0537 SANCTI BERNARDI ABBATIS CLARAE VALLENSIS SERMONES DE
DIVERSIS, I - XL 1084 SERMO I. De fallacia et brevitate vitae
praesentis.0537A 1. Vera omnino
sententia, fratres, quoniam tentatio est vita hominis super
terram (Job VII, 1): siquidem fallax est, nec simpliciter
fallere consuevit. Ut enim multipliciter illudat hominibus, mutat faciem, mutat
vocem: modo ait, modo negat, nec erubescit: de ipsa quantitate sua diversis
diversa loquitur, imo et eidem diverso tempore contraria quoque suggerit et
adversa. Modo enim se brevem esse causatur, modo simulat longiorem. Cum peccare
delectat adhuc, gemit altius pro brevitate sua. Nec brevitas falsa, sed gemitus
fallax, quod id memoret cum moerore, unde magis oportuerat gratulari. Siquidem
bonum est ei, si sic agere perseverat, 0537B ut flagitiis ejus,
quibus voluntas modum non ponit, vel necessitas finem ponat. Expedit ei qui
semper moritur, ut corpore citius moriatur: magis autem ei bonum erat, si natus
non fuisset homo ille. Et ipsa denique vitae memoria brevioris remedium magis
quam incentivum debuerat esse peccati, sicut scriptum est: Memorare novissima tua, et in aeternum non peccabis
(Eccli. VII, 40). Quod si usque adeo regnat in te peccatum, imo
usque adeo delectat te servire peccato, ut doleas tibi modicum tempus esse quo
servias ei, sed eousque latam diligis viam, ut omnimodis optes, si posses, eam
etiam facere longam; velis, nolis, non longe est finis ejus; sed tu, fateor,
longe es a regno Dei, et firmissimum pepigisse videris cum morte foedus, pactum
cum inferno. 0537C 2. Erraverunt, ait Propheta, in solitudine, in
inaquoso: viam civitatis habitaculi non invenerunt (Psal. CVI,
4). Solitudo haec superborum est, quia solos sese reputant, solos
appetunt reputari. Litteratus est; odit socium. Astutus in negotiis saecularibus
neminem vellet sibi similem inveniri. Pecuniosus est; si ditescere viderit
alterum, cruciatur. Fortis est aut formosus; da ei parem, et contabescit.
Solitarius est, sed erroneus. Errat in solitudine sua: non enim solus habitare
poterit super terram. Nec mirum quod solitudini huic 1084 inaquosum additur; ut dicatur, in
solitudine, in inaquoso. Sicut enim in solitudinibus aquae deesse solent,
et loca 0538A deserta sterilia quoque et arida esse consueverunt,
sic superbiam impoenitentia comitatur. Elatum enim cor, durum et expers est
pietatis, ignarum compunctionis, siccum ab omni rore gratiae spiritualis; quia
superbis Deus resistit, humilibus vero dat gratiam (Jac. IV, 6).
Qui emittit fontes in convallibus, inter medium montium,
ait Propheta, pertransibunt aquae (Psal. CIII,
10). Hinc est quod de se ipso miserabiliter conquerens ait: Anima mea sicut terra sine aqua tibi (Psal. CXLII,
6). Siquidem aquae inopia non modo aridum, sed et sordidum facit, dum non
est quo laveris: et humanum cor lacrymas nesciens, non modo durum, sed et
impurum esse necesse est. Lavabo, ait, per singulas noctes lectum meum, ut conscientiae maculas
diluam. Lacrywis meis stratum 0538B meum
rigabo (Psal. VI, 7), ne in me quoque fiat quod scriptum est
de semine quod cecidit supra petram, et natum aruit, quia non
habebat humorem (Luc. VIII, 6). 3. Erraverunt in solitudine, in inaquoso: viam civitatis habitaculi
non invenerunt. Erraverunt plane in invio, et non in via. Neque enim via
est lata via. Rectitudo quippe ad viam, latitudo ad planitiem magis quam ad viam
pertinet. Solitudo in via lata est via: et ubi nulla est via, totum est via. Sic
est vita exposita vitiis, latissimos habens hinc inde terminos, quia nullos
terminos habens. Nec vita sane dicenda est, qua nimirum soli vivitur morti,
Apostolo teste, qui ait: Quia si secundum carnem viveritis,
0538C moriemini (Rom. VIII, 13). Sic nec
circuitus via, et tamen impiorum est via, sicut scriptum est. In circuitu impii ambulant (Psal. XI, 9). Ipsa
est spatiosa via, cujus latitudinis spatium nullis clauditur metis, ubi nec lex
est, nec praevaricatio. Hujusmodi ergo filiis diffidentiae, qui totos sese
corporeis voluptatibus et propriis voluntatibus tradiderunt, fiducialiter fallax
vita brevem sese esse fatetur, ut carnaliter doleant, quod instar principis
sui
modicum tempus se habere cognoscant, atque eo vehementius ad omne flagitium
inardescant, sicut quidam dicere referuntur: Non nos
praetereat flos temporis, coronemus nos rosis antequam marcescant. Nullum pratum
sit quod non pertranseat luxuria nostra, nullum sit expers luxuriae 0539A 1085 nostrae; ubique
relinquamus signa laetitiae, quoniam haec est pars, et haec est sors
nostra. Et manifestius: Manducemus et bibamus; cras enim
moriemur (Sap. II, 6-9; Isai. XXII, 13). Verum id quidem,
respondebit eis cras injustitia sua: nec manentem hic civitatem habent vel ipsi,
qui viam civitatis habitaculi non invenerunt. Sed quod eo peccare festinant,
prorsus insaniunt. Sane eisdem ipsis, si quando forte imminentis sibi mortis
coeperint horrere memoriam, et terribilem exspectationem judicii contremiscere,
continuo vitae hujus fallacia longam se esse mentitur: ut quam paulo ante brevem
esse dolebant peccato vitam, nunc eamdem repente inveniant usque adeo
prolongatam, ut secure se posse putent non modicam adhuc partem consumere 0539B in peccatis, quod reliqua longa sit, et sufficiat ad agendam
poenitentiam pro peccatis. Caeterum sicut prioribus, nisi resipuerint, timor
quem timent eveniet, imo gravius quam quod verentur accidet eis, ut non modo
flagitiorum tempus velociter transeat, sed et succedat tempus, aut magis
aeternitas suppliciorum; ita et his, cum dixerint, Pax et securitas, repentinus
superveniet interitus (I Thess. V, 3), ut non possint nec dimidiare
dies quibus sese somniant adhuc esse victuros, non illam, quam sibi interim
pollicentur, dimidiationem explere dierum. 4. Vobis, fratres,
nec ab inani tristitia verae brevitatis, nec a fallaci consolatione simulatae
longitudinis timeo, quod certissime jam coeperitis ire 0539C in
civitatem habitationis, nec ambuletis in invio, sed in via. Vereor autem ne
vobis quoque, sed aliter, vita ipsa simulatione longitudinis illudere velit, non
consolationem hinc afferens, sed magis inferens desolationem. Vereor, inquam, ne
longiorem sibi vitam superesse quis reputans, et grandem sibi restare autumans
viam, obruatur a pusillanimitate spiritus, et labores tantos et tam diuturnos
sustinere posse desperet. Quasi vero non secundum multitudinem dolorum suorum in
corde suo, consolationes divinae laetificent animas electorum. Et nunc quidem
secundum multitudinem dolorum, dum adhuc quasi ad mensuram dantur. Caeterum post
haec delectationes, non jam consolationes in dextera 0539D ejus
usque in finem. Concupiscamus illam dexteram, fratres, quae totos amplexabitur
nos; suspiremus ad delectationes illas, ut, sicut breve est omnino tempus, etiam
pauci videantur nobis dies prae amoris magnitudine. Non sunt
condignae passiones hujus temporis ad futuram gloriam quae revelabitur in
nobis (Rom. VIII, 18). Jucunda promissio, et votis omnibus
amplectenda. Non enim astabimus quasi inanes et vacui spectatores, nec gloria
illa quasi extrinsecus revelabitur nobis, sed in nobis. Videbimus enim Deum
facie ad faciem, sed non extra nos; quia in nobis erit, utique omnia in omnibus.
Nimirum plena erit gloria illa etiam omnis terra: quanto magis anima ipsa
replebitur? Replebimur, inquit, in
bonis domus tuae (Psal. LXIV, 5). Et quid dico, 0540A quod non aderit nobis gloria, sed inerit? Nunc quoque in nobis
est, sed tunc revelabitur. Nunc enim filii Dei sumus, sed nondum apparuit quid
erimus. 5. Fratres mei, si non accepimus spiritum hujus mundi,
sed spiritum qui ex Deo est, sciamus quae a Deo donata sunt nobis. Ego enim dico
quoniam omnia. Et, si mihi non creditis, Apostolo credite. Qui
proprio, ait, Filio non pepercit, sed pro nobis omnibus
tradidit illum, quomodo non omnia etiam cum illo nobis donavit? (Rom.
VIII, 32.) Haec nempe potestas filiorum Dei, quam dedit his qui
receperunt eum. Haec gloria cujusque fidelis, gloria quasi adoptati a Patre, per
eum utique cujus gloriam vidimus, gloriam quasi Unigeniti a Patre. Audi denique
0540B potestatem: Omnia, inquit, possibilia sunt credenti (Marc. IX, 22). 6. Sed adhuc multa, inquies, graviter inquietant, multa evidentius
adversantur. Et miror quomodo omnia data memores, quibus fere nulla famulantur
ad votum. Servire nobis videntur aliqua, sed cum labore nostro, nec nisi prius
servierimus eis. Jumenta ipsa, nisi fuerint a nobis nutrita, nisi domita, nisi
fuerint pabulo sustentata, non adjuvant. Terra ipsa, quae 1086 debuerat nobis esse germanior, non sine sudore vultus nostri
panem nobis ministrat: imo et cum coluerimus eam, spinas et tribulos germinat
nobis. Et caetera omnia denique, si diligenter consideremus, servitium a nobis
magis exigunt, quam exhibent nobis: ut ea interim sileam quae sunt parata 0540C nocere, ut est ignis ad exurendum, aqua ad submergendum, ferae
ad lacerandum. Et haec quidem ita se habent; sed tamen non mentitur Apostolus
etiam alio loco manifestius asseverans scire se Quoniam
diligentibus Deum omnia cooperantur in bonum, his qui secundum propositum vocati
sunt sancti (Rom. VIII, 28). Verumtamen solerter attende quod
non ad libitum famulari, sed cooperari dicit ad bonum. Neque enim ad voluntatem
serviunt, sed ad utilitatem; non ad voluptatem, sed ad salutem; non ad votum,
sed ad commodum nostrum. Usque adeo siquidem in hunc modum omnia nobis
cooperantur in bonum, ut inter haec omnia etiam ea quae nihil sunt numerentur,
molestia, morbus, et ipsa mors, etiam et peccatum; quae quidem constat naturas
0540D non esse, sed naturae corruptiones. An vero ei peccata ipsa
non cooperantur in bonum, qui ex eis humilior, ferventior, sollicitior,
timoratior et cautior invenitur? 7. Hae sunt ergo primitiae
spiritus, hae primitiae regni, haec gloriae praelibatio, hoc potestatis initium,
et arrha quaedam paternae haereditatis. Caeterum cum venerit quod perfectum est,
evacuabitur quod ex parte est, ut ad votum deinceps omnia disponantur, quod
indissolubili vinculo copulata sibi utile et jucundum, separari ultra non
possint. Hoc nempe erit illud aeternum gloriae pondus, de quo identidem ait
Apotolus: Momentaneum, inquit, hoc et
leve tribulationis nostrae, supra modum in sublimitate aeternum 0541A gloriae pondus operatur in nobis (II Cor. IV,
17). I, perge ergo murmurare, et dicere: Longum est, grave est, non
possum tam immania et tam diuturna portare! Apostolus momentaneum et leve
perhibet esse quod tolerat. Et certe necdum a Judaeis quinquies quadragenas una
minus accepisti; necdum nocte ac die in profundo maris fuisti (II Cor. XI,
24, 25), necdum plus omnibus laborasti (I Cor. XV, 10);
postremo, necdum usque ad sanguinem restitisti (Hebr. XII, 4). Vide
ergo quam non sunt condignae ad gloriam passiones. Quod tribulationis est,
momentaneum est et leve: quod gloriae, aeternum est, et pondus etiam supra modum
in sublimitate. Quid in incertum tibi dies et annos numeras? Transit hora,
transit et poena; nec accedunt sibi, sed 0541B cedunt potius et
succedunt. Non sic gloria, non sic remuneratio, non sic merces ipsa laboris.
Nescit vicissitudinem, nescit finem, manet tota simul, et manet in aeternum. Cum dederit, inquit, dilectis suis somnum,
ecce haereditas Domini (Psal. CXXVI, 2, 3). Sufficit enim nunc
cuique diei malitia sua, nec laborem suum potest reservare sequenti; sed omnium
merces laborum in una illa die reddetur, cui altera non succedet. Reposita est mihi corona justitiae, ait Apostolus, quam reddet mihi, non in illis, sed in
illum diem justus Judex (II Tim. IV, 8). Melior est enim dies
una in atriis illis super millia (Psal. LXXXIII, 11), Guttatim
poena bibitur, liquando sumitur, per minutias transit: nam in remuneratione 0541C torrens est voluptatis, et fluminis impetus, torrens inundans
laetitiae, flumen gloriae [alias, gratiae], et flumen
pacis. Flumen plane est, sed quod affluat, non quod fluat vel effluat. Flumen
vocatur, non quod transeat vel pertranseat, sed quod abundet. 8. Aeternum, inquit, gloriae
pondus. Non enim nobis gloriosa vestis, non gloriosa domus, sed ipsa gloria
promittitur. Si quid vero illorum aut similium aliquando dicitur, figura est.
Nam in veritate justorum exspectatio non aliquid laetum, sed ipsa laetitia est
(Prov. X, 28). Gaudent in cibis, gaudent in pompis, gaudent in
divitiis, gaudent et in vitiis homines; sed luctus extrema occupat ejusmodi
gaudiorum, quod gaudium in materia convertibili mutari necesse sit re mutata.
Accenditur cereus: non purum lumen est, sed lucerna; 0541D siquidem ignis ipse propria fomenta consumit, 1087 nec nisi ipsa consumptione fovetur. Porro deficiente materia
etiam ipse deficiet, et ubi illam videris prorsus exustam, hunc quoque
nihilominus exstinctum esse reperies. Sicut ergo flammae illius novissima fumus
occupat et caligo, sic laetitia laetae rei in tristitiam commutatur. Nobis autem
non favum mellis, sed purissimum et liquidissimum mel reposuit Deus; ipsam plane
laetitiam, vitam, gloriam, pacem, voluptatem, amoenitatem, felicitatem,
jucunditatem et exsultationem thesaurizavit nobis Dominus Deus noster: et haec
omnia unum, ut sit participatio Jerusalem in idipsum. Et hoc unum et idipsum
nonnisi ipse, sicut supra meminimus, dicente Apostolo quoniam erit Deus omnia in omnibus (I 0542A Cor.
XV, 28). Haec merces nostra, haec corona nostra, hoc bravium nostrum: ad
quod utinam sic curramus, ut comprehendamus! Fratres, nunquam prudens agricola
seminandi opportunitatem reputat longiorem, qui futurae messis desiderat
ubertatem. Vestri autem dies, non minus utique quam capilli, omnes numerati sunt
(Luc. XII, 7); et sicut pilus de corpore, sic et momentum de
tempore non peribit (Luc. XXI, 18). Habentes ergo talem
promissionem, charissimi, non deficiamus aut fatigemur aliquando: nec grave
causemur onus Christi, quod teste ipso leve est; vel jugum, quod revera suave
est (Matth. XI, 30): sed ad omne quod videmur portare pondus diei,
aeternum gloriae pondus cogitemus. Ad quam nos sua miseratione perducat virtutum
Dominus et 0542B rex gloriae; cui interim devota humilitate
clamemus: Non nobis, Domine, non nobis, sed nomini tuo da
gloriam (Psal. CXIII, 9). SERMO II. De obedientia,
patientia et sapientia; seu, de noscendo se ipsum, quod homines
sumus.1. Obsecro vos, fratres, per communem salutem,
studiose suscipite datam vobis opportunitatem operandae salutis. Obsecro per
misericordiam, pro qua tam miserabiles vos facere studuistis, facite ad quod
venistis, ad quod ascendistis de fluminibus Babylonis. Super
flumina Babylonis, ait Propheta, illic sedimus et
flevimus, dum recordaremur tui, Sion (Psal. CXXXVI, 1). Nulla
vobis hic nutriendorum liberorum cura, nulla sollicitudo quomodo placeatis
uxoribus: 0542C non de nundinis, non de negotiis saecularibus,
non de ipso victu et vestitu necesse est cogitare. Procul a vobis, magna quidem
ex parte, diei malitia et sollicitudo vitae. Sic abscondit vos Deus in
abscondito tabernaculi sui. Vacate, itaque, dilectissimi,
et videte quoniam ipse est Deus (Psal. XLV,
11). Verum, ut hoc quandoque possitis, curandum est vobis prius ut
videatis quid estis vos, et, juxta ejusdem prophetae vocem: Sciant gentes quoniam homines sunt (Psal. IX,
21). Huic duplici considerationi tota haec vestra vocatio tribuatur,
sicut sanctus orabat: «Deus, noverim me, noverim te (AUGUSTINUS, in Confess. libris).» Quomodo enim notus sibi videtur homo,
laboris fugitans et doloris? aut quomodo scit se esse 0542D hominem, qui ad id paratus non est ad quod natus? Homo, inquit, nascitur ad laborem
(Job V, 7). Nam ad dolorem natum se dubitat, qui non natus est in
dolore. Sed dolorem parturientis clamor, laborem prolis fletus indicat et
vagitus. Quoniam tu laborem et dolorem consideras, ait
Propheta (Psal. IX, 14). Labor in actionibus, dolor in passionibus
est. Proinde qui se noverat hominem, ad utrumque paratus supplici confessione
dicebat: Paratum cor meum, Deus, paratum cor meum
(Psal. LVI, 8). Et geminam hanc praeparationem evidentius
exprimens, de actione quidem: Paratus sum, ait, et non sum turbatus, ut custodiam mandata tua (Psal.
CXVIII, 60). De passione vero: Ego, inquit, in flagella paratus sum, et dolor meus in conspectu meo
semper (Psal. XXXVII, 18). 0543A 2. Nemo sane in hac misera vita geminam hanc vexationem se
evadere glorietur. Nemo quippe ex omnibus filiis Adae sine labore hic vivit,
nemo sine dolore. Est qui declinat aliquos, sed incidit procul dubio in
graviores. In labore, inquit, hominum
non sunt, et cum hominibus non flagellabuntur. Non tamen continuo 1088 sine labore sunt, aut minime flagellantur. Denique propterea, inquit, tenuit eos
superbia. Gravis equidem labor, Operti sunt iniquitate et
impietate sua (Psal. LXXII, 5, 6). Gravibus plane flagellis,
siquidem non est gaudere impiis, dicit Dominus
(Isai. LVII, 21). Quod enim nec laboris anxietatem nec flagelli
sentiunt laesionem, ipsa jam insensibilitas vehementiam indicat passionis. Sudat
pauper in opere foris: sed nunquid minus anxie 0543B dives intus
in ipsa sua cogitatione laborat? Aperit iste os suum in oscitatione; aperit ille
in eructatione; et interdum ille gravius fastidio, quam iste inedia cruciatur.
Postremo velint, nolint, non modo homines, sed etiam daemones et faciunt et
patiuntur quod providentia summa disposuit. 3. Caeterum nec
leprosa obedientia, nec canina patientia commendatur. Inde est quod non
simpliciter petimus ut fiat voluntas Domini, quam in omnibus et per omnia fieri
certissimo constat: voluntati enim ejus quis resistit? sed ut fiat sicut in coelo et in terra. Quam nimirum adjectionem duabus
quoque praecedentibus petionibus nihilominus reor aptandam, ut Patrem nostrum
qui in coelis est exoremus, quatenus et nomen ejus sanctificetur, et regnum 0543C ejus adveniat, et voluntas fiat (Matth. VI, 9, 10).
Haec omnia sicut in coelo, sic et in terra. Alioquin ubi
non sanctificatur nomen ejus? ubi jam regnum ejus non venit, quando in nomine
Jesu omne genu flectitur, coelestium, terrestrium et infernorum (Philipp.
II, 10)? Scio te quia es Sanctus Dei, ait etiam
ipse malignus (Marc. I, 24). At longe aliter et dissimili prorsus
affectione nomen istud sanctificatur in coelis, ubi tam inenarrabili jucunditate
clamatur: Sanctus, sanctus, sanctus Dominus Deus sabaoth
(Isai. VI, 3). Sic et regnat non in terra solum, verum etiam in
gehenna, imperium habens vitae et mortis. Sed omnino dissimiliter regnat in his
qui inviti serviunt, et qui voluntarie famulantur. 0543D 4. Bonus cibus obedientia, de qua nimirum et ipse Dominus ait:
Meus cibus est ut faciam voluntatem Patris mei
(Joan. IV, 34). Et Propheta: Labores, ait,
manum tuarum quia manducabis; beatus es, et bene tibi
erit (Psal. CXXVII, 2). Bonus cibus patientia pauperum, quae
non peribit in finem, panis lacrymarum, panis doloris. Verumtamen utrique
necessarium est condimentum, sine quo uterque insipidus non modo non reficiat,
sed gustatus afferat mortem. Durissimus equidem cibus uterque, fratres, et, nisi
aliquod tertium saporabile apponatur, utique mors in olla. Quid vero tam
saporabile quam sapientia? Nempe lignum vitae est, quod et ipsas aquas Marath
per Moysen dulcoravit (Exod. XV, 25). Farinula est, quae pulmentum
prophetarum per Elisaeum saporavit 0544A (IV Reg. IV,
41). Ignis est, qui semper ardere praecipitur in altari (Levit. VI,
12). Oleum est, ob cujus inopiam virginibus fatuis ostium clauditur
nuptiarum (Matth. XXV, 12). Sal est, quod nulli sacrificio deesse
jubetur (Levit. II, 13). Inde est quod insulsos homines dicimus,
quos intelligi volumus minime sapientes. Et Dominus sal in nobis habere
praecipit (Marc. IX, 49). Apostolus quoque omnem nostrum sermonem
sale monet esse conditum (Coloss. IV, 6). 5. Puto
tamen hanc ipsam, quam obedientiae et patientiae tertiam addi volumus,
sapientiam nihilominus triplicem inveniri, ut nostrum hoc condimentum velut
tribus quibusdam herbis conficiatur. Opus est enim ut justitia sit in
intentione, hilaritas 0544B in operatione, humilitas in
reputatione. Insipida namque Deo et insulsa quodam modo nostra obedientia, seu
etiam patientia est, nisi omnium quae vel agimus, vel patimur, ipse sit causa;
quia et quidquid facimus, jubemur facere in gloriam Dei; et non si quid patimur,
sed si quid propter justitiam patimur, beati. Oportet autem pusillanimitatem
quoque et tristitiam in omnibus quae agenda sunt vel toleranda caveri; quia
hilarem datorem diligit Deus (II Cor. IX, 7). Denique hilaritas
ipsa et devota voluntas ad eam quam supra diximus praeparationem specialiter
noscitur pertinere. Porro elationem super omnia fugere necesse est. Quisquis
enim altum sapit, et opus ejus, et patientia vanum 1089
sapit; nec gravior ullus sapor, aut magis contrarius 0544C est
veritati. Videsne quam sit utile homini scire se hominem, ut proinde sit paratus
ad mandatorum obedientiam, et tolerantiam flagellorum: ac deinceps studeat ut,
qui nec laborem interim potest effugere nec dolorem, sic saltem laboret et
doleat ut haec sibi in cibos transeant salutares? Siquidem melior est obedientia quam victimae (I Reg. XV,
22); et: Melior est patiens viro forti
(Prov. XVI, 32). Inobedientia est causa mortis: omnes experimur,
omnes morimur propter eam. Impatientia, animae perditio est, dicente Domino: In patientia vestra possidebitis animas vestras (Luc.
XXI, 19). Nihilominus autem sapientia quoque, quam diximus, necessaria
est ad salutem. Siquidem non solum propter inobedientiam 0544D quibus obedientia defuit, aut propter impatientiam qui patientia
caruerunt; sed et qui non habuerunt sapientiam, propter suam insipientiam
perierunt 6. Et haec quidem ut sciant homines quoniam homines
sunt, actionibus jam et passionibus deputati; erat quando in actione et
meditatione positus erat homo, sine passione habens actionem, habens etiam sine
labore meditationem. Dico autem quando positus est in paradisum, ut operaretur
et custodiret. Verum hinc quoque si non caderet, erat aliquando promovendus, ut
sola jam frueretur contemplatione: sicut et ex hoc inferiori gradu, quem modo
tenet, nisi resurgere satagat, in infimum est quandoque casurus: videlicet ut in
sola jam passione versetur, quod nec opus nec ratio, sed tantum passio apud 0545A inferos sit. Felix quidem cujus animam corpus non aggravabat,
quia nec corrumpebatur. Sed longe felicior, si ad hoc pervenisset, ut minoratus
actu, plenius perfectusque perciperet sapientiam, gratis diligens corpus,
tanquam in nullo indigens corpore. Esset enim hic pulcherrimus ordo, et erit
adhuc quando erit. Neque enim aliquatenus desperandum, ut videlicet sicut anima
Deo, sic animae caro dicere videretur: Quoniam bonorum meorum
non eges; Adimplebis me laetitia, ait, cum vultu tuo
(Psal. XV, 2, 11). Inde plenitudo, inde satietas, cum apparuerit
gloria tua. Nam quod de corporum reformatione, et conformatione claritati
corporis ejus exspectamus, ex abundanti quodam modo et mensurae supereffluentia
erit: ut feliciter quidem in ipsius glorificatione, 0545B sed non
principaliter gaudeamus. Uxor, inquit, tua, sicut vitis abundans, in lateribus domus tuae.
Honorabitur caro, sed juxta mensuram suam, non in medio domus habitans, sed
seorsum; nec in facile nobis, sed in latere constituta. Filii
tui, sicut novellae olivarum, in circuitu mensae tuae (Psal. CXXVII,
3). Nimirum opera etiam ipsa non deerunt, sed quae nunc fiunt, non quae
fient tunc; sicut scriptum est: Opera enim illorum sequuntur
illos (Apoc. XIV, 13). Verum etsi gratulemur et agamus gratias
Deo super his quae ipsius adjutorio gessimus, non primum tamen eis locum
dabimus, sed in circuitu locabuntur. 7. Nunc vero in regione
corporum habitantes, corporibus sumus obnoxii: et ex quo dissipaverunt 0545C legem parentes nostri, non modo faciendi tempus est, sed etiam
patiendi, et omnium nostrum amplius labor et dolor. Durus equidem cibus est
hordeaceus panis; sed offenso rege, pulsus palatio miles quamlibet delicatus, ad
unum forte quem solum habet servulum divertere opus habebit: ibi fovere
latebras, et insolita capere prandia apud eum; regales delicias pultibus
rusticanis, ac nobiles stratus sterquilinio mutare servuli, juxta illud
propheticae lamentationis: Qui nutriebantur in croceis,
amplexati sunt stercora (Thren. IV, 5). Ibique hoc maxime
propheta deplorat, oblitas propriae conditionis ingenuas creaturas tantam
dissimulare miseriam: nec modo non reputare quod tolerant, sed tanquam bona
magna complecti, quae paulo minus extrema sunt mala. 0545D Propterea siquidem et de se ipso ait: Ego vir
videns paupertatem meam in virga indignationis ejus (Thren. III,
1). 1090 8. Gemamus nos sub hoc
onere, fratres, et praesentes deploremus aerumnas. Frequenter quisque nostrum in
vocem piae querimoniae erumpat, et clamet: Infelix ego homo,
quis me liberabit de corpore mortis hujus? (Rom. VII, 24)
Studeamus etiam furari aliquando nosmetipsos; et a pessimis occupationibus istis
subripere vel ad horam: jaculari animos, vibrare corda in id quod suum est, et
quod quanto naturalius, tanto suavius est. Hoc enim est quod dicitur: Vacate, et videte quoniam ego sum Deus (Psal. XLV,
11). Neque enim est oculorum visio 0546A ista, sed
cordium, cum Dominus dicat: Beati mundo corde, quoniam ipsi
Deum videbunt (Matth. V, 8). Proprium hoc cordis bonum; nec
servili ad hoc indiget instrumento. Proprius enim animae cibus est, de quo
Propheta: Aruit, inquit, cor meum, quia
oblitus sum comedere panem meum (Psal. CI, 5). Sane quod
dicimus: Dictu facilius nihil est; in comparatione dicimus operum, quod longe
sit volubilior lingua, quam dextera, et levius haec ad verbum, quam ad actum
illa moveatur. Alioquin et dictu et actu cogitatus facilior est, quod in eo
quidem suo ipsius ore loquatur anima, suis videat oculis, suis manibus operetur.
Quamvis et hic interdum laborare eam necesse est etiam in gemitu suo, et intra
proprium quoque cubile compungi. Siquidem usque 0546B adeo vita
nostra inferno appropinquavit, qui solius utique passionis est locus, ut et
actionem passio, imo et ipsam quoque cogitationem actio et passio pariter
occuparint. Nonne enim nobis quodam modo passivae sunt actiones, et in cogitationibus etiam dolor et labor? Heu vitula Ephraim docta
diligere trituram (Osee. X, 11), assueta jugo, ignara quietis!
quando veniam et apparebo ante faciem Dei? Quando cessabunt haec omnia, et jam
non erit amplius neque luctus neque clamor, sed nec ullus dolor neque labor
ullus? Quando inebriabit animam ubertas domus Dei, et torrens ille indeficiens
voluptatis divinae? Quando totam sibi eam serenissimi contemplatio luminis
vindicabit? Filioli, concupiscamus 0546C in atria Domini; crebro
suspiremus illuc. Patria nostra ipsa est, odoremus [alias
adoremus] saltem et a longe salutemus eam. Amen. SERMO III. De cantico Ezechiae
regis, «Ego dixi in dimidio dierum meorum,» etc. (Isa. XXXVIII,
10-20.)1. Viri sanguinum et dolosi non dimidiabunt
dies suos (Psal. LIV, 24), perseverantes in sua vetustate usque ad
mortem; et hoc quia non timent Dominum. Verum qui timore Dei initiatur ad
sapientiam, is continuo dimidiat dies suos, exclamans prae timore: Vadam ad portas inferi. Cujus utique inferi metu cum coeperit
quiescere a malis, incipit de bonis quaerere consolationem, quia necesse est in
alterutro consolari. Est autem bona consolatio de spe salutis 0546D aeternae, in quam, sublatis peccatis quae separabant inter ipsum
et Deum, per Dei gratiam reviviscit et hilarescit. In quo cum coeperit
proficere, quia hoc est pie vivere in Christo, necesse est, teste Scriptura,
persecutionem patiatur (II Tim. III, 12): ut recens gaudium
vertatur in moerorem, et dulcedo boni, vix summis, ut ita dicam, labiis attacta,
in amaritudinem commutetur, ita ut libeat dicere: Versa est
cithara mea in luctum, et cantatio mea in plorationem (Job. XXX,
31). Plorat ergo amarius amissam dulcedinem, quam prius fleverat admissam
peccatorum amaritudinem: et hoc tandiu facit, donec, Deo miserante, consolatio
redit. Qua denuo 0547A redeunte, cognoscit eam, quam passus est,
tentationem, probationem fuisse, non desolationem: porro probationem fuisse ad
eruditionem, non ad destructionem, sicut scriptum est: Visitas
eum diluculo, et subito probas illum (Job. VII, 18). Unde et
cognito suo de tentatione profectu, non tantum non refugit, sed etiam tentari
appetit: Proba me, inquiens, 1091 et tenta me (Psal. XXV, 2). Crebris itaque
hujuscemodi vicissitudinibus inter gratiae visitationem et tentationis
probationem in schola virtutum proficiens, faciente utique visitatione ne
deficiat, tentatione ne superbiat: tali tandem exercitio mundato oculo
interiori, statim adest lux, cui fideliter inhaerere cupiens, sed corpore
pressus non praevalens, ad se ipsum nolens dolensque resilit. Gustato 0547B tamen aliquatenus quam dulcis est Dominus, ejus etiam, cum ad
sua redierit, in cordis palato saporem retinet: quo fit ut jam ipsum, non ipsius
quaecunque bona desideret. Et haec est charitas non quaerens quae sua sunt; haec
facit filium non quaerentem sua, sed Patrem diligentem. Timor quippe faceret
servum in sua commoda declinantem, spes mercenarium sua lucra sectantem. 2. Per hos procul dubio gradus Ezechias transiit, et innotuit
transituris: Ego dixi in dimidio dierum meorum: Vadam ad
portas inferi. Ac si diceret: Cum, deposita imagine terrestris hominis,
imaginem coelestis velle portare coepi; a timore, ut scriptum est, concipiens
(Isai. XXVI, 17, 18) exclamavi: Vadam ad portas
inferi. Quo tamen timore nequaquam 0547C desperans, quaesivi residuum annorum meorum, ut jam mihi vivere
inciperem, qui contra me vixeram usque adhuc. Quaesivi autem ab illo qui dixit:
Sine me nihil potestis facere (Joan. XV, 5).
Neque enim ad ipsum sine ipso, non dicam reverti, sed nec converti quidem
poteram: utpote spiritus vadens et non rediens. Quaesivi,
ergo, residuum annorum meorum. Quo accepto (non enim
negat qui incitat ad quaerendum) statim veram experior sententiam Sapientis, qui
ait: Fili, accedens ad servitutem Dei, sta in timore, et
praepara animam tuam ad tentationem (Eccli. II, 1).
Tentationibus itaque cum urgerer, et spes recens, quam conceperam salutis, mihi
jamjamque intercludi videretur: Dixi: Non videbo Dominum 0547D meum in terra viventium: quod utique in abundantia
praesumpseram. Dixi enim in abundatia
mea: Non movebor in aeternum; non attendens quod in voluntate tua, non in potestate mea praestitisti decori meo virtutem. Quamobrem avertisti faciem tuam a me, et factus sum conturbatus
(Psal. XXIX, 7, 8), nequaquam jam visurus Dominum Deum, id est
Patrem, in terra viventium. Non aspiciam hominem ultra,
videlicet Filium, de quo dictum est: Et homo est, et quis
cognovit eum? (Jerem. XVII.) Sed nec
habitatorem quietis, id est Spiritum sanctum, de quo scriptum est: Super quem requiescet Spiritus meus, nisi super humilem et
quietum? (Isai. LXVI, 2.) 3. Addit quoque:
Generatio mea ablata est et convoluta 0548A est
a me: hoc est, bonorum operum proles, quam ex timore coeperam parturire, ut
de anima nostra possit dici: Et quae multos habebat filios,
infirmata est. Ablata est autem pia haec soboles, et
convoluta est a me quasi tabernaculum pastorum: ad tempus utique credita,
non tradita in aeternum. Item adjecit: Praecisa est velut a
texente vita mea: ut discerem profectus vitae meae non in mea, sed in manu
Omnipotentis, sicut tela in manu texentis; quandoquidem dum
adhuc ordirer, hoc est statim in initio, succidit
me, quatenus eodem pene tempore et dederit et tulerit quod donarat. Sed si
defecit virtus mea, non tamen dereliquit me; ne, qui coeperat, non posse
perficere videretur. Quid multa? In veritate mox comperi quia virtus in
infirmitate 0548B perficitur (II Cor. XII, 9); et
aio: Bonum mihi quia humiliasti me (Psal. CXVIII,
71). Cognovi enim quia de mane usque ad vesperam finies
me, id est consummabis me. Non in solo mane visitationis, aut tantum in
vespera tentationis, sed in utroque simul erit perfectio mea. Stultus ego, qui
tantum sperabam usque ad mane, cum David dicat: A custodia matutina usque ad noctem speret Israel in Domino
(Psal. CXXIX, 6). Et quoniam pusillus in spe, quasi leo sic contrivit omnia ossa mea: robur omne videlicet,
de quo adhuc sub tutela gratiae futurorum improvidus confidebam. Contrivit autem
quis, nisi adversarius noster diabolus, qui tanquam leo rugiens circuit,
quaerens quem devoret? (I Petr. V, 8.) Tu ergo, Domine, ex hac
contritione humiliatum et probatum, 0548C de
mane usque ad vesperam 1092 finies
me, quoniam et factum est mane et vespere dies unus. 4.
Quamobrem ego, ut didici, benedicam Dominum in omni tempore, hoc est mane et
vespere; non sicut ille qui confitebitur tibi cum benefeceris ei (Psal.
XLVIII, 19): non sicut illi, qui ad tempus credunt, et in tempore
tentationis recedunt (Luc. VIII, 13): sed dicam cum sanctis: Si bona suscepimus de manu Domini, mala autem quare non
sustineamus? (Job II, 10.) Et in mane quidem sicut pullus hirundinis, sic clamabo, in vespere autem meditabor ut columba: quatenus et cum gratiae matutinum
arriserit, in modum hirundinis exsultans et clamitans gratias agam pro
visitatione; et cum vespera ingruerit, 0548D non deerit
sacrificium vespertinum, cum instar columbae gemens, lacrymas fundam in
tribulatione. Sic enim deserviet tempus utrumque Deo, cum et ad vesperam
demorabitur fletus, et ad matutinum laetitia. Moerens moerebo in vespera, quo
laetus fruar matutino. Placet uterque Deo, et peccator compunctus, et justus
devotus: cui e regione displicet tam ingratus justus, quam peccator securus. Aut
certe sicut pullus hirundinis hac illacque discurrens,
Marthae me officiis mancipabo, hilarem datorem me exhibens omni necessitatem
patienti: et meditabor ut columba; gemendo utique quod
obstat, dum quod restat intueor. Hoc autem faciam mane et vespere, hoc est prius
et posterius, juxta quod in typum utriusque vitae dictum est a Laban: 0549A Non est consuetudinis ut minores ante tradamus
ad nuptias (Gen. XXIX, 26). quanquam indifferenter de altera
ad alteram transeatur. Quod significare Job puto, ubi ait: Si
dormiero, dico: Quando surgam? et rursum exspectabo vesperam (Job.
VII, 4). Quiescens quippe in vespera contemplationis, mane desiderabat,
quo surgeret ad actionem: rursumque negotiis fatigatus exspectabat vesperam,
libenter repetens otia contemplationis. 5. Potest et per
garrulam aviculam cantus simul psallentium in Ecclesia, et per gementem columbam
privata orationum suspiria designari. Sed mediam sententiam magis velle videtur
sequens versiculus: Attenuati sunt oculi mei, suspicientes in
excelso. Sive enim dicatur, attenuati, hoc est
subtiles facti, 0549B pro assiduitate suspiciendi in excelso,
videlicet sublimia atque excelsa contemplandi; sive intelligatur, attenuati, id est reverberati, et a suo quodam modo acumine
imminuti, juxta illud: Defecerunt oculi mei in eloquium
tuum (Psal. CXVIII, 82); et rursum: Memor
fui Dei, et delectatus sum, et exercitatus sum, et defecit spiritus meus
(Psal. LXXVI, 4): sive ergo illo, sive hoc modo accipiatur, non
aliud quam contemplatio designatur. Caeterum posterior expositio sequentibus
magis convenire videtur. Ait enim: Domine, vim patior.
Quasi dicat: Domine, non sponte, sed invitus retrahor et arceor a tui
contemplatione; quia corpus quod corrumpitur aggravat animam, et deprimit
terrena inhabitatio sensum multa cogitantem (Sap. IX, 15). Responde ergo tu, 0549C o Conditor, pro me, qui nosti naturae conditionem. Aut si peccata mea hoc
faciunt, nec est culpa naturae, sed meae pessimae consuetudinis etiam sic
nihilominus responde pro me, affigens peccata cruci, et sanguine tuo delens, ut
non sit quod me impediat contemplantem. Nam quid dicam, aut
quid respondebit mihi, cum ipse fecerit? Ad quem me videlicet alium vertam,
aut quis alius respondebit pro me, cum ipse, non alius, hanc mihi difficultatem,
imo impossibilitatem imposuerit, dando super me illam sententiam: In sudore vultus tui comedes panem tuum? (Gen. III,
19.) 6. Quod si non fecerit,
legitur, sed, fecerim; arguit se, quod quasi culpam in
auctorem retorserit, 0549D cum de natura causatus est; et totum
sibi imputat et suis peccatis, dicens: Quid dicam, aut quid
respondebit mihi, cum ipse fecerim? hoc est, id quod patior, peccando
meruerim. Quamobrem unum est quod facere possum: Recogitabo
tibi omnes annos meos in amaritudine animae meae. Nempe non sum dignus ut
valeam te recogitare cum dulcedine: faciam quod 1093 possum;
cogitabo me ipsum in amaritudine animae meae. Lucem habitas inaccessibilem, nec
queo diu infirmam mentis aciem radio tui fulgoris infigere, et ob hoc confusus
redeo ad consuetas et familiares mihi tenebras vitae meae pristinae: non quidem
in eis iterum jacendo cum mortifera delectatione, sed puniendo eas et
recogitando in amaritudine animae meae. Oportebat quidem, si 0550A fieri posset, revivere me, ut ita loquar, denuo, quod male vixi:
sed quia hoc non possum, saltem recogitabo tibi omnes annos meos in amaritudine
animae meae; faciam recogitando, quod reoperando non possum. Recogitabo autem
tibi, quia tibi soli peccavi; ut in quo ego me condemno, tu justificeris, et
vincas misericordia, cum de me judicabis. Jam quidem et ante cogitaveram ea; sed
quia non satis punita sunt quae me adhuc impedire possunt, rursum redeo ad ea
recogitanda in amaritudine animae meae, quousque ita penitus exstirpata sint ut
jam impedire non possint. 7. Nec infructuosum, ut arbitror,
erit hoc studium. Nempe si sic vivitur, imo quia sic
vivitur, non quidem carne, sed spiritu, et in talibus vita
spiritus 0550B mei, hoc est tam in mei consideratione quam
in tui contemplatione, magis ac magis corripies me, et
vivificabis me. Siquidem corripior, cum me cogitando compungor: revivisco,
cum te sublevatus utcunque intueor. Itaque ostendendo me mihi, corripies;
ostendo te, vivificabis. Porro vivifices necesse est; quia ecce in pace amaritudo mea amarissima. Amaram passus sum
amaritudinem pro peccatis in principio conversionis, unde exclamavi: Vadam ad portas inferi: amariorem pro terroribus in profectu
conversationis, quando dixi: Non videbo Dominum Deum in terra
viventium. Sed ecce jam peccatis poenitentia punitis, et sopitis
terroribus, qui impugnare solebant, in hac tamen pace amarissimam sustineo
amaritudinem pro defectu contemplationis. Verum 0550C qui et mihi
peccata miserando donasti, et tentationes juvando superasti, etiam nunc, o
Domine, reddes mihi laetitiam salutaris tui. Hoc quippe est quod ait: Tu autem eruisti animam meam ut non periret, in conflictu
videlicet vitiorum, sive in impetu tentationum: projecisti
post tergum tuum omnia peccata mea, secundum multitudinem miserationum
tuarum. 8. Nec immerito; neque enim infernus
confitebitur tibi, quo utique ego pene descenderam, cum irruentibus
pulsarer tentationibus: quippe quia nisi Deus adjuvit me,
paulo minus habitasset in inferno anima mea (Psal. XCIII, 17).
Sed neque mors laudabit te, qua nimirum aliquando
detinebar, dum adhuc jacerem mortuus in peccatis. Nec
exspectabunt qui descendunt 0550D in lacum veritatem tuam:
qui scilicet post gustatam dulcedinem contemplationis in lacum descendunt
desperationis. Mors siquidem est jacenti in peccatis ante conversionem: infernus
succumbenti tentationibus post acceptam remissionem; lacus vero desperanti post
expertam contemplationem. Nam quanto quis ad altiora profecerit, tanto gravius,
si corruerit, colliditur, quando ruit. Non itaque infernus confitebitur tibi, hoc est qui jam quidem sunt
conversi, sed tentationibus superantur: neque mors laudabit
te, hi utique qui necdum conversi aut confessi, laetantur potius cum
malefecerint, et exsultant in rebus pessimis (Prov. II, 14). A
mortuo quippe, quasi qui non sit, perit confessio (Eccli. XVII,
26). Nec exspectabunt qui descendunt in lacum 0551A veritatem tuam: quos de fastigio divinae contemplationis in
lacum propriae diffidentiae forte devolvi contigerit. Quod procul dubio fit, cum
nimia quis tristitia post acceptam tantam laetitiam absorbetur. At vero vivens, vivens ipse confitebitur tibi. Est qui vivens carne,
mortuus est spiritu; et est qui mortuus carne, nihilominus mortuus est spiritu;
sed horum neuter laudabit te, aut confitebitur tibi. Caeterum vivens, vivens ipse confitebitur tibi: qui videlicet non
tantum carne, sed et spiritu vivit, ipse confitebitur tibi, sicut et ego 1094 hodie. Hac me duplici vita tuo munere vivere confido.
Sequitur: 9. Pater filiis notam faciet
veritatem tuam. Non revelatur servo veritas, quia servus nescit quid faciat
0551B dominus ejus (Joan. XV, 15). Sed nec
mercenarius rapitur ad contemplandam veritatem, qui propriam quaerit utilitatem.
Filio autem pater notam faciet veritatem suam, quem audit dicentem: Verumtamen non quod ego volo, sed quod tu, Pater
(Matth. XXVI, 39). Revelatur itaque servo Dei potestas; mercenario
felicitas, filio veritas. Non quod in Deo ista discreta sint, cui idem posse,
quod felicem et veracem esse: sed quod a creatura Creator pro diversis ejusdem
creaturae affectibus, diversis sentiatur respectibus. Cum sancto enim sanctus,
et cum perverso erit perversus (Psal. XVII, 26). Audi denique vocem
filii. Domine, salvum me fac. Quare? forte ne ardeat in
inferno, forte ne fraudetur praemio? Non, inquit; sed psalmos
nostros cantabimus cunctis 0551C diebus vitae nostrae in domo
Domini. Non, inquit, quaero salutem ut poenas vitem, aut in coelo regnem;
sed ut te in aeternum cum illis laudem, de quibus scriptum est: Beati qui habitant in domo tua, Domine; in saecula saeculorum
laudabunt te (Psal. LXXXIII, 5). Servus dicit Vadam ad portas inferi. Mercenarius: Non
videbo Dominum Deum in terra viventium. Filius: Psalmos
nostros cantabimus cunctis diebus vitae nostrae in domo Domini. Cui simile
est illud: Aperite mihi portas justitiae; ingressus in eas
confitebor Domino (Psal. CXVII, 19). Et qui timet ire ad
portas inferi, et qui Deum cupit videre propter quietem sui, uterque profecto
quaerit quae sua sunt. Porro qui psalmos cantare desiderat in domo 0551D Domini, non sua vel pericula fugit, vel lucra appetit; sed illum
procul dubio diligit, quem laudare gestit cunctis diebus vitae suae. Laudatur
non immerito in aeternum, qui vivit et regnat per omnia saecula saeculorum.
