0489 IN FESTO
S. MARTINI EPISCOPI. SERMO. De exemplis
obedientiae.0489C 1. Puto, sermonem a
nobis expetit tam vester iste conventus, quam adventus, harum honorabilium
personarum, quas de longinquo gratulamur adesse. Sane audirem eos ipse
libentius: sed quoniam eligunt, imo et exigunt magis ut loquar, mihi si non
licet audire eos, eis necesse est obaudire. Et quidem vivus est nobis sermo tam
multa mansuetudo eorum, qua videlicet meritis sanctiores, dignitate superiores,
sapientia locupletiores, non modo ad visitandos, sed etiam ad audiendos nos
dignati sunt declinare. Efficax eruditio, et omni digna acceptione doctrina.
Siquidem non verbo et lingua, sed opere et veritate nos admonent imitatores suos
esse, sicut ipsi sunt Christi; et discere quod ab ipso utique didicerunt, mites
esse, et humiles corde. Sic Maria Elisabeth 0489D petiit
(Luc. I, 39, 40), conjugatam virgo, ancillam domina; praecursoris
matrem, judicis mater; Dei Genitrix, servuli genitricem. Sic postmodum Jesus
etiam ipse Joannem adiit, et adiit baptizandus, utpote quem decebat implere
omnem justitiam (Matth. III, 13, 15). Vos quoque, reverendi Patres,
deteriorem vobis non facitis partem vestram <alias,
deteriorem nobis facitis partem nostram>: ad audiendum quippe quam ad loquendum
velociores, etiam inter ipsos qui vestro magis eguerant documento. Nam nos
quidem, quia omnem non possumus implere justitiam, vel nonnullam vobis exhibere
curamus, justum esse non ignorantes inferiorem superioribus obedire. 0490C 2. Sed unde loquemur? Qui de
terra est, de terra loquitur, ait vox illa clamantis (Joan. III,
31). De terra ergo loquamur, quia de terra subsistimus, et in terra.
Audite, quique terrigenae et filii hominum: vobis dicimus, et de vobis. In terra
orimur, in terra moramur, in terra morimur, revertentes in eam unde sumus
assumpti. Hic nobis angustus introitus, mora brevis, sola mors certa. Cogitur
totus Adam judicium portare quod meruit. Dilatatus est vehementer, multiplicatus
est, et replevit terram. Attamen velit, nolit, quantumcunque recalcitret,
universus adhuc fert sententiam quam excepit: Terra
inquit, es, et in terram ibis (Gen. III,
19). Gravis equidem sententia, sed non sine grandis misericordiae
temperamento. Dura admodum, sed si merita 0490D penses,
indulgentiae plena. Siquidem non minus juste peccanti diceretur: Terra es, sed
ex hoc sub terram ibis. Justus foret etiam tunc justus Dominus, et laudabilis
nimis. Dignus plane qui laudaretur, sed non ego idoneus qui laudarem. Alioquin
tunc quoque nihilominus vere dicerem, si tamen dicere possem: Justus es, Domine, et rectum judicium tuum (Psal.
CXVIII, 137). At non infernus confitebitur tibi, neque mors laudabit te;
sed nos qui vivimus, benedicimus Domino. Pepercisti ergo creaturae tuae,
pepercisti gloriae nominis tui, ut descendentem de Jerusalem, minime tamen usque
in Jericho patereris abduci. Semivivus adhuc relictus in via semilaudare possum
(Luc. X, 30): ubi totus 0491A vixero, ibi totus
erumpam in laudem, et dicent omnia ossa mea: Domine, quis
similis tibi (Psal. XXXIV, 10)? Propter hoc nempe cum iratus
fuisses, misericordiae meministi, non damnans hominem in loco perditionis, sed
in loco afflictionis humilians. Quid causaris, homo? quid sententiam quereris
duriorem? Terrae addictus es, factus e terra, ut ipsa tibi sit patria, quae
materia fuit. 3. Sed audire, inquies, velim: Quia spiritus es,
et ad spiritum ibis. Siquidem etiam spiritus sum, quod ad animam pertinet; nec
portionem hanc mei dubitaverim potiorem. Audivi sane ab Apostolo, quia Dominus spiritus est (II Cor. III, 17), et ab
ipso Domino, quia spiritus est Deus (Joan. IV,
24). Nec modo spiritus, sed et spirituum Pater. Utquid 0491B ergo tenet me mater carnis, quia caro ex parte; 1050 spirituum Pater non recipit, cum ex parte sim spiritus?
