0773 CONFESSIONIS PRIVATAE FORMULA Seu oratio poenitentis ad Christum
devotissima, quae B. Bernardo non male ascribitur.0773A 1. In unione acerbissimi doloris tui, qui causam doloris mei
assumpsisti, et emendationem pro peccatis meis suscepisti, Domine Jesu Christe,
cum universitate dolentium, vere poenitentium, et te in veritate quaerentium,
confiteor tibi omnia peccata mea, mala commissa, et bona omissa, vel non pure
aut negligenter facta, sicut tu ea melius nosti in numero, pondere et mensura;
et dies perditos vitae meae, in quibus te offendi, et laudem tuam minui, et a te
summo bono cecidi, et proximum in casum traxi. Suscipe ergo, Domine, de mea
misera vita residuum annorum meorum; pro his vero quos male vivendo perdidi,
quibus perdite vixi, cor contritum et humiliatum, Deus, ne despicias. Dies mei
declinaverunt et perierunt sine fructu. Impossibile 0773B est ut
eos revocem; sed placeat tibi, ut recogitem illos in amaritudine animae meae.
Domine, abyssus profundissima miseriae meae abyssum invocat altissimae
misericordiae tuae. Ne contineas in ira miserationes tuas, et fontem inexhaustum
misericordiae tuae circa me exsiccari ne permittas propter peccata mea, qui
misereris omnium, et nihil odisti eorum quae fecisti, dissimulans peccata
hominum propter poenitentiam. Tuum est, Domine, remittere peccata; miserere mei,
dum tempus est gratiae et miserationis; et dum tempus est emendationis, da
mereri gloriam benedictionis, ne in die consummationis me feriat verbum
maledictionis. 2. Fac me, quaeso, Domine, assueta mala
relinquere 0773C et quae tibi placent peragere; et studium, quod
huc usque in peccatis exercui, te adjuvante, deinceps in tua voluntate da ut
exerceam, ut ubi abundavit delictum tua gratia reabundet. Rogo te propter
temetipsum, et per amorem piissimae matris tuae gloriosae Virginis Mariae, et
per intercessionem omnium sanctorum tuorum atque electorum tuorum, ignosce
omnibus peccatis, negligentiis et ignorantiis meis, et ne perdas me cum omnibus
iniquitatibus meis, neque in finem iratus reserves mala mea. Recordare, Domine
Jesu, quia tuum non est perdere quidquam eorum quae Pater tuus dedit tibi; quin
0774A tibi proprium est misereri semper et parcere, neminem
perdere, sed salvare. Nam Pater tuus misit te in mundum, non ut judices mundum,
sed ut vitam habeamus per te; ut sis propitiatio nostra, et advocatus noster,
non contra nos. Quod enim nos debuimus, tu solvisti; quod nos peccavimus, tu
luisti; quod nos negleximus, tu supplesti. 3. Proficiat ergo
nunc, Domine, et in extremis meis, plenaria, imo superflua satisfactio,
amarissima mors tua, et pretium inaestimabile fusi sanguinis tui, commemoratio
satisfactionis tuae, venerabile mysterium corporis et sanguinis tui, quod tibi
quotidie offertur in Ecclesia pro salute fidelium servorum tuorum: in quo es tu
ipse sacerdos et sacrificium; ille qui offert pariter et cui offertur, et hoc
ipsum 0774B quod offertur, ad promerendam in praesenti gratiam,
quam non mereor; ad obtinendam in futurum requiem et gloriam, quam tua
amarissima mors impetravit. Imperfectum meum, Domine Jesu, oculi tui viderunt;
sed tu, pie, misericors et praestabilis super malitia, ne, quaeso, imputes mihi
ad aeternum supplicium, qui omnia ad summum et 1257 perfectum
bonum optime, et perfectissime, et sapientissime praeordinasti; et ne permittas
me deleri de libro vitae; sed offer mihi portionem, quae me contingit, in
subsidium tuae videlicet pretiosae passionis, pro qua voluisti hominem habere
tibi cohaeredem in terra viventium. 4. Te igitur, Domine,
moveat et inclinet ad misericordiam 0774C humanae fragilitatis
consideratio, qui nosti quae sit hominis substantia, et quod non vane
constitueris hominem super terram; et conserva me opus tuae pietatis, ne
incassum circa ipsum laboraveris, neve infructuosa sit in me immaculati cruoris
tui effusio. Tu, qui es purificationem faciens peccatorum, praesta, ut emundatis
per te peccatorum sordibus, illustrataque mentis facie cognoscam te, teque
agnoscens in directione jugiter ad te tendam, ut felici tandem exitu ad te
merear pervenire, Jesu Christe, Deus meus et Dominus meus, qui cum Patre et
Spiritu sancto vivis, etc.
|