SANCTI BERNARDI ABBATIS CLARAE VALLENSIS SERMONES DE
DIVERSIS, XLI - LXXX
1170 SERMO XLI. De virtute obedientiae, et septem ejus gradibus.0653C 1. Non possumus nos cogitare
aliquid a nobis, quasi ex nobis, sed sufficientia nostra ex Deo est
(II Cor. III, 5). Quid enim in hoc vase testeo et fragilitate
complexionis humanae, cogitare sufficiat spiritus carcere inclusus, peccato
corruptus, depressus terrenis? Corpus enim, quod corrumpitur, aggravat animam; et deprimit, terrena
inhabitatio sensum multa cogitantem (Sap. IX, 15). Benignus
tamen est Spiritus sapientiae (Sap. I, 6), qui et spiritum inclusum
illuminat, et corruptum sanat, et allevat depressum. Est enim Spiritus pietatis,
compeditos solvens, caecos illuminans, et erigens elisos. Est etiam Spiritus
veritatis, qui docet nos omnem veritatem; non solum autem docet, sed etiam
suggerit (Joan. XIV, 26). Suggerit videlicet ut quaeramus, docet ut
intelligamus. Ipse est, quem Dominus 0653D Jesus post Patris
obedientiam usque ad mortem crucis, misit apostolis suis, obedientibus suis. An
non tibi videntur singularis obedientiae conscendisse fastigium, qui accepta
licentia sedendi in civitate, intra unius domunculae septa conclusi, unanimiter in oratione perseverabant? (Act. I,
14.) Intellexisti quia ibant apostoli gaudentes a
conspectu concilii, quoniam digni habiti sunt pro nomine Jesu contumeliam
pati? (Act. V, 41.) O quantis obedientiae viribus innituntur,
qui gaudent pro Christo ad concilium trahi, dignitatem ducunt pro eo caedi,
gloriam quaerunt pro eo mori! Beatae animae, et abundanti majestate Spiritus
influentes: quibus vilitas, sublimitas; contumelia,!s gloria; patientia,
victoria, 0654A mirabili mutabilitate videntur. Multum repleta
est anima eorum, opprobrium abundantibus, et despectio superbis (Psal.
CXXII, 4). Cernis quam libera fronte pontificum faciem, Pharisaeorum
supercilium, tumultum plebis irrumpant dicentes: Magis oportet
Deo obedire quam hominibus? (Act. V, 29.) Intuere illa duo
magna luminaria, Petrum et Paulum, et universum ordinem apostolici senatus
obambula; et ibi videbis obedientiae firmitatem inter tormentorum multitudinem
viriliter perstitisse. Nonne ipse Filius regis, rex regionis illius, quae
continuis gaudiis inclarescit, factus est Patri obediens usque ad mortem, mortem autem crucis, et didicit
obedientiam ex his quae passus est? Audisti miseriam, audi et coronam; vidisti
periculum, vide praemium, attendisti 0654B infirmitatem, attende
potestatem. Propter quod, inquit, et
Deus exaltavit illum, et dedit ei nomen, quod est super omne nomen
(Philipp. II, 8, 9). 2. Sed taceamus interim de
illius obedientia, quae singulari praerogativa clauditur et signatur. Procedat
in medium magnus ille patriarcha, fidei lumen, obedientiae forma, justitiae
principatus. Audit ab Omnipotente: Egredere de terra tua, et
de cognatione tua, et de domo patris tui; et veni in terram quam monstravero
tibi (Gen. XII, 1): et ad unius jussionis vocem, patriam
fugit, relinquit parentes, deserit haereditatem, et aliorum fines hospes
ingreditur novus. Magna res, et primitivae dignitatis privilegio in patre
multarum gentium consecrata! Primus primum suis facultatibus renuntiat, et
obedientiae 0654C viam indefessa velocitate percurrit. Denique,
cum accepisset filium in senectute sua, in quo totius mundi benedictio fuerat
cumulanda, dicit ei Deus: Tolle filium tuum unigenitum, quem
diligis Isaac, et offer illum mihi in holocaustum (Gen. XXII,
2). O quanta in verbis istis amaritudo, quanta a corde patris separatio
pietatis! Jubetur namque filium occidere, os ex ossibus suis, et carnem de carne
sua; filium magnae promissionis, extremae senectutis, propriae mulieris; filium
mirabiliter promissum, feliciter natum, educatum innocenter. Et ne quid deesset,
ut tenerrimum intra paterna viscera doloris incendium exundaret, additur, unigenitum. Sunt namque multi filii, sed non unigeniti. Iste
sic est filius, ut et unigenitus. Iste unicus patri, 0654D unigenitus matri, haereditati reservatus. Ne respicias ad
Ismael, quia, qui in servitute et ex ancilla genitus fuerat, ad libertatem et
haereditatem minime pertinebat. Quia vero multi sunt filii et unigeniti, 1171 sed non dilecti; ad exaggerandam in corde patris
tribulationem, et comprobandam in mente justi obedientiam, Dominus subjungit,
quem diligis. Ut vero teneritudo patris ex memoria
dilecti nominis recrudesceret, et interior pietas ad dilectae vocis sonum tota
ferveret, puer nominatur ex nomine, quod vocatum erat a Domino, priusquam in
utero conciperetur. Vides quantis tribulationum malleis Abrahae pietas feriatur,
cui praecipitur ut filium tollat, occidat unigenitum, quem diligit immolet, 0655A Isaac percutiat? Multum tentatus, multum probatus, adustus est
multum. Dulcis relatio filii ad patrem, patris ad filium: hanc dulcedinem et
omnium affectus necessitudinum obliviscitur Abraham; sternit asinum suum, ligna
componit, ignem accendit, eximit gladium. Non a Domino quaerit, quare; non
murmurat, non conqueritur, non saltem vultum dolentis ostendit; sed omnium quae
praecipiuntur ignarus (alias, gnarus), in mortem filii
pia crudelitate festinat. Ideo summae et admirabilis obedientiae virtus in
Abraham, et singularis excellentiae laudibus praedicanda. 3.
Fortissima res est obedientia vera, et quae in animum descendere non potest,
nisi a mundi hujus aspergine pure presseque detersum. Ut autem via ejus
evidentius elucescat, ostendamus quantum 0655B possumus, quae sit
obedientia specialis ad Deum, propria ad hominem, communis inter Deum et
hominem. Sunt quaedam summa mala, quaedam summa bona. Sumna bona sunt, diligere
Deum, amare proximum, veritatem loqui, non furtum facere, non falsum testimonium
dicere, non adulterare, et alia multa, quae sermonis brevitas numerare prohibet.
Summa mala sunt eorum contraria, et similia illis. Bona praecipit Deus ut
faciamus; a malis jubet ut abstineamus. Praecepti hujus sancta et incommutabilis
auctoritas non valet quoquo modo refelli; quia illius est charactere consignata,
qui dicit: Ego Dominus, et non mutor (Malach. III,
6). Si ergo homo ille, quem imposuit Deus super capita nostra, aliter
sentire voluerit, ponens tenebras lucem, et lucem 0655C tenebras,
ut praecipiat praedicta bona relinquere, vel malis praefatis adhaerere; audacter
refutandum est praecipientis imperium, et libera voce dicendum: Obedire oportet magis Deo quam hominibus (Act. V,
29). Haec est specialis obedientia ad Deum, quae nequaquam est hominis
arbitrio temperanda, sed immutabili conservanda proposito. Certam igitur regulam
tene, ut nec imperio praelatorum praedicta bona relinquas, vel facias mala.
Inter summa vero mala et summa bona, quaedam media sunt, quae ad alterutrum se
habentia, boni malique nomen assumunt. Media sunt ambulare, sedere, loqui,
tacere, comedere, jejunare, vigilare, dormire, et si qua sunt similia: quae si
pastoris licentia fiant, summam exspectant retributionem. In his igitur 0655D mediis subditi esse et obedientes debemus ad nutum
praepositorum, nihil interrogantes, propter conscientiam (I Cor. X,
25); quia in his nullum praefixit opus Deus, sed praelatorum dereliquit
imperio disponenda. Non autem te moveat magister imperitus, indiscreta potestas;
sed memento quia non est potestas nisi a Deo; et qui resistit potestati,
resistit Dei ordinationi (Rom. XIII, 1, 2). Haec est propria
hominis obedientia, quam homini debemus, qui homini subditi sumus. Communis est
etiam ista inter Deum et hominem; quia quidquid obedientiae praelatis exhibetur,
ei exhibetur qui dicit: Qui vos audit, me audit
(Luc. X, 16). Cum magna igitur cautela hoc tramite dicimus
incedendum; quia et multi 0656A gradus ibidem delitescunt, quorum
qui unum reliquerit, caeteros sine retributione tenebit. 4.
Primus autem gradus est obedire libenter. Omnis aetas ab adolescentia sua prona
est in malum (Gen. VIII, 21), et unusquisque voluntatem pravi
cordis sui sectatur. Ab illa enim primae praevaricationis angustia innatus est
homini 1172 amor propriae voluntatis, quae voluntatem sui
Creatoris relinquens, ibi subdita est servituti, ubi voluit dominari. Difficile
est ergo suam relinquere voluntatem, et alterius voluntati deservire. Quamlibet
autem grave sit, non potest tamen primum obedientiae ascendere gradum, qui
voluntatem praecipientis suam non fecerit. In voluntate sua justus gloriatur
sese Domino confiteri. Unde Voluntarie, inquit, sacrificabo 0656B tibi (Psal. LIII,
8). Sola ergo voluntas est, quae totius operis ornat effectum, sine qua
nec bene aliquid agitur, etiamsi bonum esse videatur. Ex voluntate igitur
suscipienda sunt imperia praelatorum, et ipsum cor a suis voluntariis
reflexionibus abducendum, donec propria voluntas mactata mandatum diligat
imperantis. Hoc est ergo libenter obedire, praelatorum voluntatem voluntarie
adimplere. 5. Secundus gradus est obtemperare simpliciter, Qui ambulat simpliciter, ambulat confidenter (Prov. x,
9). In simplicitate cordis sui laetus obtulit Salomon universa; et in
simplicitate cordis quaerere Dominum Scriptura praemonstrat (Sap. I,
1). Multos videmus post praecipientis imperium multas facere quaestiones:
Cur, quare, quamobrem, saepius 0656C interrogare; crebras
ingeminare querelas; quaerere: Quare hoc praecipit? unde hoc venit? quis hoc
adiuvenit consilium? Inde murmuratio, inde verba murmurationem et indignationem
sonantia, et redolentia amaritudinem. Inde frequens excusatio, simulatio
impossibilitatis, advocatio amicorum. Non sic Abraham. Audi quid Dominus de
simplici populo protestetur. In auditu, inquit, auris obedivit mihi (Psal. XVII, 45): ut
videlicet ostenderet, uno eodemque momento processisse et imperantis imperium,
et obsequium obsequentis. Nolite errare, Deus non
irridetur (Galat. VI, 7). Murmuras contra praelatum in
tabernaculo corporis tui? elevat manum suam ad prosternendum te dextera Dei.
Incede igitur simpliciter in mandatis obedientiae, addens voluntati 0656D simplicitatem, intentioni illuminationem. Fortitudo enim
simplicis via Domini (Prov. X, 29), quae obedientia est.
Fortitudinem igitur induunt qui obedientes sunt, et simpliciter incedunt. 6. Tertius gradus est hilariter obedire. Hilarem
enim datorem diligit Deus. Non ex tristitia, inquit Apostolus, aut ex necessitate (II Cor. IX, 7). Serenitas in
vultu, dulcedo in sermonibus, multum colorant obedientiam obsequentis. Unde et
gentilis ille poeta sic ait: «Super omnia vultus accessere boni (OVID.
Metam. lib. VIII).» Quis enim locus obedientiae, ubi tristitiae cernitur
aegritudo? Ostendunt plerumque voluntatem animi signa exteriora, et difficile
est ut vultum non mutent, qui mutant voluntatens. 0657A Nubilosa
corporis compositio, et facies tenebris tristitiae obfuscata, devotionem ab
animo recessisse signant. Respice David ante arcam Domini hilariter saltantem,
et quam sapienter superbientis feminae reprimat indignationem. Ludam, inquit, et vilior ero in conspectu
Domini (II Reg. VI, 14-22)
. Cernis igitur quam necessaria et conveniens sit hilaritas in obedientiae
exsecutione. Quis enim imperat homini libenter, tristitiam efflanti? Si vis ergo
perfectus esse, hilariter et cum magna vultus alacritate suscipe jubentis
imperium, ut voluntati cordis, simplicitati operis, vultus hilaritatem adjungas.
7. Quartus gradus est obsecundare velociter. Velociter currit
sermo Dei (Psal. CXLVII, 15), et velocem habere desiderat
sequentem. Vides cum quanta 0657B velocitate currat ille, qui
dicit: Viam mandatorum tuorum cucurri (Psal.
CXVIII, 32). Fidelis obediens nescit moras, fugit crastinum, ignorat
tarditatem, praeripit praecipientem, parat oculos visui, aures auditui, linguam
voci, manus operi, itineri pedes; totum se colligit, ut imperantis colligat
voluntatem. Vide Dominum festinanter praecipientem, et hominem festinanter
obedientem: Zacchaee, inquit, festinans
descende, quia hodie in domo tua oportet me manere. Et festinans descendit, et
excepit illum gaudens. Animadvertisti quia et festinanter descenderit, et
gaudenter 1173 exceperit. Audisti obedientiam, audi et
obedientiae remunerationem. Quia hodie salus huic domui facta
est. Intuere etiam ex occasione hujus obedientiae conclusionis grande
mysterium, et 0657C obsignatam signaculo misericordiae
sententiam: Venit enim, inquit, Filius
hominis quaerere, et salvum facere quod perierat (Luc. XIX, 5, 6, 9,
10). Nonne legisti quod filiis Israel praecipitur, ut agnum comedant
festinanter? (Exod. XII, 11.) Festinanter quippe veri Agni comestio
signatur implenda; quia verba illa, quae per legem dedit, quae per semetipsum
praesens exhibuit, quae per Ecclesiae praepositos tradenda reliquit, veloci sunt
obedientia consummanda. Et tu ergo cum voluntatem cordi, simplicitatem operi,
hilaritatem vultui conjunxeris, adde et velocitatem; ut sis juxta apostolum
Jacobum, velox ad audiendum (Jac. I, 19), et
ad implendum velocior. 8. Quintus gradus est adimplere
viriliter. Viriliter agite, et confortetur cor vestrum, omnes
qui speratis 0657D in Domino (Psal. XXX, 25).
Non est fortitudinis ire ad inobedientiam, sed ab obedientia non abduci. Si
tribulatio intonat, si persecutio resultat, si peccatores tibi laqueum ponunt,
si maligni tuum iter impediunt; tu obedientiae viam non deseras, sed dic: Paratus sum, et non sum turbatus, ut custodiam mandata tua
(Psal. CXVIII, 60). Quid enim superius enumerata pariunt
utilitatis, si fortitudo desit, quae in arce constantiae virtutes collocat, et
eo vallo munit, quo furentium impetus aspirare non possit? Manum tuam misisti ad
fortia? agendum est instanter, et constanter obediendum; nec inter verborum seu
verberum asperitatem tam regalis est semita 0658A relinquenda,
sed tenaciori est retinenda fervore. Et ut breviter dotes fortitudinis
concludamus, virtus est virtutes servans ac muniens. Junge igitur velocitati
fortitudinem, constantiam instantiae, et tunc decantabis securus: Manus peccatoris non movebit me (Psal. XXXV,
12). 9. Sextus gradus est humiliter obedire. In
humilitate nostra memor fuit nostri qui fecit nos (Psal. CXXXV,
23). Magna virtus humilitas, sine cujus obtentu virtus fortitudinis, non
solum virtus non sit, sed etiam in superbiae vitium erumpat. Quam fortiter
currebat Saul, cum esset parvulus in oculis suis! quanta Philistaeorum agmina
prosternebat! quantis viribus exercebat gladium! Postquam autem tenuit eum
superbia, et transivit in affectum cordis, 0658B debilis et
impotens factus, incircumcisorum armis facile prostratus occubuit. Aspice regem,
in quo humilitas sublimis, et humilis sublimitas felici compositione nitescunt.
Domine, inquit, non est exaltatum cor
meum, neque elati sunt oculi mei (Psal. CXXX, 1): et totum
itinerarium ejus sedula intentione recurre; et quaquaversum oculos reflexeris,
invenies humilitatis floribus esse respersum. Audi namque alibi quid dicat: Fortitudinem meam ad te custodiam (Psal. LVIII,
10). Quam vere loquitur justus justitiae exsecutor! Sunt namque plurimi,
qui fortitudinem suam non ad Deum, sed ad inanem gloriam custodiunt; qui
confidunt in virtute sua; qui de acceptis virtutibus, quasi non acceperint,
gloriantur; Conditori facientes injuriam, a quo est omne datum 0658C optimum, et omne donum perfectum (Jac. I, 17). Ne
ergo fortitudo in superbiam transeat, condienda est sale humilitatis; quia nihil
proderit fortiter obedire, si contigerit infeliciter superbire. Illi ergo
fortitudinem suam ad Deum custodiunt, qui cum fecerint quod facere debent,
dicere possunt: Servi inutiles sumus, quod debuimus facere
fecimus (Luc. XVII, 10). 10. Septimus gradus
est, indesinenter obtemperare. Non qui incoeperit, sed qui perseveraverit, hic
salvus erit (Matth. X, 22). Incipere multorum est; perseverare
paucorum. Perseverantia singularis est filia summi regis, virtutum fructus,
earumque consummatio, totius boni repositorium; virtus sine qua nemo videbit
Deum, nec a Deo videbitur: finis est 0658D ad justitiam omni
credenti, in qua virtutum conventus reverendum sibi thalamum consecravit. Quid
enim currere prodest, et ante metam cursus deficere? Sic
currite ut comprehendatis, 1174 dicit Apostolus (I
Cor. IX, 24). O quam perseveranti pede cursum suum perfecerat qui
dicebat: Cursum consummavi! (II Tim. IV, 7.)
O quam longum cursum felix ille latro complevit, qui consummatus in brevi explevit tempora multa! (Sap. IV,
13.) Denique et Dominus prophetarum per prophetam loquitur: Si conversus fuerit justus a justitia sua, et fecerit iniquitatem;
omnium, justitiarum ejus non recordabor (Ezech. XVIII, 24).