Scio, scio, agit hoc non tam substantia ipsa, quam culpa. Sicut enim peccatores
spiritus inter coelum et terram ventosum hoc medium tenent, unde et potestates
hujus aeris nominantur (Ephes. II, 2); sic peccata nostra inter nos
et Deum separant, inter Creatorem Patremque spirituum, et spiritualem utique
creaturam. Traxit animam corpus in regionem suam, et ecce praevalens opprimit
peregrinam. Factum est nempe talentum plumbi, non aliunde tamen, nisi quia sedet
iniquitas super illud. Corpus enim aggravat animam, sed utique quod corrumpitur
(Sap. IX, 15); corrumpitur autem, imo 0491C etiam,
Apostolo teste, mortuum est propter peccatum (Rom.
VIII, 10). Itaque licet quodam modo coelum sit homo, coelestibus sine
dubio spiritibus similis, simul et forma; substantia quidem quoniam spiritualis,
forma vero quia rationalis est: minime tamen jam levare eum duo ista sufficiunt,
ut mereatur audire: Quia coelum es, et in coelum ibis. Frustra glorietur de
libertate arbitrii, quae in mente est: captivus ducitur in legem peccati, quae
in carne est. Nam etsi forsitan videretur duplex funiculus posse alteri aeque
duplici praevalere, ut videlicet quem sibi terra gemino quodam jure tanquam
patria pariter et materia vindicat, ob geminam nihilominus, quae praedicta est,
substantiae scilicet et formae similitudinem, coelum quoque recipiat ut
coelestem: sed 0491D jam triplicatus inferior ille et deorsum
trahens peccato equidem accedente funiculus, nisi illinc quoque occurrerit
gratia, non rumpetur. Sane ubi illa adfuerit, haud dubium quin solvatur facile
gravis iste quo trahimur, imo quem trahimus, funiculus iniquitatis. Haec enim
inter nos et Deum non separans intervenit, sed reparans et conjungens. 4. Itaque ibo mihi ad montem gratiae, et colles miserationum, quarum
thesauros omnes repositos audio penes Christum. Ibo ad eum qui est plenus
gratiae et veritatis, si forte accipiam aliquid de plenitudine illa, imo si
forte accipiar in plenitudinem illam: ut cum caeteris aliquando membris occurram
in mensuram aetatis plenitudinis Christi. Nemo quippe ascendit in coelum, nisi
qui descendit 0492A de coelo (Joan. III, 13).
Fidelissimus plane et benignissimus mediator, qui quidem non discrevit, sed
fecit utraque unum, medium parietem maceriae solvens (Ephes. II,
14), donans nobis omnia delicta, delens quod adversum nos erat
chirographum decreti, quod erat contrarium nobis, et ipsum tulit de medio,
affigens illud cruci; exspolians principatus et potestates, traduxit
confidenter, palam triumphans illos (Coloss. II, 13-15),
pacificansque per sanguinem suum quae sunt in coelo, et quae super terram
(Coloss. I, 20). Propter hanc nempe salutem, quam in medio terrae
erat operaturus, non confestim sub terra posuit hominem, sicut peccando
meruerat; sed in terra. Siquidem respirandum est nobis, et nullatenus
desperandum, donec in terra adhuc interim 0492B constituti, et
suspicere coelum possumus, et suscipere data optima et dona perfecta desursum a
Patre luminum, a Patre spirituum, a Patre misericordiarum. Nam et propterea
rectum fecit hominem, etiam corpore ipso, et os homini sublime dedit, cum prona
utique spectent animantia caetera terram: ut attollens ad sidera vultus illo
suspiret, ubi tam beatam et perennem conspicit mansionem. 5.
Nonne enim pie et fideliter intuentibus nobis vehementissimum quoddam incentivum
amoris, et provocatio flagrantissimi desiderii est visio ipsa tam lucidissimae
regionis? Non sunt stellae coeli similes glebis terrae. Inter splendorem solis,
et caliginem soli hujus, non parva distantia est. Forte tamen hic 0492C quoque nonulla, sed in suo genere pulchra videntur: et haec ipsa
undique mista non pulchris, ut aurum in luto, gemma in sterquilinio, lilium
inter spinas. Tota pulchra es, patria mea, et macula non est in te: tota pulchra
es, absque eo quod intrinsecus latet. Quid illud? Nempe illi beati angelici
spiritus, et animae ipsae sanctorum, quae jam ingredi meruerunt in locum
tabernaculi admirabilis usque ad domum Dei. Sicut enim 1051
sunt corpora terrestria, sunt et corpora coelestia; longe vero alia est
coelestium gloria, quam terrestrium: sic sunt coelestes spiritus et terrestres,
nec minor sane distantia inter eos: Angeli, archangeli, virtutes, principatus,
potestates, dominationes, throni, cherubin atque Seraphin. Bene nomina novi.