Amen. SERMO IV. De quaerendo Deo, et triplici vinculo quo cohaeremus Deo
De triplici cohaerentia vinculorum, clavorum et
glutinorum].1. Non hic stamus tota die otiosi. Scimus
enim et quid quaerimus, et quis est qui nos conduxit. Deum quaerimus, Deum
exspectamus. Non est parva res, nec parvi animi, cum illa quae singulari
pietatis nomine gloriatur, saepius sese queratur esse frustratam, dicens: Quaesivi illum, et non inveni (Cant. 0552A III, 1). Est enim sicut amabilis, ita etiam admirabilis;
quia cum non quaeritur invenitur, et non invenitur cum quaeritur. Si nati
essemus ex quo factus est homo super terram, et usque ad centum millia annorum
vita nostra extenderetur, non esset tamen condigna quaesitio hujus temporis ad
futuram gloriam quae revelabitur in nobis. Ecce nunc tempus quaerendi, ecce nunc
dies inveniendi prae manibus sunt. Quaerite, inquit, Dominum dum inveniri potest; invocate eum dum prope est
(Isai. LV, 6). Erit tempus quando non erit locus, cum ille fons
miserationis interminabili siccabitur siccitate. Quaeretis
me, inquit, et non invenietis (Joan. VII,
34). Bonus es, Domine, animae quaerenti te. Si quaerenti, quanto magis
invenienti? Si tam dulcis est memoria, qualis 0552B erit
praesentia? Si mel et lac dulce est sub lingua, quid erit super linguam? 2. Hinc probate vos, fratres, si in via estis, si non exorbitatis.
Laetetur, inquit, cor quaerentium
Dominum (Psal. CIV, 3). Si gaudetis ad labores, si inoffenso,
si indefesso pede curritis viam mandatorum Dei, si quotidie utriusque hominis
status recentior est ad proficiendum, quam ad incipiendum; profecto quaeritis
faciem ejus semper. Quo ergo abiit dilectus ex dilecto, et quaeremus eum? Ubi
est? Quid dixi miser! Sed ubi non est? Altior est coelo, inferno profundior,
latior terra, mari diffusior. Nusquam est, et ubique est; quia nec abest ulli,
nec ullo capitur loco. Ipse hic est, sed ego hic non sum. Quam verisimilius
videretur, ut tu hic non esses, et ego 0552C hic essem, Domine!
Sed ego nec hic, nec alibi sum; quia ad nihilum redactus sum, et nescivi
(Psal. LXXII, 22). Vere ad nihilum, 1095 id est
ad peccatum, et nescivi; quia non fui ibi cum primus parens meus devoravit me
morsu amarissimo. Hinc est quod, corde confractus et corpore, diffluo in
voluptates, in amaritudines, habens innatam culpam, poenam cognatam, totus
fluidus et enervis. Ille autem qui idem ipse est, qui dixit: Ego sum qui sum (Exod. III, 14), veraciter est,
cui est esse quod est. 3. Quae ergo participatio, quae
conventio illius qui non est ad illum qui est? Quomodo possunt tam diversa
conjungi? Mihi, ait sanctus, adhaerere
Deo bonum est (Psal. LXXII, 28). Immediate ei conjungi non
possumus; sed per medium aliquod poterit 0552D fieri fortassis
ista conjunctio. Et ne diutius vos protraham, tria sunt vincula quibus ei
astringimur; et sic tria, ut sola: cum solis istis, vel istorum similibus, omne
quod ligatur, ligetur. Et primum accipite funes; secundum clavos ligneos vel
ferreos; tertium gluten. Primum astringit fortiter et dure; secundum fortius et
durius; tertium suaviter et secure. Fune quodam modo alligatus est Redemptori,
si quis forte, dum vehementiori tentatione turbatur, proponit sibi honestatis
intuitum, memoriam promissionis, et hoc interim se fune retinet, ne propositum
penitus abrumpatur. Durum profecto vinculum et molestum, sed et periculosum
nimis, et quod diu tenere non possit: siquidem putrescunt funes, et 0553A pudoris vinculum aut obliviscimur, aut abrumpimus cito. Est
autem qui clavis configitur Domino majestatis, quem timor Dei ligat, qui non
expavescit ad vultus hominum, sed ad memoriam gehennalium tormentorum; et hic
quidem peccare non metuit, sed ardere. Durius tamen et fortius primo imprimitur;
quia cum ille vacillet in proposito, iste propositum non amittit. Tertius vero
glutine ei conglutinatur, id est charitate, qui tam suaviter quam secure ligatus
adhaerens Deo, unus spiritus est cum eo. Iste est qui quaecunque, undecunque,
sive quae facit, sive quae ei fiunt, ad suum commodum revocat et retorquet.
Beatus hujusmodi homo, et abundantis spiritus influens majestate, qui suavis et
unctus portat omnes, et neminem onerat ipse: qui terribilius et horribilius 0553B ipsa gehenna judicat in re vel levissima vultum Omnipotentis
scienter offendere. Hic est fratrum amator et populi Israel. Hic est qui multum
erat pro populo, et pro civitate sancta Jerusalem (II Machab. XV,
14). Glutino bonum est, ait Isaias (Isai
XLI. 7). Bonum est revera et jucundum, quia alia duo, ne mala dixerim,
comparatione istius gravia et importabilia sunt. 4. Sed ille
misericors oculus, qui novit figmentum nostrum, neminem salvandorum dimittit in
primo, sed provehit ad secundum; et ne ibi quidem deserens, de secundo perducit
ad tertium. Primo siquidem quia pudet deserere aestuantes vix sustinemus ad
horam; secundo jam timentes et sperantes proficimus; tertio perficimur amantes.
Sic igitur duobus praecedentibus 0553C timore pariter et pudore
exclusis, in solius amoris reclinatorio commoramur. Ita et Christus prius quidem
ligatur, secundo crucifigitur, tertio glutinosa aromatum inunctione linitur: non
quod opus haberet corpus illud hujusmodi aromatibus solidari, quod dissolvi
omnino non poterat, aut videre corruptionem; sed qui propter nos Judaeorum sputa
sustinuit, propter nos quoque fidelium non est dedignatus unguenta. Et attende,
quod vix unius diei spatio in funibus et clavis moratus, cum unctione victor, et
victurus perenniter resurrexit. Sic et electos in duobus praedictis non diutius
patitur immorari, sed ungit eos unctione misericordiae suae, ut crucifixi mundo,
et mundus illis, jam resurgant in novitate spiritus, et dicant: Quis nos separabit a 0553D charitate Dei?
(Rom. VIII, 35.) 5. Hoc glutino agglutinavit nos
sibi ille divinus intuitus a constitutione mundi, ut essemus sancti et
immaculati in conspectu ejus in charitate. Scimus enim quia qui natus est ex
Deo, non peccat, quia generatio coelestis servat eum (I Joan. V,
18). Generatio coelestis est aeterna praedestinatio, qua Deus praevidit
nos conformes fieri imagini 1096 Filii sui. Ex his nullus
peccat, id est, in peccato perseverat ; quia novit Dominus qui sunt ejus, et propositum Dei manet
immobile. Etsi horrendorum criminum nota David inuritur, etsi Maria Magdalene
septem daemoniis cumulatur, etsi princeps apostolorum 0554A in
profundum negationis submergitur: non est tamen qui de manu Dei possit eruere.
Quos enim praedestinavit, hos et
vocavit: et quos vocavit, hos et justificavit (Rom. VIII, 30).
Nonne huic adhaerere Deo bonum est? Quaerite, fratres, quaerite Dominum, et
confirmamini; quaerite faciem ejus semper (Psal. CIV, 4). Quaerite
Dominum, et vivet anima vestra (Psal. LXVIII, 13). Et anima mea, inquit, illi vivet
(Psal. XXI, 31), quae mundo mortua est. Quae enim mundo vivit, non
illi vivit. Sic ergo quaeramus eum, ut et semper quaeramus, et cum venerit
quaerere nos, dicat de nobis: Haec est generatio quaerentium
eum, quaerentium faciem Dei Jacob (Psal. XXIII, 6). Sicque
aperiantur portae aeternales, et introeat rex gloriae, et nos cum illo, qui est
Deus benedictus in saecula. Amen. SERMO V. De verbis Habacuc, II, 1, «Super custodiam
meam stabo.»0554B 1. Legimus in
Evangelio, quod praedicante aliquando Salvatore, et sub mysterio edendi corporis
sui discipulos ad communicandum passionibus suis admonente. dixerint quidam: Durus est hic sermo; et ex hoc jam non fuerint cum eo.
Interrogati vero discipuli an et ipsi vellent abire: Domine, inquiunt, ad quem ibimus? verba
vitae aeternae habes (Joan. VI, 61, 67, 68, 69). Ita dico
vobis, fratres, usque hodie quibusdam manifestum est quoniam verba quae loquitur
Jesus, spiritus et vita sunt; et propterea sequuntur illum: aliis dura videntur,
et miseram alibi 0554C quaerunt consolationem. Sapientia siquidem
in plateis clamitat, in lata videlicet et spatiosa via quae ducit ad mortem, ut
revocet ambulantes per eam. Denique Quadraginta annis,
inquit, proximus fui generationi huic, et dixi: Semper hi
errant corde (Psal. XCIV, 10). Habes et in alio psalmo: Semel locutus est Deus (Psal. LXI, 12). Semel
utique, quia semper. Una enim, et non interpolata, sed continua et perpetua
locutio est. 2. Revocat autem peccatores ad cor, de cordis
errore redarguit, pro eo quod ibi habitet ipse, ibique loquatur, faciens nimirum
quod docuit per prophetam dicentem: Loquamini ad cor
Jerusalem (Isai, XL, 2). Nam Babylon, quoniam terra est, nec
potest sustinere universos sermones ejus; elongatur a corde, et in carne magis
ambulat, tanquam mortua 0554D a corde, imo tanquam columba
seducta non habens cor. Vult enim laetari cum malefecerit, et exsultare in rebus
pessimis: audiensque vocem Domini hujus modi gaudia nullatenus approbantem, sed
detestantem, sed arguentem, sed condemnantem, fugit, et abscondit se in
similitudine praevaricatoris Adae. Sed heu me! quam vile operimentum quaeris,
misera anima! quam inutile quaeris operimentum! Folia enim sunt quae intexis;
folia, inquam, quae nil tibi caloris praebeant, nil habeant soliditatis. Orto
denique sole arescent, et ventus urens disperget illa; tu vero nuda et misera
remanebis. Tunc ergo nihil opertum quod non reveletur, quoniam veniet Dominus,
0555A qui et illuminabit abscondita tenebrarum, et manifestabit
consilia cordium. Non erit jam quo lateas, misera. Frustra dices montibus: Cadite super nos: et collibus: Operite
nos (Osee, X, 8); quoniam nudam et apertam oportebit te stare
ante tribunal Christi, ut audias vocem judicii, quae vocem consilii
contempsisti. Ecce enim quid loquitur Deus: Agite,
inquit, poenitentiam (Matth. III, 2): et
dissimulant multi, et continent aures suas, et dicunt: Durus
est hic sermo, Non sic impii, non sic dissimulare poteritis, cum sonabit
asperum illud verbum, et auditio mala: Ite, maledicti, in
ignem aeternum (Matth. XXV, 41). 3. Videtis,
fratres, quam salubriter admoneat nos Propheta, ut si vocem ejus audierimus
hodie, non obduremus corda nostra. Eadem enim pene 0555B verba et
in 1097 Evangelio legitis, et in propheta. Ait enim Dominus
in Evangelio: Oves meae vocem meam audiunt (Jon. X,
27). Et sanctus David in psalmo: Populus, inquit,
ejus (hand dubium quin Domini) et oves
pascuae ejus, hodie si vocem ejus audieritis, nolite obdurare corda vestra
(Psal. XCIV, 7, 8). Utilius namque et multo salubrius est hodie
audire cum consulentem, consolantem, admonentem, docentem; et, ut multum,
arguentem, increpantem, corripientem: quam in die illa tam amara, tam lugubri,
tam tenebrosa audire illum judicantem, indignantem, ulciscentem, saevientem,
condemnantem. Bonum, inquam, mihi, ut humilier, ut corripiat me justus in
misericordia, et increpet me, quam ut 0555C oleum peccatoris
impinguet caput meum; ne forte terra inveniar, quam percutiat virga oris sui,
quando vasa figuli virga ferrea conterentur. Bonum mihi propter verba labiorum
ejus cum Propheta custodire vias duras (Psal. XVI, 4), quam pariter
cum impio interfici spiritu labiorum ejus. 4. Nunc autem si
quid amaritudinis sentio in voce ejus, non sine dulcedine est; quoniam, cum
iratus fuerit, misericordiae recordabitur: imo vero et ipsa indignatio non
aliunde quam de misericordia est. Quos enim amat, arguit et castigat, et
flagellat omnem filium quem recipit (Hebr. XII, 6); visitans in
virga iniquitates ejus, et in verberibus peccata ipsius; misericordiam autem
suam non dispergit ab eo. Propterea qui prudentes sunt, non 0555D operiunt vulnera sua, sed detegunt, et confitentur Domino
quoniam bonus, quoniam in saeculum misericordia ejus; et sic vinum
reprehensionis infundit, ut non desit oleum consolationis. Propterea, inquam,
sapiens apprehendit disciplinam, nequando irascatur Dominus, et jam secundum
multitudinem irae suae non quaerat, sed recedat zelus ejus ab ipso. Inde est
enim quod sapientis cor, ubi tristitia; cor vero stultorum, ubi laetitia:
(Eccle. VII, 5.) sed tristitia illius convertetur in gaudium, et
extrema gaudii illorum luctus occupabit. Audi denique Habacuc prophetam, quomodo
Dominicam non dissimulet increpationem; 0556A sed sedula ac
sollicita circa eam cogitatione versatur. Ait enim: Super
custodiam meam stabo, et figam gradum in munitionem; ut videam quid dicat mihi,
et quid respondeam ad arguentem me. Et nos ergo, fratres, obsecro, super
custodiam nostram stemus, quoniam tempus militiae est. Nec in sterquilinio hujus
miseri corporis, sed in corde, ubi Christus habitat, in judicio et consilio
rationis sit conversatio nostra: ita sane ut non in ipsa habeamus fiduciam, nec
fragili innitamur custodiae, sed figamus gradum in munitionem, firmissimae
petrae Christo totis viribus innitentes, sicut scriptum est: Qui statuit supra petram pedes meos, et direxit gressus meos
(Psal. XXXIX, 3). Sic ergo constituti et stabiliti, jam
contemplemur, ut videamus quid 0556B dicat nobis, et quid
respondeamus ad arguentem nos. 5. Primus enim contemplationis
gradus iste est, dilectissimi, ut incessanter consideremus quid velit Dominus,
quid placeat ei, quid acceptum sit coram ipso. Et quoniam in multis offendimus
omnes, et fortitudo nostra in illius rectitudinem voluntatis offendit, nec
conjungi ei aut coaptari potest; humiliemur sub potenti manu Dei altissimi, et
omnino solliciti simus miserabiles non exhibere in oculis misericordiae ejus,
dicentes: Sana me, Domine, et sanabor; salvum me fac, et
salvus ero (Jerem. XVII, 14), et illud: Domine, miserere mei, sana animam meam quia peccavi tibi
(Psal. XL, 5). Postquam enim in hujusmodi cogitationibus mundatus
est oculus cordis, 0556C jam non in spiritu nostro cum
amaritudine, sed in divino magis spiritu cum multa delectatione versamur; nec
jam consideramus quae sit voluntas Dei in nobis, sed quae sit in se ipsa. Vita
enim in voluntate ejus, ut hoc nobis in omnibus utilius atque omnino commodius
esse non dubitemus, quod ejus congruit voluntati. Et propterea, quam sollicite
conservare volumus vitam animae nostrae, tam solliciti simus, quoad possumus, ab
ea non deviare. Deinde cum jam in spirituali exercitio aliquatenus profecerimus,
ducem sequentes Spiritum, qui scrutatur etiam alta Dei; cogitemus quam suavis
sit Dominus, quam bonus in semetipso, orantes cum Propheta, 1098 ut videamus voluntatem Domini, et visitemus jam non cor
nostrum, sed templum ejus 0556D (Psal. XXVI, 4); et
cum eodem Propheta nihilominus dicentes: Ad me ipsum anima mea
conturbata est, propterea memor ero tui (Psal. XLI, 7). In his
enim duobus tota spiritualis conversationis summa versatur, ut in nostra
consideratione turbemur et contristemur ad salutem, in divina respiremus; ut de
gaudio Spiritus sancti habeamus consolationem; et hinc timorem et humilitatem,
inde vero spem concipiamus et charitatem. SERMO VI. De cute, carne et
ossibus animae.1. Beatus David in psalmo de justis
loquitur, dicens: 0557A Multae tribulationes
justorum, sed de omnibus his liberabit eos Dominus. Custodit Dominus omnia ossa
eorum; unum ex his non conteretur (Psal. XXXIII, 20, 21). Quod
nemo dictum esse de corporeis ossibus arbitretur: praesertim cum tot beatorum
martyrum ossa confracta sint manibus hominum impiorum, et contrita dentibus
bestiarum. Sed miranda prorsus et miseranda humanarum conditio animarum; quae,
licet tam multa foris ingenii vivacitate percipiant, nulla tamen perspicacitate
semetipsas, sicut sunt, nosse aut cogitare sufficiant; sed egeant omnino figuris
et aenigmatibus quibusdam corporearum similitudinum, ut ex visibilibus et
exterioribus possint vel aliquatenus invisibilia atque interna conjicere.
Ponamus itaque velut quamdam 0557B animae cutem
cogitationem, carnem affectionem, ut consequenter os ejus intentionem posssimus
accipere. Sic enim erit in ossis integritate animae vita, in carnis
incorruptione sanitas, in cutis specie pulchritudo. Quae sunt ergo tribulationes
justorum, nisi quod interdum decoloratur cutis, cum videlicet inutilis cogitatio
in corde versatur? Nonnunquam vero etiam caro vulneratur, quando scilicet ad hoc
usque cogitatio perniciosa procedit, ut delectatione corrumpatur affectio. Nam
ossa quidem justorum omnino integra atque illaesa custodiuntur a Domino, ut
nunquam frangatur propositum cordis eorum, nunquam salutis [alias, salubris] intentio conteratur; ut videlicet
concupiscentiae titillanti etiam detur assensus. Sicut enim peccati cogitatio
decolorat, affectio 0557C vulnerat, sic consensus omnino animam
necat. 2. Caveamus ergo, dilectissimi, cogitationes inutiles,
ut animarum nostrarum facies decora permaneat: ut obliti quae retro sunt, id est
populum nostrum et domum patris nostri, concupiscat Rex speciem nostram. Exeamus
de terra nostra, ut non comprehendat nos cogitatio spectans ad voluptatem
carnis. Exeamus et de cognatione nostra, id est a cogitationibus curiositatis,
quae nimirum, cum in sensibus corporeis habitet, carnali utique cognata est
voluptati. Exeamus etiam de domo patris nostri, ut fugiamus cogitationes
superbiae et vanitatis. Eramus nos aliquando, sicut et caeteri, filii irae:
eramus et nos ex patre diabolo, qui nimirum rex est super 0557D omnes filios superbiae, et in montibus elationis sedem sibi
atque habitaculum infelicissimum praeparavit. Quod si forte aliquando talis
aliqua cogitatio mentem subierit, tota sollicitudine laboremus citius abluere et
eradere sordem qua nos maculari conspicimus, clamantes cum Propheta, ac
dicentes: Asperges me, Domine, hyssopo, et mundabor; lavabis
me, et super nivem dealbabor (Psal. L, 9). Jam vero si quando
forte per incuriam et negligentiam nostram transierit cogitatio inutilis etiam
in affectum cordis, scientes quoniam non macula est jam, sed plaga, tota
festinatione ad auxilium Spiritus, qui adjuvat infirmitatem nostram, recurramus,
clamantes 0558A illud de psalmo, et dicentes: Domine, miserere mei, sana animam meam, quia peccavi tibi
(Psal. XL, 5). 1099 Humanae enim sunt
tentationes istae, nec ex toto caveri possunt, quandiu in hoc corpore mortis
peregrinamur a Domino. Nemo tamen parvipendat aut dissimulet ista; quoniam, etsi
non mortifera sunt, certe periculosa. 3. Intentionem vero et
propositum mentis ea sollicitudine custodiamus, fratres, qua vitam animarum
nostrarum volumus custodire; quoniam istud omnino est peccatum ad mortem, cum ex
consensu et deliberatione delinquimus, proprio judicio condemnati. Nec ideo sane
id dixerim, ut desperet si quis forte delicti hujus sibi conscius est, sed ut
expavescat praecipitium, et qui cecidit, 0558B adjiciat citius ut
resurgat. Noverit enim excedisse se a justitia, quicunque hujusmodi est. Cujus
os confractum est et comminutum, noverit praecisum se a corpore Christi, de quo
nimirum legitur: Os non comminuetis ex eo (Exod.
XII, 46; Joan. XIX, 36). Unde et in passione sua, licet plagis virgarum
in livorem decolorata sit cutis, ut livore ejus nos sanaremur; licet clavis
vulnerata sit caro, et lancea latus ejus apertum, ut sanguine ejus redimeremur;
os tamen non est comminutum ex eo. Propterea et sanctus David: Non est, inquit, occultatum os meum a te,
quod fecisti in occulto (Psal. CXXXVIII, 15). Et in alio
psalmo: Ossa, inquit, mea ut cremium
aruerunt (Psal. CI, 4). Quod tunc fit, cum omnem delectationem
boni prorsus amisisse videtur 0558C anima, solamque sibi aridae
intentionis fortitudinem reservasse. Et vide ne forte tale aliquid etiam beatus
Job pateretur, cum diceret; Pelli meae consumptis carnibus
adhaesit os meum (Job. XIX, 20): ut videlicet corrupta
affectione vix solam sibi intentionem spiritualis cogitatio
vindicaret. SERMO
VII.
De triplici gloria, in illud Apostoli, «Qui gloriatur, in
Domino glorietur.» (II Cor. X, 17, 18.)1.
Qui gloriatur, in Domino glorietur. Noverat Apostolus
gloriam propriam esse Creatoris, non creaturae, secundum illud: Gloriam meam alteri non dabo (Isai. XLII, 8);
et: Gloria in excelsis Deo, et in terra pax hominibus bonae
voluntatis (Luc. II, 14); 0558D itemque: Non nobis, Domine, non nobis, sed nomini tuo da gloriam
(Psal. CXIII, 9). Sed consideravit rationalem creaturam adeo
affectare gloriam, ut aut vix aut nunquam ab hoc compesci desiderio possit:
quippe quae ad imaginem facta est Creatoris. Propterea secundum datam sibi a Deo
sapientiam, saluberrimum adinvenit consilium; dicens: Quandoquidem persuaderi
nobis non potest non gloriari; saltem qui gloriatur, in Domino
glorietur. Et considera quantum superexcedat Pauli philosophia philosophiam
sapientium mundi hujus, quae nimirum stultitia est apud Deum (I Cor. III,
19). Cum enim nonnullos viderint philosophi alienis delectari laudibus,
0559A et gloriam ab invicem quaerere; qui inter eos fuere
praecipui, prudenter adverterunt vanam esse hujuscemodi gloriam, et penitus
contemnendam. Sed considerantes deinde, ac studiosius inquirentes quaenam
appetenda esset gloria sapienti; hic jam plane evanuerunt in cogitationibus
suis, propriam cuique sufficere gloriam arbitrantes, quasi vero anima, quae a
semetipsa esse non potest, a se possit esse beata. Sicut ergo cupidi laudis
alienae tota sollicitudine operam dabant ea operari quae mirarentur homines et
laudarent: sic isti sola ea judicabant sectanda esse quae interior arbiter
animus approbaret. 2. Et haec quidem summa philosophia
sapientium hujus mundi est, ipsa quoque minus habens, licet propinquior
veritati. Unde et utramque gloriam sublimi 0559B veritatis
contemplatione transcendens Apostolus: Qui gloriatur,
inquit, non in altero, non in se, sed in Domino
glorietur. Et eam, quae veritati videbatur esse vicinior, majori proinde
redarguens sollicitudine, et condemnans certo judicio veritatis: Non enim, inquit, qui se ipsum commendat,
ille probatus est, sed quem Deus 1100 commendat. Utquid enim aut de alterius hominis, aut de meo
ipsius judicio sollicitus sum, cujus nec vituperio reprobus, nec laude probatus
inveniar? Fratres, si me ante vestrum oporteret tribunal astare, merito super
vestris laudibus gloriarer. Quod si vel meo ipsius essem judicandus examine,
jure meo ipsius testimonio contentus, propriis laudibus delectarer. Nunc autem
cum nec vestro, nec meo, sed Dei sim judicio 0559C praesentandus;
quantae insipientiae, imo et insaniae est, aut in vestro me, aut in meo ipsius
testimonio gloriari: praesertim cum ipse sit cujus oculis omnia nuda sunt et
aperta, et cui nequaquam opus sit ut quis ei testimonium perhibeat de homine?
Merito proinde Apostolus ipse, vanae et fallacis gloriae reprobator: Mihi, inquit, pro minime est ut a vobis
judicer, aut ab humano die: sed neque meipsum judico. Nihil enim mihi conscius
sum, sed non in hoc justificatus sum; qui autem judicat me, Dominus est
(I Cor. IV, 3, 4). In quibus verbis illud quoque diligenter
considerandum est quod, alienum quidem judicium pro minimo habens, suum quoque
nequaquam sequeretur, quamvis non illud adeo pro minimo judicaret habendum. Nemo
enim scit hominum 0559D quae sunt in homine, nisi spiritus
hominis qui in ipso est (I Cor. II, 11), ut comparatione interioris
testimonii, exterius omnino pro nihilo sit habendum. Quid enim mihi cum eorum
laudibus quibus ignotus sum? Quod si vel ipse qui in homine est spiritus omnia
quae hominis sunt nosse posset, profecto sufficeret testimonium ejus. Nunc autem
pravum est cor hominis, et imperscrutabile etiam sibi ipsi (Jerem. XVII,
9); adeo ut praesentia quoque magna ex parte ignoret, futura vero sua
omnino nosse non possit. Quia tamen aliquatenus novit praesentia, si non
reprehendat nos conscientia nostra, non quidem gloriam, sed fiduciam habemus ad eum, sicut beatus Joannes ait
(Joan, III, 21). Cum autem veritatis ipsius, quam nihil latet,
sententiam de nobis tenere 0560A meruerimus, in ea plane securius
poterimus gloriari. 3. Interim vero nolite
ante tempus judicare, ait Apostolus, donec veniat
Dominus, qui et illuminabit abscondita tenebrarum (I Cor. IV,
5). Illa enim perfecta omnino erit et secura gloriatio, cum erit
unicuique laus a Deo. Nunc quoque licet non plenarie, licet non sine timore et
sollicitudine multa, aliquatenus tamen in Domino gloriamur, testimonium
perhibente Spiritu sancto spiritui nostro quod filii Dei sumus. Hinc enim vere
possumus gloriari, quod tantum habemus Patrem, quod majestati ineffabili cura
est de nobis. Unde et propheta: Domine, inquit, quid est homo, quia magnificas eum? aut quid apponis erga eum cor
tuum? (Job. VII, 17.) Itaque qui gloriatur, jam non in meritis
suis glorietur. 0560B Quid enim habet quod non acceperit? Si
autem accepit, quid gloriatur quasi non acceperit? In eo ergo a quo accepit,
glorietur, non quasi ipse magnus sit, sed quia magnificet eum Deus: hoc est, ut
in illis quae acceperit, non quasi ea non acceperit, sed quasi qui ea acceperit
glorietur. Neque enim ait Apostolus: Si autem accepisti, quid gloriaris? sed:
quid gloriaris, inquit, quasi non
acceperis? (I Cor. IV, 7) ut non prohibeat, sed doceat
gloriari. 4. Sed quid sibi vult quod ait: Non
enim qui se ipsum commendat, ille probatus est, sed quem Deus commendat?
Quis est enim quem in hoc saeculo commendat Deus? Quomodo commendabit Veritas
cum, qui adhuc reprehensibilis invenitur? Denique ego,
inquit, quos amo arguo, et castigo (Apoc. III,
19). 0560C Haeccine commendatio est tota? Prorsus, quantum
mihi videtur, ipsa est. Quae est enim melior et efficacior commendatio, quam
divinae erga nos attestatio charitatis? Testimonium vero amoris ejus nullum
credibilius, nullum certius in hac vita, quam quod desiderat propheta, ubi ait:
Corripiet me justus in misericordia, et increpabit me
(Psal. CXL, 5). Haec namque increpatio, qua jugiter nobis suggerit
in occulto Spiritus veritatis quid desit nobis, superbiam, negligentiam,
ingratitudinemque repellit. Quo triplici vitio omne paulo minus religiosorum
hominum genus periculose laborat, pro eo quod minus attenta cordis aure
percipiant, quid intus loquatur is, qui neminem palpat, 1101
Spiritus veritatis. Quod nonnullis exinde provenit, nisi fallor, quod, 0560D
propriae gloriae cupidi, nulla ratione quiescere possunt, cum in se ipsis
penitus nihil inveniunt unde possint aliquatenus gloriari. Perfecta autem et
secura gloriatio est, cum veremur omnia opera nostra, sicut testatur beatus Job
de se ipso (Job IX, 28): et, cum Isaia propheta, omnes justitias
nostras non aliud quam pannum menstruatae reputandas esse cognoscimus
(Isai. LXIV, 6). Nihilominus tamen confidimus etiam et gloriamur in
Domino, cujus misericordia tanta est super nos, ut a gravioribus quidem, et quae
ad mortem peccata sunt, custodiat nos, et tam benigne ipsa imperfectionis
nostrae delicta, et conversationis impuritatem nobis manifestare, et agnitam
condonare dignetur, quatenus in humilitate et sollicitudine et gratiarum actione
firmiter 0561A radicati, jam non in nobis, sed in Domino
gloriemur. SERMO
VIII. De diversis affectionibus vel statibus, quibus anima est sub
Deo.1. Quod diversis nominibus Deum, nunc quidem
patrem, nunc magistrum vocamus, aut Dominum, non illius simplicissimae et omnino
invariabilis naturae diversitas ulla in causa est; sed affectionum nostrarum
multiplex variatio secundum diversos profectus animae vel defectus. Videntur
enim quaedam animae sub patrefamilias agere, quaedam sub Domino, quaedam sub
magistro, quaedam quoque sub patre, et nonnullae cum sponso, ut cum
proficientibus proficere, cum immutatis mutari videatur et ipse, qui juxta
Prophetam mutat quidem creaturas, 0561B et mutabuntur, licet idem
ipse sit, et anni ejus non deficiant (Psal. CI, 27, 28). Denique
quid in alio psalmo idem Propheta ad ipsum loquatur attende. Cum sancto, inquit, sanctus eris, et cum
viro innocente innocens eris, et cum electo electus eris; atque ut magis
miremur, et cum perverso, inquit, perverteris. Et quemadmodum sic mutetur, imo sic mutet
immutabilis ipse, secutus adjungit: Quoniam tu populum humilem
salvum facies, et oculos superborum humiliabis (Psal. XVII,
26-28). 2. At vero quoniam non prius quod spirituale,
sed prius quod animale, deinde quod spirituale: videntur mihi quatuor interdum
conversionem nostram praecedere status; unus sub nobis ipsis, tres sub principe
mundi hujus. Est enim anima sub se ipsa, cum propriam 0561C sequitur voluntatem, libertate perniciosa gaudens. Hic est
filius ille prodigus, qui portionem paternae substantiae, quae se contingebat,
accepit; ingenium scilicet, memoriam, vires corporis, caeteraque similia bona
naturae: quibus non ad divinam, sed ad suam uteretur voluntatem, essetque
tanquam sine Deo in hoc saeculo. Est autem interim homo sub se, cum propriae
satisfaciens voluntati, necdum tamen possidetur a vitiis et peccatis; quoniam
qui facit peccatum, jam non sui ipsius servus est, sed peccati. Jam hinc vero
proficiscitur in regionem longinquam, qui prius quidem separatus erat, sed
necdum elongatus a patre. Accepta siquidem portione substantiae, factus est sui
juris: et quamvis recesserit 0561D ab auctore, proximus tamen
fuit, quandiu ab opere non recessit. Hoc autem tandiu fit, dum licita quidem,
sed non expedientia pro sua sequitur voluntate. At postquam recesserit et a se
ipso, declinans scilicet in peccatum, tunc jam in longinquam vere proficiscitur
regionem; quoniam ab eo qui summe et singulariter est, nihil longius eo quod
nullo modo est; nihilque remotum magis ab eo, a quo et per quem, et in quo sunt
omnia, 1102 quam peccatum, quod nihil est inter omnia. 3. Porro justum divinae ultionis judicium est ut fugitivum patris
filium alter sibi usurpet in servum. 0562A Unde et profectus in
regionem longinquam, uni civium legitur adhaesisse: quem ego non alium quam unum
ex malignis spiritibus intelligendum puto, qui pro eo quod obstinatione
irreparabili peccant, et transierunt in affectum malitiae et nequitiae, jam non
sunt hospites et advenae, sed quasi cives et inhabitatores peccati. Quid est
autem quod civi dicitur adhaesisse pauper adolescens et peregrinus, nisi quod
factus est subditus illi? Denique quomodo adhaeserit sequentia manifestant. Sic
enim habes: Adhaesit uni civium regionis illius, et misit eum
in villam suam pascere porcos. Et nota quod famis necessitate civi maligno
dicitur adhaesisse, sicut Israel tempore famis descendisse legitur in Aegyptum
(Gen. XLVI, 6). Periculosa plane et perniciosa 0562B esuries, quae liberos addicat miserae servituti, subjiciat
operibus luti et lateris, porcis associet, imo et servos faciat esse porcorum.
Unde autem egestas tanta ei qui dives advenerat, collectis nimirum omnibus, quae
de paterna substantia in suam acceperat portionem? Ex eo sine dubio quod
praemissum est, dissipasse eum bona sua vivendo luxuriose cum meretricibus, Propterea, inquit, coepit egere
(Luc. XV. 11-15). 4. Porro meretrices istas
concupiscentias carnis intellige, cum quibus luxuriose vivendo dissipat bona
naturae, dum eis abutitur ad voluptatem. Hinc, ut jam diximus, egestas succedit
perniciosa, teste Scriptura quod non satietur oculus visu, nec auris impleatur
auditu (Eccle. I, 8). Mittitur ergo pascere porcos, corporeos
scilicet sensus, qui volutabro luti 0562C et spurcitiis
oblectantur. Et vide ne forte hi sint porci, quos ejecti ab homine maligni
spiritus intrant (Matth. VIII, 32). Ejectum enim a rationali
nostro, id est a mente, peccatum sensibus corporis haeret, Apostolo teste quod
mente consentiat legi Dei, carne vero legi peccati, quae est in membris nostris.
Unde et in alio loco: Scio, inquit, quod non est in me bonum, hoc est in carne mea (Rom.
VII, 18 25). Quid tamen agendum est, cum sic ejecti ab homine, porcos
inhabitant spurci spiritus, nisi quaerenda remedia lacrymarum, et currendum ad
aquas, quarum abundantia male vivida radix peccati suffocetur in eis? Quamvis
haec omnimoda peccati exstinctio fini potius reservata vivetur. 5. Haec in excursu quodam sunt dicta, ut proinde 0562D manifestius assignarem quonam modo eum quem sub semetipso
reperit, sibi malignus subjiciat, tanquam fortis armatus intrans et possidens
atrium in quo pauper et debilis inventus est habitator. Verumtamen tripliciter
mihi videntur homines esse sub principe tenebrarum. Primum quidem, nec volentes
nec nolentes: quod convenit his qui necdum habent voluntatis usum; sunt tamen
vasa irae propter originale peccatum, donec alligato forti vasa ejus diripiat
fortior per sacramentum adveniens, verus utique Moyses, qui in aqua venit, nec
in aqua solum, sed in aqua et sanguine. Secundo modo, volentes, cum 0563A jam voluntarie peccant. Tertio quoque modo, nolentes, cum jam
quidem resipiscere vellent, nisi quod, peccati consuetudine miserabiliter
obligati, justo Dei judicie, qui in sordibus sunt, sordescant adhuc. In quo
tertio statu laborasse videtur prodigus ille filius, et vere prodigus nimis, qui
non modo dissiparat sua, sed et semetipsum subjecerat miserae servituti,
infelix, venundatus sub peccato, cum ad se reversus ait: Quanti mercenarii in domo patris mei abundant panibus! ego autem
hic fame pereo. Si quis expertus est in semetipso, facile, credo, in his
verbis animum miserabilem recognoscet. Quis enim, peccati consuetudine
obligatus, non se felicem reputaret, si datum esset ei esse tanquam unum ex his,
quos in saeculo tepidos videt, viventes sine crimine, 0563B minime tamen quaerentes quae sursum sunt, sed quae super terram?
Quanti, inquit, 1103 mercenarii in domo patris mei abundant panibus! id est,
consolantur in innocentia sua, et fruuntur propriae conscientiae bono: ego autem hic fame pereo; id est, insatiabilibus crucior
peccatorum desideriis, et affectibus vitiorum. Potest tamen intelligi quod non
fame panis, nec siti aquae, sed fame et siti divini verbi, quam et Judaeae
propheta minatur (Amos. VIII. 11), sese perhibeat laborare. Et haec
dixerim non quod ita sit, sed quod ita sentiat miser humiliatus sub peccato.
Neque enim gloriantur conscientiae testimonio, quorum saecularis et mercenaria
intentio est: sed peccator compunctus reputat sanctissimum, quacunque ex causa
alterum videat innocentem. Fac me, 0563C inquit, sicut unum ex mercenariis tuis
(Luc. XV, 17, 19). 6. Ecce hic jam primus est
status quo sub Deo esse incipiunt qui tanquam mercenarii sub patrefamilias
vivunt. Hi sunt quos in saeculo videmus, aut nullo aut exiguo desiderio
aeternorum, velut sub mercede servire Deo, et ab eo terrena petere quae et
desiderant. Jam vero secundo statu incipit esse sub Domino, qui tanquam servus
carcerem timet, et metuit ne subigatur poenis. In quo sane statu conversio est,
exitusque a saeculo, et introitus vitae: unde et legis: Principium sapientiae timor Domini (Eccli. I,
16): et alius quidam propheta: A timore, inquit,
tuo concepimus, et parturivimus spiritum salutis
(Isai. XXVI, 18). Huic gradui tertius admodum 0563D proximus et quasi permistus est, eorum scilicet qui parvuli
adhuc in Christo lac concupiscunt, tanquam sub magistro et paedagogo viventes.
Id namque convenit maxime novitiis, qui nimirum si forte in consolationibus
meditationis sanctae, lacrymarum, psalmodiae et caeterorum hujusmodi coeperint
delectari, quasi pueriliter timent ne magistrum offendant, ne vapulent,
defraudentur munusculis, quibus solet eos eruditor ille benignissimus allicere.
Hi sunt qui provident Dominum in conspectu suo semper, et commoventur si vel ad
horam abesse contigerit: nec jam serviliter timent supplicia, sed tanquam
parvuli metuunt plagas virgarum, apprehendentes disciplinam magistri, nequando
irascatur, et pereant de via justa: ne devotionis gratia subtrahatur, et 0564A molesta eis omnia fiant, et laborent taedio quodam, et quasi
vapulent intus in anima, amaritudine scilicet cogitationum. Haec sunt enim
verbera quibus castigat suos parvulos Deus, quae melius experimento dignoscimus,
quam sermone. Unde et ipse Dominus loquitur per prophetam: Si
dereliquerint filii ejus legem meam, etc. visitabo in
virga iniquitates eorum, et in verberibus peccata eorum (Psal.
LXXXVIII, 31, 33). 7. In his itaque primordiis, et quasi
infantili aetate, sic vicissim sibi succedunt timor Domini et disciplina
magistri, ut nunc in isto, nunc in statu illo sese inveniat, quisquis sollicitus
fuerit diligenter hoc observare. Inde est quod novellae adhuc Ecclesiae loquens,
simul utriusque nominis meminit, dicens: Vos vocatis me,
magister et Domine, et bene 0564B dicitis; sum etenim
(Joan. XIII, 13). Agnoscant hic locum suum novitii nostri, ut
solliciti sint de caetero sedule magis circa ista versari. Ante omnia siquidem
timor eis necessarius est, quo nimirum peccata possint praeterita delere, cavere
futura. Timor enim Domini, ut ait
Scriptura, expellit peccatum Eccli. I, 27),
sive quod jam admissum est, sive quod tentat intrare. Expellit sane, illud
quidem, poenitendo; hoc, resistendo. Sed quoniam arcta et ardua est via quae
ducit ad vitam: tanquam parvulis in Christo paedagogus vobis, o filioli, ac
nutritius necessarius est, qui doceat, deducat, foveat vos, et tanquam alludat
parvulis, ac blanditiis quibusdam consoletur, ne pereat aetas infirma. Propterea
non ego, sed magis Ecclesiae princeps 0564C et pastor vos
admonet: Quasi modo geniti infantes, rationabiles sine dolo
lac concupiscite, ita sane ut in eo nequaquam permaneatis, sed in eo crescatis in salutem (I Petr. II, 2). Quod
alia quaedam Scriptura manifestius exprimens loquitur sic: Gaudete gaudio omnes qui lugebatis super eam (haud dubium 1104 quin super Jerusalem, de ea siquidem loquebatur), ut potemini, ait, a lacte, et satiemini ab
uberibus consolationis ejus; et cum avulsi fueritis a lacte, epalemini ab
introitu gloriae ejus (Isai. LXVI, 10, 11). 8. Ipse est enim status filii jam robustae aetatis, qui sub Patre
vivit, nec lacte jam potatur, sed vescitur solido cibo, oblitus sane quae retro
sunt, in quibus servilis oculus in amaritudine morabatur: 0564D sed ne ipsa quidem praesentia considerans, nec parvas parvulorum
consolationes captans, magis autem extendens se in anteriora, ad palmam supernae
vocationis, et introitum futurae beatitudinis, exspectans beatam spem et
adventum gloriae magni Dei. Evacuavit enim quae erant parvuli, nec circa
hujusmodi suaves quidem, sed non perennes consolationes hactenus occupatur. Sed
quia jam profecit in virum perfectum, in his quae patris sunt, oportet eum esse,
suspirare ad haereditatem, sedulaque circa eam meditatione versari. Nunquid enim
mercenarium eum quis aestimet, qui paternae inhiat haereditati, eamque toto
affectu expetit et exspectat, quam nimirum filii mercedem esse, non mercenarii
Propheta testatur? Cum dederit, inquit, dilectis suis somnum ecce haereditas 0565A Domini,
filii; merces, fructus ventris (Psal. CXXVI, 2, 3). 9. Invenitur tamen alter gradus sublimior, et affectus dignior isto,
cum penitus castificato corde nihil aliud desiderat anima, nihil aliud a Deo
quaerit, quam ipsum Deum. Crebro siquidem didicit experimento, quoniam bonus
Dominus sperantibus in se, animae quaerenti ipsum, ita ut jam ex affectu cordis
atque ex sententia clamet illud de psalmo: Quid enim mihi est
in coelo? et a te quid volui super terram? Defecit caro mea et cor meum, Deus
cordis mei, et pars mea Deus in aeternum (Psal. LXXII, 25,
26). Neque enim suum aliquid, non felicitatem, non gloriam, non aliud
quidquam, tanquam privato sui ipsius amore desiderat anima quae ejusmodi est:
sed tota pergit in Deum, unicumque ei 0565B ac perfectum
desiderium est ut introducat eam rex in cubiculum suum, ut ipsi adhaereat, ipso
fruatur. Unde et jugiter revelata facie, quoad potest, coelestis sponsi gloriam
speculando, in eamdem imaginem transformatur de claritate in claritatem, tanquam
a Domini Spiritu. Ex hoc plane audire meretur: Tota pulchra
es, amica mea (Cant. IV, 7). Audet et ipsa loqui: Dilectus meus mihi, et ego illi (Cant. II, 16).
Atque hujusmodi felicissima et jucundissima confabulatione delectatur gloriosa
cum sponso. SERMO IX.
De verbis Apostoli ad Rom. I, 20, «Invisibilia Dei a creatura mundi,» etc., et
de verbis psalmi LXXXIV, 9, «Audiam quid loquatur in me
Dominus Deus,» etc.0565C 1. Invisibilia Dei, Apostolo teste, a creatura
mundi, per ea quae facta sunt, intellecta conspiciuntur. Et est velut
communis quidam liber, et catena alligatus, ut assolet, sensibilis mundus iste,
ut in eo sapientiam Dei legat quicunque voluerit. Erit tamen cum coelum
plicabitur sicut liber, in quo utique nemo deinceps legere habeat necesse,
quoniam erunt omnes docibiles Dei (Joan. VI, 45): et quemadmodum
creatura coeli, sic et creatura mundi, jam non per speculum et in aenigmate, sed
facie ad faciem Deum videbit, et sapientiam ejus ad liquidum contemplabitur in
se ipsa. Interim vero opus habet humana anima velut quodam vehiculo creaturae,
ut ad cognitionem Creatoris assurgat: 0565D cum econtra longe
beatius perfectiusque angelica natura in Creatore notitiam habeat creaturae. Ad
quam nimirum excellentiam, licet ad modicum, rapta fuisse videtur anima illa
beata,
quae collectum sub uno solis radio mundum universum conspexit: de quo miraculo
beatus papa Gregorius in libro Dialogorum scribens,
«Videnti,» inquit, «Creatorem angusta est omnis creatura (Lib. II Dial.
cap. 35).» Felices proinde qui satiantur ex adipe frumenti, nec opus
habent sugere mel de petra, oleumque de saxo durissimo; 1105
qui videlicet invisibilia Dei non visibilibus rimando 0566A perquirunt, sed in ipsis ad liquidum intellecta conspiciunt.