Vides ergo quam 0659A profunda oblivione virtutes illae
sepeliantur, quas perseverantia non insignierit. Sola est, quae amatorem
obedientiae ad regis cubiculum introducit, ut eum videat in decore suo, in quem
desiderant angeli prospicere (I Petr. I, 12). In via igitur ista,
in qua ambulamus, absconderunt superbi laqueum mihi (Psal. CXXXIX,
6). Difficilis est via ista, et gravis spinosis anfractibus, multiplicium
vinculorum nexibus innodata. An tu ibi putas obedientiae fructum, cum subditus
audit obedientiam, quam multis expetierat votis, cum ei praecipitur quod
redoleat dignitatem, gaudio et laetitia fluitet, potentiae fulciatur imagine?
Econtrario autem an tu illi obedientiae meritum assignas, quae cum adversitate
procedens, animum terret audientis, gravis ad audiendum, 0659B gravior ad implendum, ad tenendum gravissima? Non est ita.
Faciendum est ut a prosperitate animo separemur, et adversitatem animo
complectamur; si volumus illum sequi, qui regnum fugit (Joan. VI,
15), et ad passionem voluntarius venit (Isai. LIII,
7). 11. Animadvertis igitur quia viae istae, viae vitae
sunt, ducentes ad vitam. Beati mites (Matth. V, 4), quoniam mites
docebit Dominus vias suas (Psal. XXIV, 9): continget enim eis quod
sequitur: Adimplebis me laetitia cum vultu tuo
(Psal. XV, 11). Quia qnandiu sumus in corpore, peregrinamur a
Domino (II Cor. V, 6), longe sumus a facie Dei, a vultu gloriae, a
contemplatione majestatis, nisi quia plerumque misericors et miserator Dominus
illuminat vultum suum super nos. Hoc autem fit, cum remota nube 0659C illa, quae opposita erat ne transiret oratio, accedimus ad
illum, et illuminamur, revelata facie gloriam Domini
speculantes (II Cor. III, 18). Non autem ita proprie revelata facie accipiamus, cum videamus adhuc per speculum et
in aenigmate, et carcerali corpore teneamur: Revelata
vero dicit, quantum ad caliginem corporum. Unde spiritus iste creatus aliquando
ad Creatorem spiritum emergit, et adhaerens ei unus cum eo spiritus efficitur.
Nullius autem momenti est ista contemplatio; quia spiritus claustris corporeis
circumdatus, frequenti carnis contangione reliditur, et supra creaturam
constitutus, infra quaeque vilissima protinus reperitur. Sed et creator
Spiritus, cujus magna sunt opera, exquisita 0659D in omnes
voluntates ejus (Psal. CX, 2), modo accedit nescientibus nobis,
modo ignorantibus nobis recedit; quia nescimus unde veniat, aut quo vadat
(Joan. III, 8). Et plerumque quanto frequentius quaeritur, tanto
velocius elongatur, juxta quod et ipse loquitur sponsae: Averte oculos tuos a me, quia ipsi me avolare fecerunt
(Cant. VI, 4). Contingit etiam ut cum non quaeritur, veniat; cum
quaeritur, fugiat, sicut sponsa se in Canticis multipliciter ostendit quaesisse,
et non invenisse (Cant. III, 2). Non est autem vultus iste, vultum
gloriae Domini invenisse, qui est super cherubim; quia universitati angelorum
purissimus et clarissimus exhibetur; nobis vero 0660A speculatoriis et umbratilibus adumbratur imaginibus. 12. Quia igitur hic vultum Dei, sicuti est, videre non possumus;
adimpletionem laetitiae non habemus, donec trahat nos ad se ipsum, et accedat
caput corpori, et sit Deus omnia in omnibus. Illic erit adimpletio, hic est
gustus. Gustamus enim hic et videmus quoniam suavis est Dominus; sed gustus iste
non transit in potum, quia licet videamus, non tamen penetramus. In gustu est
suavis, in adimpletione mirabilis. Sanctorum autem animae terrenis exutae
corporibus, quae jam ad sedes aethereas evolaverunt, licet bibant, non tamen
adimplentur, non tamen inebriantur. Quamvis enim multa beatitudine perfruantur, exspectant tamen
resurrectionem mortuorum corporum, ut cum 1175 in terra 0660B sua duplicia possederint, sempiterna perfundantur laetitia
(Isa. LXI, 7). Modo enim illis singulis singulae stolae albae datae
sunt; et injunctum, ut sustineant tempus adhuc modicum (Apoc. VI,
11), donec impii conterantur duplici contritione, et ipsi gemina
beatitudine coronentur. Cum ergo nondum habeant quod habere desiderant,
inebriari non possunt, sed est eis villa visio potus: ut sicut absque labore
bibitur, ita sine labore quiescant, donec satientur cum apparuerit gloria ejus.
Cum autem resurgemus in virum perfectum, in mensuram aetatis plenitudinis
Christi (Ephes. IV, 13), et gloriosa illa civitas margaritis
ornabitur, et sicut laetantium omnium habitatio erit in ea; tunc adimplebit nos
laetitia cum vultu suo (Psal. XV, 11), quia videbimus eum sicuti
0660C est (I Joan. III, 2). Tunc inebriabimur ab
ubertate domus suae, et torrente voluptatis suae potabit nos (Psal. XXXV,
9), dicetque nobis: Bibite et inebriamini,
charissimi (Cant. V, 1); quia et anima illuminationem, et
corpus glorificationem jure perpetuo possidebunt. 13. Sequitur:
Delectationes in dextera tua usque in finem (Psal.
XV, 10). Sinistra Dei, vita praesens est. Et quia pro sinistro ducimus
quidquid non multum curamus per sinistram praesens vita accipitur, in qua
Dominus electos suos sic ab impiis permittit flagellari, ut etiam patiatur
occidi. An non tibi videntur oblivioni dati qui dicunt: Propter te mortificamur tota die; aestimati sumus sicut oves
occisionis? quare faciem tuam avertis, oblivisceris 0660D inopiae
nostrae? (Psal. XLIII, 22, 24.) Per dexteram vero illa beata
vita signatur quae nescit nisi gaudia, de qua nihil aliud dicere possumus, nisi
quia gloriosa dicta sunt de te, civitas Dei (Psal.
LXXXVI, 3). Ibi sunt delectationes illae quas oculus non vidit, nec auris
audivit, nec in cor hominis ascenderunt, quae praeparavit Deus diligentibus se
(I Cor. II, 9). In sinistra tribulationes, in dextera
delectationes. Usquequo autem? Usque in finem. Quis est
iste finis? Finis ad justitiam, Christus omni credenti (Rom. X, 4).
Finis ille de quo Sapientia dicit: Altingit a fine usque ad
finem fortiter, et disponit omnia suaviter (Sap. VIII, 1).
Deum enim cernere, finis 0661A est consummatus. Ipse est finis,
ad quem cum venerimus, nihil amplius sitiemus, Jesus Christus sponsus Ecclesiae,
qui est benedictus in saecula. Amen. SERMO XLII. De quinque
negotiationibus, et quinque regionibus.1. Verbum
Patris, Unigenitus Dei, Sol justitiae, summus ille negotiator, de ultimis
coelorum finibus nostrae redemptionis pretium apportavit. Fidelis ista
negotiatio et omni acceptione dignissima, in qua Rex filius Regis efficitur
negotiatio, aurum pro plumbo tribuitur, pro peccatore donatus est justus. O quam
indebita miseratio, quam gratuita et sic probata dilectio, quam inopinata
dignatio, quam stupenda dulcedo, quam invicta mansuetudo, quam vilis negotiatio,
ubi Filius Dei pro servo traditur, 0661B pro creatura Creator
occiditur, pro mancipio Dominus condemnatur! Tua sunt haec, Christe, opera, qui
de lumine coeli ad tenebras inferni, a dextera majestatis ad miseriam
humanitatis, a gloria Patris ad mortem crucis descendisti, infernum illustrando,
hominem redimendo, superando mortem, et mortis auctorem. Unus es, et secundum
non habes: quem ad nos redimendum propria benignitas invitavit, misericordia
traxit; veritas qua te venturum promiseras, compulit, puritas uteri virginalis
suscepit, salva virginitatis integritate potentia eduxit, obedientia in omnibus
deduxit, patientia armavit, charitas verbis et miraculis manifestavit. Absint
procul negotiatores terrae Themam, recedant filii Agar, qui exquisierunt
prudentiam; elongentur a me gigantes 0661C a saeculo nominati,
qui ab initio fuerunt, statura magna, scientes bellum. Non hos elegit Dominus,
neque viam disciplinae meruerunt, propterea perierunt: sed dedit eam Jacob puero
suo, et Israel dilecto suo. Abscondisti enim haec, Domine, a sapientibus et
prudentibus, gigantibus et nominatis, qui magni facti sunt videlicet 1176 in oculis suis, et revelasti ea parvulis et humilibus tuis
(Matth. XI, 25). Libenter amplector negotiationem tuam, quia
negotium meum est. Haec mercimonia cum summa suavitate ruminat anima mea. Non
solum autem ruminat, sed et revocat ruminationem tuam, quia et intelligit quae
diligit, et commendat memoriae quae elegit. In his negotiationibus praecipis
esse animam 0661D meam, ut fiat navis institoris de longe portans
panem suum. Negotiabor donec venias, venienti laetus occurram, et utinam audiam:
Euge, serve bone (Matth. XXV, 21, 23). Tui
sunt coeli, et tua est terra; in regionibus tuis negotiabor securus, te solum
habens in itinere ducem, in periculis protectorem, consortem in
tribulatione. 2. Regiones tuae quinque sunt, quas perambulant
ad negotiandum institores tui, ubi te quaerunt dilecti tui, et inveniunt electi
tui. Prima regio est regio dissimilitudinis. Nobilis illa creatura in regione
similitudinis fabricata, quia ad imaginem Dei facta, cum in honore esset, non
intellexit, et de similitudine ad dissimilitudinem descendit. Magna prorsus
dissimilitudo, de paradiso ad infernum, de angelo 0662A ad
jumentum, de Deo ad diabolum! Exsecranda conversio, gloriam in miseriam, vitam
in mortem, pacem in pugnam perpetua captivitate convertere! Maledicta descensio,
de divitiis ad paupertatem, de libertate ad servitutem, et de requie ad laborem
descendere! Miseri nos, et miserabiliter nati; quibus datum est nasci in
moerore, vivere in labore, in dolore mori. De peccatore peccatores, de debitore
debitores, de corrupto corrupti, de subacto subacti, geniti et generantes sumus.
Gens peccatrix, populus gravis iniquitate, semen pessimum, filii scelerati,
addentes praevaricationem. Ecce quasi non simus, sic sumus coram eo, quasi
nihilum et inane reputati (Isa. XL, 17), putantes nos aliquid esse,
cum nihil simus. Vulnerati sumus ingredientes mundum, 0662B conversando in mundo, excundo de mundo: a planta pedis usque ad
verticem non est sanitas in nobis. Noverat haec ille sublimis propheta, qui
statum humanae miseriae deplorans, in haec verba prorupit: Grave jugum est super filios Adae a die exitus de ventre matris
eorum usque in diem sepulturae in matrem omnium (Eccli. XL,
1). 3. In hac dissimilitudinis regione quid negotiamur,
Domine Deus? Aspicio genus humanum ab ortu solis usque ad occasum hujus mundi
nundinas perambulare; alios divitias quaerere, alios honoribus inhiare, alios
favoralis aurae suavitate raptari. Sed quid de divitiis? Nonne cum labore
acquiruntur, cum timore possidentur, cum dolore amittuntur? Thesaurizas et
ignoras cui congregabis ea (Psal. 0662C XXXVIII, 7).
Vide quantum laborem pro perituris divitiis assumpsisti. Transis maria, et alium
tibi orbem aperis navigando, secundum Sapientem tribus digitis distans a morte;
patriam fugis, relinquis parentes, divelleris ab uxore, filios nescis, et omnium
necessitudinum oblitus, quaeris ut acquiras, acquiris ut perdas, perdis ut
doleas. Filii hominum, usquequo gravi corde? utquid diligitis
vanitatem, et quaeritis mendacium? (Psal. IV, 3.) Quae est
ista dementia, filii Adam, circuire maria, perambulare terras, rapi extra
mundum, in laboribus plurimis, in vigiliis multis, in jejuniis crebris, in
mortibus frequenter? Ecce quales divitiae. Sed quid de honoribus? In sublimi
loco positus es, ducem te constituerunt. 0662D Vide si non
judicandus es ab omnibus, ab omnibus spectandus, ab omnibus lacerandus. Si miles
es, excubas ante limina principis, ut principatum acquiras, et ferrato vestitus
amictu, propior es vulneri quam honori, morti quam vitae, periculo quam praemio.
Si de sorte Domini es, nonne episcopus Romanum pontificem, archidiaconus vel
diaconus episcopum pertimescit? Vide etiam utrum excusseris manus tuas ab omni
munere, ne cum Simone audias: Non est tibi pars neque sors in
sermone isto; quia voluisti donum Spiritus sancti cum pecunia possidere
(Act. VIII, 21). Nihil ad nos de rectoribus Ecclesiae judicare:
videant ipsi amici Sponsi, cum de sponsa coeperit exigere rationem, qui judicat
orbem terrae in aequitate. Nunquid in honore 1177 sine
dolore, in praelatione 0663A sine tribulatione, in sublimitate
sine vanitate esse quis potest? Ecce quales honores. Quid autem de gloria?
Gloria tibi unde, fetide pulvis, limus terrae, vas in contumeliam? Non tibi, non
tibi, sed nomini Domini gloriam cede. Illi permitte gloriam suam, qui gloriosus
est in sanctis suis. Illum lauda, quem laudant angeli in excelsis. Nunquid et
ipsa inanis gloria, quae nihil aliud est quam aurium inflatio vana, quae haberi
vix potest sine invidia? Respice quos antecedis, et cogita quia omnibus invidiae
semina praebuisti. Omnes ergo adversum te torvis luminibus inflammantur, tua
felicitate torquentur, tua uruntur gloria. Ecce unde gloriosus, inde odiosus;
unde sublimis, unde humilis; inde sollicitus, unde securus. Animadverte quia si
per 0663B gloriam curris, incurris invidiam; si felicitatem
sequeris, corrumperis infelicitate. Vides ergo quia vane conturbatur omnis homo
(Psal. XXXVIII, 12). Haec sunt mercimonia, quae inveniuntur in
regione dissimilitudinis. Prudens ergo negotiator, qui videt in divitiis
laborem, in honoribus poenam, invidiam in gloria, facit sarcinam suam, mundi
contemptum, et fugit. 4. Secunda regio est paradisus
claustralis. Vere claustrum est paradisus, regio vallo disciplinae munita, in
qua pretiosarum est mercium fecunda fertilitas. Gloriosa res, homines unius
moris habitare in domo (Psal. LXVII, 7); bonum et jucundum habitare
fratres in unum (Psal. CXXXII, 1). Videas illum peccata sua
deflentem, alium in Dei laudibus exsultantem, 0663C hunc omnibus
ministrantem, illum alios erudientem, hunc orantem, illum legentem; hunc
miserentem, illum peccata punientem; hunc charitate flagrantem, illum humilitate
pollentem; hunc in prosperis humilem, illum in adversitate sublimem; hunc in
activa laborantem, illum in contemplativa quiescentem; et poteris dicere: Castra Dei sunt haec (Gen. XXXII, 2). Quam terribilis est locus iste! non est hic aliud nisi domus Dei,
et porta coeli (Gen. XXVIII, 17). Quid tibi ergo, fidelis
anima, in his nundinis est considerandum? Perambula virtutes cohabitantium in
domo Domini virtutum, et fac inde sarcinam tuam, formam vivendi. Quae prius
habitabas in regione umbrae mortis transi ad regionem vitae et veritatis. 0663D 5. Tertia regio est regio expiationis. Tria sunt
loca, quae mortuorum animae pro diversis meritis sortiuntur: infernus,
purgatorium, coelum. In inferno impii, in purgatorio purgandi, in coelo
perfecti. Qui in inferno sunt, redimi non possunt; quia in inferno nulla est
redemptio. Qui in purgatorio sunt, exspectant redemptionem, prius cruciandi, aut
calore ignis, aut rigore frigoris, aut alicujus gravitate doloris. Qui in coelo
sunt, gaudio gaudent ad visionem Dei, Christi fratres in natura, cohaeredes in
gloria, similes in aeternitate jucunda. Quia igitur primi redimi non merentur,
tertii redemptione non indigent, restat ut ad medios transeamus per
compassionem, quibus juncti fuimus per humanitatem. Vadam in istam regionem, et
videbo visionem hanc 0664A grandem, quomodo pius Pater
glorificandos filios in manu tentatoris relinquat, non ad occisionem, sed ad
purgationem; non ad iram, sed ad misericordiam; non ad destructionem, sed ad
instructionem: ut jam non sint vasa irae apta in interitum, sed vasa
misericordiae praeparata ad regnum. Surgam ergo in adjutorium illis;
interpellabo gemitibus, implorabo suspiriis, orationibus intercedam, satisfaciam
sacrificio singulari: ut si forte videat Dominus, et judicet, laborem convertat
in requiem, miseriam in gloriam, verbera in coronam. His enim et hujusmodi
officiis potest eorum poenitentia resecari, finiri labor, destrui poena.
Percurre ergo, quaecunque es fidelis anima, regionem expiationis, et vide quid
in ea fiat; et in nundinis istis fac sarcinam tuam, affectum 0664B compatiendi. 6. Quarta regio est regio
gehennalis. O regio dura et gravis, regio extimescenda, regio fugienda! terra
oblivionis, terra afflictionis, terra miseriarum, in qua nullus ordo, sed
sempiternus horror inhabitat! Locus lethifer, in quo ignis ardens, ubi frigus
rigens, vermis immortalis, fetor intolerabilis, mallei percutientes, 1178 tenebrae palpabiles, confusio peccatorum, innodatio
vinculorum, horribiles daemonum facies! Totus tremo atque horreo ad memoriam
istius regionis, et concussa sunt omnia ossa mea. Quomodo cecidisti, Lucifer,
qui mane oriebaris? (Isa. XIV, 12.) Omnis lapis pretiosus
operimentum tuum (Ezech. XXVIII, 13): modo subter te sternitur
tinea, et operimentum tuum vermis (Isa. XIV, 0664C 11). O Deus, quanta distantia inter operimentum pretiosi
lapidis, et operimentum vermis; inter delicias paradisi, et tineam corrodentem
inferni! Scio quia paratus est ille ignis diabolo, et angelis ejus (Matth.
