedente sermone sunt dicta, tres esse sanctarum status animarum: primum videlicet in corpore corruptibili, secundum sine corpore, tertium in corpore jam glorificato. Primum in militia, secundum in requie, tertium in beatitudine consummata; primum denique in tabernaculis, secundum in atriis, tertium in domo Dei. Quam dilecta tabernacula tua, Domine virtutum! multo magis tamen atria concupiscibilia, secundum quod addit: Concupiscit et deficit anima mea in atria Domini (Psal. LXXXIII, 1, 2). Sed quoniam in ipsis quoque atriis nonnullus, ut audis, defectus est, beati omnino qui habitant 0469A in domo tua, Domine. Laetatus sum plane in his quae dicta sunt mihi, fratres, quoniam in domum Domini ibimus. Quod si quaeritis, unde id tam fiducialiter praesumam: inde sine dubio, quod jam multi ex nobis in atriis stent, exspectantes donec recipiant corpora sua, donec impleatur numerus fratrum. In illam enim beatissimam domum nec sine nobis intrahunt, nec sine corporibus suis, id est nec sancti sine plebe, nec spiritus sine carne. Neque enim praestari decet integram beatitudinem, donec sit homo integer cui detur; nec perfectione donari Ecclesiam imperfectam. Propterea cum resurrectionem expeterent corporum, sicut priore sermone jam diximus, acceperunt divinum responsum, dicens: Sustinete modicum tempus, donec 0469B compleatur numerus fratrum vestrorum (Apoc. VI, II). Acceperunt tamen jam singulas stolas; sed non vestientur duplicibus, donec vestiamur et nos: quomodo de patriarchis et de prophetis ait Apostolus: Deo melius aliquid providente pro nobis, ut non sine nobis consummarentur (Hebr. XI, 40). Stola enim prima ipsa est, quam diximus, felicitas et requies animarum: secunda vero immortalitas et gloria corporum. Unde et dicunt: Vindica, Domine, sanquinem sanctorum tuorum qui effusus est (Apoc. VI, 10), non tanquam vindictae cupidi, nec de propriae ultionis zelo; sed ex desiderio resurrectionis et glorificationis corporum suorum, quam nimirum usque in diem judicii differendam esse non dubitant.

2. Sed ende hoc tibi, o misera caro, o foeda, o 0469C fetida, unde tibi hoc? Animae sanctae, quas propria Deus insignivit imagine, te desiderant; quas redemit proprio sanguine, te exspectant; et ipsarum sine te compleri 1034 laetitia, perfici gloria, consummari beatitudo non potest. Adeo siquidem viget in eis desiderium hoc naturale, ut necdum tota earum affectio libere pergat in Deum, sed contrahatur quodam modo, et rugam faciat, dum inclinantur desiderio tui. Unde et beatus Joannes, qui multa nobis de eo statu, in quo feliciter beatae animae requiescunt, per Spiritum reseravit: Sine macula, inquit, sunt ante thronum Dei (Apoc. XIV, 5). Sine macula, inquam, sed necdum sine ruga; donec veniat dies, cum sibi gloriosam Christus exhibebit 0469D Ecclesiam, non habentem maculam, neque rugam. In his namque qui adhuc militant, nec sine macula quidem Ecclesia est; quoniam nemo mundus a sorde, nec infans, cujus est unius diei vita super terram: quam utique vitam beatus Job militiam esse testatur (Job VII, 1). In his vero qui sub altare Domini requiescunt, jam quidem sine macula est Ecclesia, sicut habes in psalmo: Domine, quis habitabit in tabernaculo tuo? aut quis requiescet in monte sancto tuo? Qui ingreditur, inquit, sine macula (Psal. XIV, 1, 2). Hic ergo requiescet in monte Domini, qui ingreditur sine macula: qui vero fuerit sine ruga, exaltabitur supra montem. Sed si vis scire quando erunt sine ruga animae sanctae, quando extendentur coeli sicut pellis, quae 0470A dilatatur penitus. ut nec minima quidem ruga inveniatur in ea: tunc sine dubio, quando jam sequentur Agnum quocunque ierit. Vere enim extendi et dilatari necesse est animas, quibus utique sequendus est Agnus. Quo enim vadit? Attingit profecto a fine usque ad finem fortiter, et disponit omnia suaviter.

