PL 182           PL 183           PL 184           PL 185     
0779

PRAEFATIO IN TOMUM QUARTUM.

1261-1263 I. Cum omnia sancti Bernardi opera solidae pietatis ac doctrinae succo referta sunt, tum duo praecipue apud omnes in pretio esse debent, nimirum libri de Consideratione, et sermones in Cantica canticorum. 0781 In illis siquidem libris, quidquid sanctius in sacris Litteris et in conciliis, quidquid salubrius in scriptis veterum Patrum et in decretis pontificum ad regimen Ecclesiae praescribitur; id omne sub eleganti compendio comprehensum habetur. In his vero sermonibus, quaecunque per alia sancti doctoris opera ad mores informandos et ad pietatem accendendam, quaecunque de vitiis et virtutibus atque de tota vita spirituali respersa sunt: in his, inquam, sermonibus haec omnia solidius ac sublimius pertractantur, et ex mysticarum allegoriarum involucris ac figuris, totius perfectionis eruuntur arcana, non minus jucundo atque utili, quam sublimi modo: ita ut hi sermones quasi castae quaedam piorum hominum deliciae censendae sint. Jucundum atque utilem hunc scribendi modum appellamus. Haec enim est, teste ipso Bernardo, «miranda prorsus et miseranda humanarum conditio animarum, ut licet tam multa foris ingenii vivacitate percipiant, egeant omnino figuris et aenigmatibus quibusdam corporearum similitudinum, ut ex visibilibus et exterioribus possint vel aliquatenus invisibilia atque interna conjicereQuod quidem his in sermonibus praeclare omnino praestatur.

II. Hoc insigne opus Bernardus aggressus est anno 1135, post suum ex Aquitania reditum, ut patet ex libro secundo de ipsius Vita, capite 6. «Nactus vero vir Dei aliquod quietis tempus, aliis se negotiis occupavit, et secedens in casulam, pisatiis torquibus circumtextam, solus meditationibus divinis vacare disponit. Et repente occurrunt ei in diversorio humili, quasi ad praesepe Domini consistenti, amatoria Cantica, et spiritualium fercula nuptiarum. Multo tempore in harum meditatione rerum animam suam effudit; et multipliciter haec exponens, quantum in se profecerit, qui in illis quotidie epulabatur deliciis; quantum nobis profuerit, quibus ejusdem benedictionis reliquias in Scriptura servavit, manifestum est legentibus eam.» Ita Gaufridus: qui rursus in libri tertii capite 8: «In sermonibus super Cantica,» inquit, «et investigator mysteriorum, et morum aedificator magnificus innotescit.» Id autem operis tempore Adventus praedicti anni 1135 inchoatum fuisse intelligimus ex sermonis secundi exordio. «Ecce enim quam multi in hac ejus, quae proxime celebranda est, Nativitate gaudebunt,» etc.

III. Bernardum de Portis Cartusianum istius suscepti, si non auctorem, saltem incentorem fuisse constat ex Bernardi ad ipsum epistola 153, in qua vir sanctus expositionem in Cantica, seu aliquid spirituale obnixe flagitanti suam tenuitatem praetendit: sed tandem instanti obsequitur; sive id de susceptione, sive de publicatione et missione operis jam inchoati interpretandum sit. Placet secunda interpretatio, praesertim quod Gaufridus in locis modo adductis Bernardi de Portis ad istud aggrediendum auctoritatem intervenisse non dicit, imo virum sanctum sponte sua huic meditationi applicuisse animum satis innuit. Favent huic sententiae verba epistolae 153: «Cedo importunitati tuae, ut vel exhibitio tollat suspicionem. Res est cum amico. Non parco jam verecundiae: prorsus, dum fiat quod in vis, insipientiae meae non memorabor. Sermones paucos in principio Canticorum Salomonis, recens dictatos, en facio transcribi, et tibi, cum necdum ediderim, quam citius mitto. In quo opere, cum accepero tempus, Christo imperante curis, tentabo procedere.» Ex quibus verbis id tantum eruitur, Bernardum Portensem aliquid spiritualis operis a Bernardo nostro postulasse, eique missos fuisse sermones primos in Cantica. Nescio an de hoc Bernardo explicandus sit locus in sermone 1, n. 3. «Puto autem quod jam non habebit unde adversum nos murmuret is, qui nobis de via venit amicus, cum et tertium istum insumpserit panemquod aliis aestimandum permitto. Denique ad ipsum Bernardum Portensem priores sermones directi sunt cum epistola 154, in qua haec legimus: «Sermones super principia Canticorum, quos tu petiisti, et ego promiseram transmitto tibi: quibus lectis peto, ut quam citius opportune poteris, tuo rescripto moneamur vel ad procedendum, vel ad supersedendum:» quod de ipsa descriptione et missione operis itidem interpretari licet.