Forte hoc totum 0492D est. Quid enim amplius capiam terrigena de
coelestibus, carnalis homo de spiritualibus et divinis? Verumtamen etsi ignoro
quid lateat in his tantis appellationibus, illud equidem certissime novi, quod
magum et mirabile aliquid sub hac tanta verborum majestate clausum sit et
signatum. Non sine causa coelum hoc dicitur: plane eximium nescio quid celatur
in eo. Celatur, inquam, sed tamen non negatur fidei usquequaque. Videre enim
nobis datur in terra ipsam exteriorem coeli pulchritudinem, non adire; internam
quoque gloriam secretorum ejus, etsi non comprehendero, onceditur vel audire.
Videmus patriam, sed a longe salutamus; odoramur illas delicias, non
gustamus. 6. Enimvero non sine causa Unigenitus, qui est 0493A in sinu Patris, ipse nobis in regione hac umbrae mortis, quam
inhabitamus, coelestium gloriam spirituum sane per fidem enarrat, corporum vero
per speciem manifestat. Audi, inquit, filia et vide. Et factum est. Quorsum ista? Inclina, ait, aurem tuam, et obliviscere
populum tuum, et domum patris tui (Psal. XLIV, 11). Vult nos
ponere contumaciam, discere obedientiam, apprehendere disciplinam. Vult etiam
nos oblivisci posteriora, despicere inferiora, terrenos mores et vitia genuina
<alias, vitiata germina> deserere, coelestia sapere,
superna quaerere, anterioribus inhiare. Vult et illum tantum decorem domus suae
ingenuam concupiscere creaturam, quo scilicet in eamdem imaginem transformetur
de claritate in claritatem, tanquam a Domini Spiritu; ac 0493B proinde concupiscat etiam rex decorem illius, utique
spiritualem. Sed in quo visus ille, inquies, vel auditus inclinare me aurem, et
obaudire monet? Nam quod desiderium pariat, manifestum est. 7.
Sane ergo considera universam hanc coelestium gloriam corporum incessanter
legibus obtemperare divinis, nec unquam sibi positas in tam continuis motibus
metas excedere temporum, aut locorum terminos transgredi constitutos. Sed et
ipsos spiritus tam sublimes audi omnes administratorios esse, et in ministerium
mitti dignantissimum, ut ne indignum dicam: minime tamen, puto, reperies in
Scripturis aliquando quemquam illorum vel contradixisse mittenti, vel erga ipsos
tam inferiores se, propter quos in ministerium mittebantur, saltem 0493C tenuiter fuisse commotum. Exempla sunt obedientiae, si
diligenter attendas, eo sane acceptabiliora, quo in materia digniori. Sed novi
quid ad ista submurmuret sensus hominis, et cogitatio prona semper ad malum.
