SANCTI BERNARDI ABBATIS CLARAE-VALLENSIS SERMONES IN CANTICA
CANTICORUM, I - XVII.
1266-1267 SERMO I. De ipso titulo libri: «Cantica canticorum
Salomonis.»0785A 1. Vobis, fratres,
alia quam aliis de saeculo, aut certe aliter dicenda sunt. Illis siquidem lac
potum dat, et non escam (I Cor. III, 2), qui Apostoli formam tenet
in docendo. Nam spiritualibus solidiora apponenda esse, itidem ipse suo docet
exemplo, Loquimur, inquiens, non in
doctis humanae sapientiae verbis, sed in doctrina spiritus, spiritualibus
spiritualia comparantes; item, Sapientiam loquimur inter
perfectos (I Cor. II, 13, 6), quales vos nimirum esse confido;
nisi frustra forte jam ex longo studiis estis coelestibus occupati, exercitati
sensibus, et in lege Dei meditati die ac nocte. Itaque parate fauces, non 0785B lacti, sed pani. Est panis apud Salomonem, isque admodum
splendidus sapidusque; librum dico, qui Cantica canticorum inscribitur:
proferatur, si placet, et frangatur. 2. Nam de verbis
Ecclesiastes satis, ni fallor, per Dei gratiam instructi estis mundi hujus
cognoscere et contemnere vanitatem. Quid et Parabolas? An non vita et mores
vestri juxta eam quae in ipsis invenitur doctrinam sufficienter emendati sunt et
informati? Proinde illis ambobus praelibatis, quos nihilominus de amici arca
praestitos accepistis, accedite et ad tertium hunc panem, ut probetis forsitan
potiora. Cum enim duo sint mala, quae vel
sola, vel maxime militant adversus animam, vanus scilicet amor mundi et
superfluus sui, pesti utrique 0785C duo illi libri obviare
noscuntur; alter sarculo disciplinae prava quaeque in moribus, et carnis
superflua resecans; alter luce rationis in omni gloria mundi 0786A fucum vanitatis sagaciter deprehendens, veraciterque distinguens
a solido veritatis. Denique universis humanis studiis, ac mundanis desideriis
praetulit Deum timere, ejusque observare mandata. Merito quidem. Verae etenim
sapientiae primum illud, initium; secundum, consummatio est: si tamen constat
vobis non aliud veram et consummatam esse sapientiam, quam declinare a malo, et
facere bonum; itemque recedere a malo neminem posse perfecte absque timore Dei,
nec bonum opus omnino esse praeter observantiam mandatorum. 3.
Depulsis ergo duobus malis duorum lectione librorum, competenter jam acceditur
ad hunc sacrum theoricumque sermonem: qui cum sit amborum fructus, nonnisi
sobriis mentibus et auribus omnino 0786B credendus est. Alioquin
ante carnem disciplinae studiis edomitam et mancipatam spiritui, ante spretam et
abjectam saeculi pompam et sarcinam, indigne ab impuris lectio sancta
praesumitur. Quomodo nempe lux incassum circumfundit oculos caecos vel clausos,
ita animalis homo non percipit ea quae sunt Spiritus Dei
(ibid., 14). Quippe Spiritus sanctus disciplinae
effugiet fictum (Sap. I, 5), quod est vita incontinens; sed
nec erit ei unquam pars cum mundi vanitate, cum veritatis sit Spiritus
(Joan. XIV, 17). Quae enim societas ei quae desursum est
sapientiae, et sapientiae mundi, quae 1268 stultitia est apud
Deum (I Cor. III, 19); aut sapientiae carnis, quae et ipsa inimica
est Deo? (Rom. VIII, 7.) Puto autem quod jam non habebit unde
adversum nos murmuret 0786C is, qui nobis de via venit amicus,
cum et tertium istum insumpserit panem. 4. Sed quis franget?
Adest paterfamilias; cognoscite 0787A Dominum in fractione panis.
Quis enim alter idoneus? Non equidem ego mihi istud temere arrogaverim. Sic
spectetis ad me, ut ex me non exspectetis. Nam et ego unus sum de
exspectantibus, mendicans et ipse vobiscum cibum animae meae, alimoniam
spiritus. Revera pauper et inops pulso ad eum, qui aperit et nemo claudit, super
sermonis hujus profundissimo sacramento. Oculi omnium in te sperant, Domine.
Parvuli petierunt panem; non est qui frangat eis; speratur id a benignitate tua.
O piissime, frange esurientibus panem tuum, meis quidem, si dignaris, manibus,
sed tuis viribus. 5. Dic, quaeso, nobis, a quo, de quo, ad
quemve dicitur: Osculetur me osculo oris sui?
(Cant. I, 1.) 0787B aut quale est istud ita
subitaneum, et factum repente de medio sermonis exordium? Sic quippe in verba
prorumpit, quasi quempiam loquentem praemiserit, cui consequenter respondentem
et hanc introducat personam, quaecunque est ipsa quae osculum flagitat. Deinde
si se osculari a nescio quo vel petit, vel praecipit; cur signanter et nominatim
ore, et ore suo; quasi aliud quam os, aut alienum, et non potius suum, exhibere
sibi soleant osculantes? Quanquam ne hoc quidem dicit: Osculetur me ore suo: sed aliud profecto inusitatius: Osculo, inquit, oris sui. Et quidem
jucundum eloquium, quod ab osculo principium sumit, et blanda ipsa quaedam
Scripturae facies facile afficit et allicit ad legendum, ita ut quod in ea
latet, delectet etiam cum labore investigare, 0787C nec fatiget
inquirendi forte difficultas, ubi eloquii suavitas mulcet. Verum quem non valde
attentum faciat istiusmodi principium sine principio. et novitas locutionis in
veteri libro? Unde constat hoc opus non humano ingenio, sed Spiritus arte ita
compositum, ut quamvis difficile intellectu, sit tamen inquisitu
delectabile. 6. Sed quid? titulum praeterimus? Non oportet ne
unum quidem iota (Matth. V, 18), quando et minutias jubemur
colligere fragmentorum, ne pereant (Joan. VI, 12). Titulus talis
est: Incipiunt Cantica canticorum Salomonis. Observa in primis Pacifici nomen,
quod est Salomon, convenire principio libri, qui incipit a signo pacis, id est
ab osculo; simulque 0787D adverte hujuscemodi principiis solas ad
hanc intelligendam scripturam mentes invitari pacificas, quae sese jam a
vitiorum vindicare perturbationibus et curarum tumultibus praevalent. 7. Dehinc ne hoc quoque otiosum putes, quod non simpliciter Cantica,
sed Cantica canticorum habet inscriptio. Multa quippe legi cantica in
Scripturis, et nullum illorum memini taliter appellari. Cecinit Israel carmen
Domino, quod gladium pariter et jugum 1269 evaserit
Pharaonis, gemino maris mirabiliter liberatus simul et vindicatus obsequio. Non
tamen quod cecinit, dictum est Canticum canticorum; 0788A sed, si
bene recolo: Cecinit, ait Scriptura, Israel carmen hoc Domino (Exod. XV, 1). Cecinit
etiam Debbora (Judic. V, 1), cecinit et Judith (Judith XVI,
1), cecinit et mater Samuelis (I Reg. II, 1); prophetae
quoque aliqui cecinerunt, et nemo eorum legitur appellasse canticum suum Cantica
canticorum. Sane omnes, ni fallor, cecinisse reperies pro quocunque suo,
suorumve percepto commodo: verbi gratia, pro obtentu victoriae, pro evasione
periculi, aut pro concupitae rei qualiscunque adepto beneficio. Ita ergo
plerique cecinerunt, singuli pro singulis causis, ne ingrati divinis beneficiis
invenirentur, juxta illud: Confitebitur tibi, cum benefeceris
ei (Psal. XLVIII, 19). At vero rex iste Salomon, sapientia
singularis, sublimis gloria, rebus affluens, pace 0788B securus,
nullius talium eguisse cognoscitur, pro quo accepto ista decantare libuerit. Sed
nec Scriptura ipsa sui uspiam tale aliquid significare videtur. 8. Itaque divinitus inspiratus, Christi et Ecclesiae laudes, et sacri
amoris gratiam, et aeterni connubii cecinit sacramenta; simulque expressit
sanctae desiderium animae, et epithalamii carmen, exsultans in spiritu, jucundo
composuit eulogio, figurato tamen. Nimirum velabat et ipse instar Moysi faciem
suam (Exod. III, 6), non minus forsitan in hac parte fulgentem, eo
quod illo adhuc in tempore nemo, aut rarus erat, qui revelata facie gloriam
istam speculari sufficeret. Igitur pro sui excellentia reor nuptiale hoc carmen
hujusmodi titulo praesignitum [alias 0788C praesignatum], ut merito Cantica canticorum singulariter
appelletur, sicut is quoque cui canitur, singulariter est dictus: Rex regum, et Dominus dominantium (I Tim. VI,
15). 9. Caeterum vos, si vestram experientiam advertatis
, nonne
in victoria, qua vicit mundum fides vestra, et in exitu vestro de lacu miseriae
et de luto faecis, cantastis et ipsi Domino canticum novum, quia mirabilia
fecit? Rursus cum adjecit primum supra petram statuere pedes vestros, et
dirigere gressus vestros; puto quod et tunc nihilominus pro indulta novitate
vitae immissum sit in os vestrum canticum novum, carmen Deo nostro. Quid cum
poenitentibus vobis non solum peccata dimisit, sed insuper 0788D promisit et praemia; non multo magis spe gaudentes futurorum
bonorum, cantastis in viis Domini, quoniam magna est gloria Domini? At si cui
forte vestrum clausum vel obscurum aliquid de Scripturis interdum eluxerit, tunc
prorsus necesse est pro percepta coelestis panis alimonia divinas mulceat aures
in voce exsultationis et confessionis sonus epulantis. Sed et in quotidianis
exercitiis et bellis, quae nulla hora pie in Christo viventibus desunt a carne,
a mundo, a diabolo, sicut militiam esse vitam hominis super terram (Job
VII, 1) incessanter experimini in vobismetipsis, quotidiana necesse est
cantica pro assecutis victoriis 0789A innovari. Quoties tentatio
superatur, aut vitium subjugatur, aut imminens periculum declinatur, aut laqueus
insidiantis deprehenditur, aut annosa et inveterata quaecunque animae passio
semel perfecteque sanatur, aut multum diuque cupita et saepius petita virtus
tandem aliquando Dei munere obtinetur, quid nisi toties, juxta prophetam,
personat gratiarum actio et vox laudis (Isai. LI, 3), et ad singula
quaeque beneficia benedicitur Deus in donis suis? Alioquin ingratus reputabitur,
cum discussio venerit, qui non poterit dicere Deo: Cantabiles
mihi erant justificationes tuae in loco peregrinationis meae (Psal.
CXVIII, 54). 10. Arbitror vos in vobis ipsis illa jam
recognoscere, quae in psalterio, non Cantica canticorum, sed 0789B Cantica Graduum appellantur, eo quod ad singulos profectus
vestros, juxta ascensiones quas quisque in corde suo disposuit, singula sint
cantica depromenda ad laudem et gloriam promoventis. Quonam modo impleatur
aliter ille versiculus non video: Vox exsultationis et salutis
in tabernaculis justorum (Psal. CXVII, 15); aut certe Apostoli
iila pulcherrima saluberrimaque exhortatio: In psalmis,
hymnis, 1270 et canticis spiritualibus
cantantes, et psallentes in cordibus vestris Domino (Ephes. V,
19). 11. Sed est canticum, quod sui singulari dignitate
et suavitate cunctis merito quae memoravimus, et si qua sunt alia, antecellit:
et jure hoc appellaverim Canticum canticorum, quia caeterorum omnium ipsum est
fructus. Istiusmodi canticum sola unctio 0789C docet, sola
addiscit experientia. Experti recognoscant, inexperti inardescant desiderio, non
tam cognoscendi, quam experiendi. Non est enim strepitus oris, sed jubilus
cordis; non sonus labiorum, sed motus gaudiorum; voluntatum, non vocum
consonantia. Non auditur foris, nec enim in publico personat: sola quae cantat
audit, et cui cantatur, id est sponsa et sponsus. Est quippe nuptiale carmen,
exprimens castos jucundosque complexus animorum, morum concordiam, affectuumque
consentaneam ad alterutrum charitatem. 12. Caeterum non est
illud cantare seu audire animae puerilis et neophytae adhuc, et recens conversae
de saeculo, sed provectae jam et eruditae mentis; quae suis nimirum profectibus.
Deo promovente, 0789D in tantum jam creverit, quatenus ad
perfectam aetatem, et ad nubiles quodam modo pervenerit annos, annos dico
meritorum, non temporum; facta nuptiis coelestis sponsi idonea, qualis denique
suo loco plenius describetur. Sed praeterit hora, qua nos exire urget ad opera
manuum et paupertas et institutio regularis. Cras in nomine Domini quod
coeperamus prosequemur de osculo, quia de titulo hodiernus sermo nos
expedivit. SERMO II. De Incarnatione Christi per patriarchas et prophetas nuntiata, et
ardentissime ab eis exspectata.1. Ardorem desiderii
Patrum suspirantium Christi a carne praesentiam frequentissime cogitans,
compungor 0790A et confundor in memetipso; et nunc vix contineo
lacrymas, ita pudet teporis torporisque miserabilium temporum horum. Cui namque
nostrum tantum ingerat gaudium gratiae hujus exhibitio, quantum sanctis
veteribus accenderat desiderium promissio? Ecce enim quam multi in hac ejus,
quae proxime celebranda est, Nativitate gaudebunt! sed utinam de nativitate, non
de vanitate! Illorum ergo desiderium flagrans et piae exspectationis affectum
spirat mihi vox ista: Osculetur me osculo oris sui
(Cantic. I, 1). Senserat nimirum in spiritu, quisquis tunc
spiritualis esse poterat, quanta foret gratia diffusa in labiis illis. Propterea
loquens in desiderio animae aiebat, Osculetur me osculo oris
sui; nimirum omnimodis cupiens tantae suavitatis participio non 0790B fraudari. 2. Dicebat enim perfectus quisque:
Quo mihi ora haec seminiverbia prophetarum? Ipse potius speciosus forma prae
filiis hominum, ipse me osculetur osculo oris sui. Non audio jam Moysen:
impeditioris siquidem linguae factus est mihi (Exod. IV, 10).
Isaiae labia immunda sunt (Isai. VI, 5): Jeremias nescit loqui,
quia puer est (Jerem. I, 6): et Prophetae omnes elingues sunt.
Ipse, ipse quem loquuntur, ipse loquatur: ipse me osculetur osculo oris sui. Non
in eis jam, aut per eos loquatur mihi, quoniam tenebrosa aqua in nubibus aeris:
sed ipse me osculetur osculo oris sui, cujus gratiosa praesentia, et admirandae
fluenta doctrinae fiant in me fons aquae salientis in vitam aeternam. Quem unxit
Pater oleo laetitiae prae 0790C consortibus suis (Psal.
XLIV, 8), nunquid non ex ipso mihi uberior infunditur gratia? si tamen
dignetur me osculari osculo oris sui. Cujus utique sermo vivus et efficax
osculum mihi est, non quidem conjunctio labiorum, quae interdum pacem mentitur
animorum; sed plane infusio gaudiorum, revelatio secretorum, mira quaedam et
quodam modo indiscreta commixtio superni luminis et illuminatae mentis.
Adhaerens quippe Deo, unus spiritus est (I Cor. V, 17). Merito
proinde visiones et somnia non recipio, figuras et aenigmata nolo; ipsas quoque
angelicas fastidio species. 1271 Quippe et ipsos longe
superat Jesus meus specie sua et pulchritudine sua. Non ergo alium sive angelum,
sive hominem, sed ipsum peto osculari me osculo oris sui. Nec sane praesumo me
osculatum 0790D iri ab ore ipsius (est enim hoc assumpti hominis
unicae felicitatis et praerogativae singularis); sed humilius ab osculo oris sui
peto me osculari, quod commune utique est multorum, qui dicere possunt, Et nos omnes de plenitudine ejus accepimus (Joan. I,
16). 3. Intendite. Sit os osculans, Verbum assumens;
osculatum, caro quae assumitur: osculum vero, quod pariter ab osculante et
osculato conficitur, persona ipsa scilicet ex utroque compacta, mediator Dei et
hominum homo Christus Jesus. Hac ergo ratione sanctorum nemo dicere praesumebat,
Osculetur me ore suo; sed tantum, Osculo oris sui: ipsi sane servantes
praerogativam istam, cui singulariter semelque 0791A os Verbi
impressum tunc est, cum ei se corporaliter plenitudo omnis divinitatis indulsit.