Verum, ut jam diximus, angelicae felicitatis istud est, non fragilitatis
humanae. 2. Quaeramus igitur, per ea saltem quae facta sunt,
intellectum invisibilium Dei: quae si in caeteris creaturis intellecta conspicit
anima, necesse est ut longe amplius conspiciat et intelligat multo subtilius in
creatura quae facta est ad imaginem Creatoris, hoc est in se ipsa. Nullus enim
Deo vicinior gradus inter omnes quae sub sole habitant creaturas, quam anima
humana, ut merito Propheta dicat ad ipsum, Beatus vir cujus
est auxilium abs te! ascensiones in corde suo disposuit; et post pauca: Ibunt, inquit, de virtute in virtutem:
videbitur Deus deorum in Sion (Psal. LXXXIII, 6, 0566B 8). Propterea incessanter hortamur vos, fratres, ut
ambuletis vias cordis, et sit anima vestra in manibus vestris semper, ut
audiatis quid loquatur in vobis Dominus Deus, quoniam loquetur
pacem. Quibus loquetur pacem? Utique in plebem suam, et
in sanctos suos. Quae est plebs, aut qui sunt sancti? Ipsi nimirum qui
convertuntur ad cor. Unde et sequitur: Et in eos qui
convertuntur ad cor. 3. Nos tamen in his verbis tria
solemus intelligere hominum genera, quibus solis Deus loquitur pacem, sicut et
propheta alius tres tantum praevidit salvandos, Noe, Danielem, et Job
(Ezech. XIV, 14): contrario quidem ordine, sed eosdem ordines
exprimens, continentium scilicet praelatorum et conjugatorum: si tamen
continentes a carnalibus 0566C illecebris ad ea quae cordis sunt,
id est ad spiritualia desideria, convertantur; unde et Daniel vir desideriorum ab angelo nominatur (Dan. X,
11): et praelati prodesse magis studeant, quam praeesse, quoniam ipsos
maxime decet sanctitudo, unde et in psalmo sancti specialiter appellantur: et
conjugati mandata non transgrediantur, ut merito plebs Domini, et oves pascuae
ejus debeant nominari. 4. Imo vero et in nobis ipsis (quoniam
inde est nobis amplior sollicitudo) tres istos ordines assignare solemus; plebem
quidem intelligentes officiales fratres, qui exterioribus et quasi popularibus
negotiis occupantur. At vero qui convertuntur ad cor, ipsi sunt claustrales,
quos nulla impedit occupatio, 0566D sed libere vacant, ut videant
quoniam suavis est Dominus. Super utrumque parietem Deus loquitur pacem, quoniam
ad idem tendunt, licet non eadem via. Est psalterium jucundum cum cithara, nec
minus jucundus est sonus citharae, quam psalterii, licet haec ab inferioribus
reddat sonum, illud a superioribus. Verumtamen optimam partem elegit Maria,
licet non minoris fortasse meriti sit apud Deum humilis conversatio Marthae: sed
de electione Maria laudatur (Luc. X, 42), quoniam illa quidem
omnino, quod ad nos spectat, eligenda; haec vero, si injungitur, patienter est
toleranda. 0567A 5. Jam quod interponitur, super sanctos suos, ad praelatos pertinet, quibus nimirum
utraque vita necessaria est. Et ipsorum est utrisque providere, et copulare sibi
parietes e diverso venientes; quoniam angularis lapidis, qui est Christus Jesus,
vicarii constituti sunt. Nec dubium quin longe periculosior caeteris eorum sit
administratio. Tamen si bene ministraverint, gradum bonum sibi acquirent, et
majorem abundantiam et supereffluentem mensuram accipient pacis, ut de eis
merito dicatur Quoniam super sanctos pacem loquitur Deus. An vero dubitet quis quos dixerit sanctos? Audiat
Isaiam: Vos, inquit, sancti Domini
vocabimini, ministri Dei nostri (Isai. LXI, 6). Proposueram
exemplum aliquod dare, quemadmodum ex sua 0567B ipsius
consideratione ad spiritualem intelligentiam assurgere humanus debeat animus;
sed necesse est in diem alterum, et sermonem alterum differre. 1106 SERMO X. De vita et quinque sensibus animae.1.
Magna est, dico vobis, charissimi, et nimium inexcusabilis negligentia nostra,
qui, cogitationibus otiosis vacantes, tempus amittimus: quibus nimirum nec
penetrandae nubes, nec maria transfretanda, ut salubres inveniamus cogitationes,
sed prope est, ut ait Moyses, verbum in ore nostro et in corde nostro
(Deut. XXX, 14); et infinitas in nobismetipsis utilium cogitationum
occasiones et seminaria possumus invenire. Denique si tam inerudita et negligens
fuerit anima, ut nec interiora sua sufficiat 0567C perscrutari,
attendat vel ea quae foris agit palam et manifeste: et in ipsis quoque, si
diligenter quaesierit, inveniet sapientiam. Ecce enim (quoniam scriptum est: Da occasionem sapienti, et sapientior erit (Prov. IX,
9) considera, o anima, quid impendas corpori tuo, et invenies sine dubio,
quod vitam ei sensumque ministras: et vitam quidem in toto corpore invenies
uniformem (neque enim, verbi gratia, aliter vivit oculus quam articulus), sensum
vero non ita. Quaere ergo, ut tibi quoque anima tua (quae est sine dubio Deus
tuus) similia largiatur. Neque enim vivere dicenda est anima, quae veritatis non
habet cognitionem, sed adhuc mortua est in semetipsa; quemadmodum et ea sine
sensu, 0567D quae necdum habet dilectionem. Est ergo animae vita,
veritas; sensus, charitas. Nec mireris quod interdum animae impiorum notitiam
habent veritatis, quae tamen expertes sunt charitatis: quando et in corporibus
nonnullis vitam reperis sine sensu, ut sunt arbores caeteraque similia, animata
quidem, sed animatione, et non anima. Quemadmodum et animae iniquorum veritatis
habent notitiam naturali ratione, quae tamen interdum adjuvantur a gratia, cum
nullatenus sane animentur ab ea. Ir his autem quibus et cognitionem veritatis,
et dilectionem anima spiritualis infundit, non exteriori quolibet modo, sed
tanquam anima ipsorum, cui adhaerentes unus spiritus fiunt cum ea; in his,
inquam, indivisa est cognitio veritatis, secundum 0568A quod
dictum est de vita corporis. Eadem enim cognitione et minima et maxima
comprehendis. 2. Porro dilectionem quidem, si diligenter
advertas, variam, et fortassis secundum quinque sensus corporis quinquepartitam
poteris invenire. Est enim amor pius, quo parentes diligimus; est amor jucundus,
quo socios diligimus; est et erga omnes homines amor justus; erga inimicos amor
violentus; erga Deum sanctus sive devotus. In his omnibus, si diligenter
attendis, proprium erga singulos et omnino diversum ab aliis modum invenies.
Denique si curiosius considerare delectat, non immerito fortasse videbitur
primus, id est parentum amor, tactui convenire, quod hic sensus sola proxima et
corpori juncta percipiat: quemadmodum 0568B amor ille nullis
exhibetur nisi proximis carnis nostrae. Sed nec illud quidem discrepat a ratione
similitudinis, quod hic solus e sensibus per corpus diffunditur universum:
quoniam et amor ille naturalis est omni carni, adeo ut ipsa quoque animalia
bruta et diligant fetus suos et diligantur ab eis. Amor quoque socialis videre
licet quam proprie dicatur gustui convenire, ob majorem profecto dulcedinem, et
quoniam hic sensus solus est, quo magis eget humana vita. Nec video qua ratione
vivere dicendus est, saltem hac communi vita, qui non eos diligit inter quos
vivit. Amor autem generalis, quo videlicet omnes homines diliguntur, odoratus
habet similitudinem, in eo utique quod hic sensus jam remotiora percipiat, et
quod, non ex 0568C toto carnalis delectationis expers, eo tamen
tenuiorem eam habeat, quo diffusiorem. Auditus autem multo magis remotiora
capit, nec inter homines ab amante quisquam remotior est, quam non amans.
Denique cum in caeteris sensibus nonnulla 1107 carnis ipsius
oblectatio sit, et magis ad carnem pertinere videantur, auditus pene totus exit
a carne, et ei dilectioni non immerito convenire videtur, cujus tota causa
obedientia est: quam pertinere ad auditum satis evidens est, cum caeterarum, ut
diximus, dilectionum nonnulla a carne sumatur occasio. 3. Porro
visus quidem in eo sibi vindicat amoris divini similitudinem, quod caeteris
omnibus excellentior et singularis cujusdam naturae perspicacior 0568D quoque caeteris invenitur et discernit multo remotiora. Denique
odoratus quidem et auditus videntur utique remota sentire; sed ad se magis quem
sentiant aerem creduntur, attrahere. Visus autem non ita, sed magis ipse exire
videtur et ad remota procedere. Sic et in dilectionibus est. Quodam modo enim
attrahimus proximos, quos tanquam nos ipsos diligimus: attrahimus et inimicos,
quos ad hoc diligimus ut sint et ipsi sicut nos, id est ut sint amici. Deum vero
si, ut dignum est, tota virtute, tota anima, toto corde diligimus, ipsi magis in
eum pergimus, et tota festinatione in eum, qui ineffabiliter supra nos est,
properamus. 4. Jam vero et id manifestum est, quoniam in
corporis sensibus visus quidem caeteris omnibus, 0569A auditus
vero reliquis tribus dignior est; odoratus quoque et gustum et tactum, etsi non
utilitate, dignitate tamen superare videtur, et gustus tactui superexcellere:
quod manifestat etiam dispositio ipsa membrorum. Oculis siquidem in summitate
locatis, aures inferiores esse quis nesciat? Sic et auribus nares, et fauces
naribus, ipsis quoque faucibus manus pariter et reliquas corporis partes, ad
quas pertinet tactus, subesse manifestum est. Secundum ergo hunc modum, et in
sensibus animae considerare licet alterum altero digniorem: quod quia facile jam
potestis advertere, brevitatis causa praetereo. Illud quoque vestrae nihilominus
diligentiae considerandum relinquo, quod quemadmodum artus corporis cadere
necesse est, quam cito desierit 0569B eos anima vegetare, sic et
eas, quas diximus, affectiones, quae sunt velut quaedam animae membra, sine
anima ipsius animae (quae Deus est) cadere omnino necesse est: quatenus
videlicet aut ex toto non diligatur quod diligendum est; aut non diligatur ad
quod debet, aut quomodo debet. Sunt enim qui parentes carnaliter tantum
diligunt: et ipsi quoque confitentur Domino, cum benefecerit eis. Sed hujusmodi
dilectio aut omnino vocanda dilectio non est, aut caduca est, et decidens in
terram. SERMO XI. De duplici baptismo, et de relinquenda propria
voluntate.1. Scitis, fratres (firmissime enim tenetis
catholicam veritatem), quod in baptismate abrenuntiantes 0569C diabolo Pater coelestis adoptet et in regnum Filii claritatis
suae de potestate transferat tenebrarum. Nimirum ipsa est stola prima, quam vere
cito proferre ministros paternus jubet affectus, non oris petitionem, non
desiderium cordis exspectans, sed et ipsum intellectum praeveniens in
benedictionibus dulcedinis. Quotquot enim baptizati sumus in Christo Jesu,
Christum induimus (Galat. III, 27). De quo et alius clamat, testis
et ipse fidelis, quia quotquot receperunt eum, dedit eis
potestatem filios Dei fieri (Joan. I, 12). Nec vero inanis
est, aut infirma potestas, quia nimirum certi sumus continuo et nos, quoniam neque mors, neque vita, neque virtutes, neque angeli,
neque altitudo, neque profundum poterit nos separare a charitate Dei, quae est
in Christo 0569D Jesu (Rom. VIII, 38, 39). Sed
attende quanta enumeravit Apostolus (ejus enim verba sunt) minime tamen
adjiciens: Nec nos ipsi. Nimirum haec est libertas, qua Christus nos liberavit,
ut nulla penitus creatura avellere nos, aut vim facere possit. Soli id deserere
possumus, propria voluntate abstracti, 1108 et illecti a
propria concupiscentia. Praeter hanc enim nihil est quod timeamus. Denique donec
voluntatis usum et facultatem deliberandi renatus quisque recipiat, a charitate
Dei separari omnino non potest. Securus interim degit sub protectione 0570A et advocatione Domini Dei sui: non est quod vereatur ex omnibus.
At ubi sane discretionis annos ingrediens redditur sibi, caeterorum utique
violentiam nec hunc quidem formidare necesse est, sed ab ea quae dormit in sinu
suo caveat, propria scilicet voluntate. Erit forte peccatum in foribus, sed
appetitus ejus sub eo est: tantum ipse aperire renuat, consentire recuset. 2. Denique primos parentes non ursus, aut leo, sed potius serpens,
callidior utique, non fortior caeteris animantibus, supplantavit; nec mulierem
vir, sed mulier virum. Serpens, o Eva, decepit te: decepit profecto, non impulit
aut coegit. Mulier tibi, o Adam, de ligno dedit; sed offerendo utique, non
violentiam inferendo. Neque enim potestate illius, sed tua factum est voluntate,
ut ejus voci plus obedieris 0570B quam divinae. Caeterum si ille
sibi non praecavit ignarus, nos saltem nobis tot exemplis praemoniti caveamus.
Imo vero quoniam periclitati sumus et nos miserabiliter in hac parte, de caetero
jam remedium aliquod tantis providere malis sollicite studeamus. Quando enim
fortis ille armatus, quem fortior superveniens alligavit, atrium illud olim suum
valuit violentia aliqua obtinere? Sed vacuum sibique insipienter expositum
domicilium reperit, et cum aliis septem nequioribus, non fortioribus,
ingrediens, non irruens, libere habitavit (Luc. XI, 21-26). Quis
vero illum admisit, nisi propria voluntas? Ipsa est quae in potestatem
tenebrarum denuo rediit, quae nos iterum subdidit mortis imperio. 3. Veni, Domine Jesu, veni etiam nunc, Jesu 0570C bone, ejice iterum fortiter quem nos insipienter admisimus. Tunc
enim vere liberi erimus etiam nunc, si nos liberaveris. Irritum fecimus foedus
primum: tibi peccavimus, Domine, Satanae, et operibus ejus obligantes denuo
nosmetipsos, jugo iniquitatis colla ultronea submittentes et subjicientes nos
miserae servituti. Itaque, fratres mei, rebaptizari nos convenit; secundum
foedus inire necesse est: opus est professione secunda; nec jam sufficit
abrenuntiare diabolo et operibus ejus: mundo pariter abrenuntiandum est et
propriae voluntati. Ille enim seduxit, illa traduxit nos. In priori nimirum baptismate, quando nihil nobis
adhuc voluntas nostra nocuerat, satis fuit abrenuntiare diabolo, cujus 0570D profecto invidia peccatum pariter et mors per unum ingrediens,
in omnes homines pertransivit. Caeterum postquam mundi fallentis illecebras, et
infidelitatem propriae voluntatis manifeste sumus experti, de caetero jam in
secundo, ut ita dixerim, conversionis nostrae baptismate merito prorsus, et non ad insipientiam nobis, non
resarcire tantummodo foedus primum, sed etiam roborare solliciti, ipsis quoque
affectibus pariter abrenuntiamus. Studeamus proinde, dilectissimi, immaculatos
nos ab hoc saeculo custodire, scientes quoniam religio munda et immaculata coram
0571A Deo haec est (Jac. I, 27). Caveamus autem a
propria voluntate, tanquam a vipera pessima et nequissima, et quae sola deinceps
damnare possit animas nostras. SERMO XII. De primordiis, mediis, et novissimis, in
illud Ecclesiastici, VII, 40, «Memorare novissima
tua,» etc.1. Fili, memorare
novissima tua, et in aeternum non peccabis. Recole primordia, attende
media, memorare novissima tua. Haec pudorem adducunt, ista dolorem ingerunt,
illa metum incutiunt. Cogita unde veneris, et erubesce; ubi sis, et ingemisce:
quo vadas, et contremisce. Vide ne adjicias adhuc ignorare, ne 1109 forte super te veniat terribilis illa comminatio qua sponsus
intonat, dicens: Si ignoras te, o pulchra inter mulieres,
egredere, et abi 0571B post greges sodalium tuorum
(Cant. I, 7). Primo siquidem cum in honore esses, o homo, non
intellexisti: unde et comparatus es jumentis insipientibus, et similis factus es
illis (Psal. XLVIII, 13, 21)). Jam si nec vexatio intellectum
dederit auditui, etiam post greges abibis, illis nihil mali sentientibus, malis
expositus universis. Agnosce ergo primordia tua, et erubesce comparatum te esse
jumentis: memorare novissima tua, et time ne abeas etiam post jumenta. Erubesce,
inquam, quod pro consortio angelorum, consortium sortitus es pecorum, non modo
in necessitatibus corporis, sed etiam in affectibus cordis. Cum jumentis
partiris cibum terrae, quia panem angelicum, panem fastidisti coelestem. Non
solum autem, sed etiam, quod pejus est, in recto corpore 0571C curva est anima et in corpore manet humanae animae similitudo;
in anima vero, bestiali similitudine mutata est similitudo Dei. 2. An non confunderis sursum caput habere, qui sursum cor non habes!
corpore rectus stare, qui corde repis in terra? An non repere est in terra,
carnem sapere, carnalia desiderare, carnalia quaerere? Verumtamen quia ad
imaginem et similitudinem Dei creatus es, si perdidisti similitudinem, similis
factus jumentis; sed in imagine pertransisti. Ergo si in sublimi positus non
intellexisti quoniam limus esses; noli infixus in limo profundi ignorare quia
imago Dei es, et erubesce quod peregrinam ei superduxeris similitudinem. Memor
esto nobilitatis 0571D tuae, et pudeat te tantae dejectionis. Ne
ignores pulchritudinem tuam, ut de foeditate amplius confundaris Haec est, juxta
Salomonem, confusio adducens gloriam (Eecli. IV,
25), quando a tanta gloria cecidisse confunderis. Eras enim aliquando
gloria et honore coronatus, constitutus super opera manuum Domini, incola
paradisi, angelorum concivis, et domesticus Domini sabaoth. Hinc dejecisti te
ipsum in has interiores tenebras, unde ad exteriores quoque et palpabiles
tenebras ejiciendus eris aliquando, si non caves. Ab ista, inquam, gloria
filiorum Dei deposuisti temetipsum; a felici illa et dulcissima patria, ab horto
voluptatis exsulem te fecisti. 3. Ecce unde venisti: vis nosse
quo devenisti? In locum utique afflictionis: siquidem vita tua inferno 0572A appropinquavit. Quid enim hic, nisi labor et dolor, et afflictio
spiritus? Sed nunc ita contigit tibi ac si puer in carcere natus sit et in
carcere sit nutritus; et, quia nunquam viderit lucem, miretur super tristitia et
anxietate matris suae. Illa enim scit unde doleat; et, quia novit bona, graviora
sunt ei mala, et recordatione pacis amaritudo ejus amarissima est. Tibi magna
bona videntur minora mala; et prae majoribus compedibus, quibus assuetus es,
minores annulos requiem putas. Comedere appetis, quia fames te cruciat. Utrumque
labor est; sed quia fames gravior magis, comedere nescis esse laborem. Denique
postquam fames depulsa fuerit, vide si non gravius ducis comedere quam esurire.
Sic se habent universa sub sole: ut nihil sit in eis vere jucundum, 0572B sed ab uno semper transire velit homo ad aliud, solaque
vicissitudine relevetur utcunque, ac si prosiliat ab aqua in ignem et inde
rursus in aquam resiliat, utpote qui neutrum ferre possit. Omne siquidem laboris
remedium, alterius laboris initium est. Nemo in hoc saeculo nequam quod vult
habere potest; quandoquidem nec justus justitia satiatur, nec voluptuosus
voluptate, nec curiositate curiosus, nec ambitiosus inani gloria. Ecce unde
doleas, si nondum insensibilis factus es; ecce unde doleas, quod in exsilio
positus es, in deserto moraris, et in tenebris ambulas et in lubrico, et in
sudore vultus tui vesceris pane tuo. An non in amaritudine moratur oculus tuus,
quoties ista considerat, et deplorat pariter cum Propheta: Heu
mihi! quia incolatus 0572C meus prolongatus est?
(Psal. CXIX, 5.) 4. Habes jam primordia, habes
etiam media: sed novissima quae sunt? Nam de eis dicitur quod eorum memor non
peccabis. Ipsa sunt mors, judicium, gehenna. 1110 Quid
horribilius morte? quid judicio terribilius? nam gehenna nihil potest
intolerabilius cogitari. Quid metuet, si quis ad ista non trepidat, non
expavescit, non timore concutitur? O homo, si pudorem perdideras ad nobilem
creaturam pertinentem; si dolorem non sentiebas afflictionis, quod est etiam
carnalium; vel timorem non omittas, quoniam ille est etiam jumentorum. Oneramus
asinum, et fatigamus in laboribus plurimis; et non curat, quia asinus est. At si
in ignem impellere, si in foveam 0572D praecipitare velis, cavet
quantum potest, quia vitam diligit et mortem timet. An non tibi ergo justum
videtur, ut qui modo jumentis insensibilior fuerit, post jumenta quoque ipsa
compellatur abire, et in tormentis positus locum teneat posteriorem? Time ergo,
o homo, quod in morte separandus es a bonis omnibus hujus corporis, et tam dulce
carnis et animae vinculum amarissimo secandum est divortio. Time, quod in
terribili judicio ei praesentandus es in cujus manus horrendum est incidere, et,
eo examinante quem nihil latet, si quidem inventa fuerit in te iniquitas,
alienandus ab universitate quietis et gloriae et segregandus a numero beatorum.
Time, quod in gehenna cruciatibus aeternis et immensis exponendus es, in sorte
diaboli et angelorum ejus, in 0573A igne aeterno, qui paratus est
eis. Hic ergo timor initium sapientiae dicitur (Psal. CX, 10), non
pudor, non dolor; quia neuter eorum sic initiat ad sapientiam, neuter tantam
habet efficaciam. Unde est quod non dicitur: Memorare
primordia, aut media, sed novissima; et non peccabis.
Validior enim est et vehementior spiritus timoris ad resistendum peccato, quam
pudor aut dolor; quia pudor de multitudine, et dolor de qualicunque hujus mundi
consolatione capit solatium; timor vero non invenit unde consoletur. Nam in
morte non magnum, non parvum aliquid de bonis hujus mundi tecum delaturus es: in
judicio nec fallere, nec resistere possibile erit: in gehenna nulla penitus
consolatio; sed perpetuum vae, ululatus, et fletus, et stridor
dentium. SERMO XIII. De triplici misericordia, et quatuor
miserationibus.0573B 1. Sicut sunt
peccata minima, sunt mediocria, sunt et magna; sic et misericordia parva,
mediocris et magna. Magnus ergo peccator magna misericordia opus habet; ut ubi
abundavit delictum, superabundet et gratia. Parvam misericordiam dico
exspectationem, qua non statim punit peccantem, sed exspectat ad poenitentiam.
Parvam autem non in se, sed ad comparationem aliarum. Alioquin magna plane,
magna omnino misericordia, exspectatio Domini. Nam peccantem angelum omnino non
exspectavit, sed praecipitavit de coelo: hominem quoque peccantem non distulit,
sed protinus expulit de paradiso. Nunc jam exspectat, dissimulat, sustinet 0573C decem annis, viginti, usque ad senectam et senium. Et si
consideremus quanta et quam plurima peccata quotidie fiunt, nonne levia
reputabimus illa quae tamen continuo damnationis excepere sententiam? Nihil
proinde mirum si ipsius quoque prophetae pene moti sunt pedes, pene gressus
effusi, quoniam zelabat super iniquos pacem peccatorum videns; si peccatores
ipsi dicunt: Quomodo scit Deus, et si est scientia in
excelso? (Psal. LXXII, 2, 3, 11.) Sed haec est gratia crucis
Christi, et virtus. Vivo ego, dicit Dominus, nolo mortem
peccatoris, sed ut magis convertatur et vivat (Ezech. XXXIII,
11). Quantum vero mihi videtur, vox Christi resurgentis est ista, ac si
dicat: Velit, nolit Judaeus, vivo ego; nolo mortem 0573D peccatoris, qui mori volui pro peccatoribus: volo ut fructuosa
sit mors mea et copiosa per eam redemptio. 2. Hanc ergo
misericordiam Domini, qua tardat ferire, paratus ignoscere; parvam, non quidem
in se ipsa, sed aliarum comparatione nominavi: quod haec, si quidem sola fuerit,
nullatenus sufficit ad salutem, imo vero judicium damnationis accumulat, ut
dicatur: 1111 Haec fecisti et tacui
(Psal. XLIX, 21). Apostolum proinde audiamus, more suo terribiliter
intonantem: An divitias bonitatis ejus, inquit (haud
dubium quin Dei), et longanimitatis contemnis? Ignoras quoniam
patientia Dei ad poenitentiam te adducit? Tu autem, secundum duritiam tuam et
cor 0574A impoenitens, thesaurizas tibi iram in die irae
(Rom. II, 4, 5). Thesaurizas, inquit, tibi thesauros irae pro
praerogatis thesauris misericordiae quos contemnis, et evacuas in te
misericordiam Dei. Sed secundum quid? Secundum duritiam
tuam, ait, et cor impoenitens. Quis autem scindet
duritiam istam, nisi qui passione sua petras scidit? Quis dabit cor poenitens,
nisi a quo est omne datum optimum? 3. Haec est secunda
misericordia, omnino major priore, quae facit ne prima sit infructuosa, et
convertatur in damnationem mortis; dando scilicet poenitentiam, sine qua
exspectatio non modo non prodest, sed obest plurimum. Et haec quidem in levibus
peccatis potest sufficere; quoniam in his a quibus abstinere omnino non possumus
dum gestamus 0574B corpus peccati, ad salutem sufficere potest
poenitentia quotidiana. At in gravioribus quidem, et quae peccata ad mortem
sunt, opus est non modo poenitentia, verum etiam continentia. Difficilis prorsus
res et soli divinae virtuti possibilis, susceptum semel peccati jugum a
cervicibus suis excutere; quoniam qui facit peccatum, servus est peccati, nec
est jam liberari nisi in manu forti. 4. Haec est magna
misericordia, magnis necessaria peccatoribus, de qua dicitur: Miserere mei, Deus, secundum magnam misericordiam tuam; et
secundum multitudinem miserationum tuarum (Psal. L, 1, 2),
etc. De quatuor filiabus magnae misericordiae dictum est (Serm. tertio in Dominica 6 post Pentecosten.), quae sunt
immissio amaritudinis, subtractio opportunitatis, 0574C
virtus resistendi, et sanitas affectionis. Quandoque enim ei qui peccato quovis
obligatus tenetur, pie immittit Dominus amaritudines quasdam quae mentem
occupant hominis, et expellunt perniciosam delectationem peccati. Quandoque
subtrahit opportunitatem, nec tentari patitur infirmitatem. Quandoque virtutem
donat resistendi, quod majus est: ut scilicet tentationem sentiens viriliter
agat, et non consentiat. Quandoque affectionem sanat, quod perfectissimum est,
et in quo prorsus eradicatur [alias tollitur] tentatio;
ut non solum non consentiatur ei, sed nec sentiatur quidem. SERMO XIV. De septem donis
Spiritus sancti contra septem vitia.0574D 1. Sapientia vincit malitiam, dum Satanam
conterit Dei virtus, et Dei sapientia Christus. Attingit ergo
a fine usque ad finem fortiter, in coelo quidem dejiciendo superbum, in
mundo superando malignum, in inferno spoliando avarum. Et
disponit omnia suaviter (Sap. VII, 30; VIII, 1), in coelo
stantes angelos confirmando, in mundo venundatos redimendo, in inferno captivos
liberando. Aut, si melius placet, accipiamus hoc modo. Ordinata procedit acie
adversus septem peccati gradus Spiritus septiformis. Et primus contra
negligentiam timor exsurgit. Nimirum ipse est quo concutitur anima, discutitur
conscientia, excutitur sopor letalis, incutitur sollicitudo. Denique 0575A qui timet Deum, nihil negligit
(Eccle. VII, 19), sed veretur omnia opera sua. 2.
Caeterum ut gravior sit conflictus, squama squamae jungitur, et comitantia sunt
in humano corde negligentia sui, et curiositas caeterorum. Triplex enim, ut ait
Sapiens, incommodum ejicit de domo inhabitantem, fumus, stillicidium, mala uxor
(Prov. XXVII, 15). Quando vero haec deerunt negligenti? Propria
quippe qui negligit, fumum non abigit, uxorem non corrigit, tectum non reficit.
Fumant peccata, nullo misericordiae studio, nullis lacrymarum undis exstincta;
et fumus ille teterrimus et intolerabilis. Malignatur voluntas, ipso neglectu
quotidie deterior semetipsa. Stillat superni Judicis indignatio ex defectu
utique charitatis, quae 1112 0575B sola operit
multitudinem peccatorum. Egrediatur itaque foras necesse est, et curiosius
exteriora consideret, qui sic interna despicit, praeterita non respicit,
praesentia non inspicit, futura non prospicit. Evidenter proinde curiositati
pietas adversatur, et quem illa a corde evocat, ista revocat. Nimirum pietas
illa est cultus Dei; et in corde colitur qui in corde cognoscitur habitare.
Parit autem curiositas experientiam mali, ut facile qui per multa vagatur,
offendat, facile cadat in laqueum, facile inveniat quod perniciose delectet.
Confligit sane adversus hanc scientiae spiritus, docens eligere bonum, reprobare
malum; docens quid periculosum sit, quidve expediat experiri. 0575C 3. Verumtamen in multis jam in concupiscentiam
experientia transire videtur. Habes hos gradus in Dina filia Jacob, quam
nimirum, ad videndum alienigenas mulieres egressam, Emor filius Sichem rapuisse,
corrupisse, ac deinde tristem blanditiis delinisse legitur, ita ut illius animae
anima ejus adhaeserit (Gen. XXXIV, 1-8). Dico autem in
concupiscentiam, et, ut Propheta meminit, in affectum cordis transisse hominem
qui legem sprevit (Psal. LXXII, 7), honestatem abjecit, valefecit
pudori, timorem autem Domini penitus transiliit, soloque vehitur appetitu,
sequitur concupiscentiam solam, sola trahitur voluptate, et est apud eum pro
ratione voluntas. Contra hanc igitur concupiscentiam mali dimicat fortitudo:
neque enim ulla jam, nisi in manu 0575D forti, liberatio est.
Indicat sibi homo jejunia, corpus castiget et subjiciat servituti, ne forte jam
de radice colubri egrediatur regulus, de concupiscentia consuetudo. Quemadmodum
enim misera nimium et miserabilis humana fragilitas, sine pruritu
concupiscentiae aut impetui desiderii, sola consuetudine ipsa ad illicita
trahatur, utinam omnibus liceat ignorare! Nimirum peccatum faciens, servus est
peccati (Joan. VIII, 34), servus plane diaboli, ad prava quaeque
prout trahitur sequens, a quo nimirum captivus tenetur, ad ipsius
voluntatem. 4. Est autem consuetudo haec gravis quaedam et
perniciosa catena, solvenda utique facilius, quam rumpenda; ut hic maxime
vulgare illud proverbium videatur usurpari, industriam violentia potiorem: 0576A ut quemadmodum vis vi repellitur, et fervore spiritus fervor
exstinguitur desideriorum; sic maligni artem arte deludas, et consuetudini
consilium opponas. Alioquin si forte violentiam quaeras, et castigationem
corporis speres consuetudini praevalere, timendum omnino est ne sit perniciosus
labor, et prius ipsa substantia deficiat, quam inolita concupiscentia,
praesertim quod altera quaedam natura sit ipsa consuetudo. Necessarium itaque
est consilium, vel ab ipso magni consilii angelo ministratum, vel ab homine
aliquo spirituali, qui cogitationes Satanae, spiritualiaque remedia non ignoret.
Subtrahenda nobis occasio est, et opportunitas fugienda peccati. Legimus,
fratres, in eremo fornicationis spiritu graviter quempiam impugnatum, laudabili
prorsus industria 0576B a patre curatum. Advocans enim senior
fratrem alterum secreto, jussit ut eumdem lacesseret injuriis; et prior ipse,
quasi accepta ab eo injuria, quereretur. Anxiabatur ille, et confusus
vehementer, sic in brevi oblitus est pristinae tentationis, ut querenti de ea
non sine admiratione plurima responderet: Papae! vivere non licet, et fornicari
liberet! (Vide S. Hieron., epist. ad Rustic. circa
med.) 5. Sed forte necdum venit cui victoria reposita est, quem
triumphus manet, cui corona debetur, et contemptus ex consuetudine prodit: ut
tanto liberius, quanto desperatius peccans, totas jam concupiscentiae laxet
habenas, toto impetu feratur in praeceps, sicut scriptum est: Peccator, cum venerit in profundum malorum, contemnit
(Prov. XVIII, 3). 0576C Hunc ergo contemptum necesse
est ut spiritus intellectus impugnet, illuminans tenebras cordis et lucem
divinae misericordiae et copiosae miserationis infundens. Intelligentia nempe
divinis et altissimis rebus attribuenda est, quas quidem ratio humana 1113 nullatenus, difficile autem vel fides ipsa comprehendere
possit, ut est illud: Ubi abundavit delictum, superabundavit
et gratia (Rom. V, 20). 6. Jam si contemptus
perstiterit, accedere necesse est et malitiam, ut quam potest consolationem
desperatus miser admittat; et cui non est pars in bonis, laetetur vel in malis;
laetetur cum male fecerit, et exsultet in rebus pessimis. Ex his ergo solum hoc
remedium est, ut ipsa adversus malitiam sapientia 0576D
congrediatur, propriaque dextera praelietur, quae succumbere omnino non novit.
Quando enim liberetur qui in Babylonem [alias habitationem] descendit, nisi praeveniatur in
benedictionibus supernae dulcedinis, ut clavum clavus expellat, et pestiferam
duldedinem vitiorum jucunditas spiritualis unctionis excludat? 7. Attingit ergo a fine usque ad finem fortiter sapientia victrix,
eradicando singula vitia, singulasque inserendo virtutes. Excutitur siquidem
negligentia, ut timoris spiritus repleat mentem; abjicitur curiositas, ut
succedat pietas; experientia mali fugatur apponiturque scientia. Sic et
concupiscentiae praevalet fortitudo, et consilium consuetudinem ampulat, et
intellectus vigens contemptum amovet, et disparente omnino malitia, sapientia
regnat. Qua quidem 0577A triumphante, de caetero miseram illam
animam, quam perniciose negligentia soporaverat, pejus excitaverat curiositas,
attraxerat experientia, tenuerat concupiscentia, ligaverat consuetudo,
contemptus in carcerem truserat, malitia jugulaverat; timor suscitat, pietas
blande demulcet, scientia quid actum sit indicans dolorem apponit; quod suum est
fortitudo erigit, consilium solvit, intellectus educit de carcere, sapientia
mensam ponit, refocillat esurientem, et salutaribus reparat
alimentis. SERMO XV. De quaerenda sapientia.1. Quid in hoc
mundo agimus, fratres? aut quid facimus de hoc mundo? Si salvari contendimus a
praesenti saeculo nequam, quid adhuc de hoc mundo 0577B decernimus? Si exire volumus, quid compedes nostras nobiscum
trahere laboramus? Ponamus aureos esse; sed multo melius est sine his liberari,
quam eorum occasione teneri. Non aestimemus pretium, sed impedimentum
consideremus: ne praeter ipsam, quae dura satis reputanda est, conditionis
necessitatem, etiam cupiditatis visco inhaerere his incipiamus, et inanis
sollicitudinis nexibus irretiri. Quid enim in compedibus faciat quis,
percunctari forte minus congruum judicetur, quod videlicet ad patiendum magis,
quam ad aliquid faciendum soleant homines compediri: et actionis impedimenta
compedes sunt, adminicula passionis. Agendum tamen nobis aliquid in hoc mundo;
agenda utique poenitentia; sed ad passionem haec potius, quam ad actionem
videbitur 0577C pertinere. Nihilominus tamen agendum hic nobis
aliquid: non quidem de hoc mundo, sed in hoc mundo. Cum enim legatur Adam in
loco voluptatis ab initio positus ut operaretur (Gen. II, 15), quis
sanum sapiens, filios ejus in loco afflictionis ad feriandum positos arbitretur?
Operemur ergo, sed cibum qui non perit: operemur opus salutis nostrae. Operemur
in vinea Domini: ut denarium diurnum accipere mereamur. Operemur in sapientia,
quae dicit: Qui operantur in me, non peccabunt
(Eccl. XXIV, 30). Ager est mundus, ait
Veritas (Matth. XIII, 38.). Fodiamus in eo; thesaurus absconditus
latet, effodiamus eum. Ipsa est enim sapientia, quae trahitur de occultis. Omnes
eam quaerimus, omnes concupiscimus eam. 0577D 2.
Sed frustra quaerit qui in lectulo suo quaerit: neque enim in terra suaviter
viventium invenitur. Lectulus est, et ibi gigantem quaeris? Tuus est; et ibi
speras invenire eum qui diversoria semper ignorat? Si
quaeritis, inquit, quaerite: convertimini, et venile
(Isa. XXI, 12). Quaeris unde? A lectulo tuo. Quaeris unde
convertaris? A voluntatibus, 1114
inquit, tuis avertere (Eccl. XVIII, 30). Et
si in voluntatibus meis non invenio, ubi, inquis, invenio sapientiam? Vehementer
enim eam desiderat anima mea; nec invenisse sufficiet, si contigerit invenire,
nisi mensuram bonam, et confertam, et coagitatam, et supereffluentem ponam in
sinum meum. Merito quidem. Beatus enim homo qui invenit sapientiam, et qui affluit prudentia
(Prov. III, 13). Quaere ergo 0578A dum inveniri
potest: et dam prope est, invoca illam. Vis audire quam prope sit? Prope est verbum in corde tuo, et in ore tuo (Rom. X,
8.): tantum illud recto si quaesieris corde. Erige cor, surge de lectulo
tuo, ut non frustra audias admonentem sursum habere cor. Sic enim invenies corde
sapientiam, ore afflues prudentia; sed affluere, non effluere vel evomere
cura. 3. Nimirum mel invenisti, si invenisti sapientiam; tantum
ne multum comedas, ne satiatus evomas illud. Sic comede ut semper esurias. Nam
ipsa dicit: Qui edunt me, adhuc esurient (Eccl.
XXIV, 29). Noli multum reputare quod habes; noli satiari, ne evomas, et
hoc ipsum quod videris habere, auferatur a te, quippe qui ante tempus quaerere
destitisti. Neque enim dum potest inveniri, dum prope est, ab inquisitione 0578B vel invocatione cessandum est. Aliter quoque sicut qui mel comedit multum, ut ait idem Salomon, non est ei bonum; ita qui scrutator est majestatis, opprimetur a
gloria (Prov. XXV, 27). Quid tu, Pilate, scorsum interrogas
Dominum, ut tibi susurret in aurem quid sit veritas? Multum est ad te: non
dabitur sanctum cani, nec margarita porco. Quaere potius fidei gustum;
satietatem intelligentiae interim ne requiras. Merito, fratres, reverberata acie
protinus resilivit: et, responsum non sustinens, egressus est ad Judaeos, qui
ambulare coeperat in magnis et mirabilibus super se, quid esset veritas
percontatus (Joan. XVIII, 38). 4. Quocirca
quaeramus sapientiam in corde, et sapientiam quae est ex fide, quemadmodum
Apostolus 0578C ait: Non plus sapere, quam
oportet sapere, sed sapere ad sobrietatem (Rom. XII, 3).
Sobria siquidem sapientia est in poenitudine peccatorum praeteritorum, in
contemptu praesentium commodorum, in desiderio futurorum praemiorum. Invenisti
plane sapientiam, si prioris vitae peccata defleas, si hujus saeculi
desiderabilia parvipendas, si aeternam beatitudinem toto desiderio concupiscas.
Invenisti sapientiam, si tibi horum singula sapiunt prout sunt, ut haec quidem
amara et omnino fugienda, ista quoque velut caduca et transitoria contemnenda;
illa vero ut perfecta bona totis appetenda desideriis, intimo quodam animi
sapore dijudices et discernas. Atque haec quidem sobria est sapientia, et
vomitum nescit, 0578D ubi et timoris frigus ex recordatione
peccatorum, et charitatis fervor ex appetitu divinarum promissionum, tepiditatem
amovet earum, quae nunc sunt, pessimarum occupationum: ut nec evomas sapientiam,
nec evomaris ab ea. Sicut enim beatus homo qui invenit
sapientiam: sic etiam beatus vir, vel beatior etiam
qui morabitur in sapientia (Eccl. XIV, 22):
forte enim hoc ad affluentiam spectat. 5. Sane in his tribus
ore affluis sapientia vel prudentia, si sit in ore confessio propriae
iniquitatis, si gratiarum actio et vox laudis, si etiam sermo aedificationis.
Nimirum corde creditur ad justitiam, ore autem confessio fit
ad salutem (Rom. X, 10). Atque in principio quidem sermonis
justus accusator est sui (Prov. XVIII, 17.): nam in medio
magnificare 0579A Dominum; in tertio quoque (si catenus affluit
sapientia) aedificare proximum debet. An vero et in opere affluendum est
sapientia? Et maxime. Quaeramus ergo et in opere triplicem affluentiam: nam et
olim dictum est a Sapiente quodam, quod sapientia tripliciter describeretur
(Prov. XXII, 20). Itaque, si vos melius non habetis, puto ego, quod
ad opus pertinet, copiose satis affluere sapientia, quicunque inter vos
continenter, patienter et obedienter conversatur: tantum ut fidelis obedientia
propriam mortificet voluntatem; humilis continentia carnalem pariter et
saecularem amputet voluptatem; hilaris patientia utramque simul, et corporalem
scilicet et mundialem, viriliter sustineat adversitatem. 1115 SERMO XVI. De triplici genere bonorum, et vigilantia super
cogitationibus.0579B 1. Et propensius
studium, et cura vigilantior nostris esset cogitationibus adhibenda, fratres mei: nostris, inquam,
quibus tam sanctarum meditationum assidue materia ministratur. Nocte enim et die
nobis propheticae et evangelicae, sed et apostolicae voces canuntur et leguntur,
quae et poenam minantur inferni, et gloriam regni pollicentur. Unde ergo nobis
tam vanae, tam noxiae, tam obscenae cogitationes, quae nunc immunditia et
elevatione, nunc superbia et ambitione caeterisque passionibus contorquent nos,
ut vix aliquando in serenitatem sanctarum cogitationum respiremus? Vae nobis a
torpore et tepore cordis nostri! qui permittimus nos 0579C his
vanitatibus occupari, et non magis ex instanti transilimus in bona Domini, sive
in naturalia, sive in spiritualia, seu etiam in aeterna. Et quidem naturalia
bona magna, spiritualia majora, sed maxima sunt aeterna. In primis reparamur, in
secundis exercitamur, extendimur et beatificamur in tertiis. Si non potes oculum
meditationis in illam sublimitatem aeternalium bonorum infigere, quia distantia
sunt, et omnem sensum exsuperant: in bonis gratiae, quae sunt in exercitio
virtutum, visum reflecte, ut videas quam purae conscientiae, quam liberae
frontis sit versari et conversari in castitate et charitate, in patientia et
humilitate, caeterisque virtutibus, quae amabilem Deo, placabilem et imitabilem
hominibus 0579D reddunt. Quod si et haec nimis sublimia sunt, et
transgredientia infirmitatem tuam, demitte oculos tuos in bona naturae, quae
tibi tam familiaria esse debent, quantum tu familiaris es tibi. Nec sic dicimus
bona naturae, quasi gratiae non sint; sed ideo quod ipsi naturae quodam modo
ingenita et complantata fuerint, antequam fieret peccatum illud, quod non solum
personam infecit, sed etiam naturam. Extunc non ita nobis ad manum pervenisse
monstrantur propter vulnus inflictum, cum tamen nos illa in nobis et circa nos
esse tam rationibus quam affectionibus plerumque sentiamus. Et quia nos ex anima
et corpore consistimus, juxta vocem Apostoli, 0580A ab animali
parte, id est a bonis corporis, incipiamus, ut non sit prius quod spirituale
est, sed quod animale (I Cor. XV, 46). 2. Sunt
autem omnia bona corporis, et quae ei solummodo debeamus, sanitas. Nihil autem
ei ultra dandum est vel quaerendum, sed hoc termino ligandum et frenandum est,
cum fructus ejus nullus sit, et mors sit finis illius. Sed hic fovea est, quae
nolo vos lateat. Insidiatur enim voluptas sanitati, et tam subtili malignitate
prosequitur, ut vix eam quis vel possit cavere, vel noverit. Quod si voluptati
servitur, non sanitati, hoc jam de natura non est, sed sub natura, quae morti
manus dat, cum magistram constituit voluptatem. Inde etiam est quod multi ad tam
bestiales et rebelles impetus descenderunt, vel, ut 0580B dicam
verius, ceciderunt, ut voluptatem praeferant sanitati, illis ipsis saepissime
volutentur quae sciunt difficiles et acutissimas subsequi passiones. Sicut autem
corporis natura est sanitas, ita cordis natura est puritas: quia turbato oculo
non videbitur Deus; et cor humanum ad hoc factum est ut suum videat Creatorem.
