0513 IN OBITU
DOMNI HUMBERTI,
MONACHI CLARAE-VALLENSIS SERMO.0513B Humbertus famulus Domini mortuus est, devotus famulus, servus
fidelis. Ipsi vidistis, quomodo nocte praeterita inter manus nostras exspiravit,
tanquam unus ex vermiculis terrae. Per hoc triduum fatigavit eum mors, et
demolita est intra fauces suas, ut satiaretur sanguine quem sitivit. Eia, fecit
quod potuit; occidit carnem, et ecce recondita est in corde terrae. Separavit a
nobis dulcem amicum, prudentem consiliarium, auxiliarum fortem. Nec mihi, nec
vobis pepercit insatiabilis homicida, mihi autem minus. Siccine separas, amara
mors? O bestia crudelis! o amaritudo amarissima! o terror <alias, fetor> et horror filiorum Adam! quid fecisti?
Occidisti. Sed quid? Carnem utique solam: animae enim non habes quid facias.
Volat ad Creatorem 0513C suum, quem tam ardenter concupierat, tam
fortiter secuta fuerat omnibus diebus vitae suae. Sed 1067 et
ipsum corpus quod videris habere, auferetur a te, cum tu novissima inimica
destrueris, et absorberis in victoria. Reddes utique, reddes aliquando corpus
istud, quod ad signum adventus tui tantis hesterna die sputis et
exsecrationibus, ac multiplici sordium squalore repleveras, laetabunda et
laudans, quia et hunc tuis laqueis irretisses. Veniet Unigenitus Patris cum
potestate magna et majestate Humbertum quaerere, et illud idem cadaverosum
corpus configurare corpori claritatis suae. Tu autem quid? Profecto, quod in
Jeremia scriptum est, in novissimo dierum stulta remanebis (Jerem. 0513D XVII, 11), et Humberto in aeternum vivente, tu in
perpetuum morieris. Evomuit prophetam marina bestia, quem deglutierat
(Jonae II, 11): et tu Humbertum 0514B reddes, quem
videris tuo vastissimo ventre conclusisse. 2. De caetero,
fratres, factitium vobis sermonem in omni forma sanctitatis iste Dei servus
exhibuit ,
quem et longum fecit et magnum. Longum, quantum ad longinquitatem viae <alias, vitae>; magnum, quantum ad vitae sublimitatem. Non
oportet me amplius aperire os meum, si bene retinuistis sermonem ejus, si
vestris illum cordibus impressistis. Quinquaginta annos, et eo amplius, vixit in
servitio illius, cui servire regnare est, quia puerilibus annis locatus est in
sanctuario Dei. Nobiscum triginta annis ab ipso pene principio monasterii hujus
conversatus est, non solum sine querela, sed et cum gratia: cujus ex hoc memoria
in benedictione 0514C erit nobis, et generationi quae ventura
est. Sicut advena et peregrinus pertransiit viam et vitam istam, quantum minus
potuit de mundi rebus accipiens, utpote sciens quia non erat de hoc mundo. Non
habebat hic manentem civitatem, sicut nec patres sui; sed in anteriora extentus,
sequebatur ad palmam supernae vocationis. Nihil habet mundus, quod jure clamet
in eo, vel de eo; quia nec mundus ei placuit, nec ipse mundo. Quantum parcius
potuit, de substantia ejus accepit; et minus accepisset, si non obedientia
coegisset. Victum et vestitum habens, his contentus fuit, non ad superfluitatem,
sed ad necessitatem: nisi quod ipsam quoque necessitatem, superfluitatem esse
saepius causabatur. Ante 0514D hos paucos dies, si bene memini,
dum colloqueremur ad invicem, dicebat se monasterii hujus praebendarium
esse, et
tanquam nullius utilitatis hominem 0515A pasci in domo Dei. Erat
enim vere mitis, et humilis corde: et cum caeteris floreret virtutibus, gratiam
tamen mansuetudinis specialiter obtinebat. Ideo sese amabilem et affabilem
omnibus exhibebat, sicut erat amabilis valde. 3. Verumtamen in
his omnibus quam circumcisum fuerit os ejus et lingua, omnes vos plenissimo
cognovistis, qui tandiu vidistis ejus conversationem, et sermonem ejus audistis.
Quis unquam ex ore ejus sonum detractionis, verbum scurrilitatis, sermonem
gloriae, invidiae vocem audivit? Quis eum vel alios judicantem, vel judicanti
consentientem aliquando deprehendit? Quis eum loquentem inania audire potuit?