XXV, 41), et hominibus similibus ejus; ubi sine fine finientur, sine
morte morientur, torquebuntur sine cessatione. Vivens igitur in infernum
descende; percurre mentalibus oculis tormentorum officinas, fuge scelera et
vitia, pro quibus scelerati homines et vitiosi perierunt. Habe odio iniquitatem,
et dilige legem Domini, et in tam formidolosis nundinis fac sarcinam tuam, odium
peccati. 7. Quinta regio est paradisus supercoelestis. O beata
regio supernarum virtutum, ubi beata Trinitas 0664D a beatis
facie ad faciem videtur, ubi illa sublimia agmina sublimi pennarum applausu, Sanctus, sanctus, sanctus Dominus Deus sabaoth (Isa.
VI, 3), clamare non cessant! Locus est voluptatis, ubi torrente
voluptatis potantur justi; locus splendoris, ubi justi fulgent sicut splendor
firmamenti; locus laetitiae, ubi laetitia sempiterna super capita eorum; locus
abundantiae, ubi nihil deest videntibus eum; locus suavitatis, ubi apparet
Dominus suavis universis; locus pacis, ubi in pace factus est locus ejus; locus
admirationis, ubi sunt mirabilia opera ejus; locus satietatis, ubi satiabimur
cum apparuerit gloria ejus; locus visionis, ubi videbitur magna visio. O regio
sublimis, plena divitiarum! de valle lacrymarum suspiramus ad te, ubi sapientia
sine ignorantia, 0665A memoria sine oblivione, intellectus sine
errore, ratio sine obscuritate splendebit. Regio in qua Dominus transiens
ministrabit electis suis, id est talem se qualis est ostendet. Illic erit Deus
omnia in omnibus, ubi rerum universitas mirabiliter ordinata dabit Creatori
gloriam, laetitiam creaturae. Curre igitur, spiritualis anima, oculis
desideriorum per regionem istam, et vide Regem gloriae in decore suo gloriosum,
stipatum legionibus angelorum, sanctorum ornatum agminibus, deponentem superbos,
humiles exaltantem, damnantem daemones, homines, redimentem, et dic: Beati qui habitant in domo tua, Domine; in saecula saeculorum
laudabunt te (Psal. LXXXIII, 5). Cum ergo mente perceperis tam
pretiosas nundinas, mercimonia tam praeclara, construe 0665B sarcinam tuam, amorem Dei. Vidisti regiones, animadvertisti
nundinas, sarcinam construxisti, et beatus es. Negotiare ergo, dum veniat
Dominus Deus tuus, ut ei dicere possis: Domine, quinque
talenta tradidisti mihi, ecce alia quinque superlucratus sum; et audire
merearis: Intra in gaudium Domini tui (Matth. XXV,
20, 21), sponsi Ecclesiae, qui est benedictus in saecula.
Amen. SERMO XLIII. De magnanimitate, longanimitate, unanimitate.1. Triplicem nobis in Ecclesia primitiva virtutem sanctus Lucas brevi
sermone commendat, ubi post Dominicam ascensionem unanimiter eos in oratione
perseverasse describit (Act. I, 14), exspectantes coelestem
consolationem, cujus acceperant repromissionem. 0665C Laudabili
siquidem magnanimitate pusillus grex, pastoris solatio destitutus, minime tamen
dubitans quoniam illi cura esset de eis, sed paternam pro eis gereret
sollicitudinem, devotis pulsabat supplicationibus coelum, certus quod
penetrarent illud justorum orationes, nec pauperum preces spernerentur a Domino,
aut sine copiosa benedictione redirent. Sed nec sine longanimitate persistebant
indeficientes, juxta illud propheticum: Si moram fecerit,
exspecta eum, quia veniens veniet, et non tardabit (Habac. II,
3). Porro unanimitas quidem legitur evidenter expressa, quod haec sola
divini spiritus charismata mereatur. Neque enim est Deus dissensionis, 1179 sed pacis (I Cor. XIV, 33); neque habitare
facit nisi unius moris in domo (Psal. LXVII, 7). 0665D 2. Jure igitur praeparationem cordis eorum
audivit auris divina; nec ab exspectatione sua confudit eos. qui et magnanimes.
et longanimes, et unanimes essent. Certissima namque haec testimonia sunt fidei,
spei, charitatis. Et quidem evidenter spes longanimitatem, unanimitatem charitas
operatur. Nunquid fides quoque magnanimum facit? Et sola. Quidquid enim sine
fide praesumitur, non est illa animi solida magnitudo, sed ventosa quaedam
inflatio, et tumor inanis. Vis audire magnanimum virum? Omnia, inquit, possum in eo qui me
confortat (Philipp. IV, 13). Imitemur triplicem hanc
praeparationem, fratres, si desideramus supereffluentem mensuram Spiritus 0666A obtinere. Omnibus enim praeter Christum ad mensuram datur
Spiritus; sed mensurae cumulus supereffluentis videtur quodam modo excessisse
mensuram. Evidens fuit magnanimitas in conversione nostra: sit etiam in
consummatione longanimitas, sit unanimitas in conversatione. Hujusmodi signidem
animabus coelestis illa Jerusalem desiderat instaurari, quibus nec fidei
magnitudo desit in suscipiendo onere Christi, nec longitudo spei in persistendo;
nec charitatis junctura, quod est vinculum perfectionis. SERMO XLIV. De his in quibus
mysteria Christi necdum videntur impleta.1. Omnia quae
de Salvatore legimus, medicamina 0666B sunt animarum nostrarum.
Videamus ergo ne quando forte dicatur de nobis: Curatimus
Babylonem et non est sanata (Jerem. LI, 9). Cogitet
unusquisque, quantum operentur in eo tam salutaria medicamenta. Sunt enim quibus
nondum natus est Christus, sunt quibus nondum est passus, sunt quibus non
resurrexit usque adhuc. Aliis quoque nondum ascendit; aliis nondum misit
Spiritum sanctum. Quomodo enim operatur ejus humilitas, qui cum in forma Dei
esset, non rapinam arbitratus est esse se aequalem Deo, sed semetipsum
exinanivit, formam servi accipiens (Philipp. II, 6, 7)? quomodo,
inquam, Dei humilitas in superbo homine operatur? Quae illius humilitatis
vestigia in his, qui adhuc toto desiderio terrenis divitiis et honoribus
inhiant? An non 0666C modo exhilaratur conscientia vestra,
fratres mei, quod dicere potestis: Parvulus natus est
nobis? (Isa. IX. 6). Sunt quibus nondum est passus Christus:
qui labores fugiunt, et mortem metuunt usque adhuc, quasi vero ille et labores
sustinendo, et mortem moriendo non vicerit. 4. Sunt quibus
nondum surrexit, qui in laborum anxietate et afflictione poenitentiae morte
afficiuntur tota die, nondum spirituali consolatione recepta. Sed nisi breviati
fuissent dies illi, quis posset sustinere? Aliis surrexit Christus, sed nondum
ascendit; imo cum eis adhuc pia dulcedine commoratur in terris, his scilicet qui
in devotione sunt tota die, flent in orationibus, suspirant in meditationibus
suis, et 0666D omnia festiva et jucunda sunt eis, et per omnes
dies illos continuum Alleluia cantatur. Sed oportet lac eis subtrahi, ut discant
vesci solido cibo; et expedit eis ut Christus vadat, et haec temporalis devotio
subtrahatur. Sed quando hoc capere poterunt? Desertos sese a Domino, privatos
gratia conqueruntur. Sed exspectent paululum, sedeant in civitate, donec
induantur solidiori quadam virtute ex alto, et majora percipiant charismata
Spiritus sancti; sicut apostoli promoti sunt in gradum altiorem, et
supereminentiorem viam charitatis ingressi, non jam solliciti quomodo flerent
paululum, sed quomodo magna quadam victoria de communi adversario triumpharent,
et conculcarent Satanam sub pedibus suis. 0667A 1180 Sequuntur Sermones, vulgo Parvi nuncupati, quos Horstius
Sermonibus de Diversis accensuit, nonnullis inter Sententias rejectis. Hos
fortasse Bernardi «Flores verborum» a Petro-Cellensi petebat Joannes
Saresberiensis epistolis 96 et 97. SERMO XLV. De varia Trinitate, Dei scilicet et
Hominis.1. Beata illa et sempiterna Trinitas, Pater et
Filius et Spiritus sanctus, unus Deus scilicet, summa potentia, summa sapientia,
summa benignitas, creavit quamdam trinitatem ad imaginem et similitudinem suam,
animam videlicet rationalem: quae in eo praefert vestigium quoddam illius summae
Trinitatis, quod ex memoria, ratione et voluntate consistat. Creavit autem hoc
modo, ut manens in illo, participatione 0667B ejus esset beata:
aversa ab illo, quocunque se conferret, remaneret misera. Sed haec trinitas
creata elegit potius per motum propriae voluntatis cadere, quam ex gratia
Conditoris [alias, creationis] per liberum arbitrium
stare. Cecidit ergo per suggestionem, delectationem, consensum, ab illa summa et
pulchra Trinitate, scilicet potentia, sapientia, puritate, in quamdam contrariam
et foedam trinitatem, scilicet infirmitatem, caecitatem, immunditiam. Memoria
enim facta est impotens et infirma, ratio imprudens et tenebrosa, voluntas
impura. Porro memoria, quae simplicis divinitatis potentiam stans cogitabat, ab
illa cadens et velut supra saxa corruens, in tres partes confracta dissiliit,
scilicet in cogitationes affectuosas, onerosas, otiosas. Affectuosas 0667C voco illas, in quibus ipsa afficitur, ut in curis rerum
necessariarum, edendi, bibendi, caeterarumque similium [alias, innumerabilium]; onerosas, ut in exterioribus
administrationibus et occupationibus duris; otiosas, quibus nec afficitur nec
oneratur, et tamen ab aeternorum contemplatione per illa distenditur; ut si
cogitet, verbi gratia, equum currentem, aut avem volantem. 2.
Rationis quoque triplex casus est. Siquidem ejus erat discernere inter bonum et
malum, verum et falsum, commodum et incommodum; in quibus discernendis tanta
modo caligine caecatur, ut saepe in contrarium ducat judicium, recipiens malum
pro bono, falsum pro vero, noxium pro commodo, et e converso. Nunquam vero in
his falleretur, si nunquam 0667D lumine, a quo creata est,
privaretur. Sed quia et ipsa inde cecidit, procul dubio nihil aliud quam
tenebras suae caecitatis invenit. Unde factum est, ut et instrumentum perderet,
quo illa administraret, scilicet illud trivium sapientiae, ethicam, logicam,
physicam: quas nos possumus aliis vocare nominibus moralem, inspectivam, et
naturalem scientiam. Siquidem per ethicam eligitur bonum, reprobatur malum; per
logicam cognoscitur verum et falsum; per physicam commodum et incommodum, id
est, quid in usum assumendum sit, quid respuendum. 3. Sequitur
voluntas, cujus ruina similiter tripartita est. Quae enim summae benignitati et
puritati 0668A inhaerere, et eam solam diligere debuit; per
propriam iniquitatem a supernis in haec infima lapsa, per concupiscentiam
carnis, concupiscentiam oculorum, et ambitionem saeculi terrena dilexit. Quid
hoc infelicius casu potest aestimari, ubi pereunte memoria, ratione, voluntate,
tota animae substantia perimitur? 4. Verumtamen hunc tam
gravem, tam tenebrosum, tam sordidum lapsum nostrae naturae reparavit illa beata
Trinitas, memor misericordiae suae, immemor culpae nostrae. Venit ergo a Patre
missus Dei Filius, et dedit fidem: post Filium missus est Spiritus sanctus, et
dedit docuitque charitatem. Itaque per haec duo, id est fidem et charitatem,
facta est spes redeundi ad 1181 Patrem. Et haec est trinitas,
scilicet fides, spes, charitas; per quam velut 0668B per
tridentem reduxit de limo profundi ad amissam beatitudinem illa incommutabilis
et beata Trinitas mutabilem, lapsam, et miseram trinitatem. Et fides quidem
illuminavit rationem; spes erexit memoriam; charitas vero purgavit voluntatem.
Cum ergo venit, ut dictum est, Deus Filius et factus est homo, qui erat Deus;
tanquam medicus bonus dedit praecepta, quibus observatis reformaretur salus
amissa. Ut vero praeceptis faceret fidem, exhibuit signa; ut eorumdem
praeceptorum persuaderet utilitatem, promisit beatitudinem. 5.
Est igitur fides alia praeceptorum, alia signorum, alia promissorum: id est qua
credimus in Deum, qua credimus Deum, qua credimus Deo. Per fidem praeceptorum
credimus in Deum. Credere autem 0668C in Deum est in eum sperare
et eum diligere. Per fidem signorum credimus Deum, qui talia potest, et omnia
potest. Per fidem promissorum credimus Deo, qui quidquid promittit, veraciter
complet. Similiter quoque spes triplex est, et procedit de praedicta triplici
fide. Nam de fide praeceptorum oritur spes veniae; de fide signorum, spes
gratiae; de fide promissorum, spes gloriae. Charitas itidem ternario numero
colligitur, de corde puro, et de conscientia bona, et fide non
ficta (I Tim. 1, 5). Puritatem debemus proximo, conscientiam
nobis, fidem Deo. Puritas autem est, ut quidquid agitur, aut ad utilitatem
proximi, ant ad honorem fiat Dei. Maxime autem exhibenda est proximo, quia Deo
manifesti sumus; proximo autem non possumus, nisi 0668D in
quantum illi cor nostrum aperimus. Conscientiam bonam faciunt in nobis duo,
poenitentia et continentia; quando scilicet per poenitentiam peccata commissa
punimus, et per continentiam deinceps punienda non committimus: et hanc debemus
nobis. Post haec superest fides non ficta, quae Deo vigilanter exhibenda est, ut
nec propter proximum, cui nos impendimus charitatem, offendamus Deum; nec
propter conscientiam, quam per poenitentiam et continentiam in humilitate
custodire volumus, minus exsequamur mandatorum Dei obedientiam: et haec est
fides non ficta. Non ficta autem ponitur ad differentiam mortuae fidei, et
fictae. Mortua fides est, quae 0669A sine operibus est: fides
ficta, quae ad tempus credit, et in tempore tentationis recedit; unde etiam
ficta, id est fragilis, dicitur. 6. Haec omnia brevius possumus
colligere, ut facilius commendentur memoriae. Dicamus ergo: Est Trinitas
creatrix, Pater et Filius et Spiritus sanctus, ex qua cecidit creata trinitas,
memoria, ratio et voluntas. Et est trinitas per quam cecidit, videlicet per
suggestionem, delectationem, consensum. Et est trinitas in quam cecidit,
videlicet impotentia, caecitas, immunditia. Rursus trinitas quae cecidit, id est
memoria, ratio, voluntas. Singulae cujusque tripartitus exstitit casus. Memoria
cecidit in tres species cogitationum, affectuosas, onerosas, otiosas. Ratio in
triplicem ignorantiam: boni et mali, veri et falsi, 0669B commodi
et incommodi. Voluntas in concupiscentiam carnis, concupiscentiam oculorum, et
ambitionem saeculi. Est trinitas per quam resurgit, scilicet fides, spes,
charitas. Quae trimembres habent subdivisiones. Est enim fides praeceptorum,
signorum, promissorum; est et spes veniae, gratiae, gloriae; et est charitas de
corde puro, et conscientia bona, et fide non ficta. SERMO XLVI. De Virginitatis et humilitatis
connexione.Ave, Maria, gratia
plena. Non in sola virginitate constare poterat gratiae plenitudo: neque
enim omnibus est de ea accipere. Felices qui non inquinaverunt 1182 vestimenta sua, et cum regina nostra virginitatis privilegio
gloriantur. Sed num 0669C unam tantum benedictionem habes, o
Domina? Et mihi obsecro ut benedicas. Periit virtus illa a me ,
non est jam vel aspirare ad illam. Computrui in stercore meo, et ut jumentum
factus sum; sed nunquid non erit mihi etiam aliquid apud te? non erit ubi possim
esse tecum, quia jam sequi non valeo quocunque ieris? Quaerit angelus puellam,
quam praeparavit Dominus filio domini sui. Bibit ipse de hydria tua, cognata
sibi virtute dolectatus; sed nunquid non et jumentis potum tribues? Bibit
angelus, quod virum non cognoscis: bibant et jumenta quod de humilitate
singulariter gloriaris. Respexit, inquit, Dominus humilitatem ancillae suae (Luc. I., 28,
48). Nam virginitas sine humilitate habet fortasse gloriam, sed non apud
Deum. Humilia semper Excelsus respicit, et alta a longe cognoscit 0669D (Psal. CXXXVII, 5). Humilibus dat gratiam, superbis
0670A resistit (Jac. IV, 6). Sed forte ne in his
quidem duabus metretis plena est hydria tua: capax est etiam tertiae, ut non
modo angelus et jumenta, sed ipse jam bibat architriclinus. Hoc enim vinum
bonum, quod servavimus usque adhuc, minister angelus haurit, sed ut ferat
architriclino (Joan II, 6-10). Patrem loquor, qui principium
Trinitatis, architriclinus jure vocatur. Ait sane angelus, fecunditatem Mariae
commendans, quae tertia est metreta: Quod ex te nascetur
Sanctum, vocabitur Filius Dei (Luc. I, 35): ac si dicat: Cum
eo solo tibi est generatio ista communis. SERMO XLVII. De quadruplici superbia.Ave, Maria, gratia plena. Bene plena; quia
Deo, 0670B et angelis, et hominibus grata. Hominibus per
fecunditatem, angelis per virginitatem, Deo per humilitatem. In hoc tertio a
Domino se respectam testatur (Luc. I, 28, 48), qui humilia
respicit, et alta a longe cognoscit (Psal. CXXXVII, 5). Sicut enim
oculi Satanae omne sublime vident, ita oculi Domini omnem humilem intuentur.