Felix osculum, ac stupenda dignatione mirabile, in quo non os ori imprimitur,
sed Deus homini unitur. Et ibi quidem contactus labiorum complexum significat
animorum: hic autem confoederatio naturarum divinis humana componit, quae in
terra sunt, et quae in coelis pacificans. Ipse est enim pax
nostra, qui fecit utraque unum (Ephes. II, 14). Ad hoc igitur
osculum sanctus quisque antiqui temporis suspirabat; eo quod jucunditatem et
exsultationem thesaurizari super eum, et thesauros omnes sapientiae et scientiae
in ipso absconditos praesentirent (Coloss. II, 3), cuperentque et
ipsi de plenitudine ejus accipere. 4. Sentio, placet vobis quod
dicitur: sed accipite 0791B et alium sensum. Non latuit sanctos
et ante adventum salvatoris, Deum super mortalium genus cogitare cogitationes
pacis (Jerem. XXIX, 11). Nec enim faceret verbum super terram, quod
non revelaret servis suis prophetis (Amos III, 7). Erat tamen
verbum hoc absconditum a multis (Luc. XVIII, 34). Fuit namque in
tempore illo rara fides in terris, et tenuis admodum spes in pluribus quoque
illorum qui exspectabant redemptionem Israel. Qui vero praesciebant, ipsi et
praedicebant Christum in carne venturum, et cum ipso pacem. Unde quidam eorum:
Et pax erit, inquit, in terra nostra,
cum venerit (Mich. V, 5). Imo per ipsum Dei gratiam homines
recuperaturos cum omni fiducia, sicut divinitus acceperant, 0791C praedicabant. Quod et praecursor Domini Joannes suo tempore
impletum agnovit, et perhibuit: Gratia, inquiens, et veritas per Jesum Christum facta est (Joan. I,
17): et ita verum esse omnis nunc Christianus populus experitur. 5. Caeterum illis praenuntiantibus pacem, moram autem faciente
auctore pacis, nutabat populi fides, dum non erat qui redimeret, neque qui
salvum faceret. Itaque causabantur homines moras, quod ille toties nuntiatus
necdum veniret princeps pacis, sicut locutus fuerat per os sanctorum, qui a
saeculo sunt, prophetarum ejus: et suspectas habentes promissiones, signum
promissae reconciliationis, quod est osculum, flagitabant; ac si nuntiis pacis
unus quilibet de populo responderet, Quousque tollitis 0791D animas nostras? Jam olim praedicitis pacem, et non venit;
promittitis bona, et adhuc turbatio. Ecce hoc ipsum multifarie, multisque modis
et angeli patribus, et patres nostri annuntiarunt nobis dicentes: Pax, pax; et non est pax (Jerem. VI, 14). Si
mihi vult esse persuasum Deus, quod de suae beneplacito voluntatis tam crebra
jam legatione respondet, nec exhibet; osculetur me osculo oris sui, sicque in
signo pacis faciat de pace securum. Nam verbis jam quomodo credam? Opus magis
est opere verba firmari. Probet veridicos nuntios suos Deus (si tamen nuntii
ejus sunt), et sequatur eos ipse, ut 0792A saepius promiserunt,
quia sine ipso possunt facere nihil. Misit puerum, tulit baculum, et necdum est
vox neque vita (IV Reg. IV, 29-31). Non surgo, non suscitor, non
excutior de pulvere, non respiro in spem, si non propheta ipse descendat, et
osculetur me osculo oris sui. 6. Huc accedit, quod is qui
nostrum profitetur se 1272 mediatorem ad Deum, Dei Filius
est, et Deus est (I Tim. II, 5). Et quid est homo ut innotescat ei,
aut filius hominis ut reputet eum? Quae mihi fiducia, ut tantae me audeam
credere majestati? Unde, inquam, terra et cinis praesumo Deum curam habere mei?
Ad haec diligit Patrem suum, me vero opus non habet, honorum meorum non eget.
Unde ergo constabit mihi, quod mediator meus in parte 0792B nequaquam sit? Tamen si vere, ut dicitis, decrevit misereri
Deus, cogitatque ut complacitior sit adhuc; statuat testamentum pacis, et foedus
perpetuum feriat mihi in osculo oris sui. Ut quae procedunt de labiis suis, non
faciat irrita; exinaniat se, humiliet se, inclinet se, et osculetur me osculo
oris sui. Ut ex aequo partibus congruens mediator neutri suspectus sit, Deus
Filius Dei fiat homo, fiat filius hominis, et certum me reddat in hoc osculo
oris sui. Securus suscipio mediatorem Dei Filium, quem agnosco et meum. Minime
plane jam mihi suspectus erit: frater enim et caro mea est. Puto enim, spernere
me jam non poterit, os de ossibus meis, et caro de carne mea. 0792C 7. Ita ergo vetus querela sacrosanctum osculum,
id est incarnandi Verbi mysterium, exigebat, dum longa et molesta exspectatione
fatigata fides deficeret, et infidelis populus adversus promissa Dei victus
taedio murmuraret. Adinventio mea est, si non hoc idem et vos recognoscitis de
Scripturis. Inde profecto erant querulae illae et plenae murmure voces: Manda, remanda; Exspecta, reexspecta, Modicum ibi, modicum
ibi (Isai. XXVIII, 10). Inde anxiae illae et plenae pietate
preces: Da mercedem, Domine, sustinentibus te, ut prophetae
tui fideles inveniantur. Item: Suscita, Domine,
precationes; quas locuti sunt in nomine tuo
prophetae priores (Eccli. XXXVI, 18, 17). Inde blandae illae
et plene consolatione promissiones: Ecce apparebit Dominus, et
non 0792D mentietur: si moram fecerit, exspecta eum; quia veniens
veniet, et non tardabit (Habac. II, 3). Item: Prope est ut veniat tempus ejus, et dies ejus non
elongabuntur (Isai. XIV, 1). Et ex persona promissi: Ecce ego, inquit, declino in vos ut flumen
pacis, et ut torrens inundans gloriae gentium (Isai. LXVI,
12). In quibus verbis satis apparet et praedicatorum instantia, et
diffidentia populorum. Sic itaque et plebs murmurabat, et fides nutabat; et,
juxta Isaiae vaticinium: Angeli pacis amare flebant
(Isai XXXIII, 7). Ne ergo universum genus humanum, moram faciente
Christo, desperatione periret, dum se contemni 0793A suspicaretur
infirma mortalitas, suaeque reconciliationis cum Deo de gratia toties repromissa
diffideret; sancti qui de spiritu certi erant, certitudinem de carnis praesentia
exoptabant, ac signum reformandae pacis propter pusillanimes et incredulos omni
instantia requirebant. 8. O radix Jesse, qui slas in signum
populorum! (Isai. XI, 10.) Quam multi reges et prophetae voluerunt
te videre, et non viderunt! Felix tamen ex omnibus Simeon, cujus senectus in
misericordia uberi! Is nempe exultavit ut videret desiderii signum: et vidit, et
gavisus est; acceptoque osculo pacis in pace dimittitur, ante tamen aperte
pronuntians, Jesum esse natum in signum, cui contradicendum erat (Luc. II,
25-35). Omnino ita fuit. Contradictum est 0793B exorto
signo pacis, sed ab his qui oderunt pacem: nam pax hominibus bonae voluntatis,
malevolis autem petra scandali, et lapis offensionis (ibid., 14).
Herodes denique turbatus est, et omnis Jerosolyma eum illo (Matth. II,
3): siquidem in propria venit, et sui eum non receperunt (Joan. I,
11). Felices illi in sua pernoctatione pastores, qui signi hujus visione
digni habiti sunt. Jam tunc se abscondebat a sapientibus et prudentibus, et
revelabat parvulis. Et Herodes videre voluit; sed quia non bona voluntate, non
meruit, pacis siquidem signum erat, datum tantum hominibus bonae voluntatis;
Herodi vero et similibus ejus non dabitur nisi signum Jonae prophetae. Porro ad
pastores: Et hoc, ait angelus vobis
signum; vobis humilibus, vobis obedientibus, 0793C vobis non
alta sapientibus, vobis vigilantibus, et in lege Dei meditantibus die ac nocte:
Hoc, inquit, vobis signum. Quod?
Quod angeli promittebant, quod 1273 populi requirebant, quod
prophetae praedixerant, hoc fecit Dominus nunc, et ostendit vobis, in quo
recipiant increduli fidem, pusillanimes spem, perfecti securitatem. Hoc ergo
vobis signum. Cujus rei signum? Indulgentiae, gratiae, pacis, et pacis cujus non
erit finis. Hoc est ergo signum: Invenietis infantem
pannis quidem involutum, et positum in praesepio
(Luc. II, 12). Deus est tamen in ipso mundum reconcilians sibi
(II Cor. V, 19). Morietur propter peccata vestra, et resurget
propter justificationem vestram, ut justificati per fidem, pacem 0793D habeatis ad Deum (Rom. IV, 25; V, 1). Hoc signum
pacis propheta quondam regi Achaz proponebat petendum a Domino Deo suo, sive in
excelso supra, sive in inferno deorsum. Sed impius rex recusavit (Isai.
VII, 11, 12), non credens miser quod in signo hoc ima summis in pace
socianda essent: quatenus et inferi Domino descendente saluti, in osculo sancto
signum pacis et ipsi recipiant; et superni spiritus idipsum nihilominus, cum ad
coelos redierit, aeterna suavitate participent. 9. Sermo
finiendus est: sed ut quod in eo disputatum est, brevi recolligam summa, patet
hoc sanctum osculum duabus ex causis necessarie indultum mundo, ut et infirmis
faceret fidem, et desiderio 0794A satisfaceret perfectorum: porro
ipsum osculum esse non aliud quam mediatorem Dei et hominum, hominem Jesum
Christum, qui cum Patre et Spiritu sancto vivit et regnat Deus per omnia saecula
saeculorum, Amen. SERMO
III. De osculo pedis, manus et oris Domini, etc.1. Hodie legimus in libro experientiae. Convertimini ad vos ipsos, et
attendat unusquisque conscientiam suam super his quae dicenda sunt. Explorare
velim, si cui unquam vestrum ex sententia dicere datum sit: Osculetur me osculo oris sui (Cantic. I, 1). Non
est enim cujusvis hominum ex affectu hoc dicere; sed si quis ex ore Christi
spirituale osculum vel semel accepit, hunc proprium experimentum 0794B profecto sollicitat, et repetit libens. Ego arbitror neminem vel
scire posse quid sit, nisi qui accipit: est quippe manna absconditum; et solus
qui edit, adhuc esuriet. Est fons signatus, cui non communicat alienus; sed
solus qui bibit, adhuc sitiet. Audi expertum, quomodo requirit. Redde mihi, inquit, laetitiam salutaris
tui (Psal. L, 14). Minime ergo id sibi arroget mei similis
anima, onerata peccatis, suaeque adhuc carnis obnoxia passionibus, quae
suavitatem spiritus necdum senserit, internorum ignara atque inexperta penitus
gaudiorum. 2. Ostendo tamen ei quae hujusmodi est, locum in
salutari sibi congruentem. Non temere assurgat ad os serenissimi sponsi, sed ad
pedes severissimi Domini mecum pavida jaceat, et cum publicano terram 0794C tremens non coelum aspiciat (Luc. XVIII, 13), ne
confusa in luminaribus coeli facies assueta tenebris opprimatur a gloria, atque
insolitis reverberata splendoribus majestatis, densioris rursum caecitate
caliginis obvolvatur. Non tibi, o quaecunque es talis anima, non tibi ille locus
vilis aut despicabilis videatur, ubi sancta peccatrix peccata deposuit, induit
sanctitatem. Ibi Aethiopissa mutavit pellem, et in novum restituta candorem, jam
tunc fiducialiter veraciterque respondebat exprobrantibus sibi verbum: Nigra sum, sed formosa, filiae Jerusalem (Cant. I,
4). Miraris quanam id arte potuerit, vel quibus obtinuerit meritis?
Paucis accipe. Flevit amare, et de intimis visceribus longa suspiria trahens,
salutaribus 0794D intra se succussa singultibus, felleos humores
evomuit. Coelestis medicus celerrime subvenit: quia velociter currit sermo ejus
(Psal. CXLVII, 15). Nunquid non potio est sermo Dei? Est utique, et
fortis et vehemens, et scrutans corda et renes (Psal. VII, 10).
Denique sermo Dei vivus et efficax, et penetrabilior omni
gladio ancipiti, pertingens usque ad divisionem animae ac spiritus, compagum
auoque ac medullarum, et discretor cogitationum (Hebr. IV,
12). Hujus ergo beatae poenitentis exemplo 1274
prosternere et tu, o misera, ut desinas esse misera; prosternere et tu in
terram; amplectere pedes, placa osculis, riga lacrymis, quibus tamen non illum
laves, sed te, ei fias una de grege tonsarum quae ascendunt de lavacro
(Cant. IV, 2); ita sane tu 0795A suffusum pudore ac
moerore vultum non ante sustollere audeas quam audias, et ipsa: Dimittuntur tibi peccata tua (Luc. VII, 37-48);
quam audias: Consurge, consurge, captiva filia Sion; consurge,
excutere de pulvere (Isai. LII, 1, 2). 3.
Sumpto itaque ad pedes primo osculo, nec sic quidem praesumes statim ad osculum
oris assurgere, sed erit tibi gradus ad ipsum medium quoddam aliud osculum, quod
secundo loco ad manum accipies: de quo et talem accipe rationem. Si dixerit mihi
Jesus: Dimittuntur tibi peccata tua; nisi ego peccare
desiero, quid proderit? Exui tunicam meam; si reinduero eam, quantum profeci? Si
rursus pedes meos, quos laveram, inquinavero, nunquid aliquid lavisse valebit?
Sordens omni genere vitiorum jacui 0795B diu in luto faecis; sed
erit sine dubio recidenti, quam jacenti deterius. Denique qui me sanum fecit,
ipsum mihi dixisse recordor: Ecce sanus factus es, vade, jam
amplius noli peccare, ne deterius aliquid tibi contingat (Joan. V,
14). Qui autem dedit voluntatem poenitendi, opus est ut addat et
continendi virtutem; ne iterem poenitenda, faciamque novissima mea pejora
prioribus. Vae enim mihi etiam poenitenti, si statim subtraxerit manum, sine quo
nihil possum facere. Nihil inquam, quia nec poenitere, nec continere. Audio
proinde, quod consulit Sapiens: Verbum, inquit, in oratione ne iteres (Eccli. VII, 15). Paveo et
quod judex intentat arbori non facienti fructum bonum (Matth. III,
10). Fateor pro hujusmodi non sum omnino contentus priori gratia, qua
0795C jam malorum sum poenitens, nisi et secundam accepero, ut
videlicet dignos faciam poenitentiae fructus; et deinceps non revertar ad
vomitum. 4. Hoc ergo restat mihi prius petendum et accipiendum,
quam praesumam altiora et sacratiora contingere. Nolo repente fieri summus;
paulatim proficere volo. Quantum displicet Deo impudentia peccatoris, tantum
poenitentis verecundia placet. Citius placas eum, si mensuram tuam servaveris,
et altiora te non quaesieris. Longus saltus et arduus est de pede ad os, sed nec
accessus conveniens. Quid enim? recenti adhuc respersus pulvere, ora sacra
continges? heri de luto tractus, hodie vultui gloriae praesentaris? Per manum
tibi transitus sit. Illa 0795D prius te tergat, illa te erigat?
Quomodo erigat? Dando unde praesumas. Quid istud? Decor continentiae, et digni
poenitentiae fructus, quae sunt opera pietatis. Haec te de stercore erigent in
spem audendi potiora. Sane accipiendo donum, osculare manum: hoc est, non tibi,
sed nomini ejus da gloriam. Da semel, et da iterum, tum pro donatis criminibus,
tum pro collatis virtutibus. Aut certe videto unde munias frontem contra ictus
istos: Quid habes quod non accepisti? Si autem accepisti, quid
gloriaris quasi non acceperis? (I Cor. IV, 7.) 5. Jam tandem in osculis duobus geminum habens divinae dignationis
experimentum, forsan non confunderis praesumere sanctiora. Quantum quippe
crescis in gratiam, tantum et in fiduciam dilataris. 0796A Inde
fit, ut et ames ardentius, et pulsos fidentius pro eo quod tibi deesse sentis.
Porro pulsanti aperietur. Jam summum illud, quodcunque est summae dignationis et
mirae suavitatis osculum, credo non negabitur sic affecto. Haec via, hic ordo.
Primo ad pedes procidimus, et ploramus coram Domino qui fecit nos, ea quae
fecimus nos. Secundo manum quaerimus sublevantis, et roborantis genua dissoluta.
Postremo cum ista multis precibus et lacrymis obtinemus, tum demum audemus
forsitan ad ipsum os gloriae caput attollere, pavens et tremens dico, non solum
speculandum, sed etiam osculandum; quia spiritus ante faciem nostram Christus
Dominus, cui adhaerentes in osculo sancto, unus spiritus ipsius dignatione
efficimur. 0796B 1275 6.
Tibi, Domine Jesu, tibi merito dixit cor meum: Exquisivit te facies mea; faciem
tuam, Domine, requiram. Nempe auditam fecisti mihi mane misericordiam tuam, cum
jacenti primum in pulvere, tuaque deosculanti reverenda vestigia, quod male
vixeram remisisti. Porro in progressu diei laetificasti animam servi tui, cum
deinde in osculo manus etiam bene vivendi gratiam indulsisti. Et nunc quid
restat, o bone Domine, nisi ut jam in plenitudine lucis, in fervore spiritus ad
oris quoque osculum dignanter admittens, adimpleas me laetitia cum vultu tuo?
Indica mihi, o suavissime, o serenissime, indica mihi ubi pascis, ubi cubas in
meridie. Fratres, bonum est nos hic esse; sed ecce avocat nos diei malitia. Hi
siquidem, qui modo supervenisse nuntiantur, 0796C gratum cogunt
rumpere magis quam finire sermonem. Ego exibo ad hospites, ne quid desit
officiis ejus, de qua loquimur, charitatis, ne forte et de nobis audire
contingat: Dicunt enim, et non faciunt (Matth.
XXIII, 3). Vos orate interim, ut voluntaria oris mei beneplacita faciat
Deus ad vestram ipsorum aedificationem, et laudem et gloriam nominis
sui. SERMO IV. De triplici profectu animae, qui fit per osculum pedis, manus, et
oris Domini.1. Triplicem quemdam animae profectum sub
nomine trium osculorum sermo hesternus complexus est. Nunquid excidit vobis? Is
mihi hodierna disputatione prosequendus erit, prout parare dignabitur 0796D in dulcedine sua pauperi Deus. Diximus, si recolitis, illa
oscula sumi ad pedes, ad manum, ad os, singula singulis referentes. In primo
sane primordia dedicantur nostrae conversionis; secundum autem proficientibus
indulgetur: porro tertium sola experitur, et rara perfectio. Ab hoc solo, quod
ultimum positum est, sumpsit exordium Scriptura ista quam tractare suscepimus,
et ipsius causa reliqua duo a nobis adjuncta sunt. An vero necessarie vos
judicabitis. Puto enim, facies ipsa eloquii facile admonet et ista requirere.