imo quis non ab eo timuit, si talia forte loqueretur, audiri? Nimirum sollicite
custodiebat 0515B vias suas, ut non delinqueret in lingua sua;
sciens quia qui in verbo non offendit, hic perfectus est vir (Jac. III,
2). Longe a te, Humberte, vae illud evangelicum: Vae
vobis qui nunc ridetis, quia flebitis (Luc. VI, 25). Nunquid
aliquis vestrum eum ridentem, etiam inter multos ridentes, invenit? Serenabat
quidem vultum suum assidentium gratia, ne fieret onerosus; sed risum integrum,
si bene recolitis, non admisit. Porro quanti fervoris in opere Dei diebus et
noctibus fuerit, non solum vidistis, sed etiam admirati estis usque ad diem
mortis suae. Cum enim fere jam ad decrepitam pervenisset aetatem, praeter
incommoda senectutis, 1068 etiam tot et tantis
infirmitatibus, quas multi vestrum non 0515C ignorant, lassatus
atque quassatus; erat tamen, ut dicitur, animus victor annorum, et cedere
nescius infirmitati. Denique in frigoribus et caloribus per montes et valles
ascendens et descendens, juvenum laborem prosequebatur, ita ut admirationi esset
omnibus et stupori. Si eum quandoque propter multitudinem negotiorum consilii
gratia retinuissem, tristis perseverabat et nubilus, donec vestro consortio
redderetur. Rarissime unquam solemnibus vigiliis, quas tamen non raro
anticipabat, rarissime caeteris horis psallentium choro inventus est defuisse:
nec nisi ea necessitate, ut ex instanti responsum mortis habens, infirmitas
sequeretur. 4. Porro in refectorio vix communibus utens cibis,
si quid forte aliud apponeretur, aut non
accipiebat, 0515D aut tam moleste accipiebat, ut super hoc
universitatem nostram saepius molestaret. Decreverat aquam bibere semper, si non
totis viribus restitissem. Vinum si quandoque bibere cogeretur, erat vinum
colore potius quam sapore, adeo illud aquis nimis obruebat. Vix unquam
obedientia compellente infirmitorium introivit; vix, cum intrasset, teneri
potuit. Fateor. minus obediens in hac parte, quod auctoritatis suae mole me
premeret. Laudo eum, in hoc non laudo; quia, sicut vos scitis, non parum in
hujusmodi perstitit obstinatus. Credo quia si 0516A quid triste
sensit, propter hoc sensit, quod nobis minus consensit de necessitate corporis
sui. Sed qualis erat in consiliis?
Purus utique et discretus: quod ego tanto melius novi, quanto saepius tetigi
pectus ejus. Non solus autem novi hoc; novit et universitas vestra. Quis denique
multitudine vel magnitudine tentationum percussus, non audivit ab ore ejus et
radicem tentationis, et curationis remedium? Ita enim percurrebat omnes angulos
conscientiae infirmantis, ut credere posset qui confitebatur, eum vidisse omnia,
omnibus interfuisse. 5. Quantae autem charitatis erat? Sic se
induerat viscera pietatis, ut omnes excusaret, pro omnibus intercederet,
nescientibus illis pro quibus loquebatur; non personarum acceptor, sed
necessitatum. 0516B Erat ergo humilis corde, dulcis sermone,
strenuus opere, fervens charitate, in commisso fidelis, in consilio
circumspectus et prudens. Compositus erat super omnes homines, quos viderim in
diebus istis; unus et idem perseverans omni tempore, et omni hora. Plane in
semitis Domini Jesu posuit vestigia, nec retraxit pedem, donec cursum itineris
consummaret. Ille fuit pauper, pauper et iste fuit. Vixit ille in laboribus, et
hic in laboribus multis. Crucifixus est ille, et iste multis et magnis crucibus
affixus, stigmata Domini Jesu tulit in corpore suo, adimplens ea quae deerant
passionum Christi etiam in carne sua. Resurrexit ille, et iste resurget. Ille
ascendit in coelum, et iste creditur ascensurus. 0516C Ascensurus
plane, cum rex gloriae propter nos descendet, sicut prius ascenderat, ut notam
faciat potentiam suam: cum non minoris excellentiae sit descendere per aera,
quam per aerem ascendisse. Sic enim olim angeli praedixerunt; quia hic Jesus qui assumptus est a nobis in coelum, sic veniet,
quemadmodum vidistis eum euntem in coelum (Act. I, 11). Ne
laudaveris hominem in vita sua, dicit Scriptura (Eccli. XI, 30),
pro eo quod non est secura laudatio nisi post mortem. Hoc et ego in eo studiose
servavi, qui dum adviveret, in hujusmodi non aperui os meum; ne forte possemus
vel ego adulationis notam, vel ille culpam incurrere vanitatis. Ex hoc sane
neutrum jam timetur; nec ego eum video, et ille forsitan me non audit. Sed etsi
audiat, non movetur 0516D hominum verbis, fortius inhaerens atque
felicius Verbo Dei. Nihil proficiet inimicus 1069 in eo, et
vanitatis suggestor non apponet nocere ei. 6. Ecce jam coram te
est, Pater dulcissime, fons ille puritatis, quem tanto ardore animi sitiebas:
ecce immersus es in illam divinae pietatis abyssum, cujus memoriam abundantiae
suavitatis tam devote eructare solebas. Quis enim tam devotus praedicator
pietatis divinae, quis humanae puritatis commendator tam studiosus, quis
utriusque rei tam affectuosus amator erat? aut cui aliquando quinque verba
locutus 0517A es, in quibus non vera puritas resonaret, in quibus
non sancta Dei pietas audiretur? Non ergo super te doleo, cui desiderium animae
tuae tribuit Deus: mihi potius ademptum doleo fidele consilium, auxilium grande,
virum unanimem, hominem secundum cor meum. In me haec omnia mala reciderunt. In
me transierunt irae tuae, Domine Jesu, et terrores tui conturbaverunt me.
