PL 182           PL 183           PL 184           PL 185     

SANCTI BERNARDI ABBATIS CLARAE VALLENSIS SERMONES DE DIVERSIS, LXXXI - CXXV

SERMO LXXXI. De laudatione Dei in ore peccatoris.

Non est speciosa laus in ore peccatoris (Eccli. XV, 9). Etiam quae est in ore peccatoris poenitentis, non videtur speciosa; quia adhuc de peccati recordatione et memoria confusionem patitur, et frequenter inde compungitur. Sed tamen in eo est utilis et fructuosa confessio, etsi non speciosa decoraque laudatio. Postquam vero de beneficiis Dei proficiens adhaeret divinae laudi, et in ea assidue delectatur et proficit, ita ut nihil aliud placeat ei, tunc in ore ejus est speciosa laus Dei: ad similitudinem agricolae, 0699D qui dum stercorat agrum suum, totus 1204 in luto est et stercoribus, et non est pulcher labor ejus, etsi sit fructuosus; quando colligit manipulos segetis, tunc labor est speciosus et dulcis.

SERMO LXXXII. De diligenti custodia cordis.

1. Omni custodia serva cor tuum, quia ex ipso vita procedit (Prov. IV, 23). Duobus autem modis vita a corde procedit: aut quia corde creditur ad justitiam (Rom. X, 10); et justus ex fide vivit (Rom. I, 17); et fide mundatur cor (Act. XV, 9); et mundo corde Deus videtur (Matth. V, 8), id est agnoscitur; et haec est vita aeterna, ut cognoscant te unum 0700A Deum, et quem misisti Jesum Christum (Joan. XVII, 3): aut quia Christus vita nostra, qui nunc per fidem habitat in cordibus nostris (Ephes. III, 17), erit cum apparebit, et nos cum ipso apparebimus in gloria (Coloss. III, 4); et qui nunc latet in corde, tunc quasi de corde ad corpus procedet, quando reformabit corpus humilitatis nostrae, configuratum corpori claritatis suae (Philipp. III, 21). Unde et alius apostolus ait: Nunc filii Dei sumus, et nondum apparuit quid erimus (I Joan. III, 2).

2. Sed considerandum est quomodo dicat, Omni custodia serva cor tuum. Solent dicere homines hujus saeculi: Bonum castellum custodit, qui corpus suum custodit. Nos autem non sic: sed sterquilinium vile custodit, qui custodit corpus suum, Apostolo 0700B teste, Quoniam qui seminat in carne, de carne metet corruptionem; qui vero, inquit, in spiritu, de spiritu metet vitam aeternam (Galat. VI, 8). Ac si dicat, colendum, custodiendum magis animae castrum, quoniam aeterna ex ipso vita procedit. Sed castrum istud in terra inimicorum situm undique impugnatur; et idcirco omni custodia, id est ex omni parte, vigilanti sollicitudine est muniendum, inferius, superius, ante et retro, a dextris et sinistris. Inferius impugnat concupiscentia carnis, quae militat adversus animam; quia caro concupiscit adversus spiritum. Superius imminet judicium Dei: horrendum est enim incidere in manus Dei viventis (Hebr. X, 31). Sollicite satis hac parte cor suum custodierat, qui dicebat: Semper enim quasi tumentes 0700C super me fluctus timui Deum (Job. XXXI, 23). Retro mortifera delectatio est, quae oritur ex recordatione praeteritorum peccatorum: ante, instantia tentationum: a sinistris vero arrogantium fratrum et murmurantium inquietudo: a dextris obedientium fratrum devotio. Possunt enim hi quoque, nisi caveatur, duobus nocere modis: aut bonis eorum actibus invidendo, aut singularem gratiam aemulando.

3. Vigilet ergo adversus carnem rigor disciplinae: contra judicium Dei, judicium propriae confessionis; et hoc sit duplex, manifestum de manifestis, occultum de occultis. Unde ait Apostolus: Si nosmetipsos dijudicaremus, non utique judicaremur (I Cor. XI, 31). 0700D Contra delectationem, quae procedit de recordatione praeteritorum peccatorum, frequentia lectionis: contra instantiam tentationis, instantia supplicis orationis: contra fratrum inquietudinem, patientia et compassio: adversus obedientium fratrum fervorem, congratulatio et discretio. Congratulatio enim expellit invidiam, discretio nimiam aemulationem.

SERMO LXXXIII. De laude humana caute recipienda.

Mel invenisti? noli multum comedere, ne forte satiatus evomas illud (Prov. XXV, 16). Potest non incongrue hoc loco mellis nomine favor humanae laudis intelligi: meritoque non ab omni, sed immoderato 0701A mellis hujus edulio prohibemur. Est enim cum utiliter humanas laudes recipimus, fraternae duntaxat intuitu charitatis, et ad salutem eorum qui nobis propterea facilius acquiescunt. Hac ergo parcitate servata, mellis hujus moderata comestio non nocebit. Si quid vero amplius est, a malo est, et in perniciem convertetur. Invento enim melle immoderatius vescitur, quisquis apponens omnino cor suum, favore humanae laudis inflatur, incrassatur, impinguatur: a quo se Propheta sanctus custodiri deprecatur a Domino, non quidem mellis, sed olei satis 1205 vicina appellatione ipsum quem praediximus favorem exprimens, ubi ait: Oleum autem peccatoris non impinguet caput meum (Psal. CXL, 5). Vis nosse quando evomat immoderatus epulator 0701B mellis edulium, quod usque ad satietatem sumens, modum parcitatis excessit? Tunc sine dubio laudes, quibus satiabatur, non alium fructum quaerens, sed favore ipso contentus humano; tunc, inquam, multa cum anxietate evomit, quod cum perniciosa delectatione comedit, cum alium quemlibet laudari audiens invidia contabescit. Mens enim dedita vanitati, et arrogantia tumens, laudem alterius, suam reputat vituperationem.

SERMO LXXXIV. De constantia adversus diabolum tentantem.

1. Duo loca sunt animae rationalis: inferior, quem regit; et superior, in quo requiescit. Inferior, quem regit, corpus; superior, in quo quiescit, Deus. De utroque potest recte intelligi quod scriptum est, Si 0701C ascenderit super te spiritus potestatem habentis, locum tuum ne dimiseris (Eccle. X, 4): vel inferiorem scilicet, regendo; vel superiorem, quiescendo. Sed hoc quod prius dixi, convenit rudibus adhuc et imperfectis, quibus loquitur Apostolus: Humanum dico propter infirmitatem carnis vestrae. Sicut enim exhibuistis membra vestra servire immunditiae et iniquitati ad iniquitatem, ita nunc exhibete membra vestra servire justitiae in sanctificationem (Rom. VI, 19). Habet quippe anima tria facere in corpore, vivificare, sensificare, regere. Sed sive auferatur vita, sive sensus perturbetur, de neutro condemnatur. Sin vero tentatori victa succumbit, hoc illi ad peccatum reputatur. Dicitur ei ergo ne ascendente super eam spiritu, locum suum deserat, hoc est, ne ingruente 0701D tentatione membra sua arma iniquitatis peccato exhibeat.

2. Notandum autem quod dicitur, Si ascenderit super te spiritus potestatem habentis. Nihil quippe adversus nos malignus spiritus potest, nisi missus aut permissus. Unde cum ejus sit voluntas semper mala, nunquam potestas est nisi justa. Nam voluntas quidem mala ex se ipso sibi inest, potestatem vero non aliunde quam a Deo habet. Quam tamen potestatem semper moderatur Dominus, ne scilicet ex nequitia voluntatis plus puniat, quam eorum exigunt merita qui puniuntur. Et haec de inferiori loco 0702A dicta sint. Caeterum de superiori hoc intelligitur, ne quietem mentis, quam in Deo habet, tentante diabolo deserat, sed undecunque ille tentaverit, ipsa in Deo fixa constanter in tranquillitate permaneat. Haec posterior sententia convenit perfectis, qui cum Elia dicere possunt, Vivit Dominus Deus Israel, in cujus conspectu sto (IV Reg. III, 14): et illud de Joanne apostolo, quia sicut ille est, et nos sumus in hoc mundo (I Joan. IV, 17). Haec, inquam, sententia convenit perfectis, qui jam in sua conversatione quodam modo imitantur statum aeternitatis.

SERMO LXXXV. De casu animae irretractabili.

Sive ad austrum, sive ad aquilonem arbor ceciderit, ibi erit (Eccle. XI, 3). Austri calor et lenitas in 0702B sacra Scriptura bonam solet habere significationem: ab aquilone vero panditur omne malum (Jerem. I, 14). Porro homines sicut arbores vidit aliquis (Marc. VIII, 24). Exciditur autem arbor in morte: et quocunque ceciderit, ibi erit; quia ibi te judicabit Deus ubi invenerit. Ibi, inquam, erit immutabiliter et irretractabiliter. Videat quo casura sit antequam cadat; quia postquam ceciderit, non adjiciet ut resurgat, sed nec ut se vertat. Quo vero casura sit arbor, si scire volueris, ramos ejus attende. Unde major est copia ramorum et ponderosior, inde casuram ne dubites, si tamen fuerit tunc excisa. Rami nostri, desideria nostra sunt: quibus ad austrum extendimur, si spiritualia fuerint; si carnalia, ad aquilonem. Quae vero praeponderent, medium corpus 0702C indicat. Ea namque praeponderant, quae secum traxerint corpus. Sic enim est corpus nostrum inter spiritum cui servire debet, et carnalia desideria quae militant adversus animam, sive potestates tenebrarum, ac si vacca sit inter raptorem et rusticum constituta. Quidquid ille minetur, 1206 quidquid intendat, si vaccam non duxerit, rusticus vicit. Sic quantumcunque saeviat malignus, quamtumcunque prava desideria crucient: si vas suum sibi vindicat anima, vicisse credenda est, ut, quemadmodum ait Apostolus, Non regnet peccatum in nostro mortali corpore: sed sicut exhibuimus membra nostra serviro iniquitati ad iniquitatem, sic exhibeamus servire justitiae in sanctificationem (Rom. VI, 12, 19).

SERMO LXXXVI. De creatione in certo pondere, mensura et numero.

0702D

1. Omnia fecisti in pondere, et mensura, et numero (Sap. IX, 21). Ad differentiam ipsius divinae essentiae dictum est. Creaturae enim in pondere, et mensura, et numero factae sunt: solus Creator his omnibus caret. Pondus in dignitate rei consideratur. In pondere igitur facta est, quae rei sui generis est comparanda, aut secundum majus, aut secundum minus, aut secundum aequale. Pondus habet, quae quanti valeat aestimari potest. Mensura vero in loco et tempore consideratur. Quod si locum solum accipimus corporalem, incorporeorum mensura in tempore 0703A erit, et non in loco. Neque enim anima in loco potest esse corporeo; nec corpus, de quo magis videtur, locus animae est. Quomodo enim corpore clauditur, quae sic vegetat exteriora, sicut interiora. Sic est in superficie cutis, sicut in visceribus intimis.

2. Sicut ex affectione carnali et consuetudine corporum sic errat anima, ut se ipsam nesciat nisi corpoream cogitare. Ubi est enim thesaurus ejus, ibi est et cor (Matth. VI, 21). Hoc sapit quod diligit. Affectionibus siquidem obligata et illita terrenis, suam ipsius faciem considerare non potest. Infixa est in limo profundi, et se ipsam non videt, sed putat formam suam esse luteam illam quam portat imaginem. Sed omnino aliter est: et aliter consideratur mensura animae secundum locum. Locus si 0703B quidem unicuique rei, finis est suae substantiae. Substantia vero animae in ratione, in memoria, in consilio, in judicio, caeterisque similibus est: quae omnia suo quoque fine clauduntur. In mensura est ergo factus omnis spiritus, praeter divinum: quia et ratio ejus, et memoria, et caetera omnia suam habent mensuram. In numero facta sunt omnia, vel secundum partium compositionem, ut sunt corpora; vel secundum varietatem et mutabilitatem, ut sunt etiam incorporea. Solus Deus est, in quem nec pondus, nec mensura cadit omnino, nec numerus. Unus Deus est, non habet sui generis cui valeat comparari. Unus est et solus ipse penitus inaestimabilis, aeternus quoque et immensus, indivisus et omnino invariabilis.

SERMO LXXXVII. De osculo sponsi, seu gratia contemplationis.

0703C

1. Osculetur me osculo oris sui (Cant. I, 1). Tria sunt oscula: primum, pedum; secundum, manuum; tertium, oris. Cum primo convertimur, pedes Domini osculamur. Duo autem sunt pedes Domini, misericordia et veritas. Hunc utrumque pedem Deus convertentium cordibus imprimit, et utrumque pedem peccator quisque, si vere convertitur, amplectitur. Si enim solam misericordiam sine veritate reciperet, per praesumptionem caderet. Rursus si veritatem sine misericordia reciperet, nihilominus per desperationem periret. Sed ut fiat salvus, ad utrumque pedem humiliter provolvitur; ut per veritatem peccata damnet, et per misericordiam veniam speret: 0703D et hoc primum osculum. Secundum osculum fit, cum primum ad bona opera consurgimus. Tunc manus Domini osculamur, cum ei nostra bona opera offerimus, vel cum ab eo virtutum dona recipimus. At vero tertium osculum tunc fit, cum jam consumpto luctu poenitentiae, jam acceptis virtutum donis, mens coelesti desiderio inspirata, ad secreta interioris cubiculi gaudia impatiens amoris introduci desiderat: cum dulcibus suspiriis, vocem animi interrumpentibus, pio cordis affectu decantat. Vultum tuum, Domine, requiram (Psal. XXVI, 8). Et ita ex vehementi desiderio fit ei praesens Sponsus, quem sic amat, 1207 quem sic affectat, cui sic suspirat. 0704A Primum itaque osculum fit in remissione peccatorum, et dicitur propitiatorium. Secundum fit in donis virtutum, et vocatur muneratorium. Tertium fit in contemplatione coelestium, et vocatur contemplatorium.

2. Sciendum est autem esse duo genera contemplationis. Quidam enim sunt qui ascendunt, et cadunt: alii vero qui rapiuntur, et descendunt. Ascendunt sicut illi, de quibus scriptum est: Cum cognovissent Deum, non sicut Deum glorificaverunt, aut gratias egerunt. Gratias non egerunt, quia viribus suis et ingenio tribuerunt quod Deus revelavit illis. Ideo sequitur casus eorum: et evanuerunt in cogitationibus suis. Dicentes enim se esse sapientes, stulti facti sunt (Rom. I, 21, 22). Electi vero rapiuntur, sicut Paulus 0704B et sui similes. Sed et descendunt, ut ea quae per excessum mentis viderint, loquantur parvulis: eo sane modo quo capiantur ab ipsis. Rapitur Paulus cum dicit: Sive mente excedimus, Deo. Descendit cum dicit: Sive sobrii sumus, vobis (II Cor. V, 13). Hoc posteriori genere contemplationis rapi desiderat anima perfecta in castissimos amplexus Sponsi sui, dicens: Osculetur me osculo oris sui. Ac si diceret: Ego non viribus meis, non industria, non meritis ad contemplanda gaudia Domini mei assurgere valeo: sed ipse osculetur me osculo oris sui, id est ejus gratia fiat; non per doctrinam, non per naturam, sed per gratiam suam osculetur me osculo oris sui. Miro autem modo gratiam operantis, et opus, et modum operis eleganter expressit. Cum enim dicit, osculetur, 0704C operantis gratia monstratur: cum autem supponit, osculo, ipsum opus, id est contemplatio, designatur; cum vero adjungit, oris sui, modum operis, scilicet quo fiat contemplatio, evidenter expressit. Per os quippe Verbum intelligitur.

3. Fit autem contemplatio ex condescensione Verbi Dei ad humanam naturam per gratiam, et exaltationem humanae naturae ad ipsum Verbum per divinum amorem. Nec absurdum cuiquam videri debet, si in contemplatione Verbi Dei haec ita distinguamus: cum ejusdem quoque Verbi Dei incarnationem eodem ordine factam Evangelium testetur. Ibi etenim gratia praemittitur, cum ab angelo Virgo salutatur: Ave, inquit, gratia plena. Etenim cujus 0704D sit, et quanta sit ipsa gratia, subjungit, dicens: Dominus tecum. Opus etiam ejusdem gratiae subinfertur, cum dicitur: Benedictus fructus ventris tui. Fructus namque ventris tui, incarnatio est Verbi. Modus vero tanti operis edocetur, ubi dicitur: Spiritus sanctus superveniet in te, et virtus Altissimi obumbrabit tibi (Luc. I, 28, 35). In quibus operibus Verbi, sive his quae de Evangelio protulimus, sive his quae de Canticis canticorum exposuimus, manifeste stat, et istam scilicet incarnationem ex sola ubertate divinae gratiae esse factam; nec illam, id est contemplationem, quandoque humana voluntate, sed divino tantum munere provenire posse.

0705A 4. Et notandum, quod haec ipsa contemplatio tribus modis pro diverso statu temporum distinguitur. Et primo quidem vocatur cibus; secundo, potus; tertio, ebrietas. Unde et in consequentibus electi quoque voce Sponsi invitantur, dicentis: Comedite, amici, et bibite, et inebriamini, charissimi (Cant. V, 1). Prius comedunt, dum in carne adhuc corruptibili degunt. Postmodum vero corpore exuti, et in coelum translati, jam bibere dicuntur eadem quae prius comederant; quia jam per speciem contemplantur sine labore, quae prius per fidem crediderant, dum in corpore positi peregrinarentur a Domino, et in sudore vultus sui vescerentur pane suo: sicut et nos facilius suminus ea quae bibimus, quam illa quae mandimus; quia in illis nonnullus labor, in his levis 0705B est transitus. In hoc ergo statu positi sancti bibere quidem possunt, sed inebriari non possunt; quoniam a perfectissima contemplatione divinitatis quodam modo retardantur, dum adhuc resurrectionem sui corporis in fine saeculi praestolantur. Qua facta ita corpus menti, et Deo mens inhaerebit, ut jam deinceps nihil sit, quo ab interna ebrietate contemplationis revocari possit. Prima itaque invitatione qui comedunt, 1208 vocantur amici, id est chari; in secunda quia bibunt, chariores; in tertia quia inebriantur, charissimi.

5. Quia meliora sunt ubera tua vino (Cant. I, 1). Duo sunt ubera sponsae, unum congratulationis, alterum compassionis. Unde Apostolus his duobus parvulos fovens: Gaudere, ait, cum gaudentibus, 0705C flere cum flentibus (Rom. XII, 15). Vinum accipitur desiderium saeculare, de quo scriptum est: Fel draconum vinum eorum, et venenum aspidum insanabile (Deut. XXXII, 33).