3. Vis adhuc nosse quo eat Agnus, et quo necesse habeant beatae animae sequi eum? In omnibus requiem quaesivi (Eccli. XXIV, 11). Haec est plane requies Domini, non intercisa, non circa aliquid certum restricta; quoniam in omnibus gaudet, in omnibus delectatur, in omnibus requiem quaerit, et invenit. Nam et bona ei placent in seipsis, et delectatur nihilominus bona ordinatione malorum. Diligit misericordiam et judicium: nec modo in bonorum 0470B gloria sibi complacet, sed in ipsis quoque, utpote justis, suppliciis impiorum. Quid ergo? putasne, poterit humana anima in hoc gaudium Domini sui, et in hanc ejus requiem intrare, ut et ipsa quoque in omnibus delectetur; nec aliqua jam privata affectione contrahatur in rugam, sed transeat in affectum quemdam generalem atque divinum? Poterit sine dubio, si fidelis inveniatur super pauca, quae accepit militiae suae tempore, id est, super artus, super sensus, super appetitus suos, quos suscepit regendos, ut in his probetur, quam fidelis sit Domino suo. Sciat igitur servus Christi vas suum possidere in sanctificatione, glorificet et portet Deum in corpore suo: nec dubium quin fidelem in modico servum supra 0470C multa constituat Dominus liberalis et dives. Supra multa plane, quoniam constituet eum dominum domus suae, et principem omnis possessionis suae. Neque id vobis incredibile videatur, fratres, tanquam a meipso id loquar: quoniam Veritas ipsa manifeste id pollicetur, cujus de promissione omnino dubitare non licet. Beatus, ait, servus ille, quem cum venerit Dominus ejus, invenerit sic facientem. Amen dico vobis, quoniam super omnia bona sua constituet eum (Matth. XXIV, 46, 47). Tunc enim fidelis servus constituitur super omnia bona Domini sui, cum in gaudium ejus meretur intrare, et cum eo deinceps laetari in universis, in cunctis gaudere, in omnibus delectari. Etenim qui adhaeret Deo, Apostolo teste, unus cum eo spiritus efficitur (I Cor. 0470D VI, 17); et voluntas ejus omnino divinae adhaerens voluntati fit una cum ea, ut nihil jam, quod contra eam sit, inveniatur in omnibus creaturis; sed universa fiant, vel magis maneant pro ejus arbitrio.

4. Haec est ergo beata spes, quam exspectant animae sanctae: et licet in gratiarum actione versentur pro ea felicitate, in qua jam requiescunt; adhuc tamen orant et clamant ad Deum pro ea consummatione, quam praestolantur. Unde quemadmodum sine macula quidem vetustatis, sed non sine ruga contractionis eas diximus esse; sic ad gratiarum actionem jam pervenisse videntur, sed necdum ad vocem laudis; quoniam perfectum 1035 perfectos laudare decet, ut laudetur cum haereditate sua, quando jans et ipsi laudabunt cum, et erit unicuique laus a Deo. 0471A Unde et Propheta signanter futuri temporis verbo usus videtur: Beati, inquiens, qui habitant in domo tua, Domine; in saecula saeculorum laudabunt te (Psal. LXXXIII, 5). Nam et beatus Joannes in Apocalypsi non vocem laudis, sed potius vocem precis audivit. Sic enim habes: Sub altare Dei audivi voces occisorum. Quas voces? Vindica, Domine, sanguinem sanctorum tuorum qui effusus est (Apoc. VI, 10). Vox precis, non laudis est ista. Sed quousque a longe circumdamus altare istud, et veremur accedere? Desiderat, nisi fallor, charitas vestra audire sacramentum altaris hujus, et sacrum secretumque nosse mysterium. Sed quis ego sum, qui sanctorum cubiculum facile audeam temerarius perscrutator irrumpere? Quasi vero non legerim scrutatorem majestatis 0471B opprimendum a gloria (Prov. XXV, 27). Verumtamen pausemus hic, si placet, hodie si forte pulsantibus nobis aperire dignentur mysterium altaris illius inhabitatrices animae sanctae, non nostro merito sane, sed propter eum qui dilexit nos, et lavit nos a peccatis nostris in sanguine suo: agnoscentes et nos inter cives et domesticos Dei, nec tanquam hospites et advenas a secreta illa habitatione censeant propulsandos.

SERMO IV. De sinu Abrahae, et altari sub quo sanctorum animas beatus Joannes audivit, et septem panibus, ex quibus totidem sportae remansisse leguntur.

1. Cum de altari illo coelesti, sub quo beatus Joannes sanctorum voces audivit (Apoc. VI, 9, 10), 0471C sermo incidisset, distulimus, sicut meminisse arbitror charitatem vestram, ut oratione praemissa securior nobis ad tam sacrum secretumque cubiculum pateret accessus. Tempus est, ut jam dicamus quod de eo nobis sentire datum est, sine praejudicio sane, si cui forte aliter fuerit revelatum. Illud ergo primum movere potest, quid sibi velit, quod beatus Joannes sub altare Dei audisse se perhibet sanctarum voces animarum, cum Salvator in Evangelio de Lazari anima loquens, non sub altare Dei, sed in sinum Abrahae dicat eam ab angelis deportatam (Luc. XVI, 22). Nam et sanctus Job, ut apparet, nequaquam ad altare Dei ausus est aspirare, cum diceret: Quis mihi hoc tribuat, ut in inferno protegas 0471D me, et abscondas me, donec pertranseat furor tuus, et constituas mihi tempus, in quo recorderis mei? (Job XIV, 13.) Sed jam venerat tempus, fratres, illud, quod beatus Job postulabat, jam recordandi tempus, jam venerat tempus miserendi, quando sanctorum voces sub altare Dei beatus Joannes audivit. Donec enim veniret desideratus ille, qui sanguine suo deleret chirographum damnationis nostrae, et flammeum exstinguens gladium, aperiret credentibus regna coelorum; nullus omnino cuiquam sanctorum ad ea patebat accessus: 0472A sed providerat eis Dominus in inferno ipso locum quietis et refrigerii, chaos magnum firmans inter sanctas illas animas, et animas impiorum. Quamvis enim utraeque in tenebris essent, non utraeque erant in poenis; sed cruciabantur impii, justi vero consolabantur. Quod autem in tenebris essent, beati Job testimonio didicimus, qui se quoque in locum tenebrosum et opertum mortis caligine perhibebat iturum (Job X, 21). Hunc ergo locum, obscurum quidem, sed quietum, sinum Abrahae Dominus vocat: pro eo, ut arbitror, quod in fide et exspectatione quiesceret Salvatoris. Abrahae enim fides tam manifeste probata est, et approbata, ut primus ipse futurae incarnationis Christi meruisset accipere promissionem. In hunc ergo locum 1036 Salvator 0472B descendens, contrivit portas aereas, et vectes ferreos confregit, eductosque vinctos de domo carceris, sedentes quidem, hoc est quiescentes, sed in tenebris et umbra mortis, jam tunc quidem sub altare Dei collocavit, abscondens eos in tabernaculo suo in die malorum, et protegens eos in abscondito tabernaculi sui, donec veniat tempus, quo procedant completo jam numero fratrum, et percipiant regnum, quod eis paratum est ab origine mundi. Jam vero sicubi forte praesens quoque sanctorum requies Abrahae sinus vocatur, certum est de Evangelio hanc inolevisse consuetudinem: licet neminem oporteat dubitare, longe alium hunc sinum esse, quam illum: quippe cum ille in tenebris, hic in luce multa; in inferno ille fuerit, iste in coelo. Non incongrue tamen 0472C etiam nunc dictum videtur patriarcharum filios paternum in sinum recipi, cum ad eorum consortium ab hoc saeculo transire merentur <alias, meruerint>.

