0775 OFFICIUM DE S. VICTORE CONFESSORE, A sancto Bernardo, rogatu Guidonis
abbatis Arremarensis, compositum. AD I VESPERAS.0775A ANTIPHONAE SUPER PSALMOS.Victrix anima, quae
sicut passer transvolans, laqueos venantium evasisti; da ut tuo ab his
patrocinio eruamur. O miles emerite, qui debitam post certamen
requiem accepisti, respice in nos, qui et inter hostiles gladios tuis laudibus
occupamur. O victor Jesu, quem in nostro Victore vicisse
cognoscimus, da ei sic sibi in te gloriari, ut non subeat oblivio
nostri CAPITULUM.Dilectus a Deo
et hominibus sanctus Victor, cujus memoria in benedictione est, similem illum
fecit in gloria sanctorum. 0775B R\. (prolixum). O vere Victor, qui ex quo vixisti, vicisti ab
utero usque ad tumulum, continuos promerendo triumphos. Da nobis ut sicut tuis
animamur victoriis, muniamur et armis. V\. Ut possimus
resistere in die malo et in omnibus perfecti stare. Da nobis, etc. HYMNUS.Vita Victoris meritis
praeclara, Hominem terris, qui non sit de terra, Velut e coelo datum
repraesentat Ad imitandum. Christus in
illo vixit, et non ipse; Speculum vitae mortuis de mundo, Homo
coelestis praebuit se ipsum, Similes
quaerens. 0775C Aliquid quoque sanctius
professus, Exstitit Victor forma sanctitatis, Integrum servans atque
incorruptum Decus honesti. Unde et vidit
visiones Dei, Vidit et coelos aperiri sibi. Nempe pudicos visio
coelestis Quaerit aspectus. Gloria summae
Trinitati Deo, Gloria trina una personarum, Tota cujusque non divisa
trium, Tres enim unum. Ad Magnif. Antiphona. Magna est virtus Domini tui, Victor,
nec minor pietas: et utinam per te 0775D nobis tam sit propitius
ad salutem, quam tibi magnificus exstitit ad virtutem! Magnifica, Victor,
Dominum, qui magna fecit tibi, magnum te faciens, ut 0776A faceres mirabilia, in quibus mirabilis fieres; dedit certare, ut
vincere daret, et Victorem coronaret. Collecta. Exaudi, Domine, quaesumus, tibi supplicantium
preces ut, quos corporali beati confessoris tui Victoris fecisti praesentia
gloriari, concedas ejus benigna intercessione undique praemuniri. Per Dominum
Jesum, etc 1258 AD
MATUTINUM.Invitat. Confidete,
Victor vicit mundum Gaudeamus in ejus victoria, ut vincamus. HYMNUS.Merito dulces angelorum
voces Corpore gravi audiebat homo, Carneos luxus perimens, in
carne 0776B Angelum
vivens. Sic oportebat ut jam designatum Vas in
honorem sanctius maneret, Sanctitas cujus dedicata fuit Matris in alvo. Denique carne gravidam
cernentes Matrem non ferunt, fugitant paventes, Indicant nomen,
confitentur sanctum Utero clausum. Neque
tenello huic tam mature Vita secura, gloriae invidit, Et quidem
magis cumulavit eam Fenore multo. Gloria summae
Trinitati, etc. 0776C IN PRIMO
NOCTURNO, ANTIPHONAE.Beatus vir qui legem dilexit, et
cathedram non affectavit. Servivit Domino in timore, et jam
sine tremore exsultat ei. Domine, in lumine vultus tui
ambulavit, et nunc signatum est super eum. Verba tua, Domine,
Victor auribus et corde percepit, ac per ea vicit. In ore
Victoris perfecta laus, quia in corde ejus perpetua pax. Confidenti in Domino frustra insidiati sunt, qui sagittant in obscuro
rectos corde. LECTIO I.Victoris
vita et gloria, etc. Vide supra inter Sermones 0776D de Sanctis, col. 371. R\. O virum
praecipuae sanctitatis, qui ante sanctus quam natus, ante Victor opere quam
nomine 0777A fuit, ita ut clausus in utero, jam de hoste
triumpharet. V\. Domine, praevenisti cum in benedictionibus
dulcedinis. Ita ut, etc. LECTIO II.Habeamus dilectissimi, in vita Victoris, etc. Vide
supra, loco citato. R\. O jucundum et inusitatum
miraculum! Leo rugiens fugit a facie parvuli, necdum vagientis. V\. Sicut fluit cera a facie ignis; sic pereant peccatores a facie,
etc. LECTIO III.Epulemur,
dilectissimi, vocati ad mensam divitis, etc. Vide supra,
col. 372 R\. O felix mater, cujus uterus sensit novitatem,
0777B nulli matrum compertam a diebus Joannis Baptistae V\. Non est inventus similis illi a diebus, etc. LECTIO IV.Si diligenter itaque, fratres
reverendissimi, considero, etc. Vide supra, col.