Unde ait in Cantico canticorum: Revertere, revertere,
Sunamitis; revertere, revertere, ut intueamur te (Cant. VI,
12). Quater dicit, revertere, propter quadruplicem
superbiam, per quam aversa a Domino non videbatur. Est enim superbia cordis,
superbia oris, superbia operis, superbia habitus. Superbia cordis est, quando
homo in oculis suis magnus est. Contra quam Sapiens orat, dicens: Extollentiam oculorum meorum ne 0670C dederis
mihi (Eccli. XXIII, 5). Et alibi: Vae qui
sapientes estis in oculis vestris! (Isa. V, 21.) Superbia oris
vel linguae, quae et jactantia dicitur, est quando homo non solum magna de se
sentit, sed etiam loquitur. Unde Psalmista: Disperdat Dominus
universa labia dolosa, et linguam magniloquam (Psal. XI, 4).
Superbia operis est, quando homo exteriori quadam superbia, ut magnus appareat,
agit. De qua idem Psalmista ait: Non habitabit in medio domus
meae qui facit superbiam (Psal. C, 7). Superbia habitus est,
quando homo, ut gloriosus videatur, pretiosis se ornat vestibus. Unde Paulus:
Non in veste pretiosa (I Tim. II, 9). Et
Dominus: Qui mollibus vestiuntur, in domibus regum sunt
(Matth. XI, 8), ubi superbia abundat. Sunt autem quinque, quae 0670D ad remedium tam mortiferae pestis a Domino rationali 0671A animae sunt posita, locus, corpus, tentatio diaboli, praedicatio
Christi, et ejus conversatio. Locus, quia exsilium; corpus, quia onerosum;
tentatio, quia inquietat; Christi praedicatio, quia aedificat, et ejus
conversatio, quia informat. His quasi quinque sensibus Deus humilitatem operatur
in anima. Sicut enim anima vita est corporis, ita Deus vita est animae: et sicut
corpus mortuum est, quod per quinque sensus ab anima non vegetatur, ita anima
mortua est, quae per haec a Domino non humiliatur. 1183 SERMO XLVIII. De paupertate
voluntaria.Intravit Jesus in quoddam
castellum, et mulier quaedam, Martha nomine, excepit illum in domum suam
(Luc. X, 38). Castellum, ubi Christus intravit, 0671B voluntaria est paupertas, quae habitatores suos a gemina
impugnatione, qua hujus mundi amatores expugnantur, reddit securos, scilicet
propria invidia, et aliena. Paupertas enim, dum putatur misera, aliena caret
invidia: et quia est voluntaria, nemini quidquam invidet. Duae istae sorores
duas vitas amatorum paupertatis significant. Quidam cum Martha solliciti Domino
Jesu duo pulmentaria praeparant, scilicet correctionem operis cum salsamento
contritionis, et opus pietatis cum condimento devotionis. Hi vero qui cum Maria
soli Deo vacant, considerantes quid sit Deus in mundo, quid in hominibus, quid
in angelis, quid in se ipso, quid in reprobis; contemplantur quia Deus est mundi
rector et gubernator, hominum liberator et adjutor, angelorum 0671C sapor et decor, in se ipso principium et finis, reproborum
terror et horror. In creaturis mirabilis, in hominibus amabilis, in angelis
desiderabilis, in se ipso incomprehensibilis, in reprobis
intolerabilis. SERMO
XLIX. De triplici Verbo.Dies
diei eructat verbum. Dies diei, angelus Virgini. Dies angelus propter
beatitudinem; Virgo dies propter integritatis virtutem. Et nox
nocti indicat scientiam. Serpens nox propter malitiam: mulier nox propter
ignorantiam. Dies diei eructat verbum. Deitas
virginitati, de utero paternae majestatis, in utero maternae integritatis.
Aliter: Dies diei eructat verbum; Deus Pater animae
rationali per fidem illuminatae. Et nox nocti indicat
scientiam (Psal. 0671D XVIII, 3); creatura
rationalis animae rationali nondum per fidem illuminatae. Unde Apostolus: Invisibilia Dei, per ea quae facta sunt, intellecta conspiciuntur
a creatura mundi. Unde nos dicimus verbum indicatum, verbum inspiratum,
verbum eructatum. Primum fecit cognitionem; secundum, conversionem; tertium
vivificationem. Primum obfuit, secundum non profuit, tertium vivificavit. Primum
obfuit; quia, cum cognovissent Deum, non sicut 0672A Deum glorificaverunt, aut gratias egerunt, sed evanuerunt in
cogitationibus suis, et obscuratum est insipiens cor eorum (Rom. I,
20, 21). Secundum non profuit; quia non data est lex, quae posset
vivificare. Tertium vivificavit; quia per crucem redemit. Primum totum deforis;
secundum foris et intus; tertium totum intus. Et nota quia, quod eructatur, de
plenitudine cructantis cum quodam ipsius substantiae sapore profertur. Et
idcirco Sapientia incarnata dicitur habens in se omnem plenitudinem (Joan.
I, 16), in miraculis cognitionem, in doctrina conversionem, in passione
vivificationem. Unde ait propheta: Venite et revertamur ad
Dominum: quia ipse cepit, et sanabit nos; percutiet, et curabit nos. Vivificabit
nos post duos dies, scilicet cognitionis et 0672B conversionis: in die tertia suscitabit
nos, voce Verbi incarnati per primam suam resurrectionem: et vivemus in conspectu ejus, vivificati per passionem,
serenius illuminati per miraculorum cognitionem; sequemurque
ut cognoscamus Dominum (Osee VI, 1-3), instructi per doctrinae
conversionem. SERMO
L. De affectionibus recte ordinandis.1. Egredimini, filiae Sion, et videte regem Salomonem. Non dicit
Ecclesiasten aut Ididam. Nam et his nominibus appellatus est rex
ille: et significat Jesum 1184 Christum nostrum verum
Salomonem, qui est Salomon, id est pacificus, in exsilio;
Ecclesiastes, id est concionator, in judicio; Idida, 0672C id est dilectus Domini, in regno; ubique
rex. In exsilio rector morum, in judicio discretor meritorum, in regno
distributor praemiorum. In exsilio mansuetus, in judicio justus, in regno gloriosus. In
exsilio amabilis, in judicio terribilis, in regno admirabilis. In diademate quo coronavit eum mater sua (Cant. III,
11). Est autem haec corona misericordiae, et in hac imitabilis. Coronavit
eum et noverca sua corona miseriae, et in hac contemptibilis. Synagogam loquor,
quae se ei non matrem exhibuit, sed novercam. Coronabit eum familia sua corona
justitiae, et in hac terribilis; coronat eum Pater suus corona gloriae, et in
hac desiderabilis. Videant ergo eum peccatores in corona miseriae, id est
spinea, et compungantur; videant eum filiae Sion, animae affectuosae, 0672D in corona misericordiae, et imitentur; videbunt eum impii in
corona justitiae, et peribunt; videbunt eum sancti in corona gloriae, et
perpetualiter gaudebunt. 2. Egredimini,
filiae Sion, animae delicatae, de sensu carnis ad intellectum mentis; de
servitute carnalis concupiscentiae ad libertatem spiritualis intelligentiae; et videte regem Salomonem in diademate, quo coronavit eum mater
sua. Coronantur quidem 0673A et alii imitatores ipsius, sed
hoc ex industria adjuti per gratiam. Solus iste a matre coronatus est, quia
solus cum ordinatis affectionibus tanquam sponsus e thalamo processit ex utero
matris. Sunt autem affectiones istae quatuor notissimae. amor et laetitia, timor
et tristitia. Absque his non subsistit humana anima; sed quibusdam
sunt in coronam, quibusdam in confusionem. Purgatae enim et ordinatae gloriosam
in virtutum corona reddunt animam; inordinatae per confusionem dejectam et
ignominiosam. Purgantur autem sic. Si amantur quae amanda sunt, si magis amantur
quae magis amanda sunt, si non amantur quae amanda non sunt, amor purgatus erit.
Sic et de caeteris. Ordinantur autem sic. In initio timor, deinde laetitia, post
tristitia, 0673B in consummatione amor. Compositio quarum talis
est. De timore et laetitia nascitur prudentia, et est timor causa prudentiae,
laetitia fructus. De laetitia et tristitia nascitur temperantia, cujus est
tristitia causa, laetitia fructus. De tristitia et amore nascitur fortitudo, et
est tristitia causa fortitudinis, amor fructus. Clauditur circulus coronae. De
amore et timore nascitur justitia, et est timor causa justitiae, amor
fructus. 3. Considera ergo quomodo istae affectiones ordinatae
virtutes sunt. inordinatae, perturbationes. Si timorem sequatur tristitia,
desperationem generat; si amorem laetitia, dissolutionem. Sequatur ergo timorem
laetitia, quia timor futura cavet, laetitia de praesenti gaudet, prudentis
cautelae finem laetitia 0673C possidet. Probet ergo laetitia
timorem. Probatus timor nihil aliud quam prudentia est. Comitetur laetitiam
tristitia, quia moderate laeta amplectitur, qui tristia reminiscitur. Temperet
ergo laetitiam tristitia. Temperata laetitia nihil aliud quam temperantia est.
Jungatur amor tristitiae, quia fortiter sustinet tristia, qui per amorem quae
sunt amanda desiderat. Confortet ergo amor tristitiam. Confortata vero tristitia
nihil aliud quam fortitudo est. Jungatur amor timori, quia ordinate amandis
inhaeret, qui timenda non negligit. Ordinet ergo amor timorem. Ordinatus timor
nihil aliud quam justitia est. Duae affectiones, laetitia et tristitia, non se
extendunt ad alia: in nobis enim laetamur, et in nobis tristamur. Amor et timor
ad alia se extendunt. 0673D Timor enim affectio est naturalis,
quae nos conjungit superiori per inferiorem partem; et habet se ad solum Deum.
Amor affectio est, quae nos conjungit superiori, et inferiori, et aequali; et
habet se ad Deum et proximum. In his autem duobus perfecta consistit justitia,
ut timeamus Deum propter potentiam, amemus 1185 propter
bonitatem, et proximum propter naturae societatem. SERMO LI. De Mariae Purificatione, et Christi
Circumcisione.Quid est quod dicimus beatam Mariam
purificari? quid vero, quod ipsum Jesum dicimus circumcidi? 0674A Enimvero tam non indiguit illa purificatione, quam nec ille
circumcisione. Nobis ergo et hic circumciditur, et illa purificatur, praebentes
exemplum poenitentibus, ut a vitiis continentes, primum per ipsam continentiam
circumcidamur, deinde a commissis per poenitentiam purificemur. Quid est autem
quod Maria porta! Jesum in utero, Joseph in humero, in Aegyptum scilicet iens et
inde rediens; Simeon portat in brachiis? Significant isti tres electorum
ordines: Maria, praedicatores; Joseph, poenitentes; Simeon, bonos operatores.
Qui enim aliis evangelizat, quasi Jesum in utero portat, ut eum aliis, vel
potius alios ei pariat. De talibus erat beatus Paulus, qui dicebat: Filioli mei, quos iterum parturio, donec Christus formetur in
vobis (Galat. IV, 19). Qui vero 0674B pro
Christo laboribus fatigantur, qui persecutiones patiuntur, qui nulli mala
inferunt, sed ab aliis illata patienter ferunt, merito isti portare eum in
humeris dicuntur: quibus et ab ipsa Veritate dicitur: Qui vult
venire post me, abneget semetipsum (Luc. IX, 23), etc. Si quis
autem est qui porrigat panem esurienti, potum sitienti, caeteraque misericordiae
opera sollicite impendat egenti, nonne iste recte videtur eum portare in
brachiis? Hujusmodi enim dicturus est in judicio Dominus: Quandiu fecistis uni ex minimis meis, mihi fecistis
(Matth. XXV, 40). SERMO LII. De domo divinae Sapientiae, id est Virgine
Maria.1. Sapientia aedificavit sibi
domum (Prov. IX, 1), etc. Cum multis modis sapientia
intelligatur, quaerendum 0674C est quae sapientia aedificavit
sibi domum. Dicitur enim sapientia carnis, quae inimica est Deo (Rom.
VIII, 7); et sapientia hujus mundi, quae stultitia est apud Deum (I
Cor. III, 19). Utraque ista secundum Jacobum apostolum terrena est, animalis, diabolica (Jac. III, 15).
Secundum hanc sapientiam dicuntur sapientes, ut faciant mala,
bene autem facere nesciunt (Jerem. IV, 22); et in ipsa sua
sapientia arguuntur et perduntur, sicut scriptum est: Comprehendam sapientes in astutia eorum (I Cor. III,
19); et: Perdam sapientiam sapientium, et Prudentiam
prudentium reprobabo (I Cor. I, 19). Et utique talibus
sapientibus videtur mihi digne et competenter dictum Salomonis aptari, quo ait:
Est malitia quam vidi sub sole, virum qui videtur apud se
sapiens esse. 0674D Nulla talis sapientia, sive carnis, sive
mundi, aedificat, imo destruit quamcunque domum inhabitat. Est ergo alia sapientia quae desursum est; primum quidem pudica, deinde
pacifica (Jac. III, 17). Hic est Christus Dei virtus, et Dei
sapientia, de quo Apostolus: Qui factus est, inquit, nobis sapientia a Deo, et justitia, et sanctificatio, et
redemptio (I Cor. I, 30). 2. Haec itaque
sapientia quae Dei erat, et Deus erat, de sinu Patris ad nos veniens,
aedificavit sibi domum, ipsam scilicet matrem suam virginem Mariam, in qua
septem columnas excidit. Quid est in ea septem columnas excidere, nisi ipsam
dignum 0675A sibi habitaculum fide et operibus praeparare?
Nimirum ternarius numerus ad fidem propter sanctam Trinitatem; quaternarius
pertinet ad mores propter quatuor principales virtutes. Quod autem in beata
Maria sancta Trinitas fuerit (fuerit dico per praesentiam majestatis), ubi solus
Filius erat per susceptionem humanitatis, testatur nuntius coelestis, qui ei
arcana mysteria reserans, ait: Ave, gratia plena, Dominus
tecum; et post pauca: Spiritus sanctus superveniet in te,
et virtus Altissimi obumbrabit tibi (Luc. I, 28, 35). Ecce
habes Dominum, habes virtutem Altissimi, habes Spiritum sanctum; habes Patrem et
Filium et Spiritum sanctum. Neque 1186 enim potest esse, aut
Pater sine Filio, aut sine Patre Filius, aut sine utroque procedens ab utroque
0675B Spiritus sanctus, ipso Filio dicente: Ego
in Patre, et Pater in me est; et iterum: Pater autem in
me manens, ipse facit opera (Joan. XIV, 10). Manifestum est
fuisse in corde Virginis fidem sanctae Trinitatis. 3. Utrum
autem et quatuor principales virtutes tanquam quatuor columnas possederit,
inquisitione dignum videtur. Primum ergo videamus an fortitudinem habuerit. Quae
nimirum virtus quomodo illi abesse potuit, quae abjectis saecularibus pompis,
spretisque voluptatibus carnis, soli Deo in virginitate vivere proposuit? Nisi
fallor, haec Virgo est quae apud Salomonem legitur: Mulierem
fortem quis inveniet? Procul et de ultimis finibus pretium ejus
(Prov. XXXI, 10). Quae adeo fortis fuit, ut illius serpentis caput
contereret, cui a Domino dictum est: 0675C Inimicitias ponam inter te et mulierem, et inter semen tuum et
semen illius: ipsa conteret caput tuum (Gen. III, 15). Porro
quod temperans, prudens et justa fuerit, ex angeli collocutione, et sua ipsius
responsione luce clarius comprobamus. Salutata quippe tam venerabiliter ab
angelo: Ave, gratia plena, Dominus tecum, non se extulit,
quasi quae ex singulari gratiae privilegio benediceretur, sed siluit; et qualis
esset insolita haec salutatio, secum cogitavit. Qua in re quid nisi temperans
fuit? At vero, cum de coelestibus mysteriis ab eodem angelo doceretur,
diligenter quaesivit quomodo conciperet ac pareret, quae virum utique non
cognosceret: et in hoc sine dubio prudens exstitit. Justitiae autem praefert
insigne, 0675D ubi se ancillam Domini confitetur (Luc. I,
28-38). Nam quod justorum sit confessio, testatur qui ait: Verumtamen justi confitebuntur nomini tuo, et habitabunt recti cum
vultu tuo (Psal. CXXXIX, 14). Et alibi justis dicitur: Et dicetis in confessione: Opera Domini universa bona valde
(Eccli. XXXIX, 21). 4. Fuit igitur beata virgo
Maria fortis in proposito, temperans in silentio, prudens in interrogatione,
justa in confessione. His itaque quatuor morum columnis, et tribus fidei
praedictis exstruxit in ea sibi domum Sapientia coelestis; quae adeo mentem ejus
replevit, ut de plenitudine mentis fecundaretur et caro, ac virgo singulari
gratia eamdem ipsam 0676A Sapientiam carne tectam pareret, quam
prius mente pura conceperat. Nos quoque si ejusdem Sapientiae fieri domus
volumus, necesse est ut eisdem septem columnis exstruamur, id est ut fide et
moribus ei praeparemur. Et in moribus quidem solam puto sufficere justitiam,
caeteris tamen virtutibus circumfultam. Itaque ne errore fallatur ignorantiae,
sit ei praevia prudentia: sint hinc inde temperantia atque fortitudo, ne forte
labatur, vel in dexteram, vel in sinistram partem declinando. SERMO LIII. De nominibus
Salvatoris.1. Et vocabitur nomen
ejus admirabilis, consiliarius, Deus, fortis, pater futuri saeculi, princeps
pacis (Isa. IX, 6). Admirabilis est in
nativitate, consiliarius 0676B in
praedicatione, Deus in operatione, fortis in passione, pater futuri
saeculi in resurrectione, princeps pacis in perpetua
beatitudine. Haec etiam nomina possunt ei congrue assignari in opere nostrae
salutis. Nam primo dicitur admirabilis in conversione
nostrae voluntatis, quae mutatio est solius dexterae Excelsi. Postmodum dicitur
consiliarius in revelatione suae voluntatis, quando
revelat quid sequendum sit jam conversis. Unde Paulus conversus dicebat: Domine, quid me vis facere? (Act. IX, 6.)