6. Fragrantia unguentis optimis (Cant. I, 2): innuit quod aliqua sunt unguenta bona, aliqua meliora, quibus omnibus superferantur haec optima. Dicamus ergo tria genera esse unguentorum. Primum fit de recordatione peccatorum, cum pro ipsis compungimur, et veniam petimus. Et hoc unguentum bonum est, quia cor contritum et humiliatum Deus non speruit (Psal. L, 19), Effunditur autem ad pedes Domini, ibique remunerationem accipit, scilicet remissionem peccatorum, cum Dominus dicit: Remittuntur 0705D ei peccata multa, quoniam dilexit multum (Luc. VII, 47). Secundum unguentum fit de recordatione beneficiorum Dei. Et hoc recte ad caput effunditur; quia virtutes nonnisi ad Deum, a quo sunt, referuntur. Hoc autem unguentum jam charius est; quia de hoc scriptum est: Utquid perditio ista unguenti facta est? Poterat enim venundari plus quam trecentis denariis, et dari pauperibus. Sed hanc perditionem approbat Dominus, cum dicit: Sinite eam. Quid illi molesti estis? Pauperes enim semper habetis vobiscum, me autem non semper habebitis. Non solum approbat, sed etiam remunerat, cum dicit: Amen dico vobis, ubicunque praedicatum fuerit hoc Evangelium in toto mundo, dicetur et quod haec fecit in memoriam 0706A ejus (Matth. XXVI, 8-13; Marc. XIV, 4, 9). Tertium ergo unguentum componitur de pretiosis aromatibus, sicut de quibusdam sanctis mulieribus scriptum est quod emerunt aromata, ut venientes ungerent Jesum (Marc. XVI, 1). Sed hujus tertii unguenti non fit aliqua effusio vel perditio; quia noluit Dominus illud super corpus suum mortuum effundi, sed servari vivo corpori suo, id est Ecclesiae sanctae, cui nimirum mulieres, quae cum unguentis venerant, mittuntur resurrectionem evangelizare. Primum itaque unguentum vocatur unguentum compunctionis, et absumitur igne contritionis; secundum, devotionis, et absumitur igne charitatis; tertium vocatur unguentum pietatis, quod non absumitur, sed integrum conservatur.

SERMO LXXXVIII. De recto usu donorum Dei.

0706B

1. Sicut de Christo duo sunt, unum nobis incognitum, scilicet generatio divina, de qua scriptum est: Generationem ejus quis enarrabit? (Isa. LIII, 8.) alterum cognitum, ut generatio vel opera humana: ita etiam de Spiritu sancto aliud ejus nostris est mentibus occultum, scilicet, quomodo procedat a Patre et Filio, cum sit aequalis et coaeternus eidem Patri et Filio; aliud vero ipso docente manifestum, videlicet quibus modis operetur gratiam suam in nobis. Duplex quippe est operatio sancti Spiritus. Operatur enim in nobis aliud propter nos; aliud propter proximos. Propter nos, id est propter utilitatem nostram, operatur in nobis primo compunctionem, consumendo 0706C peccata: secundo, devotionem, ungendo et sanando vulnera: tertio, creando intellectum, tanquam pane confirmat nos et roborat: quarto, haec ipsa multiplicius augendo, et amorem infundendo, quasi vino inebriat. Caetera charismata, id est sapientiae consilia, et hujusmodi, dantur nobis ad utilitatem aliorum. Unde Apostolus cum de distributione donorum loqueretur, non ait simpliciter, Alii datur sapientia. alii scientia; sed addidit dicens, sermo scientiae, sermo sapientiae (I Cor. XII, 8): ut ostenderet quod hujusmodi dona propter alios dantur, scilicet ut alii aedificentur.

2. In quibus operibus cavendum est duplex periculum: ne vel illa quae dantur propter nos, dividamus 0706D proximis; vel illa quae propter proximos, reservemus 1209 nobis. Si enim quae pro utilitate aliorum accepimus, retinemus tantum nobis, charitatem non habemus, et dicitur nobis: Sapientia abscondita, et thesaurus invisus, quae utilitas in utrisque? (Eccli. XX, 32.) Rursus si de donis Dei velimus innotescere hominibus, non Deo in occultis cordis placere, humilitatem perdimus, et merito illa voce increpamur: Quid habes quod non accepisti? (I Cor. IV, 7.) Sic utroque modo periclitamur, hinc humilitatem, illinc amittendo charitatem. Et quis sine humilitate et charitate potest salvus fieri? Rectus ergo profectus nostri ordo est, ut illis donis, scilicet compunctione et caeteris, studeamus impleri primum; deinde, si 0707A per gratiam Spiritus sancti caetera supercreverint, id est sapientia et scientia, curemus illa proximis partiri. Ita sane obtinebimus illud Spiritus sancti donum, quod vocatur discretio spirituum, si et ea quae nobis tantum congruunt, nobis reservemus, et ea quae ad aliorum utilitatem conferuntur, nobis largiamur et proximis.

SERMO LXXXIX. De osculo a sponsa desiderato, id est Spiritu sancto.

1. Osculetur me osculo oris sui (Cant. I, 1). Os Patris intelligitur Filius. Nemo autem novit Filium, nisi Pater; et nemo novit Patrem, nisi Filius, et cui voluerit Filius revelare (Matth. XI, 27). At vero cuicumque fit ista revelatio, sive Patris, sive Filii, non fit nisi per Spiritum sanctum. Hinc est quod cum 0707B Petrus dixisset Domino: Tu es Christus Filius Dei vivi, ille respondit: Beatus es Simon Bar Jona, quod interpretatur, Filius columbae; quia caro et sanguis non revelavit tibi, sed Pater meus qui est in coelis (Matth. XVI, 16, 17). Et Apostolus cum praemisisset, quod oculus non vidit, et auris non audivit, et caetera, statim subjunxit, nobis autem revelavit Deus per Spiritum suum (I Cor. II, 9, 10). Videtur ergo sponsa gratiam habere Spiritus sancti, per quam cognoscat Filium aequalem Patri. Nec dicit, Osculetur me ore suo, quod solius Filii est dicere, non cujusquam creaturae, quippe quae nullo modo potest esse aequalis Patri: sed, osculo oris sui. Porro osculum commune est osculantis et osculati. Si igitur se invicem osculantur Pater et Filius, quid est eorum osculum nisi 0707C Spiritus sanctus?

2. Hoc itaque flagrat sponsa osculari: Osculetur me, inquiens, osculo oris sui. Hoc osculum testatur etiam Paulus eam accepisse, cum dicit: Quoniam estis filii, misit Deus Spiritum Filii sui in corda nostra, clamantem, Abba, Pater (Galat. IV, 6). Hoc osculum pollicebatur et ipse Salvator, cum ad instantiam orationis exhortaretur discipulos: Si vos, inquit, cum sitis mali, nostis bona data dare filiis vestris, quanto magis Pater vester qui in coelis est, dabit bona, id est Spiritum bonum, petentibus se (Matth. VII, 11; Luc. XI, 13). Ex hujus osculi impressione suscipit anima rationalis ab ipso Sponso suo, Verbo Dei, cognitionem, et amorem veritatis, quae duo quasi labia imprimit ei ipsa Dei virtus et 0707D Dei sapientia. Siquidem sapientia cognitionem, virtus confert amorem. Habet et ipsa anima similiter duo labia, quibus osculatur Sponsum suum, id est rationem et voluntatem. Rationis est percipere sapientiam, voluntatis virtutem. Si sola ratio percipiat sapientiae cognitionem, et voluntas non habeat virtutis amorem, non est plenum osculum; aut si sola voluntas obtineat amorem, et ratio minime percipiat cognitionem, nihilominus est semiplenum. Tunc vero plenum et perfectum est, quando et sapientia illustrat rationem, et virtus afficit voluntatem.

SERVO XC. De triplici unguento, compunctionis, devotionis, pietatis.

0708A

1. Duo sunt pedes Dei, misericordia et judicium. His circuit et perambulat jugiter spirituales mentes, exsultans ut gigas ad currendam viam (Psal. XVIII, 6): si tamen tales sunt, de quibus merito dicat, Habitabo in illis, et deambulabo in eis (II Cor. VI, 16). Hos ergo pedes primo ungit anima peccatrix illo primo unguento, quod dicitur compunctionis. 1210 Denique Maria, quae peccatrix erat, unxit pedes Jesu. Nec mediocre sane unguentum hoc videatur, de quo scriptum est: Et domus impleta est ex odore unguenti (Joan. XII, 3). Nec mirum, cum etiam in 0708B coelestibus sentiatur hujusmodi unguenti fragrantia, Veritate attestante quae ait: Gaudium est angelis Dei super uno peccatore poenitentiam agente (Luc. XV, 10). Verum quantumlibet unguentum hoc pretiosum videatur, tamen comparatum alteri, quod appellatur devotionis, et conficitur ex memoria beneficiorum divinorum, quo et ungitur caput Domini, vile et nullius pretii intelligitur. Denique de illo dicitur. Cor contritum et humiliatum, Deus non despicies (Psal. L, 19): de isto vero, Sacrificium laudis honorificabit me (Psal. XLIX, 23). Caput ex eo ungis, cum de suis donis Deo gratias agis; siquidem caput Christi, Deus (I Cor. XI, 3). Deitas ergo in Christo tangitur, quoties ad laudem ipsius ejus beneficia memoramus: sicut non tam deitas quam humanitas necesse 0708C est ut cogitetur, cum non ejus dona, sed nostra peccata recordamur.

2. Nam in carnis assumptione duos illos pedes ad hoc accepisse cognoscitur, id est misericordiam et judicium, ut peccator, qui ad caput, id est ad deitatem, accessum non habebat, ad pedes, id est ad humanitatem, accederet. Nisi enim pes ille, quem diximus misericordiam, ad hominem assumptum pertineret, Paulus de illo non diceret: Tentatum autem per omnia pro similitudine absque peccato, ut misericors fieret (Hebr. IV, 15). Et nisi judicium aeque ad hominem pertineret, ipse homo Deus de se ipso non dixisset: Et potestatem dedit ei judicium facere, quia filius hominis est (Joan. V, 27). Itaque ad hos pedes Viri doloris, et scientis infirmitatem, 0708D peccator accedere non dubitans, fidenter loquitur: Nunc autem cum fiducia accedimus ad thronum gratiae. Non enim habemus Pontificem qui non sciat compati infirmitatibus nostris (Hebr. IV, 16, 15). Peccatrix ergo ad pedes, justa ad ungendum caput accedit. Tanto autem unguentum capitis illo alio, quod pedibus apponitur, pretiosius est aestimandum, quanto species quibus conficitur, illis constat esse pretiosiores. Has quippe facile et absque labore in nostra regione reperimus. Peccatores siquidem omnes sumus. Porro illas difficile ac de longinquo 0709A valde, utpote de paradiso Dei, asportatas suscipimus. Omne enim datum optimum, et omne donum perfectum desursum est, descendens a Patre luminum (Jac. I, 17). Quid denique hujuscemodi unguento excellentius, de cujus effusione etiam Apostoli murmurasse dicuntur, dicentes: Utquid perditio haec? potuit enim venundari, et dari pauperibus.

3. Sed et nunc quoque cum forte videtur quispiam vacare Deo, tantaeque devotionis et gratiae, ut merito credatur ungere caput Christi, persistens jugiter in sancta quiete, et gratiarum actione, et divinae delectatione devotionis, non desunt qui hoc perditionem dicant, et justo, ut sibi videtur, murmure conqueruntur, quod is qui pluribus prodesse poterat, quiescat sibi: non quod sanctitati invideant, sed 0709B quod provideant charitati. Caeterum ipsa charitas Deus hujuscemodi animae plerumque parcit, quam videt spiritualibus studiis delectari, maximeque si talem eam noverit, quae adhuc pusillanimitate et imbecillitate ut mulier sit, et necdum in virum perfectum profecerit. Quod utique melius ipse discernit qui intuetur cor, quam homines qui in facie tantum vident, et secundum faciem judicant, cum videlicet minime attendunt, non esse ejusdem facilitatis devote quiescere, et fructuose occupari; humiliter subesse, et utiliter praeesse; regi sine querela, et regere sine culpa; obedire sponte, et imperare discrete; bonum denique esse inter bonos, et bonum inter malos; imo etiam esse pacatum inter filios 0709C pacis, et his qui oderunt pacem exhiberi pacificum. Sciens ergo Jesus qui sint, quive non sint idonei implicari curis pro tali delicata anima, quam pro sui adhuc teneritudine tractandis negotiis minus sufficere sentit adversus aliud sentientes, et ob hoc ejus quietem, tanquam infructuosam, bono quidem zelo, sed non secundum scientiam insimulantes, ipso respondet effectu: Quid molesti estis 1211 huic mulieri? Nam etsi (quod fatendum est) melius est ad quod illam trahere tentatis, bonum tamen opus est quod operata est in me. Sinite eam interim operari bonum quod potest. Novi enim ego quod adhuc mulier sit. Cum autem mutatione dexterae Excelsi de muliere factus fuerit vir (quod et me, quando tamen erit, latere non poterit, quia me provocante 0709D promovebitur, me quoque servante tenebitur), tunc melior erit iniquitas viri, quam nunc benefaciens mulier (Eccli. XLII, 14). Unde et illud melius spero. Nec reputo perditionem unguenti hujus effusionem, in quo et mulieris devotio designatur, et mea praefiguratur sepultura. Huc accedit, quod tam late suam fragrantiam circumquaque diffundit: quare ubicunque praedicatum fuerit hoc Evangelium, dici etiam habeat quod et haec fecit in ejus commemorationem (Matth. XXVI, 8-13).

4. Jam ad tertium unguentum accedamus. Sane inoduorum praemissorum alterutra collatione, priore sequens absque omni ambiguitate cognoscitur esse 0710A metius, longeque excellentius. Illud autem mirum videtur si tertium aliquod inveniri queat, quod ambobus jure debeat anteponi, juxta quod optimum unguentum sponsa sua redolere ubera glorietur. Alioquin optima non sunt, si non vincunt et meliora: sicut et meliora veraciter non dicuntur, nisi quae superant bona. Porro tantae excellentiae unguentum illud secundum, quo caput ungitur, inventum est, ut vix quaelibet ei divitiae, non dico praeferri, sed nec saltem conferri posse videantur. Ego tamen non crediderim sponsam esse mentitam; quippe quae habeat sponsum ipsam Veritatem, cujus et hic verba loquitur, qui utique sicut fallere non vult, ita nec falli potest. Alioquin frustra desiderat et suspirat veritatis amplexibus jungi, mentiens veritati. Quae 0710B enim mendacio societas cum veritate? Quin potius veritas perdit omnes qui loquuntur mendacium (Psal. V, 7).

5. Fortassis in Evangelio si quaerimus, inveniemus praecessisse et hujus figuram. Maria, inquit, Magdalene, et Maria Jacobi, et Salome emerunt aromata, ut venientes ungerent Jesum (Marc. XVI, 1). Videsne in prima fronte propositi capituli, quanti aestimandum sit etiam hoc materiale unguentum, cujus aromatibus comparandis non una vel duae sufficere potuerunt? Una primum, una et secundum attulit unguentum. Ad hoc autera comparandum et praeparandum tres pariter convenerunt, ut simul videlicet emerent quod per se singulae non poterant, et sic 0710C venientes ungerunt Jesum. Non solum pedes, aut solum caput, sed, ut venientes, inquit, ungerent Jesum, id est totum corpus. Sed attende, quod tam pretiosi hujus unguenti Christus pati noluerit perditionem fieri: et ideo non invento corpore reportarunt illud, et jussae sunt exhibere vivo, quod praeparaverant mortuo. Quod et fecerunt, cum protinus nuntiato gaudio resurrectionis, discipulorum, qui procul dubio membra Christi, et membra viva erant, tristia corda delinire curarunt. Quae utique membra nisi plus illo crucifixo corpore Christus diligeret, pro his illud crucifigendum non tradidisset. Liquet itaque, quod duo illa tanto hoc ultimum praecellit unguenta, quanto Christus [videtur legendum Christo ED. P.] hoc suum corpus, id est Ecclesiam, cui exhibetur, 0710D illo quod ex eo ungi voluit, quod et propter hujus redemptionem tradi voluit, constat esse amabilius

SERMO XCI. De tribus emissionibus.

1. Emissiones tuae paradisus (Cant. IV, 13). Vox illius coelestis Jerusalem, congaudentis huic quae peregrinatur in terris. Sunt autem tres emissiones. Prima, conjugatorum poenitentium in mundo: secunda, conversorum continentium in claustro: tertia, praelatorum praedicantium, et orantium pro Dei populo. De prima emissione, id est poenitentia, dicunt angeli, quibus gaudium est super uno peccatore 0711A poenitentiam agente (Luc. XV, 10): Quae est ista quae ascendit per desertum sicut virgula fumi, etc. 1212 Ascendere autem dicitur haec anima poenitens per desertum, terram scilicet inviam et inaquosam, peccatorum suorum recordando. Ascendit sicut virgula, eadem peccata humiliter confitendo. Quae confessio recte fieri sicut virgula fumi dicitur, quia per plures peccatorum species, tanquam fumus de thuribulo per plura foramina derivatur. Et notandum quod cum fumus nunquam habeat splendorem; nonnunquam tamen habere possit odorem. Quod hic fumus confessionis odorem quemdam pietatis habeat, innuitur ex his quae subjunguntur: Ex aromatibus myrrhae et thuris, et universi pulveris pigmentarii (Cantic. III, 6). Confessionem debet semper 0711B comitari myrra et thus, id est mortificatio carnis, et oratio cordis. Altorum enim sine altero, aut parum, aut nihil prodest. Nam si quis carnem mortificet, et orare dissimulet, superbus est et dicitur ei: Nunquid manducabo carnes taurorum, aut sanguinem hircorum potabo? (Psal. XLIX, 13.) Item si oraverit, et carnem suam mortificare neglexerit, audiet: Quid vocatis me, Domine, Domine, et non facitis quae dico? (Luc. VI, 46.) et illud: Qui avertit aurem suam ne audiat legem, oratio ejus erit exsecrabilis (Prov. XXVIII, 9). Utrumque ergo alteri suffragatur, dum constat quod alterum sine altero reprobatur.

2. Sequitur: Et universi pulveris pigmentarii. Post recordationem et confessionem peccatorum, post mortificationem et orationem exhibendus est fructus 0711C eleemosynarum. Quae bene pulvis dicuntur, quia de terrena substantia fiunt: pigmentarii vero, quia suavissimum odorem emittunt. Hinc est quod Cornelio bene agenti dictum est: Orationes tuae et eleemosynae tuae ascenderunt (Act. X, 4). Vel universi pulveris pigmentarii ideo dicitur, quia non solum magna, sed etiam minima quaeque peccata conterenda sunt per confessionem, et diluenda per compunctionem. Haec de prima emissione dicta sufficiant.

