0757 PARABOLAE SANCTO
BERNARDO VULGO ASCRIPTAE. 1245 PARABOLA I. De pugna
spirituali De fuga et reductione filii
prodigi>.0757B 1. Rex dives et
praepotens Deus omnipotens filium sibi fecit hominem, quem creaverat, cui sicut
puero delicato paedagogos delegavit legem, prophetas, caeterosque tutores et
actores usque ad praefinitum tempus ejus consummationis. Instruxit eum et
monuit, dominum eum paradisi constituens, omnesque thesauros gloriae suae ei
ostendens et repromittens, si se non desereret. Et ne quid deesset bonis ejus,
etiam liberum arbitrium ei indulsit, ut bonum ejus esset voluntarium, non
coactum. Accepta licentia boni et mali, coepit eum taedere bonorum suorum, a
concupiscentia sciendi bonum et malum. Egressus 0757C igitur de
paradiso bonae conscientiae, nova quaerens quae nesciebat, qui nulla adhuc nisi
bona noverat; paternis <alias, patriis> legibus et
paedagogis relictis, manducavit de ligno scientiae boni et mali contra vetitum
Patris: et abscondens se miser, et fugiens a facie Domini, coepit vagari puer
insipiens per montes altitudinis, per valles curiositatis, per campos licentiae,
per nemora luxuriae, per paludes voluptatum carnalium, per fluctus curarum
saecularium. 2. Videns autem antiquus praedo lascivum puerum
sine custode, sine rectore, procul a domo Patris vagantem; accessit, et pomula
illa inobedientiae manu malae persuasionis ei porrigens, postquam ab eo
consensum elicuit, aggressus est miserum, et in 0757D terram, id
est in terrena eum desideria praecipitans, pedesque, id est mentis affectiones,
ne resurgat, fortissimis ei saecularis concupiscentiae vinculis alligans,
manusque operationis, et oculos mentis; misit eum in navim malae securitatis, et
flante vehementer vento adulationis, transvexit eum in longinquam regionem
dissimilitudinis. Veniens ille in regionem non suam, venalis factus est omnibus
qui praetergrediuntur viam. Discit porcos pascere, siliquas porcorum manducare:
dediscit omnia quae didicerat, et discit quae nesciebat, servilia scilicet
opera. Vinctusque in desperationis carcere, ubi in circuitu impii ambulant, in
mola impiae circuitionis 0758B cogitur molere emolumenta malae
conscientiae. Proli dolor! 3. Et ubi modo est pater ille
potentissimus et dulcissimus atque liberalissimus? Nunquid potest oblivisci
filium uteri sui? Absit, absit! Non obliviscitur, sed miseretur, condolet et
conqueritur de absentia et perditione filii sui. Mandat amicis, sollicitat
servos, omnesque suscitat ad requirendum eum. Unus servorum Timor, ad imperium
Domini, filii fugitivi vestigia prosequens, in profundo carceris invenit filium
regis, carnalibus peccatorum sordibus obsitum, vinculis et catenis malae
consuetudinis ligatum, miserum et amentem, in miseriis securum et ridentem: quem
verbis et verberibus urgens ut exiret et rediret, tanta miserum confusione 0758C dejecit, ut sicut morti jam vicinus jaceret, et adhaereret in
terra venter ejus. Egressus evestigio alius, cui nomen Spes, vidensque filium
regis a Timore non erutum, sed obrutum; non adjutum, sed dejectum: accessit
leniter, et suscitans a terra inopem, et de stercore erigens pauperem, levansque
caput ejus, et coacta in unum consolationis veste, oculos ejus detergens et
faciem: Heu, inquit, quanti mercenarii in domo patris tui abundant panibus, tu
autem hic fame peris! Surge, obsecro, et vade ad patrem tuum, et dic ei: Pater,
fac me sicut unum ex mercenariis tuis. Tunc ille tandem vix ad se modicum
reversus: Tunc es, inquit, Spes? Et quomodo Spei introitus potuit patere in
tantum et tam horribile profundum desperationis meae? Ego, ego, 0758D inquit, sum Spes, a patre tibi transmissa, te adjutura, te non
desertura, donec te introducam in domum patris tui, et in cubiculum genitricis
tuae. Et: O, inquit ille, dulce levamen laborum, dulcis consolatio 1246 miserorum! o una, et non infima de tribus cubiculi regii
assistricibus! vides carceris mei profundum immane; vides vincula, quae tamen ad
ingressum tuum jam maxima ex parte dirupta sunt et dissoluta; vides
captivorum meorum immanem
multitudinem, fortitudinem, velocitatem, astutiam: et quis tibi locus hic? At
Spes: Ne timeas, inquit; qui nos adjuvat, misericors est; qui pro nobis pugnat,
omnipotens est; pluresque sunt 0759A nobiscum, quam cum illis.
Super haec omnia, adduxi ubi a patre missum equum Desiderii: cui cum insederis,
me duce ab his omnibus securus proficisceris. Dixit, et mollibus stramentis piae
Devotionis submissis, et bonorum exemplorum calcaribus additis, equo Desiderii
imposuit filium regis; sed frenum defuit, tanta erat festinatio fugiendi. Illico
equus currit infrenis, trahit Spes ante. Timor autem retro verberibus urget et
minis. Tunc videntes hoc conturbati sunt principes Edom, robustos Moab obtinuit
tremor, obriguerunt omnes inhabitatores Chanaan. Irruat super eos formido et
pavor in magnitudine brachii tui; fiant immobiles quasi lapis, donec pertranseat
filius tuus, Domine, filius iste, quem possedisti (Exod. XV, 15,
16). Sed cum sic 0759B ferantur praecipites, effugiunt
quidem, sed non sine periculo; quia sine modo, sine consilio. 4. Propter quod a Patre transmissa accurrit Prudentia, una de summis
principibus palatii, in comitatu amicam habens Temperantiam; et tenens
currentes: Parcius, inquit, obsecro parcius: dicit enim Salomon noster: Qui festinus est, pedibus offendit (Prov. XIX,
2). Si sic curritis, offenditis; si offenditis, caditis; si caditis,
filium regis, quem suscepistis liberandum, inimicis redditis. Nam si ceciderit,
illico manus eorum erit super eum. Haec dicens, frenum Discretionis imposuit
fervido illi equo Desiderii, ejusque habenas Temperantiae regendas commisit.