2. Porro altare ipsum, de quo nobis habendus est sermo, ego pro meo sapere nihil aliud arbitror esse, quam corpus ipsum Domini Salvatoris. Credo autem quod et ego super hoc sensum ejus habeam, praesertim cum audiam eum in Evangelio promittentem: Ubicunque fuerit corpus, illuc congregabuntur et aquilae (Luc. XVII, 37). Interim ergo sub Christi humanitate feliciter sancti <alias, felices animae> quiescunt, in quam nimirum desiderant etiam angeli ipsi prospicere, donec veniat tempus, quando jam non sub altari collocentur, sed exaltentur super altare. 0472D Sed quid dixi? nunquid humanitatis Christi gloriam, non dicam hominum, sed vel angelorum assequi poterit quis, nedum superare? Quonam igitur modo super altare dixerim exaltandos eos, qui nunc sub altare quiescunt? Visione utique et contemplatione, non praelatione. Ostendet enim nobis Filius, ut pollicitus est, semetipsum (Joan. XIV, 21), non in forma servi, sed in forma Dei. Ostendet etiam nobis Patrem et Spiritum sanctum, sine qua nimirum visione nihil sufficeret nobis; quoniam haec est 0473A vita aeterna, ut cognoscamus Patrem verum Deum, et quem misit Jesum Christum (Joan. XVII, 3), et in eis, quod non est dubium, etiam Spiritum utriusque. Transiens quippe ministrabit nobis, novas utique, et usque ad tempus illud nobis penitus inexpertas delicias manifestae suae contemplationis. Unde et beatus Joannes in Epistola sua: Nunc, inquit, filii Dei sumus, sed nondum apparuit quid erimus; et addit: Scimus autem quoniam cum apparuerit, similes ei erimus, quia videbimus eum sicuti est (I Joan. III, 2). Audi denique sponsam in Cantico canticorum fiducialiter loquentem, et spe quidem jam super altare locatam. Laeva ejus, haud dubium quin sponsi, sub capite meo, et dextera illius amplexabitur me (Cant. II, 6). Transcendit enim beata anima Christi 0473B incarnationem et humanitatem, quae nimirum laeva ejus jure vocatur; ut divinitatem ejus et majestatem ejus, quam non incongrue dexteram nominat, sublimius contempletur.

3. Tripliciter enim, fratres, in aeterna illa et perfecta beatitudine fruemur Deo, videntes eum in omnibus creaturis, habentes eum in nobis ipsis, et (quod his omnibus ineffabiliter jucundius sit atque beatius) ipsam quoque cognoscentes in semetipsa Trinitatem, et gloriam illam sine ullo aenigmate mundo cordis oculo contemplantes. In hoc enim erit vita aeterna et perfecta, ut cognoscamus Patrem, et Filium cum sancto Spiritu, et videamus Deum sicuti est: id est, non modo sicut inest nobis videlicet, aut caeteris creaturis, sed sicut est in semetipso. 0473C Unde duo illa velut circumjacentia esse videntur quae praediximus, et quasi cortex tritici: haec vero cognitio, summa beatitudinis, tritici medulla, adeps frumenti, quo nimirum civitas sancta Jerusalem satiatur (Psal. CXLVII, 14). Verum quam magna est beatitudo illa, tam abscondita est ab oculis nostris; quoniam nec oculus vidit, nec auris audivit, nec in cor 1037 hominis ascendit, quanta claritas, quanta suavitas, quanta jucunditas maneat nos in illa cognitione. Pax Dei est illa, quae exsuperat omnem intellectum; quanto magis omnem sermonem nostrum? Quod ergo nulli datum est experiri, nullus conetur effari. Mensuram, ait Dominus, plenam, et confertam, et coagitatam, et supereffluentem dabunt in 0473D sinus vestros (Luc. VI, 38). Plenam universitate creaturarum, confertam in interiore homine nostro, cogitatam in exteriore, supereffluentem in Deo ipso. Ibi cumulus felicitatis, ibi supereminens gloria, ibi supereffluens beatitudo.