IV. Etsi vero Bernardus continuis fere diebus hos sermones habebat ad suos Clarae-Vallenses; non potuit tamen intra annos octodecim, quibus supervixit, incaeptum opus perficere, variis subinde Ecclesiae ac regni negotiis interpellatus, quin etiam adventantium importuna frequentia, de qua non semel conqueritur, ut in fine sermonis tertii. «Sed ecce avocat nos diei malitia. Hi siquidem, qui modo supervenisse nuntiantur, gratum cogunt rumpere magis, quam finire sermonem. Ego exibo ad hospites, ne quid desit officiis ejus, de qua loquimur, charitatis.» Et in sermone 52, n. 7: «Rara satis mihi ad feriandum a supervenientibus conceditur hora.» Mirum vero est, sanctum Patrem, magnae familiae et irruentium negotiorum curis distractum, parem fuisse meditandis tam altae sapientiae sermonibus, iisque in dies recitandis. Quod etiam ipse contestatur sermone 22, n. 2: «Nonnullius profecto fatigationis est atque laboris, quotidie scilicet exire, et haurire etiam de manifestis rivulis Scripturarum,» etc. Nam hos sermones feriatis diebus habebat, et quidem pene continuis, ut patet ex sermone 83, ubi triduum jam consequenter ad explicandum unum locum se insumpsisse dicit. Hos porro sermones viva voce proferebat. Unde in fine sermonis 42 haec loquitur: «Infirmitas mea, quam nostis, non sinit ulterius progredi.» Et in fine sermonis 1264 44: «Et de hoc satis. Nam et infirmitas mea pausandum indicit, sicut et saepe facit.»

V. Meditationem quidem vir sanctus disponendae sermonum materiae cum oratione adhibebat; sed eos ex animi copia et plenitudine nondum scriptos nonnunquam depromebat, ut varia loca probant. Nam et multa in 0783 istis sermonibus ex tempore dicuntur, quale est illud, cum in sermone 36 somnolentos increpat, aitque: «Putabam me uno sermone implere quod promisi de duplici ignorantia; et fecissem, nisi fastidiosis longior videretur. Quosdam siquidem oscitantes, quosdam et dormientes intueor. Nec mirum; praecedentis noctis vigiliae (longissimae quippe fuerunt) excusant eos.» At extemporanea illa dicta nihil aeque probat, quam locus ex sermone 9, n. 6: «Occurrit et alius sensus, quem quidem non proposueram; sed minime praeteribo.» Accedit quod recitatos sermones postea a discipulis fuisse descriptos innuit vir sanctus his verbis: Scripta sunt ut dicta sunt,» ait sermone 54, n. 1 «et excepto stylo, sicut et sermones caeteri, ut facile recuperetur quod forte exciderit.» Huc spectat quod legitur in sermone 77, n. 2: «Sed etsi litteris forsitan mandentur ista quae dicimus, dedignabuntur legere.»

VI. Hos porro sermones passim declamabat Bernardus «in auditorio» fratrum, et quidem novitiis praesentibus, ex sermone 63, n. 6, non vero conversis, qui ejusmodi conventibus non intererant. Unde saepe innuit auditores suos fuisse in Scripturis sacris peritos, quos «ingenio» dicendis «praevolare» testatur in sermonibus 15, n. 2; 16, n. 1 et 39, n. 2. Caeterum hora, qua sermones isti habebantur, aliquando matutina, ante missam (ut de aliis sermonibus in superioris tomi praefatione dictum est), aliquando vespertina erat. De matutino tempore interpretare duo loca, in quibus concionem dimittit propter laborem manualem et officium divinum. Sic in fine sermonis 1: «Sed praeterit hora,» inquit, «qua nos exire urget ad opera manuum et paupertas, et institutio regularis.» At expressior est hanc in rem locus in sermone 47, quem interrupit ob instantem horam officii divini. De vespertino tempore perspicuum est testimonium in sermone 71, n. 15: «Jam enim disputante me longius, inclinata est dies.» At satis minutiarum, quae tamen huic loco non male conveniunt.

VII. Sermones omnino quatuor et viginti absolverat Bernardus anno 1137, quo anno in Italiam ad componendum schisma profectus est. Inde reversus anno sequenti, ad opus intermissum denuo se recepit, sermone 34 repetito cum alio exordio et alia clausula: ex quibus nata est illa, de qua suo loco agemus, lectionis diversitas. Sermones autem sexagesimum quintum et sequentem, qui ab expositione istius versus, Capite nobis vulpes parvulas, incipiunt, composuit vir sanctus adversus Colonienses haereticos, occasione epistolae ad se scriptae per Evervinum praepositum Steinteldensem: quam epistolam idcirco duobus illis sermonibus praefigere visum est. Denique sermo octogesimus habitus est post concilium Remense, anno 1148, praesente Eugenio celebratum, in quo damnatus est error Gilberti Porretani episcopi Pictaviensis, prout Bernardus ipse in eo sermone commemorat.