Cumque Timor retro de vicinia et virtute inimicorum, et tarditate fugae
causaretur: 0759C Vade, inquit Prudentia, retro, Satana,
scandalum es nobis. Fortitudo et laus nostra Dominus, et factus est nobis in
salutem. Et ecce Fortitudo, miles Dei egregius, accurrens per campum Fiduciae,
extracto gladio laetitiae: Nolite, inquit, turbari; plures nobiscum sunt quam
cum illis. Tunc Prudentia curiae coelestis assueta consiliis: Cavete, inquit,
obsecro, quia haereditas illa, ad quam festinatur in
initio, sicut dicit Salomon noster, in fine benedictione
carebit (Prov. XX, 21). Proficiscimini igitur, non tam
festinanter, quam prudenter. Inimici enim non sunt in itinere; sed juxta iter
scandalum ponere solent, in biviis et triviis, et viarum aufractibus. Praecedam
itaque; vos autem tenete viam Justitiae, et velociter 0759D introducemus vos in castra Sapientiae, quae jam non procul sunt
a nobis. Sapientia enim est, de qua dicitur: Concupiscens
sapientiam, disce justitiam (Eccli. I, 33). 5. Sic itaque dum viam carpunt, urget Timor, Spes trahit, munit
Fortitudo, Temperantia moderatur, providet et instruit Prudentia, ducit et
perducit Justitia. Appropinquat filius regis castris Sapientiae: quae novi
hospitis audito adventu, praeoccupat eum, qui se concupiscit, occurrit et
ostendit se in viis hilariter. Fossa vero profundae Humilitatis castra cingebat:
super quam fortissimus et pulcherrimus murus Obedientiae aedificatus coelos
penetrabat, quem bonorum exemplorum historiae undique depictae mirabiliter
decorabant. Aedificatus autem erat 0760A cum propugnaculis: mille
clypei ex eo dependebant, omnis armatura fortium. Porta Professionis omnibus
patens; janitor in limine dignos inducens, et indignos abjiciens. Praeco super
portam clamans: Si quis diligit Sapientiam, ad me declinet, et eam inveniet; et
eam cum invenerit, beatus est si tenuerit eam. Huc filius regis, occurrentis
sibi Sapientiae ducatu introductus, imo ulnis deportatus, familiae regiae
vallatus obsequiis, ad mediae civitatis arcem perducitur, ubi ipsa aedificavit
sibi domum, excidit columnas septem, subdidit sibi gentes, superborumque et
sublimium colla propria virtute calcavit. Ibi collocatur in lecto Sapientiae,
quem ambiunt sexaginta fortissimi ex fortibus Israel, uniuscujusque ensis super
femur 1247 suum. Adest David in 0760B tympano
et choro, in chordis et organo; caeterique coelestis curiae paranymphi,
gaudentes et exsultantes magis super uno peccatore poenitentiam agente, quam
super nonaginta novem justis, qui non indigent poenitentia. 6.
Et ecce veniens ab aquilone ventus turbinis et ignis involvens totam concussit
domum, Sapientiae castra turbavit. Egressus est enim Pharao cum curribus et
equitibus, persequens fugientem Israel (Exod. XIV, 5, 8).
Cogitaverunt etiam unanimiter simul adversus eum, testamentum disposuerunt
tabernacula Idumaeorum et Ismaelitae, Moab et Agareni, Gebal et Ammon et
Amalech, alienigenae cum habitantibus Tyrum. Etenim Assur, ille magnus
exterminator diabolus, venit cum illis (Psal. LXXXII, 0760C 6-9). Quid multa? Obsessa est civitas. Jam surgunt
tentationum machinae; urget undique inimicus ille, in insidiis draco, in aperto
leo; cogit socios, ignes injicit, perfodit muros, bella suscitat, insidias
submittit, totius urbis minitans excidium. Intus vero timor et angustiae; et a
vehementi et improviso hostium impetu omnes turbati sunt, et moti sunt sicut
ebrius, et omnis sapientia eorum devorata est, et clamaverunt ad Dominum cum
tribularentur (Psal. CVI, 27, 28). Curritur ad arcem Sapientiae;
mala nuntiantur; consilium quaeritur. Reversa enim ad se Prudentia consulit
Sapientiam, quid facto opus sit. Illa accelerandum testatur, et quaerendum summi
regis auxilium. Et quis, inquit, ibit nobis? 0760D At Sapientia:
Oratio, inquit. Et ne moram faciat in eundo, ascendat super equum Fidei.
Quaesita diu Oratio, et in tanto tumultu vix tandem inventa est. Ascendit super
equum Fidei, proficiscitur per viam coeli, nec cessat, donec intret portas
Domini in confessione, atria ejus in hymnis. Et, sicut familiare mancipium, cum
fiducia accedens ad thronum gratiae ejus, exponit necessitatis suae negotium.
Audito rex filii periculo, conversus ad consortem regni sui Charitatem: O,
inquit, quem mittam, et quis ibit nobis? At illa: Ecce ego, inquit, mitte me.
Tunc rex: Praevalens, inquit, praevalebis, et liberabis eum. Egredere; et fac
ita. Illico egressam a facie Domini reginam coeli, Charitatem, tota comitatur
militia coelestis; veniensque et descendens in castra, 0761A virtute et laetitia praesentiae suae illico omnia exhilaravit,
commota composuit, turbata pacavit. Reddita est miseris lux, timidis fiducia.
Redit coram Spes, quae pene aufugerat; Fortitudo, quae pene corruerat. Resumit
constantiam tota Sapientiae militia. At inimici civitatem obsidentes: Quaenam
est, inquiunt, exsultatio in castris? non fuit tanta exsultatio heri et
nudiustertius. Vae nobis, venit Deus in castra! vae nobis! Fugiamus Israelem:
Dominus enim pugnat pro eis. Sic fugientibus inimicis, gratiae Dei impetus
laetificat civitatem Dei, sanctificavit tabernaculum suum Altissimus. Deus in
medio ejus, non commovebitur, adjuvabit eam Deus mane diluculo. Conturbatae sunt
gentes, et inclinata sunt regna; dedit vocem suam, mota est terra. Dominus
virtutum 0761B nobiscum: susceptor noster Deus Jacob (Psal.