373. R\. O Jesu bone, tua est virtus, tua victoria, quod
agniculus unus luporum multitudinem exturbavit V\. Antequam
sciret puer vocare patrem aut matrem, luporum, etc. IN
SECUNDO NOCTURNO, ANTIPHONAE.Ad nihilum deductus est in
conspectu ejus malignus, ut sui nominis servaret veritatem. Domine, in virtute tua laetabitur Victor, sciens 0777C non in sua virtute fecisse victoriam. Non
accepit in vano animam suam, qui de ratione rexit vitam suam, et ideo ascendit
in montem Domini. A timore inimici eripuisti, Domine, animam
sancti, cui peracta victoria non restat pugna. Te decet hymnus,
te decet laus, cujus opus fuit, ut carne solutus Victor noster hominem solveret
catenatum. Bonum est confiteri Domino, cujus munera sanctorum
merita, cui sanctus Victor, et quod sanctus est, et quod victor est, debere se
confitetur. 1259 LECTIO V.Gaudete in Domino, dilectissimi, qui, etc. Vide
supra, col. 373. 0777D R\. Dum transiret
rex Francorum, et veniret secus ubi habitabat eremita, admiratus est super his
quae dicebantur de viro hoc. V\. Quanta audivimus et cognovimus
ea, et patres nostri narraverunt nobis, super his, etc. LECTIO VI.Pausat miles emeritus, et post
labores, etc. Vide supra, col. 374. R\.
Jam thesaurum absconditum fama delatrix prodiderat, et non potuit praeterire
regem praetereuntem, sed divertit ad tugurium pauperis, excitus fama
sanctitatis. V\. Ut videret opera Domini et mirabilia ejus in
deserto, excitus, etc. 0778A LECTIO
VII.Fratres, latitudo coeli dilatat corda, non arctat,
etc. Vide supra, col. 375. R\. Ingresso
rege pauperis cellam, sollicitus hospes quod vinum non haberet, haustam de
proximo fonte aquam benedicens convertit in vinum. Et bibit rex, et qui cum eo
erant. V\. Repleti sunt omnes stupore et exstasi in eo quod
contigerat illis. Et bibit, etc. LECTIO VIII.Parvus ad pugnam, magnus ad victoriam, etc. Vide
supra, col. 375. R\. Novum genus potentiae! aquae
rubescunt hydriae; vinum jussa fundere mutavit unda originem. V\. Dextera Domini fecit virtutem. Vinum, etc. 0778B IN TERTIO NOCTURNO, ANTIPHONAE.Quam pium, quam dulce, quam suave, o Victor, in hoc loco
afflictionis, et in hoc corpore mortis te canere, te colere, te precari! R\. Homo quidam non veritus malignari in Sanctum, furatus est
triticum ejus, et abscondit in terram, et ecce miser traditur maligno
spiritui. V\. Maledictus homo qui abscondit frumenta in
populis. Traditur, etc. R\. Triste miraculum, sed justitiae
plenum. Ut quem suggestorem, ipsum et ultorem sceleris homo daemonem
pateretur. V\. Justus es, Domine, et rectum judicium tuum. Ut
quem, etc. R\. Revelantur iniquitatis mysteria; daemon hominem
0778C cogit, homo daemonem prodit. Victor medius dijudicat inter
illos. Dum daemonem fugat, et hominem sanat, frumentum prodente ipsa malignitate
recuperat. V\. In fraude circumvenientium adfuit illi, et
honestum fecit illum. Dum daemonem, etc. R\. Suspiciens Victor,
vidit coelos apertos, et crucem auream gemmis ornatam, et vox ad cum: Gemmae
sunt animae, crucis gloriam assecutae, cujus ignominiam portaverunt. V\. Laetetur Israel in eo qui fecit eum, et filiae Sion exsultent in
rege suo. Cujus, etc. AD LAUDES, ANTIPHONAE.Corpore terras, mente coelos Victor inhabitans, 0778D aliquando aliquid nuntiantes, aliquando ineffabili cantus