3. Secunda est vita continentium in claustro vel cremo. In hac emissione nulla fit deserti mentio, aut fumi seu poenitentiae; sed lucis, splendoris, atque virtutis. Denique in hujus laude angelica voce cantatur: Quae est ista quae ascendit sicut aurora consurgens, pulchra 0711D ut luna, electa ut sol, terribilis ut castrorum acies ordinata? (Cantic. VI, 9.) In quibus verbis triplex virtus ejus ostenditur, humilitas, castitas, charitas. Aurora quippe finis est noctis et initium lucis. Nox autem vitam peccatoris, lux significat vitam justi. Aurora ergo quae fugat tenebras, lucem nuntiat, merito humilitatem designat; quia sicut illa diem et noctem, ita ista dividit justum et peccatorem. Nam hinc, id est ab humilitate, justus quisque incipit, et inde proficit. Unde etiam ipsa aurora consurgens dicitur, ut videlicet virtutum structura surgens ab humilitate, tanquam proprio fundamento erigatur. Igitur ad ostendendam ejus humilitatem dictum est: Sicut aurora consurgens. Illud vero quod sequitur, Pulchra ut luna, castitatem demonstrat. Porro luna 0712A dicitur splendorem suum non a se habere, sed a sole trahere: quantoque magis solis conspectui cernenda opponitur, tanto majore sui parte ab ejusdem solis lumine illustratur. Similiter congregatio, seu quaeque fidelis anima, si veri Solis obtutibus offeratur intuenda, sine dubio ex visione illius admittit protinus in se decus quoddam pulchritudinis, et venustatem castitatis. Unde fit ut ex ejus lumine crescens et proficiens, etiam ad perfectionem provellatur, ut recte dicatur de illa quod sequitur:

4. Electa ut sol. Quare ut sol? An ideo quia fulgebunt justi sicut sol in regno Patris corum? (Matth. XIII, 43.) Sed ibi unde sicut sol fulgebunt, nisi de splendore vestis nuptialis? (Matth. XXII, 11.) Ipsa est enim, qua utique in terris positi vestiendi erant illi, 0712B quibus dictum est: Vos autem sedete in civitate, donec induamini virtute ex alto (Luc. XXIV, 49). Hac virtute charitatis, quam vestis illa nuptialis significat, quisquis indutus fuerit, eamque in se recte ordinaverit, erit procul dubio terribilis hostibus suis ut castrorum acies ordinata. Nam de caeteris quidem virtutibus quantascunque sine charitate habuerit, non curant daemones. Cum vero charitatem et ipsam ordinatam in acie 1213 viderint, illico praecipites aguntur in fugam. Potest in eo quod dicitur electa ut sol, perseverantia intelligi, quae tantum electorum est. In eo autem quod sequitur, terribilis ut castrorum acies ordinata, discretio mater virtutum, per quam terrentur et fugantur daemones, acquiruntur et conservantur virtutes. Possunt et alia multa in 0712C hac secunda emissione congrue et intelligi et dici; sed haec pauca de multis dixisse sufficiat.

5. Tertia emissio convenit sanctis praedicatoribus, de quorum vita et doctrina etiam vox illa sub admiratione profertur: Quae est ista quae ascendit de deserto deliciis affluens, innixa super dilectum suum? (Cantic. VIII, 5.) In prima emissione dictum fuerat, Quae est ista quae ascendit per desertum; in hac autem, Quae ascendit de deserto: quia nimirum ibi poenitentes compungunt spinae, per quas incedunt; hic vero doctores quidquid de saeculo subripere potuerunt, sublimi mente calcaverunt. Ideo dictum est, de deserto deliciis affluens. Sed quaerendum est, quae sint illae deliciae, quibus affluere dicuntur; et quis 0712D ille dilectus, aut cur super cum inniti dicantur. Neque enim parvae aestimandae sunt, quae a supernis civibus deliciae nominantur. Siquidem hujuscemodi deliciae mentis sunt, non ventris; animi, non corporis; spiritus, non carnis; rationis, non sensualitatis, interioris, non exterioris hominis. Quas ut breviter aliquo modo describam, ipsae sunt abundans infusio gratiae spiritualis. Beata illa anima, cui talis gratia infunditur, quae in benedictionibus supernae dulcedinis praevenitur, ut templum Dei et oraculum Spiritus sancti efficiatur. Tali quippe animae deesse non possunt divitiae salutis, sapientia et scientia, et ejusdem salutis optimus thesaurus, timor Domini. Quibus deliciis cum abundaverit et repleta fuerit, exaltet jam in ecclesiis Dominum, et in cathedra seniorum 0713A laudet eum. Quod in aure audivit in cubiculis, praedicet jam super tecta, et sic affluet deliciis. Affluere enim dictum est, verbo doctrinae insistere, exemplo vitae lucere, opus spirituale instanter exercere.

6. Sed necesse est ut in his omnibus non suam, sed auctoris sui quaerat gloriam. Ipse est enim dilectus ejus, de quo scriptum est: Ego dilecto meo, et dilectus meus mihi (Cantic. II, 16); et de quo Pater: Hic est filius meus dilectus; ipsum audite (Luc. IX, 35). Super quem innitendum est, ut videlicet illius gratiae auxilio ascribatur opus ejus, a quo omnia, per quem omnia, et ad quem omnia referuntur. Cur autem super eum inniti debeat, ipse dilectus qui docet hominem scientiam, plenius nos 0713B doceat. Ait ille discipulis quos hujusmodi deliciis implebat: Ego sum vitis, vos palmites. Sicut palmes non potest facere fructum, nisi manserit in vite; sic et vos nisi in me manseritis: et iterum, Sine me, inquit, nihil potestis facere (Joan. XV, 4, 5). Ac si aperte diceret: Si deliciis vultis affluere, innitimini super me. Sed jam videamus, quomodo illi affluant et innitantur. Veniat in medium unus pro omnibus ille praedicator egregius. Eia, beatissime Paule, afflue deliciis tuis. Certe cum Evangelium ab Jersusalem per circuitum ad Illyricum praedicasses; cum sine sumptu ipsum Evangelium posuisses; cum coelestes thesauros fideique sacramentum Graecis ac Barbaris, sapientibus et insipientibus, ut prudens ac fidelis dispensator, erogasses; cum mortificationem Jesu 0713C in tuo mortali corpore circumtulisses; et inter multas admirandas virtutes tuas, quas tu potuisti facere, nos vix possumus enarrare, etiam illud cum omni auctoritate, sine omni arrogantia, cum esses Apostolorum tuo judicio minimus, tamen ausus es dicere: Gratia Dei in me vacua non fuit, sed abundantius omnibus illis laboravi. Magnae, et, ut ita dicam, deliciosae deliciae! Sed ne illas amittas, innitere super dilectum tuum. Non autem ego, inquit, sed gratia Dei mecum (I Cor. XV, 10). Rursum afflue; quoniam, ut verum fatear, delectant valde tales deliciae. Omnia possum, ait. Iterum innitere. In eo, inquit, qui me confortat (Philipp. IV, 13). Item dicit Apostolus, Qui gloriatur, in Domino glorietur (II Cor. X, 17): 0713D hoc est, qui deliciis affluit, super dilectum suum innitatur.

7. Haec de tribus emissionibus in significatione trium 1214 generum hominum, quos in hac vita continet sancta Ecclesia, quas etiam apud Ezechielem designant Noe, Daniel, et Job (Ezech. XIV, 14), adjuvante Domino diximus; quamvis in singulis quibusque perfectis possint non inconvenienter assignari. Et in his quoque prima emissio est poenitentia; secunda, justitia; tertia, doctrina. Primo enim poenitendo convertuntur; secundo bene vivendo justitiam exercent; tertio, si bene profecerint, ipsam justitiam, quam vita tenent, verbo docent. 0714A Sed quoniam virtutibus insidiantur vitia, et ita juxta sunt posita, ut qui ab illis deviaverit, istorum laqueos incurrat, oportet ut sit poenitentia sine pudore, ne scilicet erubescat confiteri commissa peccata; caveat justitia simulationem, eliminet praelatio elationem. Ubi enim magnitudo gratiarum est, ibi etiam magnitudo discriminis est.

SERMO XCII. De triplici introductione, in hortum, in cellarium et in cubiculum.

1. Veni in hortum meum, soror mea sponsa (Cantic. V, 1). Alibi dicitur, Introduxit me rex in cellarium suum (Cantic. I, 3); alibi dicitur, in cubiculum suum (Cantic. III, 4). Haec triplex introductio fit animae rationali a Sponso suo, Verbo scilicet Dei, 0714B secundum triplicem sensum Scripturarum, historicum, moralem, mysticum. In horto est historicus, in cellario moralis, in cubiculo mysticus. In horto, id est in historia, continetur triplex Trinitatis operatio: creatio coeli et terrae, renovatio coeli et terrae, confirmatio coeli et terrae. Pater creavit, Filius reconciliavit, Spiritus sanctus confirmavit. Et aliud tempus est creationis, aliud reconciliationis, aliud confirmationis: sicut et in horto aliud est tempus plantationis, aliud fructus colligendi, aliud vescendi. Creatio et reconciliatio sunt praesentis; confirmatio, futuri saeculi. In principio temporis creavit Pater, in plenitudine temporis reconciliavit Filius, post omne praesens tempus confirmabit Spiritus sanctus. De Patre dixit Filius: Pater meus usque modo operatur; et de se subjunxit: 0714C Et ego operor (Joan. V, 17). Similiter et Spiritus sanctus in consummatione saeculi vere poterit dicere: Pater et Filius usque modo operantur; et ex hoc jam operor ego: cum scilicet jam fecerit corpora nostra spiritualia, corpusque adhaeserit spiritui, et spiritus Deo; hoc ipsum corpus eodem Spiritu sancto sic confirmante, ut jam deinceps absque ullo temporis intervenientis momento fiat quod scriptum est, Qui adhaeret Deo, unus spiritus est (I Cor. VI, 17). De creatione instruit nos vetus Testamentum, et promittit reconciliationem. Reconciliationem exhibet novum Testamentum, et spondet confirmationem.

2. Secunda introductio est in cellarium. Hoc cellarium 0714D continet moralem scientiam, et habet tres distinctas mansiones. Prima dicitur aromatica: secunda fructuaria: tertia, cella vinaria. In prima sunt qui bene se habent cum praelatis; in secunda, qui cum aequalibus; in tertia, qui cum subditis. Est ergo prima cella disciplinae; secunda, naturae; tertia, gratiae. Qui enim perfectae conversationis nititur cumulum attingere, fit primum discipulus, et ingreditur cellam disciplinae, in qua mores ejus a magistro variis virtutibus, velut a pigmentariis aromata diversis speciebus componuntur. Unde et ista cella dicitur aromatica, quia tales quique dum ultro amplectuntur disciplinae laborem, optimum aliis exemplo suo effundunt imitationis 0715A odorem. Inde consequenter ingrediuntur in secundam cellam naturae: quoniam illi quidem caeteris condiscipulis concordare facile possunt, qui sub magistro propriam voluntatem frangere didicerunt. Et haec cella, ubi cum caeteris communiter vivitur, congrue cella naturae dicitur; quia omnes homines aequales quidem natura genuit, sed alios aliis meritorum causa vel praeposuit, vel supposuit. Dicitur etiam fructuaria, quia magnae utilitatis est, si quisque gratiam quam accepit, in alterutrum admininistrat, unde scriptum est: Frater fratrem adjuvans, exaltabitur sicut civitas munita (Prov. XVII, 19). Et item dicit propheta: 1215 Ecce quam bonum et quam jucundum, habitare fratres in unum (Psal. CXXXII, 1). At vero cum consummati plene fuerint in 0715B hac secunda cella naturae, tunc tandem ingredi possunt tertiam, quae est gratiae: ut etiam caeteris instituendis praesint, qui cum caeteris juste et sine querela vixerint. Et haec quoque cella dicitur vinaria; ut scilicet ferveant charitate, qui caeteris praesunt in regimine. Dicitur etiam cella gratiae, quod nomen scilicet aliis quoque duabus possit esse commune. Nam et disciplina, et socialis vita donum gratiae est. Ista tamen sibi illud vindicat specialiter: quoniam quidem multum facile est subjici vel sociari; rarum vero et difficile ad aliorum regimen utiliter quemvis posse transferri.

3. His tribus cellis continentur et formantur omnium hominum mores. Omnes enim homines vel sunt praelati, vel aequales, vel subditi. Quemadmodum 0715C autem eliguntur de hortis quaeque potiora, et in cellariis reponuntur, ubi etiam distincta habent loca, in quibus serventur: ita de historia sumitur, et quasi reconditur in cellario moralis sensus, unde omnis humana vita instruatur. Legunt etenim ibi praelati, quales se exhibere subditis debeant, cum eis dicitur: Non dominantes in clero, sed forma facti gregis (I Petr. V, 3); et illud: Non quia dominamur fidei vestrae, sed adjutores sumus gaudii vestri (II Cor. I, 23); et Dominus in Evangelio: Bonus pastor animam suam dat pro ovibus suis (Joan. X, 11). Inveniunt etiam in eadem Scriptura aequales qualiter se habere debeant invicem, cum legunt: Alter alterius onera portate, et sic adimplebitis legem 0715D Christi (Galat. VI, 2); et illud: Honore invicem praevenientes (Rom. XII, 10); et multa in hunc modum. Habent ibi et subditi quod eorum mores componat, quomodo scilicet subdi eos majoribus oporteat, quibus dicitur: Obedite praepositis vestris, et subjacete eis. Ipsi enim pervigilant, quasi rationem reddituri pro animabus vestris (Hebr. XIII, 17).

SERMO XCIII. De dentium proprietatibus, ad monasticae vitae professionem relatis.

1. Dentes tui sicut grex tonsarum, quae ascenderunt de lavacro, omnes gemellis fetibus, et sterilis non est in eis (Cantic. IV, 2). Spiritus sanctus, de 0716A cujus secretiori fonte Canticorum flumen emanat, in his (ut sentio) dentibus mysteria nobis non parva commendat. Non sunt hi dentes de quibus dicitur, Deus conteret dentes eorum in ore ipsorum (Psal. LVII, 7); vel de quibus ad virum sanctum vox divina proclamat, Per gyrum dentium ejus formido (Job. XLI, 5); sed dentes isti lacte candidiores; quippe sponsae sunt, cujus speciem concupivit Altissimus, quae non habet maculam neque rugam. Cum enim tota candida sit, candidior probatur in dentibus. Nova tamen et inaudita comparatione in illius laudes perorat, dicens: Dentes tui sicut grex tonsarum. Quid in hac, rogo, similitudine dignum est, ut eam de coelestibus arcanis descendisse credamus? Magnum prorsus, et magno animo magnifice sentiendum. 0716B Spiritus enim est qui loquitur: qui cum loquitur, nec unum potest iota vacuum praeterire. Aliquid profecto est in his dentibus involutum, quod evolutum sacratioris intelligentiae praesignet arcanum.

2. Dentes enim candidi sunt et fortes: carnem non habent: carent corio: nihil intra se pati possunt: non est dolor sicut dolor eorum: clausi sunt labiis ne videantur: indecens est cum videntur nisi ridendo: toti corpori masticant cibum: nullum inde saporem habent: non facile consumuntur: per ordinem positi sunt, superiores alii, et alii inferiores: et cum inferiores moveantur, superiores nunquam. Hujusmodi dentes ergo arbitror homines monasticae professionis, qui viam compendiosiorem [alias, rectiorem], et securiorem vitam eligentes, de toto 0716C Ecclesiae corpore quod candidum est, candidiores esse videntur. Quid enim illis candidius, qui totius immunditiae spurcitias evitantes, cogitationum, sicut actionum, peccata deplorant? Quid fortius illis, quibus tribulatio pro solatio, contumelia pro gloria, inopia pro abundantia ducitur? Isti carnem non habent, quia in carne carnem obliti audiunt ab Apostolo: Vos autem in carne non estis, sed in spiritu (Rom. VIII, 9). 1216 Corio carent; quia nitorem et distensionem mundanarum sollicitudinum non habentes, in pace in idipsum dormiunt et requiescunt. Nihil morari intra se patiuntur; quia nec modicum quidem offendiculum tolerabile reputant aut intra se, aut in conscientiis singulorum. Hinc est illa vestra 0716D opportuna importunitas, qua tam saepe fatigatis nos, ut multoties, etiam cum necesse non sit, multum in his diei expendatis. Non est dolor sicut dolor eorum; quia nihil tam horrendum et horribile est sicut murmur et dissensio in congregatione. Clausi sunt labiis, ne videantur: sic et nos materialibus vallis circumcingimur, ne saecularium oculis et accessui pateamus. Indecens est si appareant, nisi interdum forte ad risum; quia nihil turpius quam monachus per urbes et castella discurrens, nisi cum illa cogit quae operit multitudinem peccatorum charitas. Charitas enim risus est, quia hilaris est. Laeta quidem, non tamen dissoluta. Toti corpori 0717A masticant cibum dentes; quia ipsi pro toto Ecclesiae corpore, videlicet tam vivis quam mortuis, orare sunt constituti. Nullum inde saporem habere debent; quia nullam sibi gloriam debent assignare, sed dicere cum propheta: Non nobis, Domine, non nobis, sed nomini tuo da gloriam (Psal. CIII, 1). Non facile consumuntur; quia quanto annosiores, tanto ferventiores; et eo rapidius currunt, quo vicinius appropinquant ad palmam. Per ordinem positi sunt. Ubi enim aliquid ordinatum est, si hic non est, ubi cibus et potus, vigilare et dormire, laborare et quiescere, ambulare et sedere, et caetera omnia, in numero et mensura et pondere constituuntur? Superiores et inferiores sunt; quia inter nos Praelati et subditi sunt, et sic superiores inferioribus junguntur, 0717B ut inferiores a superioribus non discordent. Cum autem inferiores moveantur, superiores nunquam moveri debent; quia etsi subditi quandoque turbentur, praelatorum est in mente composita perdurare. Sicut grex tonsarum, inquit. Quam bene monachi tonsis ovibus comparantur! quia revera tansi sunt, quibus nec corda, nec corpora, nec aliquid mundanum in proprietate relictum est. Quae ascenderunt de lavacro. Lavacrum Baptismus est, de quo ascendit qui ad celsitudinem vitae perfectioris intendit: descendit autem qui se vitae mancipat inhonestae. Omnes gemellis fetibus; quia et verbo pariunt, et exemplo. Et sterilis non est eis; quia nullus est infecundus.

SERMO XCIV. De processu vitae christianae seu spiritualis, juxta tropologiam Eliae, Jezabel fugientis.

0717C

1. Timuit Elias Jezabel, et surgens abiit quocunque tulit eum voluntas; venitque in Bersabee Juda, et dimisit ibi puerum suum, et perrexit in desertum. Cumque venisset subter umbram juniperi, et sederet, projecit se, et dormivit. Et angelus Domini tetigit eum, et dixit illi: Surge, et comede. Et respexit, et ecce ad caput suum subcinericius panis, et vas aquae. Comedit ergo, et bibit, et ambulavit in fortitudine cibi illius quadraginta diebus et quadraginta noctibus usque ad montem Dei Oreb (III Reg. XIX, 3-8). Per Eliam quippe, qui interpretatur Dominus, vel Dominus fortis, intelligitur quilibet justus qui persecutionem patitur propter justitiam. Unde illud: Beati qui persecutionem patiuntur propter justitiam 0717D (Matth. V, 10). Qui metuens Jezabel, id est malitiam saeculi, vel tyrannidem diaboli, surgit de tentatione peccaminum, et abit quocunque eum tulerit voluntas a Domino sibi collata. Venitque in Bersabee Juda, in sanctam Ecclesiam, quae dicitur Bersabee, id est Puteus septimus, propter abundantem septiformis Spiritus gratiam, quae inibi fidelibus dividitur: vel Puteus satietatis, propter mysteriorum Dei profunditatem, et sanctarum Scripturarum refectionem. De hac profunditate habemus in psalmo, Tenebrosa aqua in nubibus aeris (Psal. XVII, 12): et rursus, Judicia tua abyssus multa (Psal. XXXV, 7). 0718A Ad ejusdem considerationem Apostolus expavescens, et pavescendo deficiens, clamare compellitur: O altitudo divitiarum sapientiae et scientiae Dei! etc. (Rom. XI, 33.)