XLV, 5-8). Suscipiens ergo puerum Dei, puerum suum regina Charitas evexit
ad coelum, Patrique Deo repraesentavit. Cui Pater placidus ac serenus occurrens:
Cito, inquit, proferte stolam primam,
et induite illum, et date annulum in manu ejus, et calceamenta in pedibus ejus.
Et producite vitulum saginatum, et occidite illum. Epulari enim et gaudere
oportet, quia iste filius meus mortuus fuerat, et revixit; perierat, et inventus
est (Luc. XV, 11-32). 7. Nota hic quatuor in
pueri nostri liberatione. Primo poenitentiam, sed fatuam; secundo fugam, sed
temerariam et irrationabilem; tertio pugnam, sed trepidam et meticulosam; quarto
victoriam validam et sapientem: quae omnia in uno quolibet 0761C fugiente de saeculo invenies. Primo enim est egens <alias, hebes> et insipiens; postea, praeceps et temerarius in
prosperis; deinde, trepidus et pusillanimis in adversis; postremo, providus, et
eruditus et perfectus in regno charitatis. 1248 PARABOLA II. De pugna spirituali De conflictu
vitiorum et virtutum>.1. Inter Babylonem et Jerusalem
nulla pax est, sed guerra continua. Habet unaquaeque civitas regem suum. Rex
Jerusalem Christus Dominus est, rex Babylonis diabolus. Et cum alterum in
justitia, alterum in malitia regnare delectet, rex Babylonis quos potest de
civibus Jerusalem per ministros suos, 0761D scilicet spiritus
immundos, seducere, ut servire eos faciat iniquitati ad iniquitatem, in
Babylonem trahit. Unde dum unum de civibus suis constitutus speculator super
muros Jerusalem trahi cerneret, nuntiavit regi captam praedam in Babylonem duci.
Rex vero Jerusalem advocans spiritum timoris, militem in talibus strenuum: Vade,
inquit, eripe praedam nostram. Ille ut semper ad omnia imperata paratus, cum
velocitate hostes persequitur, et in auribus eorum factus est repente sonus
tanquam advenientis spiritus vehementis. Timor enim super eos intonuit, et ad
vocem virtutis ejus hostium robur omne contremuit: quos in fugam conversos Timor
non longius persecutus est, sed ereptum concivem reducebat ad propria. Verum
unus ex adversariis, tristitiae 0762A spiritus, non erat cum eis,
quando Timor advenit. Hic cum cerneret socios subito fugientes, ab insidiis, in
quibus latebat, ocius advolavit. A Timore, inquiunt, solo factum est istud, et
est opprobrium omnibus nobis. At ille: Ne timeatis a Timore isto: scio enim quid
facto opus sit. Ibo et ero spiritus mendax in angulis semitarum, et amicum me
simulabo Timoris. Novi enim hominem, nec est agendum cum eo vi, sed fraude. Vos
autem exspectate finem. Fecit ut dixerat, et viarum compendia captans,
praecessit Timorem. Referensque iter per viam, qua gradiebatur Timor, obvius ei
factus est, amica, sed iniqua cum eo colloquia commiscens, ita ut seducere eum
coeperit: et Timor nescius bono animo sequebatur. Prope jam erat, ut eum in
foveam desperationis 0762B impelleret. Sed spectator regi indicat
quid agatur. Rex autem unum de militibus suis, Spem scilicet, praecepit
accersiri, quem cum equo Desiderii, et ense Laetitiae in auxilium jubet
accelerare Timoris, Fidelis miles ad imperium egrediens, cum pervenisset ad
locum, vibrans ensem Laetitiae, Tristitiam effugavit. Sicque liberatum concivem,
et impositum equo Desiderii praecedens, trahebat funiculo promissionum, et Timor
sequens urgebat facto flagello de funiculis peccatorum. 2. Ibat
igitur voluntarius equus, hinc attractus, inde compulsus; sed in tam rapido
cursu timendum ei fuerat ab incursu. Unde et collegerunt milites Babylonici
consilium, dicentes: Quid facimus, quia sic evadit, quem jam quasi cum
securitate possidebamus? 0762C Quomodo plausus inferni versus est
in planctum, et per solos duos milites gaudium est in coelis super sui
liberatione concivis? Quomodo periit versutia diabolicae fraudis? Unus autem ex
eis caeteris nequior, cum sceleris hujus opifex esset, profanum protulit
consilium, dicens: Vos nescitis quidquam, nec cogitatis, quia modo ad capiendum
facilior sit; et si captus, difficilius eripi possit. Vos igitur a longe
prosequimini; ego me in angelum lucis transfiguro, ut ignaros viae, tanquam
advenas et peregrinos, docendi simulatione decipiam. Hunc igitur in modum fraude
disposita, regi nostro speculator annuntiat, venire quidem hominem equo
impositum Desiderii, sed plus quam oporteat properare, eo quod frenum 0762D et sella deesset. Hostes, inquit, a longe prosequuntur; alii,
tanquam inveterati malorum, viarum compendia captant. Sed et nunc unum video, in
quo armorum nostrorum relucet effigies; a nobis tamen ille non exivit. Necesse
est eat qui interrogare noverit eum: Noster es, an adversariorum? 3. Porro rex, cujus animum cura semper sollicitat animarum, duos
consiliarios suos emittit, Prudentiam et Temperantiam. Quarum Temperantia quidem
1249 equo frenum Discretionis imposuit, et Spem moderatius
incedere persuasit. Prudentia vero Timorem increpans et arguens improbitatis, de
futuro commonuit: et equo sellam Circumspectionis apposuit, ut non caderet
ascensor ejus retro; sed retro praeteriti confessioni peccati, ante meditationi
0763A judicii, a sinistris patientiae inniteretur, a dextris
humilitati. Porro Spes et Timor dedere calcaria, Spes in dextro pede
exspectationem praemii, Timor in sinistro supplicii metum. 4.
Et facta mora cum advesperasceret, et inclinata esset jam dies, rursus
congregati sunt hostes in multitudine, ut dimicent contra eos. Pavet Timor, Spes
accelerat; sed vix tandem ad consilium eos Prudentia, Temperantiaque revocavit.
