PL 182           PL 183           PL 184           PL 185     
0503

IN FESTO S. ANDREAE APOSTOLI

1060 SERMO I. De tribus generibus piscium, qui sunt in mari, in flumine, et stagno [alias, de Mundis piscibus].

0503D

1. Celebrantes hodie gloriosum beati. Andreae triumphum, in verbis gratiae, quae procedebant de ore ejus exsultavimus et delectati sumus. Neque enim locus poterat esse tristitiae, ubi tam vehementer laetabatur et ipse. Nemo ex nobis compassus est sic patienti; nemo ausus est plangere exsultantem. Alioquin et nobis ipse non incongrue dicere poterat, 0504D quod Salvator crucem bajulans sequentibus se et lugentibus ait: Filiae Jerusalem, nolite flere super me, sed super vos ipsas flete (Luc. XXIII, 28). Denique cum duceretur ipse beatus Andreas ad crucem, populus qui sanctum et justum dolebat injuste damnari, prohibere voluit ne puniretur: sed magis ipse instantissima prece prohibuit eos, ne non coronaretur, imo ne non pateretur. Desiderabat siquidem dissolvi, et cum Christo esse, sed in cruce, quam semper amaverat; desiderabat regnum intrare, sed 0505A per patibulum. Quid enim dicit illi amatae suae? «Per te,» inquit, «me recipiat, qui per te me redemit.» Ergo si diligimus eum, congaudemus ei, non solum quia coronatus, sed et quia crucifixus: quia desiderium animae ejus tribuit ei Dominus, et posuit in capite ejus coronam de lapide pretioso. Verumtamen dum congratulamur ei, quod diu desideratae crucis frui mereatur amplexu, mirum valde est, si non ipsum ejus miramur gaudium, cui congratulamur.

2. Dum enim noctis hujus vigilias celebrantes, in verbis tantae exsultationis cantando delectaremur, putas, non fuit in nobis, qui secum cogitaret et diceret: Quid sibi vult hoc? aut unde tam nova laetitia? Certe et crux pretiosa est, et crux amari potest, et crux habet exsultationem? Ita est, fratres mei. 0505B Si fuerit qui colligat, semper lignum crucis vitam germinat, fructificat jucunditatem, oleum laetitiae stillat, balsamum sudat spiritualium charismatum. Non est silvestris arbor; lignum vitae est apprehendentibus eam. Arbor fructifera, arbor salutifera est: alioquin quomodo Dominicam occuparet terram? Illam dico pretiosissimam glebam, cui clavorum est infixa radicibus. Si non esset haec pretiosior cunctis, fructuosior universis; nunquam illo plantaretur in horto, nec illam permitteretur vineam occupare. Denique quid mirum si cruci suavitatem dedit, qui dedit et igni? aut quomodo crux judicatur insipida, ubi dulce sapit et flamma? Quid enim sapiebat Laurentio ignis ille, cum rideret carnifices, judicem subsanneret? Quid nos ad ista dicemus, fratres? Cur 0505C non sapit etiam nobis, quae pro Christo est tribulatio, nec gustamus et nos manna istud absconditum? Sic enim victus esset omnino diabolus, nec haberet penitus quod afferret <alias, auferret>. Sufficeret nobis hoc unum adversus duplicem malitiam inimici.