Si vero sanitati corporis sollicita est providenda custodia, puritati cordis
tanto sollicitior est impendenda, quanto pars ista dignior illa esse
convincitur. Hic tamen simpliciter accipimus puritatem, ut videlicet omnia quae
agimus, pure et humiliter confiteamur Domino in oratione, homini in confessione,
et dicamus: Dixi: Confitebor adversum me injustitiam meam
Domino, et tu remisisti impietatem peccati mei (Psal. XXXI,
5). 0580C 3. Et quia sociale animal
sumus, ex his quae in nobis 1116 sunt, ad ea quae circa nos
sunt transeamus; ut, si fieri potest, quod ex nobis est, pacem habeamus cum
omnibus hominibus. Haec enim est lex naturalis societatis, ut omnia quaecunque
nobis fieri nolumus, aliis non faciamus: et quae nobis fieri volumus, aliis
impendere studeamus. Sicut ergo debemus sanitatem corpori, puritatem cordi; sic
et fratri pacem. Jam hinc transeundum est ad sanctorum animas, quae de hujus
mortalitatis carcere ad coelorum gaudia volaverunt. His profecto debemus
imitationem; quia similes fuere nobis, passibiles, et notas nobis fecerunt vias
vitae, quas tam infatigabiliter quam interminabiliter tenuerunt. Sed et illis
qui non in tanta sanctitate seu peracta poenitentia 0580D exierunt, compassionem debemus et orationem, propter similis
naturae consortium: ut pius Pater auferat scoriam eorum, et in beneficia
flagella commutet, et sic tandem reconsignet ad beatae gaudia civitatis. Si enim
tauri, cum taurum mortuum invenerint, plorant, mugiunt, et quasi quibusdam
debitis humanitatis obsequiis fraterna funera prosequuntur, quid debet homo
homini, quem et ratio docet et trahit affectio? Sicut ergo sanctis animabus
imitationem, sic minus sanctis compassionem debemus, illinc exemplum, hinc
gemitum haurientes. 4. A sanctis vero angelis auxilium
quaerendum est, 0581A et occultis suspiriis, et frequentia
lacrymarum: ut illi supereminenti majestati preces nostras offerant, referant
gratiam, qui administratorii spiritus sunt, missi propter nos, ut haereditatem
capiamus salutis (Hebr. I, 14). Ab illo autem rerum
omnium Domino pietas quaerenda est, ut ille cujus natura bonitas, cui proprium
est misereri semper et parcere, non respiciat multitudinem iniquitatum
nostrarum; sed secundum multitudinem miserationum suarum misereatur nostri. Ipsi
enim nos et amorem debemus, et subjectionem cum omni reverentia et humilitate.
Amorem, quia fecit nos, et benefecit nobis: subjectionem, quia super nos est, et
hoc praecipit nobis [alias, praecellit nobis], terribilis in
consiliis super filios hominum. Ita ergo et sanitatem corpori, puritatem 0581B
cordi, pacem fratri, imitationem sanctis, compassionem mortuis debemus; auxilium
ab angelo, pietatem a Deo [aliis, a Deo
postulemus. Ex arca, etc.] ex arca naturalium bonorum
habere debemus et quaerere: ut sciamus quia, cum haec quae mandata sunt et data
naturae fecerimus, servi inutiles sumus; quae debuimus facere, fecimus. Aut vix
enim, aut nunquam invenitur aliquod praeceptum datum hominibus, quod transeat
terminos possibilitatemque naturae. In his autem bonis, sicut praediximus,
reparamur, et quasi quodam modo restituimur in antiquum, dum ad ingenitam
naturae suavitatem revertimur, dum etiam nobis, et his qui circa nos sunt, et
eis qui supra nos sunt, debitum rerum ordinem 0581C exhibemus. Et
haec quidem pro bonis naturalibus. 5. Spiritualia autem bona,
in quibus exercemur, ut ad aeterna tendamus, ipsa eadem sunt; sed alia, quia
alio intuitu considerata, cum plurimis tamen aliis, quae longum est enumerare.
Illa enim juxta naturam, haec supra naturam esse noscuntur. Nam et in spirituali
exercitio non sanitatem debemus corpori, sed servitutem, sed afflictionem, sed
laborem, juxta vocem illius spiritualis et summe spiritualis hominis, qui
dicebat: Castigo corpus meum, et in servitutem redigo
(I Cor. IX, 27). Nec istam tantum cordi puritatem debemus, ut pure
et humiliter confiteamur peccata nostra; sed ut in intentione, cogitatione et
opere hanc circumspectionem exhibeamus, ut et vita nostra sit fructuosa, et fama
0581D gloriosa: non quae fructificet sibi, sed Deo; non quae
glorificet se, sed Patrem suum qui in coelis est. Pacem quoque non solum
fratribus exhibendam dicimus in via ista; sed cum his qui oderunt pacem, esse
pacificum, portare omnes, et a nemine velle portari. Confitemur etiam non modo
compassionem 1117 moritis et orationem, sed in spe etiam
congratulationem adhibendam; quia, etsi contristandum est quod in locis
purgatoriis patiuntur, multo amplius collaetandum quod prope est ut abstergat
Deus omnem lacrymam ab oculis eorum, et jam non sit neque luctus neque clamor,
sed nec ullus dolor, quia prima abierunt. Sanctis vero animabus non jam
imitationem, nec a sanctis angelis tantummodo quaerere debemus auxilium; sed
ardenter desiderare conspectum 0582A eorum, et esse cum illis, et
videre quae sint illae columnae coeli, quae sustinent orbem terrarum, in quibus
rutilat et relucet tantum et tam excellens divinitatis insigne. A Domino autem
non solum pietas quaerenda est, sed et in cum tota affectio dirigenda, ut
diligamus nos propter ipsum, et suspiciamus quae sit illa majestas quae cuncta
faciat, cuncta contineat, et in quam desiderant rationabiles creaturae
prospicere. 6. Hae sunt semitae spiritualis exercitii, in
quibus religiosa mens et dilatatur et delectatur, unde eorum quae sunt retro
oblita, et ad anteriora, id est aeterna bona, se extendens, sequitur ad palmam
supernae vocationis. Nunquid non supra naturam beatus iste Andreas apostolus,
cujus solemnitas prae manibus est, transilierat, qui dicebat: «O bona crux, 0582B diu desiderata, et jam concupiscenti animo praeparata! securus
et gaudens venio ad te.» Alterati hominis est ista vox, et qui de bonis naturae
ad gratiae bona surrexerat: ut non solum gloriaretur in spe, sed et in
tribulationibus, et gaudens iret a conspectu concilii, quod dignus esset pro
nomine Jesu contumeliam pati. Non modo enim patienter, sed et libenter, verum et
ardenter ad tormenta sicut ad ornamenta, ad poenas sicut ad delicias
properabat. 7. Porro aeterna illa bona, bona sunt, quae nec
oculus vidit, nec auris audivit, et quae nunquam exeunt ab illa patria, quae
nescit nisi gaudium et jubilationem. Ibi nihil deest; ecce abundantia, qua
impleatur humana cupiditas. Quae est ista copia, ubi 0582C nihil
quod nolis sit, totum sit quod velis? Fiat pax, ait
Propheta ad Jerusalem, in virtute tua, et abundantia in
turribus tuis (Psal. CXXI, 7). In illis, inquam, turribus,
quae juxta prophetam alium gemmis aedificabuntur, ubi adipe frumenti, non
cortice sacramenti satiabit nos Deus. Quod si nihil deerit nobis, aliquid autem
nobis latuerit, nunquid erit gloria consummata? Ideo nihil latebit nos; et ecce
sapientia, qua curiositas hominis satietur. O sapientia, qua tunc omnia quae in
coelo et quae in terra sunt perfectissime cognoscemus, in ipso fonte sapientiae
rerum omnium cognitionem bibentes? Non metuam suspiciones, non timebo consilia;
quia civitas illa, juxta Joannem, purissimo vitro similis erit (Apoc. XXI,
19) ut, sicut per vitrum lucidissime cernimus, 0582D sic
aliorum conscientias clarissime videamus. Quid si et nihil defuerit, et nihil
latuerit; maneat autem timor et anxietas amittendi? Ideo nihil terret; et ecce
potentia, qua humana infirmitas roboretur. Qui posuit,
inquit, fines tuos pacem, et confortavit seras portarum
tuarum (Psal. CXLVII, 14, 13): ita ut nullus inimicus intret,
nullus exire possit amicus. Ubi ergo summa abundantia, summa sapientia, summa
potentia est; puto quod nihil desit plenitudini beatitudinis, quantum spectat ad
summam felicitatis humanae. Haec sunt bona naturae, gratiae, gloriae; bona
humanitatis, bona virtutis, bona aeternitatis. Haec cogitemus, haec ruminemus,
fratres, et juxta praeceptum legis revocemus ruminationem (Levit. XI,
3), quia sic vivitur, et in talibus vita spiritus nostri. Sic enim
cogitatio 0583A sancta servabit nos, ut dicamus cum sancto: Meditatio cordis mei in conspectu tuo semper, Domine adjutor meus,
et redemptor meus (Psal. XVIII, 15). 1118 SERMO XVII. De triplici custodia, manus, linguae et cordis.1. Omnes nobis causamur deesse gratiam; sed justius forsitan ipsa
sibi queritur gratia deesse nonnullos. Nempe res cordis est gratia devotionis
ista, quam quaerimus; et hoc munere ipse se fraudat, qui internum ei dissimulat
receptaculum exhibere. Caeterum unde illi cura cordis, cui ne ipsa quidem adhuc
oris circumspectio, seu manus custodia subest? Non sibi deesse miretur
consummationem, qui nec initium apprehendit; sed ne is quoque qui initium jam
tenere videtur, si ad medium non pervenit. 0583B Magnum est
homini saeculari mundas habere manus: monacho non est magnum, sed plane magnum
ei malum esse probatur, ne ipsarum quidem contagia declinare. Imo vero et in
ipsis quoque manibus longe amplior munditia, et justitia abundantior a nobis
exigitur, quam ab illis. Nimirum illis dicitur: Fugite
fornicationem (I Cor. VI, 18); et: Qui
furabatur, jam non furetur (Ephes. IV, 28), caeteraque
similia: quae qui fecerint, regnum Dei non consequentur. Nunquid et nobis ab
hujusmodi contagiis operum, et tam gravi manuum contaminatione timendum est? Sed
quo nitidiores manus, eo gravius quoque minor in eis naevus offendit: et sicut
pretiosam vestem exigua quaevis macula turpius decolorat; nobis ad immunditiam
minima quaelibet 0583C inobedientia sufficit; nec jam naevus est,
sed gravis macula, si in actionibus nostris vel minorum residet negligentia
mandatorum. Haec igitur operum diligentia servandorum initia nostrae
conversationis exercet, dum adhuc quidem modicum, sed tamen jam lumen in nobis
est: nisi forte magnum se putant habere lumen, quibus Veritas ait: Cum feceritis omnia quae praecepta sunt vobis, dicite Quia servi
inutiles sumus; quae debuimus facere fecimus (Luc. XVII, 10).
Sed hoc, inquies propter humilitatem monuit esse dicendum. Plane propter
humilitatem: sed nunquid contra veritatem? Caeterum si circa factorum quoque
custodiam invenimur adhuc negligentiores, nemo sapiens eum liquare culicem
moneat, qui utinam non glutiat vel camelum. 0583D 2. At si jam manus mundatae fuerint, nec sic quidem continuo ad
cor transitur: labiis sane mundandis secundum studium et media sollicitudo
debetur. Quod si dixeris: Rarus est qui sermones suos in judicio disponere
videatur, vel ex hoc disces quam sit rara perfectio, cum nec profectum inveneris
omnibus esse communem. Quis sane numeret quantas modicum linguae membrum
contrahat sordes, quam multiplex in labiis incircumcisis immunditia coaguletur,
quanta sit pernicies oris incircumspecti? Est enim lingua dissoluta in
sermonibus 0584A otiosis; est lingua impudica, est et magniloqua:
quarum prima lasciviae, sequens arrogantiae famulatur. Est etiam lingua dolosa,
et item lingua maledica: quarum altera in falsiloquam et adulatoriam
subdividitur; altera vero nunc in facie contumelias irrogat, nunc detrahit in
occulto. Quod si de omni vel otioso verbo, quodcunque locuti fuerint homines,
Deo sunt reddituri rationem in die judicii (Matth. XII, 36); quanto
districtius de verbo mendaci, mordaci et injurioso, de elato vel lascivo, de
adulatorio aut detractorio judicabuntur? 3. Quam vera
sententia, fratres: In multiloquio non effugies peccatum!
(Prov. X, 19.) Ut enim praeteream caetera, si propterea otiosum est
verbum, quod nullam rationabilem causam habeat, quam 0584B rationem de eo reddere poterimus, quod est praeter rationem?
Nemo vestrum, fratres, parvi aestimet tempus quod in verbis consumitur otiosis:
siquidem tempus acceptabile est, et dies salutis. Volat verbum irrevocabile,
volat tempus irremeabile, nec advertit insipiens quid amittat. Libet
confabulari, aiunt, donec hora praetereat. O donec 1119 praetereat hora! o donec
pertranseat tempus! donec hora praetereat, quam tibi ad agendam poenitentiam, ad
obtinendam veniam, ad acquirendam gratiam, ad gloriam promerendam miseratio
Conditoris indulget! donec transeat tempus, quo divinam tibi repropitiare
debueras pietatem, properare ad angelicam societatem, suspirare ad amissam
haereditatem, aspirare ad promissam felicitatem, excitare 0584C remissam voluntatem, flere commissam inquitatem! Sic nimirum,
sic agricolae, cum diu desiderata adfuerit opportunitas seminandi; sic
vinitores, cum exspectatum tempus putationis advenerit, invenisse occupationes,
et quasi irreprehensibiliter sine opere diem transegisse laetantur? Sic
instantibus nundinis institores nectere moras, occasiones quaerere solent, ne
quem forte sibi ex eis quaestum provenire contingat? Sic denique pauperes
mendicantes, cum multis clamoribus evocatus tandem adfuerit eleemosynarum
distributor, diverticula captant, et concurrentibus sociis vacuos ambiunt
occupare recessus, et fovere latebras in angulis platearum? 4.
Utinam tamen vel solum tempus vitae amitteretur in verbis! sed multi in his
etiam vitam amittere 0584D comprobantur; nec modo ipsi amittere,
sed adimere quoque; et hoc fratribus suis. An non amittunt vitam detractores,
Deo odibiles, odibiles vitae? Fugit vita quos odit: et quos vita fugit, mori
necesse est. An non et ipse moritur qui venenum bibit, quod ei malesuada
detractoris lingua propinat? siquidem furtim ei dilectionis vita subtrahitur, et
dum nescit, paulatim in eo fraterna charitas refrigescit. Auditurus est forsitan
ipse quoque cui detrahitur. Undique enim verba volant, et multorum prius ora
sermo pertransiens, difficile fieri potest 0585A quin singulorum
ereverit linguis, et quasi jam provectus referatur ad eum, ad cujus spectat
offensam. Itaque scandalizabitur audiens, et tabescet; eoque facilius
exstinguetur in eo charitas, quo amplius ante vivere videbatur. Si inimicus, ait, meus maledixisset mihi,
sustinuissem utique (Psal. LIV, 13)
. Et quidem cavet sibi prudens auditor; cavet et ipse, si non desipit, qui sibi
noverit esse detractum: ille, ne veneno inficiatur; iste, ne scandalo
perturbetur. Sed, quod in se est, tamen lingua maledica, et illius percutiens
conscientiam, et istius vulnerans charitatem, secum pariter utrumque peremit.
Nunquid non vipera est lingua ista? Ferocissima plane: nimirum quae tam
lethaliter tres inficiat flatu uno. Nunquid non lancea est ista lingua? Profecto
et acutissima, 0585B quae tres penetrat ictu uno. Lingua, inquit, eorum gladius acutus
(Psal. LVI, 5). Gladius equidem anceps, imo triceps est lingua
detractoris. 5. Nec vero ejusmodi linguam ipso etiam mucrone,
quo Dominicum latus confossum est, crudeliorem dicere verearis. Fodit enim haec
quoque Christi corpus, et membrum de membro; nec jam exanime fodit, sed facit
exanime fodiendo. Ipsis quoque nocentior est spinis, quas illi tam sublimi
capiti furor militaris imposuit; seu etiam clavis ferreis, quos sanctissimis
manibus illis et pedibus consummata Judaicae gentis iniquitas infixit. Nisi enim
hujus, quod nunc pungitur et transfoditur, corporis vitam sui vitae corporis
praetulisset, nunquam illud pro isto mortis injuriae, crucis ignominiae
tradidisset. Et dicimus: 0585C Levis res est sermo; tenera,
mollis, et exigua caro lingua hominis: quis sapiens magni pendat? Levis quidem
res sermo, quia leviter volat, sed graviter vulnerat. Leviter transit sed
graviter urit; leviter penetrat animum, sed non leviter exit; profertur leviter,
sed non leviter revocatur; facile volat, atque ideo facile violat charitatem.
Vilis res est musca moriens, sed exterminat oleum suavitatis (Eccle. X,
1). Tenerum membrum lingua, attamen vix teneri potest; substantia quidem
infirmum atque exiguum, sed usu magnum et validum invenitur. Modicum membrum
est; sed, nisi caveas, magnum malum. Tenuis est et lata, aptissimum vacuandis
cordibus instrumentum, 1120 sicut multorum mihi inter 0585D vos conscientias arbitror attestari: nisi forte omnes tam
perfecti sumus, ut nunquam nobis post longas confabulationes inventa sit mens
quodam modo vacua, meditatio minus devota, sicca magis affectio, et holocaustum
orationis non adeo pingue propter verba, sive quae diximus, sive etiam quae
audivimus; verba tamen. 6. Facile enim lingua labitur, nec
minus facile illabitur cordi: ita ut multis inter loquendum minus profuerit quod
propriam cohibuerint, dum non caverint alienam. Utilis est frater qui tibi
loquitur, sapiens est, religiosus ac timens Deum; plus dico, angelus est, et
angelus lucis: etiam sic cave tibi, ne audias unde laedaris. Nec personam tibi
velim suspectam esse, sed linguam, praesertim in sermocinatione communi. Bona
quidem columbae simplicitas; 0586A sed in hac parte serpentis
quoque astutiam non omittas. Maria ne angelicum quidem verbum sine discussione
praeteriens, cogitabat qualis esset ista salutatio
(Luc. I, 29). Tu quoque, qui crebris saltem experimentis solerter
advertisti, quantum noceant verba, non desipies, si sollicitus fueris
(quandoquidem interesse necesse est collocutioni) non modo ori circumspectionem,
sed et auri nihilominus adhibere cantelam. Non miremini quod huic gradui
proficientium diutius immoremur: plures siquidem inter nos proficientes esse
credimus, quam perfectos. 7. Forte tamen nimii videamur in
sugillatione verborum. Sed mementote quoniam lingua est, quae contra vitia
linguae loquitur, ut in eo vel maxime haberi debeat excusata, quod nec sibi
parcat, et 0586B adversus propria quoque sui ipsius pericula
muniat audientes. Ventus est sermo, sed non semper est ventus urens. Surge, inquit, aquilo; et veni, auster,
perfla hortum meum, et fluant aromata illius (Cant. IV, 16).
Est quoque magna nihilominus sermonis utilitas, et frequenter in lingua fructus
praetiosissimus reperitur. Nempe justi vita ex fide est, et fides ex auditu,
auditus autem per verbum Dei. Quomodo enim vivet quis, nisi crediderit? quomodo
credet, nisi audierit? quomodo audiet, nisi annuntietur ei? Sane propterea
majorem ei diligentiam, et diligentiorem custodiam convenit exhiberi, quod sit,
juxta Scripturam, mors et vita in manibus linguae
(Prov. XVIII, 21). Alioquin si sola inesset vita, nec circumcisio
quidem ei, si sola mors, etiam abscissio deberetur. 0586C
Nunc vero ponenda [alias additur nobis] ori nostro custodia,
et ostium circumstantiae labiis, ut nec vitalem aedificationem clausura damnet
aeterna, nec lethalis pernicies liberum sortiatur egressum. Vigilemus itaque
super opera nostra, fratres, ne vel omittamus quod praeceptum est, vel quod
prohibitum est committamus. Hortatur nos ad bipartitam hanc custodiam Propheta
cum dicit: Declina a malo, et fac bonum (Psal.
XXXVI, 27.). Vigilemus etiam nihilominus super verba nostra, ne in eis
vel offendere Deum, vel proximum nocere contingat. Felix siquidem, quem in omni
confabulatione duplex timor ille sollicitat, et duorum consideratio stimulat
auditorum: primum quidem divinae majestatis, in cujus manus incidere 0586D prorsus horrendum; dehinc fraternae infirmitatis, cui
niholominus perfacile est offendiculum dare. 8. Puto tamen ne
eum quidem, qui in verbo cavet offensionem, perfectum adhuc dici oportere, nisi
forsitan comparatione prioris, qui tantum super opera vigilabat. Nam et Veritas
in Evangelio de vigilantibus servis, et adventum Domini praestolantibus loquens:
Si, inquit, in tertia vigilia venerit,
et ita invenerit, beati sunt servi illi (Luc. XII, 38). Quod
nequaquam de prima, sed nec de secunda quidem dictum esse reperies. Est autem
vigilia haec super cor, cui sane omnem jam custodiam adhibendam Sapiens monet:
nimirum quia ex ipso vita procedit (Prov. IV,
23). Ego tamen etiam hanc constare arbitror specialiter in duobus: ut
videlicet super affectionum 0587A pariter et cogitationum suarum
greges mens sollicita vigilanter intendat. Et bene huic datur omnis custodia, a
quo caeteras quoque duas procedere constat: nisi 1121 forte,
quod absit! simulationis gerantur studio, et pietatis habeant speciem, non
virtutem. Sicut enim fontis vena scaturiens, nisi fossas ante repleverit
adjacentes, nec refluere, nec sedari, nec in altum sese tollere praevalebit,
quod videlicet alias occupetur: sic humanus animus, donec eas, quas praediximus,
manus et linguae custodias solerter impleat, nec ad perfectam hanc sui ipsius
poterit reflecti curam, nec jucunda devotionis tranquillitate frui, nec in
sublimem divinae contemplationis proficere gradum. Eia, fratres, si supernae
visitationis gratiam quaerimus, sic quaeramus; si 0587B spirituales consolationes desideramus percipere, sic petamus; si
coelum nobis aperiri cupimus, sic pulsemus. Hoc denique triplici modo vigilemus,
si ad nuptias volumus intrare cum sponso Jesu Christo Domino nostro, qui est
benedictus in saecula. Amen. SERMO XVIII. De gaudio spirituali, seu de verbis
Apostoli, «Non est regnum Dei esca et potus,» etc. (Rom. XIV,
17.)1. Quid praetergredimur viam, qui ad gaudium
properamus? Est quidem gaudium in [alias,
de] regno Dei, sed non primum [alias, praemium] est. Est gaudium de
regno Dei, sed non gaudium carnale, non gaudium saeculare, non gaudium cujus
extrema luctus occupat, sed in quod magis tristitia vertitur: non denique
gaudium eorum qui laetantur cum male fecerint, 0587C nec
exsultatio quae in rebus pessimis est, sed gaudium in Spiritu sancto. Unde autem
hoc gaudium interim, nisi de justitia et pace procedit? Ipsa ergo procedant
tanquam cellulae mellis, ut facile adhuc labilem liquorem suavitatis solidior
possit materia continere. Erit quando jam ipso simplici melle fruemur, et
gaudium nostrum plenum et purum erit, ut non modo in Spiritu, sed de ipso quoque
Spiritu gaudeamus. Erit quando omnimodis erit gaudium spirituale, ut nullis jam
corporeis occasionibus excitetur, non operibus misericordiae, non lacrymis
poenitentiae, non exercitatione justitiae, non probatione patientiae, sed ipsa
magis praesentia Spiritus, in quem desiderant ipsi etiam angeli prospicere. 0587D Interim sane velut salis loco sapientia mihi caetera condit,
tanquam non sit et ipsa cibus. Interim priusquam comedam, suspiro; et nec tunc
quidem permittor, ut glutiam salivam meam. Est enim sapiens, cui quaeque res
sapiunt prout sunt. Cui vero ipsa jam in se, prout est, sapientia sapit, is non
modo sapiens, sed etiam beatus est. Nempe hoc est videre Deum sicuti est; atque
hic quidem fluminis impetus laetificans civitatem Dei; hic torrens voluptatis;
haec denique ubertas inebrians est. 2. Nunc vero, Domine, vinum
non habent: deficit enim in his interim nuptiis vinum, vinum utique carnalis
illecebrae, et concupiscentiae saecularis. Fel draconum,
inquit, vinum eorum, et venenum aspidum insanabile
(Deut. XXXII, 33). Semper nobis hoc vinum 0588A deficiat, fratres mei, quia non est hoc vinum bonum. Bonum vinum
non ex vinea impuritatis, sed ex hydria purificationis hauritur. Bonum vinum,
non ex uva Gomorrhae conficitur, sed ex aqua Judaeae. Servasti, inquit, bonum vinum usque
adhuc (Joan. II, 3, 10). Nam optimum quidem vinum servatur
etiam usque adhuc, quod videlicet non ex aqua conficiendum, sed experimendum
magis ex botro illo magno terrae promissionis, qui interim in vecte portatur,
dum secundum carnem novimus Christum, et hunc crucifixum. Nunquid non illi vinum
defecerat qui dicebat: Renuit consolari anima mea? Sed et
vinum aquam factum gustasse visus est, cum subjunxit: Memor
fui Dei, et delectatus sum (Psal. LXXVI, 3, 4). Quid enim
faciet in praesentia, qui in sola memoria 0588B delectatur? Sic
et apostoli plane vinum aquam factum gustaverunt, quando ibant
gaudentes a conspectu concilii, quoniam digni habiti sunt pro nomine Jesu
contumeliam pati (Act. V, 41). Quomodo non vinum ex aqua,
gaudium de contumelia? Nimirum implebatur jam promissio Veritatis, 1122 quae ad eos facta erat hoc modo: Tristitia
vestra convertetur in gaudium (Joan, XVI, 20): hoc est, aqua
vestra vertetur in vinum. Miraris quod in vinum aqua mutatur? etiam transit in
panem: nisi forte oblitus es comedere panem tuum, eum de quo legisti: Cibabis nos pane lacrymarum, et potum dabis nobis in lacrymis in
mensura (Psal. LXXIX, 6). Denique audi mensuram: Erant, ait, lapideae hydriae sex positae,
secundum purificationem Judaeorum (Joan. II, 6). Si verus
Judaeus 0588C es, non carne, sed spiritu; sex annis servies, in
septimo liber egredieris: in sex hydriis purificaberis, sex diebus operaberis,
in sex tribulationibus liberaberis; et in septima non tanget te malum. Non solum
autem liberaberis in eis, sed et vinum bibes ex eis, ubi coeperis juxta
Apostolum gloriari non solum in spe, sed etiam in tribulationibus (Rom. V,
2, 3.). 3. Hoc enim est duplex interim gaudium, quod
habes in Spiritu sancto, de memoria futurorum bonorum, et malorum praesentium
tolerantia. Nil quippe in his carnale sapit, nil saeculare, nil vanum; sed
Spiritus veritatis et coelestis sapientia est, cujus in utraque suavitas
praelibatur. Gaudete in Domino semper, ait Apostolus; iterum dico, gaudete. Et duplicis 0588D hujus
gaudii materiam secutus adjunxit: Modestia vestra nota sit
omnibus hominibus; Dominus prope est (Philipp. IV, 4, 5). Quid
modestia nostra, nisi mansuetudo et patientia est? Gaudeamus ergo de his quae
exspectamus, quoniam Dominus prope est. Iterum gaudeamus de his quae sustinemus,
ut modestia nostra omnibus nota sit. Nimirum tribulatio
patientiam operatur, patientia probationem, probatio vero spem, spes autem non
confundit (Rom. V, 4, 5). 4. Sane ut idoneus
fiat animus geminae huic spirituali laetitiae capessendae, duo aeque ad
justitiam exercendam, duo nihilominus ad conservandam pacem necesse est
praemittantur, quae quidem utraque copiosius nobis Scriptura sacra commendat.
Siquidem justitiae exercitatio in his duobus mandatis 0589A tota
pendere videtur, ut quod sibi quis fieri non vult, alii non faciat, sicut ad
gentes missa epistola apostolorum continet (Act. XV, 23); et
quemadmodum ad eosdem apostolos Dominus dicit: Quaecunque
vultis ut vobis faciant homines, ita et vos facite illis (Matth. VII,
12). Caeterum quoniam in multis offendimus omnes, impossibile est in hoc
loco et tempore scandalorum (neque enim adhuc venerunt angeli, qui de regno Dei
tollant omnia scandala, sed nec sumus in illa beata civitate, cujus fines pacem
posuit Deus), propterea impossibile est hic et modo pacem inter nos conservari
omnino, nisi et is qui in aliquo forte offendit proximum, animosam elationem: et
is qui offensus est, nihilominus caveat inexorabilem obstinationem. 5. Studeamus itaque, fratres mei, et humiles ad 0589B satisfaciendum his qui aliquid habent adversum nos; et ad
remittendum his qui offenderunt nos, faciles inveniri; quia non solum mutuae
inter nos pacis conservatio constat in his duobus, sed nec ipsa quoque divina
sine his propitiatio poterit obtineri, quod nec munus ab eo recipiat, qui non
prius ferit ut fratri reconcilietur (Matth. V, 24); et dimissum
etiam debitum ab eo districtius exigat, qui conservo suo debitum non remittit.
Jam si manent in nobis justitia, pax et gaudium in Spiritu sancto, tria haec;
non quasi securi simus pro eo quod regnum Dei intra nos est, sed eo magis in
timore et tremore nostram ipsorum salutem operemur, scientes nimirum, quod hunc
tantum thesaurum adhuc in vasis fictilibus habeamus. SERMO XIX. De eisdem verbis apostoli, «Non est regnum Dei esca et
potus.» (Rom. IV, 17.)0589C 1. Solet apostolus Paulus in verbis esse brevis, in sententiis
copiosus. Non ignoravit hoc ille tam eloquentiae, quam sapientiae dotibus
approbatus, 1123 qui singula Pauli verba tonitrua judicabat
. Tam signanter enim universa depromit, et sic intonat
spiritu et virtute, ut in serie ordinem, in sensu plenitudinem, in utroque
connexionem mirabiliter ostendat. Non est, inquit, regnum Dei esca et potus; sed justitia, et pax, et gaudium in
Spiritu sancto. Quid ad haec dicitis vos, gulosi et luxuriosi, quorum Deus
venter est, quorum omnis usus aut in ventre, aut sub ventre est, qui, ut ait
Jacobus apostolus, 0589D in luxuriis enutristis
corda et corpora vestra? (Jac. V, 5.) Audite, audite; Quia esca ventri, et venter escis; Deus autem hunc et has
destruet (I Cor. VI, 13). Vae vobis qui dormitis in lectis
eburneis, et lascivitis in stratis vestris; qui comeditis vitulum de armento, et
bibitis vinum defaecatum, et primis ungimini unguentis (Amos. VI, 1, 4,
6). Filii hominum, usquequo gravi corde, quia
corpore pingui: utquid diligitis vanitatem (Psal.
IV, 5), et veritatem negligitis? Pinguedo carnis, deliciae corporis,
saturitas ventris, aut ante mortem vos deserent, aut vos in morte illas
relinquetis: Quoniam, inquit sanctus, 0590A cum interierit, non sumet omnia, neque
descendet cum eo gloria ejus. Sicut oves in inferno positi sunt: mors depascet
eos (Psal. XLVIII, 18, 15). Quam bene, sicut
oves; quia detracto vellere mundialium divitiarum dure presseque detonsi,
sempiternis nudi deputabuntur incendiis. Mors depascet
eos; quia semper morientur ad vitam, et semper vivent ad mortem. Ergo hic
caro vermibus, illic anima ignibus deputatur, donec rursus infelici collegio
colligati, tormentis poenalibus socientur, qui socii fuerunt in vitiis. 2. O delicate, qui deliciis et divitiis circumfusus atque confusus,
confusionem exspectas et mortem; non est regnum Dei esca et
potus, non purpura et byssus; quia dives ille utroque circumfluus, in
puncto ad inferna descendit (Luc. XVI, 19, 22). Quid 0590B ergo? Sed justitia, et pax, et gaudium in
Spiritu sancto. Attendis et intendis quia gaudium in fine est? Sic fatui
filii Adam, et praecipiti saltu justitiam transilientes et pacem, rem finalem in
principium convertere et pervertere vultis? Nemo enim est qui gaudere non velit.
Non stabit et non erit istud; quia sicut non est pax
impiis, sic nec gaudere impiis, dicit Dominus (Isa. XLVIII, 22; LVII,
21). Non sic impii, non sic. Prius est justitiam facere, inquirere pacem,
et persequi eam: et sic demum apprehendere gaudium, imo a gaudio comprehendi.
Sic angelicus ille conventus prius justitiam fecit, cum stetit in veritate, et
veritatis deseruit desertorem. Post haec, illa pace firmati sunt quae exsuperat
omnem sensum; quia cum diversis honorum primatibus ambiantur, 0590C nullus qui murmuret, qui invideat nullus. 3.
Lauda tu, Jerusalem, Dominum; lauda Deum tuum, Sion: quoniam confortavit seras
portarum tuarum, benedixit filiis tuis in te, qui posuit fines tuos pacem
(Psal. CXLVII, 12-14). Lauda, et laudes replica, quia munitissimis
vectibus et inconvulsibilibus seris clausae sunt portae tuae; nullus inimicus
intrat, nullus exit amicus. Benedicti filii tui in te, omni benedictione
spirituali in coelestibus cum Christo. Jam non est timor in finibus tuis, quia
posuit fines tuos pacem. Nullae tibi tentationes; nulla sese cogitationum turma
confundit; quia versipellis ille tortor longe est a muris tuis et a filiis tuis;
et ille qui idem est, omnia identitate consolidat atque 0590D conjungit, cujus participatio ejus,
inquit, in idipsum (Psal. CXXI, 3). Hoc jam
tertio hauriunt aquas in gaudio de fontibus Salvatoris; et nadis, ut ita dicam,
oculis divinitatis intuentur essentiam, nulla corporeorum phantasmatum
imaginatione decepti. Ecce gaudium in fine, sed sine fine. 4.
Miseri nos, qui ab illa felici regione repulsi, in hanc descendimus, imo
cecidimus vanitatem. Filii Sion, ait propheta, inclyti, et amicti auro primo, quomodo reputati sunt in vasa
testea (Thren. IV, 2). Filii Sion, illius videlicet
speculativae civitatis, quam aedificavit Dominus, ut videatur in gloria sua:
filii supernae Jerusalem, quae libera est, quae est mater 0591A nostra; inclyti per dignitatem conditionis, amicti auro primo
per divinitatis imaginem. Quomodo ergo ex his nos quidem reputati sumus in vasa
testea, in haec lutea et fragilia corpora degeneravimus? 1124
Exhibent enim angeli, fratres charissimi, justitiam Deo, pacem inter se, gaudium
sibi. Sic et tu, homo, noli prius rapere quod tuum est; et justitiam quam Deo,
et pacem quam proximo debes, contemnere. Justitia virtus est, qua redditur
unicuique quod suum est. Tu non solum justitiam, sed multas et multiplices
justitias debes Creatori. Justus enim Dominus, et justitias dilexit (Psal. X, 8). Justitia tua sicut montes Dei (Psal. XXXV, 7).
Bene, sicut montes, quia plures cumulos miserationum
suarum ingessit tibi. 5. Et prius quidem te cum caeteris, et
inter caetera 0591B creavit, non sine magnae praerogativa
dignitatis. Dixit enim de omnibus, et facta sunt. Post haec, vehementissimo tui
amore inflammata, majestas illa redemit te. Nunquid verbi facilitate? Non: sed
triginta et tribus annis operatus est salutem tuam in medio terrae, affixus
cruci, addictus morti, ludibriis deputatus. Deus tuus factus est frater tuus,
non angelorum frater; quia nusquam angelos apprehendit, sed semen Abrahae
apprehendit. Commune quidem habes quod factus es; quod frater es, speciale.
Adjecit adhuc erga nos specialius quiddam, quod de lata nos et spatiosa via,
quae ducit ad mortem, digito suo traxit, et posuit in concilio justorum et
congregatione. Quid ultra debuit facere, et non fecit? Cujus vel saxeum pectus
tanta et talis, a 0591C tanto et tali collata beneficiorum
multitudo non emolliat? Quidquid igitur es, quidquid potes, debes creanti,
redimenti, vocanti. 6. Sed cum justitiam feceris, fac et pacem.
Quandiu enim sumus in hoc vase testeo et fragilitate complexionis humanae, non
possumus inveniri scandalorum prorsus immunes. Si igitur recordatus fueris, quod
frater tuus habet aliquid adversum te, sis humilis ad veniam petendam: si tu
habes adversus illum, sis facilis ad dandam; et omnia membra erunt in pace. Sic
enim ad duo ista, charitatem et humilitatem, paratissimi, non poterimus
dissensionem sentire, Discite, inquit, a me, quia mitis sum et humilis corde (Matth. XI,
29): mitis, quod pertinet 0591D ad
charitatem, quia charitas patiens est, benigna est; humilis, quod ad ipsam verbi spectat proprietatem. Sic
procedentibus erit gaudium in Spiritu sancto. Loquar quod expertus novit,
inexpertus ignorat: Animalis enim homo
non percipit ea quae sunt Spiritus Dei (I Cor. II, 14).
Nunquid non plerumque orantibus nobis omnia viscerum succutiuntur occulta ad
memoriam gaudii illius, quod est in Jerusalem quae sursum est, quae est mater
nostra; et lacrymarum unda vultus meditantium superfundit? O si duraret! Si oblitus fuero tui, Jerusalem, oblivioni detur dextera mea;
adhaereat lingua mea faucibus meis, si non meminero tui, si non proposuero
Jerusalem in principio laetitiae meae (Psal. CXXXVI, 5, 6).
Vere in principio laetitiae, quia finis illic repositus est. 0592A 7. Quando conscindes saccum meum, Domine Jesu,
et circumdabis me laetitia, ut cantet tibi gloria mea, et non compungar?
Principium gaudii illius, quod hic quandoque sentimus, stilla est, guttula est
de flumine illo descendens, cujus impetus laetificat civitatem Dei. Quando
veniet tempus, ut perrenibus gaudiis in ipso divinitatis fonte profundius
immergamur, ubi unda undam sine intercapedine et interpolatione continuet?
Quando veniam et apparebo ante faciem Domini? Quando transibo in locum
tabernaculi admirabilis usque ad domum Dei? Quando, sicut audivimus, sic
videbimus in civitate Domini virtutum? Eia igitur, fratres, huic felici ternario
fideliter insistamus, et semper simus memores verbi illius: Amice, ad quid venisti? 0592B (Matth.
XXVI, 50.) Quia non ad hoc venimus, ut simulatoria specie regem
interficiamus; sed ut ei serviamus, qui est benedictus in saecula.
Amen. SERMO XX De verbis Domini, «Omnis qui se exaltat, humiliabitur: et qui se
humiliat, exaltabitur.» (Luc. XVIII, 14.)1. Si consideremus diligenter, fratres, gradus hominum, quatuor
inveniemus: dico autem summam 1125 felicitatem in coelo, ad
quam suspiramus; mediam felicitatem in paradiso, unde cecidimus; itemque mediam
infelicitatem in hoc mundo, pro qua gemimus; et in inferno extremam
infelicitatem, quam merito formidamus. Brevius tamen dicere possum, vitam, et
umbram vitae; umbram mortis, et mortem. Itaque nec in summo, nec in imo positi,
0592C timemus descendere, ascendere cupimus, eo magis anxii, quo
videmur viciniores infimis, quam supremis; et ecce dicitur nobis: Omnis qui se exaltat, humiliabitur; et qui se humiliat,
exaltabitur. Quidnam sibi vult cancellata haec connexio exaltationis et
humiliationis? Itane parum est, Domine, quod in veritate tua humiliasti nos, qui
adhuc exigis ut apponat homo humiliare se ipsum? Et quidem restat adhuc quo
possimus humiliari; sed qui illo ceciderit, jam non adjiciet, ut resurgat; et
qui humiliatus fuerit usque illuc, frustra speret exaltationem: siquidem
humiliasti nos in loco afflictionis, et cooperuit nos umbra mortis. Usque adeo
vita nostra inferno appropinquavit: quo nos humiliabimus ultra? Quae utilitas
0592D in sanguine nostro, si descenderimus in corruptionem? Sane
nihil aliud infra nos est, quam irreparabilis illa corruptio. Post umbram mortis
non restat nisi mors; post locum afflictionis, solus superest locus
mortis. 2. Qui se, inquit, humiliat, exaltabitur. Si dixisset: Qui humiliatus fuerit,
exaltabitur, exsultassem utique, tanquam certissime humiliatus, et vehementer.
Nunc vero cum dicat: Qui se humiliat, exaltabitur,
angustiae mihi sunt undique; nec ignoro quid eligam, sed quid agam. Exaltari
cupio, quia summopere id necessarium: siquidem neque hic manentem habeo
civitatem; nec bonum esset hic manere, etiamsi liceret. Porro inferius adhuc
ire, perire est. Jam enim locum teneo inferiorem, et cui solum habeat infra se
infimum, hoc est infernum. 0593A Si me illuc humiliavero, non est
spes exaltationis; si me non humiliavero, identidem desperatio est exaltationis;
quia qui se humiliaverit, exaltabitur, et is tantum. Si
hoc egero, mors mihi est; si autem non egero, ab exaltatione repulsus, nec sic
effugiam manus mortis. Sed si hoc difficile paret, saltem quod praemissum est
consideremus. 3. Omnis qui se exaltat,
ait, humiliabitur. Quem enim Veritas humiliat, ipse
quomodo se exaltat? Neque hic dicimus quo, sed quomodo; quia non locus videtur
deesse, sed virtus. Non, inquam, deest homini quo exaltare se possit, sed deest
omnino qui possit. Est quidem voluntas multa, sed nulla facultas. Nempe, velint,
nolint homines, communis totius Adae, totius humani generis vox est: In veritate 0593B tua humiliasti me
(Psal. CXVIII, 75). Quisquis autem in veritate humiliatur,
veraciter humiliatur, nec nisi fallaciter exaltatur. Quid est autem fallaciter
exaltari, nisi vere non exaltari? Gratias ei, quia non dixit: Omnis qui se
exaltaverit, exaltabitur. Quomodo enim conaremur in vanum exaltari, si id
arbitraremur, quando ne ipsa quidem nunc desperatio proficiendi, appetitum
cohibet exaltandi? Et forte hoc est, quod ait: Qui se exaltat,
humiliabitur: nec pertinet ad affectum, qui nullus est; sed ad affectum,
qui stultus est. 4. Quantos enim videmus humiliatos, sed non
humiles; percussos, sed non dolentes; curatos quidem a Domino, sed nec ipsa
curatione sanatos? Hi sunt qui sub sentibus esse delicias computant, 0593C dissimulantes peccata quae actitant, lubricum in quo titubant,
tenebras quibus caligant, laqueos inter quos ambulant, locum afflictionis quem
inhabitant, corpus mortis quod gestant, jugum grave quod tolerant, graviorem
conscientiam quam occultant, gravissimam sententiam quam exspectant. Talis ille
erat, cui Joannes in Apocalypsi scribere jubebatur: Dicis:
Quia dives sum, et nullius egeo; et nescis quia tu es pauper, et miser, et
miserabilis, et caecus, et nudus (Apoc. III, 17). Nec mirum si
sit vana et mendax exaltatio filiorum hominum, siquidem vani sunt et mendaces.
Humiliat 1126 eos veritas, exaltat vanitas: et dilexerunt
magis tenebras quam lucem, amplectentes exaltantem se vanitatem, et quaerentes
mendacium; porro contra veritatem quae 0593D se humiliat, votis
et studiis quibus possunt, dissimulationibus et conatibus frivolis
recalcitrantes. 5. Fecimusne aliquid? Puto quia invenimus
etiam quomodo humiliet homo se ipsum. Dico autem ut adhaereat [alias, adhibeat voluntatem] humilianti se veritati, nec
dissimulet, sed cooperetur ei devoto pietatis affectu. Proinde cavebo deinceps,
quam sollicite potero, duritiam cordis: sentiam et plangam dolorem meum, ne, si
forte insensibile fuerit, sit etiam insanabile vulnus meum. Ero igitur vir
videns paupertatem meam in virga indignationis 0594A ejus, ne
veniat anima mea in consortio eorum, de quibus Veritas ait: Percussi eos, et non doluerunt (Jerem. V, 3): et
iterum: Curavimus Babylonem, et non est sanata
(Jerem. LI, 9). Gravis curatio humiliatio haec, sed gravior morbus
superbia est: quae utinam sic curetur, ut sanetur hac cura! Consentiam itaque
adversario meo, acquiescam judici meo, cedam denique urgenti aculeo, ne bis
pungar. Tale enim reor esse quod Dominus ait: Omnis qui se
exaltat, humiliabitur; et qui se humiliat, exaltabitur. Ac si dicat:
Quisquis contra stimulum recalcitraverit, duplo pungetur: parcetur autem ei qui
consenserit, et dederit locum irae. SERMO XXI. De verbis
Sapientiae (X, 10): «Justum deduxit Dominus
per vias rectas,» etc.0594B 1. Est
justus, qui in principio sermonis accusator est sui (Prov. XVIII,
17); et est justus, qui ex fide vivit (Rom. I, 17); et est
justus, qui absque terrore est (Prov. XXVIII, 1). Et primus quidem
bonus, quia accedit ad viam; secundus melior, quia currit per viam; tertius
optimus, quia jam appropinquat ad finem viae. Hic tamen accipiamus primum, quem
velocius invenimus. Hunc deduxit Dominus, et non alius; quia ipsius est de via
iniquitatis ad viam veritatis reducere, et deducere, et ducere per eam. Per vias, inquit, rectas. Viae Domini
viae rectae, viae pulchrae; viae plenae, viae planae. Rectae sine errore, quia
ducunt ad vitam; pulchrae sine sorde, quia 0594C docent
munditiam; plenae multitudine, quia totus jam mundus est intra Christi sagenam;
planae sine difficultate, quia donant suavitatem. Jugum enim ejus suave est, et
onus ejus leve (Matth. XI, 30). Et ostendit illi
regnum Dei. Regnum Dei conceditur, promittitur, ostenditur, percipitur.
Conceditur in praedestinatione, promittitur in vocatione, ostenditur in
justificatione, in glorificatione percipitur. Unde est illud: Venite, benedicti Patris mei, percipile regnum Dei
(Matth. XXV, 34). Sic enim ait Apostolus: Quos
praedestinavit, hos et vocavit: et quos vocavit, illos et justificavit: quos
autem justificavit, illos et magnificavit (Rom. VIII, 30). In
praedestinatione est gratia, in vocatione potentia, in justificatione laetitia,
in magnificatione est gloria. 0594D 2. Et dedit illi scientiam sanctorum. Scientia sanctorum est,
hic temporaliter cruciari, et delectari in aeternum. Et in contrarium scientia
malorum relabitur. Alia est scientia mundi, quae docet vanitatem; et alia
scientia carnis, quae docet voluptatem. Illa tanquam pater, ista tanquam mater
nobis est. Sicut enim mater filio suo semper optat quietem, et omnem prorsus
laborem claudit a filio suo: sic caro incrassata, impinguata, dilatata,
recalcitrat, nec minimis saltem digitis patitur se contingi. Et sicut pater vult
filium suum huc illucque discurrere, 0595A ut addiscat unde
aliquando magnificetur; sic et mundus vult hominem multis laboribus intricari,
ut habeat unde superbiat, unde infletur, et desipiat de vanitate in idipsum.