Et illa: Videtis, inquit, quia dies praecessit, et nox appropinquavit: et qui
ambulat in tenebris, nescit quo vadat? Porro vobis grandis restat via, nec parva
est hostium multitudo. Est autem miles quidam regi nostro fidelissimus, quem ego
novi, castrum habens prope nos positum, et firmissimum est habitaculum; quia in
0763B petra posuit nidum suum. Divertamus ad illum, si placet,
quia bonum est illic esse. Quod cum placuisset omnibus, et ducem itineris
quaesissent, ait Prudentia: Armiger meus Ratio praecedet nos. Est enim gnarus
viarum, et notus Justitiae, utpote consanguineus ejus. Praecedente itaque
Ratione, caeteris subsequentibus, antevenit Ratio; et salutata Justitia,
nuntiavit hospites adventare. Quaerit illa qui sint; unde, ad quid veniant,
sciscitatur. Et cum regem cognovisset, hilari vultu surgens fugientibus occurrit
cum panibus, et obviavit illis quasi mater honorificata, susceptamque animam ab
equo deposuit, et in penetralibus domus avida collocavit. 5.
Insequitur hostilis exercitus, et castrum obsidens, undique inquirit, si quis
forte pateret ingressus, 0763C ac tanquam leo circuit quaerens
quem devoret. Sed cum undique illud munitum inveniunt, tentoria figunt, et
excubias ordinant, ne quis ingredi aut egredi valeat, ut mane facto instructis
machinis diruant et irruant super eos. Interim Pavor paviditate et sollicitudine
non piger, nec unquam securus, commilitones excitat, Justitiam convenit, de
munitione loci, de praeparatione armorum quaerit, adjiciens et illud, ne forte
sustentationi deficiant alimenta. Ad haec justitia respondit: Situs loci, ut
animadvertere potestis, saxosus et inaccessibilis est, nec in armis, nec in
machinis inimicorum timet insultum. Sed quia aridus est, paucos habet indigenas,
quos arido hordeacei panis cibo utcunque sustentat. Et nunc supersunt nobis
quinque panes hordeacei, et duo pisces. 0763D Et Timor: Quid
haec, inquit, sunt inter tantos? Coepit igitur magis pavere et taedere: et
arguens animam quod ab equo Desiderii descendisset, illud saepius memorabat,
esse novissima hominis illius pejora prioribus. Equus enim ille praepeti cursu
festinus advolabat ad urbem, nunc solius Rationis commissus ducatui. Ipse,
inquit, videris, si non melius erat tibi tunc magis, quam nunc. 6. Prope jam erat ut adversus Spem contraria sentientem Timor
insurgeret; sed Temperantia Prudentiam advocavit. Accersita Prudentia
improbitatem Timoris objurgans: In adversarios, inquit, tuus, o Timor, mucro
desaeviat. Nescis quia rex noster, rex virtutum est, Dominus fortis et potens,
Dominus 0764A potens in praelio? Eat igitur nuntius, qui suorum
necessitates exponat, adjutorium flagitet, auxiliatorem adducat. Et quis ire
poterit, ait Timor? Tenebrae operiunt terram, et muros obsidet hostium pervigil
multitudo; et ignari viae, tanquam in regione longinqua. Advocaverunt igitur
hospitem suum Justitiam. Si quid, inquiunt, potes, adjuva nos. Quibus illa: Bono
animo estote. Est enim mihi nuntius fidelissimus regi, bene notus curiae, Oratio
scilicet, qui in secreto noctis silentio per ignotas semitas arcana coeli
penetrare, et cubiculum regis adire, et opportuna importunitate pium regis
animum flectere non indoctus, supplicatione miserabili laborantibus auxilium
solitus 1250 impetrare. Eat ille si placet: ecce enim praesto
est. Cumque respondissent omnes: 0764B Placet! Prudentia quid
regi insinuet, dictante Justitia ut fideliter agat, et ne vacuus revertatur
praecipiente, caeteris, et maxime Timore, ut iter acceleraret deprecantibus, per
occultos quosdam muri exitus dimissus est. At ille hostium cuneos penetrans
securus omni ave velocior, in momento, in ictu oculi usque ad portas novae
Jerusalem pervenit. Quas cum clausas reperisset et pulsasset, janitoribus aegre
ferentibus, quod intempestae noctis silentio civitatem impleret clamoribus, et
regi ipsi importunus esse non vereretur, ille perseverabat pulsans, et amplius
loquebatur: Aperite mihi, inquit, portas justitiae, et ingressus in eas
confitebor Domino regi nostro in ore meo secundum multitudinem dolorum meorum,
qui sunt in corde meo. Haec, inquit, porta Domini mei. 0764C Justitia me misit ad vos, ut introducar ad regem, quia ad ipsum
habeo secreta quae perferam. Vox turbinis audita est in terra nostra. 7. Rex cum cognovisset nuntium esse Justitiae, introduci eum
praecepit. Ingressa Oratio ad regem, adoravit, et ait: Rex, in aeternum vive. Et
ille: Rectene sunt omnia circa dominum tuum, et quae illius sunt? Et Oratio:
Recte, Domine, vestri gratia. Porro unum est necessarium. Servus ille vester a
cornibus unicornium ad imperium regis ereptus, divertit ad militem vestrum
dominum meum; et: Domine mi, terra illa australis et arens est, et cibum non
habet. Det Dominus benedictionem, et terra nostra det fructum suum. En
congregati hostes in multitudine, ut dimicent contra nos: da nobis, Domine, 0764D auxilium de tribulatione; quia non est alius qui pugnet pro
nobis, nisi tu, Deus noster. Porro rex noster, cujus natura bonitas, motus his
lacrymis ait: Quem mittemus? Ad quem Charitas: Ecce ego, Domine, mitte me. Rex
autem quaerebat de sociis; sed Charitas domesticam sibi familiam respondit
sufficere. Exit ergo una cum nobili illo comitatu suo, Gaudio, Pace, Patientia,
Longanimitate, Benignitate, Bonitate, Mansuetudine. His stipatus dux insignis
progreditur, certusque de victoria, erecto signo triumphali primam pertransit
inimicorum, secundamque custodiam, Cumque venisset ad portam, ultro aperta est
ei. Ad cujus ingressum facta est laetitia magna in oppido. Cumque suadente
Gaudio 0765A vociferarentur omnes et acclamarent, exortus clamor
exterorum castra perterruit. Et illi: Quae est ista, inquiunt, vox exsultationis
in auribus nostris de castris Israel? Non ita heri et nudiustertius. Forte venit
eis auxilium, et impetum facient in nos. Fugiamus ergo Israelem; Dominus enim