1217 2. De hac satietate legis in psalmo: Super aquam refectionis educavit me (Psal. XXII, 2); et item: Inebriabuntur ab ubertate domus tuae (Psal. XXXV, 9). Hujusmodi ebrietas non inducit fastidium, sed indeficientem quibusdam desideriis provocat appetitum. In hoc sacrae lectionis pelago agnus ambulat, et elephas natat. In catholicae doctrinae mensa juxta modulum intelligentiae sufficientes singulis epulae apponuntur. Haec est paradisus deliciarum, hic est hortus omnium pomorum. Veniens itaque in Bersabee, in sanctam Ecclesiam, ut dictum 0718B est, currit ad confessionem, quae per Judam notatur: et dimittit ibi puerum suum, id est puerilem sensum, vel pristinorum actuum debilitatem, et pergit in desertum, id est istius mundi contemptum. Quo postquam venit, sedet, id est a saeculari tumultu quiescit, cantans cum propheta: Haec requies mea in saeculum saeculi (Psal. CXXXI, 14). Projicit se, id est vilem se reputat, suis abrenuntians desideriis, juxta illud evangelicum: Qui vult venire ad me, abneget semetipsum (Luc. IX, 23). Obdormivit in umbra juniperi, quia in atriis domus Dei secundum sensus corporis vacat omnino ab omnibus pravitatibus, dicens cum Psalmista: In pace in idipsum dormiam et requiescam (Psal. IV, 9). Tunc angelica visio tangit eum, excitans ad bonum operandum, 0718C et ad altiora consurgendum. Respicit ad caput suum, id est ad Christum qui caput est Ecclesiae: et ecce subcinericius panis, id est pastus divini dogmatis, forinsecus quidem rudis, sed medullitus ineffabiliter confortativus et dulcis; et vas aquae, hoc est, fons lacrymarum cum cordis compunctione. Comedit et bibit, id est adimplet quae audit: et pergit in fortitudine ad montem Dei, ad celsitudinem videlicet beatitudinis.

SERMO XCV. De doctrinae amaritudine per praedicatores temperanda.

1. Erat fames in terra, et filii prophetarum habitabant coram Elisaeo: quibus fecit apponi pulmentum. Cumque gustassent de coctione, exclamaverunt: 0718D Mors in olla, vir Dei, et non potuerunt comedere. At ille: Afferte, inquit, farinam. Et misit in ollam, et ait: Infunde turbae. Et comedit; et non fuit quidquam amplius amaritudinis in olla (IV Reg. IV, 38-41). Fames in terra, penuria verbi Dei in mente humana: filii prophetarum, filii praedicatorum. Propheta interpretatur videns. Et sancti praedicatores non ab re prophetae appellantur: qui et arcana mysteriorum Dei contemplantur, et prout vident mores hominum, adhibent modos curationum. Elisaeus Salus Domini interpretatur: quo nomine quivis praelatus et doctor Ecclesiae decenter 0719A censetur, cujus salubri persuasione Domini salus populis annuntiatur, et annuntiando impertitur. Hic talis ex debito sui officii apponit subjectis ollam grandem, herbas agrestes continentem, id est, admonitionem de gravibus disserentem, acerbitate refertam, sed tamen igne sancti Spiritus succensam. Subditi ergo perhorrescentes sermonum austeritatem, clamant: Mors in olla; et non possunt gustare.

2. Sapiens igitur dispensator non affert, imo afferri jubet farinam; quoniam non praebet, sed hortatur habere charitatem, cujus condimento redduntur dulcia quae prius videbantur amara. Potest namque praedicator monita salutis auribus circumstantium insonare, sed nemo, nisi solus Deus, 0719B valet saporem charitatis palato cordis infundere. Unde Gregorius: «Nisi sit intus Spiritus qui doceat, doctoris lingua exterius in vacuum laborat (Homil. 30 in Evang.).» Alius est sapor coeli, alius est sapor terrae. Haudquaquam nobis placere potest sapor coeli, dum saporem quaerimus coci nostri. In deserto dantur coturnices et manna, id est in loco disciplinae majora et minora mandata. Cum vidissent filii Israel manna, dixerunt ad invicem: Manhu? quid est hoc? Ignorabant enim quid esset. Quibus ait Moyses: Iste est panis quem dedit Dominus vobis ad vescendum (Exod. XVI, 15). Hujus facti mysterium in Evangelio Joannis convenienter aperitur, ubi Dominus ait: Amen, amen dico vobis, nisi manducaveritis carnem Filii hominis, etc. Multi ergo ex discipulis 0719C audientes dixerunt: 1218 Durus est hic sermo; quis potest eum audire? Ex hoc multi abierunt retro (Joan. VI, 54, 61, 67). Ad hunc itaque modum, cum aliqui simplices ad conversionem veniunt, severitatem Regulae expavescunt. Si fiat eis sermo de mundi contemptu, de virtutum vitiorumque conflictu; si anxietas vigilandi, assiduitas orandi, parcimonia jejunandi ab ipsis requiritur, dicunt conquerendo inter se: Quid est hoc? quis tot et tanta implere sufficiat? Nesciunt enim quanta sit virtus assumpti ordinis. Sed pastor eis consolatorie habet respondere, et de afferenda eos sollicitare farina.

SERMO XCVI. De quatuor fontibus Salvatoris, et aquis inde hauriendis.

0719D

1. Haurietis aquas in gaudio de fontibus Salvatoris (Isa. XII, 3). Pro paradiso quem perdidimus, restitutus est nobis Christus Salvator. Sicut ergo de uno fonte paradisi derivantur quatuor flumina ad irrigandum paradisum: ita de pectoris ejus arcano procedunt quatuor fontes, ex quibus hauriuntur quatuor aquarum genera, unde tota per universum mundum rigatur Ecclesia. Sunt autem quatuor fontes, veritas, sapientia, virtus et charitas. Ex his ergo fontibus hauriuntur aquae, ex singulis scilicet singulae. Nam de fonte veritatis, sumuntur aquae 0720A judiciorum; de fonte sapientiae, aquae consiliorum; de fonte virtutis, aquae praesidiorum; de fonte charitatis, aquae desideriorum. In aquis judiciorum cognoscimus quid liceat, vel quid non liceat. In aquis consiliorum discernimus quid expediat, vel quid non expediat. Sed quia electis viris recte per haec gradientibus non desunt tentationes, tentantur autem de duobus: aut terroribus, ut concutiantur; aut blandimentis, ut seducantur; idcirco armandi sunt contra terrores praesidiis divinae virtutis; contra blandimenta desideriis supernae charitatis. Desideriis enim meliorum superantur, ut ait quidam sanctus, desideria deteriorum. Vel sic possumus procedere. Quid prodest nosse quid liceat et expediat (quod utique docent judicia atque consilia), 0720B si posse perfici minime contingat? Ideo post aquas judiciorum et consiliorum, quaerendae sunt aquae praesidiorum. Rursum et posse quid valeat, si horum omnium non sit finis charitas? Recte itaque post judicia, post consilia, post praesidia, hauriuntur de fonte charitatis desideria, ut videlicet quidquid sapimus aut loquimur, quidquid operamur aut patimur, aeternae vitae finis concludat.

2. Sed ut haec quae dicta sunt de fontibus et aquis clarius eluceant, Scripturarum testimoniis reor esse comprobanda, aurique similitudines, quas protulimus, vermiculandas argento. Ac primum quod dictum est, quatuor illos fontes de pectore Jesu manare, nullum arbitror ambigere. Quomodo 0720C autem ex eisdem fontibus hauriantur praedictae aquae, id elaborandum est. Veniat ergo David, et dicat quod ex fonte veritatis procedant judicia. Hoc certe videtur sensisse cum diceret: De vultu tuo judicium meum prodeat (Psal. XVI, 2). Neque enim vir sanctus judicium suum diceret, quod de vultu Dei, id est de veritate, non prodiret. Noverat enim electos Dei veritatis judiciis, tanquam virga ferrea regi, et quia sub eorum regimine se esse sentiebat, exsultans psallebat: Judicia Dei vera, justificata in semetipsa; desiderabilia super aurum et lapidem pretiosum multum, et dulciora super mel et favum (Psal. XVIII, 10, 11). A quibus ne forte per incuriam devient, audiant vocem Patris per eumdem prophetam 0720D comminantis: Si in judiciis, inquit, meis non ambulaverint, et mandata mea non custodierint, visitabo in virga iniquitates eorum, et in verberibus peccata eorum (Psal. LXXXVIII, 31-33). Haec mysteria divini judicii reserabat coelestis regni clavicularius, cum diceret: Tempus est ut incipiat judicium de domo Dei. Si autem primum a nobis, quis finis eorum qui non crediderunt Dei Evangelio? (I Petr. IV, 17.) Et hoc de electis dictum est. Caeterum est aliud de reprobis judicium, quod nihilominus ab ipsa Veritate procedit. Unde et per Paulum dicitur: Scimus enim quoniam judicium est secundum veritatem in 1219 eos qui talia agunt (Rom. II, 2). Et 0721A utrumque quidem judicium complectitur ipsa Veritas, dicens: In judicium ego veni in hunc mundum, ut qui non vident videant, et qui vident caeci fiant (Joan. IX, 39). Utrumque autem discernit, cum item dicit: Et ibunt hi in supplicium aeternum; justi autem, in vitam aeternam (Matth. XXV, 46).

3. Si vidimus quomodo de fonte veritatis hauriuntur judicia, videamus quomodo de fonte sapientiae propinentur consilia. Quis dubitet apostolum Paulum esse sapientem, cum et Petrus ejus coapostolus sapientiam ei datam esse astruat (II Petr. III, 15), et ejusdem apostoli tota verborum series nil aliud quam sapientiam redoleat? Proferat igitur consilia, et per ipsa nos doceat, quid peregrinantibus et ad coelestem patriam festinantibus 0721B expediat. De virginibus, inquit, praeceptum Domini non habeo, consilium autem do, tanquam misericordiam consecutus a Domino, ut sim fidelis. Existimo ergo hoc bonum esse propter instantem necessitatem, quoniam bonum est homini sic esse, hoc est in virginitate manere. Si de virginibus praeceptum haberet, nil aliud, quam quod praeciperetur, liceret. Nunc vero cum utrumque liceat, vel nubere, vel non nubere, quid compendiosius dici potuit, quam bonum est homini sic esse? praesertim cum et necessitatis instantia frequenter obrepere soleat, et cito mori ipsa temporis brevitas urgeat, totiusque mundi figura praetereat. Item cum de vidua loqueretur: Beatior, inquit, erit si sic, id est innupta, permanserit secundum consilium meum. Ac ne de 0721C proprio corde, et non potius de fonte Sapientiae videretur hoc ipsum consilium deprompsisse, subjecit dicens: Puto quod et ego spiritum Dei habeam (I Cor. VII, 25, 26, 40). Sed cur ego paucis immoror exemplis, cum in ejus verbis omnis sexus, omnis conditio consilium inveniat, si diligenter quaerat, salutis? Quod si quis curiosius velit perspicere, utrum verum sit quod dictum est, de sapientia consilia manare, legat libros qui inscribuntur Sapientiae, ubi totus orationis contextus consilia parare videtur. Si vero consultius et utilius studet vitam inde eligere, audiet ipsam salubriter invitantem Sapientiam: Si vis, inquit, ad vitam venire, serva mandata (Matth. XIX, 17). Quaeris cujus? 0721D Deum, inquit, time, et mandata ejus observa (Eccli. XII, 13). Audiat eam ipsam materno affectu inclamantem: Da mihi cor tuum (Prov. XXIII, 26). O quantum vellem, et ego cor meum in ejus verbum suspendere, de cujus ore mirifico tam dulcia vitae consilia audio personare! Utinam autem et linguae meae calamum in ejus fonte possem intingere, quo idoneus essem ea quoque quae restant de duobus fontibus, id est virtutis et charitatis, utiliter exarare!

4. Et quoniam quatuor isti fontes ita sibi invicem saporem transfundunt, ut qui de uno biberit, quadam ineffabili dilectionis dulcedine invitetur ad alium, libet jam de sapientia ad virtutem transire, et qualiter illinc hauriantur aquae praesidiorum, 0722A quantum ab ipsa virtute adjuvor, ostendere. Sicut autem superius dixi gemina esse veritatis judicia, quia scilicet determinant quid liceat, vel quid non liceat; itidem sapientiae duo, hoc est quid expediat, vel quid non expediat: ita et hic agnoscamus de fonte virtutis hauriendas duplices praesidiorum aquas, quae vel abluant electos a culpis, vel refrigerent in tormentis. De utrisque sumamus exemplum. Refert Lucas evangelista, quod quaedam mulier, quae fluxum sanguinis patiebatur, erogata in medicos tota substantia cum minime curari potuisset, accesserit retro, et tetigerit fimbriam vestimenti Domini, et confestim steterit fluxus sanguinis: Jesum vero dixisse: Quis me tetigit? Cumque discipuli responderent: Turbae te comprimunt 0722B et affligunt, et dicis: Quis me tetigit? rursum repetiisse: Tetigit me aliquis; nam et ego novi virtutem de me exisse (Luc. VIII, 43-46). Ecce quas aquas praesidii hauserit mulier de fonte virtutis, quibus abluta est a profluvio sanguinis, quae nulla medicorum arte poterat sanari. Quod si quis abjiciat, prolatum testimonium nihil ad rem praesentis operis pertinere, eo quod illa mulier nequaquam abluta esse videatur a culpis, sed tantum ab aegritudine carnis, noverit moris esse divinae virtutis prius cordi mederi, quam corpori. Unde et 1220 alibi, cum quidam ei paralyticus offerretur curandus, tanquam bonus et pius medicus, volens sanare prius quod erat potius, id est mentem, quam carnem, ait eidem paralytico: Confide, fili, remittuntur tibi 0722C peccata tua. Itaque sanata conscientia, consequenter sanatur corpus, cum dicitur: Surge, tolle lectum tuum, et vade in domum tuam (Matth. IX, 2, 6). Sic ergo et hujus cor mulieris prius abluit intus per donum fidei, sicut scriptum est. Fide mundans corda illorum (Act. XV, 9), per quam meruit exterius impetrare salutem corporis. Hoc enim innuit ipse Dominus, cum dicit: Filia, fides tua te salvam fecit, vade in pace (Luc. VIII, 48). Quod autem de hoc ipso fonte virtutis hauriantur aquae praesidii in tormentis, ostendunt et illi tres pueri in fornacis incendio aestuantis positi, quibus ipsa flamma refriguit (Dan. III); et praecipue inclytus ille martyr Vincentius qui, cum graviter torqueretur, non 0722D solum tolerasse, sed etiam tortorem suum constanter provocasse fertur his verbis: «Insurge,» inquit, «et toto malignitatis spiritu debacchare; videbis me Dei virtute plus posse dum torqueor, quam possis ipse qui torques.» Possent plura de hoc fonte virtutis copiosius dici, sed eum succincte praetereo, quia de fonte virtutis [alias, charitatis] bibere potius, quam scribere desidero.

5. Ad hunc fontem invitamur Redemptoris nostri voce dicentis: Si quis sitit, veniat, et bibat, et de ventre ejus fluent aquae vivae. Et secutus Evangelista exposuit ad quem fontem nos invitaret, dicens: Hoc autem dixit de Spiritu, quem accepturi erant credentes in eum (Joan. VII, 37-39). Quem, nisi Spiritum charitatis, quem mundus non potest 0723A accipere, sed soli accipiunt qui vere credunt in eum? Ex hoc ergo fonte hauriamus nobis aquas desideriorum, ipsasque partiamur in geminos rivulos, ut sicut ejusdem charitatis duo sunt praecepta, ita sint et desideria gemina, quibus impleantur ipsa praecepta. Aliud est enim desiderium quo Deus propter seipsum, aliud quo proximus diligitur in Deo, vel propter Deum. In illo nullus modus, sed ex toto corde, tota anima, tota virtute diligitur Deus; in hoc autem praescribitur quidam modus, cum dicitur, Diliges proximum tuum sicut teipsum (Matth. XXII, 37, 39). Illo flagrabat propheta, cum diceret, Sicut cervus desiderat ad fontes aquarum, ita desiderat anima mea ad te, Deus (Psal. XLI, 2); et item, Concupiscit et deficit anima mea in atria 0723B Domini (Psal. LXXXIII, 3). Hoc exhibebat Apostolus Romanis, quibus scribebat, Desidero enim videre vos, ut aliquid gratiae spiritualis impertiar vobis (Rom. I, 11): et Dominus in Evangelio discipulis suis: Desiderio desideravi hoc pascha manducare vobiscum, antequam patiar (Luc. XXII, 15).

6. Et notandum, quod ad illud excitatur mens humana specialiter tribus affectionibus, ac provehitur: unde et Deum diligere toto corde, tota anima, tota virtute jubetur. Prima quidem dulcis, secunda prudens, tertia fortis est. Primam habuit Petrus, cum Domino mori dissuaderet; ex corde enim dulciter diligebat, cujus passionem expavescebat. Sed cum audiret, Vade retro, Satana, non sapis quae Dei sunt, sed quae hominis (Marc. VIII, 33): his verbis 0723C eruditus, et intelligens quid boni haberet mors Christi, coepit tota anima prudenter diligere, quem prius tantum diligebat dulciter toto corde, necdum vero diligebat tota virtute. Quod si faceret, nec propter mortis discrimen eum negaret. At vero post resurrectionem et ascensionem, dato desuper Spiritu, tunc demum tota virtute dilexit, pro quo etiam horrendum crucis supplicium postmodum subire non expavit. Erga charitatem quoque proximi exercemur tripliciter, vel ut aedificetur ipsa charitas ubi non est, vel certe ne pereat, vel minuatur ubi est. Quisquis autem hanc puro affectu erga proximum operatur, illam procul dubio, quae Deus est, ulterius promeretur.

SERMO XCVII. De suavitate verbi ac jugi Christi, foris quidem duri, sed intus dulcissimi.