Quid tu mihi, inquit, elementorum proponis obedientiam supernorum? Quasi vero
aut sensus ullus in eis, aut ulla vigeat deliberatio rationis, et non potius agi
ipsa, quam agere videantur. Quid vero vel ipsorum angelorum obedientiam sic
commendas? Sentiunt quidem angeli, sed delectabilia sola; obedientes equidem
Creatori, sed tam felici quam facili voluntate. Quidni obediant? Semper enim
vident faciem Patris, quem videre perfecta beatitudo, aeterna gloria, summa
voluptas est. 0493D 8. Produc nobis, Domine,
patriarchas et prophetas, viros obedientes praeceptis tuis, obedientes ex
voluntate, obedientes contra propriam voluntatem. Factum est. Exhibetur nobis,
ut caeteros brevitatis causa praeteream, exhibetur, inquam, nobis Abraham ad
praeceptum Domini exiens de terra sua, ejiciens ancillam et filium ejus, etiam
charissimum filium Isaac immolare paratus. Quid hic humana astutia poterit
cavillari? Forte respondeat, quoniam multifarie, multisque modis apparens ei
Deus, suscipiebatur hospitio, participabat convivio, animabat alloquio,
instruebat consilio, donabat filiis, illustrabat victoriis, 1052 divitiis cumulabat. Quid dices, cum venerit Christus factus
obediens Patri usque ad mortem, mortem autem crucis? Multum, 0494A inquit, per omnem modum. Quando enim Unigenitum Dei Patris, Dei
virtutem, et Dei sapientiam Christum, quando praesumerem aemulari? Oblatus est
quia ipse voluit, quando et quantum voluit passus est, utpote verus quidem homo,
sed verus nihilominus Deus. Imo vero ne ipsam apostolicam obedientiam afferas
velim; quos nimirum juxta propheticam promissionem oculis suis vidisse constat
praeceptorem suum, et auribus suis vocem audisse monentis (Isai. XXX, 20,
21). Unde et unus eorum expressius scribens ait: Quod
audivimus, quod vidimus oculis nostris, quod perspeximus, et manus nostrae
tractaverunt de Verbo vitae (Joan. I, 1). Quidni relinquerent
omnia? quidni ad omnia sequerentur tantae praesentiam majestatis? Quid ego non
facerem, si mihi eadem 0494B copia praestaretur? Sed non fecit
taliter omni nationi, non praeunti utique, non sequenti. Siquidem ut multi reges
optaverunt videre, et non viderunt; sic nihilominus venerunt jam dies, quando
desideremus videre diem unum Filii hominis, nec tamen mereamur. 9. Opportune ergo jam Martinus ad medium veniat, ut de medio fiat
occasio peccatorum. Hodie enim ille per omnia similis nobis, plane et
sensibilis, et passibilis; sed et longe post illa patriarchalium et
propheticarum tempora visionum, et homo purus, nihil de natura divinitatis
habens, credens autem in eum quem non vidit; plenus fructu obedientiae, et
virtutum locuples, solum deseruit, polum subiit, terrae commendans quod habebat
e terra; spiritum dirigens ad Patrem spirituum, cui fideliter in adoptionis 0494C spiritu deservivit. Non fuit coeleste corpus, sed nec spiritus
quidem coeletis: rationale animal, etiam et mortale, terrigena, filius hominis.
In terra natus est, in terra educatus, in terra exercitatus et probatus, in
terra etiam consummatus. Nec vero patriarcha erat, aut unus ex prophetis, de
quibus sane in Evangelio Veritas ait: Quia Lex et Prophetae
usque ad Joannem (Matth. XI, 13). Multo magnis non erat ipse
Christus; sed erat tamen Christus in ipso, haud aliter utique quam per
fidem. 10. Enimvero juxta hunc modum etiam modo prope est verbum in corde tuo et in ore tuo (Deut. XXX,
14), tantum si recto quaesieris corde. Nempe Apostolo interpretante verbum fidei istud est (Rom. 0494D X,
8), de quo Moyses ait. Unde et alibi idem apostolus: Jesus Christus, inquit, heri, et hodie, et
in aeternum (Hebr. XIII, 8). Hesternum quidem ab initio
saeculi usque ad ascensionem Dominicam; hodiernum vero diem exinde usque ad
saeculi consummationem; porro in aeternum intellige post communem omnium
resurrectionem. Nulli horum deest Christus, nulli deest Jesus; nulli deest
unctio, nulli salus. Patriarchis et prophetis in visione exhibitus est,
apostolis in humanitate, Martino in fide, angelis jam in specie. Quam sane
speciem et electis omnibus ostensurum sese promisit, no quidem hodie, sed in
aeternum. Denique jam transierat heri, jam istud nostrum illuxerat hodiernum cum
Apostoli loquerentur: Etsi congnovimus Christum secundum
carnem, 0495A sed nunc jam non novimus (II Cor. V,
16). Videtur tamen etiam in hoc mane de carnibus Agni nonnihil esse
servatum: sed quod residuum est, utique jam datur igni; quod videlicet usque
hodie eadem caro nobis, sed spiritualiter utique, non carnaliter
exhibeatur. 11. Neque enim est quod causemur nostro huic
negatam tempori, sive eam quae ad patres veteris Testamenti facta est
apparitionem sive eam quae apostolis exhibita est praesentiam carnis ejus.
Siquidem fideliter considerantibus neutram deesse liquebit. Adest enim nobis
etiam nunc carnis ipsius vera substantia, haud dubium sane quin in sacramento.