Conversi autem necesse est compungantur pro praeteritis delictis, in quorum
remissione dicitur Deus, cujus tantum est, peccata
remittere. Hinc est quod Salvatore nostro in terra remittente peccata, Judaei
dicunt 0676C eum blasphemare (Matth. IX, 3), quasi
qui assumeret sibi quod erat solius Dei. Quarto dicitur fortis: juxta sententiam enim Apostoli necesse est ut omnes qui pie volunt vivere in Christo Jesu, persecutionem
patiantur (II Tim. III, 12). 1187 2. Sed quis sustineret, nisi ille juvaret? Unde David: Nisi quia Dominus adjuvit me, paulo minus habitasset in inferno
anima mea (Psal. XCIII, 17). Cum ergo nos in tribulatione
protegit, cum ipsas aerias potestates arcet a nobis ac repellit, quid aliud in
hoc opere dici potest, nisi fortis? Unde dictum est: Dominus fortis et potens, Dominus potens in praelio
(Psal. XXIII, 8). Et quoniam ipsa conversio, et vita nostra in
Christo agenda est, non intuitu temporalium rerum, sed spe futurorum bonorum,
0676D ideo quinto loco ponitur, pater futuri
saeculi. Pater scilicet in regeneratione corporum nostrorum. Quia vero omnes quidem resurgemus, sed non omnes immutabimur (I
Cor. XV, 51), ut discernat immutationem justorum ab iniquorum
resurrectione, ponitur sexto loco, princeps pacis. Qua
obtenta, tota perfectio impletur, nec jam ultra aliud quidquam appetendum
relinquitur. Ipsa est enim, in cujus exsultatione concinit Psalmista, dicens:
Lauda. Jerusalem, Dominum; lauda Deum tuum, Sion: quoniam
confortavit seras portarum tuarum, benedixit filiis tuis in te, qui posuit fines
tuos pacem (Psal. CXLVII, 12-14). Horum sex nominum
consequentiam 0677A et virtutem breviter atque eleganter
comprehendit uno nomine angelus loquens ad Joseph: Et
vocabis, inquit, nomen ejus Jesum. Cujus videlicet
nominis exponens rationem: Ipse enim, ait, salvum faciet populum suum a peccatis eorum (Matth. I,
21). SERMO
LIV. De apparitione Christi.Filius Dei
apparuit, ut nos adjuvaret et erudiret: quod potest, quia est virtus Patris, et
sapientia. virtus adjuvat, sapientia erudit et informat. Infirmitati auxilium
est necessarium: caecitas eruditione indiget et doctrina. Erudivit sane, faciens
abnegare impietatem et saecularia desideria, ut sobrie, et juste, et pie vivamus
(Tit. II, 12). Impietas erat incredulitas, quia Deum nec
credebamus, nec colebamus. 0677B Deum enim sicut pium est colere,
sic impium est abnegare. Saecularia desideria sunt concupiscentia carnis,
concupiscentia oculorum, superbia vitae: quae trahunt et inclinant ad amorem
saeculi. Istis abnegatis vivit homo sobrie, refrenans concupiscentiam carnis,
concupiscentiam oculorum, superbiam vitae. Postquam vero incipit esse sobrius,
contra duplicem ebrietatem duplicem ponit sobrietatem. Ebrietas exterior
voluptatum effusio, interior curiositatum occupatio. Econtra sobrietas exterior
voluptatum refrenatio, interior curiositatum exclusio. Ita vivit homo sobrie
quantum ad se ipsum, juste quantum ad proximum, cui exhibet quod justum est.
Justitia est in duobus, in innocentia et in beneficentia. Innocentia justitiam
inchoat, beneficentia 0677C consummat, Pie quantum ad Deum.
Pietas est in duobus, ut de nobis non praesumamus, sed in Deo perfecte
confidamus, ut per eum omnia mundi impedimenta vincamus. In Deo non est
diffidendum, sed secure et fiducialiter est agendum. Ipse, tanquam pius et
laudabilis medicus, prius bibit potionem quam parabat suis, id est passionem et
mortem sustinuit; et sic sanitatem immortalitatis accepit et impassibilitatis,
docens suos ut confidenter biberent potionem, quae generat sanitatem et vitam:
et qui post passionem vita aeterna vivit, spem dat nobis ut idem speremus ab eo
securi. SERMO LV. De sex hydriis
spiritualibus.0677D 1. Erant ibi positae lapideae sex hydriae secundum purificationem
Judaeorum (Joan. II, 6). Intelligamus has sex hydrias ibi
positas, esse sex observantias servis Dei propositas, in quibus tanquam Judaei
purificari debeant. Sunt autem istae, silentium, psalmodia, vigiliae, jejunium,
opus manuum, carnis munditia. In
hydria silentii purificamur a peccatis, quae verbositate contrahimus. Cujus
vitii sunt octo species. Est enim verbum stultum, 1188 vanum,
mendax, otiosum, dolosum, maledicum, impudicum, excusatorium. Quae nimirum
pestis de loquacitate nascitur, et per silentii censuram aut 0678A evertitur funditus, aut certe ne multum noceat, reprimitur. In
psalmodia fit duplex confessio, ubi et peccator de culpis compungitur, et Deo
laudes super judicia justitiae suae dicuntur. In hac ergo hydria Judaeus
quisque, qui scilicet recte confitetur,
purificatur ab immundo spiritu blasphemiae, cui ante conversionem subjacebat.
Dum enim se ipsum laudaret, ac Deum accusaret, quid aliud quam blasphemus erat?
An non sunt blasphemi, qui dicunt: Non est aequa via
Domini? (Ezech. XVIII, 25.) An non insipiens ille blasphemus,
qui dicit in corde suo: Non est Deus? (Psal. LII,
1.) Jam vero conversus et confessus, canticisque divinis instructus,
correcta vita corrigit et verba; seque ipsum accusans, mala sibi computat; Deum
autem laudans, bonum quod 0678B in se videt, non sibi, sed illi
applicat: et hoc totum agitur in psalmodia. Per psalmodiam accipe quidquid Deo
agitur cum mentis melodia, sive sint psalmi, sive hymni, sive etiam quaecunque
cantica. 2. Tertiam hydriam posui superius vigilias. Has semper
debet comitari orationum instantia. Unde et Dominus in Evangelio legitur in
oratione pernoctasse (Luc. VI, 12); et discipulos suos exhortans,
utrumque simul conjunxit, dicens: Vigilate et orate, ut non
intretis in tentationem (Marc. XIV, 38). Tales vigiliae
abluunt nos a sordibus, quas contraximus per somnolentiam resoluti, dum
oblivione quadam a via salutis intepuimus ac torpuimus. Quarta hydria est
jejunium, de quo quis dubitet an et ipsum purificet? Vera est illa sententia:
Contrariis curantur contraria. 0678C Si ergo per gulam peccavimus
et ingluviem, quid restat nisi ut per abstinentiam reparemur? Nec solum hujus
vitii fit per jejunium purificatio; insuper et virtus ad expellendos daemones
comparatur, dicente Domino: Hoc genus in nullo potest exire,
nisi in oratione et jejunio (Marc. IX, 28). 3. Sequitur quinta hydria, quae dicitur opus manuum: in quo si
quaeratur an sit aliqua purificatio, facile potest inveniri per multa. Nam ut
plurima praeteream, hoc solum quanti sit praeconii, quantae gratiae, quis digne
aestimet, suo se quemque labore transigere, ac nullius aliquid desiderare? Ac ne
me quisquam putet haec magis declamatorie, quam ex veritate proferre, audiat
ipsum doctorem nostrum 0678D in fide et veritate apostolum Paulum
scribentem ad Thessalonicenses, haec ipsa docentem et praecipientem. Rogamus vos, inquit, fratres, ut abundetis
magis et operam detis ut quieti sitis, et ut vestrum negotium agatis, et
operemini manibus vestris, sicut praecepimus vobis; et ut honeste ambuletis ad
eos qui foris sunt, et nullius aliquid desideretis (I Thess. IV, 10,
11). Audiat eumdem ipsum facientem quae docebat. Ipsi
enim scitis, inquit, quemadmodum oporteat vos imitari
nos, quoniam non inquieti fuimus inter vos, neque panem gratis manducavimus ab
aliquo, sed in labore et fatigatione, nocte et die operantes, ne quem vestrum
0679A gravaremus. Item audiat docentem quae faciebat. Cum essemus apud vos, haec denuntiabamus vobis, quoniam si quis
non vult operari, nec manducet (II Thess. III, 7, 8, 10).
Vides quam sollicite observandum praecepit Doctor gentium opus manuum? Cur hoc
tantopere curavit, nisi quia, sicut bonus et diligens pastor, hoc ovium saluti
plurimum expedire providit? 4. Restat ultima, carnis munditia.
In hac fit purificatio ab illa quinquepartita corporis illecebra, visus,
auditus, gustus, odoratus, tactus. Et caetera quidem praedicta, id est
silentium, psalmodia, vigiliae, jejunium, opus manuum, exerceri sine ista
possunt; sed si lumbi praecincti non sint, id est si desit carnis munditia,
lucernae ardentes quid proderunt? Hinc ergo colligendum est, quod sit necessaria
hujus 0679B hydriae purificatio, quae sola omnibus supradictis
aequipollentem obtinet vim salutis. Et notandum quod in his omnibus observantiis
quatuor primas debemus nobis, 1189 quintam proximo, sextam
Deo. Nam silentium, psalmodiam, vigilias, jejunium debet quisque exercere
propter se ipsum, hoc est propter suam disciplinam: opus manuum propter
proximum, ne quem gravet, sed magis habeat unde tribuat necessitatem patienti:
carnis munditiam propter Deum, ut illi placeat, et ejus voluntatem faciat. Unde
scriptum est: Haec est enim voluntas Dei sanctificatio vestra,
ut abstineatis vos a fornicatione, ut sciat unusquisque vestrum suum vas
possidere in sanctificatione et honore (I Thess. IV, 3, 4).
Quod autem illae hydriae lapideae dicuntur, significat 0679C quod
sine aliqua difficultate observari non possunt, et quod dura et aspera est via
quae ducit ad vitam. Vel certe lapideae dicuntur propter fortitudinem, ne facile
frangantur aut dissolvantur, et effundatur liquor gratiae qui in eis continetur:
quod utique cito contingere posset, si vel fictiles essent, vel ligneae, seu
cujuslibet alterius fragilis materiae. Vel etiam lapideae, id est Christianae, a
lapide Christo, ut scilicet in fide Christi fiant. SERMO LVI. De hydriis mysticis implendis triplici
timore.1. Capientes singulae
metretas binas vel ternas. Hic primum sciendum est quod hujusmodi hydriae
aliquando sunt vacuae, aliquando sunt plenae. Plenae 0679D autem
aliquando veneno, aliquando aqua, interdum etiam vino. Vacuae quippe et inanes
sunt, cum pro inani gloria, vel aliquo temporali emolumento fiunt. Plenae veneno
sunt, si cum murmure et animi rancore gerantur. Aqua plenae dicuntur, cum ex
timore Dei observantur: siquidem per aquam timor intelligitur. Unde et apud
Salomonem legitur: Timor Domini fons vitae (Prov.
XIV, 27). Vino autem plenae sunt, cum timor vertitur in amorem; cum
charitas excludit timorem; cum ea quae prius observabantur timore poenae, jam
exercentur delectatione et amore justitiae. Ut vacuae vel veneno infectae sint
non vult Dominus; ut impleantur aqua jubet Dominus; ut 0680A autem aqua in vinum vertatur, hoc facit Dominus. Sed quibus
implere hydrias aqua imperat Dominus? Ministris utique, quos et constituit super
familiam suam, ut dent illi in tempore tritici mensuram: quibus, tamen Maria
primum suggesserit, dicens: Quodcunque dixerit vobis,
facite. Quo exemplo innuitur, quod officium praedicationis non debent
usurpare sibi, nisi quos Maria, id est mater gratia, prius instruxerit. Alioquin
dicetur eis: Regnaverunt, et non ex me; principes exstiterunt,
et ego ignoravi (Ose. VIII, 4). Implent ergo ministri hydrias
aqua; praedicant mira de dulcedine regni, intentant horrenda de terrore
supplicii; fit summus auditoribus de utroque timor, ne vel illo fraudentur, vel
isto plectantur; et ita capiunt hydriae metretas binas. 0680B Quid est autem vel ternas? Addatur illis
duobus tertius timor, et capiunt hydriae metretas ternas. Et illi quidem duo
praedicti timores de futuro, sunt valde utiles; sed est alius timor de praesenti
multo probabilior, quo timet homo, et semper est pavidus, ne interna gratia
deseratur. Quisquis igitur hoc timore repletus fuerit, profecto binis metretas
ternas addidit. 2. Notandum autem, quod cum hydriae plenae
factae sunt usque ad summum, tunc aqua versa est in vinum bonum; quia nimirum
ordo rationis est, ut si timor est initium charitatis, perfectum sequatur etiam
plenitudo dilectionis. Unde etiam architriclinus dicit ad sponsum: Omnis homo primum vinum bonum ponit; et cum inebriati fuerint,
tunc id quod deterius est: tu autem servasti vinum bonum usque 0680C adhuc (Joan. II, 6, 10). Consuetudinis est
saecularium hominum, ut cum aliquem honorem adipisci desiderant, caeteros sibi
prius per amorem acquirant. Cum vero adepti fuerint, elati potestate, eos ipsos
per timorem sibi postmodum subjiciunt, quibus prius privati non terrorem, sed
amorem exhibuerant. Isti ponunt primum bonum vinum, id est amorem: et cum
inebriati fuerint, tunc id quod deterius est, id 1190 est
timorem. Econtrario facit sponsus noster. Semper enim servat ad ultimum bonum
vinum: quod vero in ejus comparatione deterius est ante propinat, dicens: Fili, accedens ad servitutem Dei sta in timore (Eccli.
II, 1)
. Si ex timore te feceris ipsius servum, faciet te ex charitate amicum suum. Et
sic aqua timoris commutabitur in vinum dilectionis. 0680D Ad hoc
enim purificaris in illis sex hydriis aquis timoris, ad hoc in timore accedis ad
ipsum, tanquam servus ad dominum, ut de servo proveharis in
filium. SERMO LVII. De septem
signaculis per Christum solutis.1. Ecce vicit leo de tribu Juda, radix David, aperire librum, et
solvere septem signacula ejus (Apoc. V, 5) Septem signacula
sunt, temporalis nativitas, legalis circumcisio, matris purgatio, fuga in
Aegyptum, carnis necessitudo, baptismus, passio. Haec siquidem sunt vera quaedam
humanitatis insignia, quibus se teneri ac ligari voluit incarnata Dei Sapientia.
Ipsa 0681A quippe est secunda in Trinitate persona: et licet
eamdem incarnationem simul fecerint Pater et Filius et Spiritus sanctus; non
tamen Pater aut Spiritus sanctus est incarnatus, sed solus Filius. Implevit
quidem et Pater et Spiritus sanctus carnem Filii, a quo neuter eorum poterat
separari; sed implevit majestate, non susceptione. Ideoque Filius ostendit in
carne potentiam Patris per opera, exhibuit bonitatem Spiritus sancti remittendo
peccata; et quod suum erat, imo quod ipse erat, id est Sapientia, se occultavit
per illa praedicta signacula. Facta est igitur res mira et obstupenda. Infirmata
est virtus summa, et (ut ita dicam, si dici liceat, quod tamen reverenter dico)
quasi infatuata est sapientia. Nec crubesco dicere, quod non erubuit Doctor
gentium 0681B docere. Sic nempe credidit, sic docuit, sic
scriptum reliquit. Nos, inquit, praedicamus Christum crucifixum, Judaeis quidem scandalum,
gentibus autem stultitiam: ipsis autem vocatis Judaeis atque Graecis, Christum
Dei virtutem, et Dei sapientiam; quia quod stultum est Dei, sapientius est
hominibus; et quod infirmum est Dei, fortius est hominibus (I Cor. 1,
23-25.) 2. Verumtamen haec virtus abscondenda erat, et
in humilitate perficienda; ut omnium implerentur oracula prophetarum. Passus est
ergo in cruce impassibilis Deus, et in carne nostra mortali mortuus ac sepultus
immortalis Dei Filius. Sed ecce tertia die resurrexit a mortuis: et, qui agnus
exstiterat in passione, leo factus est in resurrectione. Surrexit et 0681C vicit leo de tribu Juda;
quia mortem, quam ex infirmitate nostra pertulit, ex virtute sua resurgendo
calcavit. Resurgens enim a mortuis, jam non moritur, mors illi ultra non
dominabitur (Rom. VI, 9). Resurgendo autem et in coelum ascendendo,
librum aperuit, quia nimirum ex auctoritate sacrae Scripturae, quod Deus esset,
innotuit manifeste. Unde scriptum est: Exaltare super coelos,
Deus, et super omnem terram gloria tua (Psal. CVII, 6): Septem
quoque ejusdem libri signacula solvit, quando intellectum eloquii sacri fidelium
mentibus reseravit: et quidquid de mysteriis suis lex et prophetae sub
allegoriis praedixerant, de his scilicet, quae per hominem temporaliter gessit;
haec de se praedicta, et in se ac per 0681D se completa, luce
clarius indicavit. SERMO
LVIII. De tribus mulieribus mortuum ungentibus, id est mente, manu,
lingua, salutem proximi curantibus1. Quid est quod
post mortem ejus tres illae sanctae mulieres emerunt aromata, ut in monumento
positum ungerent eum? Quid in sua actione nobis reliquerunt imitandum? Res enim
gesta, ut ait beatus Gregorius, aliquid in sancta Ecclesia signat gerendum (Homil. Paschae). Et nos ergo si Christum mortuum, id est
fidem Christi mortuam in corde cujuspiam fratris senserimus, danda nobis opera
est, ut ad ungendum corpus 1191 mortuum emptis 0682A aromatibus accedamus. Significant autem tres illae mulieres tres
in nobis efficientias, quae sibi congrua comparant aromata. Quae sunt illae?
Meus, manus, lingua. Omnis enim qui emit, dat et accipit aliquid: et quod dat,
perdit, ut possideat quod accipit. Dat igitur mens nummum propriae voluntatis et
comparat affectum compassionis, zelum justitiae, discretionem consilii. Dat
manus obedientiam, et emit in tribulatione patientiam, in opere perseverantiam,
in carne continentiam. Dat lingua nummum confessionis, et accipit modum in
correctione, copiam in exhortatione, efficaciam in persuasione. 2. Talibus unguentis compositis, dum ad monumentum simul venerint,
colloquuntur invicem, et dicunt: Quis revolvet nobis lapidem
ab ostio monumenti? 0682B (Marc. XVI, 1, 3).