4. Nam quomodo videndus sit in creaturis, quomodo in nobis habendus, possumus vel ex parte conjicere, ex ipsis nimirum, quas accepimus jam, primitiis spiritus. Cognitio autem illa omnino adhuc nobis incognita est: mirabilis facta est; confortata est, ut non possimus ad eam. At vero quemadmodum in creaturis videndus sit, possumus aliquatenus intelligere, nimirum cum et modo videatur in ipsis: unde et philosophi, Apostolo teste, per ea quae facta sunt, Dei invisibilia conspexere (Rom. I, 20). Verum 0474A quantumcunque proficiat quis intelligendo conspicere, quam potentissime, quam prudentissime, quam benignissime majestas aeterna omnia fecerit, cuncta regat, ordinet universa; prorsus modicum ab eo quod est comprehendit. Veniet autem, quando jam, ut in praecedenti sermone diximus, sequemur Agnum quocunque ierit, et in omnibus consequemur creaturis, ut in omnibus gaudeamus, quod est gaudium Domini Dei nostri. Gaudeamus sane in omnibus, sed non aliunde quam de ipso, sicut et ipse non aliis fruitur, sed semetipso.

5. Jam vero quemadmodum in nobis habendus sit, et hoc vel ex parte possumus cogitare. Constat enim animarum triplicem esse naturam. Unde et sapientes mundi hujus animam humanam, rationalem, 0474B irascibilem, concupiscibilem esse tradiderunt: quam utique triplicem vim animae ipsa quoque natura et quotidiana experimenta nos docent. Porro quemadmodum circa rationale nostrum, et scientia, et ignorantia constat, tanquam habitus et privatio: sic et circa concupiscibile, desiderium et contemptus: et circa id quod dicitur irascibile, et laetitia pariter, et ira versatur. Implebit ergo Deus rationale nostrum luce sapientiae, ita ut penitus nobis nihil desit in ulla scientia. Implebit concupiscibile nostrum fonte justitiae, ut omnino desideremus eam, et ea penitus repleamur, sicut scriptum est: Beati qui esuriunt et sitiunt justitiam, quoniam ipsi saturabuntur (Matth. v, 6). Nulla enim alia res implere potest desiderium animae, nulla alia praeter justitiam beatificare animam 0474C potest. Cum ergo repleverit Deus concupiscibile nostrum justitia; quidquid respuere debet anima, respuet; quidquid debet concupiscere, concupiscet: et ex omnibus id magis appetet, quod magis fuerit appetendum. Merito denique concupiscibili nostro justitiam attribuimus, ex quo nimirum aut justi, aut injusti reputamur. Jam vero quod dicitur in nobis irascibile, cum repleverit illud Deus, perfecta erit in nobis tranquillitas, et in summam jucunditatem atque laetitiam replebimur pace divina. Et vide si non etiam in his tribus perfecta, quantum sane ad animam spectat, beatitudo consistit: quando scientia jam non inflabit propter justitiam; jam non contristabit propter laetitiam, ut cesset proverbium 0474D illud: Qui apponit scientiam, apponit et dolorem (Eccle. I, 18): quando justitia nec indiscreta erit propter scientiam, nec onerosa propter laetitiam: quando laetitia nec inepta <alias, suspecta> erit propter scientiam, nec impura propter justitiam.

6. Sed in his omnibus nihil adhuc exterior homo noster accepit. Ipsi ergo, ut inhabitet gloria etiam in terra nostra (Psal. LXXXIV, 10), et juxta alium prophetam repleatur majestate Domini omnis terra (Isai. VI, 3), quatuor sunt quaerenda, quem nimirum constat ex elementis quatuor esse compactum. Nec mireris quod pluribus indigere videtur qui miserior est, cum et in psalmo legeris, dicente Propheta: Si tivit in te anima mea, quam multipliciter tibi caro mea! (Psal. LXII, 2.) Habeat ergo terra nostra immortalitatem 0475A 1038, ne jam timeat denuo se in pulverem redigendam. Resurgens enim corpus nostrum jam non moritur, mors illi ultra non dominabitur. Sed quid proderit, si forte contingat in aeternum vivere in miseriis et aerumnis passibilitatis hujus, qua nimirum incessanter corruptibile hoc corpus affligitur; et si non semel, utique semper moritur? Habeat certe etiam aliquando omnimodam impassibilitatem. Ab humoribus enim inordinatis causas aiunt procedere passionum. Sed jam desiderat corpus nostrum etiam levitatem, secundum eam nimirum quam habet ex aere portionem, ne vel ipso onere sit molestum. Tanta itaque futura credenda est corporum levitas et agilitas beatorum, ut possint, si velint, absque omni mora seu difficultate ipsam quoque cogitationum 0475B nostrarum sequi ad omnia velocitatem. Quid ultra deest ad perfectam corporis beatitudinem? Sola utique pulchritudo. Hanc perfectissimam habituri, non immerito possumus attribuere ei parti, quam habemus ab igne. Salvatorem enim exspectamus, ut ait Apostolus, qui reformabit corpus humilitatis nostrae, configuratum corpori claritatis suae (Philipp. III, 20, 21), exhibens quod pollicitus est, quoniam fulgebunt justi sicut sol in regno Patris eorum (Matth. XIII, 43). Sic ergo replebit animas nostras Deus, cum perfecta in eis scientia fuerit, perfecta justitia, perfecta laetitia. Sic replebitur majestate ejus omnis terra, cum fuerit corpus incorruptibile, impassibile, agile, configuratum denique corpori claritatis suae. Et vide ne forte isti sint septem 0475C panes, quibus quatuor hominum millia Salvator legitur satiasse, e quibus ejusdem numeri sportas plenas apostoli reservandas sustulerunt (Matth. XV, 32, 38). Nunc enim reficimur panibus istis, cum jucunda meditatione beatam spem ruminamus: donec veniat, cum jam non de spe, sed de re ipsa et exhibitione gaudentes, quasi plenas sportas recipere pro panibus singulis mereamur.