Mirum vero si non et vos advertitis, oportere revera esse aliud, sive alia
oscula, a quibus illud oris distinguere voluit qui dixit: Osculetur me osculo oris sui (Cant. I, 1). Cur
enim, cum sufficere 0797A poterat dixisse simpliciter, osculetur me; praeter morem tamen usumque loquendi, distincte
et signanter adjecit, osculo oris sui, nisi ut ostenderet
ipsum, quod petebat osculum, summum esse, non solum? Nonne denique ita invicem
loquimur: Osculare me; vel: Da mihi osculum: et nemo sequitur ut dicat Ore tuo,
sive, Osculo oris tui? Quid? alterutrum osculari parantes, tuum versus invicem
ora tendimus, quae tamen ab invicem non requirimus nominatim? Denique qui
narrat, verbi gratia, a Domino susceptum in osculo proditorem: Et osculatus est, ait, eum
(Marc. XIV, 45); nec addidit: Ore suo, vel, Osculo oris sui. Sic
nimirum omnis et qui scribit, et qui loquitur consuevit. Sunt ergo hi tres
animarum affectus, sive profectus, expertis duntaxat satis noti 0797B et manifesti, cum aut de actis malis indulgentiam, aut de bonis
agendis gratiam, aut ipsius etiam indultoris et benefactoris sui praesentiam, eo
quidem modo quo in corpore fragili possibile est, obtinent intueri. 2. Caeterum primum et secundum qua ratione oscula nominaverim,
manifestius accipite. Osculum, pacis indicium esse omnes novimus. Porro autem
si, ut Scriptura loquitur, peccata nostra separant inter nos
et Deum (Isai LIX, 2), tollatur de medio quod interest, et pax
est. Cum ergo satisfacimus, ut, ablato quod separat peccato, reconciliemur;
indulgentiam quam recipimus, quid nisi quoddam osculum dixerim pacis? Idque
interim non alibi, quam ad pedes sumendum. Humilis quippe et verecunda 0797C debet esse satisfactio, qua emendatur superba
transgressio. 3. At cum etiam ad vivendum emendatius, Deoque
1276 dignius conversandum, placita quadam amplioris gratiae
familiaritate donamur; ampliori fiducia caput jam levamus de pulvere,
largitoris, ut assolet, manum osculaturi; si tamen de accepto munere non
nostram, sed auctoris gloriam quaerimus, eique sua dona, et non nobis
ascribimus. Alioquin si in te, et non magis in Domino gloriaris, propriam
profecto et non Domini manum osculari convinceris: quod,
juxta beati Job sententiam, est iniquitas maxima, et negatio
in Deum (Job XXXI, 28). Si ergo, ad Scripturae testimonium,
propriam gloriam quaerere, propriam est osculari manum; 0797D profecto qui dat gloriam Deo, Dei dicitur non incongrue manum
osculari. Et in hominibus quidem ita esse videmus, servos videlicet offensorum
dominorum osculari solere pedes, cum ab ipsis veniam petunt; et pauperes divitum
manus, cum ab eis munus accipiunt. 4. Verum quia spiritus est
Deus (Joan. IV, 24), et nullis simplex illa substantia membris
distincta corporeis; erit forsan qui nullatenus de illo recipiat tale aliquid,
sed a me sibi Dei manus vel pedes flagitet demonstrari, sicque probari quod de
osculo pedum manusve definio. Sed quid, si et ego vicissim ab ipso meo
sciscitatore de ore quoque Dei requisiero, quatenus quod de oris osculo
Scriptura loquitur, 0798A ad Deum pertinere demonstret? Nempe aut
cum isto simul et illa habet, aut cum illis pariter et isto caret. Sed enim et
os habet Deus, quo docet hominem scientiam; et manum habet, qua dat escam omni
carni; et pedes habet, quorum terra scabellum est, ad quos nimirum peccatores
terrae conversi atque humiliati satisfaciunt. Haec, inquam, habet Deus omnia per
effectum, non per naturam. Invenit profecto apud Deum et verecunda confessio,
quo se humiliando dejiciat; et prompta devotio, ubi se innovando reficiat; et
jucunda contemplatio, ubi excedendo quiescat. Omnia omnibus est qui omnia
administrat, nec quidquam est omnium proprie. Nam, quod in se est, lucem habitat
inaccessibilem (I Tim. VI, 16), et pax ejus exsuperat omnem sensum
0798B (Philipp. IV, 7); et sapientiae ejus non est
numerus (Psal. CXLVI, 5), et magnitudinis ejus non est finis
(Psal. CXLIV, 3); nec potest eum videre homo ut vivat (Exod.
XXXIII, 20). Non quod longe ab unoquoque sit qui esse omnium est, sine
quo omnia nihil: sed, ut tu plus mireris, et nil eo praesentius, et nil
incomprehensibilius. Quid nempe cuique rei praesentius, quam esse suum? Quid
cuique tamen incomprehensibilius, quam esse omnium? Sane esse omnium dixerim
Deum, non quia illa sunt quod est ille; sed quia ex ipso, et per ipsum, et in
ipso sunt omnia (Rom. XI, 36). Esse est ergo omnium quae facta sunt
ipse factor eorum, sed causale, non materiale. Tali proinde modo dignatur illa
majestas suis esse creaturis, omnibus quidem quod sunt; 0798C animantibus autem quod et vivunt; porro ratione utentibus lux,
recte vero utentibus virtus, vincentibus gloria. 5. Et in his
omnibus creandis, gubernandis, administrandis, movendis, promovendis,
innovandis, firmandis, nullis corporeis indiget instrumentis, qui omnia solo
verbo et corpora creavit, et spiritus. Animae corporibus et corporeis egent
sensibus, quibus sibi invicem innotescant, et valeant. At non ita omnipotens
Deus, qui de sola voluntate celeris suppetit efficientia tam creandis rebus,
quam ordinandis prout voluerit. Valet qui vult, quantum vult, et absque
corporalium officio, obsequiove membrorum. Quid? ad intuenda quae condidit ipse,
putas sibi requirat corporei sensus adjutorium? Nihil omnium 0798D omnino latet, aut effugit lucem ubique praesentem; nec tamen ut
agnoscat aliquid, necessarium habet renuntiantis sensus ministerium. Nec solum
universa noscit sine corpore, sed et innotescit mundis corde sine corpore. Dico
autem idem latius, ut planius fiat. Sed forte quia finiendi jam sermonis
angustia non admittit, consilii magis est ut in crastinum
differamus. 1277 SERMO V. De quatuor generibus spirituum,
videlicet Dei, angeli, hominis et pecoris.1. Quatuor
spirituum genera nota sunt vobis, pecoris, noster, angelicus, et qui condidit
istos. Non est ex omnibus, cui sive propter se, sive propter 0799A alium, sive propter utrumque, necessarium corpus non sit,
corporisve similitudo, excepto duntaxat illo, cui omnis tam corporalis, quam
spiritualis creatura merito confitetur, et dicit: Deus meus es
tu, quoniam bonorum meorum non eges (Psal. XV, 2). Et primum
quidem ita corpore egere constat, ut nec subsistere absque illo utcunque possit.
Simul quippe et vivificare desinit. et vivere ille spiritus, quando moritur
pecus. Verum nos vivimus quidem post corpus; sed ad ea quibus beate vivitur,
nullus nobis accessus patet, nisi per corpus. Senserat hoc qui dicebat: Invisibilia Dei, per ea quae facta sunt, intellecta
conspiciuntur (Rom. I, 20). Ipsa siquidem quae facta sunt, id
est corporalia et visibilia ista, nonnisi per corporis instrumentum 0799B sensa, in nostram notitiam veniunt. Habet ergo necessarium
corpus spiritualis creatura quae nos sumus, sine quo nimirum nequaquam illam
scientiam assequitur, quam solam accepit gradum ad ea, de quorum fit cognitione
beata. Hic si mihi objicitur de parvulis regeneratis, quod absque scientia rerum
corporalium exeuntes de corpore, ad beatam vitam nihilominus transire credantur;
breviter respondeo hoc illis conferre gratiam, non naturam. Et quid ad me de
miraculo Dei. qui de naturalibus dissero? 2. Jam quod et
supercoelestes spiritus opus corporibus habeant, illa maxime certos nos faciat
vera, et vere divina sententia: Nonne omnes,. ait, administratorii spiritus sunt, missi in ministerium propter 0799C eos qui haereditatem capiunt salutis? (Hebr. I,
14.) Quonam ergo modo implent ministerium suum absque corpore, praesertim
apud viventes in corpore? Denique non est discurrere, nec de loco ad locum
transire, nisi corporum: quod frequenter angelos facere tam indubitata, quam
nota probat auctoritas. Hinc est quod et visi sunt patribus, et ad eos
intraverunt, et manducaverunt, et pedes laverunt. Ita inferior superiorque
spiritus propriis corporibus egent, sed tantum [alias
tamen], quibus juvent, non etiam juventur. 3. At pecus quidem
ex debito servitutis, et ad usus tantum temporalium corporaliumque necessitatum
juvando servit; ideoque ille spiritus et cum 0799D
tempore transit, et cum corpore deficit. Servus quippe non manet in domo in
aeternum, licet qui bene eo utuntur, omnem usum hujus temporalis servitutis ad
quaestum referant aeternorum. Angelus vero curat satagitque in libertate
spiritus administrare officium pietatis, futurorum bonorum promptum mortalibus
alacremque ministrum sese exhibens, utpote suis in aeternum futuris civibus [alias concivibus], et cohaeredibus supernae jucunditatis.
Ille ergo ut jure serviat, iste ut pie subveniat, ambo procul dubio suis
corporibus egent ut juvent. Nam in quo ipsi eis juventur, non video, ad
profectum duntaxat aeternitatis. Irrationalis nempe spiritus, etsi corporalia
per corpus et ipse hauriat: nunquid tamen eousque juvatur corpore suo, ut per
0800A corporalia et sensibilia quae per illud sentit, etiam ad
spiritualia et intelligibilia proficiendo pertingat? Ad quae tamen capessenda
pro suo corporali temporalique obsequio noscitur juvare illos, qui omnem usum
rerum temporalium ad fructum transferunt aeternarum, utentes hoc mundo, tanquam
non utentes. 4. Porro autem supercoelestis spiritus absque
adjutorio corporis, et absque intuitu horum quae per corpus sentiuntur, sola
profecto suae vicinitate ac vivacitate naturae sufficit apprehendere summa, et
intima penetrare. An non hoc Apostolus intellexit, qui cum diceret: 1278 Invisibilia Dei per ea quae facta sunt
intellecta conspiciuntur; adjecit protinus, a creatura
mundi? Nimirum quoniam a creatura 0800B coeli non ita. Quo
enim is involutus carne et terrae incola spiritus, ex consideratione sensibilium
proficiens, gradatim quodam modo paulatimque nititur pervenire: eo ille
coelestium habitator ingenita subtilitate ac sublimitate sua, in omni velocitate
facilitateque pertingit, nullo utique sensus corporei adminiculo fultus, nullo
corporei membri adjutus officio, nullo corporeae cujuscunque rei informatus
intuitu. Cur enim inter corpora spirituales scrutetur sensus, quos in libro
vitae et absque contradictione legit, et absque difficultate intelligit? cur in
sudore vultus sui laboret excutere grana de paleis, de uvis vina, et de amurca
oleum, qui ex omnibus satis abundeque ad manum habet? Quis mendicet victum suum
per domos alienas, in sua abundans panibus? 0800C quis puteum
fodere curet, et in terrae visceribus venas aquarum cum labore rimari, cui ultro
affatim aquas limpidas fons vivus emanat? Nec brutus ergo, nec angelicus
spiritus ad ea capessenda, quae beatam spiritualem faciunt creaturam, suis ullo
modo corporibus adjuvantur; ille quidem pro innata stoliditate non capiens, iste
vero pro excellentioris gloriae praerogativa non indigens. 5.
Porro hominis spiritum, qui medium quemdam inter supremum et infimum tenet
locum, usque adeo ad utrumque necessarium habere corpus manifestum est, ut
absque eo nec ipse proficere, nec alteri prodesse possit. Nam, ut taceam membra
caetera corporis, officiave membrorum; quonam modo, quaeso, 0800D aut sine lingua instruis audientem, aut sine auribus percipis
instruentem? 6. Itaque cum absque corporis adminiculo nec
bestialis spiritus servilis conditionis solvere debitum, nec spiritualis
coelestisque creatura implere ministerium pietatis, nec rationalis anima tam
proximo, quam etiam sibi sufficiat consulere ad salutem: liquet omnem creatum
spiritum, sive ut juvet, sive ut juvetur simul et juvet, corporeo prorsus
indigere solatio. Quid enim si qua animantia, quantum ad usum sui, reperiantur
incommoda, nullisque apta usibus humanarum necessitatum? Prosunt profecto visu,
etsi non usu; utiliora cordibus intuentium, quam utentium esse corporibus
possent. Etsi nociva, etsi etiam perniciosa temporali hominum constet 0801A esse saluti; non tamen deest eorum corporibus unde cooperentur
in bonum his qui secundum propositum vocati sunt sancti; et si non cedendo in
cibum, aut exhibendo ministerium, certe ingenium exercendo, juxta eum, qui
utique omni utendi ratione praesto est, communis disciplinae profectum, quo invisibilia Dei, per ea quae facta sunt, intellecta
conspiciuntur. Nam et diabolus ejusque satellites, cum sit semper eorum
maligna intentio, nocere quidem semper cupiunt, sed bonis aemulatoribus, quibus
dicitur: Quis vobis nocere poterit, si boni aemulatores
fueritis (I Petr. III, 13)? absit ut possint; magis autem
prosunt et nolentes, cooperanturque in bonum bonis. 7. Caeterum
angelica corpora, utrumnam ipsis 0801B spiritibus naturalia sint,
sicut hominibus sua; et sint animalia sicut homines, immortalia tamen, quod
nondum sunt homines; porro ipsa corpora mutent et versent in forma et specie qua
volunt quando apparere volunt, densantes et solidantes ea quantum volunt, cum
tamen in sui veritate prae subtilitate naturae atque substantiae suae
impalpabilia sint, et nostris omnino inattingibilia visibus; an vero simplici
spirituali substantia subsistentes, corpora cum opus est sumant, rursumque
expleto opere ponant in eamdem, de qua sumpta sunt, materiam dissolvenda; nolo
ut a me requiratis. Videntur Patres de hujusmodi
diversa sensisse; nec mihi perspicuum est unde alterutrum doceam; et nescire me
fateor. Sed et vestris profectibus non multum conferre 0801C arbitror harum rerum notitiam. 8. Illud autem
scitote, nullum creatorum spirituum 0802A 1279
per se nostris mentibus applicari, ut videlicet, nullo mediante nostri suive
corporis instrumento, ita nobis immisceatur vel infundatur, quo ejus
participatione docti sive doctiores, vel boni sive meliores efficiamur. Nullus
angelorum, nulla animarum hoc modo mihi capabilis est, nullius ego capax. Nec
ipsi angeli ita se alterutrum capiunt. Sequestretur proinde praerogativa haec
summo ac incircumscripto Spiritui, qui solus, cum docet angelum sive hominem
scientiam, instrumentum non quaerit nostrae corporeae auris, sicut nec sibi
oris. Per se infunditur, per se innotescit, purus capitur a puris. Solus nullius
indiget; solus et sibi, et omnibus de sola omnipotenti voluntate sufficiens
. 0802B 9. Operatur tamen
immensa et innumera per subjectam creaturam corporalem, sive spiritualem; sed
quasi imperans, non quasi mendicans. En, verbi gratia, quod linguam meam
corporalem assumpsit nunc in opus suum, docere videlicet vos, cum per se absque
dubio facilius suaviusque id posset; profecto indulgentia est, non indigentia.
In profectu siquidem vestro meritum quaerit mihi, non sibi solatium. Idipsum
sapere opus est omni homini operanti bonum, ne forte in se de bonis Domini, et
non in Domino glorietur. Est tamen qui bonum operatur non volens, sive homo
malus, sive angelus malus: et constat non fieri propter cum, quod fit per eum,
cum prodesse nullum bonum possit invito. Igitur ei quidem dispensatio tantum
credita est; sed nescio 0802C quomodo gratius jucundiusque
sentimus bonum, quod per malum dispensatorem ministratur. Ipsa 0803A est ergo causa, cur et per malos Deus faciat bona bonis: non
autem, quod opera eorum indigeat in benefaciendo. 10. Porro his
quae ratione vel sensu carentia sunt, multo minus Deum egere quis dubitet? Sed
quando in opus bonum et ipsa concurrunt, apparet quoniam omnia serviunt ei, cui
merito est dicere: Meus est orbis terrae (Psal.
XLIX, 12). Aut certe quia novit quae per quae convenientius fiant; de
servitute corporeae creaturae non efficaciam quaerit, sed congruentiam. Esto
deinde quod corporum ministeria opportune plerumque divinis operibus
applicentur, ut, verbi gratia, pluviae vivificandis seminibus, vel
multiplicandis segetibus, vel fructibus maturandis; quid proprio, quaeso, de
corpore facere habet, cui ad 0803B nutum indifferenter universa
corpora coelestia atque terrestria obsequi constat? Plane superfluo haberet
suum, qui nullum sibi reperit alienum. Verum si cuncta, quae hoc loco dicenda
occurrunt, praesenti volumus
sermone concludere, sermo modum excedet, et vires forsitan aliquorum: propterea
quae restant, sub alio servemus absolvenda principio. SERMO VI. De summo et
incircumscripto Spiritu, qui est Deus: et quo modo misericordia et judicium
dicantur pedes Domini.1. Ut praecedenti sequens sermo
cohaereat, tenetisne datum superius, solum summum et incircumscriptum Spiritum
ad omne quod facere vel fieri 0803C vult, corporis instrumento
sive obsequio non egere? Demus ergo securi veram soli Deo, sicut immortalitatem,
ita et incorporeitatem: quod solus spirituum universam corpoream naturam eo
usque transcendat, ut quocunque corpore in quocunque opere non indigeat, solo,
spirituali nutu, cum vult, ad quaecunque vult agenda contentus. Sola igitur est
quae nec propter se, nec propter alium, (sola) corporei instrumenti opus habet
illa majestas, cujus omnipotenti arbitrio incunctanter praesto 1280 est omne opus, omne altum inclinat, omne adversum cedit,
omne creatum favet, etiam nullo interveniente vel subveniente solatio corporali,
sive spirituali. Docet vel monet sine lingua; praebet vel tenet sine manibus;
sine pedibus currit et succurrit pereuntibus. 0803D 2. Actitabat ista et cum patribus prioribus saeculis;
experiebantur homines sedula beneficia, sed latebat eos benficus. Ille quidem
attingebat a fine usque ad finem fortiter; sed disponens omnia suaviter, non
sentiebatur ab hominibus. Et gaudebant de bonis Domini; et Dominum sabaoth, eo
quod cum tranquillitate judicaret omnia omnino nesciebant. Ab ipso erant, sed
non cum ipso; per ipsum vivebant, sed non ipsi; ex ipso sapiebant, sed non
ipsum, alienati, ingrati, insensati. Hinc demum factum est, ut quod erant, quod
vivebant, quod sapiebant, non auctori tribuerent, sed naturae ascriberent, aut
0804A certe. quod insipientius erat, fortunae; propriae quoque
industriae atque virtuti multi multa arrogabant. Quanta sibi usurparunt
seductorii spiritus, quanta soli et lunae data sunt; quanta terris et aquis
attributa, quanta etiam manufactis fabrilibusque mortalium deputata operibus!