Lapis iste est, vel nimia tristitia, vel pigritia, vel duritia: quae, dum cordis
aditum obstruit, frustra ad ungendum mortuum mens, vel manus, vel lingua cum
quibuslibet aromatibus venit. Sed quoniam scriptum est: Praeparationem cordis ejus audivit auris tua (Psal. IX,
17), vident lapidem revolutum, introeunt in monumentum: et quem ungere
volebant mortuum, audiunt suscitatum. Quis hoc indicat? quis hoc praedicat?
Angelus utique testis resurrectionis. Videtur scilicet hujus in quo Christus
resurrexit, vultus laetior, aspectus venustior, sermo purior, incessus
modestior, et ad omne opus bonum spiritus promptior. Quae omnia quid sunt aliud
quam quidam internae resurrectionis hilaris nuntius? Caetera quoque, quae in
Christi 0682C resurrectione gesta vel dicta sunt, utpote de
invento sudario, ac de ipso Domino in Galilaea videndo, et aliis quae evangelica
continet historia, possunt nimirum juxta coeptam tropologiam interpretari: ut
quod historice praecessit in capite, consequenter etiam credatur fieri moraliter
in ejus corpore. SERMO
LIX. De tribus panibus hominis
spiritualisAmice, commoda mihi tres
panes (Luc. XI, 5). Veniens ad eos de via noster amicus, id
est quilibet conversus proximus, tribus panibus reficiendus est. Primus panis
est continentia, qua restringitur corpus, ne deinceps per mortiferas voluptates
defluat. Secundus est humilitas, qua instruitur anima, ne de 0682D ipsa sua continentia superbiat. Tertius est fervor charitatis,
quo accenditur spiritus, ut utrumque, id est corpus et animam, in castitate et
humilitate perseveranter custodiat. His tribus virtutibus, id est castitatis,
humilitatis, charitatis, tanquam tribus panibus reficitur homo Dei et roboratur;
ut, secundum Apostolum, in die adventus Domini sit integer spiritus, anima et
corpus (I Thess. V. 23). Spiritum autem voco gratiam quae juxta
apostolum eumdem, adjuvat infirmitatem nostram (Rom. VIII, 26), ne
deficiamus, donec suo tempore metamus bonum quod seminavimus (Galat. VI,
9). Vocatur primus panis carnalis vel corporalis; secundus, rationalis;
tertius, spiritualis. 0683A Hi panes quoties desunt, a Deo
requirendi sunt. Merito autem tres quaeruntur, quia tres reficiendi veniunt:
anima quasi vir, caro quasi conjux, spiritus velut utriusque vernaculus. Et
notandum quod non ait: Da; sed: Commoda mihi tres panes,
quasi redditurus; quia sacerdos peccatori convertenti debet quidem gratiam
divinitus impetrare, fructum vero ejusdem gratiae non sibi debet, sed Deo
referre. SERMO LX. De Christi
itemque nostro descensu, et ascensu.1. Nemo ascendit in coelum, nisi qui de coelo descendit, Filius
hominis qui est in coelo (Joan. III, 13). Dominus et Salvator
noster Jesus Christus volens, nos docere quomodo in coelum ascenderemus, ipse
fecit quod docuit, ascendit in coelum. Et quoniam ascendere 0683B non poterat, nisi prius descenderet; descendere autem eum vel
ascendere 1192 non patiebatur divinitatis suae simplicitas,
quippe quae nec minui potest, nec augeri, aut aliquo modo variari: assumpsit in
unitatem suae personae naturam nostram, id est humanam, in qua descenderet et
ascenderet; viamque nobis, qua et nos ascenderemus, ostenderet. Quod totum
indicant santi Evangelii verba proposita. In eo enim quod dictum est: Nemo ascendit in coelum, nisi qui descendit, assumptio
humanae naturae exprimitur: in eo autem quod infertur, qui est
in coelo, divinitatis suae incommutabilitas ostenditur. In quibus verbis
illud etiam innuitur, quod ipse sit via per quam ascendamus; ipse patria ubi
maneamus: via scilicet transeuntibus, patria pervenientibus. 0683C Manens itaque quod erat in natura sua, descendit et ascendit
propter nos in nostra: attingens nimirum a fine usque ad finem fortiter, et
disponens omnia suaviter (Sap. VIII, 1). Descendit siquidem quo
inferius non decuit; ascendit quo celsius non potuit: ipsumque descensum egit
fortiter, quia virtus erat; ascensum disposuit suaviter, quia sapientia erat.
Descendit autem dictum est, non: Cecidit; quia qui cadit,
sine gradu ruit; qui autem descendit, gradatim pedem ponit. 2.
Sunt ergo gradus in descendendo, sunt in ascendendo. In descendendo primus
quidem gradus est a summo coelo usque ad carnem; secundus, usque ad crucem;
tertius, usque ad mortem. Ecce quousque 0683D descendit. Nunquid
amplius potuit? Poterat jam certe rex noster dicere, et quasi quodam operis
affectu clamare: Quid ultra debui facere, et non feci?
(Isai. V, 4). Majorem hac dilectionem nemo habet,
ut animam suam ponat quis pro amicis suis (Joan. XV, 13).
Vidimus descensum, videamus et ascensum. Sed et ille quoque triplex est, et ejus
primus gradus gloria resurrectionis; secundus, potestas judicii; tertius,
consessus ad dexteram Patris. Et de morte quidem meruit resurrectionem; de cruce
judicii, potestatem: ut, quoniam in illa injuste judicatus est, de illa justam
obtineret judicis censuram, ipso post resurrectionem dicente: Data est mihi omnis potestas in coelo et in terra
(Matth. XXVIII, 18). 0684A Ipsam vero servi formam,
id est carnem, in qua passus et mortuus est, resuscitatam evexit super omnes
coelos, et super omnes angelorum choros, usque ad dexteram Patris. Quid hac
dispositione suavius, ubi mors absorbetur in victoria, ubi ignominia crucis
vertitur in gloriam? ut de illa dicant sancti: Absit mihi
gloriari nisi in cruce Domini nostri Jesu Christi! (Galat. VI,
14); ubi et ipsa carnis humilitas ex hoc mundo transit ad Patrem. Hac
ascensione nihil sublimius, hoc honore nihil gloriosius dici potest aut
cogitari. Sic per incarnationis suae mysterium descendit et ascendit Dominus,
relinquens nobis exemplum, ut sequamur vestigia ejus. 3.
Sumamus et nos de mysterio ejus moribus nostris exemplum. Qui enim dicit se in
Christo manere, 0684B debet sicut ipse ambulavit et ipse ambulare
(I Joan. II, 6). Descendamus per viam humilitatis, ponaturque nobis
primus ejus gradus, id est primus profectus, nolle dominari; secundus, velle
subjici; tertius, in ipsa subjectione quaslibet contumelias et injurias illatas
aequanimiter pati. Primo gradu caruit in coelo Lucifer ille qui dixit in corde
suo: In coelum ascendam, super astra Dei exaltabo solium meum:
sedebo in monte testamenti, in lateribus aquilonis: ascendam super altitudinem
nubium, similis ero Altissimo (Isai. XIV, 13, 14). Haec dicens
irreparabiliter cecidit de coelo: et hoc ideo forte, quia omnino intolerabilis
superbia est, velle dominari. Secundo gradu caruerunt primi homines in paradiso,
qui, licet sua maluerint voluntate abuti quam Creatori 0684C subjici, non tamen praesumpserunt caeteris suae sortis dominari.
Ideoque culpa eorum et poena longe exstitit dissimilis superbiae atque ruinae
diaboli: unde et divina clementia quandoque meruerunt reparari. Tertium gradum
non habent qui ad tempus credunt, sed in tempore tentationis recedunt. 4. Haec dicimus, ut sciamus a quorum imitatione declinare debeamus.
Nam et diabolus et homo, uterque ascendere praepostere voluit; hic ad scientiam;
ille 1193 ad potentiam; ambo ad superbiam. Non sic ascendere
velimus; quin potius audiamus Prophetam quaerentem quomodo ascendendum sit. Quis, inquit, ascendet in montem Domini?
aut quis stabit in loco sancto ejus? Innocens manibus et mundo corde, 0684D qui non accepit in vano animam suam, nec juravit in dolo proximo
suo (Psal. XXIII, 3, 4). Ubi notandum quod triplicem gradum
ascendendi constituit. Primus gradus est innocentia operis; secundus, munditia
cordis; tertius, fructus aedificationis. Quos gradus miro modo invenimus in
superioribus gradibus ascensionis. Ibi quippe fuerat tertius gradus, tolerantia
injuriarum. Ipsa est enim quae probat hujus ascensionis primum gradum, id est
innocentiam operis. Ibi secundus fuerat patientia subjectionis: et ipsam
operatur munditia cordis, quae est secundus ascensionis gradus. Ad hoc enim
doctores praelatos habemus, ut cor mundemus, dicente Domino: Jam vos mundi estis propter sermonem quem locutus sum 0685A vobis (Joan. XV, 3). Ibi etiam primus gradus
fuerat contemptus dominationis; hic tertius est fructus aedificationis. Quisquis
autem dominari non appetit, is profecto fructuose praeest caeteris
instituendis. SERMO
LXI. De quatuor montibus ascendendis.1. Quis ascendet in montem Domini? (Psal. XXIII,
3). Ascendit quidem semel Christus corporaliter super altitudinem
coelorum; sed et nunc ascendit quotidie spiritualiter in cordibus electorum. Si
ergo volumus et nos cum eo ascendere, ascendendum nobis est in montes virtutum
de vallibus vitiorum. Est autem gemina species ipsorum vitiorum. Alia enim sunt
quae nocent nobis, alia quae proximis; illa flagitia, ista vocantur facinora: et
haec omnia dicuntur 0685B vallis lacrymarum, quia omni fletus
fluvio plangenda est vita peccatorum. De valle flagitiorum ascenditur ad montem
castitatis triplici continentia, membrorum, sensuum, cogitationum. In prima
continentia cohibetur actus, in secunda vitatur aspectus, in tertia resecatur
affectus. Item de valle facinorum ascenditur in montem innocentiae. Hic erigitur
scala: Quod tibi non vis fieri, alii ne facias
(Tob. IV, 16.): et ponitur in ea triplex gradus timoris; vel ejus
scilicet qui patitur, ne reddat talionem; vel superioris potestatis, ne inferat
ultionem; vel interni judicis qui reddit unicuique secundum opera sua. Cum autem
ad hunc montem ascenderint, jam justi sunt, et ex fide vivunt, sed necesse est
eos secundum 0685C Apostolum persecutionem pati (II Tim.
III, 12). 2. Itaque confugiendum est de monte
innocentiae ad montem patientiae: et hic quoque erigitur scala triplicis gradus.
Primus est Domini passio; secundus, martyrum fortitudo; tertius, praemii
magnitudo. Possunt sane gradus isti dici gradus pudoris; sicut in innocentia
fuerunt gradus timoris. Et nota quod mons iste patientiae secundum hos gradus
est arduus, spinosus, aridus. Arduus, propter difficultatem imitandi passionem
Domini; spinosus, propter aculeos tentationum quae multiplices sunt: damna
scilicet rerum, contumeliae verborum, cruciatus corporum, in quibus sancti
martyres examinantur; aridus, propter retributionem praemiorum, quae non in hoc
saeculo speratur, sed in futuro. Post hunc montem 0685D restat ei
alius mons ascendendus, mons scilicet montium; ad quem cum pervenerit, jam in eo
Deus requiescit. Unde scriptum est: Factus est in pace locus
ejus (Psal. LXXV, 3). Sed et in hoc monte pacis erigitur scala
charitatis: unde Dominus dicit: Quaecunque vultis ut faciant
vobis homines, et vos facite illis (Matth. VII, 12). Volumus
siquidem retribui nobis, volumus ignosci, volumus gratis dari. 1194 SERMO LXII. De varia et vera sequela
Christe.Qui mihi ministrat, me
sequatur (Joan. XII, 26). 0686A Quidam sunt qui
non sequuntur Christum, sed fugiunt; alii non sequuntur, sed praeeunt; nonnulli
sequuntur, sed non assequuntur; alii vero sequuntur, et consequuntur. Non
sequuntur, sed fugiunt, qui necdum peccare desistunt, de quibus scriptum est:
Omnis qui male agit, odit lucem (Joan. III,
20); et propheta: Ecce isti qui elongant se a te,
peribunt (Psal. LXXII, 27). Non sequuntur, sed praeeunt, qui
magistrorum sententiis suas praeferunt. Quorum imaginem tenebat Petrus, cum pro
salute nostra volentem pati Dominum increparet dicens: Absit a
te, Domine, non erit tibi hoc (Matth. XVI, 22). Sequuntur, sed
non assequuntur, qui segniter ac remisse agunt, vel usque ad finem non
perseverantes de medio itinere revertuntur. Talibus dicit Apostolus: 0686B Remissas manus et dissoluta genua erigite, et
gressus rectos facite pedibus vestris, ut non claudicans quis erret, magis autem
sanetur (Hebr. XII, 12, 13). Sequuntur et consequuntur, qui
viam humilitatis ejus devoto mentis affectu perseveranter imitantur. Hujusmodi
vere sequuntur Dominum. Qui mihi ministrat, me sequatur,
id est, me imitetur. Quo fructu? Ut ubi sum ego, inquit,
ibi sit et minister meus (Joan. XII, 26).
Fructus itaque hujus imitationis mansio est aeternae
beatitudinis. SERMO
LXIII. De tribus mediis recuperandae beatitudinis a Christo praescriptis
in illud: «Qui vult venire post me,» etc. (Luc. IX,
23)Qui vult, veniat post me, per me, ad me. Post
0686C me, quia veritas sum; per me, quia via sum; ad me, quia
vita sum. Qui vult venire post me, abneget semetipsum, et
tollat crucem suam, et sequatur me. Tria proposuit Christus, Dei virtus et
Dei sapientia, angelus magni consilii, animae rationali ad imaginem Trinitatis
factae, scilicet servitutem, vilitatem, asperitatem. In abnegatione sui
servitus; in toleratione crucis vilitas; in imitatione Christi de signatur
asperitas: ut, quae per inobedientiam de statu trinae felicitatis ceciderat,
humiliata afflictione trinae miseriae per obedientiam resurgat. Ceciderat enim a
se ipsa, a societate angelorum, a visione Dei; id est, a libertate, a dignitate,
a beatitudine. Audiat ergo consilium, ut abnegando semetipsam, id est propriam
voluntatem, sui libertatem recuperet: 0686D tollendo crucem suam,
id est carnem suam cum vitiis et concupiscentiis crucifigendo, per continentiae
bonum recuperet societatem angelorum; sequendo Christum, id est ejus passionem
imitando, recuperet claritatis ejus visionem; quia si compatimur ei, et
conregnabimus (Rom. VIII, 17). SERMO LXIV. De pretiosa vita et morte
sanctorum.1. Pretiosa in conspectu
Domini mors sanctorum ejus (Psal. CXV, 15). Pretiosam in
conspectu Domini mortem sanctorum ejus facit aliquando vita, aliquando 0687A causa, aliquando vita simul cum causa. In confessoribus, qui in
Domino moriuntur, facit pretiosam vita. In martyribus, qui pro Domino moriuntur,
facit eam pretiosam aliquando sola causa, aliquando causa pariter et vita. Et
illa quidem mors pretiosa est, quam commendat vita; pretiosior, quam facit
causa; pretiosissima vero quam praevenit vita simul cum causa. 2. Porro tria sunt quae sanctam faciunt hominis vitam: victus
sobrius, actus justus, sensus pius. Victus sobrius erit, si continenter, si
socialiter, si obedienter, id est caste, charitative, humiliter vixerimus. Per
continentiam enim castitas, per socialitatem charitas, per obedientiam humilitas
acquiritur. Et haec est virtus, quae animam perfecte Deo 0687B subditam, sub umbra alarum 1195 ipsius secure
facit vivere. Actus justus erit, si fuerit rectus, discretus, fructuosus. Rectus
per bonam intentionem, discretus per mensuram possibilitatis, fructuosus per
utilitatem proximorum. Sensus pius erit, si fides nostra Deum sentit summe
potentem, summe sapientem, summe bonum: ut per ejus potentiam, nostram credamus
adjuvari infirmitatem; per ejus sapientiam, nostram credamus corrigi
ignorantiam; per ejus bonitatem, nostram credamus dilui iniquitatem. Tria sunt
quae mortem sanctorum faciunt pretiosam, quies a labore, gaudium de novitate,
securitas de aeternitate. SERMO LXV. De connexione triplicis parabolae apud
Matthaeum XIII, 44-48: «Simile est regnum coelorum
thesauro abscondito in agro,» etc.0687C 1. Triplicem nobis commendat gradum parabola triplex lectionis unius.
Ager est corpus. Huic dum adhuc dominantur passiones desideriorum, jacet
incultus, et obnoxius maledicto, spinas et tribulos germinat; quid intus lateat
ignoratur. Quis enim eo tempore idoneum reputet ferre dignos poenitentiae
fructus? Quid tam insipienter exponis, anima, corpus tuum? Nescis quid
absconditum sit in eo? Quid, nisi regnum coelorum? Invenire est in eo salutis
opera, quibus regnum coelorum poteris adipisci. Eme ergo agrum, et a
concupiscentiis tuis tibi vindica corpus tuum, dato nimirum pretio fomontis 0687D et occasionibus ipsarum concupiscentiarum. 2.
Ubi vero thesaurum effoderis, esto jam negotiator, et pretiosas margaritas
quaere. Si pretiosissimam unam inveneris, etiam tunc vende quidquid habes, et
eme eam. Quae est tamen una tam pretiosa? Neque enim mirum si pro thesauro
vendidit quaecunque habebat, id est pro divitiis salutis et peccata et peccati
fomenta deseruit. Haec quippe sola prius habebat. Nunc autem, ubi thesaurum hunc
reperit, quomodo quaerit bonas margaritas, et pro una omnia vendidit? Ego unam
hanc nihil aliud quam unitatem arbitror esse. Quaerit autem bonas margaritas,
qui in opere salutis suae non est contentus inferioribus bonis, sed summa
quaeque et excellentiora 0688A perquirit. Nihil ergo pretiosius
inveniens unitate, non parcat omnibus caeteris propter eam: jejuniis, vigiliis,
orationibus audacter praeferat unitatem. 3. Volo autem, ut in
ea quoque sic maneat, non quasi unus ex omnibus, sed quasi cum omnibus unus.