0723D

1. Mel et lac sub lingua ejus (Cantic. IV, 11). Id quidem necesse. Nam quod in lingua est, durum sonat. Verba sapientis quasi stimuli, et sicut clavi in altum defixi (Eccle. XII, 11). Alius est 1221 cujus molliti sunt sermones super oleum (Psal. CXL, 5): sed oleum peccatoris non impinguet caput meum. Corripiat me magis justus et increpet, nam hoc in misericordia est, quam illud oleum inpinguet caput meum, in quo est dolus. Pulchre enim non molles, sed molliti dicuntur sermones vel suasoris adulatoris, vel suasoris iniqui, quod sit in eis non tam vera et solida, quam superducta et simulata suavitas, siquidem 0724A ipsi sunt jacula (Psal. LIV, 22). Denique sub lingua ejus quid? Audi Prophetam: Labor et dolor (Psal. IX, 7). Porro sub lingua ejus mel et lac, qui juxta eumden prophetam laborem fingit in praecepto (Psal. XCIII, 20). Miraris fingere Veritatem: nam mirari licet, dubitare non licet. Si et alterum testem quaeris, lege in Evangelio, quia finxit se longius ire (Luc. XXIV, 28). Quidni figmentum figmento exhibeat? Siquidem ipse novit figmentum nostrum, utique laboris impatiens, dilationem non sustinens, fragile ad utrumque; pie ergo providit, ut haberet pietas promissionem vitae ejus quae nunc est, et futurae (I Tim. IV, 8); nec laborem verum imponeret, sed magis fingeret in praecepto. Audi quomodo laborem fingere ipse se prodat. Tollite jugum 0724B meum super vos, et invenietis requiem animabus vestris. Jugum enim meum suave est, et onus meum leve (Matth. XI, 29, 30). Quomodo non fictus labor, ubi non labor, sed requies invenitur?

2. Ita ergo labor in lingua, mel sub lingua. Quid supra linguam? Ineffabilia, quae non licet homini loqui (II Cor. XII, 4). Miseri, qui solum quod in lingua sonuit attendentes, nec quod sub lingua reconditum, nec quod supra repositum fuit, capere potuerunt! Durus est hic sermo, inquiunt (Joan VI, 61). Durus equidem, sed tamen idem est verbum vitae. Qui non bajulat crucem suam, et sequitur me, non est me dignus (Matth. X, 38). Si quis venit ad me, et non odit patrem et matrem, adhuc autem et animam suam, non est me dignus (Luc. XIV, 26, 27). Quid durius 0724C poterat dici? Noli errare. Lapis videtur; panis est. Durus in cortice, sed suavissimus in medulla. Tentat te Dominus Deus tuus. Fidei exercitatio, et probatio dilectionis est fictio ista laboris. Esto tamen lapis sit. Num tu credis quod et daemones credunt? Si Filius Dei es, dic ut lapides isti panes fiant. Omnes novimus quis hoc dixit. Non dubitat ille posse solo dictu (quo quidem facilius nihil est) ex lapide panem facere, quem Filium Dei esse credit. Fas est et ab hoste doceri. Dicamus et nos Filio Dei: Dic ut lapides isti panes fiant. Nam et ille qui hominum utique, non daemonum, venerat in salutem, sic confutavit adversarios, ut parvulos erudiret. Non enim dicens quod ille voluit, sed quod oportuit nos audire, 0724D ut videlicet noster hic lapis panis fieret, non illius. Non, inquit, in solo pane vivit homo, sed in omni verbo quod procedit de ore Dei (Matth. IV, 3, 4).

3. Quid tu ad haec, veritatis inimice, submurmuras? Quod quidem ipse fateris, et negare omnino non potes, potens est Filius Dei dicere, ut lapides panes fiant. Ubi ergo de verbis Dei ait et generaliter ait, quia sic vivitur, et in talibus vita spiritus mei (Isai. XXXVIII, 16); quid tu mihi subsibilas ad quodvis eorum, dicens: Durus est hic sermo? Quae Dei Filius dixit, et facta sunt alimenta vitae, tune saxa dixeris, qui filius Dei non es? Non sum ego qui te arbitrer (quod temeraria prorsus rapina arbitratus es ipse) esse te aequalem Deo, ut dicente te panis in 0725A lapidem revertatur. Qui filius Dei non est sine causa dicas ut lapides isti panes fiant. Nec minus frustra tuum nobis apponas pro pane lapidem, scorpionem pro ovo, pro pisce serpentem. Vae enim his qui panem lapidem, lapidem panem dicunt, ponentes lucem tenebras, et tenebras lucem (Isai. V, 20); jugum Christi asperum, et esse sub sentibus delicias reputantes. Has delicias nolim. Opto magis gustare et videre quoniam suavis est Dominus (Psal. XXXIII, 9). Hoc enim non frustra is ipse, qui monet, studuerat experiri. Denique ait: Quam dulcia faucibus meis eloquia tua! (Psal. CXVIII, 103.) et rursum, Quam magna, inquit, multitudo dulcedinis tuae, Domine, quam abscondisti timentibus te! (Psal. XXX, 20.) Ubi putas absconditur? Nempe sub lingua sua, sub 0725B capite ejus, quae dicit: Laeva ejus sub capite meo, et dextera illius amplexabitur me (Cantic. II, 6). Licet enim in promissione vitae ejus quae nunc est, dulcedo et multitudo 1222 dulcedinis, et magna quoque, et perquam magna sit multitudo; perfectio tamen nonnisi in promissione futurae. Perfecisti, inquit, his qui sperant in te in conspectu filiorum hominum (Psal. XXX, 20). Quid perfecit? Non est hic sermo in lingua, sed supra linguam. Ideo enim auris non audit, quia nec lingua protulit quod praeparavit Deus his qui diligunt eum. Nec sane in abscondito consummatio illa, sed in conspectu filiorum hominum erit. Congrue vero non adhuc perfectum, sed jam perfecisse cum sperantibus ait: Spe enim salvi facti sumus (Rom. VIII, 24).

SERMO XCVIII. De filiis pacis, in quibus habitat Deus.

0725C

Factus est in pace locus ejus (Psal. LXXV, 3). Est pax ficta, ut in Juda; est inordinata, ut in Adam et Eva. Harum neutra est locus Dei. Sola pax christiana, quam Dominus reliquit et dat discipulis suis, ipsa est in qua Dominus requiescit. Haec offertur per sanctos praedicatores universo generi humano: sed eam quidam repellunt, aliqui recipiunt. Nos vero executientes pulverem pedum nostrorum super odientes pacem, ad dilectorem ejusdem pacis nos conferamus. Eorum alii dicuntur recipientes pacem, alii retinentes pacem, alii facientes. Possunt et aliis nominibus vocari, scilicet pacati, patientes, pacifici. Et haec nomina sortiuntur secundum diversos status 0725D pacis, in quibus proficiunt. Nam pacati per hanc pacem possident terram corporis sui, quia mites sunt (Matth. V, 4). Patientes possident animam suam, quibus dicitur: In patientia vestra possidebitis animas vestras (Luc. XXI, 19). Pacifici possident non solum suam, sed etiam aliorum, in quibus faciunt pacem. Unde merito filii Dei vocantur (Matth. V, 9). Pacati ergo dicuntur, qui pacem recipiunt, de quibus scriptum est: Si ibi fuerit filius pacis requiescet super illum pax vestra (Luc. X, 6). Sed quia pusilli sunt, scandalis exagitati, cito pacem quam receperant perdunt. Patientes autem sunt qui receptam retinent, nec quavis injuria exasperati eam amittunt. Istis tanquam robustioribus praecipitur: Pacem diligite 0726A et sanctimoniam sine qua nemo videt Deum (Hebr. XII, 14). Pacifici vero qui non solum in se et in aliis eam faciunt, sed etiam volentes auferre diligunt, sicut scriptum est: Cum his qui oderunt pacem, eram pacificus (Psal. CXIX, 7), ecce isti sunt, quos sicut filios Deus diligit, et de quibus tanquam vivis lapidibus templum sibi Sapientia construit. De quo aedificio, ne ullo impulsu possint labefactari, ipso Deo in habitante pariter et operante, ad similitudinem lapidis quadrantur quatuor modis, superius, inferius, a dextris, et a sinistris. Superius, cum divinae voluntati suam humiliter et prudenter subjiciunt; inferius, cum carnem subjectam temperanter regunt; a dextris, juste bonos amplectendo; a sinistris, malos fortiter tolerando.

SERMO XCIX. De quatuor generibus hominum coelum obtinentium.

0726B

Quatuor sunt genera hominum regnum coelorum possidentium. Alii violenter rapiunt, alii mercantur, alii furantur, alii ad illud compelluntur. Rapiunt qui dereliquerunt omnia, et sequuntur Christum, de quibus dicitur: Beati pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum coelorum (Matth. V, 3). Sunt alii in ferioris gradus, a quibus metuntur carnalia, dum eis spiritualia seminantur; et his loquitur in Evangelio Dominus, Facite vobis amicos de mammona iniquitatis, ut cum defeceritis, recipiant vos in aeterna tabernacula (Luc. XVI, 9). Tales dicuntur mercatores, quia dant in praesenti pauperibus temporalia quae 0726C possideat, ut in futuro recipiant ab eis aeterna, quae non nisi per eos habere merentur. Necesse est enim omnes qui in futuro judicio examinandi sunt, vel esse Judicis amicos, vel apud Judicem intercessores habere amicos. Habent ergo primum beatitudinis locum qui intercedunt; habent hi pro quibus intercedunt secundum. Sunt alii qui nonnulla bona occulte faciunt, pro quibus merentur regnum coelorum; sed tamen furari illud 1223 dicuntur, quia laudem humanam vitantes, solo divino testimonio contenti sunt. Horum figuram tenuit mulier in Evangelio, quae fluxum sanguinis patiens cogitavit intra se, dicens: Si tetigero fimbriam vestimenti ejus; salva ero (Marc. V, 28). Quo dicto, accessit occulte, et tetigit, et salva facta est. Alii sunt qui compelluntur: verbi gratia 0726D ut pauperes necessarii, quos scilicet hic ignis paupertatis Deo dispensante purgat, ne in futuro ignis judicii puniat. De quibus scriptum est: Compelle intrare, ut impleatur domus mea (Luc. XIV, 23). Compelluntur multi variis necessitatibus et oppressionibus afflicti: qui mira Dei providentia, dum temporalem poenam, si non libenter, tamen patienter sustinent, vitam consequuntur aeternam.

SERMO C. De discrimine inter plebem et praesulem.

Quantum distat inter pastorem et gregem, tantum debet distare inter episcopum et plebem. Stat ille 0727A sublimis et rectus: curvat iste caput solo depressus. Unde poeta:

Pronaque cum spectent animalia caetera terram,

Os homini sublime dedit.

(OVIDIUS, Metamorph. lib. I, vers. 84, 85.) Ille regit, iste regitur, ille pascit, iste pascitur: ut ex ipsa forma et habitu uterque discernatur. Habet ille in manu virgam qua feriat, vel potius ducat et reducat ovem. Quid est autem habere in manu virgam, nisi in opere disciplinam, ut subjectos suos exemplo magis instruat, quam verbo? Erubescunt enim superbi esse discipuli, si eos in humilitate praecesserint magistri. Unde de Domino scriptum est: Quae coepit Jesus facere et docere (Act. I, 1). 0727B Habet etiam baculum, quo feriat lupum: virga ovem, baculo lupum. Hoc est, mites et obedientes debet lenius corripere, duros vero corde et improbos acrius arguere; cumque necesse fuerit, etiam anathematis sententia ferire. Tenet canem in fune, zelum scilicet in discretione, ne sit de illis de quibus scriptum est: Habent zelum aemulationem] Dei, sed non secundum scientiam (Rom, X, 2). Habet etiam pastor bonus panem in pera, hoc est verbum Dei in memoria.

SERMO CI. De quatuor modis diligendi.

Duo sunt amores, carnalis et spiritualis: ex quibus colliguntur quatuor modi diligendi, scilicet diligere carnem carnaliter, spiritum carnaliter; 0727C carnem spiritualiter, spiritum spiritualiter. In his fit quidam profectus et ascensus ab inferioribus ad superiora. Nam ut homines, qui tantum noverant diligere carnem carnaliter, ad hoc proficerent, ut Deum quoque diligerent spiritualiter, Deus caro factus est, et loquendo, et conversando cum hominibus, primum ab eis carnaliter dilectus est. Cum autem pro amicis suis animam ponere vellet, jam spiritum diligebant, sed adhuc carnaliter. Unde et Petrus loquenti de passione sua respondit: Absit a te, Domine, non erit tibi hoc (Matth. XVI, 22). Sed cum per eamdem passionem fieri mysterium redemptionis agnoscerent, in ipsa passione jam carnem spiritualiter diligebant. Resurgente autem eo et ascendente, spiritum spiritualiter amant, laetique 0727D decantant: Et si cognovimus secundum carnem Christum, sed nunc jam non novimus (II Cor. V, 16). Nos quoque carnem nostram carnaliter diligimus, cum ejus desideria diligimus et perficimus. Spiritum carnaliter, quando eum flendo, suspirando, gemendo in oratione conterimus. Carnem spiritualiter, cum eam spiritu subjectam in bonis spiritualiter exercentes, cum discretione servamus. Spiritum spiritualiter, cum etiam ipsa spiritualia studia nostra fraternae utilitati ex charitate postponimus.

1224 SERMO CII. De modo redeundi ad Deum.

1. Est ad Deum quidam redeundi modus, primi hominis casui oppositus. Adam quippe in paradiso 0728A positus, primo perdidit circumspectionem Dei. Testatur enim beatus Augustinus (De civitate Dei, lib. XIV, c. 13) , quod nequaquam tentator hominem de paradiso ejecisset, nisi aliqua elatio in anima hominis praecessisset, cum verissime scriptum sit: Ante ruinam exaltatur cor (Prov. XXI, 18). Secundo perdidit justitiam, quando uxoris voci plus quam divinae obedivit. Justitia enim est virtus, quae suum cuique reddit. Tertio amisit judicium, cum post peccatum correctus, oblique per mulierem retorsit propriam culpam in auctorem, dicens: Mulier quam dedisti mihi sociam, dedit mihi de ligno, et comedi (Gen. III, 6, 12). Eisdem ergo virtutum gradibus redeundum est homini in exsilio posito, quibus primus expelli meruit de paradiso. Primum itaque faciendum 0728B est judicium, deinde exercenda justitia, tandem circumspectio adhibenda. Et judicium quidem nobis, ut nos ipsos judicemus et accusemus; justitiam proximo, circumspectionem debemus Deo.

2. Hanc redeundi viam ostendit nobis Micheas propheta, dicens: Indicabo tibi, o homo, quid sit bonum, et quid Deus requirat a te: utique facere judicium, et diligere misericordiam, et ambulare sollicite cum Deo tuo (Mich. VI, 8). Hanc salutis viam testatur Apostolus Christum docuisse, dicens: Apparuit gratia Dei Salvatoris nostri omnibus hominibus, erudiens nos, ut abnegantes impietatem et saecularia desideria, sobrie, et juste, et pie vivamus in hoc saeculo, etc. Sobrie scilicet quantum ad nos, juste ad proximum; pie ad Deum. Qui etiam manifestius intulit circumspectionem 0728C Dei, dicens: Exspectantes beatam spem, et adventum gloriae magni Dei et Salvatoris nostri Jesu Christi (Tit. II, 11-13). Et in multis aliis Scripturae sacrae locis, si hic ordo viae et institutio vitae quaeratur, potest inveniri, ut illud: Beatus vir qui in sapientia morabitur, et qui in justitia meditabitur, et in sensu cogitabit circumspectionem Dei (Eccli, XIV, 22). Moratur siquidem in sapientia, et sapiens est qui semetipsum hic dijudicat, ut aeternum Dei judicium evadat. Si enim, ait Apostolus, nosmetipsos dijudicaremus, non utique judicaremur (Cor. XI, 31). Sapiens est, non secundum sapientiam hujus saeculi, sed secundum illam quae trahitur de occultis, per quam utique miro Dei opere agitur, 0728D ut electi quique tunsionibus et pressuris hic attriti, in aedificio veri Salomonis sine sonitu mallei postmodum collocentur.

SERMO CIII. De quatuor gradibus, quibus electorum profectus distinguitur.

1. Quatuor gradibus distinguitur omnium electorum profectus. Primo enim fit quisque amicus suae animae; secundo fit amicus justitiae; tertio, sapientiae; quarto fit sapiens. In primo profectu vitat omnia quae animam possunt offendere, et diligit ea quae eam possunt mulcere. Horret ergo infernum, et coelum concupiscit. Ita potest implere illud divinum praeceptum, quod in prima conversione sua accepit: Diliges proximum tuum sicut teipsum (Matth. XXII, 0729A 39). Nam dum secundum carnem ambulat, nullo modo potest; cum autem spiritu Dei agitur, facile potest. Quid enim habeat emolumenti homo, si proximus ejus ardeat in inferno? aut quid perdiderit, si secum fuerit in paradiso? Neque enim talis est illa paradisi haereditas, ut possidentium numero minuatur. Diligit ergo proximum, quem non vult malum pati, sicut nec seipsum, et quem sicut seipsum vult possidere coelum. Hoc autem suo, id est hominis spiritu, quando posset, ut scilicet expavesceret gehennam, ac coelestia desideraret? Sed potest hoc illius spiritu, cui dictum est: Si ascendero in coelum, tu illic es (Psal. CXXXVIII, 8), etc. Spiritus quippe sapientiae ubique praesens, novit quid in coelo, et quid agatur in inferno. Cumque mentem humanam 0729B replevit, et de poenis inferni incutit timorem, et coelestium amorem infundit: 1225 sicque facit hominem amare seipsum, et dicit ei: Miserere animae tuae, placens Deo (Eccli. XXX, 24). Primum igitur est diligere se, deinde proximum. Non enim dictum est, Diliges te sicut proximum; sed, Diliges proximum sicut te. Hoc modo fit amator animae suae per Spiritum sanctum, quem ex fide accepit.

2. Accepto autem hoc dono, non debet eo solo contentus esse, sed ad majora provehi, et in melius proficere. Vivit autem jam per Spiritum. Sed Si per Spiritum vivimus, ait Apostolus, spiritu et ambulemus (Galat. V, 25). Et alibi dicit: Nos vero omnes revelata facie gloriam Dei speculantes, in eamdem imaginem transformamur a claritate in claritatem, tanquam 0729C a Domini Spiritu (II Cor. III, 18). Hoc ipsum et Psalmista de sanctis videtur sensisse: Benedictionem, inquit, dabit legislator; ibunt de virtute in virtutem, videbitur Deus deorum in Sion (Psal. LXXXIII, 8). Ambulet et iste, quem in manibus habemus: eat et proficiat, donec ad quartum gradum perveniat. Ibi sine dubio factus sapiens videbit Deum deorum in Sion. Porro eo ipso quod dixi, qui bene diligit animam suam, debet etiam diligere justitiam. Alioquin si diligit iniquitatem, odit plane, non diligit, animam suam (Psal. X, 6).