Sanguisugae duae sunt filiae, id est propriae voluntatis, quae quasi radix est,
duae filiae sunt, vanitas 1127 et voluptas, clamantes: Affer,
affer. Hae nunquam satiantur, nunquam dicunt: Sufficit. Si quis has plenius in
se contriverit, non immerito sibi illam vocem poterit coaptare: Quoniam, inquit, pater meus et mater mea
dereliquerunt me, Dominus autem assumpsit me (Psal. XXVI,
10). 3. Honestavit illum in
laboribus. Nonne nos et in ipsis laboribus nostris honestamur, cum omnia
quae facimus, ad unitatis vinculum adunamus, ut non in nobis sit pondus et
pondus, mensura et mensura, 0595B quia utrumque abominabile est
apud Deum? Nonne et haec vilitas, haec deformitas, haec semicinctia honorantur
et adorantur a principibus terrae ? Vae nobis, si exsultaverimus nisi in Christo, et pro Christo!
vae nobis, si vendibilem obtulerimus paupertatem! Et complevit
labores illius: vel hic in perseverantia, ut usque in finem justitiam non
derelinquat; vel illic in gloria, ut gaudeat in aeternum. Felix utraque
completio, cum et hic moritur justus plenus dierum, et illic oritur in
plenitudine [alias, longitudinem] dierum: utrobique
plenus; et hic gratia, et illic gloria, quia gratiam et gloriam dabit Dominus
(Psal. LXXXIII, 12). Amen. SERMO XXII. De quadruplici
debito.0595C 1. In via estis, fratres,
quae ducit ad vitam, in via recta et impolluta, quae ducit ad civitatem sanctam
Jerusalem illam, quae libera est, quae sursum est, quae est mater nostra. Arduus
quidem ascensus ejus, utpote per ipsam montis summitatem incisus; sed via
compendiosior laboris magnitudinem vel temperat, vel excludit. Vos autem tam
felici facilitate, quam facili felicitate viam istam non solum itis, sed
curritis; quia exonerati estis et accincti, nihil ponderis super dorsa
portantes. Non sic aliqui, non sic, qui quadrigas et quadrigalia onera
pertrahentes, montis circuitum ambire decernunt, et plerumque per devexa montis
praecipitantur, ut vix finem inveniant vitae suae. Felices igitur vos, qui vos
0595D et vestra sine omni exceptiuncula reliquistis, per ipsum
montis verticem iter facitis ei, qui ascendit super occasum: Dominus nomen illi
(Psal. LXVII, 5). Illi vero, qui, quamvis Aegyptum fugerint, tamen
ad quaeque Aegyptia tenerrime resuspirant, viam civitatis habitaculi non
invenerunt; sed voluntatum suarum gravissimis sarcinis praegravati, vel sub
onere, vel cum onere cadunt, ut vix ad cursum perveniant destinatum. 2. Quid enim est (gratias illi, cujus gratia hoc totum factum est)
quod vita vestra vitam apostolicam repraesentet? Illi
reliquerunt omnia, et in 0596A schola Salvatoris sub ejus
praesentia congregati, hauserunt aquas in gaudio de fonte Salvatoris, ipsum
vitae fontem in ipso fonte bibentes. Beati oculi qui viderunt. Nunquid non et
vos, non in praesentia, sed in absentia ipsius; non ad verba oris ejus, sed ad
vocem nuntiorum ejus, simile aliquid fecistis? Defendite vobis hanc
praerogativam, quod illi ad visum et ad verbum, vos ad auditum et nuntium
credidistis. Sic state in Domino, charissimi, ut quemadmodum illi in fame et
siti, in frigore et nuditate, in laboribus et jejuniis, et vigiliis, et caeteris
observantiis justitiae viam regiam tenuerunt: sic et vos, etsi non eorum
meritis, tamen exercitiis aliquatenus coaequati, dicatis Domino Deo vestro, cum
veneritis ante thronum gloriae ipsius: Laetati sumus 0596B pro diebus quibus nos humiliasti, annis quibus vidimus mala
(Psal. LXXXIX, 15). In veritate dico vobis, quia in veritate estis
in via recta, in via sancta, quae perducat ad Sanctum sanctorum. Mentior (quod
ad consolationem vestram dico.) si non ex manibus hujus peccatoris, monachorum,
novitiorum et conversorum animae ad coelestia gaudia volaverunt, tam liberae
quam liberatae de carcere nostrae mortalitatis. Si quaeritis unde id sciam,
scitote quia certissima mihi signa inde facta sunt et ostensa. 1128 3. Non est igitur quod vobis vel pro vobis
timeam a viribus Satanae et ministrorum ejus, cum noverim illius fortitudinem
per Redemptoris vulnera traductam et deductam ad nihilum. In spiritu enim
fortitudinis fortem fortior ille contrivit, 0596C portas aereas
et vectes ferreos confringens. A versutiis et astutiis illius formido mihi est
pro vobis, in quibus partim subtilitate naturae, partim experientia temporum sub
tot annorum millibus eruditus, fragilitatem humanae naturae, quaquaversum se
verterit, non ignorat. Sic ille insatiabilis homicida primis parentibus nostris
non ursos, non leones, non fortia terrae animalia delegavit; sed tortuosum et
callidum serpentem, qui per sinuosa volumina nunc caput cauda, nunc caudam
capite tegere consuevit. Denique et serpens non fortior erat, sed callidior cunctis animantibus terrae, ait Scriptura. Unde et
ab interrogatione incoepit, mentem mulieris explorans, sciens, ingenio, non
viribus laborandum, 0596D Cur praecepit vobis
Dominus Deus, inquiens, ne comederetis de ligno scientiae
boni et mali? Quae respondit: Ne forte moriamur (Gen. III,
1-3). Quod Deus pro certo posuerat, dicens: Quacunque
die comederitis, morte moriemini (Gen. II, 17); ista sub dubio
supponit, ne forte, inquiens, si
comederimus, moriamur. Et audi ingenium malitiamque serpentis. Nequaquam, inquit, moriemini
(Gen. III, 4). Deus affirmat, mulier dubitat, Satan negat. Sic et
ego timeo, ne sicut serpens Evam seduxit astutia sua, sic et sensus vestri
corrumpantur a castitate, quae est in Christo Jesu (II Cor. XI,
3). 0597A 4. Putasne, aliquis in vobis
est, cui dicat in cogitationibus suis: Cur praecepit vobis Deus, ut istam
Regulam teneretis? Secundum enim impetum spirituum vestrorum huic tepido
remissionem, illi ferventi vitam arctiorem proponit, hoc solum expetens et
exspectans, ut quoquo modo tollat eum a concilio justorum et congregatione.
Profecto spiritus ille, qui tibi hoc suggerit, spiritus mendax est, spiritus
potestatem habens, qui tibi invidet locum tuum. Unde et Sapiens hujus rei non
ignarus: Si spiritus potestatem habentis super te
ascenderit, ait, locum tuum ne dimiseris
(Eccle. X, 4). Absit enim ut Spiritus veritatis, qui te huc
adduxit, te reducere velit; quia non est in ore ejus: Est et Non; sed est in
illo Est, sicut irrefragabilis auctoritas testatur. Nemo,
ait 0597B Apostolus, loquens in Spiritu Dei,
dicit anathema Jesu (I Cor. XI, 3). Jesus Salvator sive salus; anathema, separatio
interpretatur. Qui vero tibi separationem a salute submurmurat, nec Dei Spiritus
est, nec a Deo; quia Spiritus sanctus non dispergere, sed colligere venit, qui
semper revocat dispersos Israel in terram suam. 5. Quid? vitam
fortiorem aliquis quaerat? Dico vobis quia ista fortissima est, et quae ex omni
parte, si dissimulare nolueris, primae illi scholae Salvatoris pro sua
possibilitate respondeat. An audes ad molliorem vel cogitando descendere? O si
cognovisses et tu, quam multa et quam multis debeas! videres quam nihil sit quod
facis, quam nec inter minima numerandum ad comparationem debitorum tuorum. 0597C Vis scire quae et quibus debeas? Primo Christo Jesu debes omnem
vitam tuam, quia ipse vitam suam posuit pro vita tua; et cruciatus amaros
sustinuit, ne tu perpetuos sustineres. Quid tibi dirum vel durum esse poterit,
cum recordatus fueris quia ille, in forma Dei, in die aeternitatis suae, in
splendoribus sanctorum ante luciferum genitus, splendor et figura substantiae
Dei, venit ad carcerem tuum, ad limum tuum, infixus, ut dicitur, usque ad
cubitos in limo profundi? Quid non suave tibi, cum tibi collegeris omnes
amaritudines Domini tui, et rememoraberis primum quidem illarum infantilium
necessitatum; deinde, laborum quos pertulit in praedicando, fatigationum in
discurrendo, tentationum in jejunando, 0597D vigiliarum in
orando, lacrymarum in compatiendo, insidiarum in colloquendo: postremo, 1129 periculorum in falsis fratribus, conviciorum, sputorum,
colaphorum, flagellorum, irrisionum, subsannationum, exprobrationum, clavorum,
horumque similium, quae in salutem nostri generis triginta et tribus annis
operatus et passus est in medio terrae? O quam indebita miseratio, quam gratuita et sic
probata dilectio, quam inopinata dignatio, quam stupenda dulcedo, quam invicta
mansuetudo! Regem gloriae pro despicatissimo vernaculo, imo vermiculo crucifigi!
Quis audivit unquam tale? aut 0598A quis vidit huic simile? Vix
enim pro justo quis moritur: ipse pro injustis et inimicis mortuus est, eligens
exsulare a coelis, ut nos reportaret ad coelos, amicus dulcis, consiliarius
prudens, adjutor fortis. 6. Quid retribuam Domino pro omnibus
quae retribuit mihi? Nonne, si conferrentur in me omnes vitae filiorum Adam, et
omnes dies saeculi, et labores, omnium hominum qui fuerunt, qui sunt, et qui
erunt, nihil esset ad comparationem corporis illius, quod spectabile et
stupendum est virtutibus etiam supernis, in conceptu de Spiritu sancto, in ortu
de Virgine, in vitae innocentia, in doctrinae affluentia [alias, fluentis], in coruscationibus miraculorum, in
revelationibus sacramentorum? Vides igitur, quia, sicut exaltantur coeli a
terra, sic exaltata est vita illa a, 0598B vita
nostra: quae tamen posita est pro vita nostra. Sicut nihil ad aliquid nullam
habet comparationem, ita et vita nostra nullam habet ad vitam illius
proportionem; cum illa dignior, ista miserior esse non possit. Nec me putes rem
exaggerare sermonibus; quia hic deficit omnis lingua, nec sufficit oculus [alias, animus] vel ad intuendum tantae dignationis arcanum.
Cum ergo ei donavero quidquid sum, quidquid possum, nonne istud sic est, sicut
stella ad solem, gutta ad fluvium, lapis ad turrim, pulvis ad montem, granum ad
acervum? Non habeo nisi minuta duo, imo minutissima, corpus et animam; vel
potius unum minutum, voluntatem meam: et non dabo illam ad voluntatem illius,
qui tantus tantillum tantis beneficiis praevenit, qui toto se 0598C totum me comparavit? Alioquin si illam retinuero, qua fronte,
quibus oculis, qua mente, qua conscientia vado ad viscera misericordiae Dei
nostri; et audeo perfodere illud fortissimum propugnaculum, quod custodit
Israel; et illius sanguinis, non guttas, sed undas a quinque partibus corporis
in meum pretium detorquere? O generatio perversa, et infideles filii! quid
facietis in die calamitatis de longe venientis? ad cujus fugietis
auxilium? 7. Sed nunquid huic soli debitor sum, cui vix parum
aliquid retribuere possum? Exigunt a me praeterita peccata mea futuram vitam
meam, ut faciam fructus dignos poenitentiae, et recogitem omnes annos meos in
amaritudine animae meae. Et 0598D ad haec quis idoneus? Peccavi
super numerum arenae maris, et multiplicata sunt peccata mea, et non sum dignus
videre altitudinem coeli prae multitudine iniquitatis meae, quoniam irritavi
iram tuam, et malum coram te feci. Circumdederunt me mala,
quorum non est numerus; comprehenderunt me iniquitates meae, et non potui ut
viderem (Psal. XXXIX, 13). Quod ergo sine numero est, quomodo
numerabo? Quomodo satisfaciam, cum cogar reddere debitum usque ad novissimum
quadrantem? Sed et delicta quis intelligit? Ait illa coelestis fistula Ambrosius: «Facilius
inveni eos qui innocentiam 0599A servaverunt, quam qui congruam
egerunt poenitentiam (Lib. II de Poenit. cap. 10).» Sed et
quantumlibet poeniteat, quantumlibet se afflictet et maceret; propter nomen tuum,
non propter meum [alias, poenitentiae] meritum, propitiaberis
peccato meo, Domine, ait justus; multum est enim
(Psal. XXIV, 11). Cum ergo quidquid vivis, quidquid sapis, quidquid
habes, quidquid potes, huic uni rei dedicaveris, nunquid est, vel inter aliqua
computandum? Paulo ante vitam tuam pro vita sua Christo reddideras; et nunc
iterum eam totam praecedentium exigit recordatio peccatorum. Nunquid, ut vulgo
dicitur, de una filia duos generos statuisti facere? 1130 8. Quid si tertium tibi debitorem ostendam, qui non minus
acriter, quam veraciter vindicat 0599B eam sibi? Puto quod et tu
possidere desideras civitatem, de qua dicitur: Gloriosa dicta
sunt de te, civitas Dei (Psal. LXXXVI, 3); gloriam illam, quam
nec oculus vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit, regnum omnium
saeculorum, vivero in aeternum, in perpetuas aeternitates. Credo quod velis esse
aequalis angelis Dei in coelo, esse etiam haeres Dei, cohaeres Christi et in
plateis supernae Sion melos angelicum auscultare, et videre quidquid illud sit,
cum Christus tradiderit regnum Deo Patri, et erit Deus omnia in omnibus;
postremo esse similis Deo, et videre eum sicuti est. Nec dubito quin et
concupiscas suscipere et umbras declinantes, et diem aspirantem, cum illuxerit
illa solemnis dies, et nubila rerum excusserit; quando jam non inclinabitur 0599C dies, sed erit aeterna meridies; quando erit plenitudo fervoris
et lucis, solis statio, tenebrarum exterminatio, desiccatio paludum, fetorum
depulsio. Nonne ad hoc emendum totum te, quaecunque, et undecunque contrahere
poteris, dare oportebit? Et cum universa compleveris, non tamen putes esse
condignas passiones hujus temporis vel corporis ad futuram gloriam, quae
revelabitur in nobis. An sic impudens es, vel imprudens, ut minutum tuum, quod
sibi tam Christi vita, quam peccati poenitentia certatim rapiunt, etiam ad hoc
conquirendum vel audeas numerare? 9. Quid dices, si et quartum
debitorem in medium adduxero, qui sibi etiam jure primatus sui superiores tres
cedere velit? Ecce in januis est qui fecit 0599D coelum et
terram: et Creator tuus est, tu creatura; tu servus, ille Dominus; ille figulus,
tu figmentum. Totum ergo quod es, illi debes, a quo totum habes; illi praecipue
Domino, qui et te fecit, et benefecit tibi, qui tibi ministrat siderum cursus,
aeris temperiem, fecunditatem terrae, fructuum ubertatem. Huic revera totis
medullis, totis viribus serviendum; ne forte indignationis oculo te respiciat,
et despiciat, et conterat in aeternum et in saeculum saeculi. Non arbitror autem
quod te tanta raptet insania, ut et hic minutum tuum nominare, nedum numerare
praesumas. Expone ergo mihi, cui horum quatuor proponas reddere quod debes, cum
unusquisque tantus exactor sit, ut te possit singulariter
suffocare. 0600A Eia, Domine, vim patior, responde pro me. In
manus tuas, Domine, commendo minutum meum: tu persolve omnibus, tu ab omnibus
libera, quia tu es Deus, et non homo; et quod hominibus impossibile est,
possibile est tibi. Quod habui, et feci: Domine, habe me excusatum, quia
imperfectum meum viderunt oculi tui. Quis ergo amplius grunniet, dicens: Nimium
laboramus, nimium jejunamus, nimium vigilamus; cum nec millesimae, imo nec
minimae parti debitorum suorum valeat respondere? Haec est fortasse, fratres,
illa vera vestra Quadragesima, non exterior, sed interior, quae non corticem
sacramenti, sed adipem frumenti contineat. Si enim unicuique istorum quatuor et
pro se, et per se, omnem decalogi perfectionem debetis: profecto decem quater
0600B ducta quadragesimam vestram faciunt, quam custodire vos
oporteat omnibus diebus vitae vestrae. Et ipse qui vos congregavit in loco isto,
vitam vestram conservet in opere sancto; ut eum ipse apparuerit vita vestra, et
vos appareatis cum ipso in gloria. SERMO XXIII. De discretione spirituum De septem spiritibus].1. Magister
gentium Paulus, ex occasione ipsius spiritualis naturae, qua vivimus, ad
spiritualem conversationem excitans discipulos, ait: Si
spiritu vivimus, spiritu et ambulemus (Galat. V, 25). Ac si
dicat: Si caro non prodest quidquam, sed spiritus est qui vivificat ipsam,
separare oportet pretiosum a vili, et digniorem praeponere partem, ut secundum
spiritum ambulemus, 1131 non secundum carnem. 0600C Ad spiritum enim debet fieri conversio carnis, ut serviat ipsa,
et non serviatur ei, ut dicat spiritus servo suo: Veni, et veniat: Fac hoc, et
faciat illud. Sic enim erit uxor nostra sicut vitis abundans, et salvabitur per
generationem filiorum, qui sunt opera bona, si fuerit ipsa quidem in lateribus
domus nostrae, id est in abscondito et humili loco; anima vero resideat in medio
tanquam domina, tanquam paterfamilias, tanquam judex; ut fiat quod scriptum est:
Anima mea in manibus meis semper (Psal. CXVIII,
109). Maledictus enim spiritus ille, qui partem suam deteriorem facit.
Maledictus homo, qui pascit sterilem, et viduae non benefacit. Denique, ut
testatur idem Apostolus, si secundum carnem vixerimus, 0600D moriemur; quoniam, qui in carne ambulant, Deo placere non
possunt (Rom. VIII, 13, 8); et qui seminant in carne de carne
metent corruptionem (Galat. VI, 8). Si autem spiritu facta carnis
mortificaverimus, vivemus; quoniam, qui spiritu Dei aguntur, hi filii Dei sunt
(Rom. VIII, 13, 14); et qui seminant in spiritu, de spiritu metent
vitam aeternam (Galat. VI, 8). 2. Prudenter
proinde, fratres, et non ad insipientiam nobis, spiritualem elegimus vitam,
castigare scilicet corpus, et servituti subjicere; et Deum, qui Spiritus est,
adorare in spiritu et veritate. Sed, quia spirituum diversa sunt genera,
necessaria est nobis eorum discretio, praesertim cum ab apostolo 0601A didicerimus, non omni spiritui esse credendum (I Joan. IV,
1). Videri enim potest minus eruditis, et qui parum exercitatos habent
sensus, omnem cogitationem non alterius, quam ipsius humani spiritus esse
sermonem: quod non ita esse et certa fidei veritas probat, et divinarum
testimonia Scripturarum. Audiam, inquit Propheta, non
quid ego loquar, sed quid loquatur in me Dominus Deus
(Psal. LXXXIV, 9). Et alius propheta: Angelus, inquit, qui loquebatur in me
(Zach. I, 9), etc. Et in psalmo didicimus fieri immissiones etiam
per angelos malos (Psal. LXXVII, 49). Unde et timet Apostolus, ne,
sicut serpens decepit Evam astutia sua, sic et discipulorum quibus loquitur
corda decipiantur (II Cor. XI, 3), ab eo utique, cujus ipse Paulus
astutias non ignorat: unde 0601B et dicit: Non
est nobis colluctatio adversus carnem et sanguinem, sed adversus principes et
potestates, adversus mundi rectores tenebrarum harum (Ephes. VI,
12). Esse autem spiritum carnis non bonum, manifeste idem Apostolus
indicat, ubi inflatos spiritu carnis suae quosdam esse testatur (Coloss.
II, 18). Et esse etiam spiritum hujus mundi declarat, ubi gloriatur in
Domino pro se pariter et pro discipulis suis, non quod eum acceperint, sed
spiritum, qui a Deo est, ut sciamus, inquit, quae a Deo donata sunt nobis (I Cor. II,
12). 3. Sunt ergo hi duo satellites maligni illius
principis tenebrarum; ut dominetur spiritus nequitiae spiritui carnis, et
spiritui hujus mundi. Quisquis ergo ex his tribus spiritibus spiritui nostro
loquatur, 0601C ne credamus ei; quoniam sanguinem sitiunt, non
quidem corporum, sed quod gravius est, animarum. Sed quoniam spiritualis omnium
natura est, a sermonibus eorum cognoscemus eos: et quis spiritus sit qui
loquatur, ipsa suggestio declarabit. Semper enim spiritus carnis mollia,
spiritus mundi vana, spiritus malitiae semper amara loquitur. Quoties ergo
importune ut assolet, carnalis cogitatio mentem pulsat: verbi gratia, cum de
cibo, de potu, de somno, caeterisque similibus ad carnis curam pertinentibus
cogitantes, humano quodam modo inardescimus desiderio, certum sit nobis spiritum
carnis esse qui loquitur, et tanquam adversarium repellamus eum, dicentes: Vade retro, Satana, quoniam non sapis ea quae Dei sunt
(Marc. VIII, 33), sed magis sapientia tua inimica est Deo. 0601D Cum autem non de illecebris carnis, sed de ambitione saeculi, de
jactantia et arrogantia, caeterisque similibus cogitatio vana versatur in
cordibus nostris, spiritus mundi est qui loquitur, longe perniciosior hostis, et
majori sollicitudine repellendus. Interdum vero satellitibus istis terga
vertentibus, princeps ipse habens iram magnam, tanquam leo rugiens, insurgit
adversus nos; cum videlicet non ad voluptatem carnis, aut saeculi vanitatem, sed
ad iram, ad impatientiam, 1132 ad invidiam, ad amaritudinem
animi provocamur: importune ingerendo, si quid minus amicabiliter, minusve
discrete factum videtur aut dictum; si qua denique aut in signo, aut in opere
quolibet data videtur indignationis occasio, materia suspicionis. Huic ergo
cogitationi 0602A non aliter, quam ipsi diabolo resistendum est:
nec aliter ab ea, quam ab ipsa perditione cavendum. Scriptum est enim: In patientia vestra possidebitis animas vestras (Luc.
XXI, 19). 4. Fit tamen aliquando, ut spiritus noster a
quolibet horum trium crebro superatus, et servus illi addictus, in suam ipsius
perniciem, heu! vices illius agat, ut jam sine omni alterius spiritus
suggestione ipsa ex se anima aut voluptuosas, aut vanas, aut amaras pariat
cogitationes. Jam vero non facile arbitror posse discerni, quando noster ipse
loquatur spiritus, quandove loquentem alterum audiat quemlibet e tribus illis.
Sed quid refert quicunque loquatur, dum unum et idem sit quod loquuntur? Quid
refert loquentis nosse personam, dum constat 0602B perniciosum
esse quod loquitur? Si inimicus est, resiste viriliter inimico: si tuus ipse
spiritus est, argue eum, et miserabiliter plange, quod in tantam miseriam et tam
miserabilem devenerit servitutem. 5. Quoties vero super
castigando corpore, humiliando corde, servanda unitate , et charitate fratribus
exhibenda, seu caeteris virtutibus acquirendis, conservandis, amplificandis,
salubris cogitatio in mente versatur, divinus sine dubio Spiritus est qui
loquitur, aut per seipsum sane, aut per angelum suum. Et quemadmodum de humano
atque maligno spiritu dictum est, sic de angelico, et de divino: nec facile est
quis loquatur discernere, nec ignorare periculosum; 0602C praesertim, cum certum sit, angelum bonum nunquam loqui ex
semetipso, sed Deum esse qui loquitur in ipso. 6. Studiosius
igitur deinceps consideremus, quonam modo malignorum illorum spirituum
suggestiones audire, imo quanta indignatione abjicere debeamus, avertentes aures
nostras ne audiamus sanguinem, et sapientiam quam revelat caro et sanguis:
parvulos quoque Babylonis, cogitatus scilicet mundanos [alias, malignos], ab ipso initio tenentes, et allidentes ad
petram: ipsum etiam malignum cum tentationibus suis a conspectu cordis nostri
abjicientes, et deducentes ad nihilum. Eas vero cogitationes, quae justitiae et
veritatis nos admonent, tota devotione suscipientes, divinae dignationi gratiam
habeamus: nec aliquando tantae 0602D benignitati inveniamur
ingrati, scientes quoniam ipse est qui loquitur justitiam; ipse cujus sermo
veritas est. Quantae enim temeritatis [alias,
perversitatis]; imo quantae insaniae est, si forte, dum alloquitur nos Dominus
majestatis, nos insensati avertamus aurem, et ad nescio quas animum ineptias
convertamus? Quanta est haec injuria, et quam graviter vindicanda, cum
vilissimus vermis clamantem ad se audire dedignatur Creatorem universitatis?
Quanta vero et quam ineffabilis divinae dignatio bonitatis, quae quotidie
concipit nos infelices avertentes aures, obdurantes corda, et nihilominus clamat
ad nos, et jugiter clamitat in plateis? Vere in plateis, quia in latitudine
charitatis. Ecce enim bonorum meorum non eges Domine: et 0603A tamen dicis: Convertimini ad me, filii
hominum; et iterum clamitas: Revertere, revertere,
Sunamitis; revertere, revertere, ut intueamur te (Cant. VI,
12). 7. Propterea obsecro vos, dilectissimi, qui
reminiscimini Domini, ne taceatis, et ne detis silentium ei: audientes jugiter
quid loquatur in vobis Dominus Deus, quoniam loquetur pacem. Felix proinde et
beata anima, quae venas susurrii divini percipit in silentio, frequenter iterans
illud Samuelis: Loquere, Domine, quia audit servus tuus
(I Reg. III, 9). Hic ergo hodiernus sermo finem accipiat, ut etiam
tacentibus nobis Deum intus audiamus loquentem et suadentem de regno suo, tanto
utilius quanto subtilius, per internam scilicet inspirationem. Si qua tamen
adhuc de audienda hac Domini voce ipse 0603B suggesserit, alio
sermone tractabimus, ne 1133 praesertim in tam utili ac
spirituali materia, mentes vestras longitudine sermonis
oneremus. SERMO XXIV.
De multiplici utilitate verbi Dei.1.
Tenetis, credo, quemadmodum hesterno sermone de ea, quae nobis admodum
necessaria est, discretione spirituum admonuerimus sollicitudinem vestram: ut
contra venenatos serpentis antiqui sibilos, contra mortiferos sirenae cantus,
aures cordis jugiter obturare studeatis; ut nec spiritum carnis loquentem
mollia, nec spiritum mundi vana suggerentem, nec spiritum nequitiae audiatis
immittentem amaritudines, et scandala seminantem. Sed hujus specialiter astutias
nosse necesse est, hujus 0603C cogitationes non expedit ignorare.
Interdum enim transfigurat se malignus ille et nequam spiritus in angelum lucis
(II Cor. XI, 14), ut virtutis simulatione plus noceat. Sed et tunc
quoque, si diligenter advertimus, nunquam nisi amaritudinis et discordiae
seminaria spargit. Suadet enim nonnullis singularia jejunia quaedam, unde
caeteri scandalizentur; non quia jejunium diligat, sed quia scandalo delectetur.
Multa quoque in hunc modum solet afferre, quae tamen a divina sapientia facile
discernantur, si apostolicam illam beati Jacobi definitionem prae oculis
habeamus, qui divinam describens sapientiam, ait: Sapientia
quae a Deo est, primum quidem pudica est, deinde pacifica (Jac. III,
17). Omnem 0603D ergo cogitationem, in qua haec duo non
concurrunt, a Dei sapientia alienam esse non dubites. Eam vero quae pudica
videtur, nec ad vitia trahit aperte, sed virtutis praetendit imaginem; tunc
demum a Deo noveris esse, si pacifica sit, si praelati tui atque spiritualium
fratrum approbatur judicio; quoniam non faciet Dominus Deus verbum, quod non
revelaverit servis suis. 2. Quanta vero devotione, quanta
humilitate, quanta sollicitudine cogitatio salubris non aliter quam divinae
dignationis sermo suscipi debeat, et hesterno sermone partim jam diximus, et
hodierno nihilominus aliquanto latius persuadere conabimur. Beati enim qui audiunt verbum Dei, et
custodiunt illud (Luc. XI, 28). Vultis nosse quam beati?
Primum 0604A quidem sonans in auribus animae vox divina,
conturbat, terret, dijudicatque: sed continuo, si non avertis aurem, vivificat,
liquefacit, calefacit, illuminat, mundat. Denique et cibus noster est, et
gladius, et medicina, et confirmatio, et requies, resurrectio quoque et
consummatio nostra. Nec mireris quod verbum Dei jam nunc inveniatur omnia in
omnibus esse, quantum spectat ad justificationem: siquidem et futurum est omnia
in omnibus ad glorificationem. Audiat illud peccator, et conturbabitur venter
ejus; a voce illa carnalis anima contremiscet. Omnia namque cordis secreta
rimatur atque dijudicat sermo vivus et efficax, cordium atque cogitationum
perscrutator. Unde et licet mortuus in peccato, si audieris vocem Filii Dei,
vives. Sermo 0604B enim quem loquitur, spiritus et vita est. Si
cor tuum induratum est, memento Scripturae dicentis: Emittet
verbum suum, et liquefaciet ea (Psal. CXLVII, 18): et item:
Anima mea liquefacta est, ut dilectus locutus est
(Cant. V, 6). Si tepidus es, et evomi jam formidas, non discedas ab
eloquio Domini, et inflammabit te; quia eloquium ejus ignitum est valde. Quod si
tenebras ignorantiae plangis, diligenter audi quid loquatur in te Dominus Deus:
et erit lucerna pedibus tuis verbum Domini, et lumen semitis tuis. 3. At fortassis tanto amplius doles, quanto clarius peccata etiam
minima illuminatus agnoscis; sed sanctificabit te Pater in veritate, quae est
utique sermo ejus, ut inter apostolos audire merearis: Jam vos
mundi estis propter sermonem quem locutus sum 0604C vobis
(Joan. XV, 3). Jam vero cum laveris inter innocentes manus tuas,
ecce paravit in conspectu tuo mensam, ut non de solo pane vivas, sed ex omni
verbo, quod procedit de ore Dei, 1134 et in fortitudine cibi
illius curras viam mandatorum ejus. Ubi si consistunt adversum te castra, et
praelium tentationis insurgit, arripe gladium spiritus, quod est verbum Dei, et
in eo facile triumphabis. Quod si forte, ut est certaminis consuetudo,
contigerit aliquando vulnerari, mittet verbum suum, et sanabit te, et eripiet te
de interitionibus tuis: ut in te quoque inspicatur quod ait Centurio, cujus
fides tam magnifico commendatur: Domine, inquit, dic tantum verbo, et sanabitur puer meus (Matth. VIII,
8). Sed et si titubes adhuc, confitere et clama: Mei
autem pene 0604D moti sunt pedes, pene effusi sunt gressus
mei (Psal. LXXII, 2): et in verbis suis confirmabit te: ut
experimento discas quoniam verbo Domini coeli firmati sunt, et spiritu oris ejus
omnis virtus eorum. 4. In his atque hujusmodi persevera, in
talibus jugiter exercere, donec jam dicat Spiritus, ut requiescas a laboribus
tuis. In hoc verbo quiesces dulciter, ac suaviter soporaberis, donec veniet
hora, cum omnes qui in monumentis sunt, audient vocem ejus, et procedent. Sed
quo? Alii quidem in judicium, alii vero in vitam aeternam. Et quis scit si est
dignus amore vel odio? Tunc maxime memor esto verbi tui servo tuo, Domine, in
quo mihi spem dedisti, ut ab auditione mala non timeam: sed beata 0605A magis auditio perducat ad visionem, cum dices: Venite, benedicti Patris mei (Matth. XXV, 34),
etc. Quicunque enim confitebitur me
coram hominibus, ait ipse, hunc et ego confitebor in
conspectu Patris mei et angelorum sanctorum (Matth. X, 32; Luc. XII,
8): quod nobis conferre dignetur ipse, qui constitutus est judex vivorum
et mortuorum. Amen SERMO XXV. De verbis Apostoli, «Volo primum fieri
obsecrationes, orationes,» etc. (I Tim. II, 1).1. Quatuor mihi videntur orandi modos exprimere Apostoli verba,
dicentis: Volo primum fieri obsecrationes, deinde orationes,
postulationes, gratiarum actiones. Sunt enim quos adhuc peccati conscientia
terret et cruciat, nondum accepta resistendi virtute, 0605B tunc
scilicet cum primum ipsos in peccatorum coenojacentes Spiritus veritatis
irradiat, et excitans erubescere facit, et timere Deum, dum vident immanitatem criminum, meritorum
exiguitatem; et velut ardentem coram se gehennam expavescentes, quoniam in se
ipsis boni nil inveniunt, aliunde apprehendunt unde tegantur. Sciunt enim quod
non sit tutum in conspectu Domini Dei sui vacuos apparere contra legis
praeceptum (Exod. XXIII, 15), et multo minus id praesumere plenis
stercore manibus audent. Quia ergo timent, et merito timent per se ipsos
accedere, student quasi per alios supplicare. Tale est illud orationis genus;
quo solemus uti 1135 dicentes: «Sancte Petre, ora pro nobis,»
et similia. 0605C Maxime vero illud obsecratio est
manifesta, «Per crucem et passionem tuam, libera nos, Domine;» et caetera in
hunc modum. Tale enim videtur, ac si latro deprehensus, et jam vicinus
suspendio, quando penitus desperat, nec invenit in se unde veniam [alias
misericordiam] deprecetur, extendens brachia dicat: Quia sic passus est
Christus; ut eorum a quibus tenetur, animos moveat ad pietatem. 2. Credo ego de talibus dici posse, quia regnum
coelorum vim patitur, et violenti rapiunt illud (Matth. XI,
12). Vim faciebat regno coelorum Publicanus 0606A ille,
qui dum non auderet oculos ad coelum levare, ipsum coelum ad se potuit inclinare
(Luc. XVIII, 13, 14). Simile aliquid mulier illa egisse videtur,
quae profluvium sanguinis habens, dum timeret ad Christum accedere, fecit ab eo
virtutem exire. Furtim enim tetigit fimbriam, et curata est ab infirmitate: unde
et dedignantis quodam modo verbum videtur, quod de ea Dominus ait: Quis me tetigit? Et addidit: Sensi a me
exisse virtutem (Luc. VIII, 43-46). Non credo quod sit inter
nos quispiam; sed forte nonnulli in habitu vel saeculari conversatione potuerunt
aliquando experiri quod loquor, ut inviti fluxum sanguinis paterentur, ejus,
inquam, sanguinis qui regnum Dei non possidebit (I. Cor. XV, 50).
Etenim qui facit peccatum, servus est peccati 0606B (Joan.
VIII, 34): nec sua se poterit continere virtute, etiam cum volet. Huic
ergo minime expedit per seipsum ad Christum accedere, sed tangere, si quam
invenerit, ejus fimbriam, hoc est eum considerare hominem, quem humiliorem [alias, meliorem] viderit, et extremum in Ecclesia, quae est
vestis Christi; eum, inquam, qui elegit abjectus esse in domo Dei, oportet
considerare; quoniam is vere est fimbria posita in ora vestimenti, ad quam
utique spiritualis unguenti descendens a capite copia tota decurrit. Hunc si
beneficiis aliquibus, seu prece humili, aut confessione pura tetigerit, ut
affectum ejus erga, se moveat ad compatiendum sibi; habeat fidem, et sine
dubitatione sanabitur. Illud tamen 0606C noverit fimbria, non a
se, sed a Christo exiisse virtutem, qui et tangi se protestatur in fimbria.
Expressi nunc vobis; quantum potui, quale sit, et cui animae necessarium genus
obsecrationis. 3. At vero jam continendi virtute accepta,
securus accedit, qui sibi conscius fuerit, pro delictis praeteritis veniam
quaerens; et oratione utitur, quae nimirum oris est ratio, quando jam ore suo
loquitur cum Deo suo. Hinc illud est quod Maria Magdalene, quanquam non minus
humilis haemorrhoissa illa, non sic tamen veretur accedere, sed rigat lacrymis
0607A pedes, capillis tergit, ungit unguento, osculatur ore
devoto (Luc. VII, 38). Unde satis liquet, quod omnino jam
proposuerat in corde suo a peccato deinceps abstinere: et quasi profluvium
stabat. Quod si jam consecutus es et tu, primum est ut ipsi Domino in oratione
loquens, recogites annos tuos in amaritudine animae tuae. 4.
Dehinc postquam in lamentis poenitentiae aliquandiu perseverans, hilaritatem
quamdam et fiduciam conceperis indulgentiae, accede jam ad postulationes; ut
secure, tanquam receptus in gratiam Domini, tibi et conservis tuis audeas petere
quod oportet. At fortassis requiras, unde aut quomodo nosse poteris, utrum hanc
[alias, jam] consecutus sis indulgentiam. Sic nimirum
conservandae 0607B humilitatis gratia, divina solet
pietas ordinare ut quanto quisque plus proficit, eo minus se reputet profecisse.
Nam et usque ad supremum exercitii spiritualis gradum, si quis eo usque
pervenerit [alias, profecerit], aliquid ei de primi gradus imperfectione
relinquitur, ut vix sibi primum videatur adeptus. Attamen scio quid hodie lectum
sit in Evangelio. Dixerat Jesus paralytico: Confide, fili, remittuntur tibi peccata tua: et reputatum est
ei ad blasphemiam. At ille, cui nimirum cogitatio hominis 1136 confitetur: Quid, inquit, cogitatis mala in cordibus vestris? Blasphemare me
blasphematis, et quasi ad excusandum visibilis curationis virtutem, me
invisibilem dicitis usurpare. Sed ego vos potius blasphemos esse convinco, signo probans 0607C visibili invisibilem potestatem. Ut
sciatis, inquit, quia potestatem habet Filius hominis in
terra dimittendi peccata (tunc ait paralytico): Surge, tolle grabatum tuum, et
ambula (Matth. IX, 2-7). Et tu ergo si jam surgis desiderio
supernorum, si grabatum tuum tollis, corpus scilicet a terrenis elevans
voluptatibus, ut jam non feratur anima concupiscentiis ejus, sed magis ipsa, ut
dignum est, regat illud, et ferat quo non vult: si demum ambulas, quae retro
sunt obliviscens, et ad ea quae ante sunt, te extendens desiderio et proposito
proficiendi, curatum te esse non dubites. Neque enim surgere poteras, si non
aliquatenus onus esset alleviatum; nec grabatum tollere, nisi exoneratus magis;
quia nec ambulare 0607D in fervore conversationis cum peccatorum
gravi mole possibile est. 5. Propter quod fiducialiter jam
postulare potest qui ejusmodi est: tantum caveat, ne forte aut postulet non
postulanda; aut nimis postulet quae a Deo sunt postulanda; aut ea tepide
quaerat, quae toto affectu, et omni tempore sunt quaerenda. Petitis, et non accipitis, ait Jacobus, eo
quod male petatis, ut in concupiscentiis vestris insumatis (Jac. IV,
3). Sic agit omnis qui terrena quaerit ultro necessitatem, qui mundialem
gloriam sectatur, aut voluptatem. 0608A Tale est etiam quod
solent saeculares homines mortem inimicorum in orationibus postulare, caeteraque
similia quae non oportet. At vero temporalia, si defuerint, petenda quidem sunt,
quantum necessitas humana requirit; sed, juxta beati Gregorii sententiam, non
sunt haec nimie requirenda. In quo genere etiam illa spiritualia sunt, sine
quibus nihilominus salus constare potest, ut sermo scientiae, gratia curationum,
omniaque, de quibus certum non habemus quod expediant nobis: utpote si te
fatiget tentatio, supplicandum quidem pro ea ut auferatur a te, sed non nimis
obnixe, quoniam in talibus meminisse semper oportet apostolicae illius
sententiae: Nos enim quid oremus, sicut oportet, nescimus
(Rom. VIII, 26); et Deo magis committere, quam 0608B temere aliquid apud nos definire. Haec autem sunt toto affectu,
et omni tempore postulanda; haec sunt, pro quibus incessanter et quam obnixe
poterunt, ad Deum clament desideria tua: ut habeas gratiam ejus bonam, et
placere possis in oculis pietatis ipsius, et in eo vivas, et moriaris in ipso,
ut gloriam ejus videre, et ipso frui in perpetuum merearis. De his enim dictum
est: Sine intermissione orate (I Thess. V,
17). Unde et Propheta: Exquisivit, inquit, te facies mea; faciem meam, Domine, requiram; et alibi: Unam, ait, petii a Domino, hanc requiram,
ut inhabitem in domo Domini omnibus diebus vitae mea (Psal. XXVI, 8,
4). 6. Porro ad quartum genus orationis, quod est 0608C gratiarum actio, perpaucos attingere credo; et quo rarius, eo pretiosius
est. Multam enim prorsus gratiam inveniet apud Deum, quem juxta promissionem
suam exaudit antequam invocetur (Isa. LXV, 24): et testimonium
reddet spiritui ejus Spiritus quem habet ex Deo, quoniam exauditum est
desiderium ejus, ita ut certus jam non orare, sed gratias agere possit. Sic enim
habes in Lazari resuscitatione, ubi Dominus, licet prius nihil orasset: Pater, inquit, gratias ago tibi, quia
audisti me (Joan. XI, 41)
. Prima igitur, id est obsecratio, verecundo fiat affectu. Secunda, quam proprie
diximus orationem, affectu puro: ut videlicet non dissimulemus peccata, non nos
palpemus, scientes quod sic quisque misericordiam invenit apud Deum, si inventus
0608D fuerit durus judex in semetipsum. Tertia, id est
postulatio, amplum quaerit affectum, et fiduciae latitudinem, sicut scriptum
est: Postulet autem in fide nihil haesitans (Jac.
I, 6). Credo enim propterea dictum: Quemcunque locum
calcaverit pes vester, vester erit (Josue I, 3); quod tantum
impetrabimus, quantum porrexerimus pedem fidei. Quarta, quae est gratiarum 1137 actio, ipsa debet esse devotione plenissima, et deliciis
affluens. 7. Jam vero de reverentia orationis, in eo quod
lectum est in capitulo, ipsius Regulae vos modo sollicitavit 0609A auctoritas (Reg. S. Benedicti, cap. 20), ex cujus
occasione aliqua de oratione dicenda putavi. Illud tamen breviter dico,
nonnullos, ut arbitror, experiri interdum in oratione ariditatem, et hebetudinem
quamdam mentis: ut solis orantes labiis, non satis attendant neque quid dicant,
neque cui loquantur, pro eo quod velut ex consuetudine quadam, cum minus digna
reverentia et sollicitudine accesserunt. Quid enim aliud cogitare debet frater
intrans ad orationem, quam propheticum illud: Ingrediar in
locum tabernaculi admirabilis, usque ad domum Dei? (Psal. XLI,
5.) Omnino siquidem oportet nos orationis tempore curiam intrare
coelestem, illam utique curiam, in qua Rex regum stellato sedet solio,
circumdante innumerabili et ineflabili 0609B beatorum spirituum
exercitu. Unde et ipse qui viderat, quia majorem numerum non invenit: Millia, ait, millium ministrabant ei, et
decies centena millia assistebant ei (Dan. VII, 10). Quanta
ergo cum reverentia, quanto timore, quanta illuc humilitate accedere debet a
palude sua procedens et repens ranuncula vilis? Quam tremebundus, quam supplex,
quam humilis, quam denique sollicitus, et toto intentus animo majestati gloriae,
in praesentia angelorum, in concilio justorum et congregatione sanctorum
assistere poterit miser homuncio? 8. In cunctis igitur
actionibus nostris multa opus est animi vigilantia, sed praecipue in oratione.
Etenim, sicut in Regula nostra legimus (Reg. S. Benedicti, cap.
19), licet hora omni et omni loco oculi 0609C
Domini [alias additur et angeli super; alias
tantum, super] nos speculentur, maxime tamen in oratione. Licet enim semper
videamur, sed tunc etiam praesentamus et ostendimus nos, quasi facie ad faciem
cum Deo loquentes. Porro quamvis ubique sit Deus, in coelo tamen orandus est,
ibique orationis tempore cogitandus: ut mens nostra non oratorii tecto, non
aeris spatio, non ipsa retardetur nubium densitate, juxta eam formam, quae nobis
a Christo tradita est, ubi ait: Sic orabitis: Pater noster qui
es in coelis (Matth. VI, 9). Coelum enim quadam praerogativa
etiam sedes sive thronus Dei vocatur; quia ad eam comparationem, qua Deum in
coelis angeli sancti et electorum animae vident, nos miseri et peregrini 0609D super terram vix solum nomen habere videmur. Sic igitur oret qui
orat, tanquam assumptus et praesentatus ei, qui sedet super excelsum thronum in
angelis, qui minime ceciderunt; et elevatum in hominibus, quos suscitavit de
pulvere inopes, et erexit de stercore pauperes: sic, inquam, semetipsum
consideret et sic attendat, tanquam praesentatum Domino majestatis, ut dicat cum
Abraham: Loquar ad Dominum meum, cum sim pulvis et cinis
(Gen. XVIII, 27). Et quia tuo praecepto commonitus, tua
institutione formatus, id praesumo, Domine fons pictatis. SERMO XXVI. De
voluntate nostra divinae voluntati subjicienda.1.