Herbis, arbustis, minutissimis vilissimisque seminibus pro numinibus
deferebatur. 3. Heu! sic homines perdiderunt et commutaverunt
gloriam suam in similitudinem vituli comedentis fenum? (Psal. CV,
20.) Quorum Deus miseratus errores, de monte umbroso et condenso
dignanter egrediens, in sole posuit tabernaculum suum (Psal. XVIII,
6). Obtulit carnem sapientibus carnem, per quam discerent sapere et
spiritum. Nam dum in carne 0804B et per carnem facit opera, non
carnis, sed Dei, naturae utique imperans, superansque fortunam, stultam faciens
sapientiam hominum, daemonumque debellans tyrannidem; manifeste ipsum se indicat
esse, per quem eadem et ante fiebant quando fiebant. In carne, inquam, et per
carnem potenter ac patenter operatus mira, locutus salubria, passus indigna,
evidenter ostendit, quia ipse sit qui potenter, sed invisibiliter saecula
condidisset, sapienter regeret, benigne protegeret. Denique dum evangelizat
ingratis, signa praebet infidelibus, pro suis crucifixoribus orat: nonne liquido
ipsum se esse declarat, qui eum Patre suo quotidie oriri facit solem suum super
bonos et malos, pluit super justos et injustos? (Matth. V, 45.)
0804C Hoc enim est quod ipse aiebat: Si non
facio opera Patris mei, nolite credere (Joan. X, 37). 4. En aperit os carnis suae docens in monte discipulos, qui in
silentio angelos in coelestibus docet. En ad tactum corporeae manus curatur
lepra, fugatur caecitas, auditus reparatur, lingua muta resolvitur, discipulus
prope mersus erigitur; et is indubitanter agnoscitur, cui dixerat longe ante
David: Aperis tu manum tuam, et imples omne animal
benedictione (Psal. CXLIV, 16); et item: Aperiente te manum tuam, omnia implebuntur bonitate
(Psal. CIII, 28). En secus corporales pedes jacens ac poenitens
audit peccatrix: Remittuntur tibi peccata tua (Luc.
VII, 48), et recognoscit eum, de quo ex multis retro temporibus scriptum
legerat: Egredietur diabolus 0804D ante
pedes ejus (Habac. III, 5). Ubi nempe peccatum remittitur, ibi
procul dubio diabolus de corde peccatoris expellitur. Hinc universaliter de
cunctis poenitentibus dicit: Nunc judicium est mundi, nunc
princeps hujus mundi ejicietur foras (Joan. XII, 31): quod
scilicet humiliter confitenti remittat Deus peccatum; et diabolus eum, quem in
hominis corde invaserat, amittat principatum. 5. Denique
ambulat super undas carnalibus pedibus (Matth. XIV, 25), cui necdum
carne vestito jam Psalmista praecinuerat: In mari vita tua, et
semitae tuae in aguis multis; quod est: Conculcas corda tumentia 0805A superborum, et fluxa desideria carnalium comprimis, justificans
impios 1281, et superbos humilians. Quod tamen quia
invisibiliter fit, carnalis non sentit a quo fit. Unde et subdit: Et vestigia tua non cognoscentur (Psal. LXXVI,
20). Hinc rursus Pater ad Filium: Sede, inquit,
a dextris meis, donec ponam inimicos tuos scabellum pedum
tuorum (Psal. CIX, 1); hoc est: Donec omnes qui te contemnunt,
tuae voluntati subjiciam, sive invitos et miseros, sive voluntarios et beatos.
Itaque hoc opus Spiritus quia caro non percipiebat (animalis quippe homo non
percipit ea quae sunt Spiritus Dei (I Cor. II, 14), opus fuit ut
corporalibus pedibus corporaliter incubans, et corporalibus labiis pedes eosdem
deosculans, veniam peccatorum peccatrix perciperet; 0805B sicque
illa mutatio dexterae Excelsi (Psal. LXXVI, 11), qua mirabiliter,
sed invisibiliter justificat impium, etiam carnalibus innotesceret. 6. Verum illos spirituales pedes Dei, quos primo loco spiritualiter
osculari poenitentem oportet, praeterire me non oportet. Novi ego curiositatem
vestram, quae nil sua voluntate incrustatum omnino praetereat. Nec vero ducendum
contemptui, nosse, quibus scriptura pedibus tam frequenter Deum commemorat, nunc
quidem stare, ut ibi: Adorabimus in loco ubi steterunt pedes
ejus (Psal. CXXXI, 7); nunc vero ambulare, ut ibi: Et habitabo in illis, et deambulabo in eis (Levit.
XXVI, 12; II Cor. VI, 16); nunc etiam currere, juxta illud: Exsultavit ut gigas ad currendam viam (Psal. XVIII,
6). Si recte Apostolo 0805C visum est caput Christi
referre ad Deitatem (I Cor. II, 3); puto et nobis non incongrue
videri pedes ad hominem pertinere; quorum alterum misericordiam, alterum
judicium nominemus. Nota sunt vobis duo ista vocabula; et de plerisque
Scripturae locis ambo pariter, si cogitatis, occurrunt. Quia vero misericordiae
pedem Deus in carne, cui se univit, assumpserit, docet epistola ad Haebraeos,
tentatum perhibens per omnia Christum pro similitudine absque peccato, ut
misericors fieret (Hebr. IV, 15). Quid illum alterum, qui judicium
nuncupatus est, nonne ad hominem aeque assumptum et ipsum pertinere ipse Deus
homo aperte significat, ubi datam sibi perhibet a Patre potestatem judicium
facere, quia Filius hominis 0805D est? (Joan. V,
27.) 7. His duobus ergo pedibus apte sub uno divinitatis
capite concurrentibus, natus ex muliere, factus sub lege invisibilis Emmanuel,
in terris visus est, et cum hominibus conversatus est (Baruch III,
38). His certe pertransit et nunc, benefaciendo et sanando omnes
oppressos a diabolo, sed spiritualiter, sed invisibiliter. His, inquam, pedibus
devotas perambulat mentes, incessanter lustrans, scrutansque corda et renes
fidelium. Vide autem ne forte haec illa sint sponsi crura, quae sponsa tam
magnifice commendat in consequentibus, comparans ea, ni fallor, columnis
marmoreis, fundatis super bases aureas (Cant. V, 15). Pulchre
omnino; quoniam quidem in incarnata Dei Sapientia, quae auro designatur,
misericordia et 0806A veritas obviaverunt sibi (Psal.
LXXXIV, 11); denique universae viae Domini misericordia et veritas
(Psal. XXIV, 10). 8. Felix mens, cui semel Dominus
Jesus utrumque infixerit pedem! A duobus signis cognoscite eam quae hujusmodi
est, quae secum necesse est referat divinis impressa vestigiis. Ipsa sunt timor
et spes; ille judicii, ista misericordiae repraesentans imaginem. Merito
beneplacitum est Deo super timentes eum, et in eis qui sperant super
misericordia ejus (Psal. CXLVI, 11): cum timor initium sit
sapientiae (Prov. I, 7); spes, profectus: nam consummationem sibi
charitas vindicat. Quae cum ita sint, non parvus fructus est in primo hoc
osculo, quod ad pedes accipitur; tantum curato ut neutro frauderis illorum. 0806B Porro enim si jam dolore peccati, et judicii timore compungeris,
veritatis judiciique vestigio labia impressisti. Quod si timorem doloremque
divinae intuitu bonitatis, et spe consequendae indulgentiae temperas, etiam
misericordiae pedem amplecti te noveris. Alioquin alterum sine altero osculari
non expedit; quia et recordatio solius judicii in barathrum desperationis
praecipitat, et misericordiae fallax assentatio pessimam generat
securitatem. 9. Datum est et mihi misero nonnunquam sedere
secus pedes Domini Jesu; et modo hunc, modo illum 1282 tota
devotione complecti, in quantum me sua benignitas dignabatur admittere. At si
quando miserationis oblitus, stimulante conscientia, judicio 0806C paulo diutius inhaererem, mox metu incredibili ac miserabili
confusione dejectus, et tenebroso circumfusus horrore, hoc solum palpitans de
profundis clamabam: Quis novit potestatem irae tuae, et prae
timore tuo iram tuam dinumerare? (Psal. LXXXIX, 11, 12.) Quod
si eo relicto pedem misericordiae plus tenere contingeret, tanta econtrario
incuria et negligentia dissolvebar, ut confestim et oratio tepidior, et actio
pigrior, et risus promptior, et sermo incautior, et omnis denique utriusque
hominis status inconstantior appareret. Proinde magistra instructus experientia,
non judicium jam solum, aut solam misericordiam; sed misericordiam pariter et
judicium cantabo tibi, Domine (Psal. C, 1). In aeternum non
obliviscar justificationes istas; cantabiles mihi erunt 0806D ambae pariter in loco peregrinationis meae, quousque
misericordia superexaltata judicio, miseria conticescat, ac sola cantet tibi de
caetero gloria mea, et non compungar. SERMO VII. De amore ardenti quo
anima diligit Deum. Item de attentione tempore orationis vel psalmodiae
procuranda.1. Ipse mihi laborem suscito, qui vos
sponte provoco ad quaerendum. Quia enim ego primi osculi occasione spirituales
Dei pedes propriis definitionibus ac nominibus, et quidem ex abundanti,
demonstrare curavi; vos pergitis inquirere et de manu, quae secundo loco
osculanda proponitur. Annuo, gero vobis morem; insuper non manum, sed manus
ostendo, 0807A propriisque distinguo vocabulis. Latitudo una,
altera fortitudo dicatur: quod et tribuat affluenter, et defendat potenter quod
dederit. Utramque profecto osculabitur qui ingratus non fuerit, Deum utique
bonorum omnium sicut largitorem, ita et conservatorem recognoscens et confitens.
Satis de duobus osculis dictum esse reor: videamus et de tertio. 2. Osculetur, inquit, me
osculo oris sui (Cant. I, 1). Quis dicit? Sponsa. Quaenam
ipsa? Anima sitiens Deum. Sed pono diversas affectiones, ut ea quae proprie
sponsae congruit, distinctius elucescat. Si servus est, timet a facie Domini; si
mercenarius, sperat de manu Domini; si discipulus, aurem parat magistro; si
filius, honorat patrem; quae vero osculum postulat, amat. Excellit in naturae
donis 0807B affectio haec amoris, praesertim cum ad suum recurrit
principium, quod est Deus. Nec sunt inventa aeque dulcia nomina, quibus Verbi,
animaeque dulces ad invicem exprimerentur affectus, quemadmodum sponsus et
sponsa: quippe quibus omnia communia sunt, nil proprium, nil a se divisum
habentibus. Una utriusque haereditas, una domus, una mensa, unus torus, una
etiam caro. Denique propter hanc relinquet ille patrem et matrem, et adhaerebit
uxori suae; et erunt duo in carne una (Gen. II, 24). Haec quoque
jubetur nihilominus oblivisci populum suum, et domum patris sui; ut concupiscat
ille decorem ejus (Psal. XLIV, 11, 12). Si ergo amare specialiter
sponsis ac principaliter convenit, non immerito sponsae nomine censetur anima
quae amat. Amat 0807C autem quae osculum petit. Non petit
libertatem, non mercedem, non haereditatem, non denique vel doctrinam, sed
osculum; more plane castissimae sponsae ac sacrum spirantis amorem, nec omnino
valentis flammam dissimulare quam patitur. Vide enim quale praeripiat sermonis
exordium. Magnum quid a magno petitura, nullo tamen, ut assolet, utitur
blanditiarum fuco; nullis circumvolutionibus ad id quod desiderat ambit. Non
facit prooemium, non captat benevolentiam; sed ex abundantia cordis repente
prorumpens, nude frontoseque satis: Osculetur me, ait,
osculo oris sui. 3. An non tibi quasi
dicere manifeste videtur: Quid 1283
mihi est in coelo, et a te quid volui super 0807D terram? (Psal. LXXII, 25.) Amat profecto
caste, quae ipsum quem amat, quaerit; non aliud quidquam ipsius. Amat sancte,
quia non in concupiscentia carnis, sed in puritate spiritus. Amat ardenter, quae
ita proprio debriatur amore, ut majestatem non cogitet. Quid enim? respicit
terram, et facit eam tremere (Psal. CIII, 32); et ista se ab eo
postulat osculari! Ebriane est? Ebria prorsus. Et forte tunc, cum ad ista
prorupit, exierat de cella vinaria, quo 0808A se nimirum
introductam postmodum gloriatur (Cantic. I, 3; II, 4). Nam et David
de quibusdam dicebat Deo: Inebriabuntur ab ubertate domus tuae
et torrente voluptatis tuae potabis eos (Psal. XXXV, 9). O
quanta amoris vis! quanta in spiritu libertatis fiducia! Quid manifestius, quam
quod perfecta charitas foras mittit timorem? (I Joan. IV,
18.) 4. Verecunde tamen non ad ipsum sponsum sermonem
dirigit, sed ad alios, tanquam de absente: Osculetur me,
inquiens, osculo oris sui. Grandis quippe res petitur, et
opus est verecundia comitari precem, commendari petentem. Itaque per domesticos
et intimos, accessus ad intima quaeritur, ambitur ad desideratum. Quinam illi?
Credimus angelos sanctos astare orantibus, offerre Deo preces et vota 0808B hominum: ubi tamen sine ira et disceptatione levari puras manus
perspexerint. Probat hoc angelus ita loquens ad Tobiam: Quando
orabas cum lacrymis, et sepeliebas mortuos, et derelinquebas prandium, et
mortuos abscondebas per diem in domo tua, et nocte sepeliebas; ego obtuli
orationem tuam Domino (Tob. XII, 12). Puto id vobis satis et
ex aliis Scripturae testimoniis persuasum. Nam quod psallentibus quoque
dignanter admisceri sancti angeli soleant, quid eo manifestius quod Psalmista
ait: Praevenerunt principes conjuncti psallentibus in medio
juvencularum tympanistriarum? (Psal. LXVII, 26.) Unde et
dicebat: In conspectu angelorum psallam tibi (Psal.
CXXXVII, 1). Doleo proinde aliquos vestrum gravi in sacris vigiliis
deprimi somno, nec coeli cives revereri, 0808C sed in praesentia
principum tanquam mortuos apparere, cum vestra ipsi alacritate permoti, vestris
interesse solemniis delectentur. Vereor, ne vestram desidiam quandoque
abominantes, cum indignatione recedant, et incipiat unusquisque vestrum sero cum gemitu
dicere Deo. Longe fecisti notos meos a me, posuerunt me
abominationem sibi; et illud: Elongasti a me amicum et
proximum, et notos meos a miseria (Psal. LXXXVII, 9, 19);
item: Qui juxta me erant, de longe steterunt, et vim faciebant
qui quaerebant animam meam (Psal. XXXVII, 12, 13). Pro certo
enim si se a nobis boni spiritus elongaverint, impetus malignorum quis sustine
it? Dico ergo his qui ejusmodi sunt: Maledictus qui opus Dei
facit 0808D negligenter (Jerem. XLVIII, 10).
Dicit quoque, non ego, sed Dominus: Utinam te calidum aut
frigidum invenissem! sed quia te tepidum inveni, incipiam te evomere ex ore
meo (Apoc. III, 15, 16). Ea propter attendite principes
vestros, cum statis ad orandum vel psallendum, et state cum reverentia et
disciplina; et gloriamini, quia angeli vestri quotidie vident faciem Patris
(Matth. XVIII, 10). Nimirum missi in ministerium propter nos, qui
haereditatem capiimus 0809A salutis (Hebr. I, 14),
devotionem nostram in superna ferunt, referunt gratiam. Usurpemus officium
quorum sortimur consortium, ut in ore infantium et factentium perficiatur laus
(Psal. VIII, 3). Dicamus eis: Psallite Deo
nostro, psallite; atque audiamus eos vicissim respondentes: Psallite regi nostro, psallite. 5. Laudem
ergo cum coeli cantoribus in commune ducentes, utpote cives sanctorum et
domestici Dei, psallite sapienter (Psal. XLVI, 7,
8). Cibus in ore, psalmus in corde sapit. Tantum illum terere non
negligat fidelis et prudens anima quibusdam dentibus intelligentiae suae, ne si
forte integrum glutiat et non mansum, frustretur palatum sapore desiderabili, et
dulciori super mel et favum. Offeramus cum apostolis 0809B in
coelesti convivio et in Dominica mensa favum mellis (Luc. XXIV,
42). Mel in cera, devotio in littera est. Alloquin littera occidit, si
absque spiritus condimento glutieris (II Cor. III, 6). Si autem 1284 cum Apostolo psallas spiritu, psallas et mente (I Cor.