SERMO V.

1. Festiva nobis est dies, et inter praecipuas solemnitates hodierna solemnitas numeratur. Quid ergo dicimus? cujus apostoli, cujus martyris, cujus sancti? Non unius alicujus singulariter, sed pariter universorum. Omnes siquidem novimus festivitatem 0475D Omnium Sanctorum dici, et esse, quam hodie celebramus. Omnium, inquam, sive coelestium, sive terrestrium. Sunt enim sancti de coelo, et sunt sancti de terra: itemque eorum qui de terra sunt, quidam adhuc in terra, aliqui jam in coelo. Celebratur ergo festivitas omnium horum communiter, sed forsitan non uniformiter. Neque hoc mirum, cum non sit ne ipsa quidem sanctitas omnium uniformis, sed inter sanctos et sanctos distet, idque non parum. Nec modo dico, quia alius alio sanctior (haec enim quantitatis potius, quam qualitatis distantia est); sed quod non modo magis et minus, verum etiam aliter atque aliter sanctos dici, et vere dici inveniamus. Et forte inter angelos atque homines assignari possit ista diversitas sanctitatis pariter 0476A et celebritatis. Neque enim tanquam triumphantes honorari posse videntur, qui nunquam pugnasse noscuntur. Aliter tamen honorandi sunt nimis etiam ipsi, tanquam amici tui, Deus, cujus nimirum voluntati semper adhaeserunt, tanta utique felicitate, quanta facilitate. Nisi forte in eo pugnasse creduntur, quod peccantibus aliis viriliter perstiterunt, non abeuntes in concilio impiorum, sed singuli quique dicentes: Mihi autem adhaerere Deo bonum est (Psal. LXXII, 28). Celebranda ergo in eis gratia praeveniens in benedictione dulcedinis; honoranda benignitas Dei, non ad poenitentiam adducens, sed abducens, ab omnibus, quibus poenitentia deberetur; non eripiens a tentatione, sed a tentatione conservans.

2. Aliud sane in his sanctitatis genus, et proprio 0476B modo videbitur honorandum, qui venerunt ex magna tribulatione, et dealbaverunt stolas suas in sanguine 1039 Agni (Apoc. VII, 14): qui post multos agones jam nunc triumphant in coelis coronati, quoniam legitime certaverunt. Estne adhuc sanctorum aliquod tertium genus? Est, sed occultum. Sunt enim sancti qui adhuc militant, adhuc pugnant; currunt adhuc, necdum comprehenderunt. Temerarie forsitan hujusmodi videar dicere sanctos; sed tamen novi unum ex his non veritum dicere Deo: Custodi animam meam, quoniam sanctus sum (Psal. LXXXV, 2). Sic et Apostolus, divinorum conscius secretorum, evidentius ait: Scimus quoniam diligentibus Deum omnia cooperantur in bonum, his qui secundum propositum vocati sunt sancti (Rom. VIII, 0476C 28). Haec nimirum diversitas appellationis in nomine sanctitatis, ut alii quidem jam secundum consummationem sancti vocentur, alii juxta solam adhuc praedestinationem. Latet ergo hujusmodi sanctitas penes Deum; clausa est, et clause quodammodo celebratur. Siquidem nescit homo, utrum amore, an odio dignus sit; sed in futurum omnia reservantur incerta (Eccle. IX, 1, 2). Sit ergo istorum celebritas sanctorum in corde Dei; quoniam novit Dominus qui sunt ejus, et ipse scit quos elegerit a principio. Sit etiam apud administratorios illos spiritus, qui mittuntur in ministerium propter eos qui haereditatem capient salutis: nos in vita sua laudare hominem prohibemur. Quomodo namque secura 0476D laudatio, ubi nec ipsa vita secura? Non coronabitur nisi qui legitime certaverit, ait tuba illa coelestis (II Tim. II, 5). Et legem certaminis ab ore ipsius legislatoris ausculta: Qui perseveraverit usque in finem, hic salvus erit (Matth. X, 22). Nescis quis sit perseveraturus, nescis quis sit legitime certaturus, nescis quis coronam sit accepturus.