Latum expandat sinum, ex omni genere affectionum claudat intra viscera sua,
omnibus omnia fiat, et congaudere paratus et compati: gaudere cum gaudentibus,
flere cum flentibus. Erit enim cum ad littus veniens, malos pisces a sagena
charitatis excludet, et quidquid molestum est, foras mittetur. SERMO LXVI. De octo
beatitudinibus oppositis tolidem peccatis.1. Eodem
ordine quo praecessit culpa, subsecuta est etiam culpae medicina. Primum
peccatum est 0688B factum in coelo per superbiam praevaricatoris
angeli, qui dixit in corde suo: In coelum conscendam, super
astra Dei exaltabo solium meum: sedebo in monte testamenti, in lateribus
aquilonis: ascendam super altitudinem nubium, ero similis Altissimo
(Isai. XIV, 13, 14). In se ipso tumuit, et de sorte beatorum
spirituum ejectus, coelorum regnum amisit. Contra hoc peccatum dictum est: Beati pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum coelorum
(Matth. V, 3). Secundum peccatum commissum est per inobedientiam
mulieris in paradiso (Gen. III, 6). Ex hoc peccato facta est caro
rebellis spiritui, ut, quoniam spiritus ejus non fuit subjectus Creatori, nec
caro sit subjecta spiritui. Contra hoc est dictum: Beati
mites, quoniam ipsi possidebunt terram (Matth. 0688C V, 4). Horum duorum peccatorum comprehendit Dominus
medicinam, dicens: Discite a me quia mitis sum et humilis
1196 corde (Matth. XI,
29). Tertium peccatum fuit, quod ipsa mulier virum quoque secum traxit in
culpam (Gen. III, 6). Debuit quidem illa peccatum suum deflere, nec
addere peccatum peccato; sed in hoc se putavit habere consolationem, si virum
faceret peccati sui participem. Quodammodo enim naturale est unumquemque velle,
sive in vitiis, sive in virtutibus, associare sibi consortem. Contra hoc
peccatum est istud remedium: Beati qui lugent, quoniam ipsi
consolabuntur (Matth. V, 5). 2. Quartum
peccatum commisit Adam, qui consensit (Gen. III, 6). Adam enim, sicut ait Apostolus, 0688D non est seductus; mulier autem seducta in praevaricatione
fuit (I Tim. II, 14). Illa per ignorantiam, iste peccavit per
infirmitatem. Peccavit autem nimis diligendo uxorem, non quia ejus voluntatem
fecit, sed quia eam voluntati praetulit divinae. Unde et a Domino ei dictum est:
Pro eo quod obedisti voci uxoris tuae plus quam meae,
maledicta terra in opere tuo (Gen. III, 17). Justum quippe
erat ut illius magis voluntatem faceret, cui plus debebat. Quis vero ambigat
plus eum debere conditori, quam uxori? Siquidem uxori erat astrictus tantum per
amorem, Deo autem per timorem simul et amorem. Plus ergo debuerunt valere duo
vincula ad tenendum eum erga Dei praeceptum, quam unum tantum erga conjugis 0689A affectum. Contra hoc quartum peccatum adhibitum est remedium:
Beati qui esuriunt et siliunt justitiam, quoniam ipsi
saturabuntur (Matth. V, 6). Habuit quidem Adam justitiam, a
justo Deo creatus justus; sed quia non eam ex libero arbitrio direxit, facile ab
ea per idem liberum arbitrium defluxit. Quo contra dicitur per Psalmistam de
Christo: Dilexisti justitiam, et odisti iniquitatem
(Psal. XLIV, 8). Quintum aeque peccatum commisit, qui propriam
culpam retorsit in uxorem, cum ait: Mulier quam dedisti mihi
sociam, dedit mihi de ligno, et comedi (Gen. III, 12). Primo
quidem crudelis in se, qui peccatum suum excusavit; secundo in uxorem, quam
accusavit. Et utique satis sumpla est digna de peccato vindicta, quando eam
accusavit, cujus amore peccavit. 0689B Contra hoc peccatum dictum
est: Beati misericordes, quoniam ipsi misericordiam
consequentur (Matth. V, 7). 3. Sextum
peccatum fecit Eva quae, cum increparetur a Domino cur hoc fecisset, respondit
ei: Serpens decepit me, et comedi (Gen. III,
13). Sic declinavit et ipsa in verba malitiae, ad excusandas excusationes
in peccatis (Psal. CXL, 4), refundens culpam in serpentem, quasi
immunis a crimine, cum nil obfuisset suggestio serpentis, si illa negasset
assensum propriae voluntatis: et forte praecessit in ea aliquis motus superbiae,
unde seduci meruit a serpente. Contra quod dictum est? Beati
mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt (Matth. V, 8).
Septimum peccatum factum est extra paradisum, quando Cain 0689C consurrexit adversus Abel fratrem suum, et interfecit eum
(Gen. IV, 8). Ex eo jam tempore inveteratum est ut mali insurgant
in bonos, et opprimant eos. Hujus peccati remedium est illud: Beati pacifici, quoniam filii Dei vocabuntur. Quod si ab
infestatione cessare noluerint iniqui, patienter tolerent eos justi, audientes
consolationem quae sequitur, et dicit: Beati qui persecutionem
patiuntur propter justitiam, quoniam ipsorum est regnum coelorum
(Matth. V, 9, 10). Ecce quam necessarius fuit adventus Christi, qui
carnem subjiceret spiritui, hominem pacificaret sibi, Deum reconciliaret
homini. SERMO LXVII. De duplicibus
legis praeceptis, moralibus et figuralibus.0689D 1. Lex per Moysen data est, gratia et veritas per
Jesum Christum facta est (Joan. I, 17). Duplex in lege veteri
praeceptorum genus invenio. Sunt enim moralia quaedam, ut est: Non concupisces; Non adulterabis; Honora patrem tuum
(Exod. XX, 17, 14, 12), et his similia. Sunt etiam figurativa et
umbratilia quaedam, ut est taurorum immolatio, et sanguis hircorum. Verumtamen
carnalis ille populus nec illa implere poterat, nec in his obtinere salutem.
Unde et Salvator in Evangelio legis praecepta improperat Pharisaeis, quod
propter traditiones suas irrita facerent Dei mandata (Marc. VII,
13), ipsa sine dubio, in quibus esset aedificatio 1197
morum. Nam de 0690A caeteris ipse loquitur per prophetam: Dedi eis praecepta non bona (Ezech. XX, 25):
ipsa plane, in quibus esset umbra futurorum. Quae enim consequentia rationis, ut
homine peccante aries multaretur, et diceret cum propheta: Quae non rapui, tunc exsolvebam? (Psal. LXVIII,
5.) Merito sane non bona praecepta populus non bonus accepit, dicente
Propheta: Cum sancto sanctus eris, et cum perverso
perverteris (Psal. XVII, 26). Noverat enim Judaeorum corda
carnalia: unde et carnalia eis tradidit sacramenta, quae non possent juxta
conscientiam perfectum facere servientem in justitiis carnis. Venit proinde
plenus gratia et veritate Christus Dominus noster, ut ex hoc jam moralia quidem
impleantur per gratiam: quae vero umbratilia et mystica fuerant, 0690B revelata veritate deinceps non ad litteram observentur, sed
secundum spiritum spiritualiter intelligantur. Propterea jam non aries vel
taurus homine peccante mactatur, sed viva corporis hostia, rationale et
acceptabile sacrificium, in jejuniis et laboribus veniam meretur pariter et
gratiam. Sermo 68, seu 29 ex Parvis, cum in
nullo differat a sermone 32 de Diversis, hic consulto omissus
est. SERMO
LXIX. De triplici renovatione triplicis vetustatis.1. Sicut portavimus imaginem terreni hominis,
portemus et imaginem coelestis (I Cor. XV, 49). Duo homines
sunt, vetus et novus: Adam vetus, Christus novus. Ille terrenus, iste coelestis;
illius imago vetustas, istius imago novitas. Est autem triplex vetustas, 0690C et econtrario triplex novitas. Est enim vetustas in corde, in
ore, in corpore: in quibus tribus modis peccavimus, cogitatione, locutione et
opere. In corde sunt desideria carnalia et saecularia, id est amor carnis, et
amor saeculi. Similiter in ore est gemina vetustas, arrogantia et derogatio.
Item gemina in corpore, flagitia et facinora. Haec omnia sunt imago veteris
hominis, et haec omnia renovanda sunt in nobis. Si non esset vetustas in corde,
non diceret Apostolus: Renovamini spiritu mentis vestrae, et
induite novum hominem, qui secundum Deum creatus est in justitia et sanctitate
veritatis (Ephes. IV, 23, 24). Item si non esset vetustas in
ore, non diceret Scriptura: Recedant vetera de ore 0690D vestro (I Reg. II, 3). Et apostolus dicit: Omnis sermo malus non procedat de ore vestro, sed qui bonus est,
ad aedificationem fidei, ut det gratiam audientibus (Ephes. IV,
29). Sed et de vetustate corporis mentionem facit, cum dicit: Sicut exhibuistis membra vestra servire immunditiae et iniquitati
ad iniquitatem. De cujus renovatione etiam subjungit: Ita
nunc exhibete membra vestra servire justitiae in sanctificationem
(Rom. VI, 19). 2. Renovetur ergo cor nostrum a
carnalibus et saecularibus desideriis; ut exclusis illis introducatur amor Dei,
et amor patriae coelestis. Recedant ab ore nostro arrogantia et derogatio; et
succedant pro his vera peccatorum nostrorum confessio, et 0691A bona de proximis aestimatio. Pro flagitiis et facinoribus, quae
vetustas est corporis, assumatur continentia et innocentia, ut scilicet
contrariis virtutibus contraria vitia depellantur. Hanc supradictam renovationem
facit Christus habitans in nobis per fidem, sicut ipse ait: Ecce nova facio omnia (Apoc. XXI, 5). Unde et ad
sponsam loquitur in Canticis: Pone me ut signaculum super cor
tuum, ut signaculum super brachium tuum (Cant. VIII, 6).
Habitans igitur in corde est sapientia, habitans in ore veritas, habitans in
corpore justitia. SERMO
LXX. De vigilantia et sollicitudine curandae salutis.Spectaculum facti sumus mundo, et angelis, et
hominibus(I Cor. IV, 9). Ita plane, et malis, et bonis 0691B pariter. Illos enim sollicitat invidiae passio, istos compassio
misericordiae, ut in nos incessanter intendant: illi quidem defectum 1198 nostrum, isti profectum desiderantes. Nimirum in probatione
sumus, inter paradisum et infernum interim medii, velut inter claustrum et
saeculum constituti. Diligenter consideratur utrinque quid agimus, utrinque
dicitur: O si ad nos transeat! intentione quidem dissimili, sed non dispari
forsitan voluntate. Quod si ita omnium oculi in nos, nostri quo abierunt, aut
quare soli ipsi recesserunt a nobis? A dextris siquidem et a sinistris tanto
studio circumspecti, soli dissimulamus inspicere vitam nostram, soli nosmetipsos
negligimus intueri: nec verentes deceptorios, nec administratorios saltem
spiritus reverentes. Me 0691C exspectant justi,
donec retribuas mihi (Psal. CXLI, 8). Et item: Me exspectaverunt peccatores ut perderent me (Psal.
CXVIII, 95). Hinc mihi gehenna, inde corona paratur, et inter hanc atque
illam medium nugari libet, oscitare delectat? usque adeo nec trahor desiderio,
nec periculo terreor, nec cupidus plane, nec pavidus, in quibus magis fuerat
necessarium: perniciosissime insensibilis ad utrumque. Exsurgamus aliquando,
fratres, nec in vano accipiamus animas nostras, pro quibus alii tanto zelo vel
in bonum vigilant, vel in malum. Non est res parva, quam sic insectantur hostes,
cives sic praestolantur. SERMO LXXI. Servitutis Aegyptiacae cum servitute diaboli
comparatio.0691D 1. Integra et perfecta
moralitas in duobus praecipue consistit, in evitandis vitiis, et appetendis
virtutibus; quoniam non sufficit a malo abstinere, si non et bonum faciamus.
Inde Psalmista: Declina a malo, et fac bonum (Psal.
XXXVI, 27). Fugiamus ergo vitia, amplectamur virtutes. Historias igitur
summatim delibantes, moralitatis fructus decerpamus. Fames coegit Israel intrare
in Aegyptum (Gen. XLII, XLVI): statim reperit ibi novum dominum, et
de libero servus efficitur. Ex illius regionis inhabitatione redigitur sub
potestate Pharaonis, qui masculos 0692A praecepit interfici,
feminas reservari. Israel operibus luti et lateris duriter affligitur
(Exod. 1); Pharao paleas ministrat laborantibus: fames
coegit. 2. Non fames panis, neque sitis aquae, sed audiendi
verbum Dei, compellit multos intrare Aegyptum. Hoc verbum Dei est lux vera, quae
illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum (Joan. I, 9). Unde
Psalmista: Praeceptum Domini lucidum, illuminans oculos
(Psal. XVIII, 9). Qui hanc lucem sequitur, non ambulat in tenebris,
sed habet lumen vitae. De luce praeceptorum transitur ad lumen praemiorum. Qui
hujus divini verbi patitur egestatem, cogitur intrare Aegyptum, id est tenebras.
Involvitur enim tenebris ignorantiae, et subjacet dominio Pharaonis, id est
diaboli, qui princeps es Aegypti, hoc 0692B est tenebrarum, juxta
illud Apostoli: Non est nobis colluctatio adversus carnem et
sanguinem, sed adversus principes et potestates, adversus mundi rectores
tenebrarum harum, contra spiritualia nequitiae in coelestibus (Ephes.
VI, 12). Sub jugo Pharaonis fiunt lutea opera, id est dissoluta et
sordida. Ab ipso dantur paleae, id est leves cogitationes. Palearum est leviter
accendi, et in momento consumi. Sic et malae cogitationes a diabolo immissae
cito in mentibus nostris accenduntur, carnis mollitie consentiente. Sed si
viriliter studeamus resistere, Deo juvante, protinus exstinguuntur. Paleis
accensis coquebatur lutum, et solidabatur in lateres: et pravae cogitationes,
quae sunt lutum, paleis delectationis accenduntur. Quae cum transeunt in actum,
tunc decoquuntur; 0692C cum vero ducuntur in consuetudinem, tunc
solidantur. SERMO
LXXII. De via impiorum et via Domini.1. Beatus vir, qui non abiit in consilio impiorum (Psal.
I, 1). Pii sunt qui in Deum credunt; et ipsum colunt. Est enim pietas
cultus Dei (Job. XX, juxta LXX). Hic autem cultus in tribus
consistit, fide, spe et charitate, quae sunt invisibilia. His tribus carent
impii, qui eum non colunt; et quorum consilium est visibilia invisibilibus,
terrena coelestibus praeponere. Horum caput et princeps est diabolus qui primus
a pietate recessit, et impius factus etiam homines in paradiso positos, ab eadem
pietate 0692D fraude sua dejecit, 1199 volens
eos habere socios sui erroris, et participes iniquitatis. Ille enim Evam
seduxit, et illa virum sibi subdidit. Similiter adhuc daemon suggerit carni,
caro spiritui, et fit impiorum consilium. Dicunt enim sibi invicem: Omnium nostrum sit unum marsupium (Prov. I, 14).
Ponunt ergo in memoria, quasi in marsupio, quisque obolum suum: daemon scilicet
suggestionem, caro delectationem, spiritus consensum. Inde, tanquam de symbolo,
comparant sibi victum competentem: caro quidem combustionem, ignem scilicet qui
non exstinguitur: spiritus malam conscientiam, id est vermem qui non 0693A moritur; daemon autem emit utriusque sanguinem. 2. Ad hoc consilium impiorum itur quatuor modis. Quidam enim
trahuntur inviti, alii attrahuntur illecti, alii seducuntur ignari, alii
sequuntur spontanei. Istis necessariae sunt quatuor virtutes, per quas armati
resistant, ne in consilio eant. Invitis necessaria est fortitudo, qua resistant
usque ad mortem minis, cruciatibus, et damnis. Illi qui attrahuntur illecti,
indigent temperantia, quae reprimit illicita desideria, nec cedit
promissionibus, nec emollitur blanditiis. Illis qui seducuntur ignari, est opus
prudentia, quae ab utilibus inutilia discernit, et docet quid tenendum, quidve
rejiciendum sit. Justitia indigent illi qui sequuntur spontanei. Justitia est
rectitudo voluntatis, quae nec amat peccare, nec peccato consentire. 0693B Justitia et fortitudo sedem habent voluntatem; quia voluntas
justa debet esse, et fortis. Est autem justitia ordinata hoc modo, scilicet mala
respuens, bonis meliora praeponens. Hanc non videtur habuisse Adam, qui malo
consentiens, quod utile erat deseruit. Prudentia et temperantia sedem habent in
ratione; quia ratio prudens debet esse, et temperata. Est quippe prudentia,
ratio docta, scilicet a gratia, vitare contagia injustitiae propter justitiam.
Vitat quidem non solum injustitiam apertam, sed etiam illa quae sunt aliquo modo
contra justitiam, attendens non quod licet, sed magis quod expedit: vitans
divitias et quaedam alia, non quia illicita, sed quia justitiae solent esse
impedimenta. Sed propter quosdam qui ex hypocrisi hoc faciunt, additur, propter 0693C justitiam. Justitia est
perfectio animae rationalis. Aliae virtutes sunt ad ejus acquisitionem vel
conservationem, fortitudo, temperantia, prudentia, quae justitiam conservant, ne
amittatur aut minuatur. Postquam vero perfecta est justitia, et transit in
affectum cordis, idem est quod illa tria; quia fortis est, prudens,
temperata. 3. Qui non abiit. Abire
pertinet ad illos qui sunt inconstantes, et leviter possunt impelli. Quod quidam
volentes evitare, fiunt evidenter obstinati, nullius consilio acquiescentes,
propositum suum immobiliter tenentes: et ideo adjunctum est, et non stetit; scilicet, ut nec levis sit, nec obstinatus.