3. Habet quippe nequissimus ille laqueos, habet et jacula, utpote callidissimus venator hominum, solum sitiens sanguinem animarum. Alios telis appetit malitiosae cujuslibet suggestionis; et in eis vulnerat multos, quorum tenuis est patientia. Alios voluptatibus irretire laborat; et in his certe includit multitudinem copiosam eorum qui in terra repunt, aut volitant juxta eam. Sit ergo gaudium in tribulatione; et jam non habet malignus unde illiciat, non 0505D habet unde dejiciat: liberati sumus a laqueo venantium, pariter et a verbo aspero. Nihil enim proficiet inimicus in eo, quem crux Christi delectat, si carnalem suggesserit delectationem: et filius iniquitatis non apponet nocere ei, si ad exasperandum animum ejus quamlibet immittere tentaverit 1061 amaritudinem. Non curat delicias, qui jejunio pascitur: multo minus murmurare pro ea potest, in quo etiam delectatur. Plane altissimum posuit refugium suum, ubi nec muscipula inimici timenda sit, nec sagitta; imo vero mundus piscis est, squamas pariter et pinnulas habens. Porro sicut frustra jacitur rete ante oculos pennatorum, sic frustra jacitur telum in squamas loricatorum. Hujusmodi siquidem pisces mundos esse legalis sanctio judicabat, qui et 0506A pinnis levantur, et proteguntur squamis: sive illi in mari sint, sive in flumine, sive in stagno (Levit. XI, 9; Deut. XIV, 2). Habet enim etiam mare hoc magnum et spatiosum pisces mundos, et Dominica dignos mensa; quia ex his qui in saeculi latitudine, habitu, actuque versantur, reliquit sibi multa millia, quos apostolica sagena trahit, ut cum educta fuerit, segregentur a malis. Ubi sane sedebit et hic noster piscator hominum, qui totam nunc post se Achaiam trahit. Habet et flumen pisces mundos, quicunque inter dispensatores fideles inveniuntur. Fluvius quippe est praedicatorum ordo, non in eodem permanens loco, sed extendens se et currens, ut diversas irriget terras. Sunt et in stagnis mundi pisces, qui in claustris Deo serviunt in spiritu et veritate. 0506B Merito siquidem stagnis monasteria comparantur, ubi quodam modo incarcerati pisces evagandi non habeant libertatem, quo videlicet parati sint semper ad epulas spirituales, dicentes singuli intra se: Quando veniet qui me deferat? Cunctis diebus, quibus nunc milito, exspecto donec veniat immutatio mea.

4. Porro, ut de lege supra meminimus, sive in mari, sive in flumine, sive in stagno, illi mundi sunt pisces, qui squamas et pinnulas habent. Sunt autem squamae multae, sed una ex eis quodam modo lorica contexitur; quia una est patientiae virtus, licet singulis tribulationibus exhibere singulas videamur. Jam vero sicut squamas ad patientiam, sic pinnulas quoque ad hilaritatem arbitror non incongrue posse 0506C referri. Hilaritas quippe levat et sublevat, ut saltus quosdam in altum dare videatur, quisquis exhilaratur. Sane ut duas habeamus pinnulas, duplex nobis hilaritas quaerenda est. Et forte propterea docet Apostolus (ille enim vere pennas habebat, quibus et in tertium usque coelum raptus est, et volavit etiam in paradisum) non solum gloriari in spe, sed etiam gloriari in tribulationibus (Rom. V, 2, 3). Prorsus sublime volat quisquis ille est, quem non modo futurorum exspectatio bonorum, sed praesentium quoque malorum exhibitio ipsa delectat, ita ut in ea etiam glorietur. Talem invenimus hunc beatum Apostolum, talem miramur, talem merito praedicamus.

5. Unde et triplicem hic licet considerare gradum; incipientium, proficientium, perfectorum. Initium 0506D enim sapientiae, timor Domini (Eccli. I, 16); medium, spes; charitas, plenitudo. Denique Apostolum audi, quia plenitudo legis est charitas (Rom. XIII, 10). Qui initiatur a timore, crucem Christi sustinet patienter; qui proficit in spe, portat libenter; qui vero consummatur in charitate, amplectitur jam ardenter. Solus etenim iste est qui dicere possit, quia «amator tuus semper fui, et desideravi amplecti te.» Longe est vox ista ab eo qui sustinet quidem, sed optaret omnino, si posset, non venisse in hanc horam. Denique, si non videor temerarius longe est ab ea voce: Pater, si fieri potest, transeat a me calix iste (Matth. XXVI, 39). Quid enim? Certe super asellum ascenderat, ut ne hic quidem hostibus relinqueretur. Agnosco plane in duce belli pusillanimorum 0507A trepidationem, agnosco aegroti vocem in medico, agnosco infirmantem gallinam cum pullis; considero charitatem, stupeo miserationem, expavesco dignationem. Misericors Dominus non beati Andreae robustum sibi suscepit affectum; quia non est sanis opus medicus, sed male habentibus (Matth. IX, 12). Si quem forte dignatio scandalizat, plane meretur audire: Nonne oculus tuus nequam est, quia ego bonus? (Matth. XX, 15.) Huic enim odor vitae in mortem est.