3. Illorum lauda virtutem, quorum jam certa victoria est; illos devotis extolle praeconiis, quorum secure potes adgaudere coronis. Cantavimus sanctis hac nocte, dicentes: Timete Dominum, omnes sancti ejus (Psal. XXXIII, 10); sed non istis. Non, inquam, eos qui perseveraverunt usque in finem, timere hortabamur, quia scriptum est: Jam non erit timor in finibus nostris. Illis potius dicebamus sanctis, 0477A quibus custodia multiplex necessaria est pro multitudine periculorum. Siquidem non est eis colluctatio adversus carnem et sanguinem tantum, sed adversus principatus quoque et potestates, adversus mundi rectores tenebrarum harum, contra spiritualia nequitiae in coelestibus (Ephes. VI, 12). Egent plane custodia, qui tam multipliciter, non modo cominus, sed eminus appetuntur. Et ubi tot pugnae foris, non debent intus deesse timores, ut merito his dicatur: Timete Dominum, omnes sancti ejus. Tota interim beatitudo nostra est timere Deum, dicente Scriptura: Beatus homo qui semper est pavidus (Prov. XXVIII, 14). Et item Psalmista ait: Beati omnes qui timent Dominum, qui ambulant in viis ejus (Psal. CXXVII, 1). Caeterum longe aliter beati, in quibus jam perfecta 0477B charitas foras misit timorem, nec jam timent ambulantes in viis, sed laudant potius habitantes in domo, sicut idem ait: Beati qui habitant in domo tua, Domine; in saecula saeculorum laudabunt te (Psal. LXXXIII, 5). Nostra ergo felicitas, nostra interim festivitas, in timore Dei: nam illorum magis in exsultatione et laude versatur.

4. Inde est quod secure laudantur homines, qui non sua jam vivunt vita, sed Dei: nam hominum utique vita tentatio est. Est autem gemina quaedam securitas laudis hujus: nisi quod forte videbitur, si diligenter attendimus intra alteram altera comprehendi. Siquidem non est quod laudare vereamur verissime, certissimeque laudabiles: non est 0477C quod glorificare cunctemur sic absorptos in gloria, ut nostra omnino nequeant laudatione moveri. Non enim est quo vanitas intret, ubi veritas jam totum occupavit. Sed quaenam, inquies, gloria sanctis? Neque enim singuli sese glorificant, quia scriptum est: Non te laudet os tuum (Prov. XXVII, 2). Non vicissim alter alterum laudat, quia in laudem Conditoris intenti et extenti, in quo nimirum tota eis reposita est beatitudo, mutuis nunquam vacare laudibus possunt, dicente Propheta, sicut supra quoque meminimus: Beati qui habitant in domo tua, 1040 Domine; in saecula saeculorum laudabunt te. Verumtamen non acquiesco expertes gloriae credere sanctos, maxime propter illud quod Apostolus ait: Quod in praesenti est momentaneum et leve tribulationis 0477D nostrae, supra modum in sublimitatem aeternum gloriae pondus operabitur in nobis (II Cor. IV, 17). Et Propheta: Visita nos in salutari tuo, ad videndum in bonitate electorum tuorum, ad laetandum in laetitia gentis tuae, ut lauderis cum haereditate tua (Psal. CV, 4, 5). Non enim ait: Ut lauderis ab haereditate tua; sed, cum haereditate tua, ut communis intelligatur futura laudatio. Quod si ipsa laudat haereditas Dominum; haereditatem quis laudet, ab Apostolo audiamus. Tunc, inquit, unicuique laus erit. A quo? A Deo (I Cor. IV, 5). Magnus laudator, et vehementer ambienda laudatio. Felix commutatio laudis, ubi et laudare beatum est, et laudari.

5. Ad quid ergo sanctis laus nostra? ad quid glorificatio nostra? ad quid nostra haec ipsa solemnitas? 0478A Quo eis terrenos honores, quos juxta veracem Filii promissionem honorificat Pater coelestis? Quo eis praeconia nostra? pleni sunt. Prorsus ita est, dilectissimi, honorum nostrorum sancti non egent, nec quidquam eis nostra devotione praestatur. Plane quod eorum memoriam veneramur, nostra interest, non ipsorum. Vultis scire quantum interest nostra? Ego in me, fateor, ex hac recordatione sentio desiderium vehemens inflammari, et desiderium triplex. Vulgo dicitur: Quod non videt oculus, cor non dolet. Oculus meus, memoria mea; et cogitare de sanctis, quodam modo eos videre est. Sic nempe portio nostra in terra viventium, nec modica sane portio: si tamen, ut decet, memoriam affectio comitetur. Sic, inquam, conversatio nostra in coelis est; verumtamen 0478B non sic nostra, sicut illorum. Ipsorum enim substantia ibi est, nostra autem desideria; ipsi per praesentiam, nos per memoriam ibi sumus. Quando et nos addemur ad patres nostros? quando essentialiter praesentabimur eis? Hoc enim primum desiderium, quod in nobis sanctorum memoria vel excitat vel incitat magis, ut eorum tam optabili societate fruamur, et mereamur concives et contubernales esse spirituum beatorum, misceri coetui patriarcharum, cuneis prophetarum, senatui apostolorum, martyrum exercitibus numerosis, confessorum collegiis, virginum choris; in omnium denique colligi et collaetari communione sanctorum.