XIV, 15); cognosces et tu de illius veritate sermonis, quem dixit Jesus:
Verba quae locutus sum vobis, spiritus et vita sunt
(Joan. VI, 64); et item quem legimus dicente Sapientia: Spiritus meus super mel dulcis (Eccli. XXIV,
27). 6. Sic delectabitur in crassitudine anima tua, sic
holocaustum tuum pingue fiet. Sic placabis regem, sic placebis principibus, sic
denique totam tibi curiam benevolam reddes; et odorati odorem suavitatis in
coelestibus, de te quoque dicent: Quae est ista 0809C quae ascendit per desertum, sicut virgula fumi, ex aromatibus
myrrhae et thuris, et universi pulveris pigmentarii (Cant. III,
6)? Principes, inquit, Juda,
duces eorum, principes Zabulon, principes Neptalim (Psal. LXVII,
28); hoc est confitentium, continentium, contemplantium. Norunt siquidem
principes nostri Regi suo acceptam esse psallentium confessionem, continentium
fortitudinem, contemplantium puritatem: et solliciti sunt exigere a nobis
istiusmodi primitias spiritus, quae profecto non aliud sunt, quam primi et
purissimi fructus sapientiae. Quod enim non ignoratis, Judas laudans vel confitens, et Zabulon habitaculum fortitudinis, Neptalim cervus
emissus interpretatur: qui nimirum agilitatis suae 0809D saltibus exprimit speculantis excessus, sed et opaca penetrare
nemorum, ut ille sensuum, consuevit. Scimus autem qui dixerit: Sacrificium laudis honorificabit me (Psal. XLIX,
23). 7. Verum si non est speciosa laus in ore peccatoris
(Eccli. XV, 9); nonne pernecessariam habetis continentiae virtutem,
per quam fiat ut non regnet peccatum in vestro mortali corpore? Porro
continentia non habet meritum apud Deum, quae gloriam requirit humanam. Ideoque
maxime opus est etiam puritate intentionis, qua soli mens vestra Deo et placere
appetat, et valeat inhaerere. Neque enim aliud est inhaerere Deo, quam videre
Deum; quod solis mundicordibus singulari felicitate donatur. Cor mundum habebat
David, qui dicebat Deo: Adhaesit 0810A anima
mea post te (Psal. LXII, 9); item: Mihi
autem adhaerere Deo bonum est (Psal. LXXII, 28).
Videndo adhaerebat, et adhaerendo videbat. Animae ergo in his exercitatae
coelestes sese nuntii familiares exhibent et frequentes, praesertim si
frequenter orantem persenserint [alias
prospiciant]. Quis dabit mihi per vos, o benigni principes, petitiones meas
innotescere apud Deum? Non enim Deo, cui etiam cogitatio hominis confitetur, sed
apud Deum; hoc est, ipsis qui cum Deo sunt, tam beatis virtutibus, quam carne
solutis spiritibus. Quis suscitabit me de terra inopem, et de stercore eriget
pauperem, ut sedeam cum principibus et solium gloriae teneam? Non ambigo quin
gratanter in palatio colligant, quem dignanter in sterquilinio visitant. Denique
laetati 0810B sunt de conversione: et in assumptione non
agnoscent? 8. Hos itaque puto inter orandum alloqui sponsam, et
ipsis, tanquam sponsi domesticis ac sodalibus, desiderium cordis sui aperire,
cum ait: Osculetur me osculo oris sui. Et vide familiare
amicumque colloquium animae in carne suspirantis cum coelestibus potestatibus.
Gestit in oscula, petit quod cupit; non tamen nominat quem amat; quia illos
nosse non dubitat, utpote de quo sibi frequens cum illis soleat esse
confabutatio. Propterea non dicit: Osculetur me ille vel ille; sed: Osculetur me tantum; sicut et Maria Magdalena non exprimebat
ex nomine quem quaereret, sed tantum aiebat ei quem putabat hortulanum: Domine, si tu sustulisti eum (Joan. 0810C XX, 15). Quem eum? Non aperit;
quia palam omnibus esse credit, quod a suo corde nec ad momentum recedere
potest. Ita ergo et ista loquens sodalibus sponsi sui, tanquam consciis et
quibus se noverat manifestam, tacito nomine repente in haec de dilecto verba
prorumpit: Osculetur me osculo oris sui. De quo jam
osculo nolo vos diutius protrahere, sed sermone crastino audietis quidquid
orantibus vobis suggerere mihi inde dignabitur unctio docens de omnibus. Neque
enim hoc secretum revelat caro et sanguis; sed is qui scrutatur profunda Dei
Spiritus 1285 sanctus, qui a Patre Filioque procedens, cum
ipsis pariter vivit et regnat in saecula saeculorum. Amen. SERMO VIII. Quomodo
per osculum oris Dei significatur Spiritus sanctus, quem Ecclesia sibi petit
dari ad notitiam sanctae Trinitatis.0810D 1. Hodie vobis, sicut hesterna promissione tenetis, de summo, id est
de oris osculo, disputare propositum est. Audite attentius quod sapit suavius,
et gustatur rarius, et intelligitur difficilius. Mihi videtur, ut paulo altius
inchoem, ineffabile quoddam atque inexpertum omni creaturae osculum designasse,
qui ait: Nemo novit Filium, nisi Pater; et nemo novit Patrem,
nisi Filius, aut cui voluerit Filius revelare (Matth. XI, 27).
Pater enim diligit Filium, et singulari dilectione amplectitur, summus aequalem,
aeternus coaeternum, unus unicum. Sed enim 0811A non minori ipse
a Filio affectione astringitur: quippe pro cujus amore et moritur, ipso
attestante cum ait: Ut sciant omnes quia diligo Patrem,
surgite, eamus (Joan. XIV, 31); haud dubium quin ad passionem.
Illa itaque mutua gignentis genitique cognitio pariter et dilectio, quid nisi
osculum est suavissimum, sed secretissimum? 2. Ego pro certo ad
tantum et tam sanctum divini amoris arcanum ne ipsam quidem angelicam admitti
arbitror creaturam. Etenim, Paulo hoc ipsum sapiente, pax
illa exsuperat omnem, etiam angelicum, sensum (Philipp. IV, 7). Unde nec ista, quanquam
multum praesumens, audet tamen dicere: Osculetur me ore suo; soli illud scilicet
reservans Patri: sed aliquid minus postulans: Osculetur
me, inquit, 0811B osculo oris sui.
Videte novam sponsam novum osculum accipientem, non tamen ab ore, sed ab osculo
oris. Insufflavit, inquit, eis,
haud dubium quin Jesus apostolis, id est primitivae Ecclesiae, et dixit: Accipite spiritum sanctum (Joan. XX,
22). Osculum profecto fuit. Quid? corporeus ille flatus? Non, sed
invisibilis Spiritus: qui propterea in illo dominico flatu datus est, ut per hoc
intelligeretur et ab ipso pariter tanquam a Patre procedere, tanquam vere
osculum, quod osculanti osculatoque commune est. Itaque sufficit sponsae, si
osculetur ab osculo sponsi, etiamsi non osculetur ab ore. Nec enim exiguum quid
aut vile putat osculari ab osculo: quod non est aliud nisi infundi Spiritu
sancto. Nempe si recte Pater osculans, Filius osculatus accipitur, non erit 0811C ab re osculum Spiritum sanctum intelligi, utpote qui Patris
Filiique imperturbabilis pax sit, gluten firmum, individuus amor, indivisibilis
unitas. 3. De ipso igitur audet sponsa, ipsumque infundi sibi
fidenter sub osculi nomine petit. Tenet quippe aliquid, unde non desit occasio
praesumendi. Dicens enim Filius: Nemo novit Filium, nisi
Pater; et nemo novit Patrem, nisi Filius; adjecit, aut
cui voluerit Filius revelare. Non autem diffidit sponsa quin sibi velit, si
cui voluerit. Petit ergo audenter dari sibi osculum, hoc est Spiritum illum, in
quo sibi et Filius reveletur et Pater. Alter enim sine altero nequaquam
innotescit. Unde est illud: Qui videt me, videt et Patrem
meum (Joan. XIV, 9); et illud Joannis, 0811D Omnis qui negat Filium, nec Patrem habet. Qui
autem confitetur Filium, et Patrem habet (I Joan. II, 23). Ex
quibus liquido constat, quia nec Pater sine Filio, nec Filius sine Patre
agnoscitur. Merito proinde non in alterius tantum, sed in utriusque cognitione
constituit summam beatitudinem qui dicit: Haec est vita
aeterna, ut cognoscant te verum Deum, et quem misisti Jesum Christum
(Joan. XVII, 3). Denique et qui sequuntur Agnum, referuntur habere
nomen ejus, et nomen Patris ejus scriptum in frontibus
suis (Apoc. XIV, 1): quod est de utriusque notitia
gloriari. 4. Sed dicit aliquis: Ergo et Spiritus sancti agnitio
non est necessaria, ut cum dixerit esse vitam aeternam nosse et Patrem et
Filium, de Spiritu 0812A sancto tacuerit? Est utique: sed ubi
Pater et Filius perfecte agnoscitur, utriusque bonitas, quae Spiritus sanctus
1286 est, quomodo ignoratur? Neque enim integre homo homini
innotescit, quandiu latet, utrumnam bonae an malae sit voluntatis. Quanquam et
cum dictum est: Haec est vita aeterna, ut cognoscant te verum
Deum, et quem misisti Jesum Christum; profecto si missio illa beneplacitum
tam Patris benigne mittentis, quam Filii voluntarie obedientis demonstrat, non
omnino tacitum est de Spiritu sancto, ubi tantae utriusque gratiae mentio facta
est. Utriusque siquidem amor et benignitas Spiritus sanctus est. 5. Trinae ergo hujus agnitionis infundi sibi gratiam, quantum quidem
capi in carne mortali potest, 0812B sponsa petit, cum osculum
petit. Petit autem a Filio; quia Filii est cui voluerit revelare. Revelat ergo
Filius se ipsum cui vult, revelat et Patrem. Revelat autem sine dubio per
osculum, hoc est per Spiritum sanctum, Apostolo teste, qui ait: Nobis autem revelavit Deus per Spiritum suum (I Cor.
II, 10). At vero dando Spiritum per quem revelat, etiam ipsum revelat;
dando revelat, et revelando dat. Porro revelatio, quae per Spiritum sanctum fit,
non solum illustrat ad agnitionem, sed etiam accendit ad amorem, dicente Paulo:
Charitas Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum
sanctum, qui datus est nobis (Rom. V, 5). Et ideo forsan de
his qui cognoscentes Deum, non tanquam Deum glorificaverunt, non legitur quod
Spiritu sancto revelante cognoscerent; 0812C quia cum
cognoscerent, non amaverunt. Sic quippe habes: Deus enim illis
revelavit. Nec adjunctum est: Per Spiritum suum, ne sibi sponsae osculum
mentes impiae usurparent, quae contentae ea quae inflat, eam quae aedificat
(I Cor. VIII, 1) nescierunt. Denique ipse Apostolus dicat per quid
cognoverunt. Per ea, inquit, quae facta
sunt, intellecta conspexerunt. Unde et constat quia nec perfecte
cognoverunt, quem minime dilexerunt. Si enim integre cognovissent, bonitatem qua
pro eorum redemptione in carne nasci et mori voluit non ignorassent. Audi
denique quid eis de Deo revelatum fuerit: Sempiterna,
ait, virtus ejus et divinitas (Rom. I,
19-21). Vides quia quod sublimitatis, quod majestatis est, in
praesumptione 0812D spiritus, non Dei, sed sui rimati sint; quod
autem mitis sit et humilis corde, non intellexerint. Nec mirum, quia et caput
eorum Behemoth nihil humile; sed, sicut de eo legitur, omne
sublime videt (Job XLI, 25). Quo contra David non ambulabat in
magnis, neque in mirabilibus super se (Psal. CXXX, 1, 2), ne
scrutator majestatis opprimeretur a gloria (Prov. XXV, 27). 6. Vos quoque, ut caute in arcanis sensibus pedem figatis, mementote
semper, quod Sapiens admonet: Altiora, inquit, te ne quaesieris, et fortiora te ne scrutatus fueris
(Eccli. III, 22). In spiritu ambulate in illis, et non in sensu
proprio. Doctrina Spiritus non curiositatem acuit, sed charitatem accendit.
Merito proinde sponsa, quem diligit anima sua inquirens, 0813A non se suae carnis sensibus credit, non curiositatis humanae
inanibus ratiociniis acquiescit; sed petit osculum, id est Spiritum sanctum
invocat, per quem accipiat simul et scientiae gustum, et gratiae condimentum. Et
bene scientia, quae in osculo datur, cum amore recipitur; quia amoris indicium
osculum est. Scientia ergo quae inflat, cum sine charitate sit, non procedit ex
osculo. Sed nec qui telum Dei habent, et non secundum scientiam, sibi ullatenus
arrogent illud. Utrumque enim munus simul fert osculi gratia, et agnitionis
lucem, et devotionis pinguedinem. Est quippe Spiritus sapientiae et intellectus,
qui instar apis ceram portantis et mel, habet omnino et unde accendat lumen
scientiae, et unde infundat saporem gratiae. Neuter ergo se 0813B osculum percepisse putet, sive qui veritatem intelligit, nec
diligit; sive qui diligit, nec intelligit. Sane in osculo isto nec error locum
habet, nec tepor. Quamobrem geminae gratiae sacrosancti osculi suscipiendae
paret e regione duo labia sua quae sponsa est, intelligentiae rationem,
sapientiae voluntatem, ut de pleno osculo glorians mereatur audire: Diffusa est gratia in labiis tuis; propterea benedixit te Deus in
aeternum (Psal. XLIV, 3). Itaque Pater Filium osculans,
plenissime illi arcana suae divinitatis 1287 eructat, et
spirat suavitatem amoris, Scriptura hoc significante, cum ait: Dies diei eructat verbum (Psal. XVIII, 3). Cui
sane sempiterno singulariterque beato complexui, nulli omnino, ut jam dictum
est, creaturae interesse donatur, solo utriusque 0813C Spiritu
teste ac conscio mutuae agnitionis et dilectionis. Quis enim
cognovit sensum Domini? aut quis consiliarius ejus fuit? (Rom. XI,
34.) 7. Sed dicat mihi fortasse aliquis: Tibi ergo unde
innotuit, quod nulli fateris creditum creaturae? Profecto Unigenitus qui est in sinu Patris, ipse enarravit
(Joan. I, 18), dixerim, non mihi misero et indigno, sed plane
Joanni amico sponsi, cujus haec verba sunt; non solum autem, sed et Joanni
evangelistae, utique discipulo quem diligebat Jesus. Placita enim fuit Deo et
anima illius, digna prorsus nomine et dote sponsae, digna sponsi amplexibus,
digna denique quae recumberet super pectus Domini. Hausit Joannes de sinu
Unigenti, quod de paterno 0813D hauserat ille. Nec solus ipse
tamen, sed et omnes, quibus idem aiebat magni consilii angelus: Vos dixi amicos, quia omnia quaecunque audivi a Patre meo, nota
feci vobis (Joan. XV, 15). Hausit et Paulus, cujus evangelium
non est ab homine, neque per hominem illud accepit, sed per revelationem Jesu
Christi (Galat. I, 11, 12). Profecto hi omnes tam feliciter, quam
veraciter dicere-possunt: Unigenitus qui est in sinu Patris,
ipse enarravit nobis. Et illa enarratio quid eis nisi osculum fuit? Sed
osculum de osculo, et non de ore. Audi siquidem osculum de ore. Ego et Pater unum sumus; item: Ego in
Patre, et Pater in me est (Joan. X, 30, 38). Osculum est ore
ad os sumptum; sed nemo appropiat. Osculum plane dilectionis et pacis; sed
dilectio illa supereminet 0814A omni scientiae, et pax illa omnem
sensum exsuperat. Verumtamen quod oculus non vidit, nec auris audivit, nec in
cor hominis ascendit, Paulo revelavit Deus per Spiritum suum, hoc est per
osculum oris sui. Igitur Filium in Patre, et Patrem esse in Filio, osculum de
ore est. Quod autem legitur: Non enim accepimus spiritum hujus
mundi, sed spiritum qui ex Deo est, ut sciamus quae a Deo donata sunt nobis
(I Cor. II, 12); osculum sane de osculo est. 8. Et
ut apertius alterutrum distinguamus, qui plenitudinem capit, osculum de ore
sumit; qui vero de plenitudine, osculum de osculo recipit. Magnus quidem Paulus:
sed quantumlibet sursum porrigat os, etiamsi se usque ad tertium coelum
extendat, 0814B citra os Altissimi tamen necesse est ut remaneat,
et modo suo contentus in se subsistat; et cum pertingere ad vultum gloriae non
valebit, condescendi sibi, et ex alto transmitti osculum humiliter petat. Qui
vero non rapinam arbitratur esse se aequalem Deo (Philipp. II, 6),
ita ut audeat dicere: Ego et Pater unum sumus;
quia ex aequo conjungitur, ex aeque complectitur, non osculum de loco inferiori
mendicat, sed pari celsitudine os ori conjungit [alias,
os ore contingit], et singulari praerogativa osculum de ore sumit. Christo
igitur osculum est plenitudo, Paulo participatio; ut cum ille de ore, iste
tantum de osculo osculatum se glorietur. 9. Felix tamen
osculum, per quod non solum agnoscitur Deus, sed et diligitur Pater: qui
nequaquam 0814C plene cognoscitur, nisi cum perfecte diligitur.
Quae in vobis anima sensit aliquando in secreto conscientiae suae Spiritum Filii clamantem: Abba, Pater? (Galat. IV,
6). Ipsa, ipsa, paterno se diligi praesumat affectu, quae eodem se
spiritu, quo et Filius, affectam sentit. Confide, quaecunque es illa, confide
nihil haesitans. In spiritu Filii filiam cognosce te Patris, sponsam Filii vel
sororem. Utroque vocabulo eam, quae hujusmodi est, invenies appellari. Ad manum
est unde id probem: non multum laborabo. Vox sponsi est ad ipsam: Veni in hortum meum, soror mea sponsa (Cant. V,
I). Soror siquidem est, quia ex uno Patre; sponsa, quia in uno Spiritu.
Nam si carnale matrimonium 0814D constituit duos in carne una,
cur non magis spiritualis copula duos conjunget in uno spiritu? Denique qui
adhaeret Domino, unus spiritus est (I Cor. VI, 17). Sed audi etiam
de Patre, quam amanter 1288 quamque dignanter et filiam eam
nominat, et nihilominus tanquam nurum propriam ad Filii blandos invitat
amplexus. Audi, inquit, filia, et vide,
et inclina aurem tuam; et obliviscere populum tuum et domum patris tui, et
concupiscet rex decorem tuum. (Psal. XLIV, 11, 12). Ecce a quo
ista flagitat osculum. O sancta anima, reverentiam habe, quoniam ipse est
Dominus Deus tuus, et fortasse non osculandus, sed adorandus cum Patre et
Spiritu sancto in saecula saeculorum. Amen. SERMO IX. De uberibus sponsi, id
est Christi, quorum unum est longanimitas exspectandi peccatores; alterum,
benignitas seu facilitas eos recipiendi.0815A 1. Accedamus jam ad librum, verbisque sponsae rationem demus et
consequentiam. Pendent enim, et praerupta nutant absque principio. Ideoque
praemittendum cui competenter cohaereant. Ponamus proinde istos, quos sponsi
sodales diximus, visitandi salutandique gratia, sicut heri et nudiustertius,
accessisse nunc quoque ad sponsam; ipsamque submurmurantem et taedentem
reperisse, mirari causam, et quasi alloqui in hunc modum. Quid novi accidit?
quid te cernimus solito tristiorem? quae inopinati murmuris causa? Certe cum
aversa et alienata ires 0815B post amatores tuos, cum quibus male
erat tibi, compulsa tandem reverti ad virum tuum priorem, nonne ut saltem
merereris tangere pedes, multis precibus et fletibus institisti? Recolo, inquit.