6. Quid magnum fuerat, Domine Jesu, si accedente hora propter quam veneras, intrepidus stares, tanquam 1062 qui potestatem habebas ponendi animam tuam, et nemo eam tollebat a te? Aut non longe gloriosius fuit, quandoquidem totum propter nos agebatur, ut non modo passio corporis, sed 0507B etiam cordis affectio pro nobis faceret: et quos vivificabat mors tua, tua nihilominus et trepidatio robustos, et moestitia laetos, et taedium alacres, et turbatio quietos faceret, desolatio consolatos? Lego quidem in Lazari resurrectione, quia infremuit spiritu, et turbavit se ipsum (Joan. XI, 33, 38). Sed esto interim, quia se ipse turbavit; non conditionis necessitate, sed suae beneplacito voluntatis. Nunc autem aliquid jam amplius audio. Usque adeo siquidem praevaluit ea quae fortis est ut mors dilectio, ut Christum angelus Dei confortaverit. Quis, quem? Evangelistam audi: Apparuit, inquit, angelus confortans eum (Luc. XXII, 43). Quem eum? Plane eum, cui nascituro clausus patuit Virginis uterus; cujus nutu in vinum aqua mutata est; cujus tactu lepra fugata; 0507C sub cujus plantis solidum mare stetit; ad cujus vocem mortui surrexerunt: denique eum, qui portat omnia verbo virtutis suae; per quem facta sunt omnia; per quem universa subsistunt, etiam et angelus ipse. Et quid dicam? Quem eum? Minus enim morarer, si non penitus esset indicibilis. Confortans ergo eum, cujus ne ipse quidem confortator suus capere poterat majestatem.

7. Rogo te, angele, quem consolaris? An ignorabas quis esset, ad quem consolandum veniebas? Certe consolator est, certe Paracletus est: alioquin non diceret, alium Paracletum a Patre mittendum apostolis (Joan. XIV, 16), si non esset et ipse Paracletus. Denique agnosco et in hoc ipso Paracletum maximum, agnosco Paracletum benignissimum, qui 0507D prope sit his qui tribulato sunt corde. Non despero jam, Domine, etiamsi molesta mihi videatur tribulatio quam patior, etiamsi pusillanimis sum, etiamsi desidero ut transferatur calix a me. Non despero, inquam, dummodo addam et ipse: Verumtamen non sicut ego volo, sed sicut tu (Matth. XXVI, 39). Didici etiam ex hoc ipso, non ad carnalem sive caducam recurrere consolationem, sed ad angelicam, sed ad coelestem. Ita plane, dummodo non murmurem (id enim penitus separaret a te, si non citius resipiscerem); non renuo, etiamsi opus habeo consolari. Quid enim? agnosco vocem meam in Salvatore, et de salute desperem? Plane in patientia mea possidebo animam meam.

8. Verumtamen proficere volo, si possum, nec 0508A statim adepta salute esse contentus. Qui timet Deum, ait Sapiens, faciet bona (Eccli. XV, 1). Sed parum est; scriptum est enim: Declina a malo, et fac bonum; inquire pacem et persequere eam (Psal. XXXVI, 27). Noli esse salute contentus: quaere pacem, ne tibi sit in periculo etiam salus ipsa. Audi ergo angelum nato eo, qui factus est pax nostra, exsultantem atque canentem: Pax in terra hominibus bonae voluntatis (Luc. II, 14). Quae autem bona, nisi ordinata voluntas? Quaenam est illa, inquis? Profecto quae rationi consentanea est, dicenti: Quia non sunt condignae passiones hujus temporis ad futuram gloriam, quae revelabitur in nobis (Rom. VIII, 18). Hoc si jam sentire coepisti, haud dubium quin libenter feras crucem Domini, et dicas: Paratus sum, et non sum 0508B turbatus, ut custodiam mandata tua (Psal. CXVIII, 60).