6. Singulorum quippe recordationes, quasi scintillae 0478C singulae, imo quasi ardentissimae faces, devotos accendunt animos, ut eorum et conspectum sitiant <alias, sentiant> et complexum: adeo ut plerumque etiam inter eos esse se reputent, mode ad omnes simul, modo ad hos vel ad illos tota aviditate et vehementia corda vibrantes. Alioquin quid istud negligentiae, quid pigritiae, imo quid vecordiae est, ut non crebris suspiriis et ferventissima affectione abrumpere hinc, et in illa tam felicia agmina jaculari animos studeamus? Vae nobis a duritia cordis nostri! vae a peccato gentium, quas Apostolus memorat sine affectione fuisse! (Rom. I, 31.) Praestolatur nos Ecclesia illa primitivorum, et negligimus; desiderant nos sancti, et parvipendimus; exspectant nos justi, et dissimulamus. Excitemur aliquando, fratres; resurgamus 0478D cum Christo, quaeramus quae sursum sunt, quae sursum sunt sapiamus. Desideremus desiderantes nos, properemus ad praestolantes nos, exspectantes nos votis praeoccupemus animorum. Ecce enim nihil in hac nostra communione securitatis, nihil perfectionis, nihil quietis: et tamen hic quoque quam bonum et quam jucundum, habitare fratres in unum? Quidquid enim, sive interius, sive exterius, molestum occurrit, ipso utique tam germanorum consortio fratrum, cum quibus est nobis cor unum et anima una in Deum, tolerabilius invenitur. Quam dulcior erit, quam delectabilior, quam beatior unio ubi nulla suspicio esse poterit, nulla dissensionis occasio; ubi omnes perfecta charitas indissolubili foedere colligabit, ut sicut Pater et 1041 0479A Filius unum sunt, sic et nos unum simus in ipsis!

7. Non tantummodo societas, sed etiam felicitas nobis est optanda sanctorum, ut quorum desideramus praesentiam, gloriam quoque ferventissimis studiis ambiamus. Neque enim perniciosa haec ambitio, aut illius affectatio gloriae ullatenus periculosa est. Nam quod dicimus: Non nobis, Domine, non nobis, sed nomini tuo da gloriam (Psal. CXIII, 1); hujus temporis vox est, quando et ipsi angeli clamant: Gloria in excelsis Deo, et in terra pax hominibus bonae voluntatis (Luc. II, 14) Noli me tangere, ait: nondum enim ascendi ad Patrem meum (Joan. XX, 17). Verbum gloriae est. Nempe Filius sapiens gloria Patris. Noli ergo, ait gloria, noli me tangere. Noli interim quaerere gloriam, fuge potius: 0479B et vide omnino ne me tetigeris, donec perveniamus ad Patrem, ubi sit gloriatio omnis jam secura. Ibi in Domino laudabitur anima mea, audiant mansueti, et laetentur. Nunquid non videtur audisse dicentem: Noli me tangere; nondum ascendi ad Patrem meum, quae in Cantico clamat: Fuge, dilecte mi, fuge? (Cant. VIII, 14). Hoc est enim quod supra meminimus: Non nobis, Domine, non nobis, sed nomini tuo da gloriam. Unde et in hymno hodie nos canimus: «Des pacem famulis, nos quoque gloriam per cuncta tibi saecula,» juxta angelicam scilicet distributionem.

8. Quia enim tentatio est vita hominis super terram, merito in terra homini, non gloria, sed pax 0479C est quaerenda: pax cum Deo, pax cum proximo, pax in seipso. O custos hominum! quare me posuisti contrarium tibi, et factus sum mihimetipsi gravis? (Job VII, 20.) Vicina nimirum lucta et intestina seditio, bellum non civile, sed domesticum, spiritus adversus carnem, et caro adversus spiritum concupiscens. Unde hoc, nisi quia posuisti me contrarium tibi? Tu enim vera libertas, tu vita, tu gloria, tu sufficientia, tu beatitudo; ego pauper, et miser, et miserabilis, confusus et humiliatus usquequaque, mortuus propter peccatum, venundatus sub peccato. Denique tu perfecta et sancta voluptas, et requies spirituum beatorum, posuisti me ab initio contra Eden (quod voluptatem sonat) in labore utique et aerumna. Attamen dicis: Convertimini ad me in toto 0479D corde vestro. Liquet quia sumus aversi, quos ut revertamur hortaris: liquet quia contrarii, quos revocas ut convertamur. Sed quomodo? In jejunio, inquit, et fletu, et planctu (Joel. II, 12). Mira res! Itane in jejunio tu versaris, et in fletu degis, et in planctu habitas? Procul a te omnia ista: procul ipse ab his vehementer. Nimirum regnum tuum in Jerusalem, quam satias adipe frumenti; nec ibi luctus aut clamor, sed nec ullus dolor, magis autem gratiarum actio, et vox laudis. Justi, inquit, epulentur in conspectu Dei, et delectentur in laetitia et exsultatione (Psal. LXVII, 3). Quomodo ergo in jejunio, et fletu, et planctu convertemur ad ipsum? An vero justus eum in laetitia et exsultatione; qui vero nondum justus est, nonnisi in jejunia, et fletu, et 0480A planctu reperiet? Ita plane; sed justus qui jam conspectum meruerit, non qui adhuc vivat ex fide. Nimirum quod ait Dominus: Cum ipso sum in tribulatione (Psal. XC, 15), ad eum pertinet qui per fidem ambulat; non autem qui ad faciem jam pervenit. Equidem utrisque est caput unum, sed non uno modo membris omnibus exhibetur. Quibusdam enim ostenditur caput hirsutum spinis, inclinatum in cruce, ut humilientur pariter, pariter et compungantur. Quibusdam gloriosum apparet, ut ab ipso glorificentur, ut in ipso glorientur facta ei similia, quem <alias, quod> vident sicuti est.