suavitate plausibiles voces angelicas audiebat. Jam caelos
ingressus, quos et ante oculis apertis suspiciebat, vere nunc revelata facie
speculatur gloriam Dei. Beata visio! qua in eamdem imaginem,
Victor, transformaris de claritate in claritatem, tanquam a Domini
Spiritu. Vere anima tua, Victor, una ex gemmis quae tibi in 1260 cruce apparuerunt, vere infixa cruci, cum divinae inserta
gloriae, eamdem sibi induit claritatis imaginem, quam invenit. Omnipotens Pater, peccavimus tibi, facti filii alieni; sed
appropiavimus in Victore nostro, qui 0779A cum vicerit
cupiditatem suam, vincat et iram tuam, nos quoque in gratia potenter
restituar. R\. Filiae Jerusalem, sancta anima migrat. Exite
obviam ei. V\. Veniens venit cum exsultatione. Exite,
etc. HYMNUS.Vina de fonte
non de vite manant, Musta pro rivis colorata fluunt, Benedicentis
manu bene usa Pro torculari. Subito sapor
subiens novellus, In novos usus latices coegit, Rege mirante, ubi
non putabat Regium potum. Daemone tortus
publicat se homo, 0779B Furta fatetur miser vel
invitus. Pellitur tortor fure deprehenso, Tortus et
ipse. Haec satis probant aliaque
multa Praerogativam gloriae Victoris; Nec minoratam, quo praeventus
fuit Spiritu bono. Gloria summae Trinitati,
etc. Ad Bened. Antiph. Felix
generatio, cui exortum est lumen in tenebris. Victor, illuminare his qui in
tenebris, et in umbra mortis sedebant. Alia. Benedictus Dominus Deus Victoris, qui ipsum in medio
statuens, cornu salutis erexit nobis, et rursum de medio tollens cum principibus
collocavit, ut habeat ex hominibus, cui hominum peccata 0779C donet. V\. Haec dies tantae solemnitatis ejus,
haec dies laetitiae gentis ejus. R\. Exsultemus et laetemur in ea. AD PRIMAM, ANTIPHONA.Hodie posito corpore
Victor, quo solo praepediri 0780A ab introitu gloriae videbatur,
dives meritis, signis clarus, expeditus penetravit in sancta, similis factus in
gloria sanctorum. AD TERTIAM.Nomen tuum et memoriale tuum Victor, favus distillans in labiis
captivorum. Eia ergo, fortis athleta, dulcis patrone, advocate fidelis, exsurge
in adjutorium nobis, ut de plena victoria glorieris. AD
SEXTAM.Vincenti expandit gremium suum, qui pugnanti
dederat spiritum suum. Ibi, ibi, tu qui ubique es, cogitare de miseris inspira
ei, Deus; supplicantem pro miseris suscipe eum, Deus; exorantem pro miseris
exaudi eum, Deus. 0780B AD
NONAM.Absorptus est Victor in gloria Filii Dei: immitte
ei nostri semper memorem fieri, nostram in tuo tremendo judicio suscipere et
agere causam. AD II
VESPERAS.Sancte Victor, quis digne explicet laudes tuas,
castimoniae decus, animi virtutem, conscientiae puritatem? Sancte Victor, quis det nobis, ut cum memoria abundantiae suavitatis
tuae insideat nobis forma rectitudinis vitae tuae? Sancte
Victor, mitte nobis auxilium de sancto, et de Sion tuere nos, qui de terra te
laudamus. Sancte Victor, sanctitas tua, victoria tua, quo nobis
salubrior, eo tibi gloriosior invenitur. 0780C V\. Ecce appropinquat Victor gloriosus, cito proferte
coronam. R\. Jam intrat in gaudium Domini sui. Ad Magnif. Antiph. O magnifice Victor, etsi
elevata est magnificentia tua super coelos, sed non terrae inopes tua jugis
munificentia derelinquat.
|