9. Attamen si vis perfectus esse, unum adhuc tibi est necessarium. Quid illud, inquis? Profecto gaudium in Spiritu sancto. Siquidem et is qui timore coercetur, et patiens est; et qui ratione spei ducitur, et benevolus est; nisi etiam fuerit fervens spiritu, facile labi potest. Porro quae per Spiritum diffunditur charitas, et patiens, et benigna est; et, quod est amplius, nunquam excidit. In primo denique mandato quod parentibus nostris datum est, si diligenter consideres, et Eva patiens, et Adam benevolus fuisse videntur. Quia tamen uterque cecidit, liquet quod stabili non erat ille vel illa gradu. Vidit mulier lignum, ait Scriptura, quod esset pulchrum visu, et ad vescendum suave. Non tibi videtur vix 0508C continere manum? Sic et ubi a serpente interrogata est, vide si non manifeste sonant verba ejus molestum ei fuisse mandatum. Ex omni, inquit, ligno 1063 paradisi comedimus, de ligno autem scientiae boni et mali dixit nobis: Ne comedamus (Gen. III, 2, 3). Non dicit: Sic est voluntas Creatoris: quare sic, ipse novit; nobis sufficit obedire, quia vita nostra in voluntate ejus. Itaque facile seducta est mulier et promissioni credere, et acquiescere persuasioni. Vir autem non seductus est (I Tim. II, 14), sed subversus mulieris amore. Optaret enim semper servare mandatum, quod sibi utile noverat, si non mulier ei aliud suaderet. Nec aliquam in servando mandato visus est pati difficultatem; sed quae bona 0508D voluntas erat, non habuit fortitudinem, quia non habuit fervorem.

10. Fortis quippe est ut mors, non patientia aut spes, sed dilectio (Cant. VIII, 6); non timor aut ratio, sed spiritus fortitudinis est. Dicit patientia: Sic oportet fieri, quia timore urgetur. Dicit voluntas bona: Sic expedit, et sic agendum est; quia spei attrahitur ratione. Charitas vero quae inflammatur a spiritu, neque: Sic oportet, dicit, neque: Sic expedit; sed: Sic volo, inquit, sic cupio, sic desidero vehementer. Videtis quanta sublimitas, videtis quanta securitas, quantaque suavitas charitatis. Felix anima, quae ad hunc charitatis pervenerit statum! Nec sane desperandum nobis, quandoquidem ejus, qui ad hunc pervenit gradum, ob hoc maxime 0509A memoria celebratur, ut ipsius et invocemus auxilium, et provocemur exemplo. Plus dico, et ex nobis nonnullos videre mihi videor in hoc gradu. Si dicis beatum Andream apostolum esse, nec posse te, qui pusillus es, ejus sequi vestigia; pudeat certe vel eos qui tecum sunt, non imitari. Nemo repente fit summus; ascendendo, non volando apprehenditur summitas scalae. Ascendamus igitur, velut duobus quibusdam pedibus, meditatione et oratione. Meditatio siquidem docet quid desit; oratio ne desit obtinet. Illa viam ostendit, ista deducit. Meditatione denique agnoscimus imminentia nobis pericula; oratione evadimus, praestante Domino nostro Jesu Christo, qui cum Patre et Spiritu sancto vivit et regnat in saecula saeculorum. Amen.

SERMO II. De quatuor cornibus crucis.

0509B

1. Beati Andreae apostoli solemnitas hodie celebratur: quam si pia sollicitudine perscrutemur, multa invenimus in ea quae aedificent animas nostras. In ipso siquidem conversionis suae initio magnum nobis perfectae obedientiae praestat exemplum. Quod quidem Christianis omnibus necessarium, nobis tamen est charius amplectendum, qui nimirum specialiter ex ipsa professione nostra tenemur obedientiae debitores. Sapiens nummularius <alias, mercator> est, imo ipsa Sapientia, cui necesse habemus reddere hunc obedientiae nummum; nec suscipiet eum, nisi et integer inveniatur, et sine aliqua falsitate. Nam si discutimus, si dijudicamus, et in hoc 0509C quidem praecepto obedimus, sed non in illo; fractus est nummus; non suscipiet eum Christus, a quo nimirum tenemur nummi, non fracti, sed integri debitores. Omnes enim obedientiam simpliciter, et sine ulla exceptione promisimus. Quod si quis obediat quidem, sed simulatorie et ad oculum, murmuret autem in abscondito: falsus est nummus ejus; plumbum habet, non argentum, et iniquitas sedet super talentum plumbi. Dolose agit, sed in conspectu Dei, quoniam Deus non irridetur.