Adsunt revelationes, sed in spiritu et virtute ut tempori gratiae, quod nunc
est, nihil in ulla gratia deesse probetur. Denique nec oculus vidit, nec auris
0495B audivit, nec in cor hominis ascendit quae praeparavit Deus
diligentibus se, nobis tamen revelavit per Spiritum 1053
suum. Nec mireris quod carnales eis manifestationes exhibuit, qui carnalem ejus
praestolabantur adventum. Nobis enim tanto efficacior gratia et revelatio
dignior necessaria est, quanto nimirum excellentiora constat esse quae
exspectamus. 12. Itaque, ut supra diximus, Martinus iste
Christus non fuit, sed tamen Christum habuit: non quomodo angeli in praesentia
majestatis; non quomodo apostoli in visionem humanitatis; non quomodo olim
locutus est in visionem sanctis suis: sed quomodo eum etiam nunc habet Ecclesia,
in fide et sacramentis. Non erat ille lux (Joan. I,
8), sed lucerna plane ardens
0495C et lucens (Joan. V, 35), de Joanne dictum
est. Sed si illum protulero, puto, dicitis: Maximus hominum est, plus quam
propheta est, etiam angelus est Dei Patris, sicut ipse testatur: Ecce mitto angelum meum (Luc. VII, 27), etc. Et
Martinus lucerna erat ardens et lucens: eum saltem non pigeat imitari; sed
imitari in eo quod est imitabile, non autem quod mirabile exhibetur. Ad mensam divitis sedes hodie; diligenter
considera quae tibi apponuntur. Discerne inter cibos, et vasa ciborum.
Illos enim juberis tollere, sed non illa. Dives est iste Martinus; dives in
meritis, dives in miraculis, dives in virtutibus, dives in signis. Diligenter
ergo considera quae apponuntur tibi; quaenam videlicet ad admirationem, quae
vero ad imitationem. Aut certe quia sequitur 0495D in Scriptura
illa, quoniam talia oportet te praeparare (Prov.
XXIII, 1, 2, juxta LXX); diligenter considera quid apponitur, et in quo.
Suscitavit Martinus tres mortuos, quot nimirum Salvatorem legerat suscitasse.
Reddidit visum caecis, surdis auditum, mutis loquelam, claudis gressum, aridis
sospitatem. Evasit divina virtute pericula, proprii corporis obice flammas
repulit, immanem sacrilegae machinae molem columna parili e coelo descendente
prostravit, leprosum mundavit osculo, curavit oleo paralyticum, daemones vicit,
angelos vidit, futura praevidit. 13. Verum haec quidem,
caeteraque ejusmodi altissima quae fecit magnalia, quidni mirifica quaedam vasa
dixerim divitis hujus, auro gravia, gemmis micantia, pariterque materia et opere
pretiosa? Noli 0496A in his saporem quaerere, sed mirare
splendorem. Luceat in hujusmodi lucerna nostra, ut in lumine ejus videamus
lumen, quod quidem purum, prout in se est, necdum praevales intueri. Non enim
est iste lux, sed ut testimonium perhibeat de lumine; et appareat tibi interim
gloriosus Deus in sancto suo, dum non potes ad gloriam ejus, sicut est in se
ipso. Caeterum ne putaveris ornatas quidem Martini lampades, sed vacuas
inveniri: non est fatua virgo, habet in vasis oleum. Habet vinum in phialis,
habet intra paropsides istas ciborum copiam, delicias utique spirituales: ut non
modo videant et mirentur, sed edant pauperes, et saturentur; atque in illis
quidem Dominum laudent, porro in his vivant corda eorum. Alioquin quomodo mortui
laudabunt te, Domine? Ut 0496B ergo sit jucunda decoraque
laudatio in admiratione, etiam vivant ex imitatione; et, ut avidius sumant
delicias, ipsas quoque divitias curiosius contemplentur. Sic nimirum inter
splendorem et fervorem lucernae hujus vicariis quibusdam affectibus
discurrendum, ut nobis alter ex altero commendetur, et ex mutua collatione
uterque complacitior fiat. Siquidem humilis fuit et spiritu pauper iste
Martinus, sicut evidentissime probat effectus ipse divinae gratiae, quam
profecto tam multam nisi multum humili non dedisset. 14. Ut
tamen pauca virtutum ejus indicia promam, pauperem illum spiritu beatus novit
Hilarius, cum imponere ei diaconatus officium tentans, nec praevalens, quod
indignum sese vociferaretur, exorcistam 0496C eum esse praecepit:
in quo quidam locus injuriae videretur, sciens nimirum quod humiliorem
ordinationem minime repudiaret. Pauper fuit, veste sordidus, crine incultus,
facie despicabilis: quae quidem licet in electione ejus a quibusdam malevolis
objecta fuissent, 1054 in ipso tamen episcopatu, sicut
scriptum est, penitus non mutavit (SULPIT. De vita Mart., cap. 7).