pugnat pro eis contra nos. Interim Charitas morae impatiens, ordinari exercitum,
aperiri portas, et persequi praecipit inimicos, aperte denuntians: Vadam ad
portas inferi. Sicque uno impetu universus Charitatis exercitus procedit, quos
Babylonii non ferentes fugiunt, sed non effugiunt. Cadunt a latere Timoris
mille, et a dextris Charitatis decem millia. PARABOLA III. De pugna
spirituali.0765B 1. Inter Jerusalem et
Babylonem ordinatae sunt acies ad bellum. Hinc David manu fortis aciem producit
virtutum terribilem et ordinatam: inde Nabuchodonosor Babylonis spiritualia
nequitiae, suumque vitiorum tumultuosum exercitum dirigit ex adverso. Procedit
de castris David tirunculus novitius, nuper in militiam regis juratus, et per
manus ipsius aeterni David verbi Dei gladio accinctus, et spiritualibus armis
insignitus, ingentes gerens animos, et contra regis edictum, ad faciendum sibi
nomen plusquam ad hostem vincendum impatientissimus. Equus erat ci fervidus,
proprium corpus; de succo adhuc saeculi fortis, viridis, lascivus, animusque
ejus conveniens, cui insidens ferebatur insignis; castrorumque suorum dedignans
disciplinam, contemptis sociis, 0765C stolida quadam
praesumptione longe prae caeteris progrediebatur, aestuans et 1251 anhelans ad faciendum sibi nomen. Videns David impetuosam
ejus praesumptionen, per Filium suum Salomonem sub interminatione ei mandavit:
Vae soli, quia si ceciderit, non habebit sublevantem
(Eccle. IV, 10). Cujus ille monita parvi pendens, cum sibi vel
aliis ostendere magnae virtutis suae quaereret occasiones, et praeclarum aliquod
facinus moliretur, conspicatur eminus in parte hostili unum de inimicis fortis
malitiae, astutae nequitiae, arma habentem ignea, manusque plenas jaculis
igneis, multos vulnerantem, vulneratos occidentem, occisos conculcantem, facile
capientem, difficile relaxantem, spiritum Fornicationis. 0765D 2. Hic se ostensurum praesumens praeclaram virtutem suam,
impetum in eum dirigit, et promptum illum equum suum jejuniorum verberibus, et
vigiliarum calcaribus perurgens, totus fertur in illum. Clamat a tergo
Prudentia, Parce, parce! clamat Discretio, Sustine, sustine! totusque eum
concrepat Davidicus exercitus. Quos ille omnes surda aure praeteriens, fertur
miser totus in malum suum, et nescit. Videns Nabuchodonosor infremit, et malum
ei parans dolos praemittit. Occurrunt enim illi a latere in praeceps ruenti
sorores duae, Superbia et Vana Gloria, acclamantes ei in dolo: Euge, euge!
Quibus ille miser nimis credulus, totus fertur in praeceps, et nescit quae jam
undique cum circumvallent 0766A insidiae. Spiritus quidem
Fornicationis, jam crebro tales et talium impetus expertus, fugam simulat, et
delusum miserum sequi provocat, donec per patentem portam in medio Babylonis
introductum suis illum sociis tradidit illudendum. Gastrimargia et Fornicatio
equum sibi vindicant, nec dominum suum jus in eo habere ultra permittunt. Jam
quippe deficiebat, jam fatigatus divertere quaerebat. In medio quippe pugnae sub
pugnante ceciderat, et casu suo vehementer attriverat sessorem suum: quem illi
cibis Babylonis refectum, reimpinguatum suis subdidere servitiis. In miserum
vero Ira, Invidia, caeteraque vitiorum turba consurgit, et fiducialiter supra
dorsum ejus fabricant peccatores. Sed et Fornicatio cujus nisi terga fugientis
nil adhuc ille 0766B viderat, aperta jam facie et impudenti
fronte in eum consurgit, et spicula ignea in cor ejus torquet, gladiumque in
cervicem ejus exserit, projectumque in terram conculcat; et coquo regis
Babyloniorum Nabuzardam eum tradens, ejus immundis gurgitationibus subdidit
illudendum. Nec jam patitur, ut honesta in eum vitia manum mittant; sed immundis
scurris de coquina regis, id est foedis et horrendis vitiis, exhibet irridendum.
Sic igitur captus ab inimicis, ligatur funibus malae consuetudinis, et
praecipitatur in carcerem Desperationis. 3. Rex autem David
cooperto capite lugebat, dicens: Absalon fili mi, fili mi Absalon! Vocansque
unum regiae clientelae ac sedis in hujusmodi utilem et probatum, Timorem
scilicet, ad requirendum eum 0766C dirigit, et Obedientiam secum
mandavit, ut ereptum de carcere tutelae committeret Obedientiae. Missus Timor
venit, et suscitat miserum, ereptumque de carceralibus claustris et vinculis,
sicut sibi jussum fuerat, Obedientiae tradidit: equum suum ei restituit, sed
ferocem et rebellem, et qui vix ultra dominum dignaretur agnoscere. Quem
Obedientia apprehendens et freno ferreo cohibens, licet renitentem plurimum et
recalcitrantem, antiquo domino subdidit, docuitque eum mutare
fortitudinem. 4. Susceptum itaque a Timore Obedientia deducens
militem Christi, per aliam viam reduxit in regionem suam, primamque ei mansionem
apud Pietatem constituit: ut scilicet animos ejus, quos Timor 0766D exacerbaverat, Pietas patris revocantis refocillaret. Secundam,
apud Scientiam, ut sciret unde et quo sibi esset redeundum: sciretque uti et
Pietate, et Timore, ne Pietas extolleret, Timor frangeret. Tertiam, apud
Fortitudinem, quae cum ad peragendum reditus sui iter confortaret. Quartam, apud
Consilium, ut alterius cum consilio omnia faceret, nec a ducatu obedientiae in
aliquo declinaret. Quintam, apud Intellectum, ut non jam 1252
consilio tantum hominum, sed ipse jam intelligere inciperet quae sit voluntas
Domini bona, beneplacens et perfecta. Ad sextam mansionem pervenit miles Christi
Sapientiae, hospitibus suis eum prosequentibus, nec iter ejus deserentibus, ut
jam ei sapiant bona Domini, et exinde cum Moyse, velut de monte Abarim, 0767A repromissiones Dei incipiat contemplari (Deut. XXXII,
49). Et hinc jam pervenitur in Jerusalem, in regnum et civitatem David,
in visionem pacis: ubi beati pacifici filii Dei interius et exterius omnibus
pacificatis ingressi, gaudium Domini sui celebrant, sabbatum sabbatorum.