2. Vis audire perfectae obedientiae formam? Vidit Dominus, ait evangelista, Petrum et Andream mittentes rete in mare; et ait illis: Venite post me, faciam vos fieri piscatores hominum. Faciam, inquit, 0509D de piscatoribus piscatores, imo praedicatores. At illi continuo, nihil dijudicantes aut haesitantes, non solliciti unde viverent, non considerantes quonam modo rudes homines et sine litteris praedicatores fieri possent; nihil denique interrogantes, sine omni mora relictis retibus et navi secuti sunt eum (Matth. IV, 18-20). Agnoscite, fratres, quoniam propter vos singulis annis in Ecclesia 1064 recitantur; ut discentes verae obedientiae formam, castigetis corda vestra in obedientia charitatis. Haec nimirum est quae sola commendat obedientiae nummum, hoc illius argentum est probatum atque purgatum. Sola enim est charitas, quae obedientiam gratam facit et acceptabilem Deo. Hilarem quippe datorem diligit Deus (II Cor, IX, 7). Et item: Si tradidero, inquit, corpus 0510A meum ita ut ardeam, charitatem autem non habuero, nihil mihi prodest (I Cor. XIII, 3).

3. Vultis ut de ipsa quoque beati hujus apostoli passione, quam nimirum hodie celebramus, loquamur aliquid ad laudem Christi, et ad aedificationem vestram? Audistis certe, cum pervenisset beatus Andreas ad locum ubi crux parata erat, quomodo confortatus sit in Domino; et per Spiritum, quem una cum caeteris apostolis in igneis linguis acceperat, verba vere ignea loqueretur. Videns enim paratam eminus crucem, nequaquam, ut exigere videtur mortalis infirmitas, facies ejus expalluit, nequaquam sanguis ejus gelatus est; non stetere comae, aut vox faucibus haesit; non contremuit corpus, non mens ejus turbata est; non recessit, ut assolet, intellectus. 0510B Ex abundantia cordis os locutum est, et charitas quae fervebat in corde, quasi scintillas quasdam ardentissimas emittebat in voce. Quid enim beatus Andreas, cum sibi paratam, ut dixi, crucem eminus cerneret, loquebatur? «O crux,» inquit, diu desiderata, et jam concupiscenti animo praeparata! securus et gaudens venio ad te; ita ut et tu exsultans suscipias me, discipulum ejus, qui pependit in te; quia amator tuus semper fui, et desideravi amplecti te.» Obsecro, fratres, homo est qui loquitur haec? an non est homo, sed angelus, aut nova aliqua creatura? Homo plane similis nobis, passibilis. Nam passibilem eum passio ipsa testatur, qua appropinquante tam laetabundus exsultat. Unde ergo in homine nova haec exsultatio, et laetitia hactenus 0510C inaudita? Unde in tanta fragilitate tanta constantia? Unde in homine tam spiritualis mens, tam fervens charitas, animus tam robustus? Absit ut a se ipso tantam ei credamus inesse virtutem! Donum perfectum est, descendens a Patre luminum, ab eo utique qui facit mirabilia magna solus.