9. Hoc ergo secundum desiderium, quod ex sanctorum commemoratione flagrat in nobis, ut sicut illis, sic nobis etiam Christus appareat vita 0480B nostra, et nos quoque cum ipso appareamus in gloria. Interim nempe non sicut est, sed sicut pro nobis factum est, caput nostrum nobis repraesentatur non coronatum gloria, sed peccatorum nostrorum circumdatum spinis dicente Scriptura: Egredimini, filiae Sion, et videte regem Salomonem in diademate, quo coronavit eum mater sua (Cant. III, 11). O regem! o diadema! Mater siquidem Synagoga, non matrem sese exhibens, sed novercam, regem nostrum 1042 corona spinea coronavit. Pudeat sectari gloriam membra, quibus caput suum tam inglorium exhibetur, non habens speciem aut decorem, vel aliquid ejusmodi. Nimirum Salomon est, quod interpretatum est pacificus, sane quod in 0480C praesenti est; non utique beatificus, aut glorificus: ut in omnibus angelicum illud elogium commendetur, quo terris pacem, coelis gloriam tradiderunt. Pudeat sub spinato capite membrum fieri delicatum, quod omnis ei interim purpura non tam honoris sit, quam irrisionis. Videre est tamen hodie multis in locis, non sine multa ambitione et comessatione, praesentem diem honorari. Honorari an dehonestari dicam? Ipsi viderint qui haec agunt. Ipsorum est enim hujusmodi celebritas, non sanctorum: quod sibi libet faciunt, non quod sanctis. Erit cum venerit Christus, nec mors ejus ultra annuntiabitur, ut sciamus quoniam ipsi quoque mortui sumus, et cum eo abscondita est vita nostra. Apparebit caput gloriosum, et cum eo membra glorificata fulgebunt, 0480D cum videlicet reformabit corpus humilitatis nostrae, configuratum gloriae capitis, quod est ipse. Hanc ergo gloriam tota et tuta ambitione concupiscamus, ne forte audiamus et nos: Quia gloriam quae ab invicem est quaeritis, et gloriam quae a solo Deo est non vultis (Joan. V, 44).

10. Sane ut eam nobis sperare liceat, et ad tantam beatitudinem aspirare, summopere nobis desideranda sunt suffragia quoque sanctorum, ut quod possibilitas nostra non obtinet, eorum nobis intercessione donetur. Miseremini mei, miseremini mei, saltem vos amici mei (Job XIX, 21). Nostis, ipsi periculum nostrum, nostis figmentum nostrum; nostis ignorantiam nostram, et dolos adversariorum; nostis corum impetus, et nostram 0481A fragilitatem. Vobis enim loquor, qui in eadem tentatione fuistis; qui eosdem superastis conflictus, eosdem laqueos evasistis; qui didicistis ex his quae passi estis, compassionem. Confido equidem et de angelis, quod nec ipsi suam visitare speciem dedignentur, maxime quia scriptum est: Visitabis speciem tuam, et non peccabis (Job V, 24). Caeterum etsi de eis mihi arbitror praesumendum ob spiritualis substantiae et rationalis formae similitudinem; ampliori tamen fiducia ad eos mihi reor utendum <alias, vertendum>, quos habere me noverim et in ipsa humanitate consortes, ut oporteat eos familiarius et specialius misereri ossi de ossibus suis, et carni de carne sua.

11. Denique transeuntes ex hoc mundo ad Patrem, 0481B sancta nobis pignora reliquerunt. Apud nos siquidem corpora eorum in pace sepulta sunt, quorum nomina vivent in saeculum, id est, quorum nunquam gloria sepelitur. Absit, absit a vobis, animae sanctae, Aegyptia illa crudelitas pincernae Pharaonis, qui in gradum pristinum restitutus, statim oblitus est Joseph sancti, qui in carcere tenebatur! (Gen. XL). Non enim erant unius capitis membra, nec aliqua pars fideli cum infideli, aut ulla societas Israelitae ad Aegyptium, non plus quam luci ad tenebras. 0482A Interpretatur enim Aegyptus tenebrae, Israel vero Videns Deum: atque ideo ubicunque Israel erat, lux erat. Non sic noster Jesus crucifixi secum latronis potuit oblivisci: factum est utique quod promissum est; ipsa die qua compassus est, et conregnavit (Luc. XX). Nos quoque si non sumus ipsius capitis membra, cujus et sancti, unde eis tam solemnibus hodie votis, et tanto gratulamur affectu? Caeterum qui dixit: Si glorificatur unum membrum, congaudent omnia membra; hoc quoque nihilominus ait: Quod si patitur unum membrum, compatiuntur omnia membra (I Cor. XII, 26). Haec igitur nostra et eorum cohaerentia est, ut nos congratulemur eis, ipsi compatiantur nobis: nos devota meditatione regnemus in eis, ipsi in nobis, et pro 0482B nobis militent pia interventione. Nec est quod de eorum pia erga nos sollicitudine dubitemus, quandoquidem non consummandi sine nobis, sicut supra meminimus, exspectant nos usque dum retribuatur nobis: ut videlicet in novissimo die magno festivitatis omnia simul in virum perfectum cum suo tam excelso capite membra concurrant, et laudetur 1043 cum haereditate sua Jesus Christus Dominus noster, qui est super omnia benedictus, et laudabilis, et gloriosus in saecula. Amen.