VIII. In plerisque manuscriptis habentur sermones numero 86; in paucis, 87; sed vel ob repetitionem sermonis vigesimi quarti, ut in codice Colbertino, vel ob divisionem alterius sermonis, ut in nostro Germanensi. Ex quinque Vaticanis, quos rogatu meo consuluit noster Joannes Durandus, unus habet sermones omnino 86; sed in alio, qui signatus est n. 665, habetur praefatio, quae nec in editis, nec scriptis ullis legitur. Ejus exordium sic habet: «Incipit praefatio beati Bernardi Clarae-Vallis abbatis super Cantica canticorum. Summum incentivum virtuti proposuit Deus, futurae beatitudinis delectationem: vehemens quoque calcar erroris delectationem esse diabolus excogitavit. Utriusque enim sententiae praestat indicium princeps humani generis Adam, a Domino Deo in paradiso positus voluptatis, ut aeterna felicitate frueretur ad virtutem futuris saeculis provocandam.» Tum subditur, amissa per peccatum innocentia, amissam utique delectationem, sed reparari per psalmorum et canticorum dulcedinem et concentum. Nihil in ea praefatione ad Bernardi stylum aut genium accedit. Praefationi subjiciuntur sermones tantum 83 sub hoc titulo: «Incipit expositio beati Bernardi Clarae-Vallensis abbatis in Canticis canticorum.» Alius codex: «Incipit Bernardus super Cantica canticorum.» Alii: «Incipit tractatus beati Bernardi abbatis de Clara-Valle super Cantica canticorum.» In uno Colbertino dicuntur Tractatus, non Sermones, pro veteri more. Sed haec leviuscula sunt. Expositio ista desinit in caput tertium Cantici, ad hunc versum, in lectulo meo quaesivi per noctes, a quo Gillebertus de Hoylandia, et ipse Cisterciensis Hibernus, eam continuavit usque ad quinti capitis hunc versum, Dilectus meus candidus et rubicundus, editis sermonibus octo et quadraginta, vir sane Bernardo dicendi gravitate et pietate non multum inferior. Conantem vero ulterius explanando progredi mors ex humanis abstulit, veluti huic indignata, si Sixto Senensi credimus, quod interruptum a se Bernardi laborem iterum continuare, et ad finem deducere velle auderet. Fallitur Sixtus, qui Bernardi opus «ultimo vitae suae anno» incoeptum dicit. Gilleberti sermones in tomo sequenti adducemus.

IX. Praeter hanc expositionem Bernardus aliam breviorem dictavit Guillelmo Sancti Theoderici abbati, uti Guillelmus ipse testatur in libro I de ejus Vita capite 12: sed commodior erit de hac dicendi locus in tomo quinto, ubi compendiosam in duo priora Cantici capita ex Bernardo commentationem referemus.

X. In primo sermone fusioris expositionis Bernardus innuere videtur, se commentarios edidisse in Parabolas Salomonis, et in Ecclesiasten. Sic enim ait n. 2: «Nam de verbis Ecclesiastes satis, ni fallor, per Dei gratiam instructi estis mundi hujus cognoscere et contemnere vanitatem. Quid et Parabolas? 1265 An non vita et mores vestri juxta eam, quae in ipsis invenitur, doctrinam sufficienter emendati sunt et informati? Proinde illis ambobus praelibatis, quos nihilominus de amici arca praestitos accepistis; accedite et ad tertium 0785 hunc panem, ut probetis forsitan potiora.» Verum haec verba id unum significare videntur, Clarae-Vallenses dedisse operam legendis Parabolis et Ecclesiastae, et ad eorum regulas mores suos composuisse. Sane Gaufridus, qui satis accuratum Bernardi operum indicem texuit, nec ullus, quem sciam, veterum ejus generis commentationes Bernardo tribuit. An fortasse «amici» nomine aliquem alium illius temporis auctorem intelligit? qualis fuit Hugo Victorinus, qui homilias 19 in Ecclesiasten composuit.

XI. Redeo ad sermones in Cantica, de quibus quid sentiret Guerricus abbas Igniacensis, et ipse sancti doctoris discipulus piissimus, aperit in sermone 3 de sanctis Petro et Paulo, qui cum aliis habetur in tomo VI. «Magister noster, ille interpres Spiritus sancti, de toto illo carmine nuptiali loqui instituit, spemque nobis dedit ex iis quae jam edidit, quia si pervenerit ad locum de quo quaeritis, donec aspiret dies, et inclinentur umbrae, umbras ipsas ponet in lucem intelligentiae; quod dictum est, vel erit in tenebris, nobis dicet in lumine.» Haec Guerricus.