Audistis nunc ex Regula nostra (Reg. S. Benedicti, 0610A cap. 7),
fratres, de humilitate sententiam Christi [alias deest
Christi]: cui ego, quoties legitur, toto animo intentos vos esse volo. Insipiens
est enim et insanus, quicunque in aliis vitae meritis, quicunque in alia
religione seu sapientia, nisi in sola humilitate confidit. Apud Dominum,
fratres, jus habere non possumus, quoniam in multis offendimus omnes; sed nec
fallere eum: ipse enim novit abscondita cordis: quanto magis opera manifesta?
utique nec resistere viribus, quoniam omnipotens est. Quid ergo restat, nisi ad
humilitatis remedia tota mente confugere, et quidquid in aliis minus habemus, de
ea supplere? Sed, o mira vanitas! o mira fatuitas cordis nostri! cujus elationem
[alias, elevationem]
perfecte reprimere, cujus cervicosos motus 0610B omnino domare,
humilitatis materia tanta non sufficit, quin superbiat adhuc terra et cinis. 2. Porro totius humilitatis summa in eo
videtur 1138 consistere, si voluntas nostra divinae, ut
dignum est, subjecta sit voluntati, sicut ait Propheta: Nonne
Deo subjecta erit anima mea? (Psal. LXI, 1) Scio quidem
creaturam omnem, velit, nolit, subjectam esse Creatori; sed a creatura rationali
voluntaria subjectio quaeritur, ut voluntarie sacrificet Domino, et confiteatur
nomini ejus: non quia terribile et sanctum, non quia omnipotens, sed quia bonum
est. At vero subjectionem istam triplicem esse necesse est: ut quod certum est
Deum velle, id nos velimus omnino; et quod certum est eum nolle, similiter
exsecremur et nos; quod autem incertum 0610C est utrum velit an
nolit, neque velimus ex toto, neque penitus non velimus. Hic certe, fratres, in
hoc medio totum periculum est religiosorum, dum infeliciter blandimur nobis, et
palpantes seducimus nosmetipsos. Hinc accidit ut dissimulemus Domini quaerere
voluntatem, dum et nostram facere, et aliquam de ignorantia habere volumus
excusationem. Quis enim est ille tam infelix monachus, qui id nolle audeat, quod
certus est Deum velle; aut quod certus est eum nolle, id velle praesumat? Sed in
medio periculum est his, qui jam egressi de saeculo, in loco conversionis
habitant, tanquam in paradiso voluptatis: sicut in medio paradisi lignum
transgressionis positum erat, in quo praevaricati sunt parentes 0610D primi; lignum scientiae boni et mali; non tantum boni, vel mali
solius, sed boni et mali. 3. Propterea rogo vos, fratres,
diligenter attendite, quia nihil mihi occurrit quod utilius possitis audire. Ubi
certa est Dei voluntas, omnino nostra sequatur, in his videlicet, de quibus
certum aliquid in Scripturis invenimus, aut ipse Spiritus manifeste clamat in
cordibus nostris quid sentiendum sit, ut est charitas, humilitas, castitas,
obedientia, caeteraeque virtutes; haec approbemus indubitanter et appetamus,
quae placere Deo scimus indubitanter. Sic et ea omnimodis odisse debemus, de
quibus certum est quod oderit ea Deus, ut est apostasia, fornicatio, iniquitas,
impatientia. In bis vero rebus, de quibus nihil 0611A certi
possumus invenire, nihil certum voluntas nostra definiat; sed magis pendeat
inter utrumque, aut saltem neutri parti nimis adhaereat, cogitans semper, ne
forte altera pars Deo magis placeat; et parati simus voluntatem ejus sequi, in
quamcunque partem eam cognoverimus inclinari. Nemo super his quae certa sunt
haesitet; nemo dubia pro certis admittat; nemo sibi in dubiis judicium vindicet,
praecipitetve sententiam; et experiemur quod scriptum est: Pax
multa diligentibus legem tuam, Domine, et non est illis scandalum
(Psal. CXVIII, 165). Unde enim sunt scandala, unde
turbatio [alias, tribulatio], nisi quod propriam sequimur voluntatem,
et temere quod volumus in corde nostro definientes, si quo modo id prohiberi
contingat aut impediri, continuo 0611B etiam in impatientiam, in
murmurationem et in scandalum proni sumus: non attendentes quoniam omnia
cooperantur in bonum his qui secundum propositum vocati sunt sancti; et ipse,
qui nobis casus videtur, sermo quidam Dei est, suam nobis indicans voluntatem?
At quicunque nihil certum de hujusmodi in corde suo posuerit, quamcunque partem
postea convertatur, scandalizari non poterit. Aut si quid facere cogitat, unde
mandatum certum non habet, si voluntatem suam suspensam tenuerit, donec
praelatum suum interroget, et ab eo quaerat Domini voluntatem, cui vice ipsius
obedit, non conturbabitur, quidquid ei praecipiatur; quoniam vere pax multa
diligentibus legem Domini, et non est illis scandalum. 0611C 4. Porro quod dixi, voluntatem suspensam teneat, aut voluntatem
suam divinae subjiciat voluntati; non de concupiscentiis desideriorum, non de
affectionibus dico. Illud enim impossibile est, dum adhuc in hoc peccati
corpore, in hoc corpore mortis anima detinetur. Quid enim esset aliud quam vita
aeterna, tota affectione divinam in omnibus sequi voluntatem? Sed consensum
nostrum necesse est divinae subjicere voluntati, 1139 si
pacem aeternam, si pacem desideramus habere praesentem, sicut scriptum est: Pacem meam do vobis, pacem relinquo vobis (Joan. XIV,
27). Domine, ait Propheta, in
lumine vultus tui ambulabunt, et in nomine tuo exsultabunt tota die
(Psal. LXXXVIII, 16, 17). Alius enim ambulat in lumine vultus sui,
sollicitus facere suam voluntatem, et beneplacitum 0611D cordis
sui considerans. Alius ambulat in lumine vultus humani, in eo semper intentus
quid hominibus placeat, quid mundus judicet: de quo Dei propheta loquitur: Diem hominis non concupivi, Domine, tu scis (Jerem.
XVII, 16). Contritio et infelicitas in viis eorum, et viam pacis non
cognoverunt, non est timor Dei ante oculos eorum (Psal. XIII, 3).
Nam, qui timorem Dei semper habet prae oculis, viae ejus, viae pulchrae, et
omnes semitae ejus pacificae (Prov. III, 17). Venite ad me, inquit, omnes qui laboratis
et onerati estis, quos vestrae, seu alienae voluntatis dura premit
servitus; et invenietis requiem animabus vestris. Jugum enim
meum suave est, et onus meum leve (Matth. XI, 28-30).
Quanto enim benignior et dulcior [alias, suavior] est divina
0612A clementia quolibet homine, tanto suavius esse manifestum
est jugum ejus caeteris oneribus. Propterea homines sibi ipsis aut aliis
hominibus placere studentes, confusi sunt: sed, qui in lumine vultus tui
ambulant, Domine, id solum cogitantes, quomodo tuam faciant voluntatem, et toto
corde contendentes placere tibi, nunc quidem in nomine tuo exsultabunt tota die,
et non erit illis scandalum, sed demum in justitia tua exaltabuntur, quando
exeuntes infirmitates suas, et intrantes in potentias tuas, memorabuntur
justitiae tuae solius, ut eam tunc teneant sine labore, quam modo sequi
laborant. SERMO XXVII.
Contra pessimum vitium ingratitudinis.1. Magna est super nos, dilectissimi, magna valde 0612B misericordia Dei nostri, quos tam ineffabili Spiritus sui
virtute, tam inaestimabili dono gratiae suae eripuit de vana nostra
conversatione hujus saeculi, in quo eramus aliquando tanquam sine Deo, aut
certe, quod exsecrabilius est, etiam contra Deum, non ignorantiam ejus habentes,
sed contemptum. Cujus vitae, aut potius mortis, (Anima enim
quae peccaverit, ipsa morietur (Ezech. XVIII, 4, 20), utinam
frequenter in oculis cordis nostri tetra versetur imago! quanta videlicet
caecitas, quanta perversitas illa fuerit! ut sedula meditatione pensantes
miseriae pondus, etsi non tam perfecte sicut est, aliquatenus tamen aestimare
possimus liberatricis misericordiae quantitatem. Jam vero si quis ex nobis
diligenter considerare non negligat, 0612C non modo unde erutus,
sed et ubi sit constitutus; non solum quid evaserit, sed et quid acceperit; non
tantum unde revocatus sit, sed etiam quo vocatus: inveniet sine dubio cumulum
hujus misericordiae omnino mensurae prioris excedere quantitatem. Neque enim
fecit taliter omni nationi, ut non solum judicia, sed et consilia sua
manifestaret eis; sed omnino magnificavit facere nobiscum, non solum in servos
assumens, sed et eligens in amicos. Neque enim nos elegimus eum, sed ipse elegit
nos, et posuit nos ut eamus, et fructum afferamus: fructum, inquam, non solum
non peremptorium, quod ad judicium pertinens, notum sit etiam servis; sed nec
periturum quidem, quod de consilio est, et revelatur amicis. 0612D 2. In hoc siquidem positi sumus, ut nec peccato
serviamus (ipse enim est peremptorius labor), nec saeculo quoque, quemadmodum hi
quos videmus subditos curis terrenis, etsi non culpis; corporalibus officiis,
etsi non flagitiis implicatos, et in ea quae praeterit hujus mundi figura pro
sua suorumque praesenti sustentatione laborantes: quorum utique labor etsi non
ad damnationem, minime tamen pertinet ad salutem; ita ut, etsi conservaverint
fundamentum, detrimentum tamen patiantur, pereuntibus quae superaedificaverant;
ipsi vero salvi sint, sic tamen quasi per ignem. Nobis autem quid dicitur? Quod
consilium datur amicis? Operamini non cibum qui perit, sed
qui 1140 permanet in vitam
aeternam (Joan. VI; 27). Nec cessamus ab operando hoc cibo,
0613A etiam cum terrenis forte occupamur operibus,
aut obedientia dictante, aut fraternae charitatis intuitu: quoniam dissimilis
nobis intentio est ab his, quorum laborem periturum esse praediximus. Dissimili
proinde radici inhaerens labor similis, non similiter habet perire; quoniam
radicatus est in ea, quae nunquam perit [alias, excidit],
aeternitate. 3. Denique si forte non quidem illicita, nec tamen
expedientia sectantes, priori forsitan fornicatione relicta, stetissemus in
conjugii castitate, non capientes quod de caelibe vita datum novimus esse
consilium; sed a rapinis et fraudibus abstinentes, licite propriis rebus
uteremur, necdum tamen ad perfectionem evangelicam attingentes, sicut scriptum
est: Si vis esse perfectus, vade, et vende omnia 0613B quae habes; et veni, sequere me (Matth. XIX, 12,
21): hoc ipsum quantae pietatis esset, si a tantis criminibus, in quibus
multi ex vobis involuti, solum in se responsum mortis et judicium certae
damnationis haberent, datum esset vel in inferiori aliquo respirare gradu?
Prodigus certe filius ad filiorum numerum aspirare timebat, beatum se reputans,
si forte vel in mercenariorum numero recipi mereretur: minime tamen sufficere
potuit pateruae pietati, nisi tam copiosam ei misericordiam exhiberet, cui
posset et ipse, qui nunquam a patre recesserat, senior filius invidere
(Luc. XV, 11, 32). Sic et nos, dilectissimi, abundanter effusa
super nos misericordia Dei nostri, de filiis irae et diffidentiae non solum in
electorum 0613C recepit numerum, sed vocavit ad
collegium perfectorum. Nam etsi forte aliquorum negligentia ad perfectionem non
assurgit, ipsi viderint quid excusationis possint afferre; quoniam apostolicam
omnes nos vitam professi sumus, apostolicae perfectioni [alias,
professioni] nomina dedimus universi. Quod sane non de ea gloria sanctitatis
dixerim, quam non sibi tantum, sed universo orbi suscipere meruerunt, sicut
scriptum est: Suscipiant montes pacem populo, et colles
justitiam (Psal. LXXXI, 3): sed de eorum potius professione,
quam pro omnibus Petrus loquitur, dicens: Ecce nos reliquimus
omnia, et seculi sumus te (Matth. XIX, 27). 4. Sed jam omnino me movet, fratres mei, quid sibi velit, quod minus
erga nos liberalis nunc divina 0613D clementia
videatur, ut quibus tanta contulit non rogantibus, non desiderantibus, imo et
fortasse recusantibus, nunc orantibus, obsecrantibus, postulantibus saepissime,
imo continue, videatur multo minora negare. Quid enim putamus, charissimi?
abbreviata est manus Domini, an forte thesauri gratiae defecerunt? Quid, inquam,
putamus, utrum voluntas mutata sit, an imminuta [alias,
immutata] facultas? Neutrum sane de eo aestimare licet, neutrum fas est credere
de omnipotenti et immutabili majestate. Quid sibi vult ergo, quod incessanter
orantes, obsecrantes, postulantes, non exaudimur, quibus tantam et tam gratuitam
misericordiam praerogavit? 0614A Nam si respondeat quis quod
apostolo Paulo responsum est, sufficere nobis gratiam Dei (II Cor. XII,
9): plane omnino fallitur, cum pro ea quam maxime universae orationes,
obsecrationes, et postulationes nostrae fiant, ne ambulemus in magnis, aut in
mirabilibus super nos, orantes nobis dari humilitatem, quanta decet, non dico
sanctos, sed monachos peccatores: obsecrantes patientiam nobis tribui, quanta
non dico in martyribus inventa, sed professioni nostrae necessaria est;
postulantes charitatem, quantam non dico angelis, sed patribus nostris, qui
fuere homines similes nobis, passibiles, etiam et peccatores, divino munere
collatam agnovimus ex testimonio Scripturarum. 5. Vae
generationi huic miserae ab imperfectione 0614B sua, cui
sufficere videtur insufficientia, imo inopia tanta! Quis enim ad perfectionem
illam, quam Scripturae tradunt, vel aspirare videtur? Non sine causa sane, cum
sint nobis eadem cum patribus conversionis initia, dispar valde conversationis
profectus invenitur: adeo ut cum ipsos profecisse de die in diem, et cursum 1141 consummasse legamus, apud nos magnus aestimaretur, si quis
vel ipsa conversionis suae primordia conservaret, ut non minus humilis aut timoratus, non minus sollicitus et
circumspectus, non minus fervens spiritu, non minus patiens ac mansuetus in
medio, quam in initio videretur. Quantos enim videmus quasi oblitos sul et
peccatorum suorum, Dei quoque et beneficiorum 0614C ejus
immemores, sic non redimere, sed amittere tempus, ut de moribus et affectionibus
suis vix ultima apud ipsos mentio fiat? Quid istos aliud agere dixerim, qui
scurrilitates et detractiones, jactantiae et impatientiae verba non reputant;
facile contristant proximos, imo Spiritum Dei qui in eis est; pusillorum
scandala parvipendunt, ad increpationem aliorum aut negligentia quadam dormitare
videntur, aut iracundiae facibus inflammantur; et cum his quasi gens quae
fecerit justitiam, accedunt libere ad ecclesiam; psallunt cum aliis, sed non
spiritu neque mente; orationis tempore nescio quas ineptias meditantur; et ne
ipsi quidem tremendo angelis participare verentur Dominici corporis sacramento?
quid, inquam, istos aliud agere dixerim, quam securos 0614D jam
de gratia Domini sui, fiducialiter de ea, quam longo tempore promeruerunt,
familiaritate praesumere? Hoc nempe est quod vulgari proverbio dicitur:
Familiaris dominus fatuum nutrit servum. Sed ubi est, dilectissimi, quod toties
canitis: Quoniam advena ego sum apud te et peregrinus, sicut
omnes patres mei (Psal. XXXVIII, 13). Heu, heu! non invenitur
qui redeat, et agat gratias Deo, nisi hic alienigena. Nonne
decem mundati sunt? et novem ubi sunt? Meministis, credo, verba Salvatoris
haec esse, novem illorum ingratitudinem arguentis. Bene siquidem orasse,
obsecrasse, postulasse leguntur, qui levaverunt vocem, dicentes: Jesu filii David, miserere 0615A nobis
(Luc. XVII, 18, 17, 13). Sed defuit eis quarta, quam adjecit
Apostolus, gratiarum actio (I Tim. II, 1), quoniam non redierunt,
nec egerunt gratiarum Deo. 6. Multos quoque videmus usque hodie
satis importune petentes quod sibi deesse cognoverint; sed paucos admodum
novimus, qui dignas super acceptis beneficiis gratias agere videantur. Nec
reprehensibile est quod instanter petimus; sed plane petitioni negat effectum,
quod invenimur ingrati. Et forte hoc etiam clementiae esse videtur,
ingratis negare quod postulant: ne contingat nobis, ut tanto gravius de
ingratitudine judicemur, quanto magis accumulatis beneficiis ingrati probabimur
exstitisse. Ergo misericordiae res est in hac parte subtrahere 0615B misericordiam, quemadmodum irae et indignationis, misericordiam
exhibere, eam sane, de qua per prophetam ipse Pater misericordiarum loquitur,
dicens: Misereamur impio, et non discet facere justitiam
(Isa. XXVI, 10). Quam multos enim videmus et plangimus fratres,
qui, dummodo maneat habitus et tonsura, salva sibi omnia arbitrantur? non
considerantes miseri, quemadmodum ingratitudinis vermis interiora corrodens, ob
hoc tantum corticem, quem vident, transforare dissimulet, ne forte recogitent et
erubescant, ipsaque verecundia emendentur. Qui sic interdum in nonnullis
consumpta esse interiora universa praesumit, ut non vereatur ad ea quoque, quae
foris apparent, venenatum producere caput: nisi forte quos videmus manifeste
apostatare a Deo, repente 0615C fieri pessimos arbitramur; et non
magis paulatim defecisse, cum comederint alieni robur eorum, et
nescierunt, 7. Vides ergo non omnibus prodesse, quod a lepra
saecularis conversationis, cujus peccata manifesta sunt, emundantur: sed
nonnullis pejus in occulto ingratitudinis ulcus oriri, quod tanto periculosius
sit, quanto interius. Et bene Salvator hinc in Evangelio novem illos ubi sunt
quaerit, quoniam longe a peccatoribus 1142 salus. Sic enim et
primum hominem post peccatum ubi sit interrogat (Gen. III, 9); et
in judicio nescire sese profitebitur operarios iniquitatis (Luc. XIII,
27), cum legamus in Psalmo: Quoniam novit Dominus viam
justorum, 0615D et iter impiorum peribit (Psal. I,
6). Nec sine causa in novenario inventi sunt, qui non redeunt ad
Salvatorem: in quo nimirum numero quaternario quinarius jungitur; et est non
bona commistio corporeae sensualitatis, et evangelicae traditionis. Quod tunc
fieri solet, cum sic volumus quatuor Evangeliis obedire, ut quinque corporis
sensus pariter oblectare velimus. 8. Felix autem Samaritanus
ille, qui cognovit se nihil habere quod non accepisset: et idcirco servavit
depositum, et cum gratiarum actione ad 0616A Dominum
est reversus. Felix, qui ad singula dona gratiae redit ad eum, in quo est
plenitudo omnium gratiarum: cui, dum nos pro acceptis [alias, post
acptum beneficium] non ingratos exhibemus, locum in nobis facimus gratiae, ut
majora adhuc accipere mereamur. Omnino enim sola nos a profectu conversationis
impedit ingratitudo nostra, dum quodam modo amissum reputans dator quod ingratus
accepit, cavet sibi de caetero, ne tanto plura amitteret, quanto plura conferret
ingrato. Felix proinde, qui se alienigenam reputans, etiam pro minimis quibusque
beneficiis non minimas refert grates, gratuitum esse non dubitans neque
dissimulans, quod alieno impenditur et ignoto. Nos autem miseri et miserabiles,
cum in initio, dum adhuc alienos 0616B nos aestimamus, timorati
satis, satis devoti et humiles inveniamur; tam facile postmodum obliviscimur,
quam gratuitum sit quidquid accepimus, et praesumentes non bene quasi de
familiaritate Dei, nequaquam advertimus quod mereamur audire, quoniam inimici Domini domestici ejus
(Matth. X, 36). Facilius enim tunc offendimus eum; quasi non
gravius tunc quae a nobis committuntur, judicanda noverimus esse, cum in
psalmo legamus: Quoniam, si inimicus meus, maledixisset mihi,
sustinuissem utique (Psal. LIV, 13). Obsecro itaque, fratres
mei, humiliemur magis ac magis sub potenti manu Dei, et ab hoc tam maximo, tam
nequissimo vitio ingratitudinis longe fieri studeamus, ut tota devotione in
gratiarum actione versantes, conciliemus nobis 0616C gratiam Dei
nostri, quae sola potest salvare animas nostras. Nec verbo tantum vel lingua,
sed opere et veritate exhibeamus nos gratos; quia gratiarum actionem magis quam
dictionem a nobis exigit dator gratiarum Dominus Deus noster, qui est benedictus
in saecula. Amen. SERMO
XXVIII. De eo quod legitur in Job (V,
19): «In sex tribulationibus liberabit te, et in
septima non tanget te malum.»1. Dignum valde est, et
omnino exigit ratio aequitatis, ut quibus a constitutione mundi regnum paratur,
ipsi etiam sese regno parare non negligant: ne parato regno inveniantur
forsitan, qui regnaturi fuerant, imparati. Sic enim legimus de coena quadam,
0616D dicente Domino, quoniam coena quidem
parata est, sed qui vocati erant, non fuerunt digni (Matth. XXII,
8). Quaerimus ergo, quemadmodum regno parato parari debeant reges futuri.
Et si pie quaerimus cum Propheta Domini, audiemus utique a Domino cum Propheta:
Domine, quis habitabit in tabernaculo tuo? aut quis requiescet
in monte sancto tuo? Qui ingreditur, inquit, sine
macula (Psal. XIV, 1, 2). Sed haec, inquies, praeparatio soli
Christo convenire videtur. Nemo enim caeterorum omnium mundus a sorde, nec
infans, cujus est vita unius Dei super terram 0617A (Job
XIV, 4, juxta LXX). Itaque solus intrabit, qui solus agnus est sine
macula, solus 1143 argui non potuit de peccato, quod non ab
eo factum est, nec in eo inventum. Solus plane summus pontifex meus nec in
patre, nec in matre contaminatus est, ut lex dicit (Levit. XXI, 1,
2): Patrem quippe, sed Deum; matrem quoque, sed virginem habens. Unde et
solus ingreditur Sancta sanctorum, et nemo ascendit in coelum,
nisi qui descendit de coelo Filius hominis, qui est in coelo (Joan.
III, 13). 2. Quid ergo nos? Itane continuo desperabimus?
Imo vero sperabimus, et hinc maxime. Licet enim solus, sed profecto totus
intrabit, et os non comminuetur ex eo. Non sine membris caput invenietur in
regno, si tamen membra fuerint conformia 0617B et cohaerentia,
scilicet capiti suo; conformia sane moribus, cohaerentia fide. Habet enim
conformationem quam potest, habet et cohaerentiam ipsa etiam minor aetas, dum et
similitudini mortis ejus mersione illa triplici complantatur, et fidem in
involucro quodam recipit, quod necdum capax sit evolutae. Benignus nimirum est
Spiritus sapientiae: et quem traducta culpa ligaverat, indulta justitia solvit.
Sed non ita deinceps liberabit maledictum a labiis suis: Voluntarie enim peccanti post agnitam gratiam non relinquitur
hostia pro peccato (Hebr. X, 26). Sed neque sic liberabit a
suis, quomodo ab alienis labiis maledictum. Maledictio, fratres, gravis est
macula, et scimus quoniam non quod intrat in os, coinquinat hominem, sed quod de
ore egreditur 0617C (Matth. XV, 11). Inde ergo
macula, inde maledictio a labiis suis, sed non semper a propriis. Neque enim de
corpore vel corde proprio originalis in parvulum culpa procedit, cui non modo
consensus, sed ne ullus quidem interim potest sensus esse peccati. Quomodo tamen
maledictum a labiis suis non liberat Spiritus, aut voluntarie peccantibus non
relinquitur hostia, nisi quia non illi denuo crucifigitur Christus, nec
complantatur iterum similitudini mortis ejus per baptismum? Propria jam ab eo
lacrymarum unda exigitur, propriam bajulare crucem, propria mortificare membra,
et propriam immolare hostiam necesse est. Sine causa aliter diceret: Credo.
Propriis labiis expietur oportet propriorum maledictio labiorum. Per multas 0617D enim tribulationes in regnum Dei intrare necesse est (Act.
XIV, 21); et nemo nisi per tribulationes ingreditur, aut proprias, aut
alienas. 3. Sola nimirum secundi Adae tribulatio purgat, quos
contaminavit offensio sola prioris. Non quod propria cuiquam sufficere possit
satisfactio. Quid enim est universa poenitentia nostra, nisi quod si non
compatimur, omnino non possumus conregnare? Quod enim in nobis minus est, ipse
supplet. Modicum tamen illud, quodcunque nostrum est, non patitur reservari.
Quod si fidei cohaerentia sine morum conformitate nequaquam salvat adultos,
longe minus salvare poterunt opera sine fide. Facilius enim membrum inhaerens
capiti, si deforme est, reformatur, quam divulsum, quamlibet simile, copulatur.
0618A Et ipsum tamen quod deforme est, aut conforme fieri imagini
Filii sui et capitis sui, aut certe tandem avelli ab eo necesse est, et anathema
esse a Christo; ne in illa plenitudine corporis ejus inveniatur quidpiam
indecorum. 4. Ubi ergo macula propria, propria quoque purgatio
jure requiritur: et si contaminatio multiplex, opus est etiam tribulatione
multiplici. Unde enim tribulatio; nisi dum resistitur contaminationi,
concupiscentiae repugnatur? Quid vero in homine purum ab hac macula, immune ab
hoc contagio poterit inveniri? ab intus manat, de corde exit pestiferum virus,
ac deinceps corpus occupat universum: mentem desideriis afficit, membra
illecebris inficit. Inde pruritus aurium, oculorum petulantia; inde 0618B olfaciendi voluptas, inde in faucibus tam inordinata delectatio,
inde in universo corpore mollitiei sensus, et libido perniciosa tangendi; inde
intus in anima ebrietas illa desideriorum, et fornax quaedam, ambitionis,
avaritiae, invidiae, contumaciae, nequitiae, et omnium denique vitiorum
affectibus vehementer accensa. Quot 1144 enim corpus
illecebras, quot oblectamenta mundus habere videtur; tot patitur tribulationes,
tot sustinet tentationes vir justus. Et quemadmodum ambulans quis in carne,
sensuum voluptate delectatur, et delicias computat esse sub sentibus; sic et
omnis qui in spiritu seminare desiderat, spinas et tribulos, quos propria terra
ex maledicto utique germinat, potius eradicare, quam propagare contendit; quippe
qui convertitur 0618C in aerumna sua, quoties configitur
spina. 5. Huic ergo tam multifariae pesti per singula quaeque
resistere, quam multiplex tribulatio? A planta pedis usque ad verticem non est
in me sanitas. Totum infecit concupiscentia, lex peccati in membris omnibus
invenitur. Undique per fenestras mors intrare contendit, et intus fomes totius
nequitiae periculosius saevit, crudelius malignatur. Minime tamen in hac tam
multiplici lucta deficiendum, aut desperatione cedendum est. Licet enim abundent
tribulationes pro Christo, sed abundant et consolationes per ipsum. Denique audi
consolationem. Peccatum in foribus est: nisi ipse aperias, non intrabit.
Appetitus in corde prurit, sed sub te est 0618D (Gen. IV,
7): nisi sponte cesseris, nil nocebit. Audi consolationem. Consensum
cohibe, ne praevaleant haec: et immaculatus eris, ut sine macula ingrediadiaris
et ipse ad habitandum in tabernaculo, et requiescendum in monte sancto Domini
Dei tui. Si enim tui non fuerint dominati, tunc immaculatus eris, et emundaberis
a delicto maximo (Psal. XVIII, 14). Maximum plane delictum, quod
interiorem et exteriorem hominem occupat universum. Audi adhuc consolationem.
In sex, inquit, tribulationibus
liberaberis, et in septima non tanget te malum. Si puer Hebraeus es, sex
annis servies, liber egredieris in septimo. Sex tibi tribulationes sunt contra
desideria cordis, et quinque partitam sensualitatis corporeae voluptatem; sed in
his sex liberaberis a septima, 0619A non quidem ne veniat, sed ne
laedat, ne noceat, ne tangat te malum. Veniet quidem mors: ipsa enim est septima
tribulatio; sed somnus erit dilectis Domini, et ecce haereditas ejus. Erit janua
vitae, erit initium refrigerii, erit sancti illius montis scala, et ingressus in
locum tabernaculi admirabilis, quod fixit Deus, et non homo. In septima itaque
non tanget te malum. Malum utique triplex, quod eos manet in septima, qui in sex
tribulationibus dissimulant perfecte interim liberari, nec in sex hydriis
purificantur ad liquidum, ut exhibeantur in nuptiis sponsi non habentes maculam
neque rugam. Manet enim eos horror in exitu, dolor in transitu, pudor in
conspectu gloriae magni Dei. 6. Unde nobis ista dissimulatio
est, fratres mei? 0619B unde haec tam perniciosa tepiditas? unde
haec securitas maledicta? Quid seducimus miseri nosmetipsos? Forsitan jam
divites facti sumus, forsitan jam regnamus. Nonne ostium domus nostrae
horribiles illi spiritus obsident? nonne exitum nostrum larvales illae facies
praestolantur? Quis ille pavor erit, o anima mea, cum dimissis omnibus, quorum
tibi est tam jucunda praesentia, tam gratus aspectus, cohabitatio ipsa tam
familiaris; sola ingrediens incognitam penitus regionem, occursantia tibi
catervatim ruere teterrima illa monstra videbis? Quis tibi in die tantae
necessitatis occurret? quis tuebitur a rugientibus praeparatis ad escam? quis
consolabitur? quis deducet? Filioli mei, memoremur haec 0619C novissima nostra, ne peccemus. Nam et per ignem nobis
transeundum est: et unius cujusque opus quale sit, ignis probabit. Ibi aurum
nostrum vertetur in scoriam, ibi revelabitur universa impuritas, ibi Veritas
ipsa accepto tempore, quod nobis interim datum contemnimus, justitias judicabit.
Quid vero illic omnes justitiae nostrae, nisi pannus menstruatae reputabuntur?
Quidquid nunc parvipendendo transimus, palpando tegimus, dissimulando
negligimus, quanto illic cruciatu vindex flamma consumet? Utinam magis nunc
daret quis capiti meo 1145 aquas, et oculis meis fontem
lacrymarum: forte enim non reperiret ignis exurens, quod interim fluens lacryma
diluisset. 7. Jam vere post ignem illum, putas, residuum 0619D aliquid invenietur in nobis? aut tantum erit, ut audeamus illud
vultui majestatis offerre; aut ejus sic astare conspectui? Quis ille pudor erit,
quaeve confusio, post tanta beneficia tam tepidos, tam imperfectos, tam vacuos
apparere ante faciem Domini Dei nostri? Fugiebat Adam ut absconderetur ab eo,
post unius utique pomi vetiti gustum (Gen. III, 8): quid nos post
tanta flagitia, post tanta facinora praesumemus? Quando ab hac confusione
purgabitur oculus cordis, cui nunc operam dare negligimus, ut irreverberata acie
veri illius solis radios valeat intueri? Sicut fluit cera a facie ignis, sic
peribunt peccatores a facie Dei (Psal. LXVII, 3). Ingrediatur 0620A itaque putredo in ossibus meis, et subter me scateat, ut
requiescam in die tribulationis (Habac. III, 16)
hujus septimae, et in ea non tangat me malum. Malum hoc triplex, horroris,
doloris et pudoris. Felix siquidem anima, quae fiducialiter inimicis suis
loquetur in porta. Quid hic astas, cruenta bestia? Nihil in me, funeste [alias,
funestum], reperies. Felicior, cujus opus non arserit, quem superaedificasse aurum,
argentum, lapides pretiosos, examen illud inveniet. Felicissimus, qui sine ulla
nube confusionis, revelata penitus facie gloriam Domini speculando, in eamdem
imaginem transformabitur, et similis erit illi, videns eum sicuti est, utique
super omnia Deus benedictus, et laudabilis, et gloriosus in saecula saeculorum.
Amen. SERMO XXIX. De triplici dilectione Dei De
diligendo Deo].0620B 1. Nolite diligere mundum, neque ea quae in mundo sunt. Omnia enim
quae in mundo sunt, concupiscentia carnis, et concupiscentia oculorum, et
ambitio saeculi, quae non sunt ex Patre (I Joan. II, 15, 16).
Quid ergo? sunt aliqua ex Patre, quibus nobis ista recompensentur? Sunt utique,
omnino dulciora his et amabiliora; sed haec non creduntur servis, multo minus
inimicis. Quisquis vero amicus voluerit esse hujus mundi, inimicus Dei
constituitur. Amicis creditur consilium, quibus dicitur: Quia
omnia quaecunque audivi a Patre meo, nota feci vobis (Joan. XV,
15). Exponit beatus Gregorius, quia amor ipse, notitia 0620C est. Est ergo triplex amor, qui tria illa excludat quae non sunt
ex Patre. Et propterea, credo, ter interrogatur Petrus: Amas
me, amas me, amas me? (Joan. XXI, 15-17.) Sed et forte haec
sunt, de quibus in lege praecipitur: Diliges Dominum Deum tuum
ex toto corde tuo, et ex tota anima tua, et ex tota virtute tua
(Deut. VI, 5), id est, diliges dulciter sive affectuose, diliges
prudenter, diliges fortiter. Siquidem amor cordis simile quiddam habet carnali
amori; nam affectiones proprie cordis esse dicuntur. Anima vero aliquanto jam
superius sonat, unde et dicitur sedes sapientiae, ut merito videatur illi
attribuendum prudenter diligere Deum. 2. Sane ad affectuosum
illum, quem dicimus, cordis amorem plurimum valet Incarnationis Christi 0620D cogitatio, sed et totius dispensationis quam gessit in carne, et
maxime passionis. Videns enim Deus homines omnino carnales affectos, tantam eis
dulcedinem exhibuit in carne, ut durissimi cordis sit quisquis eum toto affectu
non diligat. Volens siquidem nobilem creaturam hominem recuperare: Si, inquit,
invitum coegero, asinum habebo, non hominem; quandoquidem non libens veniet, nec
spontaneus, ut possit dicere: Voluntarie sacrificabo tibi
(Psal. LIII, 8). Nunquid asinis dabo regnum meum? aut nunquid de
bobus cura est Deo? Ut ergo habeam voluntarium, terrebo eum, si forte
convertatur, et vivat. Et comminatus est acerbiora quae excogitari 0621A possunt tenebras aeternas, vermes immortales, ignem
inexstinguibilem. Cum autem nec sic homo revocaretur, ait: Non solum timidus,
sed etiam 1146 cupidus est; promittam ei quod potissimum
desiderabile videatur. Desiderant homines aurum, et argentum, et similia; sed
super haec omnia vitam desiderant. Manifestum est hoc, et valde manifestum. Si,
inquit, tantopere desiderant miseram hanc et laboriosam vitam et momentaneam,
quantum diligent vitam quietam, aeternam, beatam? Promisit itaque vitam
aeternam; promisit quod nec oculus vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis
ascendit. 3. Videns autem quod nihil proficeret: Unum, inquit,
restat adhuc. Inest homini non solum timor 0621B et cupiditas,
sed et amor, nec quidquam in eo vehementius ad trahendum. Venit igitur in carne,
et tam amabilem se exhibuit, ut illam nobis impenderet charitatem, qua majorem
nemo habet, ut animam suam daret pro nobis. Quisquis sane nec ob hoc quidem
converti voluerit, non merito audiet: Quid debui facere tibi,
et non feci? (Isai. V, 4.) Et vere in nullo sic commendat Deus
charitatem suam, quomodo in mysterio Incarnationis ejus et passionis; in nullo
sic revelatur ejus pietas, in nullo sic apparet ejus benignitas, quomodo in
humanitate, Apostolo teste, qui ait: Apparuit benignitas et
humanitas Salvatoris nostri Dei (Tit. III, 4). Nam potentia
quidem occultata est, quoniam in infirmitate venit. Unde Habacuc: Ibi, inquit, abscondita est fortitudo
ejus, 0621C haud dubium quin in cruce, cujus cornua in manibus ejus (Habac. III, 4).
Sapientia quoque abscondita est et incarnata; placuit enim ei per stultitiam
verbi salvos facere credentes. Nonne quodam modo stultum se fecerat, qui
tradidit in mortem animam suam, et tulit peccata multorum, et quae non rapuit,
tunc exsolvebat? Nonne ebrius erat vino charitatis, et immemor sui, contra Petri
consilium, dicentis: Propitius esto tibi? (Matth.
XVI, 22.) Itaque abscondita est fortitudo, maximeque velata et incarnata
sapientia: sed benignitas non potuit amplius [alias,
apertius] declarari, non abundantius exprimi, non evidentius commendari. 4. Porro id quidem ad affectuosum cordis amorem 0621D
diximus pertinere. Nam et videre est homines sic affectos erga hujusmodi, ut vix
sine lacrymis vel audiant, vel recordentur. Hic ergo amor contra concupiscentiam
carnis est. Quid enim dulce sit ei in carne, cui tanta dulcedo est in Christi
passione? Verum haec dulcedo falli potest, si desit prudentia; et jam difficile
caveri poterit in melle venenum. Necesse est igitur adesse prudentiam, qua
diligenter interiora mysteria investigare possimus [alias, sacramentorum possint investigari], ut parati simus
omni poscenti reddere rationem. Hic amor prudens excludit curiositatem. Siquidem
animus his intentus temporalium non poterit esse curiosus, dicens cum Propheta:
Quomodo dilexi legem tuam, Domine! tota die meditatio mea
est (Psal. CXVIII, 97). 0622A 5. Tertium est, ut fortiter quisque diligat, quatenus sicut
falli non potest, ita nec cogi possit, paratus omnia pati propter justitiam.
Quis autem nesciat eum qui rex coeli sit, terrena regna et honore non ambire,
sed magis abjicere? Porro beati qui persecutionem patiuntur
propter justitiam, quoniam ipsorum est regnum coelorum (Matth. V,
10). Itaque de his tribus nunc Petrus interrogatur, quia prius inventus
fuerat minus habens. Audiens enim primo de passione Domini, ferre non potuit,
tanquam dulciter diligens; sed: Absit, inquit, a te, utpote insipienter amans! Unde et audire meruit: Vade retro, Satana, quoniam non sapis ea quae Dei sunt
(Matth. XVI, 22, 23). Simile aliquid in apostolis erat, quibus
dicebatur: Si diligeretis me, gauderetis utique, quia vado ad
0622B Patrem (Joan. XIV, 28); imo vero quia
diligunt, dolent. Et diligunt, et non diligunt; diligunt dulciter, sed non
diligunt sapienter. Nocte vero ipsa qua tradendus erat Dominus, et dulciter, et
prudenter diligebat Petrus, cum diceret: Tecum paratus sum et
in carcerem, et in mortem ire (Luc. XXII, 33): sed non
diligebat fortiter; quoniam Qui cecidit,
stabili non erat ille gradu (BOET. de Consol. phil. lib. I. vers.
1). Nondum venerat virtus ex alto, qua accepta non negavit, 1147 sed libera voce usus: Vos, inquit,
judicate, utrum Deo magis obedire oporteat, an hominibus
(Act. V, 29). An non congrue de dilectione requitur, qui pascendo
praeponitur gregi? Ille enim praeesse debet aliis, qui vino charitatis debriatus
0622C aestuat, immemor sui; ut non quaerat quae sua sunt, sed
magis quae Jesu Christi. Et nota quia requisitus Petrus an diligat plus his,
tantum respondit se diligere, non audens affirmare quod prius se dixisse temere
confundebatur: et fortasse propterea contristatus est. Dixerat enim prius: Etsi omnes
scandalizati fuerint in te, sed non ego (Matth. XXVI,
33) SERMO XXX.
De ligno, feno et stipula.1. Nusquam
est securitas, fratres, neque in coelo, neque in paradiso; multo minus in mundo.
In coelo enim cecidit angelus sub praesentia divinitatis; Adam in paradiso de
loco voluptatis; Judas in mundo de schola Salvatoris. Haec idcirco dixerim, ne
quis sibi 0622D de loco isto blandiatur, quia
dicitur: Locus iste sanctus est; quia non locus homines, sed homines locum
sanctificant. Sunt enim etiam inter nos tria genera hominum, ipsaque satis
incongrua et ordini, et homini, qui hanc viam ingressus est. Sunt enim qui bene
incoeperunt, sed statim defecerunt. Et sunt qui nunquam incoeperunt, sed in sua
mollitie permanserunt, et permanent. Et sunt qui raptantur spiritu levitatis,
tardi ad audiendum, veloces ad loquendum, paratissimi cursim enumerare quod
faciunt, si quid faciunt tamen. Nunquid vel istos repellet [alias, abjiciet.]
Deus? Non, si in fundamento permanserint: sed salvi erunt, sic tamen quasi per
ignem. Per quem ignem? Dicit Apostolus: Fundamentum aliud nemo
potest ponere praeter id quod positum est, 0623A quod est
Christus Jesus. Si quis aedificaverit super fundamentum hoc lignum, fenum,
stipulam; detrimentum patietur: ipse autem salvus erit; sic tamen quasi per
ignem (I Cor. III, 11, 12, 15). Fundamentum Christus est;
lignum fragile est, fenum molle, stipula levis. Lignum sunt qui fortiter
incoeperunt, sed fracti non renodantur. Fenum sunt, qui fugienda mollitie
tepefacti, nec summitate digiti, ut dicitur, labores arduos attingere volunt.
Stipula sunt, qui levitatis motibus exsufflati, nunquam in eodem statu
permanent. 2. Et timendum quidem est de istis, sed non
desperandum; quia si in fundamento Christum habuerint, hoc est in hac via vitam
finierint, salvi erunt, sic tamen quasi per ignem. Ignis tria habet: fumum,
lucem, ardorem. Fumus excitat lacrymas, lux vicina 0623B illuminat, ardor adurit. Ita et qui ejusmodi est, fumum, hoc est
amaritudinem, in mente habere debet, quia tepidus est, quia remissus est, quia
levis; quia ordinem, quantum in se est, subruit et perturbat. Sed et lucem in
ore, ut qualis est in mente, talem se in confessione et dicat, et plangat, ut et
linguam acuat conscientia, et conscientiam arguat lingua. Necesse est quoque ut
ardorem sentiat in corpore, id est poenitentiae tribulationem, etsi non
multimodam, aliquam tamen. Putas quia sic compunctos corde, ore confessos,
corpore fatigatos abjiciet, qui omnes homines vult salvos fieri et neminem vult
perire? Sunt et alii qui aedificant super fundamentum hoc, aurum, argentum et
lapides pretiosos; qui vehementer incipiunt, vehementius proficiunt,
vehementissime 0623C perficiunt, non attendentes quid caro
possit, sed quid spiritus velit. SERMO XXXI. De sollicita cura
cogitationum.1. Admonet nos beatus Benedictus,
fratres, sollicitos esse circa cogitationes nostras (Regulae cap.
7), Sapientis utique consilium sequens, qui omni custodia cor custodire
suadet, quoniam ex ipso vita procedit (Prov. IV,
23). Tria igitur occurrunt mihi genera cogitationum, a quibus multa
sollicitudine cavere necesse sit eos qui convertuntur ad cor, et dignum Deo in
semetipsis templum exhibere 1148 festinant. Sunt enim
nonnullae interdum cogitationes penitus otiosae, et ad rem non pertinentes: quas
0623D tam facile abjicere, quam recipere facile possit anima,
dummodo sit secum habitans in corde, et assistens dominatori universae
terrae. 2. Sunt et aliae cogitationes violentae magis et
fortius adhaerentes, quae videlicet ad necessitates naturae pertinent, et quasi
ex eodem assumptae limo, de quo et nos facti sumus; si paululum insederint,
avelli nequeunt sine laesione et difficultate. Saepe enim sic afficit nos
cogitatio carnalis de cibo, de potu, sive vestimento, ut vix eradicari queat de
cordibus nostris: quod non aliunde est, nisi quod et ipsa limosa et viscosa
quodam modo, limosam nihilominus et glutinosam invenerit terram. Non sine causa
enim dictum est hominem plasmatum non de terra qualibet, sed de limo (Gen.
II, 7). Vide enim 0624A quam limosum sit corpus, quod ipsi
quoque spiritui tam fortiter et pene indissolubiliter inhaeret, ut vix cum multa
afflictione possit aliquando separari. Quid ergo agendum, cum limosa illa
cogitatio mentem subierit? Plane exclamandum nobis est cum sancto Jacob, atque
dicendum: Ruben, primogenitus meus, non crescas: ascendisti
enim cubile patris tui (Gen. XLIX, 3, 4). Rubea enim et
carnalis atque sanguinea hujusmodi concupiscentia est: quae tunc cubile nostrum
ascendit, eum non solum memoriam tangit cogitatione, sed et ipsum voluntatis
stratum ingreditur, et polluit prava delectatione. Bene autem primogenitus
noster dicitur appetitus ille carnalis, qui ab ipso nimirum initio vitae nostrae
in nobis pullulat, cum caetera vitia processu temporis ex militia mundi 0624B hujus, variisque occasionibus contrahantur. Oportet ergo
reprimere, quem exstinguere non possumus appetitum: ut quam cito cubile nostrum
ingreditur, crescere cum nullatenus patiamur, sed sub nobis sit, quemadmodum
dicit Scriptura: Subter te erit appetitus tuus, et tu
dominaberis illius (Gen. IV, 7). 3. Jam vero
tertium cogitationum genus immundum nimis ac fetidum est, quod nec admittere
quidem ulla ratione debemus, sed a longe praesentire fetorem, et tota virtute
repellere, toto animo propulsare, et conversi statim ad gemitus, lacrymis atque
suspiriis invocantes Spiritum, qui adjuvet infirmitatem nostram. Sic nimirum
confusus abscedens, non tam facile deinceps simile aliquid viriliter
resistentibus nobis malignus hostis offerre, vel afferre praesumet. 0624C Dico autem cogitationes illas immundas penitus ac fetidas, quae
ad luxuriam, ad indiviam et vanam gloriam pertinent, caeteraque vitia
detestanda. Oportet enim, si mundas conservare volumus animas nostras, adhuc
longe agentibus cogitationibus hujuscemodi multa cum indignatione occurrere, et
exsufflare a nobis, ut nullus eis detur accessus. Et primum quidem genus
cogitationum, otiosarum scilicet et ad rem non pertinentium, lutum est, sed
lutum simplex, id est non inhaerens nec fetens, nisi forte diutius immoretur in
nobis, et per incuriam ac negligentiam nostram in alterum genus cogitationum
vertatur: quod quotidie experimur. Dum enim otiosa tanquam minima spernimus, ad
turpia atque inhonesta 0624D dilabimur. Secundum vero
cogitationum genus, non lutum simplex, sed, ut jam diximus, viscosum ac limosum
est. Nam tertium quidem sic cavendum est, non tanquam lutum aut limus, sed
tanquam immundissimum ac fetidissimum coenum. SERMO XXXII. De triplici judicio,
proprio, humano et divino.1. Sic nos
existimet homo ut ministros Christi, et dispensatores mysteriorum Dei.