Via peccatorum est mundus, vel propria voluntas, 0693D quae est
superbia, ex qua omnia mala, sicut ex communi sunt bona. Et in
cathedra pestilentiae non sedit. Sedet, qui docet exemplo suo faciens
peccare alios. Cathedra est haec, et quatuor pedibus subsistit. Primus pes est
malitia; secundus, contemptus Dei; tertius, irreverentia; quartus, astutia.
Malitia est amare malum, et saporem mali habere; et malum, quia malum est
diligere, sicut facit diabolus, et nonnulli iniqui. Sed quia fit aliquando, ut
tales timeant Deum non timore bono, sed ne incurrant vel damnum rerum, vel
corporis cruciatum: ut amplius fiant mali, contemnunt et ipsum Deum; et fit
secundus pes contemptus Dei. Item posset fieri ut malum amarent, Deum
contemnerent, sed inhiberet eos pudor hominum cum quibus habitant: ideo ad 0694A augmentum mali sequitur tertius pes irreverentia, ut nec Deum
timeant, nec homines revereantur. Ad consummationem vero malitiae adest quartus
pes astutia, ut sciant uti tribus praedictis, miscentes oleo venenum, et melli
acetum. Eminens pars cathedrae, cui sedens inhaeret, est potentia. Si enim
potens est qui praedicta habet, tunc plurimum nocet: vel si potentem sibi
allicere potest, quem consilio suo seducat, et ad malum impellat. 1200 Deinde apponitur pulvinar, ut suaviter sedeat. Pulvinar fit
de levibus pennis avium, significans vanam gloriam, et favorem popularem, quibus
homines delectati extolluntur. Scabellum pedibus supponitur, ne terram tangant.
Tales enim nonnulli terrenas actiones non faciunt, sed spirituales simulant,
0694B ut magis decipiant. Horum doctrina est quasi pestilentia,
multa loca occupans et vastans. 4. Sed in
lege Domini voluntas ejus. Superiori versu dictum est quid sit respuendum;
in hoc autem dicitur quid sit appetendum. In illo dictum est tanquam declina a malo; hoc autem, et fac
bonum (Psal. XXXVI, 27); quod utique est ambulare in lege. Sed
quoniam haec via agitur non gressu corporis, sed affectu mentis; ideo dictum
est: In lege domini voluntas ejus. Velle enim, teste
beato Gregorio, mente ire est. Per hanc viam incedunt, et quasi quemdam cursum
ducunt tria genera hominum, servus, mercenarius, filius. Trahunt autem eumdem
currum jumenta, quorum nomina sunt, comminatio et promissio. Super comminationem
servus sedet, 0694C super promissionem mercenarius. Horum uterque
trahit currum, alter timore, alter cupiditate; et uterque propriis stimulis
impellitur. Solus filius, qui nec timore quatitur, nec illicitur cupiditate, sed
spiritu dilectionis agitur, sine labore aut laesione vehitur in curru: Quicunque enim spiritu Dei aguntur, hi filii sunt Dei
(Rom. VIII, 14). Habet etiam currus ille quatuor rotas, illas
scilicet quatuor animi affectiones notissimas, amorem et laetitiam, timorem et
tristitiam. Amant enim reprobi temporalia, et laetantur cum male fecerint; sed
hunc amorem et hanc laetitiam sequitur timor et tristitia sempiterna. Electi
vero, quibus dicitur: Mundus gaudebit, vos autem
contristabimini, sed tristitia 0694D vestra vertetur in
gaudium (Joan. XVI, 20); ponunt primas rotas timorem et
tristitiam, posteriores amorem et laetitiam. Ipsis enim commutatur timor in
charitatem, tristitia in laetitiam sempiternam. 5. Notandum
autem, quod haec via legis Domini consummatur sex diebus. Et prima quidem dicta
est gemitus cordis; secunda, confessio oris; tertia, largitio propriae
possessionis; quarta, labor corporis; quinta, abnegatio propriae voluntatis,
sexta, contemptus mortis. In septima fit quies ab omnibus praedictis, sperans
octavam resurrectionis. Et in lege ejus meditabitur die ac
nocte. In quocunque statu sit homo positus, nunquam recedendum est illi a
lege Domini, sed semper in die bonorum non immemor sit malorum, et in die
malorum memor 0695A sit semper bonorum. Potest etiam per diem et
noctem contemplativa et activa vita intelligi, quae amhae continentur in lege
Domini. SERMO
LXXIII. De insipientia hominum non timentium nec diligentium
Deum.Dixit insipiens in corde suo:
Non est Deus (Psal. XIII, 1). Deus, licet unus sit, et unum
sit, tamen non sui varietate, sed animi nostri mutatione, gustantibus nobis
diversos videtur habere sapores. Sapit enim timenti, justitiam et potentiam;
sapit amanti, bonitatem et misericordiam. Unde et alibi ait idem iste propheta:
Semel locutus est Deus, duo haec audivi; quia potestas Dei
est, et tibi, Domine, misericordia (Psal. LXI, 12, 13). Idem
quippe est audire hoc, quod gustare; quia utrumque fit una et 0695B simplicissima mente. Itaque semel locutus est Deus, quia unum
genuit Verbum. Caeterum nos per unum Verbum duo haec audimus sive sapimus, quia potestas Dei est, et tibi, Domine, misericordia. At is
quidem penitus insipiens est, cui nec timorem Deus sapit, nec amorem. Discat
quantum vult; ego sapientem non dixerim, dum nec timebit, nec diliget Deum.
Quomodo enim dixerimus in sapientia consummatum, quem video nec initiatum? Nam
initium sapientiae timor Domini (Psal. CX, 9); consummatio amor:
media sibi vindicat spes. Cui ergo nec justitiam sapit Deus per timorem, nec
misericordiam per amorem; is plane dicit in corde suo: Non est
Deus. Deum enim non putat, quem nec justum, nec pium
reputat. 1201 SERMO LXXIV. De corruptione hominum.0695C Corrupti sunt, et abominabiles
facti sunt in studiis suis; non est qui faciat bonum, non est usque ad unum
(Psal. XIII, 1). Habet anima corruptionem suam, habet et corpus
suam. Corruptio animae tripartita est; quadripartita est corporis. Corpus
siquidem constat ex quatuor elementis: anima vero in triplici vi subsistit. Est
enim rationalis, concupiscibilis, irascibilis. Rationalis, cujus sanitas est
cognitio veritatis, corrumpitur superbia. Corrupta autem fallitur duobus modis:
in cognitione sui et cognitione Dei. Concupiscentiam corrumpit vana gloria, iram
invidia. Corruptio corporis dicitur abominatio; et fit quatuor modis, secundum
quatuor elementa ex quibus 0695D constat. Quatuor enim sunt quae
corpus corrumpunt, curiositas, loquacitas, crudelitas, voluptas. Sunt autem
quatuor partes corporis, in quibus singulis maxime vigent singula elementa. Nam
in oculis est ignis: in lingua, quae vocem format, aer: in manibus, quarum
proprie tactus est, terra: in membris genitalibus, aqua. Has quatuor partes
corrumpit illa quadripartita pestis: oculos scilicet curiositas, linguam
loquacitas, manus crudelitas, genitalia voluptas. Sic fiunt homines corrupti et abominabiles, corrupti in anima, abominabiles in
corpore; corrupti 0696A coram Deo, abominabiles coram hominibus.
Non est qui faciat bonum, non est usque ad unum. Quatuor
genera sunt hominum, quorum omnium nullum est quod faciat bonum, nisi unum.
Quidam enim sunt qui Deum nec intelligunt, nec requirunt; et hi mortui sunt.
Alii intelligunt quidem, sed non requirunt; et hi impii sunt. Alii requirunt,
non autem intelligunt: et hi fatui sunt. Alii vero et intelligunt, et requirunt;
et hi sancti sunt: de quibus solis dici potest quia ipsi sunt qui faciunt
bonum. SERMO LXXV. De poenitentia
in mortem non differenda.Multiplicatae sunt infirmitates eorum, postea
acceleraverunt.Quid dissimulant homines in vita sua agere poenitentiam, et
extrema de confessione praesumunt? Quomodo sub unius horae articulo revocari
0696B posse aestimant omnia animae membra, cujus concupiscentiae
et desideria per totum mundum sparsa sunt, et ubique terrarum velut quodam visco
tenentur? Non dico, ait Dominus, quin et talium salvem aliquos; potens sum enim
in momento omnia revocare: sed non congregabo conventicula
eorum de sanguinibus (Psal. XV, 4), id est, qui in sanguine
perseverant, donec multiplicatis infirmitatibus deserantur a peccatis, antequam
deserant ea. Non magna talium conventicula congregabo. Si bene memini, in toto
canone Scripturarum unum latronem invenies sic salvatum. Noli ergo huic tam
periculosae exspectationi credere temetipsum. Et quidem spiritus non modo ubi
vult, sed quando vult, spirat 0696C (Joan. III, 8);
nec ei difficile est de subito perfectam dare contritionem cordis, quam vix
multo tempore alii consequuntur: sed unde scis quod tunc tibi ita subvenire
velit, quem tu interim sic repellis? Benignus quidem est spiritus sapientiae:
sed non liberabit maledictum a labiis suis (Sap. I, 6). Audi quis
ille sit: Maledictus qui peccat in spe. SERMO LXXVI. De necessitate
et commendatione divinae gratiae.Praevenisti eum in benedictionibus dulcedinis(Psal. XX,
4). Triplex nobis necessaria est benedictio, praeveniens, adjuvans, et
consummans. Prima misericordiae, secunda gratiae, tertia gloriae. Praevenit
misericordia conversionem, adjuvat gratia conversationem, perficit gloria
consummationem. Nisi 0696D trinam hanc benedictionem dederit
Deus, non poterit dare terra nostra fructum salutis. Neque enim aut inchoare
bonum, donec a misericordia praeveniamur; aut agere bonum, donec adjuvemur a
gratia; aut consummari in bono possumus, donec gloria repleamur. Verum in his
tribus non immerito dulcius sapit ea, quae non modo immeritos, 1202 sed et male meritos praevenit: ut dum adhuc filii sumus
irae, et operamur opera mortis, ipse cogitet super nos cogitationes pacis, et ne
petentibus quidem, imo et impetentibus, non invocantibus, 0697A sed provocantibus; non interpellantibus, sed etiam
repellentibus, spiritum bonum, spiritum vitae, adoptionis spiritum largiatur.
Quid illi animae dulce sapiat, cui misericordia tanta non sapit? Merito proinde
benedictio dulcedinis nominatur ea quae praevenit; quia quae adjuvat,
fortitudinis; quae consummat, plenitudinis est. SERMO LXXVII. De varia sorte hominum cognoscentium et non
cognoscentium Deum, item cognitorum et non cognitorum a Deo.Populus quem non cognovi, servivit mihi
(Psal. XVII, 45). Non esset magnae admirationis, si populus a Deo
cognitus serviret illi. Cum vero incognitus illi serviat, et in auditu auris
obediat, magnae laudi adscribendum est. Ex hoc genere cognitorum et 0697B non cognitorum, et cognoscentium et non cognoscentium, sunt
quatuor differentiae. Quidam enim sunt qui a Deo cognoscuntur, et Deum
cognoscunt: alii non cognoscuntur, nec cognoscunt: alii cognoscuntur quidem, sed
ipsi non cognoscunt: alii non cognoscuntur, et tamen cognoscunt: Cognoscere Dei,
est felicem facere: cognoscere hominis, est gratias agere. Qui ergo cognoscuntur
a Deo, et Deum cognoscunt, sancti angeli sunt; qui ab eo felices facti, ejus
laudibus semper vacant, et obsequiis deserviunt. Qui nec cognoscuntur, nec
cognoscunt, pauperes sunt necessarii; quos nec rerum temporalium copia ditat,
nec beatificat servitus divina. Qui autem cognoscuntur, sed non cognoscunt,
divites sunt hujus 0697C saeculi; qui acceptis quidem opibus
affluunt, sed carnalibus desideriis hujus saeculi pressi, nunquam ad coelestia
cor suspendunt. Qui vero non cognoscuntur et cognoscunt, pauperes sunt
voluntarii; quos nec tribulatio, nec angustia, nec alia quaecunque pericula
possunt separare a charitate Dei. Et hi nimirum multis modis probantur adversis,
durisque fatigantur tribulationibus, sicut scriptum est: Vasa
figuli probat fornax, et homines justos tentatio tribulationis
(Eccli. XXVII, 6). Ex quorum item persona loquitur psalmus: Deus, Deus meus, respice in me; quare me dereliquisti?
Nunquid non incogniti videntur, qui orant ut respiciantur? Verumtamen licet
derelicti videantur, ipsi tamen Deum cognoscunt; et ex persona cognoscentium
statim in eodem 0697D psalmo subinfertur: Deus
meus, clamabo per diem, et non exaudies; et nocte, et non ad insipientiam
mihi (Psal. XXI, 2, 3). De his ergo vox divina dicit: Populus quem non cognovi, servivit mihi. Ac si aperte diceret
angelis suis: Quid, si vos mihi servitis, quos felices facio, quandoquidem illi
mihi serviunt, quos in sua paupertate derelinque? Et quid, si vos mihi obeditis
qui faciem meam videtis, cum et illi obediant, qui me tantum audiunt, et non
vident? Vident quippe angeli, audiunt homines. Audiunt scilicet et obediunt, ut
quandoque similes angelis facti, mereantur ipsi quoque videre. Itaque auditus
est meritum 0698A videndi, visio praemium audiendi. Et prius est
audire, videre posterius, sicut scriptum est: Audi, filia, et
vide (Psal. XLIV, 11). Quisquis ergo in futuro Deum videre
desiderat, profecto necesse est ut in praesenti prius Deum audiat, et in auditu
auris obediat. SERMO
LXXVIII De differentia tabernaculi, atrii,
domus.Tria sunt tabernacula, atria, domus. In
tabernaculis sunt omnes justi in carne viventes et laborantes; quia tabernacula
laborantium sunt et militantium. Tabernaculum vero habet tectum, sed fundamento
caret, et portabile est; quia justi in praesentibus non sunt fundati, sed
inquirunt civitatem desursum fundamenta habentem. Fides etiam eorum, quae est
fundamentum, non est in terrenis, 0698B sed in Domino. Tectum
habent, id est, munimentum gratiae et protectionem. Atria sunt domui vicina,
amplitudinem habentia. In illis sunt animae sanctae corporibus exutae, quae in
latitudine sunt, deposita carnis angustia. Atria habent fundamentum, sed non
tectum; quia animae 1203 quae in amore Dei sunt, non ruunt,
unde stantes erant pedes nostri (Psal. CXXI,
2): sed non habent tectum adhuc exspectantes augmentum, quod non erit
nisi in resurrectione corporum suorum. Post ipsam sane resurrectionem cum
angelis erunt in domo quae habet fundamentum et tectum. Fundamentum est
stabilitas aeternae beatitudinis, tectum consummatio et perfectio
ipsius. SERMO LXXIX. De voluntate
Deo semper et in omnibus subjicienda.0698C Paratum cor meum, Deus, paratum cor
meum(Psal. LVI, 8). Via regia, fratres, nec ad dexteram
declinat, nec ad sinistram. Porro invenire est hominem semel quidem paratum, non
quidem secundo. Si dixerit ei Deus, Ejice ancillam et filium
ejus (Gen. XXI, 10), dico autem opera carnis, non cunctatur.
Si dixerit, Immola mihi filium tuum quem diligis Isaac
(Gen. XXII, 2), hoc plane jam patienter audire non potest, ut
fraternae utilitatis aut unitatis gratia, spiritualis sustinere videatur studii
detrimenta. Quidni abjiciat facile servus Christi, quidquid ad corpoream
pertineat voluptatem? At vero spirituali jucunditate aequanimiter fraudari,
quando aut obedientia 0698D cogit, aut fraternae charitatis ratio
postulat, hoc plane magnum, et Deo gratum offerre est holocaustum. Memento
tamen, non Isaac in hoc sacrificio, sed arietem contumaciae
jugulari. SERMO
LXXX. De multiplici unitate.1. Ecce quam bonum et quam jucundum habitare fratres in unum
(Psal. CXXXII, 1). Est unitas naturalis, unitas carnalis, unitas
virtualis, unitas moralis, unitas spiritualis, unitas socialis, unitas
personalis, unitas principalis. Unitas carnalis est inter corpus et animam.
Unitas carnalis inter virum et 0699A mulierem, de qua dictum est:
Erunt duo in carne una (Gen. II, 24). Unitas
virtualis est, quae hominem sibi ipsi conjungit, ut non per diversa effluat, sed
cum Propheta, unam petat a Domino (Psal. XXVI, 4). Unitas moralis
est quae nos conjungit proximo. Unde Psalmista: Qui habitare
facit unius moris in domo (Psal. LXVII, 7). Unitas spiritualis
est, quae nos conjungit Deo. Unde Apostolus: Qui adhaeret Deo,
unus spiritus est (I Cor. VI, 17). Unitas socialis inter
angelos, quibus omnimodis idem velle est, idem nolle. Unitas personalis in
Christo. Unitas principalis, quae et substantialis, est in Trinitate. 2. Ecce quam bonum et quam jucundum. Sunt
quaedam bona, et jucunda; sunt quaedam nec bona, nec jucunda; sunt quaedam bona,
et non jucunda; 0699B sunt quaedam jucunda, et non bona. De bonis
et non jucundis pervenitur ad bona et jucunda. De jucundis et non bonis
pervenitur ad non bona et non jucunda. Bona et non jucunda sunt continentia,
patientia, disciplina. Jucunda et non bona, voluptas, curiositas, et vanitas.
Nec bona nec jucunda, invidia, tristitia, acedia. Bona et jucunda, honestas,
charitas et puritas. Ad hoc bonum et jucundum obtinendum necessaria est unitas
virtualis, et unitas moralis. Primam disturbant pusillanimitas et levitas.
Pusillanimitas facit propositum relinquere, levitas mutare. Alteram obstinatio,
suspicio et simulatio disturbant. Obstinatio non recipit proximum, suspicio non
credit proximo, simulatio non se jungit proximo. Spes aeternorum expellit
pusillanimitatem, humilis obedientia 0699C levitatem. Obstinatio
humilitate, suspicio et simulatio charitate pelluntur.
|