3. Diligendo autem justitiam transit ad secundum gradum, et audit illud Sapientiae praeceptum: Diligite justitiam, qui judicatis terram (Sap. I, 1). Quam 0729D si perfecte dilexerit, debet pro ea ferre patienter omnem poenam et quamcunque illatam contumeliam. Duo quippe praestabit ei justitia: unum, ut faciat quod debet; alterum, ut patiatur quod debet: scilicet, ut si bonum non fecerit quod debuit, malum quod meruit patiatur. Sic miro modo ne deserendo quidem justitiam ab ipsa deserimur, dum per ipsam quilibet praevaricationis reatus punitur. Neque enim est qui se abscondat a calore ejus. Hanc autem poenam non solum vir justus non horret, verum etiam libenter excipit, dum per eam praeteritae vitae peccata purgari fideliter credit. Hinc enim scriptum est: Non contristabit justum quidquid ei acciderit (Prov. XII, 21). Opponit igitur variis voluptatibus quibus corruit, contraria medicamenta per quae resurgat. 0730A Verbi gratia, cecidit per inobedientiam; per obedientiae laborem redit ad vitam: lubricus exstitit ac dissolutus; per continentiae studium rigoremque disciplinae reparatur. Patitur ab ipsis elementis mundi poenam, quorum usu dudum defluxerat ad voluptatem. Quibus cruciatibus cum diu, tanquam aurum in fornace probatus fuerit, quantum scilicet dignum judicabit is qui in pane lacrymarum nos cibat, et potum dat nobis in lacrymis in mensura, incipit jam consolari, et audit illam Isaiae vocem dicentis: Consolamini, consolamini, popule meus, dicit Deus vester. Loquimini ad cor Jerusalem, et advocate eam; quoniam completa est malitia ejus, id est afflictio, dimissa est iniquitas illius. Suscepit de manu Domini duplicia pro omnibus peccatis suis (Isa. XL, 1, 2). 0730B Postquam vero consolationem receperit, sollicitus est et quaerit quomodo placeat ei cui se probavit. Facit quidquid boni facit, ut soli placeat suo Conditori.

4. Transit ad tertium gradum sui profectus: ut sit scilicet amicus sapientiae, quae materno affectu loquitur sibi, cum dicit, Praebe, fili, cor tuum mihi (Prov. XXIII, 26). Cum ergo ad hunc gradum pervenit, nihil aliud ei restat, nisi ut ad quartum ascendat, ubi dicitur esse sapiens. Hoc autem fit, quando jam operatur, non ut ipse Deo placeat, quod utique in tertio gradu fecerat; sed quia placet ei Deus, vel quia placet Deo quod operatur. Quisquis talis est, potest cum tota fiducia ac securitate conscientiae illud Sapientis canticum decantare: In omnibus requiem 0730C quaesivi, etc. Hic enim requiescit in omnibus, cum per omnia ei placeat Deus, qui non Dei voluntatem ad suam curvare, sed suam didicit ad Dei voluntatem erigere. Morabitur in haereditate Domini (Eccli. XXIV, 11), sicut ei ejusdem Domini voce promittitur, cum dicitur: Terram in qua dormis tibi dabo: hoc est, quietem istam, ad quam pervenisti labore tuo et munere meo, stabilem tibi faciam atque perpetuam Quod autem subjungit, et semini tuo (Gen. XXVIII, 13), sic possumus intelligere, ut non solum spiritui detur tranquillitas ista, et hic, et in futuro; 1226 sed etiam semini tuo, id est, operibus tuis dabitur corporis tui glorificatio.

SERMO CIV. De quatuor impedimentis confessionis.

0730D

1. Quatuor sunt quae impediunt confessionem, pudor, timor, spes, desperatio. Quosdam enim impedit pudor, qui scilicet pro sola confusione dicere erubescunt peccata quae commiserunt. De quo per Salomonem dicitur: Est confusio adducens peccatum. Quo contra de his qui confitentur, iterum dicitur: Est confusio adducens gloriam (Eccli. IV, 25). Quos etiam commendat propheta, dicens, Confessionem et decorem induisti (Psal. CIII, 1): et alibi, Confessio et magnificentia opus ejus (Psal. CX, 3). Alios impedit timor. Timent enim si confiteantur, ne gravis eis poenitentia injungatur; et hos arguit Job, dicens: Qui timet pruinam, irruet super eum nix (Job VI, 16). Sunt autem nonnulli, qui in hoc mundo adhuc aliquid 0731A concupiscunt, nec putant se adepturos quod desiderant, si hominibus quales sint innotescant. Horum confessionem impedit spes, id est cupiditas potiendi desiderii. Talibus comminatur Dominus in Evangelio: Vae praegnantibus et nutrientibus (Matth. XXIV, 19). Sunt item alii qui nil horum verentur, sed solum hoc timent, quia post peccatorum confessionem ab ipsis abstinere minime possent. Et his obest desperatio. Quibus non incongrue illud potest aptari: Peccator, cum venerit in profundum malorum, contemnit (Prov. XVIII, 3). Fit vero nonnunquam, ut haec omnia simul confessionem impediant. Sed qui quatuor his malis premitur, recte jam in monumento jacet, et velut ille evangelicus quatriduanus fetet (Joan. XI, 39). Scriptum est enim: A mortuo, velut 0731B qui non sit, perit confessio (Eccli. XVII, 26). Quod si is mortuus est qui non confitetur, utique reviviscet qui confitebitur. Veniat ergo Jesus, et dicat, Veni foras (Joan. XI, 43): et ad vocem ejus illico suscitabitur mortuus. Excipiat hic noster mortuus exhortationem, et non differat confessionem.

2. Dicatur ergo illi quem pudor afficit: Cur te pudet peccatum tuum dicere, quem non puduit facere? aut cur erubescis Deo confiteri, cujus oculis non potes abscondi? Quod si forte pudor est tibi uni homini et peccatori peccatum tuum exponere, quid facturus es in die judicii, ubi omnibus exposita tua conscientia patebit? Haec itaque tria proponenda sunt contra pudorem: scilicet consideratio rationis, reverentia intuentis Dei, comparatio majoris confusionis. 0731C Similiter contra timorem opponenda sunt tria: considerandum enim est quam sit longa poena inferni, quam gravis, quam infructuosa. E contrario vero praesentis temporis poenitentia brevis est, et levis, et fructuosa. Contra spem quoque itidem tria opponuntur: bona scilicet futuri saeculi, praesentis vitae bonis majora, certiora, durabiliora: ad quorum comparationem, quidquid in hoc mundo desiderari potest, modicum est et incertum; et, ut ita dicam, momentaneum. Ita contra desperationem vincendi peccatum, tria sunt remedia: primum est vigor ipse propositi boni, quem assumit ex confessione; secundum est gratia Dei, quam meretur ex humilitate; tertium est auxilium, quod ex ejus habet cui confitetur compassione.

SERMO CV. De requisitis ad justificationem et salutem.

0731D

1. Duo sunt in quibus consistit nostra salus, justificatio et glorificatio. Altera initium, altera perfectio est. In illa labor, in hac autem fructus laboris est. Et nunc quidem justificatio fit per fidem; nam glorificatio erit per speciem. Quanta autem sit in futura vita glorificatio sanctorum, humanus interim non potest attingere intellectus. De illa enim scriptum est, quod oculus non vidit, nec auris audivit, (I Cor. II, 9), etc. Hac ergo interim omissa, quoniam vires nostras excedit, de justificatione quae nunc agitur, aliquid ad aedificationem fratrum nostrorum, quod necessarium visum est, loquamur. 2227 Ipsa 0732A est enim via, per quam fit transitus ad glorificationem, dicente Apostolo: Quos praedestinavit, hos et vocavit; et quos vocavit, hos et justificavit; quos autem justificavit, hos et magnificavit (Rom. VIII, 30). Neque enim poterit obtineri magnificatio, nisi justificatio praecesserit; cum ista meritum, illa praemium sit. Hoc in Evangelio docuit Dominus, qui cum discipulis evangelizaret regnum Dei, primum eis proposuit justitiam, dicens: Nam nisi abundaverit justitia vestra plus quam Scribarum et Pharisaeorum, non intrabitis in regnum coelorum (Matth. V, 20).

2. Notandum autem, quod sicut in illo beatitudinis regno praesentem se electis suis exhibebit Dominus ad glorificationem, ita etiam se eisdem ipsis exhibet in via peregrinationis ad justificationem; ut a 0732B quo scilicet glorificandi sunt per speciem, ab ipso prius justificentur per fidem. Et quidem tria sunt, a quibus abstinere debent quicunque justificari desiderant. Primo utique, ab operibus pravis; secundo, a carnalibus desideriis; tertio, a curis saeculi. Item tria sunt, quibus debent insistere, quae etiam continet sermo Domini in monte (Matth. V-VII): eleemosyna, jejunium, oratio. Sic enim adimpletur justificatio, dum ab interdictis vitiis abstinent, et bona quae praecepta sunt fideliter exercent. Opponantur ergo pravis operibus opera misericordiae, contra carnalia desideria adhibeantur jejunia, et pro curis saeculi succedat amor Dei, et frequentia orationis.

SERMO CVI. De tribus ad agendam poenitentiam necessariis.

0732C 1. Tres sunt status animae: in corpore, posito corpore, recepto corpore. Primus datus est ei ad agendam poenitentiam, reliqui duo ad habendam requiem vel poenam, scilicet prout gessit in corpore, sive bonum, sive malum. Ad agendam vero poenitentiam tria sunt necessaria, tempus, corpus, et locus. Quod tempus sit necessarium, dicit Apostolus: Ecce nunc tempus acceptabile, ecce nunc dies salutis (II Cor. VI, 2). Similiter et de corpore idem scribit: Omnes nos oportet manifestari ante tribunal Christi, ut referat quisque propria corporis prout gessit (II Cor. V, 10). Sed et de hoc loco loquitur Scriptura, dicens: Si ascenderit super te spiritus potestatem habentis, locum tuum ne deseras (Eccle. X, 4.) Porro 0732D tempus in tria dividitur: in praeteritum, in praesens, in futurum. Horum nullum perdit, quisquis recte poenitentiam agit. Nam praeteritum quidem quod perdiderat restaurat, dum in amaritudine animae suae omnes annos suos recogitat: praesens autem tenet jam per exercitium operis: futurum vero per constantiam boni propositi. De praeterito loquitur Apostolus, cum dicit: Redimentes tempus, quoniam dies mali sunt (Ephes. V, 16). Ad praesentis vero operationem hortatur nos, cum dicit: Dum tempus habemus, operemur bonum ad omnes, maxime autem ad domesticos fidei (Galat. VI, 10). Futuri nos admonet Dominus, cum ait: Qui perseveraverit usque in finem, salvus erit (Matth. X, 22).

2. Corpus quoque necessarium est ad agendam 0733A poenitentiam. In corpore quippe possumus mala pati, et bona operari. Pati scilicet pro commissis delictis, operari pro adipiscendis aeternis praemiis. Qui ergo corpore caret, dignos poenitentiae fructus facere quomodo valet? Et notandum, quod poenitentia quae per corpus geritur, brevis est et levis. Brevis, quia corporis morte terminatur: levis, quia per societatem corporis fertur facilius. Gravis siquidem esset, si eam solus animus portaret. Cum vero et ipsi corpori ejus partitur pondus, quanto magis inde corpus oneratur, tanto amplius animus exoneratur. Locus etiam videtur necessarius esse et utilis, Ecclesia scilicet vitae praesentis: in qua quisquis dum in corpore vivit, poenitentiam recte agere negligit, nullum in futuro salutis remedium obtinere poterit.

1228 SERMO CVII. De affectionibus orantium.

0733B

1. Sicut aeger ad medicum, sic esse debet peccator ad Creatorem suum. Qui ergo peccator est, debet orare Deum, sicut aeger medicum. Duobus autem modis impeditur oratio peccatoris: vel nulla, vel nimia luce. Nulla luce illustratur qui peccata sua nec videt, nec confitetur. E contrario nimia luce obruitur, qui ea tanta videt, ut de indulgentia desperet. Horum neuter orat. Quid ergo? Temperanda est lux, ut peccata sua videat peccator et confiteatur, ac pro ipsis oret, ut remittantur. Primo ergo ejus oratio debet fieri verecundo affectu. Hoc autem fit, cum necdum peccator audet per seipsum accedere ad Deum, sed quaerit aliquem sanctum virum; 0733C aliquem sanctum pauperem spiritu, qui sit in ora vestimenti Domini tanquam fimbria, per quem habeat accessum. Hujus orationis tenuit typum illa evangelica mulier, quae fluxum sanguinis patiebatur; cupiensque sanari accessit, et intra se cogitavit dicens: Si tetigero fimbriam vestimenti ejus, salva ero (Matth. IX, 21). Secunda oratio fit puro affectu: et hoc fit quando scilicet peccator jam per seipsum accedit, et ore proprio confitetur. Talis orationis reliquit nobis exemplum illa peccatrix, quae lacrymis rigavit pedes Domini, et capillis capitis sui tersit, de qua dictum est a Domino: Remittuntur ei peccata multa, quoniam dilexit multum (Luc. VII, 47). Tertia oratio effunditur amplo affectu: 0733D et hoc fit, quando is qui pro se oraverat, orat jam pro aliis. Sic oraverunt Apostoli pro muliere Chananaea pro filia sua rogante: Dimitte, inquiunt, illam, quia clamat post nos (Matth. XV, 23). Quarta oratio emittitur devoto affectu, quae de cordis puritate sine ulla haesitatione cum gratiarum actione depromitur. Talem orationem fecit ipse Dominus, quando quatriduanum de monumento Lazarum resuscitavit, et ait: Pater, gratias ago tibi, quia audisti me (Joan. XI, 41). Tales orationes docuit nos Apostolus facere frequentes, dicens: Sine intermissione orate, in omnibus gratias agite (I Thess. V, 17, 18). Has quae dictae sunt quatuor orationum species, id est, verecundam, puram, amplam, devotam, nuncupat Apostolus aliis nominibus, et ad eas nos 0734A hortatur dicens: Obsecro primo omnium fieri obsecrationes, orationes, postulationes, gratiarum actiones (I Tim. II, 1). Nam obsecrationes verecundo, orationes puro, postulationes amplo, gratiarum affectiones fiunt affectu devoto.

2. Diximus de generibus affectionum et orationum: dicamus etiam qua puritate sit orandum. Et quidem tria videntur mihi hic esse necessaria, quibus orationis intentio firmiter est astringenda. Considerare namque debet is qui orat, et quid petit, et ipsum quem petit, et se ipsum qui petit. In eo autem quod petit, duo debet attendere, ut secundum Deum sit quod postulat, et ut hoc ipsum in summo affectus desiderio habeat. Verbi gratia, si mortem inimici, si laesionem seu dejectionem proximi oranda petierit, 0734B non est secundum Deum talis oratio, cum ipse praecipiat, et dicat: Diligite inimicos vestros, benefacite his qui oderunt vos, et orate pro persequentibus et calumniantibus vos (Matth. V, 44). Si vero peccatorum remissionem, si Spiritus sancti gratiam, si virtutem atque sapientiam, si fidem, veritatem, justitiam, humilitatem, patientiam, mansuetudinem, et caetera spiritualia charismata quaesierit, et ea cogitando vehementer affectaverit: haec secundum Deum est oratio, et haec vere meretur audiri. De hujusmodi enim orationibus loquitur per Isaiam Deus: Antequam clament, ego exaudiam; adhuc illis loquentibus ego audiam (Isa. LXV, 24). Sunt et alia, quae cum desunt, a Deo dantur, et possunt esse vel non esse secundum Deum, quantum duntaxat interest 0734C finis ad quem referuntur; ut est corporis sanitas, pecunia, caeterarumque rerum affluentia: quae, etsi a Deo sint, non tamen sunt magni pendenda, nec ex desiderio possidenda. Similiter et in ipso quem petit, debet duo considerare: bonitatem, et majestatem. Bonitatem, qua gratis velit; et majestatem, qua plane 1229 possit dare quidquid petitur. Sed et in seipso qui petit, debet nihilominus duo attendere, id est, ut pro suis meritis nihil accepturum putet, sed de Dei misericordia tantum quidquid rogaverit, impetraturum speret. Tunc ergo dicitur cor purum, quando tria haec quae dicta sunt, et eo modo quo dicta sunt, cogitat. Et quisquis hac puritate et intentione cordis oraverit, exaudiri se sciat; 0734D quia, sicut testatur Petrus apostolus: Non est personarum acceptor Deus, sed in omni gente qui timet Deum et operatur justitiam, acceptus est illi (Act. X, 34, 35).

SERMO CVIII. De spirituali minutione sanguinis.

Minuendi sanguinis duplex est causa. Interdum qualitas, interdum quantitas obest: nec minus perniciosa immoderata abundantia, quam corruptio. Sanguis animae meae, voluntas mea. Naturae siquidem cognatus prae caeteris humoribus sanguis dicitur, et animae vita in voluntate est. Minuatur ergo prava voluntas, quae morbi causa est spiritualis. Minuatur, inquam, dum penitus exhauriri exsiccarique non potest. Scindatur et aperiatur vena ferro compunctionis, 0735A ut peccati, etsi non omnis sensus, certe consensus effluat et abjiciatur. An dubitas inveniri et in anima sanguinis non inutilis inutilem abundantiam? Audi sapientem medicum, qui et ipsum docet justitiae sanguinem minuendum. Noli, inquit, nimium esse justus (Eccle. VII, 17). Simile est et istud Apostoli: Non plus sapere, quam oportet sapere, sed sapere ad sobrietatem (Rom. XII, 3). Cui putas venae parcendum est, si et justitia, et sapientia egent minutione? Quis enim sanguis utilior? Illud tamen memento, nec nimis justum, justum: nec ebriam ut ita loquar, sapientiam oportet sapientiam nominari. Sic nimirum et in sanguine corporis invenire est, ubi excreverit nimis, non jam nutrimentum afferre corpori, sed detrimentum. Quamobrem si peccare 0735B delectat adhuc, sanguis vitiosus est, et minuere festinato. Si vis agere poenitentiam, castigare [alias, punire] oportet membra, corpus affligere, judicare temetipsum, ut non incidas in manus Dei viventis. Justum id quidem, sed ne quid nimis. Alioquin reprimendus est fervor immoderatus, ne noceat unitati, serviat indiscretioni.

SERMO CIX. De inani splendore virtutum cavendo.

Caveamus, fratres, ne vasorum interim vacuo splendore decepti, sero conqueri habeamus quod lampades nostrae exstinguuntur. Ego enim reor minime fuisse accensas, quae tunc videntur exstingui. Sic nempe habes: Simile est regnum coelorum decem 0735C virginibus, quae accipientes lampades suas (Matth. XXV, 1). Accipientes dixit, non Accendentes. Quomodo enim accenderunt, quae non sumpserunt oleum secum? aut ubi ignis materia defuit, quomodo ignis fuit? At lucet castitas etiam ex seipsa. Sed quanto lucidior lampas ardens, quam sine igne, tanto pulchrior casta generatio cum charitate. Sic et a caeteris voluptatibus temperantia, et patientia in adversitatibus, honestas in conversatione, et circumspectio in sermone, eleemosyna quoque et ejusmodi opera pietatis, naturali quadam placere gratia, et velut ingenito decore etiam apud fatuas virgines renitere videntur. At quoniam vitrea magis quam ignea claritate fulgebant, eo ipso lampades suas arbitrabantur exstingui, quo nimirum inanem hunc 0735D splendorem ab aeterna conspexerint luce reprobari.

SERMO CX. De allocutione hominis ad se ipsum, vel animam suam.