Amen PARABOLA IV De Christo et Ecclesia.1. Simile est regnum coelorum homini regi, qui fecit nuptias filio
suo (Matth. XXII, 2). Cumque dies instaret nuptiarum,
consuluit Pater Filium, quam vellet ducere. Ille se elegisse et praeelegisse
Ecclesiam respondit a saeculo. At Pater: Sed captiva, inquit, tenetur in
Aegypto, ibique servit in luto et latere (Exod. I, 14), venundata
sub peccato. Induratum 0767B est cor Pharaonis super eam, et
aggravata manus, nec dimittet eam nisi in manu forti (Exod. III).
Et ego, inquit Filius, manus tua et brachium fortitudinis tuae, intrabo Aegyptum
in manu forti et brachio extento, et liberabo eam. Et ut obstruam os loquentium
iniqua, et redimam eam a calumniis hominum, appendam in statera juxta pretium
quo venundata est sub peccato, voluntatem scilicet peccati; et e contra pretium
sanguinis mei: et invenietur illa minus habens, et perveniet ad victoriam
judicium meum. At Pater: Plane, inquit, perveniet; sed lex est conjugii sponsae
requirere assensum. Requiretur, inquit. Inveni David servum meum, virum secundum
cor meum. Mittam eum cum eithara, 0767C ut loquatur ad cor ejus,
et advocet eam, et demulceat animos ejus, in luto Aegypti assuetos et
putrefactos. Missus David Aegyptum ingreditur; et praeparatum habens dulcissimum
epithalamii canticum, eructavit de corde suo hoc verbum bonum: Audi, filia, et vide, et inclina aurem tuam, et obliviscere
populum tuum, et domum patris tui; et concupiscet rex decorem tuum, quoniam ipse
est Dominus Deus tuus (Psal. XLIV, 11, 12). Jussus etiam
Isaias e vestigio subsequitur, vidensque illam in vinculis captivitatis: Consurge, inquit, consurge, induere
fortitudinem brachii Domini. Elevare, elevare, consurge, Jerusalem; solve
vincula colli tui, captiva filia Sion (Isa. LI, 9; LII, 1,
2). 2. Cumque etiam alii multi intrassent patriarchae
0767D et prophetae, omnes eadem nuntiantes, tandem aliquando
intelligens illa gratiam Dei, surgensque de pulvere, dixit: Recordatus es mei,
Domine Deus meus. Misereris, cujus misereris, et misericordiam praestas, cujus
misertus eris (Exod. XXXIII, 19). Et subsequens quod sapiens illa
Abigail: Quis, inquit, me det in
ancillam servorum Domini mei, ut lavem pedes servorum Domini mei? (I
Reg. XXV, 41.) Moxque exsurgens, sicut ipsa Abigail, ascendit super
asinam, id est, subdidit sibi carnem suam, et secuta est servos regis. Occurrit
sponsus festivus et hilaris: tenensque manum dexteram ejus, et in voluntate sua
deducens eam, et cum gloria suscipiens eam, 0768A introduxit in
civitatem regni sui, et in cubiculum genitricis suae. Et in lectulo charitatis
suae eam collocans, et gratiae suae ornamentis eam condecorans, laevamque suam
sub capite ejus ponens, et dextera sua eam amplexans: Adjuro
vos, inquit, filiae Jerusalem, ut non suscitetis, neque
evigilare faciatis dilectam donec ipsa velit (Cantic. II, 6,
7). Posuitque sexaginta ex fortissimis Israel, qui ambirent lectum, ad
bella doctissimos: et uniuscujusque ensis super femur suum, propter timores
nocturnos. Osculansque eam osculo oris sui (Cantic. I, 1), et
valedicens ei abiit in regionem longinquam accipere sibi regnum, et reverti.
Mandavitque ei per Osee prophetam: Multo tempore me
exspectabis; et non erit tibi sacerdos, nec sacrificium (Ose. III, 3,
4). 0768B 3. Cujus Pharao ille Aegyptius
captans absentiam, convocato exercitu: Veni, inquit, persequar
et comprehendam, dividam spolia, implebitur anima mea: 1253 evaginabo gladium meum, interficiet eos
manus mea (Exod. XV, 9). Surgensque cum omni malitiae suae
nequitia, Ecclesiae persecutionem indixit. Moxque ejus castra aggrediens,
comprehensum Petrum, fratremque ejus Andream crucifixit, Paulum decollavit,
Joannem exsiliavit, Bartholomaeum decoriavit, Stephanum lapidavit, Laurentium et
Vincentium ustulavit, et sanctorum mortibus, mortiumque et tormentorum generibus
omnia complevit. Posuerunt morticina servorum Dei escas volatilibus coeli,
carnes sanctorum bestiis terrae. Effuderunt 0768C sanguinem
innocentem tanquam aquam in circuitu Jerusalem, et non erat qui sepeliret
(Psal. LXXVIII, 2, 3). Videns Ecclesia defensores suos positos ut
oves escarum, ingemuit, et facta est amaritudo ejus amara. Sed terra Ecclesiae
sanguine martyrum impinguata, fidelium segetes multiplici quodam germine
refundebat: et in praecisione unius centum vel mille reddens, unde vinci
sperabatur vincebat. 4. Quod barbara illa inimici nequitia
deprehendens infremuit, et ad nota calliditatis suae arma refugiens, a
persecutione interim conquievit, viresque contraxit, gladium revocavit,
consilium mutavit. Nullus pejor, inquit, quam domesticus inimicus. Effundam
igitur contentionem super principes eorum, et errare eos faciam in invio, et non
in via 0768D (Psal. CVI, 40). Et cum dicent: Pax,
pax; non erit pax (Jerem. VI, 14). Sed suscitabo inter eos haereses
et schismata, et civili et intestino quodam bello omnia turbabo: et facilius suo
eos gladio faciam interire, quam meo. Dixit, et mox terribilis illa hactenus
Ecclesiae acies ordinata facta est non terribilis, quia deordinata. Mutuis
quippe se vulneribus impetentes, seque invicem hostiliter concidentes, hostibus
a longe stantibus et ridentibus, risum et insultationem, Ecclesiae vero luctum
et intolerabilem incussere dolorem. Amaritudo enim ejus prius amara, nunc facta
est amarior, cum vipereo quodam malo a filiis suis deflebat discerpi viscera
