0501 IN VIGILIA S. ANDREAE APOSTOLI SERMO. Quomodo
jejuniis praevenire debeamus solemnitates sanctorum.0501C 1. Sanctorum festa praecipua Patrum sanxit
auctoritas votivis praevenienda jejuniis: utiliter plane, et non ad insipientiam
nobis, si adfuerit qui advertat. Multa siquidem quotidie peccata contrahimus,
0501D et in multis offendimus omnes: nec tutum omnino est
celebrandas suscipere festivitates sacras, maximeque eas quae maximae sunt, nisi
prius abstinentiae purificatione praemissa, quo et digniores, et capaciores
inveniamur spiritualium gaudiorum. Sic enim justus in principio sermonis
accusator est sui, nec nisi a propria reprehensione laudes incipit alienas. Quod
si etiam justus trepidat sollicitus praevenire eum, qui ipsas quoque paratus est
justitias judicare; quid agimus nos, quorum interim judicata non fuerint et
tecta peccata? Timendum valde est, ne forte manifesta inveniantur praecedentia
ad judicium. Si nec justus sine modestia et verecundia quadam ad sanctorum
praesumit accedere laudes; quanto magis peccator, in cujus ore non est laus 0502C speciosa, timeat semper necesse est vocem illam: Quare tu enarras justitias meas (Psal. XLIX,
16)? sive illam: Amice, quomodo huc intrasti, non
habens vestem nuptialem (Matth. XXII, 12)? Beati proinde, 0502D qui stolam suam, dico autem gloriam conscientiae suae, solliciti
sunt omni tempore conservare immaculatam, semper splendidam exhibere. Sed quia
pauci sunt, qui sic omni custodia servent cor suum, pauciores autem, si tamen
vel pauciores, qui in omni sanctimonia conservent illud: necesse est frequenti
abstinentia maculas diluere subintrantes, praecipue cum praecipua quaelibet
solemnitas advenerit celebranda. 2. Nec modo tamen praeparatio
est ad proximam celebritatem observatio praemissa jejunii; est et admonitio
quaedam, eruditioque non parva. Discimus ex hoc ipso, quaenam vera sit via
festivitatis aeternae. Quid est enim quod jejuniis solemnia praevenimus, nisi
quod per multas tribulationes oportet nos introire in regnum Dei? Indignus
quippe solemni 0503A laetitia est, qui statuta in vigiliae
abstinentiam non observat. Plane, inquam, si renuis affligere animam tuam in
vigilia, indignus jure censeris requie et exsultatione festiva. Est autem
universum praesentis poenitentiae tempus, vigilia quaedam solemnitatis magnae,
et aeterni sabbatismi quem praestolamur. Nec causaberis vigiliam longiorem, si
aeternitatem festivitatis attendas. Licet enim habere praeparationem soleant
solemnia diurna diurnam: illa cum aeterna sit, non exigit tamen aeternam. Sed
quo nos rapit jucundior illius memoria felicitatis? Hoc enim nomine et saepius,
et forte dignius nominatur illa festivitas. Redeundum nobis est ad id quod prae
manibus est. 1059 3. Hodierni itaque
jejunii, et ejus quam 0503B praestolamur solemnitatis et
laetitiae, causa est beata passio Andreae apostoli. Dignum est enim ut, si cum
eo pendere non possumus, cum eo vel jejunemus. Nam et ipsum cum biduo penderet
in cruce, etiam jejunasse quis dubitet? Inveniamur ergo vel in exiguo
communicantes passioni ejus, et si non simul affixi patibulo, simul afflicti
jejunio: ut miserante Deo etiam coronae participes simus; et in praesenti quoque
spiritualium socii gaudiorum. Quomodo enim non exsultemus in memoria triumphi
ejus, quem in ipsa sui praesentia supplicii tam vehementer novimus exsultasse?
An non erit laeta festivitas, ubi et crux ipsa plena est gaudio? Siquidem et
festivum solemus nominare quod laetum est; et crux a cruciatu utique dicitur,
aut certe cruciatus a cruce. 0503C Quanta proinde exsultatione
universae terrae celebrandum tantae novitatis miraculum, tam magnificum opus
divinae virtutis? Andreas homo erat similis nobis, passibilis, et tam vehementi
ardore spiritus crucem sitiebat, tam inaudito a saeculis gaudio tripudiabat, cum
paratum sibi eminus patibulum conspexisset. «O crux,» inquit, «diu desiderata et
jam concupiscenti animo praeparata! securus et gaudens venio ad te, ita ut et tu
exsultans suscipias me.» Videtis quia non se capit prae magnitudine gaudii.
«Ita,» inquit, «ut et tu exsultans.» Ergone tanta est exsultatio, ut exsultet et
ipsa crux, nec laeti quidquam habeat, sed totum laetitiae sit? Aut quis dicat
minus contra consuetudinem, supra rationem, ultra naturam, crucem exsultare,
quam crucifixum <alias, cruxifixum exsultare quam
crucem>? 0504A Illi sensum laetitiae natura negavit: huic si quid
praevalet, gaudium omne exterminat, ingeritque dolorem. «Amator,» ait, «tuus
semper fui, et desideravi amplecti te.» Fratres, ignis vibrans est, non lingua
loquens: et si lingua, certe ignea est. Carbones sunt ignis illius, quem de
excelso Christus miserat in ossibus ejus. Atque utinam desolatorii nobis sint,
consumentes et exurentes quidquid in nobis est carnalis affectionis! Quales enim
scintillae sunt istae, aut a quanto interiori incendio micant? 4. Plane, beate Andrea, granum sinapis est fides tua, quae tam
insperatum, ubi teri coepit, coepit ex se proferre fervorem. Quid si paulo
amplius tereretur? Quis fervorem illum animus, quis verba illa sustinere posset
auditus? Dum enim minus minaretur 0504B Aegeas, adhuc granum
sinapis despicabile videbatur. Integrum erat, nesciebamus quid intus lateret.
«Dominus,» inquit, «me misit ad istam provinciam, in qua non parvum ei populum
acquisivi.» Accedat comminationis pistillum; longe jam acrius sapiet,
constantiusque loquetur. Terrendum eum putat Aegeas, crucis supplicium minitans:
sed non est ita. Accenditur magis in verbo hoc, et libere clamat: «Ego si
patibulum crucis expavescerem, crucis gloriam non praedicarem.» At ubi paratum
sibi lignum intuitus est, ex hoc jam plane totus ignescens applaudebat, et
blandiebatur illi amatae suae: officiosissime salutabat, devotissime suscipiebat
<alias, suspiciebat>; magnifice attollebat eam, et in
ipsius praeconio gloriabatur, clamans magis 0504C affectione quam
voce: «Salve, crux pretiosa, quae decorem et pulchritudinem de membris Dominicis
accepisti! Salve, crux quae in corpore Christi dedicata es, et ex membris ejus
tanquam margaritis ornata!» Merito proinde crucis amatorem venerantur quicunque
sunt servi crucis: sed ab his ampliorem jure devotionem exigit, qui specialius
proposuerunt tollere crucem suam. Vobis hoc et de vobis dico, fratres mei, qui
non surda aure audistis illam evangelicam tubam: Qui non
bajulat crucem suam, et sequitur me, non potest meus esse discipulus
(Luc. XIV, 27). Parati estote totam animi diligentiam huic adhibere
solemnitati, et corde magno celebrare eam; quia magnus omnino consolationis
pariter et exhortationis thesaurus vobis repositus est in ea, si fuerit qui
fodiat et scrutetur.
|