Denique quia vere pauper fuit spiritu Martinus, pauper et modicus meruit
nominari. Audi vero mansuetudinem ejus, suo illo Sulpitio sic scribente: «Tantam
adversus omnes injurias patientiam assumpserat ut cum esset summus sacerdos,
impune etiam ab infimis clericis laederetur: nec propter in eos aut loco unquam
amoverit, aut a sua, quantum in ipso fuit, charitate repulerit (ID. Dial.
III, cap. 20):» 0496D quod quidem in Briccio manifeste
probatum, omnes vos arbitror meminisse. Eum nempe ex omnibus sibi successorem
elegit, et de tanta post futura adversitate praemonuit: postremo in fide et
levitate ipsius sanctum fecit illum, ad cujus os aures suae fuerant, cum
responderet homini, qui de eo sciscitabatur: Si illum delirum quaeris, prospice
eminus; ecce coelum solito sicut amens respicit. Crebro siquidem homo Dei,
utpote terram despiciens, coelum suspiciebat. Nempe sciebat ad hoc sese (ut
supra meminimus) rectam et in ipso corpore accepisse staturam. Sciebat illic
esse thesaurum suum, sciebat illic sedere in Patris dextera Christum suum,
sciebat nunquam sese, donec illuc perveniret, quod desiderabat assecuturum. Unde
et hoc ipsum, quod delirus 0497A vocabatur in terra merito non
attendit, cujus nimirum conversatio esset in coelis, cujus oculi in capite suo.
Sane illuc etiam lacrymae ejus a maxilla ascendere consueverant, quibus sic
abundabat, ut soleret pro illorum quoque, qui obtrectatores sui videbantur,
flere peccatis. 15. Sane quantum justitiam esurierit, tum in
caeteris ejus actibus, tum specialiter in idololatriae persecutione probatum
est, in templorum destructione, in statuarum dejectione, in succisione lucorum.
Ubi se quoque aliquando non est veritus dare discrimini, ut occasio tanti
criminis de medio tolleretur. Nam misericordem eum in paupere se expertem
Salvator ipse apud angelos gloriabatur, datam sibi medietatem vestis ostentans.
Utinam nobis etiam 0497B miseris apud summum judicem, in cujus
admirabile tabernaculum introivit, misericordiam illam exhibere dignetur; qua et
illos olim morti destinatos, et tormentis variis deputatos eripuit pro quibus
ante terreni judicis januam nocte media scribitur jacuisse. Quomodo enim non
audiet eum nunc, qui tunc quoque fecit audiri? Porro munditiam cordis ejus illud
vel maxime indicat, quod non est confusus inimico loquens in porta: «Nihil in
me, funeste, reperies; Abrahae me sinus recipiet.» Nam in opere pacificorum
feliciter plane consummans labores suos, licet dierum suorum finem non
ignoraret, clericos tamen adiit dissidentes, inter quos reformata pace, in pace
ipse quievit. 16. Caeterum-persecutiones, quas sustinuit
propter 0497C justitiam, longum est numerare, quomodo apud
Julianum Augustum in civitate Wangionum intrepidus, imo et illato terrore
constatior, custodiae mancipatus est, ut inermis postero die barbaris
opponeretur; quomodo circa Alpes sub securi, quam in verticem ejus latro
vibrabat, securissimus fuit; quomodo illum Mediolani Auxentius Arianus graviter
insectatus, multisque appetitum injuriis, tandem de civitate exturbavit; quomodo
et alibi prius adversus sacerdotum perfidiam acerrime pugnans, suppliciis fuit
affectus, publice virgis caesus, inde quoque exire compulsus est; quomodo item
in cujusdam fani eversione, cum gentilis eum stricto gladio peteret, nudam
cervicem praebuit percussuro, donec ille extollens ad ictum dexteram, cecidit
resupinus; 0497D quomodo alter eum cultro ferire voluit, sed
ferrum de manibus ejus elapsum, repente disparuit. Pro quibus omnibus dubium non
est multipliciter coronari eum, qui quidem etsi non semel effectu consummatae