Quid? Obtento eo, simulque accepta in osculo pedum indulgentia de offensis,
nunquid non rursus facta impatiens, et tanta nequaquam dignatione contenta, sed
majoris familiaritatis cupida, secundam quoque gratiam eadem qua prius instantia
postulasti et impetrasti, ita ut in osculo manus adepta sis virtutes non paucas,
et non parvas? Non diffiteor, ait. Et illi: Enimvero num tu es quae jurare et
obtestari solebas, si unquam ad osculum manus pervenire daretur, sufficere jam
tibi; nil te de caetero petituram? 0815C Ego. Quid igitur? Forte
horum quae acceperas quidpiam ablatum causaberis? Nihil. An vero times repetitum
iri, quod tibi de mala tua pristina conversatione indultum praesumpseras?
Non. 2. Age tamen, dic unde queamus satisfacere tibi. Non
quiesco, ait, nisi osculetur me osculo oris sui. Gratias de osculo pedum,
gratias et de manus; sed si cura est illi ulla de me, Osculetur me osculo oris sui (Cant. I, 1). Non
sum ingrata, sed amo. Accepi, fateor, meritis potiora, sed prorsus inferiora
votis. Desiderio feror, non ratione. Ne, quaeso, causemini praesumptionem, ubi
affectio urget. Pudor sane reclamat; sed superat amor. Nec ignoro, quod honor
regis judicium diligit (Psal. XCVIII, 4); sed praeceps amor nec
judicium praestolatur, nec consilio temperatur, 0815D nec pudore
frenatur, nec rationi subjicitur. Rogo, supplico, flagito, osculetur me osculo oris sui. En gratia ipsius multis jam
annis caste sobrieque vivere curo, lectioni insisto, resisto vitiis, orationi
incumbo frequenter; vigilo contra tentationes, recogito annos meos in
amaritudine animae meae. Sine querela me arbitror, quantum in me est, conversari
inter fratres, superioribus potestatibus subdita sum, egrediens et regrediens ad
imperinm senioris. Aliena non cupio; mea potius et me pariter dedi. In sudore
vultus mei comedo panem meum: 0816A caeterum quod in his omnibus
est, totum constat de consuetudine, de dulcedine nihil. Quid nisi, juxta
prophetam, vitula Ephraim sum docta
diligere trituram? (Osee X, 11). Denique in Evangelio qui hoc
solum quod facere debet, facit, servus inutilis reputatur (Luc. XVII,
10). Mandata forsan utcunque adimpleo; sed anima mea sicut terra sine
aqua in illis. Ut igitur holocaustum meum pingue fiat: Osculetur me, quaeso, osculo oris
sui. 3. Plerique vestrum mihi quoque, ut memini, in
privatis confessionibus suis conqueri solent super hujuscemodi 1289 animi arentis languore atque hebetudine stolidae mentis,
quod Dei scilicet alta atque subtilia penetrare nequeant, quod de suavitate
spiritus aut nil, aut parum sentiant. Quid isti, nisi 0816B ad
osculum suspirant? Suspirant plane, et inhiant spiritui
sapientiae et intellectus: intellectus utique quo pertingant; sapientiae, quia
gustent quod intellectu apprehenderint. Ego in hoc ipso affectu sanctum puto
orasse Prophetam, cum diceret: Sicut adipe et pinguedine
repleatur anima mea, et labiis exsultationis laudabit os meum (Psal.
LXII, 6). Osculum omnino petebat, et illud osculum, in cujus tactu
perfusis labiis pinguedine gratiae specialis [alias,
spiritualis], sequeretur quod alibi idem ipse precatur: Repleatur os meum laude, ut cantem gloriam tuam, tota die
magnitudinem tuam (Psal. LXX, 8). Denique et eructavit ubi
gustavit: Quam magna multitudo dulcedinis tuae, Domine, quam
abscondisti 0816C timentibus te (Psal. XXX,
20). Satis hoc osculum detinuit nos, et necdum me illud, ut verum fatear,
digne satis expressisse confido. Sed transeamus ad reliqua; quia id melius
impressum, quam expressum innotescit. 4. Sequitur: Quia meliora sunt ubera tua vino, fragrantia unguentis
optimis (Cant. I, 1, 2). Et haec verba cujus sint, auctor non
loquitur, relinquens nobis libere commentari, cui potissimum personae
conveniant. Mihi vero non deest, unde illa congruenter assignem sive sponsae,
sive sponso, sive etiam sponsi sodalibus. Et primum sponsae qualiter congruant,
indicabo. Interim confabulantibus illa pariter atque illis, accessit ipse, de
quo sermo erat. Utique libens appropiat de se loquentibus. Sic solet. 0816D Sic euntibus in Emmaus, et conferentibus inter se, jucundum se
facundumque exhibuit comitem (Luc. XXIV, 15). Nempe hoc est quod in
Evangelio pollicetur: Ubi duo vel tres congregati fuerint in
nomine meo, ego sum in medio eorum (Matth. XVIII, 20); et per
prophetam: Antequam, ait, clament, ego
exaudiam; et adhuc loquentibus illis dicam: Ecce adsum (Isai. LXV,
24). Ita ergo nunc non vocatus adfuit, et delectatus verbis praevenit
preces. Arbitror quod interdum nec verba exspectat, sed solis cogitationibus
advocetur. Denique ait homo qui inventus est 0817A secundum cor
Dei: Desiderium pauperum exaudivit Dominus, praeparationem
cordis eorum audivit auris tua (Psal. IX, 17). Attendite et
vos vobis in omni loco, scientes quoniam omnia vestra norit, scrutans corda et
renes Deus, qui finxit singillatim corda vestra, et intelligit omnia opera
vestra. Sponsa ergo sponsum adesse persentiens, substitit (pudet enim
praesumptionis in qua se deprehensam intelligit, nam verecundius id moliri per
internuntios existimarat); moxque conversa ad ipsum, temeritatem, prout valet,
excusare conatur: Quia meliora sunt, inquiens, ubera tua vino, fragrantia unguentis optimis. Ac si dicat: Si
altum sapere videor, tu fecisti, o sponse, qui in dulcedine uberum tuorum tanta
me dignatione lactasti, quatenus omni metu, tui charitate, non 0817B mea temeritate depulso, audeam plus forte quam expediat. Audeo
sane pietatis memor, immemor majestatis. Haec pro verborum consequentia
dictasint. 5. Nunc qualis sit ista uberum sponsi commendatio,
videamus. Duo sponsi ubera, duo in ipso sunt ingenitae mansuetudinis argumenta,
quod et patienter exspectat delinquentem, et clementer recipit poenitentem.
Gemina, inquam, dulcedo suavitatis exuberat in pectore Domini Jesu, longanimitas
videlicet in exspectando, et in donando facilitas. Et audi quia non sit hoc
inventum meum. Legis profecto de longanimitate: An divitias
bonitatis ejus, et patientiae, et longanimitatis contemnis? Item: An 0817C ignoras quia benignitas Dei ad
poenitentiam te adducit? (Rom. II, 4.) Ad hoc siquidem diu
suspendit sententiam ultionis a contemnente, ut quandoque exhibeat gratiam
remissionis in poenitente. Non enim vult mortem peccatoris, sed ut convertatur,
et vivat. Ponamus exempla et de altero ubere, quod dictum est remittendi
facilitas. Legis et de ipsa: Quacunque hora ingemuerit
peccator, peccatum suum remittetur ei (Ezech. XXXIII, 11, 12);
legis: Derelinquat impius viam suam, et vir iniquus
cogitationes suas, et revertatur ad Dominum, et miserebitur ejus; et ad Deum
nostrum, quoniam multus est ad ignoscendum (Isai. LV, 7).
Pulchre David paucis comprehendit utrumque, dicens: Longanimis, et 1290 multum misericors (Psal. CII, 10). Hujus ergo
geminae 0817D bonitatis experimento in eam se fiduciam excrevisse
fatetur sponsa, ut auderet petere osculum. Quid mirum, dicens, si sic praesumo
de te, o sponse, quae de tuis uberibus tantam sum experta abundantiam
suavitatis? Ergo ad audendum me provocat dulcedo uberum tuorum, non meorum
confidentia meritorum. 6. Quod autem dicit: Meliora sunt ubera tua vino, hoc est. Pinguedo gratiae, quae
de tuis uberibus fluit, efficacior mihi est ad spiritualem profectum, quam
mordax imprecatio praelatorum. Nec solum meliora vino,
sed et fragrantia unguentis optimis; quia non modo
internae dulcedinis lacte praesentes alis, sed bonae quoque opinionis grato
odore respergis absentes, bonum habens testimonium et ab his 0818A qui intus, et ab his qui foris sunt. Habes, inquam, lac intus,
et foris unguenta; quoniam quidem non essent quos lacte reficeres, si non prius
odore attraheres. Sane de his unguentis, si quid dignum consideratione
contineant, videbitur post haec, cum eo ventum fuerit, ubi dicit in
consequentibus: In odore unguentorum tuorum curremus
(Cant. I, 3). Nunc juxta promissum nostrum haec ipsa verba, quae
sponsae data sunt, an et sponso congruant videamus. 7. Sponsa
loquente de sponso, repente, ut dixeram, adest ille, annuit voto, dat osculum,
impletque in ea sermonem qui scriptus est: Desiderium cordis
ejus tribuisti ei, et voluntate labiorum ejus non fraudasti eum
(Psal. XX. 3). Quod et probat ex ejus uberum 0818B repletione. Tantae nempe efficaciae osculum sanctum est, ut ex
ipso mox, cum acceperit illud, sponsa concipiat, tumescentibus nimirum uberibus,
et lacte quasi pinguescentibus in testimonium. Quibus studium est orare
frequenter, experti sunt quod dico. Saepe corde tepido et arido accedimus ad
altare, orationi incumbimus. Persistentibus autem repente infunditur gratia,
pinguescit pectus, replet viscera inundatio pietatis; et si sit qui premat, lac
conceptae dulcedinis ubertim fundere non tardabunt. Dicat ergo: Habes, sponsa,
quod petiisti, et hoc tibi signum, quia meliora facta sunt ubera tua vino. Hinc
te scilicet noveris osculum accepisse, quod te concepisse sentis. Unde et ubera
tibi intumuerunt, facta in ubertate lactis meliora vino scientiae saecularis,
0818C quae [alias, quod] quidem inebriat,
sed curiositate, non charitate; implens, non nutriens; inflans, non aedificans;
ingurgitans, non confortans. 8. Sed demus et sodalibus ista
depromere. Injuste, inquiunt, murmuras adversus sponsum; quia id plus valet quod
ille jam dedit, quam quod tu petis. Quod enim postulas, te quidem delectat; sed
ubera, quibus parvulos alis, quos et paris, meliora, hoc est necessariora, sunt
vino contemplationis. Aliud siquidem est quod unius laetificat cor hominis, et
aliud quod aedificat multos. Nam etsi Rachel formosior, sed Lia fecundior est.
Noli ergo nimis insistere osculis contemplationis; quia meliora sunt ubera
praedicationis. 0818D 9. Occurrit et alius
sensus, quem quidem non proposueram, sed minime praeteribo. Utquid enim verba
haec non magis convenire dicamus eis ipsis, quibus praeest in sollicitudine,
tanquam parvulis, mater aut nutrix? Nec enim aequanimiter ferunt juvenculae et
tenerae adhuc animae, illam vacare quieti, cujus plenius erudiri doctrina, et
exemplis informari desiderant. An non denique talium in subsequenti compescitur
inquietudo, ubi sub gravi contestatione prohibentur suscitare dilectam, quousque
ipsa velit? (Cant. II, 7.) Hae itaque sentientes osculis inhiare
sponsam, secretum quaerere sibi, fugitare publicum, declinare turbas, et curae
ipsarum propriam praeferre quietem: Noli, inquiunt, noli; quia major in uberibus
quam in amplexibus fructus 0819A existit. Per ea siquidem nos
vindicas a carnalibus desideriis, quae militant adversus animam; eripis mundo,
et acquiris Deo. Hoc ergo est quod aiunt: Quia meliora sunt
ubera tua vino. Carnis, inquiunt, voluptatem, qua paulo ante, tanquam vino,
ebriae tenebamur, vincunt hae, quas tua nobis ubera stillant, deliciae
spirituales. 1291 10. Et pulchre vino
comparant carnalem affectum. Ut enim uva semel expressa non habet jam quod denuo
fundat, sed perpetua ariditate damnatur; sic caro in pressura mortis ab omni
prorsus sua delectatione siccatur, nec ultra revirescit ad libidines. Unde
propheta: Omnis caro fenum, et omnis gloria ejus tanquam flos
feni. Exsiccatum est fenum, et cecidit flos (Isai. XL, 6, 7);
et Apostolus; 0819B Qui seminat in carne, de
carne et metet corruptionem (Galat. VI, 8); et rursum: Esca ventri, et venter escis; Deus autem et hunc, et has
destruet (I Cor. VI, 13). Vide autem ne non carni tantum, sed
et mundo forte competat ista proportio. Siquidem et ipse transit, et
concupiscentia ejus: et cum omnia quae in mundo sunt, finem habeant, finis eorum
non erit finis. Verum ubera non sic. Haec enim cum exhausta fuerint, rursum de
fonte materni pectoris sumunt quod propinent sugentibus. Merito proinde meliora
carnis, saeculive amore asseruntur ubera sponsae, quae nullo unquam lactentium
numero arefiunt, sed semper abundant de visceribus charitatis, ut iterum fluant.
Flumina siquidem fluunt de ventre ejus, fitque in ea fons aquae vivae salientis
in vitam 0819C aeternam (Joan. VII, 38; IV, 14).
Cumulatur deinde laus uberum fragrantia unguentorum, quod non solum verborum
sapore pascant, sed et factorum opinione redoleant. Jam quae sint ubera, quo
tumida lacte, qualibus delibuta unguentis, sub alio sermonis principio Christo
adjuvante monstrabimus: qui cum Patre et Spiritu sancto vivit et regnat Deus per
omnia saecula saeculorum. Amen. SERMO X. De tribus unguentis spiritualibus,
scilicet contritionis, devotionis et pietatis.1. Non
sum ego profundi sensus, neque adeo perspicacis ingenii, ut novi quidpiam ex me
adinvenire possim; sed est fons magnus et indeficiens os Pauli, quod patet ad
nos. De ipso haurio mihi 0819D etiam nunc in ostensione uberum
sponsae, sicut et frequenter soleo. Gaudere, inquit, cum gaudentibus, flere cum flentibus (Rom. XII,
15). Materni breviter exprimuntur affectus, quia nec dolere parvuli, nec
valere queunt absque illa quae genuit: utrobique necesse est suis eam conformari
visceribus. Igitur, juxta Pauli sententiam [alias,
sapientiam], duas illas affectiones duobus sponsae uberibus assignabo;
compassionem uni, et congratulationem alteri. Alioquin parvula est, et nondum
nubilis, si nondum ubera misit, si se videlicet neque ad congaudendum sentiat
promptam, neque pronam ad condolendum. Talis si forte ad regimen animarum, seu
ad officium praedicationis assumitur, aliis quidem non prodest, 0820A sibi vero obest plurimum. Porro sese ingerere, quantae
impudentiae est? 2. Sed redeamus ad ubera sponsae, ac pro
diversitate uberum, diversas et lactis species proponamus. Nam congratulatio
quidem exhortationis, compassio vero consolationis lac fundit. Porro utramque
speciem ubertim coelitus irrorari pio pectori suo spiritualis mater toties
sentit, quoties osculum sumit. Videas eam mox plenis uberibus parvulis incubare
lactandis; et ex uno quidem consolatoria, ex altero vero exhortatoria uberius
ministrare, prout singulis convenire videbit. Verbi causa, si quem forte ex his
quos genuit in Evangelio, deprehenderit forti aliqua tentatione concussum, et
inde turbatum ac tristem, pusillanimemque factum, non posse jam ferre vim 0820B tentationis; quomodo condolet, quomodo mulcet? quomodo plangit,
quomodo consolatur? quot argumenta pietatis mox reperit, quibus erigat
desolatum? Econtra si promptum, si alacrem, si bene proficientem cognoverit;
exsultat, aggreditur salutaribus monitis, accendit amplius, instruit de quibus
potest ut perseveret, utque in melius semper 1292 proficiat
exhortatur. Omnibus se conformat, omnium in se transfert affectus, matrem se
denique probat non minus deficientium quam proficientium. 3.