4. Plane spiritus erat, dilectissimi, qui adjuvabat infirmitatem ejus, per quem diffundebatur in corde ipsius charitas fortis ut mors, imo et fortior morte. Cujus, o si et nos participes inveniamur! Ecce enim molestus est nobis poenitentiae labor, corporis afflictio gravis, abstinentia onerosa. In vigiliis dormitat anima nostra prae taedio, non ob aliud sane, quam propter inopiam spiritus. Ipse enim si adesset, 0510D adjuvaret sine dubio infirmitatem nostram: et sicut beato Andreae crucem et mortem ipsam, sic nobis quoque laborem, et poenitentiam nostram faceret, non solum non modestam, sed etiam desiderabilem, atque omnino delectabilem esse. Spiritus enim emus, ait Dominus, super mel dulcis (Eccli. XIV, 27); ita ut ne ipsa quidem dulcedini ejus praevalere queat, amarissima licet, mortis amaritudo. Quid non temperabit illa dulcedo, quae mortem quoque facit esse dulcissimam? quae resistere possit asperitas unctioni illi, quae mortem quoque facit suavissimam? Cum dederit, ait, dilectis suis somnum, ecce haereditas Domini (Psal. CXXVI, 2, 3). Quam molestiam non expellet gaudium illud, quod mortem quoque ipsam facit laetissimam? Quaeramus 0511A hunc spiritum, fratres: tota sollicitudine operam demus, ut mereamur habere hunc spiritum, imo ut quem jam habemus, abundantius adhuc habeamus. Quicunque enim spiritum Christi non habet, hic non est ejus (Rom. VIII, 9). Nos autem non accepimus spiritum hujus mundi, sed spiritum qui ex Deo est, ut sciamus quae a Deo donata sunt nobis (I Cor. II, 12). Testimonium praesentiae ejus praebent opera ipsa salutis et vitae, quae nullatenus agere possemus, nisi spiritus Salvatoris adesset qui vivificat animas nostras. Quaeramus igitur ut dona sua multiplicet Deus in nobis, et spiritum suum augeat, qui jam primitias dedit. Nullum enim omnino praesentiae ejus certius testimonium est, quam desiderium gratiae amplioris, quoniam ipse dicit: Qui edunt 1065 0511B me, adhuc esurient; et qui bibunt me, adhuc sitient (Eccli. XXIV, 56).

5. Sed fortasse multorum nobis conscientiae jam respondent: Desideramus quidem hunc Spiritum, qui sic adjuvet infirmitatem nostram; sed invenire non possumus. Et ego dico: Propterea non invenitis, quia non quaeritis; propterea non accipitis, quia non petitis. Petitis, et non accipitis, eo quod negligenter petatis. Nihil enim aliud exspectat, nihil aliud quaerit Deus, nisi ut sedule et cum desiderio requiratur. Denique quando negabit petentibus, qui etiam non petentes provocat, et hortatur ut petant? Si vos, inquit, cum sitis mali, nostis bona data dare filiis vestris, quanto magis Pater 0511C vester de coelo dabit spiritum bonum petentibus se? (Luc. XI, 43). Petite ergo, charissimi, petite sine intermissione, petite sine haesitatione; et in omnibus operibus vestris dulcissimi semper hujus ac suavissimi Spiritus praesentiam et auxilium invocate. Et nos enim, fratres, cum beato Andrea necesse habemus tollere crucem nostram, imo cum eo, quem et ipse secutus est, Domino Salvatore. Inde enim sic laetabatur, inde sic exsultabat, quod non solum pro eo, sed etiam cum eo mori videretur, et complantari similitudini mortis ejus, ut compatiens etiam conregnaret. Cum quo ut simul crucifigamur et nos, attentis auribus cordis audiamus vocem dicentis: Qui vult venire post me, abneget semetipsum, et tollat crucem suam, et sequatur me (Luc. IX, 0511D 23). Ac si dicat: Qui me desiderat, se despiciat: qui vult facere voluntatem meam, discat frangere suam.