sua. Sed 0769A continuo egregii curiae Christianae milites
praevalere videntes astutam inimici malitiam, spiritum resumpserunt, arma fidei
corripuerunt: et malum ex semetipsis viriliter auferentes, Alexander cum multis
Ariam; Augustinus Manichaeum multosque alios; Hieronymus Epicuraeum Jovinianum,
caeterique caeteras haeresum et schismatum pestes pervadentes vel fortiter
trucidaverunt, vel prudenter a castris propulerunt, pacemque Ecclesiae et
gaudium restituerunt. 6. Sed heu, heu! nec mare fluctibus, nec
ista vita carere potest tentationibus; nec potest esse pax firma et solida, nisi
in regione sua. Videns enim peccator, et invide irascitur, dentibus fremit et
tabescit, et nova paraus bella ad spiritualia malitiae 0769B arma
se convertit; convocansque sui exercitus egregios illos duces, spiritum scilicet
Fornicationis, spiritum Gulae, spiritum Avaritiae: Videtis, inquit, quia nihil
proficimus, et jam totus mundus post ipsos abiit. Sed adhuc experiri habent
vires nostras, qui gloriantur se jam effugisse vel elusisse artes meas. Dixit,
et castris eos Ecclesiae immittens, et dormientes omnes et ebrios nocte
inveniens (qui enim dormiunt, et qui ebrii sunt, nocte dormiunt et nocte ebrii
sunt) (I Thess. V, 7), continue omnia turbavit. Mox enim omnes se
ipsos amantes, quae sua sunt quaerentes, non quae Jesu Christi, haereditate sibi
vindicaverunt sanctuarium Dei, et polluerunt tabernaculum nominis ejus
(Psal. LXXIII, 7): non Deo in eo, sed voluntatibus et voluptatibus
suis 0769C servientes, quaeque Deo oblata vel sacrata, in suos
usus vertentes. Facientes enim sibi de nominibus et officiis religionis nomina
et auctoritates avaritiae, elationis et vanitatis, tunicam illam charitatis
inconsutilem desuper textam per totum (Joan. XIX, 23), purpureumque
illud fidei pallium pretioso sanguine tinctum, quibus nuditatem sponsae Sponsus
operuerat caeteraque religionis ornamenta, reluctanti et reclamanti. Ecclesiae
detraxerunt: eamque denudantes, nec se vestientes, quam custodire debuerant,
nudam reliquerunt, et de statu quietis eam exturbantes, quantum in ipsis est, de
mundo fugere compulerunt. 6. Sed illa clamans, plorans, et
nudata turpitudine, 0769D 1254 et discoopertis
natibus, omnia occulta et pudenda sua risui omnium deflens exposita, orat filios
uteri sui, nec miserentur; obsecrat, et irridetur. Et utraque manu totis viribus
panniculos quosdam canonicae vel monasticae religionis, qui vix manus
diripientium effugerunt, circa cor et vitales illas partes astringens, hos
saltem dimitti sibi precatur, nec auditur. Et ipsos enim sui illi, non custodes,
sed latrones, diripere conantur; ut vel nuditatem suam non ferens, de hoc mundo
fugiat, vel inter eos in frigore malitiae eorum moriatur. Fingentes tamen
nonnunquam se misereri, vestem de simulatione Virtutum et dissimulatione
Vitiorum, manu Hypocrisis utrimque contextam vendere illi conantur. Quam illa
detestans et 0770A et abominans, non suscipit, non recognoscit.
Novit illam Sapientiae manibus contextam, tinctam et sacratam Agni sanguine, a
Sponso sibi derelictam, a filiis sublatam. Aliam nescit, sed abjicit et respuit.
Ideo abjicitur, respuitur, conspuitur, et omnibus opprobrio habetur. 7. Haec sunt nostra, haec sunt Ecclesiae periculosa tempora: in
quibus in pace facta est amaritudo ejus amarissima (Isa. XXXVIII,
17). Sed tria vae abierunt: adhuc restat unum vae, scilicet angelus
Satanae, in angelum lucis se transfiguraturus, sessurus in templo Dei, et
ostensurus se tanquam sit Deus. Qui jam mysteria iniquitatis operatur (II
Thess. II, 3-10), praenuntiis ejus jam undique Ecclesiae suggillantibus:
Ecce hic, et ecce illic (Luc. XVII, 23).
0770B Sed, o Sponsa Christi, noli credere, noli exire: sed
sustine Sponsum tuum, qui te non despicit, nec obliviscitur in tribulatione: sed
quarta vigilia veniet ad te ambulans super mare (Matth. XIV, 25).
Et veni, Domine; veni ad liberandum eam, Domine Deus virtutum, qui vivis et
regnas per omnia saecula saeculorum. Amen. PARABOLA V. De fide, spe, et
charitate.1. Rex nobilis et potens tres habuit filias,
Fidem, Spem et Charitatem. His delegavit civitatem eximiam, humanam Animam. In
qua cum tres sint arces, Rationabilitas, Concupiscibilitas, Irascibilitas,
unicuique suam contradidit: Fidei primam, Spei secundam, Charitati tertiam.
Rationabilitati 0770C praeficitur Fides, quia fides non habet
meritum, cui humana ratio praebet experimentum. Concupiscibilitati Spes, quia
concupiscere nos non licet quae videmus, sed quae speramus; et spes quae
videtur, non est spes. Irascibilitati Charitas, fervor scilicet fervori, ut
fervor virtutis fervori naturae dominetur, imo fervor naturalis attollat se in
fervorem virtutis. Ingressae illae, unaquaeque pro posse suo domum suam ordinat
et procurat. Custodem ergo domus suae in Rationabilitate Fides ponit Prudentiam,
ut suum jus in ea sibi conservet, et rationem sub legibus fidei et intra
terminos a fide positos cohibeat. Ut autem fiducialiter in domo ageret, addidit
et Obedientiam. Ut Obedientia processum operis, et 0770D tolerantiam haberet laboris, subdidit et Patientiam. Ut autem
etiam inferiorem actuum vel sensuum familiam regere bene posset et dispensare,
ipsam ei Dispensationem suffecit. Ut secundum Apostolum honeste et secundum
ordinem omnia fierent (I Cor. XIV, 40), addidit etiam et Ordinem.