Quanti hodie secus affectos se ostendunt? de his dico, qui animas regere
susceperunt. Quod enim sine miserabili gemitu dicendum non est, Christi
opprobria, sputa, flagella, clavos, lanceam, crucem 0820C et
mortem, haec omnia in fornace avaritiae conflant, et profligant in acquisitionem
turpis quaestus, et pretium universitatis suis marsupiis includere festinant:
hoc solo sane a Juda Iscariotis differentes, quod ille horum omne emolumentum
paucorum denariorum numero compensavit; isti voraciori ingluvie lucrorum
infinitas exigunt pecunias. His insatiabili desiderio inhiant, pro his ne
amittant, timent; et cum amittunt, dolent; harum in amore quiescunt, quantum
duntaxat liberum eis est a servandi, vel augmentandi cura. Animarum nec casus
reputatur, nec salus. Non sunt profecto matres, qui cum sint de Crucifixi
patrimonio nimium incrassati, impinguati, dilatati, non compatiuntur super
contritione 0820D Joseph. Quae mater est, non dissimulat: habet
ubera, et non vacua. Gaudere cum gaudentibus, flere cum flentibus novit, nec
cessat exprimere de ubere quidem congratulationis lac exhortationis; de ubere
vero compassionis lac consolationis. Et de sponsae uberibus vel uberum lacte
ista sufficiant. 4. Jam qualibus etiam unguentis eadem ubera
redoleant, indicabo, si tamen vestris orationibus juver, ut quod inde mihi
sentire datum est, detur et eloqui digne ad audientium utilitatem. Alia sponsi,
atque alia sponsae unguenta sunt, quemadmodum et sua cuique ubera. Sed de sponsi
quo in loco tractandum sit, superius praefixum est: nunc sponsae unguentis
intendamus, idque attentius, tanquam his quae Scriptura non mediocriter
commendavit, ita ut 0821A ea pronuntiaverit non simpliciter bona,
sed optima. Et pono diversas species unguentorum, quo ex pluribus ea, quae
potissimum sponsae uberibus congruant, eligamus. Est unguentum contritionis, et
est unguentum devotionis, est et pietatis. Primum pungitivum, dolorem faciens;
secundum temperativum, dolorem leniens; tertium sanativum, etiam morbum
expellens. Nunc de singulis latius disseramus. 5. Est ergo
unguentum, quod sibi conficit anima multis irretita criminibus, si, cum incipit
cogitare vias suas, colligat, congerat, conteratque in mortariolo conscientiae
multas ac varias species peccatorum suorum, et intra aestuantis pectoris ollam
simul omnia coquat igne quodam poenitentiae et doloris, ut possit dicere cum
Propheta: Concaluit cor meum 0821B intra me, et
in meditatione mea exardescet ignis (Psal. XXXVIII, 4.) Ecce
hoc est unum unguentum, quo anima peccatrix suae conversionis primordia condire
debet, plagisque suis recentibus adhibere. Primum namque sacrificium Deo,
spiritus contribulatus. Quandiu ergo non habet, tanquam pauper et inops, unde
sibi melius ac pretiosius componat unguentum; non negligat parare interim istud,
licet de vilibus speciebus; quia cor contritum et humiliatum Deus non despiciet
(Psal. L, 19.) Tanto autem minus vile divinis apparebit
conspectibus, quanto plus sibi illa viluerit in recordatione peccatorum
suorum. 6. Tamen si illo visibili, quo visibiliter uncti a
Peccatrice corporei pedes Dei referuntur in Evangelio, invisibile hoc et
spirituale fuisse dicimus figuratum, 0821C non omnino vile
reputare poterimus. Quid enim de illo legitur? Et domus,
inquit, impleta est ex odore unguenti (Joan. XII,
3.) Peccatricis manibus distillabatur, et extremis membris corporis, id
est pedibus, fundebatur: 1293 et tamen non usque adeo
contemptibile aut vile fuit, quin totam domum vis aromatum et suavitas repleret
odoris. Quod si attendamus quanta in unius peccatoris conversione fragrantia
respergatur Ecclesia, et quantis fiat odor vitae ad vitam quivis poenitens, si
publice perfecteque poeniteat, profecto et de hoc aeque indubitanter
pronuntiabimus, quia domus impleta est ex odore unguenti.
Denique et supernas beatorum mansiones attingit poenitentiae odor, ita ut, teste
0821D ipsa Veritate, magnum gaudium sit inter angelos Dei super
uno peccatore poenitentiam agente (Luc. XV, 10). Gaudete,
poenitentes; pusillanimes, confortamini. Vobis dico, quos nuper conversos de
saeculo, et a viis vestris pravis recedentes, excepit mox amaritudo et confusio
animi poenitentis, ac velut recentium adhuc vulnerum dolor nimius excruciat et
perturbat. Securae manus vestrae distillent myrrhae 0822A amaritudinem in salubrem hanc unctionem; quia cor contritum et
humiliatum Deus non despiciet. Non est omnino spernenda, nec vilis aestimanda
hujuscemodi unctio, cujus odor non solum homines provocat ad correctionem, sed
et angelos ad exsultationem invitat. 7. Sed est unguentum tanto
isto profecto pretiosius, quanto de melioribus compositum speciebus. Hujus
siquidem species ne longe quaerantur, penes nos et absque difficultate
reperimus, ac de nostris hortulis talium perfacile copiam tollimus,
quotiescunque necessitas poscit. Quis enim non satis de proprio, cum vult, ad
manum habet iniquitates et peccata, si non dissimulat? Hae autem sunt, sicut
recognoscitis, species unguenti primi, quod jam 0822B descripsimus. At vero secundi hujus aromata terra nostra
nequaquam profert, sed procul et de ultimis finibus ea nobis conquirimus. Nempe
omne datum optimum, et omne donum perfectum desursum est, descendens a Patre
luminum (Jac. I, 17). Fit enim unguentum istud de divinis collatis
humano generi beneficiis. Felix qui ipsa sibi studiose colligere, et ante mentis
suae oculos digna cum gratiarum actione reducere curat. Profecto cum fuerint in
vasculo pectoris pistillo crebrae meditationis contusa atque contrita, deinde
igne sancti desiderii simul decocta omnia, et demum impinguata oleo laetitiae,
erit unctio longe pretiosior excellentiorque priore. Sufficit ad probandum ejus
testimonium qui ait: Sacrificium laudis honorificabit me
(Psal. XLIX, 23). Nec 0822C dubium quin excitet ad
laudandum beneficiorum recordatio. 8. Porro cum Scriptura hoc
solum testetur de illo alio, quia nequaquam despicitur, liquet amplius esse
commendatum, quod et honorificat. Denique illud pedibus apponitur, hoc capiti.
Si enim in Christo caput ad divinitatem referendum est, dicente Paulo: Caput Christi Deus (I Cor. XI, 3); procul dubio
caput ungit, qui gratias agit, quoniam Deum tangit, non hominem. Non quia non
sit homo qui Deus est, siquidem Deus et homo unus est Christus; sed quia omne
bonum a Deo, non ab homine est, etiam ipsum quod per hominem ministratur.
Profecto enim spiritus est qui vivificat, caro 0822D non prodest
quidquam (Joan. VI, 64). Propterea et maledictus qui spem suam
ponit in homine (Jerem. XVII, 5); quoniam etsi spes nostra tota
merito pendet ex homine Deo, non tamen quia homo, sed quia Deus est. Itaque
illud pedibus, hoc capiti exhibetur; quoniam et humiliatio contriti cordis
humilitati congruit carnis, et majestatem decet glorificatio. En quale unguentum
proposui vobis, quo 0823A se nimirum tangi caput illud tremendum
principatibus non ducit indignum, imo et honoris insigne judicat, dicens: Sacrificium laudis honorificabit me. 9.
Quamobrem non est pauperis et inopis, seu pusilli cordis animae, conficere
istiusmodi unctionem, nempe cujus aromata et species sola confidentia possidet,
quae tamen de libertate spiritus et cordis puritate descendat. Quae enim
pusillanimis est et modicae fidei mens, rei suae familiaris tenuitate
constringitur, nec valet prae inopia otiari ad vacandum divinis 1294 laudibus, seu his, quae laudes pariunt, intuendis
beneficiis. Et si quando certe conatur assurgere, confestim domesticarum
necessitatum curis urgentibus revocatur ad sua, et in se comprimi propria
egestate compellitur. Quod si hujus 0823B miseriae quaeritur a mo
causa, dicam quod ipsi in vobis, nisi fallor, aut esse, aut fuisse
recognoscetis. Duabus de causis videtur mihi hujuscemodi animi aegritudo et
diffidentia solere contingere, aut de novitate videlicet conversionis, aut certe
de conversationis tepore, etiamsi in conversione longum tempus habuerit.
Utrumque profecto humiliat et dejicit conscientiam, et inquietam facit, dum sive
pro tempore, sive pro tepore antiquas animi passiones necdum in se emortuas
sentit: et necesse proinde habens resecandis intendere de cordis hortulo spinis
iniquitatum et urticis cupiditatum, longius a semetipsa evagari non sinitur.
Quid enim? qui laborat in gemitu suo, poteritne simul et in Dei laudibus
exsultare? Quonam modo in ore gementis et plangentis sonabit pariter 0823C illud Isaiae, gratiarum scilicet actio, et vox laudis (Isai. LI, 3)? Nam sicut a
Sapiente accipimus: Musica in luctu, importuna narratio
est (Eccli. XXII, 6). Denique gratiarum actio beneficium
sequitur, non praecedit. Quae autem adhuc in tristitia est anima, beneficio non
gaudet, sed indiget. Habet ergo unde preces offerat, non autem unde referat
grates. Quomodo enim recolet beneficium, quod non accepit? Merito proinde dixi,
non esse animae pauperis conficere hoc unguentum, quod de recolendis divinis
beneficiis componi debet; quoniam non potest videre lucem, donec tenebras
intuetur. Nempe in amaritudine est, occupatque memoriam tristis recordatio
peccatorum, nec libet laetum quidpiam simul admittere. Idcirco talibus denuntiat
spiritus propheticus, 0823D dicens: Vanum est
vobis ante lucem surgere (Psal. CXXVI, 2); quod est: Frustra
surgitis ad intuenda beneficia quae delectant, nisi prius recepto lumine
consolationis de reatibus qui conturbant. Non est ergo pauperum hoc
unguentum. 10. Sed videte quinam de ejus copia non immerito
glorientur. Ibant gaudentes apostoli a
conspectu concilii, quoniam digni habiti sunt pro nomine Jesu contumeliam
pati (Act. V, 41). Multum sibi profecto instillaverant de
pinguedine spiritus, quorum lenitas non dico verbis, sed nec verberibus cessit.
Erant enim divites in charitate, quae nullis exhauritur expensis, et de ipsa
facile holocausta medullata offerre sufficiebant. Fundebant passim sudantia
pectora 0824A liquorem sanctum, quo imbuta plenius erant, quando
loquebantur variis linguis magnalia Dei, prout Spiritus sanctus dabat eloqui
illis (Act. II, 11, 4). Nec dubium quin et illi abundarent iisdem
unguentis, quibus Apostolus testimonium perhibebat, dicens: Gratias ago Deo meo semper pro vobis in gratia Dei, quae data est
vobis in Christo Jesu; quia in omnibus divites facti estis in illo, in omni
verbo et in omni scientia, sicut testimonium Christi confirmatum est in vobis,
ita ut nihil vobis desit in ulla gratia (I Cor. I, 4-7).
Utinam et pro vobis ego has ipsas gratias referre possim, ut videam vos divites
in virtutibus, alacres in laudibus Dei, spirituali hac pinguedine abundantius
redundantes in Christo Jesu Domino nostro. SERMO XI. De duobus, hoc est
fructu et modo, pertinentibus ad opus humanae redemptionis.0824B 1. Dixi in fine sermonis, nec me iterare piget,
quod cupiam vos omnes fieri sacrae unctionis participes, illius videlicet, in
qua Dei beneficia cum laetitia et gratiarum actione recolit sancta devotio. Hoc
enim bonum est, tum propter relevandos vitae praesentis labores, qui utique
tolerabiliores nobis fiunt exsultantibus in laude Dei; tum quia nihil ita
proprie quemdam terris repraesentat coelestis habitationis statum, sicut
alacritas laudantium Deum, Scriptura dicente: Beati qui
habitant in domo tua, Domine; in saecula saeculorum laudabunt te
(Psal. LXXXIII, 5). De hoc praecipue unguento 1295 puto 0824C dixisse Prophetam: Ecce quam bonum et quam jucundum habitare fratres in unum; sicut
unguentum in capite (Psal. CXXXII, 1). Neque enim priori
videtur posse congruere. Illud enim etsi bonum sit, non est tamen jucundum; quia
recordatio peccatorum amaritudinem facit, non jucunditatem. Sed nec qui illud
faciunt, in unum habitant, cum quisque peccata propria lugeat atque deploret.
Qui vero in gratiarum actione versantur, Deum solum intuentur et cogitant; ac
per hoc ipsi vere habitant in unum. Bonum est autem quod faciunt, quia servant
ei justissime gloriam cujus est, et nihilominus jucundum, quia delectat. 2. Quamobrem suadeo vobis amicis meis reflectere 0824D interdum pedem a molesta et anxia recordatione viarum vestrarum,
et evadere in itinera planiora serenioris memoriae beneficiorum Dei; ut qui in
vobis confundimini, ipsius intuitu respiretis. Volo vos experiri illud quod
sanctus Propheta consulit, dicens: Delectare in Domino, et
dabit tibi petitiones cordis tui (Psal. XXXVI, 4). Et quidem
necessarius dolor pro peccatis, sed si non sit continuus. Sane interpoletur
laetiori recordatione divinae benignitatis, ne forte prae tristitia induretur
cor, et desperatione plus pereat. Misceamus absinthio mel, ut salubris amaritudo
salutem dare tunc possit, cum immisto temperata dulcore bibi poterit. Audi
denique Deum, quomodo ipse contriti cordis temperat amaritudinem, quomodo
pusillanimem a desperationis bacathro 0825A revocat, quomodo
blandae et fidelis promissionis melle moerentem consolatur, erigit diffidentem.
Ait per prophetam: Ego infrenabo os tuum laude mea, ne
intereas (Isai. XLVIII, 9). Hoc est: Ne intuitu facinorum
tuorum nimiam incurras tristitiam, atque instar effrenis equi desperatus in
praeceps ruas, et pereas; freno te, inquit, inhibebo indulgentiae meae, et meis
laudibus erigam, respirabisque in bonis meis, qui de tuis confunderis malis, dum
me sane benigniorem, quam te culpabiliorem invenies. Hoc freno si infrenatus
fuisset Cain, nequaquam desperando dixisset: Major est
iniquitas mea, quam ut reniam merear (Gen. IV, 13). Absit,
absit. Major enim est ejus pietas, quam quaevis iniquitas. Ideo justus non
continue, sed tantum in principio sermonis 0825B accusator est
sui (Prov. XVIII, 17): porro autem in Dei laudes extrema sermonis
claudere consuevit. Videte denique justum hoc ordine procedentem. Cogitavi, ait, vias meas, et converti pedes
meos in testimonia tua (Psal. CXVIII, 59): ut qui videlicet
contritionem et infelicitatem in viis propriis perpessus fuerat, in via
testimoniorum Dei delectaretur, sicut in omnibus divitiis. Et vos igitur exemplo
justi, si de vobis in humilitate sentitis, sentite et de Domino in bonitate. Sic
enim legitis apud Sapientem: Sentite de Domino in bonitate, et
in simplicitate cordis quaerite illum (Sap. I, 1).
Hoc autem facile menti persuadet divinae munificentiae [alias,
magnificentiae] frequens, imo continua recordatio. Alioquin quomodo implebitur
apostolicum illud: In omnibus gratias 0825C agentes (I Thess. V, 17), si ea pro quibus
gratiae debentur, a corde recesserint? Nolo vos Judaico notari opprobrio, de
quibus Scriptura testatur quod non fuerint memores benefactorum ejus, et
mirabilium ejus quae ostendit eis (Psal. LXXVII, 11). 3. Verum quoniam bona, quae largiri mortalibus non cessat misericors
et miserator Dominus, recolere et recolligere omnia, omni homini impossibile
est; (quis enim loquetur potentias Domini, auditas faciet omnes laudes ejus?
(Psal. CV, 2) id saltem, quod praecipuum est et maximum, opus
videlicet nostrae redemptionis, a memoria redemptorum aliquatenus non recedat.
In quo opere duo potissimum, quae nunc occurrunt, vestris studiis intimare
curabo. 0825D Et hoc quam paucis ad compendium potero, memor
illius sententiae: Da occasionem sapienti, et sapientior
erit (Prov. IX, 9). Duo ergo illa sunt, modus et fructus. Et
modus quidem Dei exinanitio est; fructus vero, nostri de illo repletio. Hoc
meditari, sanctae spei seminarium est; illud summi amoris incentivum. Utrumque
profectibus nostris necessarium, ne aut spes mercenaria sit, si amore non
comitetur; aut amor tepescat, si infructuosus putetur. 1296 4. Porro fructum talem exspectamus nostri amoris, qualem
ipse quem amamus, promisit: Mensutam, inquiens, plenam, et confertam, et coagitatam, et supereffluentem dabunt in
sinum vestrum (Luc. VI, 38). Mensura ista, ut audio, erit sine
mensura. Sed velim scire, cujus rei futura sit illa mensura, vel 0826A potius illa immensitas quae repromittitur. Oculus non vidit, Deus, absque te, quae praeparasti diligentibus
te (Isai. LXIV, 4). Dic nobis tu qui praeparas, quid
praeparas? Credimus, confidimus, revera sicut promittis: Replebimur in bonis domus tuae (Psal. LXIV, 5).