Minister Christi sic debet conversari, ut ex moribus exterioris hominis qui
videtur, existimetur compositio interioris animi qui non videtur, ne vel ab
alio, vel a se ipso possit judicari, sed dicat cum eodem apostolo: Mihi pro minimo est ut a vobis judicer, aut ab humano die: sed
neque me 1149 ipsum judico; qui autem
judicat 0625A me, Dominus est (I Cor. IV, 1, 3,
4). In quibus verbis notanda sunt tria judicia, humanum, suum cujusque
proprium, et divinum. Et humanum quidem potest judicare de rebus exterioribus,
quae sensibus corporis percipiuntur; de interioribus vero non potest. Hinc enim
scriptum est: Quis enim scit hominum quae sunt hominis, nisi
spiritus qui est in eo? (I Cor. II, 11.) Quapropter de his
quae sunt in homine, potest judicare spiritus hominis qui in ipso est; longe
vero praestantius de his ipsis judicat Deus, cujus necdum se fatetur Apostolus
evasisse judicium, qui tamen jam humanum transcendisset, et proprium. Porro
humanum contemnebat qui dicebat: Mihi autem pro minimo est ut
a vobis judicer, aut ab humano die. Sed neque proprium timebat qui dicebat:
0625B Sed neque me ipsum judico. Nihil enim
mihi conscius sum. Solum ergo restabat divinum, de quo ait: Qui antem judicat me, Dominus est. 2. Debet
tamen quisque, quantum potest, se irreprehensibilem exhibere, primum quidem
coram Deo, sed deinde etiam coram hominibus. Hoc nempe est quod alibi loquitur
idem apostolus, dicens: Providentes bona non tantum coram Deo,
sed etiam coram hominibus (Rom. XII, 17). Tribus siquidem
modis providemus bona coram hominibus, id est habitu, actione, sermone: habitu,
ne sit notabilis; actione, ne sit reprehensibilis; sermone, ne sit
contemptibilis. Tribus etiam modis coram Deo, cogitatione, affectione et
intentione. Nam et cogitatio debet esse sancta, unde scriptum est: Cogitatio sancta servabit 0625C te; et
affectio pura; et intentio recta. Sunt autem tria ista, id est cogitatio,
affectio et intentio in anima. Sed in ea quoque propriis singula locis distincta
videntur. Nam cogitatio in memoria est, affectio in voluntate, intentio in
ratione consistit. 3. Atque ut eorum usum ac differentiam
clarius videamus, sumamus nobis exemplum de rebus exterioribus. In corporibus si
quilibet deformis color cutem tantum inficiat, corpus quidem turpius redditur,
sed nil ei de sua sanitate ex hoc adimitur. Si vero carni putredo aliqua, vel
lividus tumor insederit, jam non solum decus corporis, sed et salus quoque
perturbatur. Quod si languor forsitan invalescens, cum ipsa carne ossa quoque
medullitus occuparit, 0625D tunc demum de vita non immerito
potest desperari. Eodem modo in anima, si peccatum suggeritur memoriae per
cogitationem, nullum tamen praebuerit aut voluntas affectum, aut deliberatio
ipsa consensum: fateor quidem deformitas est, nec audire interim arima illa
meretur: Tota pulchra es, amica mea (Cant. IV,
7). Caeterum etsi naevus est, sed non morbus. Quod si voluntas quoque
praeoccupata sensu delectationis afficitur, resistit tamen adhuc deliberatio
rationis; infirmatur quidem, sed necdum moritur anima: clamet tamen necesse est:
Sana me, Domine, et sanabor (Jerem. XVII,
14). Tunc vero mori dicitur, quando et ipsa ratio ad peccatum per
intentionem curvatur. Tunc enim consentit; et de tali dicitur: Anima quae peccaverit, ipsa morietur (Ezech. 0626A XVIII, 4).
Hunc triplicem gradum deploravit David ex persona peccatoris [alias, Adam], dicens Domino
expellenti de paradiso in latam hujus saeculi evagationem: Confirmasti super me manum tuam. Et quoniam carnalia
desideria sunt poena peccati: Non est sanitas in carne mea a
facie irae tuae. Jam vero nec robur est rationis: Non est
pax ossibus meis a facie peccatorum meorum (Psal. XXXVII, 3,
4). Qui rursus eosdem gradus ex persona justi decantat, dicens: Memor fui Dei, et delectatus sum, et exercitatus sum
(Psal. LXXVI, 4). Delectatus enim per voluntatem, exercitatus per
rationem. 4. Ne ergo a memoria expellat Deum irruens turba
plurimarum cogitationum, quae solent effluere tanquam vilis plebs in atrium,
ponatur ad ejus portam 0626B janitor, cujus nomen est recordatio
propriae professionis; ut cum turpibus sese cogitationibus senserit animus
praegravari, increpet se, et dicat sibi: Tune haec debes cogitare, qui sacerdos
es, qui clericus es, qui 1150 monachus es? Cultor justitiae
debet in se quidquam iniquum admittere? Decet servum Christi, amatorem Dei, tale
aliquid vel ad modicum meditari? Haec dicendo, excludet fluxum illicitae
cogitationis per recordationem propriae professionis. Similiter ad portam
voluntatis, in qua solent manere carnalia desideria, tanquam in domo domestica
familia; statuatur ostiarius, qui vocatur recordatio coelestis patriae. Hic enim
potest pravum desiderium, quasi cuneus cuneum, expellere; et ipsum qui ait: Ecce sto ad ostium et pulso (Apoc. III, 20),
sine cunctatione 0626C recipere. Jam vero ad thalamum rationis
talis et tam ferox adhibendus est custos, qui nemini parcat: sed quicunque
hostis, sive clam, sive palam ingredi praesumpserit, procul eum arceat; et hic
sit recordatio gehennae. In caeteris siquidem, id est memoria et voluntate, non
ita est intolerabile, si vel memoria recipiat quandoque vagam cogitationem, vel
voluntas impuram affectionem: hoc vero gravissimum et omnino damnosum, si unquam
ratio perdiderit rectitudinem intentionis. SERMO XXXIII. De verbis psalmi
XXIII, «Quis ascendit in montem Domini?»1. Verbum
exhortationis est, fratres mei, ut quandoquidem omnes ascendere nitimur, omnes
tendimus 0626D in sublime, sursum aspiramus omnes, omnes conamur
in altum: illic studeamus ascendere, ubi bonum sit nos esse, ubi securum sit nos
esse, unde cadere non oporteat, ubi stare possimus. Nec modo ut desiderium
provocet, ascensorem montis hujus Propheta requirit; verum etiam ut ascendere
cupientem modum doceat ascendendi. Felix, qui hujus montis ascensiones in corde
suo disposuit, concupiscens et deficiens in atria Domini. Siquidem mons iste
mons uber, bonorum omnium cumulus, mons voluptatis aeternae, domus Dei est. Et
beati qui habitant in domo tua, Domine; in saecula saeculorum
laudabunt te (Psal. LXXXIII, 5). Audi testem fidelem, quia
mons est domus ista: O Israel, quam magna 0627A domus Domini, et ingens locus possessionis ejus! magnus, et non
habens consummationem, excelsus et immensus (Baruch. III, 25,
25). Imo vero non solum mons est, sed et mons montium, multae in eo
mansiones, multi montes. Denique etiam fundamenta ejus in montibus sanctis
(Psal. LXXXVI, 1). 2. Et ne hoc quidem sanctus
tacuit Isaias: Erit, inquit, mons domus
Domini praeparatus in vertice montium, et elevabitur super colles
(Isa. II, 2). Quidni montium mons, fundatus exsultatione universae
terrae, ubi tam multiplex omnium delectabilium copia, ubi una copiarum omnium
plenitudo? Erit enim mons pacis, mons gaudii, mons vitae, mons gloriae: et hi
omnes montes unus mons consummatae felicitatis. An non mons pacis, pax super
pacem, pax quae exsuperat 0627B omnem sensum? Plane mons magnus
pax in corde, pax in carne, pax ab iniquis hominibus, pax cum omnibus proximis,
pax ab ipsis daemonibus, pax cum Deo; et pacis non erit finis. Erit gaudium, sed
quale Dominus ait, gaudium plenum, securum gaudium, quod
nemo tollet a nobis (Joan. XVI, 24, 22). Sed et vitam habituri
sumus, et abundantius habituri, quod non possit inefficax esse tanti pastoris
adventus, qui ad hoc ipsum venit ad oves, sicut ipse testatur, ut vitam habeant, et abundantius habeant (Joan. X,
10). Nunquid non etiam mons tibi videtur aeternum gloriae pondus supra
modum in sublimitate? Porro ex his omnibus, et si qua possunt similiter
desiderabilia cogitari, una est beatitudinis mensura bona, conferta, coagitata,
supereffluens (Luc. VI, 38): ac si 0627C plurimos
montes, alium quidem aureum, alium argenteum, alium ex hyacinthis et smaragdis,
atque omnium gemmarum gloria; alium quoque ex vermiculo, purpura et bysso,
caeterisque ejusmodi opibus pariter coarcervans, in unum redigas montem. Omnia
enim nobis multiplicata reddentur. Et qui aurum et argentum, lapides pretiosos
superaedificaverit 1151 fundamento, aedificium humile in
immensos montes excrevisse mirabitur; et ex modico semine magnos metet, non tam
manipulos, quam acervos manipulorum. 3. Quis ergo ascendet in montem Domini? aut
quis stabit in loco sancto ejus? Innocens manibus, et mundo corde. Beatus
ille, si quis tamen ille est. Sed quis 0627D gloriabitur
innocentes manus, aut castum se habere cor? Nemo mundus a sorde, nec infans,
cujus est unius diei vita super terram (Job XIV, 4 juxta LXX). Unus
tantum est inter noxios innocens, mundus inter impuros, inter mortuos liber unus
est, et non aestimabitur alius absque eo. Ipse est de quo legisti: Nemo ascendit in coelum, nisi qui descendit de coelo, Filius
hominis, qui est in coelo (Joan. III, 13). Erat enim innocens
manibus, qui peccatum non fecit sed multa bona operatus, Judaeis libere aiebat:
Quis ex vobis arguet me de peccato? (Joan. VIII,
46). An vero mundissimum cor fuisse quis dubitat, unitum personaliter
Sapientiae, in quam nihil inquinatum incurrit; attingit autem ubique propter
suam munditiam? Sed non in vano accepit animam 0628A suam, qui
solus potestatem habuit ponendi animam suam, et iterum resumendi (Joan. X,
18). Non in vano accepit nascens, non in vano posuit moriens, non in vano
accepit resurgens. 4. At quomodo non in dolo juravit proximo
suo, quomodo non in vano accepit animam suam, quomodo non in vano omnia illa
perfecit, si hic solus accipiat benedictionem? Itane oportebat Christum pati,
resurgere, et sic introire in gloriam suam? (Luc. XXIV, 26.) Sua
erat. Quae utilitas in sanguine ejus, dum omnes descendimus in corruptionem?
Quae veritas in promissione, si, ut supra meminimus, nemo
ascendit in coelum, nisi qui de coelo descendit? Esto, hic accipiat
benedictionem: misericordiam quare? At non solus hic accipiet, aut 0628B certe magis non soli sibi accipiet, si advertas. Perge enim per
sacra verba prophetica, et vide quonam modo, velut occulte multitudinem
subinducit. Loquebatur de uno et dicebat: Hic accipiet;
sed continuo transfudit in hanc generationem, et ait: Haec est
generatio quaerentium: ut in uno non personae singularitatem intelligas,
sed spiritus unitatem. Nimirum hic sponsus, et haec sponsa est; et scimus quis
dixerit: Jam non sunt duo, sed una caro (Matth.
XIX, 6). Ita ergo hic ascendet, hic accipiet benedictionem; sed ascendent
etiam cum eo, vel magis in eo, quia ab eo accipient benedictionem. Audi hoc a
Propheta: Etenim benedictionem dabit legislator, ibunt de
virtute in virtutem (Psal. LXXXIII, 8). Atque 0628C hoc est propter quod oportebat Christum pati, et resurgere a
mortuis; ut praedicetur in nomine ejus poenitentia, et remissio peccatorum
(Luc. XXIV, 46, 47): et poenitentia ad innocentiam, remissio ad
munditiam deputetur. Beatus enim, non in quo non
invenerit, sed cui non imputabit Dominus peccalum
(Psal. XXX, 2). Inveni, ait, hominem secundum cor meum (Act. XIII, 22).
Nunquid ut gloriari possit castum se habere cor? Non; quia stellae non sunt mundae in conspectu ejus (Job XXV,
5); sed cor contritum et humiliatum Deus non despiciet (Psal. L,
19). Cor contritum proximum cordi mundo; et hoc est esse juxta cor Dei:
siquidem prope est his qui tribulato sunt corde. Samaritanus est, proximus ei
qui incidit in latrones (Luc. X, 30-36). Non jurabit in dolo 0628D huic proximo suo, sed faciet quod promisit: Amen dico vobis, sedebitis vos judicantes (Matth. XIX,
28). 5. Simus ergo et nos, dilectissimi, pro nostro
quidem modulo, et manuum innocentiae, et cordis munditiae sectatores. Ante omnia
quidem solliciti, etsi penitus cavere pro humana fragilitate non praevalemus,
quantum tamen declinare a malo possumus, non modo actionis, sed et cogitationis.
De caetero quoque ne in vano acceperimus animas nostras rationales, exerceamus
nos in operibus bonis, et consilio rationis utamur. Quomodo enim non frustra
humanam accipit homo animam, qui, tanquam unum ex irrationabilibus animantibus,
incubans corporeis voluptatibus, solum sequitur carnis appetitum? Addidit quoque
Propheta: Nec juravit in 0629A dolo proximo
suo. Sicut enim munditiam intra nos, erga proximum innocentiam 1152 convenit observari; sic et in nobis, et erga proximum
exercenda virtutis opera, opera pietatis. Non ergo simus nobis inutiles, ne in
vano receperimus animas nostras; non simus inutiles proximo nostro, ne in vano
ei jurasse probemur. Novit figmentum nostrum Spiritus qui loquebatur per
Prophetam, nec de utilitate proximi simpliciter voluit commonere. De juramento
nos convenit, ut agnoscamus debitum, ut promissam fidem irritam facere vereamur.
Omnes enim proximis jurati sumus, cum quibus in Ecclesiae venimus unitatem. Et
haec professio fidei Christianae, ut qui vivit, jam non sibi vivat, sed ei qui
pro omnibus mortuus est. 0629B 6. Nec mihi dicat
quis: Ei vivam, sed tibi non: quandoquidem ille non solum pro omnibus vixit, sed
et pro omnibus mortuus est (II Cor. V, 15). Quomodo enim ei vivit,
qui negligit sic ab eo dilectos? quomodo ei vivit, qui legem ejus non implet,
qui mandatum ejus non servat? Quaeris legem? quaeris mandatum? Hoc est, inquit, mandatum meum, ut
diligatis invicem, sicut dilexi vos (Joan. XIII, 34); et
Apostolus: Alter alterius onera portate, et sic adimplebitis
legem Christi (Galat. VI, 2). Noli ergo putare gratuitum bonum
quod exhibes proximo, ut liceat etiam dissimulare si velis. Debitor es
sacramenti cautione, et propria professione teneris. Hic
ergo accipiet benedictionem a Domino, et misericordiam a Deo
salutari suo. Hic, quia unus accipit bravium. Sed ne unum 0629C hominem putes, haec est generatio quaerentium
Dominum. Hic accipiet benedictionem, quia caput et corpus unus est
Christus. Sed haec est generatio, quia in mensura aetatis plenitudinis Christi
omnes pariter occurremus (Ephes. IV, 13). 7. Et
forte idem ipse Dominus mons Domini est, de quo dicitur: Quis
ascendet in montem Domini? aut quis stabit in loco sancto ejus? Nimirum
ipse est abcissus sine manibus lapis, qui in montem crevit immensum (Dan.
II, 34, 35, 45): ipse qui exaltatus a terra omnia trahit ad se
(Joan. XII, 32), mons coagulatus, mons pinguis. Utquid vos Judaei,
utquid suspicamini montem coagulatum, montem in quo beneplacitum est Deo
habitare in eo? (Psal. LXVII, 16, 17.) In
Beelzebub, inquiunt, principe daemoniorum 0629D ejicit daemonia. Exsecranda suspicio, et blasphemia
reprehensibilis! Princeps est Christus, et magnus princeps, cujus ne ipsi quidem
daemones possunt effugere principatum. At illorum regnum in se ipsis divisum
desolabitur (Matth. XII, 24, 25): hujus regnum integrum atque
perfectum, et regni ejus non erit finis (Luc. I, 33). Distat ergo
inter principem et principes, nec ulla comparatio inter montem coagulatum et
pinguem, et montes tantum coagulatos. Vester iste Beelzebub mons coagulatus, sed
non pinguis, magis autem sterilitate perpetua maledictus. Mons, quia elatus est:
coagulatus, quia squama squamae conjungitur, et coagulatum est sicut lac cor
eorum. 8. Christus Dominus mons est, mons coagulatus, 0630A et mons pinguis. Mons est sublimitate, coagulatus multorum
congerie, pinguis charitate. Et nunc vide quomodo trahat ad se omnia, quomodo ei
omnia uniantur unitate substantiali, personali, spirituali, sacramentali. Habet
in se Patrem, cum quo est una substantia; habet assumptum hominem, cum quo est
una persona; habet adhaerentem sibi fidelem animam, cum qua est spiritus unus;
habet sponsam Ecclesiam unam omnium electorum, cum qua est caro una. Et forte
carnalis haec unio dicenda fuisse videbitur; sed sacramentalem dicere malui,
dignius hoc vocabulum arbitratus, praesertim occasionem dante Apostolo, ubi ait:
Sacramentum hoc magnum est; ego autem dico in Christo, et in
Ecclesia (Ephes. V, 32). Pinguissimus plane et uberrimus mons,
in 0630B quo beneplacitum est Deo habitare in eo: siquidem
propterea unxit eum oleo laetitiae prae participibus suis. Mons coelestium
aromatum, mons charismatum spiritualium, non ad mensuram accipiens spiritum, sed
omnimodam obtinens plenitudinem gratiarum. Magnus mons, in quo omnes thesauri
sapientiae et scientiae absconditi sunt, in quo tota humanitatis veritas, tota
divinitatis inhabitat plenitudo; excelsus et immensus: in quo omnia instaurantur
quae in 1153 coelis, et quae super terram, ut sit Deus omnia
in omnibus. 9. Venite, ascendamus in hunc montem, fratres: et
si via nobis videtur ardua, exoneremus nos; si arcta, etiam exinanire nos non
parcamus; si longa, tanto magis festinemus; si laboriosa, clamemus ei: 0630C Trahe nos post te, in odore unguentorum tuorum
curremus (Cant. I, 3). Felix qui sic cucurrerit, ut
comprehendat, imo ut ipse comprehendatur, et in illam amplitudinem montis et
plenitudinem corporis Christi mereatur admitti. Felix qui in illum beatificum
montem tam desideranter et perseveranter ascenderit, ut in loco sancto locum
accipiens stationis, Deo Patri in sancto ejus appareat, simul et videat virtutem
ejus et gloriam (Psal. LXII, 3), haud aliam sane quam eumdem ipsum
montem montium, montem coagulatum et pinguem, Jesum Christum Dominum nostrum. In
quo nimirum per praedestinationem ab aeterno apparuimus ei qui dilexit nos, et
gratificavit in dilecto Filio suo, in quo elegit nos ante mundi constitutionem
(Ephes. I, 4). Sed jam tunc cognoscemus, 0630D sicut
et cogniti sumus, cum plenius et perfectius exaltatus altissimus et uberrimus
ille mons omnia trahet ad se, qui est super omnia benedictus in saecula.
Amen. SERMO XXXIV. De verbis Origenis in Levit. X, 9.1.
Nocere possunt, ut vereor, forte nonnullis verba quae heri lecta sunt vobis, ex
homilia scilicet Origenis super capitulum illud legis, ubi Aaron et filii ejus
vinum bibere prohibentur, cum accessuri sunt ad altare: si recipiant ea
simpliciter, sicut sonare videntur. «Salvator meus,» inquit, «luget etiam nunc
peccata mea, et tandiu est in moerore, quandiu nos persistimus in errore.»
Plurima quoque alia in hunc modum abundantius forsitan, quam circumspectus 0631A dicta, nec tam sobrie quam diserte. Quidnam sibi vult insolitus
iste grunnitus? aut quis inter vos nescio quid submurmurat? Scio quidem doctos
in lege divina hujusmodi verba ridere; sed nihilominus etiam minus sapientibus
me confiteor debitorem. Nec modo de intellectu Origenis quaestio est. Potuerit
forsitan hyperbolice loqui: ipse viderit, nihil interest nostra. Quamvis ne hoc
quidem silendum arbitror, quod evidentissime illum contra fidem nonnulla
scripsisse sanctorum Patrum tradat auctoritas, atque ideo non sine
circumspectione monet esse legendum. Verum nos in praesenti non quid ipse
senserit quaerimus, sed id agere cupimus, ut vos omnes quod ad sanam doctrinam
pertinet sentientes, nihil moveamini verbis illis. 0631B 2. Absit enim ut in coelo credatur locus esse tristitiae, sicut
nec culpae? Nemo ibi delinquere, nemo lugere potest: sicut nec in terra quidem
poena ulla fuisset, nisi iniquitas praecessisset. In coelo utique sola justitia,
sola nihilominus laetitia est; in inferno solum peccatum, et poena peccati:
porro in medio utraque inveniuntur, atque ideo neutra consummata. In multis
offendimur, quia in multis offendimus omnes (Jac. III, 2). Quoniam
enim nullus in coelo passionis locus esse poterat vel doloris, propterea sane
Unigenitus Dei Patris, passione sua hominem redempturus, sicut carnem in qua
pateretur (qui pati non poterat in divinitate) suscepit, sic etiam in terris
visus est, et cum hominibus conversatus est (Baruch. III, 38), ut
humiliaret etiam semeptipsum in loco 0631C afflictionis. Hic ergo
turbare se, pavere quoque dignatus est et taedere, tentatus per omnia pro
similitudine absque peccato. In terra, inquam, vere lacrymatus est Jesus, vere
contristatus, vere passus, vere mortuus, vere sepultus; sed ubi surrexit, vetera
transierunt. Noli ultra dilectum tuum in tuo quaerere lectulo: surrexit, non est
hic. Vox sponsae est: In lectulo meo quaesivi quem diligit
anima mea; quaesivi, et non inveni (Cant. III, 1). Maria fuit
quae Dominum quaesivit in lectulo, quaesivit in tumulo, nec invenit. Magis autem
invenerunt eam vigiles, et dixerunt: Quid quaeris viventem cum
mortuis? (Matth. XXVIII, 5; Luc. XXIV, 5.) Fuit quidem cum 1154 mortuis, sed jam non est: fuit inter mortuos, sed et tunc
liber 0631D fuit. Siquidem ipse sese turbavit, ipse animam suam
posuit; quia ipse voluit oblatus est (Isai. LIII, 7). Omnis enim ei
infirmitas de voluntate fuit, non de necessitate. Unde et quod infirmum erat
Dei, fortius erat hominibus (I Cor. I, 25): quod esset tunc quoque
etiam inter parvulos magnus, inter infirmos validus, inter mortuos liber. 3. Videtur quidem et in nostris aliquando tribulationibus esse
nonnulla libertas, cum videlicet pro peccatis proximorum libera et liberali
charitate laborem poenitentiae sustinemus, lugentes pro eis, jejunantes pro eis,
vapulantes pro eis, et quae non rapuimus exsolventes. Unde et Paulus: Cum liber essem, inquit, ex omnibus, omnium
me servum feci (I Cor. IX, 19). Caeterum nihil hoc ad
libertatem 0632A illius, qui nihil proprii delicti habuit, qui
nihil morti debuit, nihil meruit tribulationis. Nam a nobis quidem etiam
voluntarias illas tribulationes etsi proximus exigere forsitan ex jure non
potest, exigit tamen Deus: et si proximo forte videtur quis reddere plus quam
debeat, Deo tamen nemo unquam totum reddidit quod debebat. Mihi autem, inquit Apostolus, pro minimo
est, ut a vobis judicer, aut ab humano die; sed neque me ipsum judico
(I Cor. IV, 3). Nota sane quod alibi ait: Si
nosmetipsos judicaremus, non utique judicaremur (I Cor. XI,
31); et item: Spiritualis homo omnia dijudicat
(I Cor. II, 15). Non enim judicare hic
posuit, sed dijudicare: quod utique discernere et probare
est, sicut item ait: Beatus qui se non judicat in eo quod
probat (Rom. XIV, 22). 0632B Itaque pro minimo
illi erat ut ab eis judicaretur, quibus nihil sese debiti officii subtraxisse
sciebat, nihil peccasse in aliquem, sed magis omnibus praestitisse, adeo ut
secura conscientia ingenue loqueretur: Quis infirmatur, et ego
non infirmor? quis scandalizatur, et ego non uror? (II Cor. XI,
29.) Nam et Judaeis Judaeus factus est, ut Judaeos lucrifaceret, et his
qui sine lege erant, tanquam sine lege: postremo omnibus omnia factus est, ut
omnes salvos faceret (I Cor. IX, 22). Merito proinde pro minimo
illi erat ut ab eis judicaretur, quibus usque adeo sese sine offensione
praebuerat, inter quos sic honorificaverat ministerium suum. Sed neque ipse se
dijudicabat in eo quod probabat, perfecte etiam sibi quod debebat impendens,
corporis castigationem, 0632C animae miserationem, atque omnem
custodiae sollicitudinem cordi suo, ut nec in se quoque peccati conscius
haberetur. Sed non in hoc, inquit, justificatus sum: qui autem judicat me, Dominus est (I
Cor. IV, 4). Illius enim prorsus nequeo declinare judicium; et si justus
fuero, non levabo caput, quoniam omnes justitiae meae tanquam pannus menstruatae
coram illo (Isai. LXIV, 6). Non est qui in conspectu ejus
justificeretur, non est usque ad unum. 4. Caeterorum siquidem
nemo est quem non oporteat dicere Deo: Tibi peccavi; sed
magnus qui in veritate potest dicere: Tibi soli
(Psal. L, 6). Solus ille etiam inter mortuos penitus liber fuit,
qui peccatum non fecit, cujus justitia sicut montes Dei. Caeterum jam 0632D nec inter mortuos est, sed assumptus ab eis, mutatus corpore,
mutatus et corde, ingressus in potentias Domini, et omni infirmitate privatus,
exutus nimirum sordidas illas vestes, quibus sane apud Zachariam prophetam primo
vestitus apparuit (Zach. III, 3), et indutus splendidis, sicut
loquitur in psalmo: Conscidisti saccum meum, et circumdedisti
me laetitia (Psal. XXIX, 12)
. Quia enim veram humanae carnis et animae substantiam suscepit, veram utriusque
naturam; nec corporis illi defuerunt, nec animae passiones; sed ex hoc jam
glorificatus est in utroque. Puto autem quod utriusque glorificationem brevi uno
versiculo Propheta comprehendit, dicens: Dominus regnavit,
decorem induit, induit Dominus fortitudinem (Psal. XCII, 1).
Decorem sane in corpore claritatis, 0633A fortitudinem vero in
impertubabili statu mentis. Denique tristis est, inquit,
anima mea usque ad mortem (Matth. XXVI, 38).
Unde et inclinans caput, dixit: Consummatum est
(Joan. XIX, 30); ne quid deinceps infirmitatis in eo liceat
suspicari. 5. Sed ait iste: «Si Apostolus ipsius luget quosdam
qui ante peccaverunt, nec poenitentiam egerunt in his 1155
quae gesserunt (II Cor. XII, 21): quid dicam de ipso, qui Filius
dicitur charitatis?» Et deinde: «Cum ergo quae nostra sunt quaesierit, nunc jam
nos non quaerit, nec quae nostra sunt cogitat, nec de erroribus nostris moeret,
nec perditiones nostras deflet et contritiones, qui flevit super Jerusalem?
(Luc. XIX, 41.) Item: «Nunc,» inquit, «quia misericors et miserator
est Dominus, majori affectu, 0633B quam apostolus suus, flet cum
flentibus, et luget eos qui ante peccaverunt. Nec enim putandum est quod Paulus
lugeat pro peccatoribus et fleat, Dominus autem meus abstineat a fletu.» Haec
quidem sic accipere, quidni adhuc dilectum in lectulo quaerere dicam? Nescit
mortuus extra tumulum, nescit infirmus extra lectum, nescit parvulus extra
lectulum quaerere quem diligit anima sua. Verum ille, ut supra meminimus, non
minus corde, quam corpore glorificatus (imo tanto amplius, quanto amplior anima,
et gloriae capacior est quam caro), sicut non potest negligere suos, sic nec
lugere pro eis. Sed quando humana fragilitas hujusmodi capere possit affectum,
qui sine miseria misereatur, et sic diligat, et vehementer 0633C diligat eum qui dolet, aut qui periclitatur, ut tamen ipse
omnino nec doleat, nec turbetur? Verumtamen etsi id longe supra nostram
experientiam est, Deo tamen nihil impossibile est. Potest igitur non modo sibi,
sed et suis omnibus, quos infirmitate carnis exutos virtute induit, et in
potentias introduxit, eam conferre dilectionem, quae gaudeat cum gaudentibus,
non autem fleat cum flentibus; et sic eos quos amat, efficacissime et
affectuosissime uniat, ut ipsa tamen imperturbabilis perseveret. Nec dubium sane
quin longe praestantior sit ea dilectio, quemadmodum medicina, si quae tamen
ejusmodi est, pretiosior utique judicatur, quae sic curat vulnera, ut inter
curandum nec virtus ejus in aliquo, nec substantia minuatur; quam ea quae sic
curat, 0633D ut curando deficiat, aut corrumpatur. Licet ergo
fleverit Dominus super Jerusalem, ex hoc jam omnino non flebit: sicut mortuus
est, sed resurgens ex mortuis jam non moritur (Rom. VI, 9): sicut
fuit in lectulo, sed exsurgens jam in lectulo non invenitur. 6.
Habet tamen etiam nunc ineffabiliter ampliorem affectum et efficaciorem, quam
habeant qui lugent pro delinquentibus, aut pro fratribus ponunt animas: quamvis
ipse quidem, consummato nimirum opere suo, neutrum deinceps sit facturus.
Nostrae 0634A infirmitatis istud est, quorum adhuc in mari sagena
trahitur, et ex omni genere piscium congregat, nihil omnino discernens. Ille
enim, nec modo ille, sed et apostoli, et caeteri qui cum eo sunt sancti, ad
littus utique pervenerunt, nec mistos pisces in vasis posuere, sed electos et
bonos tantum: nam malos utique foras miserunt (Matth. XIII, 47,
48). Quantos ego interim cogor trahere malos pisces, quantos anxios et
molestos intra sagenam meam congregavi, quando vobis adhaesit anima mea!
Congratulor proficientibus; jucunda affectio, bonus est piscis. Condoleo
deficientibus, fleo cum flentibus, angor pro periclitantibus, infirmor cum
infirmantibus, uror cum scandalizatis. Gravia sunt haec et acerba, utique mali
pisces. Malos autem 0634B dixerim, non propter culpam, sed
propter poenam. Faciat Deus, ne a multitudine malorum piscium obruamur
pusillanimitate spiritus et tempestate, donec perveniamus ad optati littoris
stationem, ubi malos separemus et secludamus a bonis, ut videlicet de caetero
nec luctus, nec clamor, sed nec ullus dolor, aut etiam timor sit in finibus
nostris, sed gratiarum actio, et vox exsultationis. SERMO XXXV De tribus ordinibus
Ecclesiae, ad patres in capitulo habitus.1. Hoc mare magnum et spatiosum (in quo utique certum est nihil aliud
quam praesens saeculum amarum fluctuans designari) tribus hominum 1156 0634C generibus suo cuique modo pervium est,
ut transeant liberati. Tres enim sunt Noe, Daniel et Job (Ezech. XIV,
14): quorum primus navi, secundus ponte, tertius vado transit. Porro tres
homines, tres ordines Ecclesiae signant. Noe quidem arcam rexit ne periret in
diluvio, ubi protinus rectorum Ecclesiae formam agnosco: Daniel vir desideriorum
abstinentiae et castimoniae deditus, ipse est soli Deo vacans poenitentium et
continentium ordo: Job quoque substantiam hujus mundi bene dispensans in
conjugio, fidelem designat populum terrena licite possidentem. De primo igitur
et secundo nobis habendus est sermo, quoniam adsunt venerabiles fratres et
coabbates nostri de numero praelatorum; adsunt et monachi de poenitentium
ordine: a quo 0634D tamen nec nos abbates alienos reputare
debemus, nisi forte, quod absit! officii nostri gratia, nostrae fuerimus
professionis immemores. Tertium igitur, conjugatorum videlicet ordinem, magis
succincte transcurro, tanquam minus ad nos pertinentem. Ipse est qui maxime mare
magnum vado pertransit, laboriosum prorsus et periculosum, etiam et longum
habens iter, quippe qui nulla viae compendia captet. Nam quod periculosum sit
iter, in eo patet, quod tam multos in eo perire dolemus, tam paucos videmus,
0635A sicut necesse est, pertransire. Valde enim
difficile est, praesertim diebus istis, quibus malitia nimis invaluit, inter
undas hujus saeculi [alias, mundi], voraginem vitiorum, et
criminalium peccatorum foveas declinare. 2. At continentium
quidem ordo et ponte pertransit; quod iter brevius et facilius, etiam et
securius esse nemo est qui nesciat. Sed omitto laudes, pericula magis ostendo:
hoc enim multo melius atque utilius est. Recta quidem semita vestra, charissimi,
et securior conjugatorum via, non tamen omnino secura. Timendum enim periculum
triplex; id est, ne forte aut aequare se alteri, aut respicere retro, aut certe
in medio ponte stare seu residere quis velit. Neque enim ullum ex his tribus
pontis 0635B patitur angustia, et arcta via quae ducit ad vitam.
Contra primum ergo periculum oremus singuli cum Propheta: Ne
veniat nobis pes surperbiae, quoniam ibi ceciderunt qui operantur
iniquitatem (Psal. XXXV, 12, 13). Nam de eo qui mittens manum
suam ad aratrum, postea retro convertitur, certum est quoniam labitur statim, et
pelagus operit caput ejus. Sed et qui stare voluerit, non quidem relinquens
ordinem, sed proficere in eo dissimulans, cadat necesse est, ab his qui
sequuntur, impulsus et eversus. Arcta enim est via; et impedimento est proficere
proficisci volentibus. Hinc est quod jugiter arguunt et reprehendunt, quod ferre
nequeunt tepiditatis ejus segnitiem, quod velut quibusdam stimulis urgent et
impingunt manibus: ut unum necesse sit e duobus, 0635C aut
proficere scilicet, aut prorsus deficere. Minime igitur oportet sistere gressum;
respicere quoque retro, aut aequare nos aliis, multo minus expedit; sed tota
humilitate currendum nobis et properandum, ne quando forte is qui egressus est
ut gigas ad currendam viam, longe a nobis fiat; quem, si bene sapimus,
providentes in conspectu nostro semper, et in ejus odore tracti, facilius
citiusque curremus. 3. Nec vero angusta nimis invenietur pontis
semita currere in ea volentibus. Tribus enim compactus est lignis: ut qui
perfecte eis inniti voluerint, non labatur in itinere pes eorum. Haec autem
sunt, poena corporis, paupertas substantiae mundialis, et humilitas obedientiae.
Nam et per multas tribulationes 0635D oportet
nos intrare in regnum coelorum (Act. XIV, 21); et: Qui volunt divites fieri in hoc saeculo, incidunt in tentationem
et laqueum diaboli (I Tim. VI, 9): et quem a Deo suo
exturbavit inobedientia, sine dubio per obedientiam, recto tramite ad eum redit.
Haec itaque sibi invicem compacta esse necesse est. Nam et poena corporis, nec
inter divitias stabilis, nec sine obedientia facile potest esse discreta; et
paupertas in voluptate et 1157 voluntate propria nullius
meriti, nullius apud Deum potest esse momenti; et obedientia in divitiis et
voluptate nec stabilis est, nec gloriosa. 4. At vero, his rite
compositis, vide si non perfecte tria maris hujus pericula evasisti;
concupiscentiam carnis, concupiscentiam oculorum, et superbiam 0636A vitae. Rite, inquam, compositis, ut in poena quidem nodum
impatientiae, in paupertate vero cupiditatis scrupulum, in obedientia naevum
caveas propriae voluntatis. Nam et qui murmuraverunt, a serpentibus perierunt
(I Cor. X, 9): et qui volunt divites fieri
(non ait: qui sunt; sed, qui volunt fieri), incidunt in
tentationes et in laqueum diaboli. Sed et illud quid refert, si forte, quod
absit! non quidem divitias, sed ea ipsa quae paupertatis sunt, tanto affectu
desideres, aut etiam ardentius, quam divitias cupiant homines saeculares? Quid
distat quaecunque substantia desideretur, dum aequaliter sit corruptus affectus;
nisi quod tolerabilius illud videri potest, quae utcunque pluris esse videntur,
plurimum desiderare? Porro quisquis vel aperte vel occulte 0636B satagit, ut quod habet in voluntate, hoc ei spiritualis pater
injungat; ipse se seducit, si forte sibi quasi de obedientia blandiatur. Neque
enim in ea re ipse praelato, sed magis ei praelatus obedit. 5.
Verumtamen quia juxta sententiam Salvatoris, in qua mensura mensi fuerimus,
remetietur nobis (Marc. IV, 24): bonum est homini hoc ad cumulum
dare, ut de eorum sit numero, quibus mensuram bonam, et confertam, et
coagitatam, et supereffluentem dabunt in sinus suos. Sufficit enim ad salutem
corporis molestias patienter ferre; sed cumulus est, etiam libenter in fervore
spiritus eas amplecti. Sufficere potest superflua non requirere, sed nec propter
ipsa, si forte desint, necessaria murmurare; 0636C sed cumulus
est etiam exsultare et libenter quaerere, quomodo alius magis habeat necessaria,
et ipse penuriam patiatur. Sufficit quoque ad salutem, si nec impatientia, nec
simulatione aliqua ad id quod desideras, invitum velis praelati animum
inclinare; sed cumulus est etiam fugere ea, quibus voluntatem propriam senseris
oblectari, quantum sane bona cum conscientia potest. 6. Porro
praelati quidem ipsi sunt qui descendunt mare in navibus, facientes operationem
in aquis multis. Neque enim certa pontis aliqua seu vadi semita coarctantur, ut
libere possint usquequaque discurrere, et occurrere singulis ut oportet, ac
dirigere pontis semitam seu vadi [alias, vadum
investigare], ordinare gradientes, pericula investigare ac 0636D declinare, excitare tepidos, pusillanimes sustentare. Denique
ascendunt usque ad coelos, et descendunt usque ad inferos; nunc quidem
spiritualia tractantes atque sublimia, nunc infernalia et horribilia facta
dijudicantes. Sed quae poterit navis inveniri, quae tam immanes sustineat
fluctus, et in tanto secura possit esse discrimine? Utique fortis ut mors dilectio, dura sicut infernus aemulatio, quia,
juxta quod alibi habes: Aquae multae non poterunt exstinguere
charitatem (Cant. VIII, 6, 7). Necessaria est, et omnino
necessaria navis ista praelatis, tribus compacta lateribus, quae est utique
forma navium, ut sit nimirum juxta Pauli doctrinam: Charitas
de corde puro, et conscientia bona, et fide non ficta (I Tim. I,
5). Puritatem quidem cordis in eo praelatus habeat, ut 0637A prodesse desideret, non praeesse: ut scilicet proprium commodum,
vel honorem saeculi, seu aliud quidpiam suum in praelatione non quaerat, praeter
solum beneplacitum Dei, et animarum salutem. Sed cum intentione pura,
irreprehensibilis quoque necessaria est conversatio, ut forma factus gregis
incipiat facere et docere: et secundum magistri nostri Regulam (S. BENED.
in Reg., cap. 2), quaecunque docuerit discipulis esse contraria, haec in
suis actibus indicet non agenda: ne forte submurmurare possit frater quem
arguit, et dicere: Medice, cura te ipsum (Luc. IV,
23). Talis enim occasio, plurima damnatio praelati, plurima subditorum
perditio est. Non quod ego bene id caveam, idcirco 1158 sic
loquor: sed et mihi, et omnibus pariter Veritas 0637B clamat,
quoniam oportet irreprehensibilem esse eum qui praeest (I Tim. III,
2), ita ut secura conscientia cum Domino respondeat exprobrantibus sibi
verbum: Quis ex vobis arguet me de peccato? (Joan.
VIII, 46). Non quod sine peccato penitus esse possit in hac misera vita;
sed quod ea quae arguit in discipulis, oporteat summopere vitare
magistrum. 7. Ob hoc, qualis est in conversatione, talis sit
necesse est etiam in occulta cogitatione; ne videlicet foris humilis, intus
elatus sit in corde suo, praesumens de sapientia, seu virtute aut sanctitate
sua: quae est sine dubio fides ficta, quando non, sicut ostendit humilitas
conversationis, in sola Domini pictate confidit. Et vide quam proprie his
tribus, cordis scilicet puritati, conscientiae bonae, et fidei 0637C non fictae, convenire videantur alia quoque ipsius Apostoli
verba dicentis: Mihi autem pro minimo est ut a vobis judicer,
aut ab humano die, etc. Non me judico, inquit, quia nihil mihi conscius sum,
quod meum aliquid quaeram, sed quae Jesu Christi. Sed et pro minimo mihi est ut
a vobis judicer, propter conscientiam bonam, et irreprehensibilem conversationem
[alias, vitam]. Qui autem judicat me,
inquit, Dominus est (I Cor. IV, 3, 4); ut
etiam in eo solo spem suam positam esse doceret, humiliatus sub potenti manu
Dei. Sed et illud in judica, utrum possit his convenienter aptari trina Petri
interrogatio, ut hoc sit dicere: Amas me, amas me, amas
me? (Joan. XXI, 15, 17.) Habes charitatem de corde 0637D puro, et conscientia bona, et fide non ficta? Merito siquidem de
navi interrogatur, an charitatem habeat, piscator hominum
constituendus. SERMO
XXXVI. De altitudine et bassitudine
cordis.1. Deo eo quod nuperrime dictum est, sursum
alios, alios deorsum aspicere (Serm. 12 de Divers. n. 2); habeo
adhuc aliquid quod vestrae non sileam charitati. Nam earum quidem cogitationum,
quas expressimus tunc, si bene meministis, licet una sit perfectior altera,
utraque tamen utilis est. Sunt autem qui alio modo aut sursum cor habeant, sicut
0638A fecit Deus hominem rectum, et secure respondeant ad
exhortantis vocem presbyteri: «Habemus ad Deum.» Sunt et alii, qui similes
brutis animalibus inclinati deorsum, derisui sese faciant esse immundis
spiritibus, qui profecto clamitant illudentes: Incurvare ut
transeamus (Isai. LI, 23). Scitis enim quod in congregatione
plurimorum impossibile est unius omnes fortitudinis esse, seu corporum, seu
morum: nam utramque infirmitatem patienter ferre Regulae nostrae monet
auctoritas (Reg. S. Bened. cap. 72), et utrique aliquatenus
condescendere jubet charitas. Videt hoc alter quispiam, et fortassis incipit
invidere cui condolere debuerat. Hinc accidit ut saepe beatificet cum in corde
suo ea de re, unde miserum se ille reputat, moleste ferens necessitatem 0638B suam. Omnino igitur incurvatum se esse, et basso corde carnem
sapere probat, apud quem ne ipsa quidem miseria caret invidia. Sed eis quas
certa charitatis consideratione alienae necessitati dispensationes praelatus
impendit, talibus apponit cor suum, similia quaerit, murmurat adversus eum qui
denegat irrationabiliter postulanti. Hinc suspiciones, detractiones et scandala
suscitantur. 2. Non idcirco id loquor, charissimi, quasi
magnopere de vobis habeam conqueri super hac re: sed praemonere vos et
praemunire necessarium duxi propter multos, qui inter vos sunt teneri et
delicati, quibus aut aetas, aut infirmitas rigorem communis regulae exigit
aliquatenus temperari. Gratias ei de cujus munere venit; quia multos hic video,
quorum 0638C mens intenta Deo, tam longe facta est ab illo infimo
cogitatu, ut juxta se positos debiliores prorsus ignorent, se minus omnibus
facere conquerantur. Nimirum quia superiores semper attendunt, cum Apostolo
obliti quae 1159 retro sunt, et extenti in anteriora
(Philipp. III, 13). Quantum. putas, illos ego admiror, quantum
veneror in corde meo, quantum amplector charitatis affectu, qui velut nescientes
eos quos secum quotidie vident: unum forte aut duos, seu etiam plures, quos in
majore fervore spiritus viderint, sibi ex omnibus eligunt; et cum ipsi forte
meliores sint, semper tamen illorum sibi praeponunt et proponunt sancta in
Domino studia et exercitia corporalia, seu etiam spiritualia? 0638D
3. Memini me altera quoque jam vice dixisse, sed iterum repetere non gravabor,
quam sublimi aliquando meditationi monachus [alias, frater] quidam laicus toto intendit spatio vigiliarum.
Etenim summo mane apprehensum me in auditorium trahit, et prostratus pedibus:
«Vae mihi,» inquit, «quia monachum in vigiliis unum consideravi, in quo triginta
virtutes numeravi; quarum ne unam quidem in me invenio (Vide Vitam S.