Quanta est miseria nostra, et indigentia nostra quam multiplex! Etiam verbis opus habemus. Et cum utrumque sit miserum, non jam mirum 1230 quod inter nos; mirum magis, quod etiam ad nos ipsos. Nemo scit quae sunt in homine, nisi spiritus hominis qui est in ipso (I Cor. II, 11). Chaos magnum inter nos firmatum est, nisi interveniente quasi instrumento verborum fiat ad invicem transitus quidam cordium in communicatione cogitationum. Hac 0736A necessitate inventa sunt verba: quis nesciat? Verumtamen et nos ipsos verbis jam alloqui necesse est. Nonne Deo subjecta eris, anima mea? Propheta ait, ab ipso enim salutare meum (Psal. LXI, I). Et cui non frequenter necesse est animam revocare suam, advocare rationem suam, suos convocare affectus? Cui non opus est crebro se ipsum convenire verbis, increpare minis, sollicitare monitis, urgere accusationibus? Quin etiam ratiociniis suadere expedit; quale est, Ab ipso enim salutare meum; et consolari aliquando, juxta illud, Quare tristis es, anima mea, et quare conturbas me? (Psal. XLI, 6.) et interdum velut excitare, et dicere, Lauda, anima mea, Dominum (Psal. CXLV, 1); et nonnunquam diligentius commonere de quibus oportet, ut est, 0736B Benedic, anima mea, Domino, et noli oblivisci omnes retributiones ejus (Psal. CII, 2). Nempe cor meum dereliquit me, et necesse habeo ad me ipsum, imo ad me alterum loqui. Atque id interim tanto amplius, quanto minus sum adhuc reversus ad cor, reversus in me, unitus denique mihi ipsi. Nam ne invicem quidem erit jam verbis uti, ubi in unum utique virum perfectum occurremus omnes. Opportune igitur linguae cessabunt; nec medius requiretur interpres, ubi usque adeo medium omne charitate constraverit ille unicus Mediator, ut et nos in unum facti simus in ipsis, qui vere sempiterneque unum sunt, Deo Patre, et ipso Domino Jesu Christo.

SERMO CXI. De fide, vita et moribus contestanda; seu de sex testimoniis Deo perhibendis.

0736C

1. Aeternam coelestis patriae, ad quam nostra peregrinatio suspirat, felicitatem, et e contra gehennae paratos impiis cruciatus, omnem excedere humani non modo corporis sensum, sed etiam intellectum cordis, nemo dubitat, qui vel nomine tenus sit fidelis. Atque utinam viveret in omnibus fides ista, et credulitatem, ut dignum erat, sequeretur; hinc quidem desiderium, inde timor! Quid est enim, quod non optamus etiam per medios enses, aut, si oporteat, semiusti declinare miseriam tantam, et ad tantam accelerare gloriam, nisi quod insensibilis est et mortua fides nostra? Accedit sane 0736D ad cumulum infelicitatis, salutis impedimentum, occasionem perditionis nostrae, quod in aestimatione quidem finis utriusque affectio nostra judicio non consentit; sed in consideratione viarum ne ipsum quidem satis tenemus judicium veritatis. Nec mirum si nulla virtutum delectatione movetur desiderium, quod etiam circa illam aeternam beatitudinem torpet; aut si praesentem non metuit amaritudinem peccatorum, qui ne ipsa quidem parata diabolo et angelis ejus aeterna supplicia pertimescit; nisi quod in caeteris utique consuevimus ipsa, quorum vicinior nobis experientia est, etsi longe minora sunt, vehementius et jucunda appetere, et formidare molesta.

0737A 2. Illud satis mirari nequeo, cur fides nostra in praesentibus titubat, quae de futuris tam certa videtur. Sic fatui filii Adam non judicantes, neque quod verum est discernentes, cum promissiones habeatis vitae ejus quae nunc est, pariter et futurae (I Tim. IV, 8), in ea quam protinus est experiri, omnino incredulos vos exhibetis et infideles; ut palam fieri videatur, nonnisi ad cumulum damnationis relictam vobis fidem futurae promissionis? Idipsum sane considerare est et de comminatione. Nonne enim idem ipse, qui paratum asserit electis regnum, reprobis ignem (Matth. XXV, 34, 41), eodem ore et eadem veritate testatur, laborare et oneratos esse, quicunque ad ipsum non accedunt: accedentes autem non defecturos, ut est trepidatio pusillanimitatis 0737B humanae, sed reficiendos ab ipso? Qui regnum 1231 ineffabiliter delectabile pollicetur, ipse jugum suum suave et onus leve esse testatur. Qui aeternam beatitudinem promittit in patria, praesentem quoque requiem et refectionem repromittit in via. Denique propheta loquitur, dicens, Nec oculus vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit, quae praeparavit Deus diligentibus se (I Cor. II, 9); et facile credimus universi. Loquitur ipse Dominus prophetarum: Venite ad me, omnes qui laboratis et onerati estis, et ego reficiam vos: tollite jugum meum super vos, et invenietis requiem animabus vestris; jugum enim meum suave est, et onus meum leve (Matth. XI, 28-30); et quam multi avertunt cordis aurem? nam corporis jam forte non audent. Quid incredulitatis 0737C istud est? imo quid insaniae? Quasi vero aut falli sapientia, aut fallere veritas possit? Quasi aut charitas quod offert, dare nolit: aut omnipotentia non valeat reddere quod promittit

3. Quis enim hominum adeo voluptati et luxuriae deditus est, qui non sobrietatem et castitatem magis eligeret, si certus esset eas sibi delectabiliores fore? Quis tam ambitiosus, qui non inciperet vilitate omni et extremitate esse contentus; si, ut vere est, charitatem quae non quaerit quae sua sunt, dignitatibus universis sciret amabiliorem? Quis tam avarus, qui non omnino divitias sperneret, si jucundiorem crederet paupertatem? Nunc autem Christus frustra clamat de levitate oneris sui; sine causa jugum suum suave praedicat: quandoquidem et ab ipsis qui 0737D Christiano censentur nomine, onus diaboli, et jugum carnis atque saeculi hujus delectabilius reputatur. Sed unde tibi vel inconsideratio tanta, quanta ab ipsis imponitur, Domine Deus meus? Cur tam publice polliceris, quod tam facile deprehenderis non implere? Dulciorem super mel et favum spiritum tuum asseris (Eccli. XXIV, 27): et ecce isti dulciorem invenerunt carnem venationis; carnem, proh pudor! meretricis; saeculi vanitatem. Vae miseris! de parte judicant, et tanquam amarum fastidiunt manna tuum absconditum, quod non gustaverunt! Sane qui probaverunt utraque, ecce hi sciunt, quia Deus verax, omnis autem homo mendax (Rom. III, 4). Ipsorum proinde testimonia esse debuerant credibilia 0738A nimis: sed cum promissionibus tuis, tuorum, quoque experientia contemnitur et ridetur. Carnalis siquidem homo non percipit quae sunt spiritus Dei, sed stultitia illi videntur (I Cor. II, 14). Nec mirum, si experto non credit homini, qui Deo non credit promittenti. Ergo insani reputamur, qui crucem Domini praedicamus esse suavem; qui delectationem paupertatis magnificamus, extollimus humilitatis gloriam, eructamus delicias castitatis. Insanus nobiscum aestimetur et Propheta, qui dicit delectatum se esse in testimoniis Domini, sicut in omnibus divitiis (Psal. CXVIII, 14).

4. Vos qui sapientes estis in oculis vestris, non omnes, sed paucas, quas utcunque mendicare potestis, divitias, divinis praeferte testimoniis, ut nullum 0738B unquam habeat testimonium fides vestra. Penes vos sit in occulto, in abscondito, ubi ne ipse quidem videat Pater qui est in coelis (Matth. VI, 4); sed dicere possit, quia nescio vos (Matth. XXV, 12). Firmiter creditis Deum justum, veracem, remuneratorem, omnipotentem, summe bonum, aeternum. Exhibete vos aspides surdas, et obturantes aures (Psal. LVII, 5), nequando audiatis vocem improperantis, et dicentis: Ostende mihi fidem tuam sine operibus (Jac. II, 18). Credere quanti vobis constat? Viam autem testimoniorum nolite ingredi, quoniam ardua est, aspera et inambulabilis. Miseri et infelices! qui viam civitatis habitaculi non invenistis; et ideo erratis in invio, et non in via! (Psal. CVI, 4, 40) Finis nempe viarum, quae videntur vobis bonae, 0738C quas delectabiles vos esse judicatis (neque enim verae quidquam delectationis habent), demergitur in profundum inferni: ibi erit fletus et stridor dentium. Expergiscimini, ebrii, et flete, ne fletus ille perpetuus apprehendat incautos. Cum enim dixeritis: Pax et securitas; tunc subitaneus vobis superveniet interitus, tanquam in utero habenti, et non effugietis (I Thess. V, 3). Merito plane, qui nunc fugiendi tempus scienter amittitis, et refugitis effugiendi viam.

1232 5. Orate, inquit Dominus, ut non fiat fuga vestra hieme, vel Sabbato (Matth. XXIV, 20). Fugite, dum tempus est acceptabile, et via delectabilis exhibetur. Fugite sex diebus, quibus operari licet. Fugite in testimoniis sex illorum quae supra tetigimus, 0738D justitiae, veritatis, remunerationis, omnipotentiae, summae bonitatis, aeternitatis, ne forte septimum, divini scilicet zeli testimonium, non tam detis, quam sustineatis inviti. Genimina viperarum, quis vos docuit fugere a ventura ira? (Luc. III, 7). Via mortis est, in qua curritis; via perditionis, via cujus finis demergit in profundum inferni. Adhuc tamen spes est, quia necdum viae, id est vitae, finis advenit. Festinate praevenire finem; ne subito praeoccupati, quocunque cecideritis, ibi sitis. Venite, filii, audite me; viam salutis docebo vos, viam testimoniorum Dei, in qua delectemini et vos sicut in omnibus divitiis.

6. Sit prima dieta usque ad cor. Illuc nempe 0739A praevaricatores vocat vox divina (Isai. XLVI, 8), ubi testimonium justitiae ejus compunctionem generet et timorem. Hinc sane procedatur ad confessionem oris, ut non cunctemur etiam contra nosmetipsos perhibere testimonium veritati. Quisquis enim coram hominibus erubuerit illam, hunc et illa erubescet coram Patre suo (Luc. IX, 26). Sequatur deinde possessionum distractio, distributio facultatum, sicut scriptum est: Dispersit, dedit pauperibus, justitia ejus manet in saeculum saeculi (Psal. CXI, 9); et item: Si vis esse perfectus, vade et vende omnia quae habes, et da pauperibus; et habebis thesaurum in coelo (Matth. XIX, 21). Est enim in hac liberali proprietatis effusione testimonium largitatis divinae et copiosae retributionis, ut qui sponte distribuit sua, 0739B indubitanter sperare videatur de manu Domini ampliora. Adhuc autem et quartum quoque praebeas necesse est testimonium omnipotentiae: dico autem in corporis afflictione. Seminandum quippe est animale corpus, sed ut spirituale resurgat. Non tibi ergo qui parcit corpori, de resurrectione et immutatione haesitare videtur? Sic et qui non compungitur animo, de justitia; et qui non confitetur, de veritate; et qui avarus est, de retributione futura. Eodem quoque modo considerare est et caetera quae sequuntur. Etenim si eousque proficias, ut propriae abrenunties voluntati, certissimum istud est divinae testimonium bonitatis. Veniens nimirum non tuam, sed ipsius facere voluntatem, commendas magnifice, quam sic praefers; clamans non verbo, neque lingua, 0739C sed opere et veritate, quia nemo bonus, nisi solus Deus (Luc. XVIII, 19).

7. Superest ut perseverantiae studeas. Haec enim viae consummatio est, et testimonium habet aeternitatis. Imago siquidem aeternitatis divinae, perseverantia est conversationis nostrae; ut quomodo ipse est, ita et nos simus in hoc saeculo, incommutabilitatem illam pro modulo possibilitatis nostrae imitantes. Hinc quippe Sapiens ait: Stultus ut luna mutatur, sapiens permanet ut sol (Eccli. XXVII, 12). Haec est ergo via, dilectissimi, ambulate in ea; quoniam ascendendo de virtute in virtutem videbitur Deus deorum in Sion (Psal. LXXXIII, 8). Ad cujus gloriam visionis ipse nos perducat Dominus virtutum et rex gloriae, qui est via, veritas, et vita, Jesus Christus 0739D Dominus noster (Joan. XIV, 6).

SERMO CXII. De quadruplici conscientia.

Convertere, anima mea, in requiem tuam. Laborat et requiescit anima in conscientia, quia conscientia alia bona, et non tranquilla; alia tranquilla et non bona; alia nec tranquilla, nec bona; alia bona et tranquilla. Tranquilla et non bona, eorum est qui in spe peccant, et dicunt in corde suo quod Deus non requiret: et ista maxime adolescentium. Bona et non tranquilla, eorum est qui jam conversi ad Dominum, recogitant annos suos in amaritudine. 0740A Nec bona nec tranquilla, eorum qui prae multitudine peccatorum desperant. Bona et tranquilla, eorum qui carnem spiritui subdiderunt: qui cum his qui oderunt pacem, sunt pacifici. Hic est lectus animae: in hoc requiem capit anima, sed non perfectam. Oportet autem, ut perfectam 1233 possit praestare requiem, non solum bona et tranquilla sit conscientia, sed etiam secura: unde subjungit: Quia eripuit animam meam de morte, oculos meos a lacrymis, pedes meos a lapsu (Psal. CXIV, 8). De morte, dando bonam conscientiam; a lacrymis, dando tranquillam et bonam; a lapsu, dando securam.

SERMO CXIII. De cavendis propriis et alienis peccatis.

Ab occultis meis munda me, Domine, et ab alienis 0740B parce servo tuo (Psal. XVIII, 13). Tria sunt occulta: illicita actio, dolosa intentio, impudica affectio. Prava operatio inquinat memoriam; dolosa intentio, rationem vel mentem; impudica affectio, voluntatem. Mundatur memoria per confessionem; mens, per lectionem; affectio vel voluntas, per orationem. Ab alienis mundus eris, si non insultes, si non discedas, si non consentias, si non dissimules. Justitiae est non consentire, sed cum rigore resistere; fortitudinis, non discedere, sed mala proximi patienter tolerare; temperantiae, non insultare, sed cum moderamine compati; prudentiae, non dissimulare, sed sollicite, ut mala desinant, providere.

SERMO CXIV. De multiplici pace.

0740C Pax corporis est ordinata temperantia partium. Pax animae irrationalis, ordinata requies appetitionum. Pax animae rationalis, cogitationis actionisque consensio. Pax corporis et animae, ordinata vita et salus animantis. Pax hominis ac Dei, ordinata in fide sub aeterna lege obedientia. Pax hominum, ordinata concordia. Pax domus, ordinata imperandi atque obediendi concordia cohabitantium. Pax civitatis similis est. Pax coelestis civitatis, ordinatissima et concordissima societas fruendi Deo, et vivendi in eo. Pax omnium rerum, tranquillitas ordinis. Ordo est parium dispariumque rerum sua cuique loca tribuens dispositio.

SERMO CXV. De triplici corde.

0740D Accedat homo ad cor altum, et exaltabitur Deus(Psal. LXIII, 7, 8). Est cor altum, cor humile, cor mediocre. Dicit propheta: Redite, praevaricatores, ad cor (Isai. XLVI, 8). Prima accessio praevaricatoris servi ad cor humile: ad quod trahitur per judicium. Secunda accessio mercenarii ad cor mediocre: ad quod vocatur per consilium. Tertia filii ad cor altum: ad quod levatur per desiderium. Et tunc exaltatur Deus, id est supra cor elevatur, ut dum non potest comprehendi per rationem, desideretur per affectionem et amorem. Et nota quod accessiones istae sive ascensiones in corde aguntur. Unde dicit 0741A Propheta: Ascensiones in corde suo disposuit in valle lacrymarum (Psal. LXXXIII, 6, 7). Sed aliquando homo interior rationem excedit, et supra se rapitur; et dicitur excessus mentis. Unde et quatuor gradus ascensionis esse dicimus. Primus ad cor, secundus in corde, tertius de corde, quartus supra cor. In primo timetur Dominus, in secundo auditur consiliarius, in tertio desideratur sponsus, in quarto videtur Deus.

SERMO CXVI. De duabus mortibus et totidem resurrectionibus.

Si consurrexistis cum Christo, quae sursum sunt quaerite (Coloss. III, 1). Duae sunt mortes, et totidem resurrectiones. Prima mors animae, secunda corporis. Mors animae, separatio a Deo; mors corporis, 0741B separatio animae a corpore. Hanc operatur peccatum, illam poena peccati. Item, prima resurrectio animae, secunda corporis. Resurrectionem animae operatus est humilis et occultus Christi adventus: resurrectionem corporis, gloriosus et manifestus Christi perficiet adventus. Sed anima invisibilis est ad imaginem Dei creata: unde dicit Scriptura: Fecit Deus hominem ad imaginem et similitudinem suam (Gen. I, 26, 27). Rectum quidem. Unde et exterior homo, id est corpus, in forma sua rectus apparet, habens vitam et sensum: ut per hunc exteriorem et visibilem, illum interiorem et invisibilem intelligeremus; qui rectus factus est in voluntate, vivus in cognitione, sensibilis in amore. Et sicut corpus, 0741C id est exterior homo, in resurrectione sua vitam et sensum recipiet; ita et in resurrectione sua vitam et 1234 sensum anima, id est interior homo, recipit, id est cognitionem et amorem. Quod autem cognitio vita sit, Veritas attestatur, dicens: Haec est tila aeterna, ut cognoscant te Deum verum, et quem misisti Jesum Christum (Joan. XVII, 3). Et quod amor sit sensus, hinc accipe. Sicut homo interior in vita non discernitur, quia in toto suo aequaliter vivit; in sensu autem discernitur in quinque partes notissimas, scilicet visum, gustum, auditum, odoratum et tactum; quia aliter sentit in oculo, aliter in ore, et sic in caeteris: ita interior homo in cognitione quidem non discernitur, sed in amore. Et sicut ille in quinquepartitos sensus dividitur, ita iste circa 0741D quinque invisibilia Dei afficitur, quae sunt veritas, justitia, sapientia, charitas, aeternitas. Aliter enim afficitur circa veritatem, quam diligit propter libertatem; aliter circa justitiam, quam diligit propter suavitatem; aliter circa charitatem, quam diligit propter virtutem; aliter circa aeternitatem, quam diligit propter securitatem.

SERMO CXVII. De quatuor spiritualibus fontibus quatuor animae morbis medentibus.