Ne maledictio intraret domum (maledicta omnis domus indisciplinata), custodem in
porta posuit Disciplinam. 2. Spes autem in Concupiscibilitate
domui suae Sobrietatem praefecit, ut jus suum in ea sibi conservaret, et
principales ejus sibi semper servire compelleret. Ut autem inferiorem voluntatum
et voluptatum familiam discrete regere sufficeret, ipsa ei subdidit
Discretionem. Cui etiam contra concupiscentiam carnis addidit Continentiam
contra concupiscentiam 0771A oculorum, Constantiam; contra
ambitionem saeculi, Humilitatem. Et ne egestas intraret domum (ubi enim multa verba sunt, sicut dicit
Salomon, ibi multa egestas (Prov. XIV, 23),
Silentium custodem posuit in limine. 3. At Charitas suam domum
ad austrum et meridiem 1255 positam, amicae sibi Pietati
commisit; jusque suum omne ei tradidit, subdens ei ad obsequium primum Munditiam
corporis; deinde, congruas exercitationes, videlicet lectiones, meditationes,
orationes, et spirituales affectiones. Et ne ingressa domum miseria conturbaret
Beatitudinem filiorum Dei, qui in septimo gradu (Matth. V, 9), id
est in perfectione beatitudinis positi, in domo Charitatis ludunt et
jucundantur, ipsam Pacem custodem 0771B in porta constituit. Sic
ordinatis domibus suis, totius civitatis quasi praepositum quemdam et oeconomum
posuerunt Liberum Arbitrium. 4. Quo peracto, redeunt in domum
patris puellae regiae. Inimicus homo superveniens, ordinem et gloriam civitatis
videns et invidens, machinatur insidias; et ingredi cupiens, corruptis duobus de
praecipuis civibus, Discretione et Dispensatione, universae malitiae suae
exercitum introduxit per portas Rationabilitatis et Concupiscibilitatis.
Praepositus civitatis Liberum Arbitrium, qui totius civitatis dimissus erat
custos et arbiter (paterfamilias quippe peregre proficiscens dedit servis suis
potestatem cujusque operis), ligatur vinculis ferreis et in carcerem 0771C mittitur. Praecipitatis de arce Rationabilitatis custodibus
suis, mox contra Fidem Blasphemia inducitur. Cum qua irruentes contradictiones,
commotiones et confusiones, caeteraque hujusmodi turba, cunctaque sibi
diripientes, sibique quidquid libebat vindicantes, in Rationabilitate nihil
rationis reliquerunt; et janitore perempto, scilicet Disciplina, omnibus
intrandi et exeundi copiam praebuerunt. 5. Porro in domum Spei,
Concupiscibilitatem scilicet, ingressa, et omnia sibi vindicans domina Luxuria,
totam eam de superioribus dejectam ad ima devolvit, et Concupiscentiae carnis
Continentiam, Concupiscentiae oculorum Constantiam, Ambitioni saeculi
Humilitatem conculcandam tradidit et illudendam. Et perempto Silentio janitore,
omnibus 0771D et intrantibus et exeuntibus fecit portam patere.
Sobrietatem vero et socias sobrietatis virtutes aut occidit, aut incarceravit,
aut in exsilium destinavit. Exinde ad superiorem civitatis arcem conscenditur,
et Pace janitore et custode summae beatitudinis perempto, Miseria ingreditur.
Mox enim domina 0772A Superbia ascendens in arcem (Superbia enim eorum qui te oderunt,
ascendit semper (Psal. LXXIII, 23), Pietatem de ea impie
deturbavit, totamque illam Pietatis et Pacis familiam morte vel exsilio
damnavit. Jam quicunque vult, sanctuarium Dei ingreditur: quaecunque sancta in
eo, quaecunque hactenus filiis Levi tantum accessibilia erant et visibilia, jam
profanata, jam direpta ab inimicis, in Babylonem transferuntur; et de vasis
templi concubinis regis Babylonii propinatur. Sic capta est et confusa tota
civitas; secundum gloriam ejus facta est ignominia ejus. 6.
Confusis omnibus, ad dominas tristis nuntius venit perditae civitatis.
Conturbatae illae pedibus Patris provolvuntur, auxilium deprecantes. Causante
0772B illo et custodis Liberi Arbitrii arguente negligentiam:
Quid, inquiunt, o Pater, Liberum Arbitrium potest sine adjutrice gratia? Et ego,
inquit, dabo gratiam; sed praemittendus est Timor. Ipse enim praeibit ante illam
parare vias ejus. Egressus Timor a facie Domini, venit ad civitatem, baculum
habens disciplinae in manu ejus; invenitque portam difficultatis obseratam, et
obfirmatam vectibus malae consuetudinis. Janitor procax et improbus carnis
lascivia in portis aderat, qui Timori satis infestus, opprobriis et conviciis
eum fatigabat. At ille facto impetu fiduciae, frangens vectes malae
consuetudinis, portas diruens difficultatis, miserum illum corripit, et baculo
eum disciplinae quem tenebat, usque ad mortem perurget: statimque signum
advenientis 0772C Gratiae super portas elevans, totam civitatem
vertit in timorem. Post quem Gratia ingreditur civitatem, secum totum illum
Virtutum coelestium exercitum adducens. Mox pars inimica disparuit, Virtutes
vero ad nota praesidia recurrunt. Procedentes illico et se ipsas deceptas fuisse
accusantes Discretio et Dispensatio 1256 veniam precantur:
prodit de vinculis et ad occursum dominae Gratiae festinat Arbitrium, sub regno
Gratiae nunc tandem se sperans fore liberum. Fercula praeparantur filiabus regis
domus suae, et mensae ponuntur congruae. In mensa quippe Fidei panis ponitur
doloris, et aqua angustiae, et caetera poenitentiae fercula. In mensa Spei panis
confortans, et oleum exhilarans faciem, et caetera consolationis 0772D fercula. In mensa Charitatis panis vitae, vinumque laetificans,
et omnes deliciae paradisi. Jam ingrediuntur et epulantur, et custodiunt
civitatem. Sed nisi Dominus custodierit civitatem, frustra vigilat qui custodit
eam (Psal. CXXVI, 1).
|