Elongasti a me amicum et proximum, et notos meos a miseria extrahens, me in
miseriis reliquisti. Abstulisti mihi germanos carne, germaniores spiritu, et in
tuis negotiis, et in saecularibus secundum te sapientes. Sustulisti hinc alios
atque alios, qui onus meum portabant, onus grande, quod mihi imposuisti. Unus
mihi et prope solus Humbertus supererat e tantis necessariis meis, 0517B eo suavior amicus, quo antiquior: et hunc tulisti, quoniam tuus
erat. Ego, ego solus ad verbera relinquor, ego morior in singulis, et omnes
fluctus tuos induxisti super me. Utinam quem flagellas, occidas semel, et non
miserum hominem tot et tantis mortibus serves! Verumtamen non contradico
sermonibus sancti; sed qui coepit, ipse me conterat: et haec mihi consolatio
sit, quod affligens dolore, non parcat. Ego in flagella paratus sum, si forte
pius Pater in beneficia flagella commutet. Unde et verba mea non murmure plena
sunt, sed dolore. Non ploro Humbertum: neque enim ille plorandus est, qui
vocatus est ad mensam divitis; sed super me et super vos ploro, super domum
istam, super caeteros fratres nostros, qui omnes ab ejus ore consilium 0517C exspectabant. Sic et Salvator crucem suam, tanquam latro suum
laqueum, portans, cum mulieres, quae eum a Galilaea secutae fuerant, super se
lamentantes respiceret, conversus ad eas dixit: Filiae
Jerusalem, nolite flere super me, sed super vos ipsas flete, et super filios
vestros (Luc. XXIII, 28). Etenim ea quae de
me sunt, finem habent (Luc. XXII, 37). Quae videtis mihi
praeparari, temporalia sunt; quae non videtis, aeterna. Si temporalia sunt,
transitoria sunt; si transitoria sunt, et mortalia sunt: et transeundi vel
moriendi argumentum hoc solum est, quia videri possunt. Temporalia fuerunt quae
in Humberti morte conspeximus: sed jam obtinet gaudium et laetitiam in perpetuas
aeternitates. 7. Non est ergo lugendus nobis, cui nec luctus,
0518A nec dolor est. Sed nec pro nobis, quibus ille sublatus est,
murmurandum: magis gratias agamus, quod tandiu concessus est nobis. Siquidem, ut
ego arbitror, decennium jam decursum est, quod non vixit nisi nobis, et pro
nobis: atque hic timor meus est,
ne ideo translatus sit, quia non eramus jam digni consortio illius. Quis scit
tamen si idcirco sublatus fuerit, ut nos suis intercessionibus protegat apud
Patrem? Utinam ita sit! Si enim tantae charitatis erat dum esset nobiscum, ut
omnia quae ad corpoream necessitatem spectant, libentius mihi quam sibi cederet;
quanto magis nunc, cum illi summae charitati, quae Deus est, inhaeret, majorem
habet in me gratiam et charitatem? Sed forsitan nunc de me et de conversatione
mea plenius novit 0518B veritatem; nec compatitur, ut solebat,
sed, ut vereor, indignatur. Quod si etiam propter peccata nostra abstulit eum
Deus, utinam idem ipse obtineat, ut nobis hoc ipsum misericorditer relaxetur, ne
poenam super poenam sustineamus! 1070 8. De
reliquo, fratres, dico vobis, si sequeremini vestigia ejus, non tam facile in
vanis cogitationibus et otiosis sermonibus, in jocis et scurrilitatibus
laberemini; quia in his multum perditis et de vita vestra, et de tempore vestro.
Volat irrevocabile tempus; et dum creditis vos cavere poenam istam minimam,
incurritis ampliorem. Illud enim scitote, quia post hanc vitam in purgabilibus
locis centupliciter, quae fuerint hic neglecta, reddentur usque ad novissimum
quadrantem. Scio ego 0518C quia durum est homini dissoluto
apprehendere disciplinam, verboso silentium pati, vagari solito stabilem
permanere; sed durius, et multo durius erit, futuras illas molestias tolerare.
Et homo iste qui hic sepultus est, multa in principio, sicut ipse cognovi, super
hujusmodi tentamenta sustinuit, sed cum multo luctamine pugnavit et vicit: et
sicut tunc ei durum erat pugnam in tentationibus sustinere, sic ei modo durius
esset ad illas ineptias revolare, quia bona consuetudo venerat in naturam.
Exercete vos in doctrina ista, et attendite formam illam, quam vidistis in eo et
audistis: ut ad eum perveniatis, ad quem ipse pervenit, qui est Deus benedictus
in saecula. Amen.
|