6. Sed continuo bella insurgunt, armantur protinus adversum eos inimici. Et nos armemur contra; imitemur arma regis nostri, ut tollamus et nos crucem nostram, in qua de inimicis omnibus triumphemus. Audi enim quid Psalmista promiserit, imo Spiritus sanctus per os ejus: Scuto, inquit, circumdabit te veritas ejus, haud dubium quin Altissimi; de eo siquidem loquebatur, sicut manifeste indicant ipsius psalmi praecedentia verba. Ad quid, fratres, scuto circumdamur, nisi quia nos undique bella circumdant? Denique quid causae sit ut te scuto circumdet, attende. Scuto, inquit, circumdabit te 0512A veritas ejus. Ad quid enim? Non timebis, inquit, a timore nocturno; a sagitta volante in die, a negotio perambulante in tenebris, ab incursu et daemonio meridiano (Psal. XC, 5, 6). Videsne quam necesse sit, ut scuto circumdet te veritas, quem sic hostium tela circumdant? ab inferiori enim parte timor nocturnus insurgit, a sinistris sagitta volat in die, a dextris perambulat negotium tenebrosum: et ut nihil sit vacuum, a superiori parte daemonium meridianum insurgit <alias, occurrit>. Nos autem miseri et miserabiles, vicinis tot serpentibus, et igneis telis undique volantibus, undique insurgentibus inimicis, nihilominus perniciosa securitate et negligentia dormitamus, torpemus otio, vanitatibus et scurrilitatibus indulgemus, tam pigri ad spiritualia exercitia, 0512B ac si jam pax sit et securitas, et non sit militia vita hominis super terram. Hoc est, dico vobis, charissimi, quod me vehementius terret, quod omnino timoris acerbissimi gladio transverberat animam meam; quod inter tanta pericula minus timorati, minus exercitati <alias, excitati>, minus quam necesse sit solliciti videamur. Siquidem unum e duobus haec ipsa negligentia nostra probat; aut omnino traditos nos hostibus, et nescire; aut certe, si inter haec conservamur, ei qui tuetur nos, ingratos nimium inveniri. Quorum utrumque quid periculi habeat, satis manifestum est. Propterea, obsecro vos, dilectissimi, ipsa nos excitet hostium malitia pervigil, et instantia eorum maligna, qua tam seduli, tam solliciti sunt in nostram perditionem <alias, 0512C persecutionem>, nos quoque sollicitos faciat et circumspectos, ut in timore et tremore nostram ipsorum salutem operemur.

7. Ecce enim in cruce est salus nostra: tantum ut ei 1066 viriliter inhaereamus. Verbum crucis, ait Apostolus, pereuntibus quidem stultitia; his autem qui salvi fiunt, id est nobis, virtus Dei est (I Cor. I, 18). Ipsa est scutum quo circumdamur, ut ejus quatuor cornua quadrifaria hostium tela repellant. Sit ergo inferius cornu contra timorem nocturnum, id est adversus pusillanimitatem, quae de carnis afflictione procedit, ut id quod sub nobis est, corpus castigare viriliter studeamus, ac subjicere servituti. Si quis vero nobis in faciem maledicit, si quis aperte 0512D mala suadere conatur; in die volat sagitta, et a sinistris est, sinistro nihilominus cornu crucis excipienda. Quod si adulatur, si quasi consulentis animo venenum propinat fraternae detractionis, et odium seminare conatur, si denique iniquum aliquid tanquam justum persuadere tentat, a dextris est mihi iste; sed Judas est, osculo me prodit, et dextro cornu crucis negotium perambulans in tenebris necesse est propulsari. Sed ecce daemonium meridianum, superbiae scilicet spiritus, qui nimirum in splendore majori virtutum acrius insurgere solet. Haec autem quam perniciosa sit, saepius vobis intimare curamus. Initium quippe omnis peccati, et causa totius perditionis, superbia est. Propterea 0513A quisquis es qui salutem tuam operari studes, adversus hanc super caput tuum cornu crucis habere memento, ut non eleveris in superbiam, non exaltetur cor tuum, non ambules in magnis, neque in mirabilibus super te; sed tela ea, quae de sublimi veniunt, supereminens capiti tuo cornu crucis excipiat. Sane hoc solum est, cui salutis pariter et regni titulus inscribitur; quia solus qui se humiliat, salvari et exaltari meretur.

8. Jam ut breviter repetam, quatuor haec cornua sunt continentia, patientia, prudentia et humilitas. Felix anima, quae in hac cruce gloriatur, in hac cruce triumphat! tantum ut perseveret in ea, et 0514A nullis valeat tentationibus dejici. Oret igitur quisquis in hac cruce est, oret cum beato Andrea. Dominum et magistrum suum, ne patiatur eum de cruce deponi. Quid enim malignus ille non audeat, quid non praesumat impius attentare? Quod Aegeae manibus de discipulo, hoc Judaeorum linguis facere cogitaverat et de magistro. In utroque tamen sera poenitentia ductus, victus et confusus abscessit. Utinam abeat similiter et a nobis, eo vincente, qui et in se, et in discipulo triumphavit! Faciat ipse, ut mereamur et nos in hac nostra qualicunque cruce poenitentiae, quam pro ipsius nomine tulimus, feliciter consummari, qui est super omnia Deus benedictus in saecula. Amen.