Habet fidelis anima paradisum suum, spiritualem quidem, non terrenum: et idcirco priori illo delectabiliorem et secretiorem. In hoc delectatur anima, sicut in omnibus divitiis. De hoc paradiso prodeunt fontes quatuor, id est veritas, charitas, virtus, sapientia. 0742A De his fontibus laboranti animae salubres aquae hauriuntur. Laborat enim anima humana quadruplici morbo vitiorum, scilicet timoris, concupiscentiae, propriae iniquitatis, ignorantiae. Timore enim victa in vitium cogitur, concupiscentia illecta in vitium trahitur, propria iniquitate voluntarie vitium sequitur, ignorantia seducta in vitium labitur. His malis laborantes et gementes animas consolatur propheta, dicens: Haurietis aquas in gaudio de fontibus Salvatoris (Isai. XII, 3). Contra pusillanimitatem, quae provenit de vitio timoris, aqua praesidiorum de fonte virtutis; contra concupiscentiam temporalis voluptatis, aqua desideriorum de fonte charitatis; contra malitiam voluntariae iniquitatis, aqua judiciorum de fonte veritatis; contra fallaciam ignorantiae, 0742B aqua consiliorum de fonte sapientiae. Et hoc in gaudio, ut quae prius gemebat sub pondere vitiorum, modo gaudeat in adeptione virtutum, comparando sibi de aquis consiliorum prudentiam, de aqua praesidiorum fortitudinem, de aqua desideriorum temperantiam, de aqua judiciorum justitiam; ut in adversis fortitudo expellat pusillanimitatem; ut prosperis temperantia refrenet lasciviam; in agendis justitia excludat iniquitatem; in dubiis prudentia instruat ignorantiam. Talibus anima refocillata aquis, et ornata virtutibus, extendat se et comprehendat cum omnibus sanctis, quae sit latitudo et longitudo, sublimitas et profundum (Ephes. III, 18). Haec quatuor Dei duobus brachiis comprehendi possunt, vero scilicet amore, et vero timore. Timore sublimitatem 0742C et profundum, id est potentiam et sapientiam; amore latitudinem et longitudinem, id est charitatem et veritatem. Timetur enim Deus, quia omnia per potentiam potest; et veraciter timetur, quia nihil eum per sapientiam latet. Amatur Deus, quia charitas est; et veraciter amatur, quia veritas, id est aeternitas est.

SERMO CXVIII. De septem ascensionis gradibus.

State in viis Domini, et interrogate semitas ejus.In via Domini stat, qui corporales observantias boni propositi servat. Sed quia corporale exercitium ad modicum valet, ut Paulus dicit, idcirco subjungit: Et interrogate semitas aeternas ejus (Jer. VI, 16): 0742D id est, desiderate sanctorum patrum vitas, et invenietis viam; ambulate in ea. Viam invenit, qui ad cor revertitur; ambulat in ea, qui ascensiones in corde suo disposuit (Psal. LXXXIII, 6). Prima ascensio hujus viae est contritio; secunda, confessio; tertia, affectio, quarta, proprietatis abjectio; quinta, abnegatio propriae voluntatis; sexta, humiliatio voluntariae subjectionis; septima, perseverantia.

1235 SERMO CXIX. De tribus in Incarnatione considerandis.

Mysterium Incarnationis tria in se consideranda continet: scilicet formam humilitatis, probamentum dilectionis, sacramentum redemptionis. Formam humilitatis demonstrat vagitus parvuli, locus diversorii, reclinatio in praesepio, pannorum involutio. 0743A Probamentum dilectionis, pia mors; quia majorem charitatem nemo habet, quam ut animam suam ponat quis pro amicis suis (Joan. XV, 13). Sacramentum redemptionis triplicem ostendit potentiam Deitatis: scilicet de nihilo aliquid fecit, inveteratum innovavit, temporale perpetuavit.

SERMO CXX. De triplici ministerio.

Ministerium ministrorum Christi triplex est: servitutis, charitatis, dignitatis. Ministerium servitutis, corporis castigatio: charitatis, mentis devotio; dignitatis, corporis Christi consecratio. Primum fit in afflictione, secundum in hilaritate, tertium in humilitate. Primum est sacrificium timoris, secundum amoris, tertium laudis.

SERMO CXXI. De doctrina timoris et charitatis.

0743B

In schola Christi sumus, in qua duplici doctrina erudimur; quia aliud per seipsum ille unus et verus magister docet, aliud per ministros. Per ministros timorem; per seipsum, dilectionem. Unde deficiente vino praecipit ministros implere hydrias aqua (Joan. II, 7): et adhuc quotidie refrigescente charitate, ministri Christi implent hydrias aqua, id est mentes hominum timore. Et bene per aquam timor intelligitur; quia sicut aqua ignem, ita timor exstinguit libidinem; et sicut aqua sordes corporum, ita timor sordes purgat animorum. Impleamus ergo aqua ista hydrias, id est mentes nostras; quia 0743C qui timet, nihil negligit; et bene plenus est, ubi negligentia cadere non potest. Sed quia aqua gravat, id est timor poenam habet; accedendum est ad eum qui de aqua vinum facit, id est timorem poenalem in amorem convertit: ut audire possimus quod ipse de dilectione docet. Dicit enim: Hoc est praeceptum meum, ut diligatis invicem (Joan. XV, 12): quasi diceret: Multa per ministros praecipio, sed hoc specialiter per meipsum commendo. Et alibi: In hoc cognoscent omnes quia mei estis discipuli, si dilectionem habueritis ad invicem (Joan. XIII, 35). Ut ergo veritatis nos discipulos esse probemus, diligamus invicem. Et in hac dilectione triplici sollicitudine vigilemus; quia Deus charitas est (I Joan. 0743D IV, 8). Et omnem sollicitudinem nostram illi debemus: id est, ut nascatur, ut crescat, ut servetur. Nascitur si cibaveris inimicum, si potum dederis ei: quia hoc faciens carbones ignis congeres super caput ejus (Rom. XII, 20). Carbones ignis opera sunt charitatis: quae congeruntur super diabolum, qui est caput omnium iniquorum; ut ablato eo nascatur eis caput Deus, qui charitas est. Crescit, si necessitatem patienti subveneris, si volenti mutuare praestiteris, si amico animum tuum aperueris. Servatur, si loquendo vel exhibendo etiam quae non videntur necessaria, amicorum voluntati satisfeceris. Servatur etiam et augetur bono vultu, dulci sermone, hilari operatione: ut charitatem, quam vultus et sermo indicant, pia et hilaris operatio 0744A confirmet; quia exhibitio operis probatio est dilectionis.

SERMO CXXII. De duplici vitio jejunantibus timendo.

Tu autem cum jejunaveris, unge caput tuum, et faciem tuam lava (Matth. VI, 17). Hoc autem dixit Dominus propter duplex vitium, vanae gloriae scilicet et impatientiae, quod solet jejunantes subvertere. Per hoc quod jubet faciem lavare, praecipit nobis intentionem puram servare; quia sicut decor corporis in facie, ita decor totius operationis animae consistit in intentione. Per unctionem capitis, qua quod asperum erat lenitur, praecipit nobis lenitatem mentis in jejunio tenere. Pura erit intentio, si in omni actione 1236 nostra aut honorem Dei, aut 0744B utilitatem proximi, aut bonam conscientiam nostram quaeramus.

SERMO CXXIII. De vita spiritus.

Spiritu ambulate, et desideria carnis non perficietis(Galat. V, 16). Sunt qui carne ambulant, qui omnem sollicitudinem in hoc ponunt, quomodo molestias carnis evitent. Hi sunt, qui licet virtutes probent, tamen dum molestias carnis omnino evitare volunt, concupiscentiis ejus pravis nequeunt resistere. Talibus dicit Apostolus: Spiritu ambulate: id est, sollicitudinem vestram, quomodo molestias carnis evitetis, deponite. In hac vita spiritus duo gradus sunt, superior, et inferior. In inferiori gradu homo in suo spiritu ambulat; in superiori gradu in spiritu 0744C Dei. In inferiori gradu ambulat homo, quando reversus ad cor, circa affectiones suas sollicitus, in se reprehendit quod virtuti contrarium esse cognoscit. In hoc gradu sacrificium Deo contribulati spiritus et cordis humilitati per compunctionem offert. De hoc gradu ad superiorem ascendens, incipit cogitare beneficia Dei: et conversus ad gratiarum actiones, offert Deo per devotionem sacrificium laudis. In utroque gradu videt Christum: in primo, crucifixum; in secundo, gloria et honore coronatum. In primo erat Isaias, quando dixit: Et vidimus eum, et non erat ei species neque decor (Isa. LIII, 2). In secundo erat, quando dixit: Vidi Dominum sedentem super solium excelsum (Isa. VI, 1). Et nota quod in primo 0744D dixit, Vidimus; in secundo, Vidi, quia illud multorum est, et peccatorum; istud paucorum, et solius prophetae. Unde Apostolus: Ex parte cognoscimus Christum, et hunc crucifixum: ex parte prophetamus (I Cor. XIII, 9, 12); quia nondum videmus sicuti est. Scimus enim quoniam cum apparuerit, similes ei erimus, quia videbimus cum sicuti est (I Joan. III, 2). Vidit Propheta, sed oculo prophetico, Dominum sedentem super solium excelsum, id est, super angelicam creaturam; et elevatum, id est, supra humanam: quia ipse suscitabit de pulvere egenum, et de stercore eriget pauperem, ut sedeat eum principibus, et solium gloriae teneat. Et plena erat omnis terra majestate ejus (Isai. VI, 3). Omnis terra, hoc est, omnia electorum corpora, 0745A plena erunt majestate ejus, quando reformabit corpus humilitatis nostrae, configuratum corpori claritatis suae (Philipp. III, 21). Et ea quae sub ipso erant, replebant templum (Isa. VI, 1). Projectis hypocritis, et his qui invitati venire excusant, in tenebras exteriores; humiles et Deo subditi replebunt templum: quoniam ipse populum humilem salvum faciet, et oculos superborum humiliabit (Psal. XVII, 28).

2. Seraphin stabant super illud: sex alae uni et, sex alae alteri. Seraphin, id est ardentes, significant eos qui in fervore Deo serviunt - quos Dominus vigilantes invenit, et super omnia bona sua constituet eos. Sex alae uni, et sex alae alteri: quia non solum praelati, sed etiam subjecti alas habent, et 0745B seraphin sunt, si ferventes fuerint. Duabus tegebant caput, et duabus pedes, et duabus volabant (Isa. VI, 2). Habent ferventes animae alas quibus volant, spem et timorem, quia volantis est aliquando alta petere, aliquando ima. Per spem enim alta petunt, quia in coelestibus habitant. Unde quidam ex eis dicunt: Nostra conversatio in coelis est (Philipp. III, 20). Per timorem ima. Condescendendo enim infirmis, instruunt eos, considerantes seipsos, ne et ipsi tententur. Duabus legebant pedes. Pedes eorum affectiones sunt, quibus proximis junguntur, Sed quia his duobus modis offenditur, scilicet nimio rigore infirmos dejiciendo, ac nimia lenitate eorum vitiis consentiendo, velabant illos seraphin duabus alis: contra nimium rigorem, consideratione propriae fragilitatis; 0745C contra nimiam lenitatem, zelo rectitudinis. Duabus velabant caput. Caput, intentio contemplationis est sive intellectus spiritualis. Et hoc velant seraphin, propter inimicos, propter vanam gloriam et occultam superbiam, duabus alis: contra vanam gloriam una ala, scilicet amore veritatis; contra superbiam, studio humilitatis.

1237 SERMO CXXIV. De quatuor gradibus bonae voluntatis.

1. Sermo Dei duo operari debet: et animas vitiosas sanare, et bonas admonere. Vitiosas dico, non omnes quibus inest vitium, sed quae vitio ex voluntate consentiunt, nec resistunt quantum possunt. Tali animae loquitur Veritas in Evangelio, dicens: Esto consentiens adversario tuo, quandiu cum illo es 0745D in via (Matth. V, 25), etc. Non dixit, vitio, sed, adversario. Adversarius iste sermo Dei est, qui semper vitiis adversatur. Huic consentit, qui cum Propheta dicere possit: Et peccatum meum contra me est semper (Psal. L, 5). Bonas dico animas, non solum perfectas, sed incipientes; quae, licet vitium habeant, non tamen consentiunt, sed repugnant. Tales animae, licet ex infirmitate vel ignorantia saepe cadant, sicut scriptum est: Septies in die cadit justus (Prov. XXIV, 16), tamen per voluntatem, quam habent bonam, resurgunt. Haec est enim quae bonam facit animam, quia, cum multa sint animae bonae naturaliter insita, sicut ingenium bonum, memoria capax, vigil ratio et caeterae animae bona, sola tamen 0746A voluntas, si fuerit bona, bonam facit animam; si fuerit vitiosa, vitiosam. Sed quia homo, sicut Job ait, Nunquam in eodem statu permanet (Job XIV, 2), aut enim deficit aut proficit, proficiendum est in hac voluntate, quia ipsa est via de qua ait propheta: Haec est via, ambulate in ea (Isa. XXX, 21): et psalmus: Beatus vir cujus est auxilium abs te; ascensiones in corde suo disposuit in valle lacrymarum (Psal. LXXXIII, 6, 7). In corde, id est voluntate.

2. Primus hujus vitae gradus est recta voluntas, secundus valida, tertius devota, quartus plena voluntas. In primo gradu anima mente legi Dei consentit; sed, carne repugnante, bonum quod diligit perficere non invenit, sed saepe malum quod odit, per infirmitatem facit (Rom. VII, 16-25). In hoc 0746B tamen recta est ejus voluntas, quod adversario suo consentiens, in se odit quod ille reprehendit. In secundo gradu anima non solum malum quod odit non agit, sed etiam bonum quod diligit, licet cum gravedine, fortiter tamen perficit, dicens cum Propheta: Propter verba labiorum tuorum ego custodivi vias duras (Psal. XVI, 4). In tertio gradu jam dilatato corde currit viam mandatorum Dei, et delectatur in eis, sicut in omnibus divitiis: quia inuncta pellis oleo spiritualis gratiae, et sciens quod hilarem datorem diligat Deus (II Cor. IX, 7), cum hilaritate ad quodlibet bonum se extendens, clamat cum propheta David: Viam mandatorum tuorum cucurri, cum dilatasti cor meum (Psal. CXVIII, 32). In quarto gradu sunt angeli, qui ea facilitate qua semper volunt, 0746C bonum plenarie perficiunt. Hunc gradum desiderare quidem potest anima, ascendere non potest in corpore, ob hoc quod corpore aggravatur. Qui nondum rectam habet voluntatem, sciat quia impedit eum carnalis intentio. Qui habet rectam et non validam, sciat quia impedit eum prava consuetudo. Qui habet devotam et nondum plenam, sciat quia impedit eum terrena inhabitatio. Cujus adhuc vitiosa voluntas est, oret et dicat: Fiat voluntas tua sicut in coelo et in terra (Matth. VI, 10): se intelligens terram; illum autem qui rectam habet voluntatem, coelum: quia, quantum coelum distat a terra, tantum distat recta voluntas a vitiosa. Ita oret qui rectam habet voluntatem, sed non validam, se intelligens terram; illum autem cui jam valida est, coelum. Et ita de caeteris, ut 0746D semper attendat anima proficere: quia, sicut condemnatus est qui in vitiosa permanet voluntate, ita reprehensibilis est qui in aliis non studet proficere.

SERMO CXXV. De glorificanda Dei sapientia.

1. Glorificate et portate Deum in corpore vestro (I Cor. VI, 20). Alibi dicit Scriptura: Justificata est sapientia a filiis suis (Matth. XI, 19). Et in oratione dicimus: Sanctificetur nomen tuum (Matth. VI, 9). Christus, Dei virtus et Dei sapientia, justificatur, sanctificatur, glorificatur a filiis suis. Dicamus ergo primum quomodo sapientia justificatur a filiis suis. Flagellat Deus omnem filium quem diligit (Hebr. XII, 0747A C). Sed in initio flagelli, dum 1238 adhuc sub lege servus Dei est, et nescit quomodo filius Dei erit, murmurat; se autem innocentem. Deum vero crudelem pronuntiat. Huic autem Christus Dei virtus apparet, sed nondum sapientia, quia per flagellum potentiam virtutis sentit, sed nondum sapientiae suavitatem per intellectum capit. Hunc talem sapientia attingit fortiter per flagellum, et disponit suaviter per intellectum (Sap. VIII, 1), dum illud Apostoli ei inspirat, scilicet gaudere in tribulationibus; scire quoniam tribulatio patientiam operatur, patientia probationem, probatio vero spem; spes autem non confundit (Rom. V, 3-5). Et jam se non quasi servum puniri, sed quasi filium per flagellum erudiri cognoscit, ut haereditatem capiat: se peccatorem 0747B Deum vero justum pronuntians, justificat in se matrem sapientiam.

2. Sed quid prodest peccata inter flagella confiteri, si non ab eisdem per continentiae sanctitatem abstineas? sicut scriptum est: Sancti estote, sicut et ego sanctus sum (Levit. XIX, 2): ut qualis pater, talis sit filius: et in sanctimonia filiorum nomen Patris sanctificetur. Quod et quotidie in oratione petimus, ut sicut de quibusdam pravis et incontinentibus Pater conqueritur dicens: Quotidie nomen meum blasphematur per vos inter gentes (Isa. LII, 5; Rom. II, 24), ita et per sanctos sanctificetur. Sed ne meum putes inventum, quod sanctitas continentia sit, audi Apostolum dicentem ad Thessalonicenses: Haec est enim voluntas Dei, sanctificatio vestra. Et ne aliud 0747C putes sanctificationem, quam continentiam, audi quod sequitur: Ut abstineatis a fornicatione, ut sciat unusquisque vestrum suum vas possidere in sanctificationem (I Thess. IV, 3, 4). Unde et sanctos eos dicimus, quos firmos in proposito continentiae, ab hujus saeculi non solum illicitis actionibus, sed etiam impudicis locutionibus abstinere videmus. Unde scriptum 0748A est: Sapiens ut sol permanet: stultus ut luna mutatur (Eccli. XXVII, 12).

3. Sed quia sapiens filius gloria est patris, necesse est ut non solum sanctificetur ab eo mater sapientia per continentiae stabilitatem, sed etiam glorificetur per boni operis fructificationem, sicut in Evangelio Veritas dicit: Luceat lux vestra coram hominibus, ut videant opera vestra bona, et glorificent Patrem vestrum qui in coelis est (Matth. V, 16)). Unde Psalmista sapientiae filium describens, ait: Jucundus homo qui miseretur et commodat (Psal. CXI, 5). Et vere brevis et perfecta definitio sapientis. Jucundus enim inter flagella confitendo delictum, gaudet illud per praesentem tribulationem deleri. Miseretur animae suae placens Deo per continentiae decorem; commodat 0748B proximo fructum bonae operationis. Et hic est justus, reddens cuique quod suum est; Deo confessionem, sibi misericordiam, proximo charitatem. Sic autem justificatur sapientia a filiis suis per confessionem peccatorum; sanctificatur per continentiae bonum; glorificatur per boni operis fructificationem. Primus conflictus timoris Dei est contra negligentiam. Timor enim ad custodiam sui excitat. Quod si praevaluerit negligentia, generat curiositatem. Dum enim per negligentiam terra cordis inculta, spinas et tribulos germinat; quae in se ipsa non invenit requiem, foras cogitur evagari. Sic curiositas a corde exit, contra quam dimicat pietas. Pietas enim Dei cultus est; et in corde colitur, qui in corde cognoscitur habitare. Curiositas, si non vincitur, generat experientiam 0748C mali, quia, dum animus evagatur per multa, facile invenit ubi noxiam experiatur delectationem. Hanc impugnat scientia, docens quid tutum sit experiri, quid non. Si vero praevaluerit experientia, generat concupiscentiam, ut transeat in affectum cordis.