Bern. lib. VII, cap. 23). Et fortasse nullam ille tantam habebat, quanta
haec ipsa erat religiosae aemulationis humilitas. Hic itaque fructus sit nostri
hujus sermonis, ut aliorum altiora 0639A semper attendas, quia in
eo plenitudo constat humilitatis. Nam si forte in re aliqua major tibi fratre
aliquo gratia collata videtur; sed in multis, si bonus aemulator fueris,
judicare te poteris inferiorem. Quid enim si forte laborare aut jejunare plus
illo potes, et ille te patientia superat, praecedit humilitate, supereminet
charitate? Quid enim tota die circa id quod videris habere, insipienti
cogitatione versaris? Esto magis sollicitus, ut scias quid desit tibi. Hos enim
melius. Utinam, fratres, sic nos essemus cupidi gratiae spiritualis, quemadmodum
saeculares homines pecuniae temporalis! Debuimus certe, et multum debuimus
vincere in bono malum, et tanto amplius desiderare, quanto pretiosius est quod
desideramus: sed utinam vel aequales esse possimus! 0639B Magna
enim confusio, magna valde, quod ardentius illi perniciosa desiderant, quam nos
utilia; citius illi ad mortem properant, quam nos ad vitam. Quanto enim
desiderio pecuniae crucietur avarus, quanto gloriae appetitu ambitiosus
exaestuet, quam violenter denique sua trahat quemque voluptas, quis explicet?
Videas certe eos quidquid adepti sunt parvipendere, non attendere quanto labore
et desiderio ea vix tandem consequi potuere; quoniam vilescunt eis omnia prae
desiderio minoris forte rei, quam alteri coeperint invidere. 4.
Et tu ergo non magnopere cogites quae tibi videris habere, nisi forte interdum,
ut gratias agere possis, et te noveris debitorem ei qui dedit: seu 0639C gratia consolationis, cum id necesse fuerit, ne qualibet ex
causa tristior fias. De caetero ea semper magis attende quae alius habet, tu non
habes: quod haec cogitatio in humilitate te custodiat, et a descensu tepiditatis
elonget, magis autem et accendat desiderio proficiendi. Vide autem quanta e
regione mala cogitatio illa parturiat, qua sedule versas in animo quod tibi
habere videris, et alterum quempiam aestimas non habere. Hinc enim elevaris in
superbiam, dum te praeponis alteri; hinc proficere negligis, dum te magnum
quempiam arbitraris; hinc demum incipis et deficere, dum tibi alterius
comparatione etiam nimis egisse videris: sicque in tepiditatem incidis, et
incipis remissius agere. Scimus autem quia Deus superbis resistit, humilibus
autem dat 0639D gratiam (Jac. IV, 6); et quia
maledictus, qui opus Dei negligenter fecerit (Jerem. XLVIII, 10).
Beati vero qui esuriunt et sitiunt justitiam; quia si spiritu facta carnis
mortificaverimus, vivemus; si vero secundum carnem vixerimus, moriemur
(Rom. VIII, 13). 1160 SERMO XXXVII. In labore
messis, de verbis psalmi XXIII, 6: «Haec est generatio quaerentium Dominum, quaerentium faciem Dei
Jacob.»1. E diversis et diversa quaerentibus hominum
turbis animo fatigatus, quam desideranter ad hunc cuneum hodie spiritum
refocillaturus accessi! Gratias 0640A Deo, non sum fraudatus a
desiderio meo, non frustratus a spe mea. Concupivi videre: vidi, et liquefacta
est anima mea. Repletus sum consolatione, superabundo gaudio, omnia interiora
mea nomini Domini benedicunt, et omnia ossa mea dicunt: Domine, quis similis tibi? (Psal. XXXIV, 10.)
Nempe prospiciens eminus cum accederem, fateor, videre mihi corporaliter visus
sum, quos in spiritu quondam Propheta praevidit: et continuo subiit animum, quod
ore ille deprompserat, ut cum eo psallerem, dicens: Haec est
generatio quaerentium Dominum. 2. Multae sunt generationes
hominum, et, ni fallor, tertia ista est generatio, quae nunc viget et apparet in
vobis. Prima siquidem generatio nec quaerens adhuc Dominum, nec quaesita fuit a
Domino: cum 0640B in oblivione mentis et reatu iniquitatis
unumquemque genuit mater sua. Secunda proinde statim sicut necesse erat, ex aqua
et spiritu remedium nobis exhibuit festinatum: et fuit illa generatio nondum
quidem generatio quaerentium, sed tamen jam quaesitorum; quod nec scientes adhuc
quaerere Dominum, nec valentes ipse quaesierit. Quaesivit igitur nos, et
acquisivit in generatione secunda, ut essemus jam populus acquisitionis. Si
adhuc forte senior frater murmurat, et invidia contabescit, dicitur ei quoniam
epulari et gaudere oportebat, quia hic frater tuus perierat,
et inventus est (Luc. XV, 32). 3. Caeterum ad
hoc statim quaesivit nos Dominus, ut quaereretur tempore opportuno, cum jam
posset 0640C quaeri, posset et inveniri. Vae nobis, quoniam
tandiu dissimulavimus et negleximus quaerere vitam, quaerere eum qui solus bonus
est quaerentibus se, animae speranti in se! Vae tibi, generatio prava et
exasperans, mala et adultera generatio, mendacium usque hodie quaeritans, et
diligens vanitatem, nec servans fidem cui desponsata fueras veritati! Nunquid
non opus habet ejusmodi generatio nasci denuo, iterum generari? Et maxime. Nempe
genimina viperarum facti, tanto magis nunc necesse habent in ventrem matris
gratiae iterato introire et renasci, quando facta noscuntur posteriora eorum
deteriora prioribus. Gratias ipsi gratiae, et, si dici potest, plusquam
gratuitae miserationi, quae beneficiis obruit non modo immeritos, sed nimium
male meritos et ingratos. 0640D Gratias ei, qui regeneravit vos
etiam hac vice in spem vitae, ut adoptionem filiorum reciperetis. Voluntarie
enim nunc proprie genuit vos, verbo utique veritatis. Nam quod prius vos genuit
sacramento equidem pietatis, etsi voluntarium generanti, genitis tamen
voluntarium esse non potuit, in quibus adhuc nullus voluntatis usus, nullum
rationis exercitium fuit; ac proinde nulla generationis ipsius agnitio, nulla
tanti notitia genitoris. Nunc demum voluntaria generatio voluntarium exhibet
sacrificium, juxta illud: Voluntarie sacrificabo tibi, et
confitebor nomini tuo, Domine, quoniam bonum est (Psal. LIII,
8). 0641A 4. Haec est
generatio quaerentium Dominum. Quaerentium, an habentium dicam? Habentium
utique et quaerentium: alioquin non possent quaerere non habentes. Sed quid
habentes, aut quid quaerentes? vel potius quomodo habentes, quomodo requirentes?
Verbo geniti Verbum habent. Nunquid non Verbum Dominus? Joannem audi: Et Deus erat Verbum (Joan. I, 1).
Quid ergo jam amplius quaerit generatio quaerentium [alias, habentium]
Dominum? Considera quid sequatur in psalmo: Haec est,
inquit, generatio quaerentium Dominum, quaerentium faciem Dei
Jacob. Eumdem proinde habent pariter et requirunt, 1161
quia unus idemque et verbum Patris, et splendor paternae gloriae est. Et is
quidem non quaesitus haberi forsitan potest; non habitus autem quaeri omnino
0641B non potest. Denique ipsa est quae de se loquitur Sapientia:
Qui edit me, adhuc esuriet (Eccli. XXIV,
29). Potens ipse est praestare se etiam non quaerenti, qui, ut supra
ostendimus, de cumulo gratiae et benedictione dulcedinis quaerit, et praevenit
adhuc quaerere non valentes. Nemo autem ante idoneus quaerere, quam habere; quia
nemo, inquit, venit ad me, nisi Pater
meus traxerit eum (Joan. VI, 44). Adest ergo qui trahit, et
quodam modo necdum adest, qui non alio trahit quam ad se ipsum. Nunquam enim,
nec usquam sine Filio Pater adest per fidem, ut ad speciem trahat. Quomodo ergo
nunc non exsultet spiritus meus? quomodo non sine modo jucundetur in generatione
ista quaerentium Dominum? Nempe 0641C testimonium credibile nimis
gustatae sapientiae est esuries ipsa tam vehemens. Certissima mihi probatio te
indubitabile argumentum, quia habetis quem sic quaeritis, et in vobis habitat,
qui tam valide trahit vos ad se ipsum. Non enim humanae possibilitatis est
cursus iste: ejus dextera facit virtutem, cui semper necesse est ut clametis:
Trahe nos post te, in odore unguentorum tuorum curremus
(Cant. I, 3). Non, inquam, ab homine forma ista conversationis: nec
aliud experimentum quaerimus ejus qui in vobis habitat Christus, quam quod ita
quaeritis Christum. 5. Videtis enim, fratres, qualem spiritum
accepistis, spiritum qui ex Deo est, ut sciatis quae a Deo donata sunt vobis.
Andivimus apostolicum, audivimus et propheticum, etiam et angelicum gradum,
quibus 0641D nihil a nobis arbitror posse sublimius affectari.
Sane e singulis mihi videor in vobis aliquid, et magnum aliquid in venire. Quis
enim caelibem vitam, vitam coelestem et angelicam dicere vereatur? Aut quod in
resurrectione futuri sunt omnes electi, quomodo non jam nunc estis, sicut angeli
Dei in coelo, a nuptiis penitus abstinentes? Amplectimini, fratres,
pretiosissimam margaritam, amplectimini sanctimoniam vitae, quae vos efficit
sanctorum similes, et domesticos Dei, dicente Scriptura: Incorruptio facit proximum Deo (Sap. VI, 20).
Ita ergo non vestro 0642A quidem merito, sed gratia Dei estis
quod estis: quod ad castitatem et sanctimoniam spectat, angeli quidam terreni,
aut potius coeli cives; sed interim in terra peregrini. Quandiu enim sumus in
hoc corpore, peregrinamur a Domino. 6. De prophetia quid
dicemus? Lex et prophetae usque ad Joannem (Luc.
XVI, 16). Veritas ait. Verumtamen non erat ille adversarius, sed
discipulus utique Veritatis, qui dicebat etiam post Joannem: Ex parte enim cognoscimus, et ex parte prophetamus. Cessavit
ergo prophetia, quia jam cognoscimus: necdum tamen tota cessavit, quia adhuc ex
parte. Cum venerit, inquit, quod
perfectum est, evacuabitur quod ex parte est (I Cor. XIII, 9,
10). Siquidem ante Joannem qui fuerunt prophetae, utrumque adventum 0642B Domini prophetabant: et quasi neutra adhuc pars salutis in
notitia, sed utraque in prophetia erat. Magnum sane prophetandi genus, cui vos
deditos esse conspicio; magnum prophetiae studium, cui vos video mancipatos.
Quid illud? Nempe juxta Apostolum non considerare quae videntur, sed quae non
videntur (II Cor. IV, 18), sine dubio prophetare est. Ambulare in
spiritu, ex fide vivere, quae sursum sunt quaerere. non quae super terram;
oblivisci quae retro sunt, et extendi in anteriora, ex magna parte prophetare
est. Alioquin quonam modo, nisi per spiritum prophetiae, conversatio nostra in
coelis est? Sic nimirum prophetae olim quasi non inter homines erant sui
temporis, sed virtute et impetu quodam 0642C spiritus dies illos
transilientes, exsultabant ut viderent diem Domini; et videbant, et laetabantur
in ea. 7. Sed et professionem apostolicam audiamus. Ecce nos reliquimus omnia, et secuti sumus te (Matth.
XIX, 27). Si gloriari licet, habemus gloriam: sed si sapimus, habere
curabimus apud Deum. Haec enim vera est gloriatio, ut qui gloriatur, 1162 in Domino glorietur. Nam neque manus nostra excelsa, sed
Dominus fecit haec omnia. Fecit nobis magna qui potens est, ut merito magnificet
anima nostra Dominum. Ipsius enim magno munere factum est, ut magnum illud
propositum, unde magni gloriabantur apostoli, magnifice sequeremur. Forte etiam
si in hoc quoque gloriari voluero, non ero insipiens; veritatem 0642D enim dicam; esse hic aliquos qui plus quam navem et retia
reliquere. Quid vero illud? Quod
ipsi quidem apostoli reliquerunt omnia, sed ut praesentem in carne Dominum
sequerentur. Non est nostrum dicere; securius ipsum Dominum audiamus. Quia vidisti me, inquit, Thoma, credidisti:
beati qui non viderunt, et crediderunt (Joan. XX, 29). Forte
etiam prophetandi genus excellentius esse videbitur, non intendens quibuscunque
temporalibus rebus et transituris aliquando, sed spiritualibus et aeternis; et
nihilominus in vase fictili thesaurus castitatis 0643A illustrior; et in carne fragili ex aliqua parte probabilior
virtus. 8. Ubi ergo angelica in hoc corpore conversatio, in
corde prophetica exspectatio, in utroque apostolica perfectio invenitur, quantus
est iste cumulus gratiarum? Quid retribuetis Domino pro omnibus quae retribuit
vobis? Sublimis gradus, sed eo amplius periculosa ruina. Nunquid non tres coeli
sunt, quos ascendimus? Itaque qui stat, videat ne cadat. Videbam, inquit, Satanam tanquam fulgur de
coelo cadentem (Luc. X, 18). Ex alto corruit: confractus et
comminutus est, desperata est plaga ejus; factus est spiritus vadens, et non
rediens. Nunquid et vos vultis abire? Satanas ruit: nunquid ruitis et vos secum?
Quam salubrius vobis stare in viis Domini, 0643B
stare in gratia in qua statis. Non enim beatus vir qui [alias additur
non] abiit in via peccatorum: beatus magis, cujus est auxilium abs te, Domine.
Ibunt enim hujusmodi de virtute in virtutem, ad videndum Deum deorum in Sion, ad
videndum in bonitate electorum tuorum, ut lauderis cum haereditate tua. Ipsi
nempe haereditas; ipsi sunt dii, et filii Excelsi omnes. 9.
Itaque, fratres mei, quandoquidem verissime certissimeque haec est generatio
quaerentium Dominum, quaerentium faciem Dei Jacob, quid vobis dixerim aliud,
quam quod idem Propheta ait: Laetetur cor quaerentium Dominum:
quaerite Dominum et confirmamini; quaerite faciem ejus semper? (Psal.
CIV, 3, 4.) Et quod alius quidam dicit: Si quaeritis,
quaerite 0643C (Isai. XXI, 12). Quid est, Si quaeris, quaerite? In simplicitate cordis quaerite illum
(Sap. I, 1). Non aliud tanquam illum, non aliud praeter illum, non
aliud post illum. In simplicitate cordis quaerite illum.
Simplex natura simplicitatem cordis exquirit. Denique et cum simplicibus
sermocinatio ejus. Vir duplex animo inconstans est in omnibus
viis suis (Jac. I, 8). Non potest quem quaeritis inveniri ab
his qui ad tempus credunt, et in tempore tentationis recedunt. Aeternitas est:
quae nisi perseveranter quaesita minime invenitur. Vae
etiam peccatori terram ingredienti duabus viis
(Eccli. II, 14). Nemo enim duobus dominis servire potest (Luc. XVI, 13). Ne
hanc quidem duplicitatem amat integritas illa, perfectio illa, illa plenitudo.
Indignum enim est ei, ut inveniendam se praebeat, 0643D nisi
perfecto eam quaesieris corde. Caeterum si odibilis est canis reversus ad suum
vomitum, et sus lota in volutabro luti (II Petr. II, 22); sed et
ipsum quoque quem invenerit tepidum, ex ore suo evomere incipit Deus
(Apoc. III, 16): simulator et proditor ubi parebunt? Si maledictus
qui facit opus Dei negligenter; qui fraudulenter fecerit, quid meretur? Fugiamus
hanc duplicitatem, charissimi, et a fermento Pharisaeorum omnimodis caveamus.
Veritas est Deus, et tales quaesitores requirit, qui quaerant eum in spiritu et
veritate. Si nolumus frustra quaerere Dominum, quaeramus veraciter, quaeramus
frequenter, quaeramus perseveranter: ut nec pro illo quaeramus aliud, nec cum
illo aliud, sed nec ab illo ad aliud convertamur. Facilius est enim coelum et
0644A terram transire, quam ut sic quaerens non inveniat, sic
petens non accipiat, sic pulsanti non aperiatur. 1163 SERMO XXXVIII. II. In labore messis, in illud Apostoli, «Diligentibus Deum omnia
cooperantur in bonum.» (Rom. VIII, 28.)
1. Pauperes quidem videmur, et sumus: sed si spiritum qui ex Deo est. accepimus,
ut sciemus [alias. sumus, scimus scimus
tamen quae a Deo, etc.] quae a Deo donata sunt nobis; magna ab eo gloria [alias, gratia], magna nobis est collata potestas. Quotquot, inquit, receperunt eum, dedit eis
potestatem filios Dei fieri (Joan. I, 12). An non potestas
filiorum Dei est ista, quando etiam nobis serviunt universa? Sciebat enim
Apostolus ipse, quoniam diligentibus Deum omnia cooperantur in
bonum. Sed forte dicat aliquis vestrum: 0644B Quid hoc ad
me? et in pusillanimitate cordis sui talia meditetur: Glorientur certe de
potestate filiorum Dei, in quibus filialis erga eum fervet amor, viget affectus;
et praesumant omnia sibi cooperari in bonum, qui Deum diligunt in veritate: ego
vero mendicus sum et pauper, carens affectu filiali, expers dignae devotionis.
Sed attende quod sequitur. Nullum enim desperationi locum reliquit in Scriptura
sua, qui alio loco sic loquitur: Ut per patientiam et
consolationem Scripturarum spem habeamus (Rom. XV, 4).
Affectus enim ille quem quaeris, pax est, non patientia; in patria est, non in
via; nec eos qui ejusmodi sunt, a Scriptura opus est consolari. 2. Ergo per patientiam et consolationem Scripturarum spem habeamus,
etiamsi nondum possumus 0644C apprehendere pacem. Propterea cum
dixisset diligentibus Deum omnia cooperari in bonum, solerter addidit: His qui secundum propositum vocati sunt sancti. In quo verbo
non te terreat sanctitatis nomen, quando non secundum meritum, sed secundum
propositum, non secundum affectionem, sed secundum intentionem sanctos vocat,
juxta illud Prophetae: Custodi animam meam, quoniam sanctus
sum (Psal. LXXXV, 2). Illam enim quam putas sanctitatem nec
ipse quidem Paulus, corruptibili adhuc gravatus corpore, arbitrabatur se
comprehendisse. Unum autem, inquit, quae retro sunt oblitus, et in ea quae ante sunt me extendens,
sequor ad palmam supernae vocationis (Philipp. III, 13, 14).
Vides quia, licet nondum apprehendisset bravium, habebat tamen 0644D jam sanctitatem propositi, et propositum sanctitatis. Et ut ergo
si proposueris in corde tuo declinare a malo et facere bonum, tenere quod
coepisti, et proficere semper in melius; sed et si quid aliquando minus recte
egeris, ut est humana fragilitas, non in eo persistere, sed poenitere, et
corrigere quantum praevales: eris sine dubio sanctus et tu, sed cui interim
adhuc clamare necesse sit: Custodi animam meam, quoniam
sanctus sum. 3. Vis ergo nosse quemadmodum hujusmodi
sancti omnia cooperantur in bonum? Non modo curro per singula, quia in longum
protrahi sermonem hora non patitur. Eundum nobis est: jam enim campanam
audivimus, jam vespertinae tempus orationis advenit. Audite ergo verbum
abbreviatum 0645A quemadmodum nobis universa serviant, omnia
cooperentur in bonum. Inimici nostri sint judices. Etenim siquidem illi pro
nobis, quis contra nos? si pro nobis faciunt hostes nostri, quomodo non omnia
simul cum illis? 4. Porro duo nobis, ut manifestum est,
adversantur hostium genera; malum videlicet duplex, quod facimus, et quod
patimur. Haec autem, ut apertius dixerim, sunt culpa et poena. Itaque cum sit
nobis utraque contraria, erit, si voluerimus, utraque pro nobis: ut haec quidem
ab illa liberet, et item adversus istam juvet illa, nec parum. Ecce enim
compungimur in cordibus nostris et in cubili conscientiae super delictis
praeteritis: sed delinit conscientiam, et corrodentium peccatorum dentes
conterens, reducit 0645B ad spem veniae poenitentia ista, et
voluntaria poena quam patimur. Non solum autem praeterita, sed et futura
repellit, nam et tentantia propulsat vitia, et nonnulla sic perimit, ut raro,
aut nunquam erigere caput audeant venenatum. 1164 Sic poena
facit pro nobis adversus culpam, ut vel omnino non sit, vel sit minor. Culpa
vero nihilominus agit, ut aut non sit, aut minor sit poena: non quidem ut omnino
non sit, sive a quantitate sua minoretur, quod nullatenus expediret; sed ut non
sit poena, aut minor sit poena, videlicet ut aut non sit, aut minus sit onerosa.
Quisquis enim perfecte senserit onus peccati, et animae laesionem, exteriorem
utique aut parum sentiet, aut ex toto non sentiet corporis poenam, nec reputabit
laborem, quo peccata noverit 0645C deleri praeterita, futura
caveri. Sic enim sanctus David conviciantis servi non reputavit injurias, memor
filii persequentis (II Reg. XVI, 11). SERMO XXXIX. III. In labore
messis: De duabus mensis, seu de superiori et inferiori irriguo.1. Labor iste, fratres, exsilii et paupertatis nostrae nos admonet,
profecto et iniquitatis. Utquid enim morte afficimur tota die, in jejuniis
multis, in vigiliis abundantius, in laboribus et aerumnis? Nunquid ad hoc creati
sumus? Absit! Nam licet homo natus sit ad laborem, sed minime ad laborem creatus
est. Nativitas est in culpa, ideo et in poena. Omnes enim oportet nos gemere cum
Propheta, dicentes: In iniquitatibus conceptus sum, et in
peccatis concepit 0645D me mater mea (Psal. L,
7). Aliena ab utrisque prima creatio; quia sicut nec culpam, ita nec
poenam Deus fecit. Quod de ea quae major est omnium, morte videlicet, aperte
Scriptura testatur: Invidia diaboli mors introivit in orbem
terrarum (Sap. II, 24): et in alio loco: Deus mortem non fecit (Sap. I, 13). Itaque sicut
laborantibus manibus nec oculus propterea clauditur, nec auris abstinet ab
auditu; sic, imo et multo melius, laborante corpore mens quoque ipsa suo intenta
sit operi, et non vacet. Causam laboris cogitet in labore, ut ipsa ei poena quam
patitur, culpam pro qua patitur repraesentet: et dum videt vulnerum ligaturam,
ipsa sub pannis vulnera meditetur. Hujusmodi siquidem cogitatione humiliamur
0646A sub potenti manu Dei, et dulci quadam pietate mens plena,
miserabilem se exhibet in oculis ejus. Hinc quippe Scriptura nos admonet: Miserere, inquiens, animae tuae placens
Deo (Eccli. XXX, 24). Nec dubium quin ea quae Deo placet
miseria facile possit ejus misericordiam obtinere. Et ne dixerimus, unde
miserendum sit animabus nostris. Nisi enim insipienter dissimulaverimus, multa
in eis miseratione digna poterunt inveniri. 2. Unum tamen dico,
ut occasionem vobis dedisse videar, et caetera quoque similiter advertatis.
Nonne velut inter duas mensas positi, epulantes hinc inde spectamus jejuni? Sic
sumus omnino, sic sumus. Unde ergo sic positis risus, unde jocus, unde levitas,
unde superbia, unde extollentia oculorum? An 0646B forte non
agnoscimus mensas, non consideramus epulas, delicias non videmus? Hinc mihi
sunt, quos video deliciose viventes in omnibus bonis sensibilis hujus mundi -
inde contemplor alios, quibus disposuit Christus regnum, ut edant et bilant
super mensam ejus in regno Patris sui (Luc. XXII, 29). Utrobique
video similes mei homines, fratres meos; et, heu me! ad neutram licet extendere
manum. Ab utraque mensa prohibeor: ab hac quidem professionis, ab illa corporis
vinculo; ut nec ad inferiorem audeam, nec ad superiorem accedere possim. Quid
inter haec restat, nisi comedere panem doloris, ut sint mihi lacrymae meae panes
die ac nocte, si quis forte coelestium convivarum misericordia motus, in os
latrantis sub mensa catelli vel exigua 0646C aliqua deliciarum
illarum fragmenta demittat? Nam inferior quidem consideratio, qua nobis ipsis
compatimur, eorum respectu, quos novimus deliciose viventes in hoc saeculo,
infirmae adhuc animae est, nec omnino talis mihi placet affectio in anima
spirituali. Longius enim positus est a judicio veritatis, qui beatificat quos
velut miserrimos 1165 lugere debuerat, qui peccant et non
agunt poenitentiam: et se miserum reputat non sane consensu judicii, sed
affectionis sensu, quod non sit sicut illi, qui id magis optare debuerant, ut
omnes essent sicut ipse. 3. Hoc tamen solum tali in cogitatione
laudabile est, si miseriam ipsam quam reputat, pro amore sive timore Dei
patienter ferre deliberat, et cum pietate quadam dicit Deo: Propter verba labiorum 0646D tuorum ego custodivi
vias duras (Psal. XVI, 4). Et haec quidem cogitatio
inchoantium est, tanquam lac parvulorum. At vero cum jam proficere coeperit
anima, et affectione sequi judicium rationis; omnia procul dubio detrimentum
faciet, et quasi stercora arbitratus lugebit cum propheta super eos qui
amplexati sunt stercora (Thren. IV, 5). Ipse vero sancta quadam
humilique superbia haec universa despiciet, et magna in altitudine animi
collocatus, non beatum dicet populum cui haec sunt, sed miserum plane, beatum
vero, cujus Dominus Deus ejus. Verum dum hic ita sui comparatione miseretur
illis, inveniet utique quorum comparatione sui quoque misereatur, si suspexerit
ad coelestes divitias, et delectationes 0647A in dextera Domini
usque in finem. Unde fit ut qui prius de inferiori irriguo lacrymas fundens
plangebat, dicens: Quoniam propter te mortificamur tota
die (Rom. VIII, 36), jam de superiori abundantiores emittat
fletus, dicens: Heu mihi, quia incolatus meus prolongatus
est (Psal. CXIX, 5). SERMO XL. De septem gradibus
confessionis.1. Notas mihi fecisti
vias vitae, adimplebis me laetitia cum vultu tuo, delectationes in dextera tua
usque in finem (Psal. XV, 11). Ad te quidem libenter
accedimus, Domine Jesu, discipuli ad magistrum, infirmi ad medicum, servi ad
Dominum. Tu es enim magister et dominus, cujus schola est in terris, cathedra in
coelis. Tu es ille eximius medicus, qui solo verbo 0647B restauras universa. Vias tuas, Domine, demonstra nobis, et
semitas tuas edoce nos (Psal. XXIV, 4): Viae enim tuae viae
pulchrae, et omnes semitae tuae pacificae (Prov. III, 17). Beati
qui ambulant in via tua, Domine virtutum: beatiores qui currunt viam mandatorum
tuorum, qui currunt in odore unguentorum tuorum. Exsultas enim ut gigas ad
currendam viam (Psal. XVIII, 6): et non solum currens, sed et
saliens in montibus, et transiliens colles. Exsultaverunt gigantes philosophi
non ad currendam viam tuam, sed ad quaerendam vanam gloriam, evanescentes in
cogitationibus suis, non in humilitate aut in virtutibus tuis, sed suis. Viam
enim sapientiae nescierunt, neque meminerunt semitarum ejus. Non 0647C est audita in Chanaan, neque visa est in Theman (Baruch.
III, 22). Maledicti qui dixerunt Domino Jesu: Recede a
nobis; scientiam viarum tuarum nolumus (Job XXI, 14). Nos
quaerimus te de die in diem, et scire vias tuas volumus. 2.
Principales viae tuae, duae sunt: confessio et obedientia. In confessione omnia
lavantur; in obedientia virtutes solidantur. Bonum animae ornamentum confessio,
quae et peccatorem purgat, et justum reddit purgatiorem. Si peccata sunt, in
confessione lavantur; si bona, confessione commendantur. Cum mala tua
confiteris, sacrificium Deo spiritus contribulatus, cum Dei beneficia, immolas
Deo sacrificium laudis. Absque confessione justus judicatur ingratus, et
peccator mortuus reputatur. Confessio igitur 0647D est peccatoris
vita, justi gloria. Video David dicentem, Peccavi; et
audientem, Transtulit Dominus peccatum tuum a te, et non
morieris (II Reg. XII, 13). Considero Mariam, si 1166 non verbis, tamen operibus publice sua crimina confitentem,
et Dominum pro ea respondentem: Dimissa sunt ei peccata multa,
quoniam dilexit multum (Luc. VII, 47). Respicio principem
apostolorum negantem timide, amarissime flentem, Christum illum respicientem
(Luc. XXII, 56-62). Felicem illum latronem intueor 0648A se accusantem, excusantem Christum, et Dominum promittentem: Hodie mecum eris in paradiso (Luc. XXIII,
40-43). O quam sublimis ista confessio, per quam de patibulo ad regnum,
de terra ad coelum, de cruce latro damnatus ac crucifixus ad paradisum ascendit!
Gloriosa confessio, quae Petrum apostolum trinae negationis crimine liberavit,
et ab apostolatus culmine cadere non permisit! Fidelis institutio, quae Mariae
multum diligenti multum dimisit, et amoris multi titulo insignitam discipulorum
corpori sociavit! Praeclara miseratio, quae regem et prophetam multiplici
criminum inundatione mundavit, et in antiquae gloriam dignitatis perducendo
reduxit! Haec est via quae viatorem suum nunquam fefellit, quae nunquam deseruit
nisi deserentem se. 0648B 3. Hujus multae viae,
multiplicesque sunt semitae ad inveniendum, difficiles ad tenendum, ad
enumerandum inexplicabiles. Prima semita, et primus gradus in via ista est
cognitio sui. De coelo cecidit ista sententia: Nosce te ipsum, homo. Vide si non
et Sponsus in amoris Cantico sponsae idem loquatur. Si ignoras
te, inquit, o pulchra inter mulieres, egredere, et
abi (Cant. I, 7), etc. Cognitio sui stat in tribus, ut
cognoscat homo quid fecit, quid meruit, quid amisit. Quid vilius, o nobilis
creatura, imago Dei, Creatoris similitudo, quam carnem tuam illecebris
carnalibus deturpare, et pro brevi voluptate torrentem perdere voluptatis? Quid
furiosius, quam rapi mentem ira, superbia extolli, vexari invidia, et anxietate
torqueri? Quae in croceis es nutrita, quare 0648C stercora
amplexaris? Recordare etiam quid merueris. Subeat memoriam tuam gehennalis olla,
fornax ferrea magnae Babylonis, domus mortis, anxietatis domicilium, flammarum
globus, acerbitas frigoris, tenebrae sempiternae. Considera ordinem tormentorum,
tortorum facies, mutationem poenarum, miseriarum infinitatem; et
intellectualibus oculis ista discurre, et poteris dicere: Melius erat mihi, si
natus non fuissem. Reflecte oculos, et quid amiseris animadverte. Reminiscere
qualis sit civitas gloriosa, coelestis habitatio, locus vitae, suavitatis
palatium, splendor gloriae, gratiae magnitudo, claritas infinita. Attende
ordinem gaudiorum, gaudentium vultus, praemiorum vicissitudinem, multitudinem
deliciarum, et potes exclamare: qui te perdidit, totum 0648D perdidit, Domine Deus. Si hoc triplici funiculo ligaveris animam
tuam, intelliges et animadvertes quia initium salutis notitia peccati est
(SENECAE epist. 28). 4. Secundus gradus est
poenitentiae. Haec duo ita sibi invicem conjuncta sunt, ut cognoscere se non
possit, nisi poeniteat; poenitere non possit, nisi se cognoscat. Poeniteat
igitur anima, compunctionis jaculo vulnerata, poenitentia triplici; quia
innocentiam amisit, amissam non requisivit, et neglexit 0649A patientiam Dei. Scio, Domine Jesu, quia primam stolam
innocentiae nobis in baptismate reddidisti: et amictu niveo candidati, in
justitiae solio relocati, cito recessimus a via quam ostendisti nobis, et
portionem substantiae, quae nobis contingebat, cum prodigo filio in
dissimilitudinis regione expendimus. Venerunt ad nos vilissimi spiritus, et
aeternorum ignium reges; ad mundatos immundi, ad salvandos damnati, curvi ad
rectos, et dixerunt animae nostrae: Incurvare ut
transeamus (Isa. LI, 23). Audivimus illos, et incurvati sumus:
transierunt per nos, et innocentiam amisimus. Si culpa est perdidisse, quid,
putas, erit non requisisse perditam? Perdit aliquis aliquid in hac mortalitate;
quaerit judices, amicos convocat, trahit in causam, nihil intentatum relinquit,
0649B donec vel amissa inveniat, vel ablata restituantur, et
custodiat restituta: nos haereditatem nostram incorruptibilem, immarcessibilem,
incontaminatam in coelis, versutiis illius insatiabilis homicidae perdidimus et
non requirimus! et incurvavit nos, et nos 1167 non
resurgimus? Surgamus et eamus ad Patrem nostrum, dicentes ei; Pater, peccavimus in coelum et coram te. Et omnem evangelicae
lectionis textum percurrentes, offeramus Patri poenitentiam mentis, cordis
contritionem, si forte, cum adhuc longe sumus, videat nos Pater, et misericordia
moveatur, et accurrens cadat super collum nostrum, et osculetur nos osculo oris
sui. Forsitan jubebit proferri stolam primam innocentiae, et indui nos
vestimentis virtutum, et dari annulum secretorum 0649C in manu
nostra, et calceari pedes nostros in praeparationem evangelii pacis. Praecipiet
fortassis adduci vitulum saginatum, et occidi in satisfactionem revertentium,
epulari et exsultare, et in symphonia et choro reduci ad supernae gaudia
civitatis (Luc. XV, 11, 32), ubi gaudium est angelis Dei super uno
peccatore poenitentiam agente. Scimus, Domine Jesu, quia non privabis bonis eos
qui ambulant in innocentia (Psal. LXXXIII, 13), sed nec illos qui
ambulant in poenitentia. Quia enim peccatum non fecit nisi unus; beatus vir
tamen cui non imputavit Dominus peccatum (Psal. XXXI, 2). Omne quod
ipse mihi non imputare decreverit, sic est quasi non fuerit. Cogita etiam quanta
superbia patientia Dei usus, imo abusus sis. Videbat te peccantem, et
dissimulabat, 0649D quasi non videns; vocabat, et non audiebas;
minabatur, et non timebas; promittebat, et contemnebas, nec promissis illectus,
nec terrore percussus. Ignoras quia patientia Dei ad poenitentiam te adduxit!
Time timore magno, ne thesaurizaveris tibi iram in die irae et revelationis
justi judicii Dei (Rom. II, 4. 5), et memento quia horrendum est
incidere in manus Dei viventis (Hebr. X, 31). Liga igitur hoc
triplici cataplasmate poenitentiae vulnus animae tuae, et dic: Miserere mei, Domine, quoniam infirmus sum; sana me
(Psal. VI, 3), etc. 5. Tertius gradus est dolor;
sed et ipse trina legatione connexus. Vere post cognitionem et poenitentiam
dolor meus renovatus est, et in meditatione 0650A mea ignis
incanduit, quia Creatorem offendi, Dominum non timui, sprevi benefactorem. Nunquid non sicut lutum in manu figuli, etiam vos in manu mea,
dicit Dominus (Jerem. XVIII, 6). Si ipse fecit te vas in
honorem, cur te in contumeliam facere praesumpsisti? Nunquid
dicit figmentum figulo: Cur me fecisti sic? (Rom. IX, 20.)
Creatura Creatorem, figmentum factorem, opus opificem ausus es provocare?
Memento, vilissima testa, quia si cecideris super lapidem istum, confringeris;
si vero ipse super te ceciderit, conteret te contritione timenda, ita ut ne
vestigium minimum pareat. Tu autem sanguinem sanguini miscuisti, et Creatorem
offendens, et Dominum non timens. Servus eras illius Domini, cujus irae
resistere nemo potest; et in praeceptis 0650B ejus acceperas
voluntatem. Noluisti intelligere ut bene ageres, sed recalcitrans dominantis
imperio, propria lege intra suam rempublicam vivere decrevisti. Num audisti quam
sententiam excipiat servus nequam, qui sciens voluntatem Domini et non faciens,
multitudini verberum reservatur? (Luc. XII, 47.) Assistunt angeli
ad audiendam vocem sermonum ejus (Psal. CII, 20); stellae vocantur
et dicunt: Adsumus (Baruch. III, 35); venti
et mare obediunt ei (Matth. VIII, 27), et omnia legem praefixam
inconcussa retinent firmitate; tu solus peregrinus es, et imperatoriae decreta
majestatis non curas? Audi quia potest te mittere in tenebras exteriores, ubi
fletus et stridor dentium perpetua infelicitate crebrescunt. Quod si te non
movet Creatoris offensio, reverentia 0650C potestatis, moveat
saltem ingratitudo, quod tantum benefactorem in tantis beneficiis contempsisti.
Ubinam similem benefactorem invenies, qui tibi ministrat siderum cursus,
temperiem aeris, fecunditatem terrae, fructuum ubertatem! Ad extremum, ut omnium
tibi vitae beneficiorum cumulum aggregaret, proprio Filio suo non pepercit, sed
pro nobis tradidit illum (Rom. VIII, 32): tradens Unigenitum pro
adoptivis, Dominum pro servis, justum pro impiis. Quid tibi ultra debuit facere
et non fecit? Si ergo isto dolore dolueris, poteris dicere cum Propheta. Ventrem meum doleo, ventrem meum doleo, sensus cordis mei turbati
sunt (Jerem. IV, 19). 1168
6. Quartus gradus est confessio oris. Post 0650D cognitionem sui,
post poenitentiam mentis, post dolorem cordis, sequitur confessio oris. In his
omnibus corde creditur ad justitiam, ore autem fit confessio
ad salutem (Rom. X, 10). Sed et ipsa triplex est, si virtutem
salutis assequitur. Debet enim esse vera, nuda et propria. Veritatem quaerit
Altissimus: et ubi vult falli, qui fallere non intendit? Novimus plerosque et
experti sumus, qui ad confessionis gratiam venientes, magis onerati quam
liberati a peccatis, ad suam conscientiam redierunt. Dicunt enim, si clerici, ea
quae litterario; si milites, ea quae gladiatorio gessere conflictu: ut sub
humilitatis pallio superbiam inducant, in tanto se signaculo condemnantes, sub
quo totius humanae salutis summa consistit. Sunt et alii, quos timor impellit ad
confessionem; 0651A alii, quos simulatio ducit. Ad hoc enim
confitentur, ut saltem specie videantur confessi. An tu veram illam putas esse
confessionem, quam aut timor extorsit, aut simulatio fecit, cum Spiritus sanctus
disciplinae effugiat fictum (Sap. I, 5), et gratuitam
satisfactionem Omnipotens quaerat? Illa vera confessio est, quae de mentis
contritione descendens, nec timore cogitur, nec fictione palliatur; sed in
spiritu contribulato profert ea quae sentit. Nudam autem eam esse oportet, et
totius absconsionis exutam velamine. Quid enim prodest partem peccatorum dicere,
et partem celare; ex parte mundari, et ex parte immunditiae deservire? Nunquid
de uno eodemque vase dulce et amarum, sapidum et insipidum stillare potest?
Omnia nuda et aperta 0651B sunt oculis Dei (Hebr. IV,
13): et tu illi aliquid abscondis, qui Dei locum in tanto obtinet
sacramento? Ostende et denuda quaecunque cor tuum dilacerant; detege vulnus, ut
sentias operam medicantis. In simplicitate cordis oportet te quaerere Dominum
(Sap. I, 1), non in duplicitate; quia vae illis qui loquuntur in
corde et corde, et terram duabus viis ingrediuntur (Eccli. II, 14).
Debet autem esse et propria. Sunt enim plerique qui aliorum peccata cum magna
gravitate numerant, et sociorum excessus multiformi declamatione loquuntur:
nesciunt sua, aliena vero perpetuae memoriae commendaverunt. Infelices et
miseri, quibus datum est aliena plangere, relinquere sua! An non legisti quia
fustus in principio sermonis accusator est sui?
(Prov. 0651C XVIII, 17.) Sui,
dicit Scriptura, non, alterius. Nunquid oblitus es apostolum Jacobum dicentem:
Confitemini alterutrum peccata vestra? (Jac. V,
16.) Vestra dixit, non, aliena. Iniquitatem meam ego cognosco, et peccatum meum contra me est
semper (Psal. L, 5). Meam dixit
Propheta; non tuam. 7. Quintus gradus
est maceratio carnis; sed et ipsa ternario numero consecrata. Convenit enim ut
fiat occulte, licentiose, discrete. Teneros artus tuos, et exquisitis educatos
deliciis, diuturno confringe martyrio, ut tanto te noveris a licitis abstinere,
quanto memineris illicita perpetrasse. Hoc autem occulte faciendum est, ut
nesciat sinistra tua quid faciat dextera tua (Matth. VI, 3). Non
enim est in ore hominum tanti boni reponenda custodia, 0651D sed
in absconso cordis tui, ut sit gloria tua testimonium conscientiae tuae
(II Cor. I, 12). Nec hoc dicimus, ut non luceat lux tua coram
hominibus, ut glorificent Patrem tuum qui in coelis est (Matth. V,
16), sed ne intentionem tuam in vilis gloriae brevitate recondas. Nihil
enim infelicius est quam hic carnem macerare jejuniis, vigiliis affligere, et
hic accipere gloriam, illic gehennam. Licentiose vero facienda est, quia
quidquid fit pastoris licentia, gratiosius est in conspectu Dei; et illam
hostiam singulariter accipit Altissimus, quae non est de propriae sententia
voluntatis, sed de praecipientis offertur imperio. Multum enim valet ad
refellendam superbiam propriae voluntatis exclusio: quam exstirpare 0652A non potest qui mundi hujus diligit vanitatem. Discretio autem in
hac districtione tenenda est, ne dum nimis flagellare cupimus, salutem perdamus;
et dum hostem subigere quaerimus, civem occidamus. Considera corpus tuum et
corporis tui possibilitatem, intuere carnis complexionem, impone modum tuae
districtioni. 1169 Custodi corpus tuum incolume ad obsequium
Creatoris. Multos vidimus ita in principiis carnem suam verberasse, et
discretionis infregisse repagula, ut inhabiles laudum solemniis redderentur, et
apparatu lautiori diuturnis foverentur temporibus. 8. Sextus
gradus est correctio operis; sed et ipse numero trinitatis consecratus,
videlicet ut tibi malum non facias, alteri non noceas, nec consentias 0652B nocenti. Expertus es quam fragilis sit voluptatum immersio, et
tu iterum vadis illuc? Animadvertisti quia transiit voluptas, et peccatum
remansit. Reprime pedem ab infandis itineribus immundissimae libidinis. Colla
substerne mandatis Altissimi, ne sit iniquitas in manibus tuis. Desaevienti
gulae solemnes epulas et vana rescinde colloquia. Averte oculos tuos ne videant
vanitatem (Psal. CXVIII, 37), obtura aures tuas ne audiant
sanguinem (Psai. XXXIII, 15); et tunc dicere poteris: Castigans, castigavit me Dominus (Psal. CXVII,
18). Quid autem prodest intra rectitudinis lineam tui cursus opera
cohibere, si aliis nocere desideras? Qui non fecit proximo suo malum, et
opprobrium non accepit adversus proximos suos, requiescet in monte sancto Dei
(Psal. XIV, 0652C 3), accipiens benedictionem a
Domino, et misericordiam a Deo salutari suo (Psal. XXXIII, 5). Non
autem te innocentem praesumas, nisi impios et contra virtutem gradientes quanta
poteris auctoritate redarguas, et opponas te murum pro domo Israel, castigans
te, non nocens alteri, nec nocenti consentiens. Vera est enim illa sententia:
Qui, cum emendare possit, negligit, participem se procul dubio delicti
constituit. Cum enim causa Dei ventilatur in medium, et falsitas praeponitur
veritati, qui pro persona quam gerit non resistit, de suo damnabitur
silentio. 9. Septimus gradus est perseverantia; sed et ipsa
ternarii numeri sanctificatione dicata. Perseverantiam namque faciunt imitatio
sanctorum, brevitas 0652D temporum, fragilitas corporum. Quid
namque pati non possis, cum videas juvenes, pueros, virgines, anus, senes,
decrepitos, diversa pro Christo, non solum excepisse, sed et exquisisse
tormenta? Considera puerorum aetatem, juvenum ignem, virginum teneritudinem,
anuum fragilitatem, senum infirmitatem, impossibilitatem decrepitorum: et
ubicunque reflexeris oculos, invenies in his aetatibus multitudinem exemplorum
ad palmam martyrii viriliter cucurrisse. Nunquid de eodem luto formatus es et
tu, et eodem spiritu inspiratus? Et forsitan non ingruit persecutio, ut
martyrium patiaris; nec damnaris, si Christo sevis: imo laudaris, et ab omnibus
praedicaris. Quod si et persecutio imminet, 0653A contemnenda est
propter brevitatem. Bene enim natura nobis providit, quae nullum dolorem vel
longum, vel magnum esse demonstrat. Si enim magnus est, longus esse non potest.
Conjunctio enim corporis et animae exquisita diu tormenta non sustinet, sed
stuporis magnitudine tremefacta, summa velocitate dissolvitur. Magni ergo animi
est magna tormenta contemnere, quae in brevi tantam pariunt mutationem, ut de
labore ad requiem, de miseria ad gloriam, patientem faciant evolare.
Consideranda est etiam fragilitas corporis, quam saepe aut aliquis levissimus
casus, aut incandentis febriculae cumulata congeries, brevi possunt suffocare
momento. Tribue ergo virtuti, si necessitas fuerit, quod quandoque debes
necessitati, pro brevi 0653B periculo sempiternum praemium
adepturus. 10. Vides ergo quam difficilis sit via confessionis
ad currendum, quam multiplices semitae ad tenendum. Verum est quod ille tantus
Ecclesiae magister ait: «Facilius inveni eos qui innocentiam servaverunt, quam
qui congruam egerunt poenitentiam (S. AMBROS. lib. II de Poenit. cap.
10).» Haec de via confessionis pro modulo nostro locuti sumus,
sublimioribus sublimioris sententiae pondera reservantes. Caeterum obedientiae
viam sub alio sermonis principio aperire tentabimus, ne unquam in fastidium
veniant verba Domini Salvatoris, qui est benedictus in saecula.
|