passionis, sed toties martyr fuit affectu devotissimae voluntatis. Comedite jam,
amici, et bibite; et inebramini, charissimi. Sic enim vivitur, et in talibus
vita spiritus vestri. Nisi forte beatos praedicat sermo divinus, qui mortuos 1055 suscitant, caecos illuminant, morbidos sanant, leprosos
mundant, paralyticos curant, daemonibus imperant, futura praenuntiant, miraculis
coruscant; et non magis pauperes spiritu, mites, lugentes, esurientes et
sitientes justitiam, misericordes, mundicordes, pacificos, 0498A persecutionem propter justitiam sustinentes. 17. Ignoscite mihi, fratres: exemplum obedientiae paulo minus
praeterivi, quod quidem vel solum juxta propositum ordinem in Martino quoque
nobis convenit exhiberi. Sane moram facimus, sed, ut arbitror, bonum nos hic
esse: tardius enim hodie venimus ad Martinum. «Domine, inquit, si adhuc populo
tuo sum necessarius, non recuso laborem, fiat voluntas tua.» O vere sanctissimam
animam! o inaestimabilem charitatem! o obedientiam singularem! Bonum certamen
certasti, cursum consummasti, fidem servasti; de reliquo superest tibi corona
justitiae, quam reddet tibi Dominus hodie justus judex; et adhuc dicis: Non
recuso laborem, fiat voluntas tua! Obtulisti plane Isaac; unicum 0498B illum quem diligis, quod in te est, jugulasti; immolasti
singulare gaudium tuum pia devotione, paratus redire iterum in pericula,
innovare certamina, denuo subire laborem, sustinere tribulationem, prolongare
tentationem, deinde differri adhuc ab illa tanta felicitate, et diu desiderata
societate spirituum beatorum, atque in hujus mortalitatis aerumnas ab ipso
introitu gloriae revocari; postremo, quod maximum est, a Christo tuo peregrinari
diutius, si modo ipse voluisset. Nec sane dubium quin ampliorem gratiam
mereatur, qui paratum se exhibeat etiam ante mandatum quam qui obedire satagit
post mandatum. Magna quidem obedientia vestra, angeli sancti; sed, quod dicere
audeam pace vestra, nescio an inveniatur 0498C in vobis quisquam
paratus in tale aliquando ministerium mitti, in quo necesse habeat non videre
faciem Patris. Magnum est, Petre, quod Dominum secuturus, omnia reliquisti; sed
audivi te in monte dicentem, ubi transfiguratus est coram vobis: Domine, bonum est nos hic esse; faciamus hic tria tabernacula
(Matth. XVII, 4). Non est hoc, «Si adhuc populo tuo sum
necessarius, non recuso laborem.» Paratum cor tuum, Martine, paratum cor tuum,
sive manere in corpore, sivi dissolvi et esse cum Christo. 18.
Et magna quidem in horrenda morte securitas; magna in visione Christi
desideranda, et tam ferventer ac singulariter desideranda perfectio reperitur:
sed id quidem longe amplius per omnem modum, quod qui mori non metuis, imo qui
tanto 0498D desiderio praesentiam Domini concupiscis, vivere
quoque non renuis, et exspectatione molestissima fatigari. In quo enim alio non
obedire potuerat, qui in hoc tanto articulo tam devote clamabat: «Fiat voluntas
tua?» Haec ergo pars nostra sit, fratres, in convivio hodierno, hanc nobis
obedientiam in mensa pauperis, imo jam divitis hujus appositam diligenter
consideremus, scientes quoniam ipsa est quae a nobis exigitur, ipsa quam oportet
nos praepara re, ut singuli quique dicamus: Quia paratus sum,
et non sum turbatus, ut custodiam mandata tua (Psal. CXVIII,
60). Nec modo semel, aut in parte; sed paratum cor
meum, Deus, paratum cor meum (Psal. LVI, 8.); paratum ad
utrumque, et in nullo tuae 0499A praescribens dispositioni. Forte
hoc cupio, et specialiter et vehementer: sed ne quidem illud recuso; 0500A sicut fuerit voluntas in coelo, sic fiat. Desidero requiem, sed
non recuso laborem, fiat voluntas tua.
|