Sed quibus, quaeso, bonis, vel qualibus? Forte frumento, vino et oleo, auro
atque argento, lapidibusve pretiosis? Sed haec novimus et vidimus; et videmus,
et fastidimus. Id quaerimus, quod oculus non vidit, nec auris audivit, nec in
cor hominis ascendit. Hoc placet, hoc sapit, hoc delectat inquirere, quodcunque
est illud. Erunt, inquit, omnes
docibiles Dei (Joan. VI, 45), et ipse erit
omnia in omnibus (I Cor. XV, 28). Ut audio, plenitudo quam
exspectamus a Deo, non erit nisi de Deo. 0826B 5. Quis vero comprehendat, quam magna multitudo dulcedinis in
brevi isto sermone sit comprehensa: Erit Deus omnia in
omnibus? Ut de corpore taceam, in anima tria intueor: rationem,
voluntatem, memoriam; et haec tria ipsam animam esse. Quantum cuique horum in
praesenti saeculo desit de integritate sua et perfectione, sentit [alias, novit] omnis qui ambulat in spiritu. Quare hoc, nisi
quia Deus nondum est omnia in omnibus? Hinc est quod et ratio saepissime in
judiciis fallitur, et voluntas quadruplici perturbatione jactatur, et memoria
multiplici oblivione confunditur. Triplici huic vanitati nobilis creatura
subjecta est non volens, in spe tamen. Nam qui repelet in bonis desiderium
animae, ipse rationi futurus est plenitudo lucis, ipse voluntati 0826C multitudo pacis, ipse memoriae continuatio aeternitatis. O
veritas, charitas, aeternitas! O beata et beatificans Trinitas! ad te mea misera
trinitas miseserabiliter suspirat, quoniam a te infeliciter exsulat. Discedens a
te quantis se intricavit erroribus, doloribus, timoribus! Heu me! qualem pro te
commutavimus trinitatem! Cor meum conturbatum est, et
inde dolor; dereliquit me virtus mea, et inde pavor, et lumen oculorum meorum non est mecum (Psal. XXXVII,
11), et inde error. En quam dissimilem trinitatem, o animae meae
trinitas, exsulans ostendisti. 6. Verumtamen quare tristis es,
anima mea, et quare conturbas me? Spera in Deo quoniam adhuc 0826D confitebor illi (Psal. XLI, 6); cum error videlicet
a ratione, a voluntate dolor, atque a memoria timor omnis recesserit, et
successerit illa quam speramus mira serenitas, plena suavitas, aeterna
securitas. Primum illud faciet veritas Deus; secundum, charitas Deus; tertium,
summa potestas Deus, ut sit Deus omnia in omnibus, ratione recipiente lucem
inexstinguibilem, voluntate pacem imperturbabilem consequente, memoria fonti
indeficienti aeternaliter inhaerente. Videritis vos, rectene primum illud Filio,
Spiritui sancto sequens, Patri ultimum assignetis, sic tamen ut nihil horum vel
Patri, vel Filio, vel Spiritui sancto subtrahatis; ne cui forte personarum aut
plenitudinem minuat distinctio, aut proprietatem tollat perfectio. Simul et hoc
advertite, 0827A quid simile filii hujus saeculi experiantur de
carnis illecebris, de mundi spectaculis, et de pompis Satanae: cum tamen hoc
totum sit, unde vita praesens eludit miseros amatores suos, dicente Joanne: Quidquid in mundo est, concupiscentia carnis est, et
concupiscientia oculorum, et ambitio saeculi (I Joan. II, 16).
Haec de redemptionis fructu. 7. In modo quoque, quem, si
recolitis, Dei esse exinanitionem definivimus, tria item praecipue vobis
intuenda commendo [alias, committo]. Non enim simplex aut
modica illa exinanitio fuit; sed semetipsum exinanivit usque ad carnem, ad
mortem, ad crucem (Philipp. II, 7, 8). Quis digne penset, quantae
fuerit humilitatis, mansuetudinis, dignationis, Dominum majestatis carne indui,
multari morte, turpari 0827B cruce? Sed dicit aliquis: Non valuit
opus suum reparare Creator absque ista difficultate? 1297
Valuit, sed maluit cum injuria sui, ne pessimum atque odiosissimum vitium
ingratitudinis occasionem ultra reperiret in homine. Sane multum fatigationis
assumpsit, quo multae dilectionis hominem debitorem teneret; commoneretque
gratiarum actionis difficultas redemptionis, quem minus esse devotum fecerat
conditionis facilitas. Quid enim dicebat homo creatus et ingratus? Gratis quidem
conditus sum, sed nullo auctoris gravamine vel labore: siquidem dixit, et factus
sum, quemadmodum et universa. Quid magnum est, quamlibet magna in verbi
facilitate donaveris? Sic beneficium creationis attenuans humana impietas,
ingratitudinis materiam inde sumebat, 0827C unde
amoris causam habere debuerat [alias., debebat], idque ad excusandas
excusationes in peccatis. Sed obstructum est os loquentium iniqua. Luce clarius
patet, quantum modo pro te, o homo, dispendium fecit; de Domino servus, de
divite pauper, caro de Verbo, et de Dei Filio hominis filius fieri non despexit.
Memento jam te, etsi de nihilo factum, non tamen de nihilo redemptum. Sex diebus
condidit omnia, et te inter omnia. At vero per totos triginta annos operatus est
salutem tuam in medio terrae, O quantum laboravit sustinens! Carnis
necessitates, hostis tentationes, nonne sibi crucis aggravavit ignominia, mortis
cumulavit horrore? Necessarie quidem. Sic, sic homines et jumenta 0827D salvasti, Domine; quemadmodum multiplicasti misericordiam tuam,
Deus (Psal. XXXV, 7, 8). 8. Haec meditamini, in
his versamini. Talibus od oramentis refovete viscera vestra, quae diu torsit
odor molestior peccatorum, ut abundetis et his unguentis, non minus suavibus,
quam salutaribus. Nec tamen adhuc vos putetis habere illa optima, quae in
sponsae uberibus commendantur. De quibus incipere modo, finiendi jam sermonis
augustia prohibet. Quae dicta sunt de aliis, tenete memoria, probate vita; et de
his juvate me precibus vestris, ut digne loqui possim quod et dignum sit tantis
sponsae deliciis; et vestras animas ad amorem aedificat sponsi Domini nostri
Jesu Christi. Amen. SERMO XII. De pretioso unguento pietatis; et de
veneratione a subditis erga praelatos suos exhibenda.0828A 1. Duo me unguenta vobis tradidisse recordor. unum
contritionis, delicta multa complectens; alterum devotionis, multa continens
beneficia: ambo salubria, sed non ambo suavia. Primum siquidem pungitivum
sentitur, quia movet ad compunctionem amara recordatio peccatorum et dolorem
facit, cum sequens mitigatorium sit, divinae bonitatis intuitu consolationem
dante, et sedante dolorem. Sed est unguentum, quod ambobus longe antecellit: et
hoc appellaverini pietatis, eo quod fiat de necessitatibus pauperum, de
anxietatibus oppressorum, de perturbationibus tristium, de culpis delinquentium,
et 0828B postremo de omnibus quorumlibet miserorum aerumnis,
etiamsi fuerint inimici. Despicabiles videntur species istae; sed est super
omnia aromata unguentum, quod ex eis conficitur. Sanativum est: beati enim
misericordes, quoniam ipsi misericordiam consequentur (Matth. V,
7). Igitur multae miseriae collectae atque oculo pietatis inspectae,
ipsae sunt species, ex quibus unguenta optima componuntur sponsae digna
uberibus, sponsi sensibus grata. Felix mens, quae talium collectione aromatum
sese ditare et impinguare curavit, infundens ea oleo misericordiae, et ardore
decoquens charitatis. Quis, putas, est jucundus homo qui miseretur et commodat
(Psal. CXI, 5), pronus compati, subvenire promptus, dare quam
accipere beatius judicans: ignoscere facilis, irasci 0828C difficilis, ulcisci penitus non acquiescens, et per omnia
proximorum aeque ut proprias respiciens necessitates? O quaecunque es anima sic
affecta, sic imbuta rore misericordiae, sic affluens 1298
pietatis visceribus, sic te omnibus omnia faciens, sic facta ipsa tibi tanquam
vas perditum, ut caeteris praesto ubique semper occurras atque succurras; sic
denique mortua tibi, ut vivas omnibus: tu plane tertium optimumque unguentum
felix possides, et manus tuae distillaverunt totius suavitatis liquorem. Non
exsiccabitur in tempore malo, nec fervor persecutionis ebibet illum: sed semper
Deus memor erit omnis sacrificii tui, et holocaustum tuum pingue fiet. 2. Sunt viri divitiarum in civitate Domini virtutum: 0828D quaero an apud aliquos haec unguenta inveniantur. Et primus
occurrit, sicut ubique solet, mihi Paulus vas electionis, revera vas aromaticum,
vas odoriferum, et refertum omni pulvere pigmentario. Christi enim erat bonus
odor Deo in omni loco (II Cor. II, 15). Multae profecto suavitatis
fragrantiam longe lateque spargebat pectus illud, quod sic affecerat sollicitudo
omnium Ecclesiarum. Vide enim quales species et qualia aromata coacervaverat
sibi. Quotidie, inquit, morior per
vestram gloriam (I Cor. XV, 31); et rursum: Quis infirmatur, et ego non infirmor? quis scandalizatur, et ego
non uror? (II Cor. XI, 29). Et multis talibus, quae vobis bene
nota sunt, abundabat dives iste in componendis unguentis optimis. Decebat namque
primis et purissimis 0829A aromatibus redolere ubera, quae
Christi membra lactarent, quorum Paulus mater erat pro certo, parturiens semel
et iterum, donec Christus formaretur in eis (Galat. IV, 19), ac
membra capiti suo reformarentur. 3. Audi et de alio divite
quomodo ad manum habebat electas species, de quibus optima unguenta conficeret.
Foris, inquit, non mansit peregrinus.
Ostium meum viatori patuit (Job XXXI, 32); item: Oculus fui caeco, et pes claudo. Pater eram pauperum, conterebam
molas iniqui, et de dentibus illius auferebam praedam (Job XXIX,
15-17). Si negabam, quod volebant, pauperibus, et
oculos viduae exspectare feci. Si comedi buccellam meam solus, et non comedit
pupillus ex ea. Si despexi praetereuntem, eo 0829B quod
non haberet indumentum, et absque operimento pauperem. Si non benedixerunt mihi
latera ejus, et de velleribus ovium mearum calefactus est (Job XXXI,
16-20). Quanto, putamus, vir iste odore terram resperserat in his
operibus? Singula opera singula erant aromata. His propriam repleverat
conscientiam, ut fetorem putidae carnis internae suavitatis exhalatione sibi
temperaret. 4. Joseph postquam universam Aegyptum post se fecit
currere in odore unguentorum suorum, etiam suis venditoribus eamdem demum
fragrantiam propinavit. Et quidem increpatoria verba vultu proferebat irato; sed
erumpebant lacrymae de pinguedine cordis (Gen. XLIII, 30; XLV, 2),
non irae indices, sed gratiae proditrices. Samuel lugebat Saul (I Reg.
0829C IV, 35), qui se quaerebat occidere, et ad ignem
charitatis incalescente pectore liquefactus intus, pietatis adeps foras emanabat
per oculos. Ob bonum denique quem circumquaque diffuderat suae opinionis odorem,
refert de eo Scriptura, quia cognoverunt omnes a Dan usque
Bersabee, quod fidelis Samuel propheta esset Domini (I Reg. III,
20). Quid de Moyse dicam? quanto adipe et pinguedine et ipse repleverat
viscera sua? Nec domus illa exasperans, in qua pro tempore versabatur, potuit
unquam in omni murmure et furore suo unctionem spiritus, qua semel imbutus
fuerat, exterminare, quominus inter assiduas lites et quotidiana jurgia ipse in
sua mansuetudine perduraret. Merito testatus est Spiritus 0829D sanctus de eo, quod esset mitissimus omnium
hominum, qui morabantur super terram (Num. XII, 3). Siquidem
cum his qui oderant pacem, erat pacificus (Psal. CXIX, 7), in
tantum ut populo ingrato et rebelli non modo non irasceretur, sed et irascentem
Deum suo interventu leniret, sicut scriptum est: Dixit ut
disperderet eos, si non Moyses electus ejus stetisset in confractione in
conspectu ejus, ut averteret iram ejus ne disperderet eos (Psal. CV,
23). Denique: Si dimittas, ait, dimitte; sin autem, dele me de libro tuo quem scripsisti
(Exod. XXXII, 31, 32). O vere hominem unctum unctione
misericordiae! 0830A Loquitur plane parentis affectu, quam nulla
possit delectare felicitas, 1299 ex sortibus quos parturivit.
Verbi gratia, si dives quispiam mulieri pauperculae dicat: Ingredere tu ad
prandium meum, sed quem gestas infantulum relinque foris, quoniam plorat, et
molestus est nobis: nunquid faciet? Nonne magis eliget jejunare, quam exposito
pignore charo, sola prandere cum divite? Ita nec Moysi sedet solum se introduci
in gaudium Domini sui, foris scilicet remanente populo; cui, licet inquieto et
ingrato, vice pariter et affectione matris inhaeret. Dolent viscera, sed
tolerabiliorem sibi judicat tortionem quam evulsionem. 5. Quid
David mansuetius, qui illius mortem lugebat, qui suam semper sitierat? (II
Reg. I, 11.) 0830B Quid benignius, ut ejus moleste ferret
decessum, cui succedebat in regnum? Sed et de morte parricidae filii, quam
difficile consolationem admisit? (II Reg. XIX, 4.) Magnam profecto
optimae unctionis copiam praeferebat talis affectio: ideo et securus orabat,
dicens: Memento, Domine, David, et omnis mansuetudinis
ejus (Psal. CXXXI, 1). Ergo hi omnes habuerunt unguenta
optima, quibus hodieque per universas ecclesias suavissime redolent. Nec solum
ipsi, sed et quicunque se in hac vita ita benevolos et beneficos praebuerunt,
ita inter homines humane vivere studuerunt, quatenus omnem, quam visi sunt
habuisse gratiam, non sibi tenerent, sed in commune deducerent, aestimantes se
amicis pariter et inimicis, sapientibus et insipientibus debitores. Cumque 0830C
fuissent utiles omnibus, humiles in omnibus, et prae omnibus exstiterunt dilecti
Deo et hominibus; quorum fragrantia in benedictione est. Quotquot, inquam, tales
praecesserunt, fragrarunt suis temporibus, fragrant et hodie unguentis optimis.
Tu quoque si donum quod desuper accepisti, nobis contubernalibus tuis libenter
impertiaris; si te exhibeas ubique inter nos officiosum, si affectuosum, si
gratum, si tractabilem, si humilem, testimonium habebis ab omnibus, quod fragres
et ipse unguentis optimis. Omnis in vobis, qui fraternas infirmitates, tam
corporum quam animorum, non solum patienter supportat, sed insuper, si licet, et
si valet, juvat obsequiis, confortat alloquiis, consiliis informat [alias 0830D additur et relevat], si hoc non potest propter disciplinam,
sollicitis saltem orationibus solatiari non cessat infirmo: omnis, inquam, qui
talia operatur in vobis, bonum omnino spargit odorem inter fratres, et odorem de
unguentis optimis. Balsamum in ore, hujuscemodi frater in congregatione;
monstratur digito, et dicunt de eo omnes: Hic est fratrum
amator et populi Israel; hic est qui multum orat pro populo, et universa sancta
civitate (II Machab. XV, 14). 6. Sed
recurramus ad Evangelium, atque aliquid, quod forte spectet et ad haec unguenta,
requiramus. 0831A Maria Magdalene, et Maria
Jacobi et Salome, emerunt aromata, ut venientes ungerent Jesum (Marc.
XVI, 1). Quaenam ista unguenta, tam pretiosa ut Christi corpori parentur
et comparentur, tam copiosa ut toti sufficiant? Neutrum quippe duorum
praecedentium aut emptum, aut factum specialiter ad opus Domini, aut
toto in corpore legitur fuisse diffusum. Sed desubito introducitur mulier, uno
quidem in loco osculans pedes, et unguento ungens (Luc. VII, 38; Joan.
XII, 3); in altero vero vel ipsa, vel altera, habens alabastrum unguenti,
et illud mittens in caput (Marc. XIV, 3). Caeterum nunc, emerunt, ait, aromata, ut venientes
ungerent Jesum. Emunt non unguenta, sed aromata: et unctio in obsequium
Domini non facta assumitur, sed nova 0831B conficitur; nec ad
ungendam tantum aliquam corporis partem, verbi gratia pedes aut caput; sed sicut
scriptum est: Ut venientes ungerent Jesum; quod est
totius complexio, non partis distinctio. 7. Tu quoque si te
induas viscera misericordiae, liberalem benignumque exhibeas, non tantum
parentibus sive cognatis tuis, aut quos tibi vel benefactores tenes, vel
benefacturos speras: nam et ethnici hoc faciunt (Matth. V, 47);
sed, juxta Pauli consilium, studeas operari bonum ad omnes (Galat. VI,
10), ita ut propter Deum nec inimico officium humanitatis corporale seu
spirituale negandum, 1300 subtrahendumve existimes: constat
te quoque abundare unguentis optimis, nec caput aut pedes Domini tantum, sed
passim, 0831C quantum in te est, ungere suscepisse totum corpus,
quod est Ecclesia. Et forte proinde ob hoc Dominus Jesus paratam sibi
confectionem expendi noluit in suo corpore mortuo, ut servaret vivo. Vivit enim
Ecclesia, quae manducat panem vivum, qui de coelo descendit. Ipsa est charius
corpus Christi, quod ne mortem gustaret, morti illud alterum traditum fuisse
nullus Christianus ignorat. Ipsam ungi, ipsam foveri desiderat, ipsius infirma
membra cupit momentis accuratioribus relevari. Ipsi ergo pretiosa unguenta
retinuit, cum anticipans horam, et accelerans gloriam, mulierum devotionem non
elusit, sed instruxit. Renuit ungi, sed parcens, non spernens; non recusans
obsequium, sed reservans proficuum. Proficuum dico, non hujus materialis atque
corporalis unguenti, 0831D sed plane spiritualis, quod in isto
designatum est. In isto ergo pepercit Magister pietatis unguentis optimis
pietatis, quae membris suis indigentibus tam corporaliter quam spiritualiter
omnino cuperet exhiberi. Denique paulo ante, cum in caput ejus, aut etiam in
pedes funderetur unguentum, ipsumque satis pretiosum, nunquid prohibuit? Imo et
obstitit prohibentibus. Nam et Simoni indignanti, quod se tangi a peccatrice
permitteret, longam texuit reprehensionis parabolam; et aliis perditionem
unguenti causantibus respondit, dicens: Quid molesti estis
huic mulieri? 8. Nonnunquam ego, ut modicum faciam
excessum, 0832A cum sederem mihi ad pedes Jesu moerens, et
offerens sacrificium spiritus contribulati in recordatione peccatorum meorum;
aut certe ad caput, si quando vel raro starem, et exsultarem in recordatione
beneficiorum ejus, audivi dicentes: Ut quid perditio
haec? Causantes videlicet quod soli viverem mihi, qui, ut putabant, multis
prodesse possem. Et dicebant: Potuit enim venundari multo, et
dari pauperibus (Matth. XXVI, 8-10). Sed non bonum mercatum
mihi est, etiamsi universum mundum lucrer, me ipsum perdere, et detrimentum mei
facere. Unde intelligens verba haec illas esse, quas Scriptura loquitur, muscas
morituras, quae perdunt suavitatem unguenti (Eccle. X, 1),
recordatus sum divinae illius sententiae: Popule meus, qui te
beatificant, in errorem 0832B inducunt (Isai. III,
12). Verum audiant excusantem Dominum, et respondentem pro me, qui me
quasi de otio incusant: Quid, inquit, molesti estis huic mulieri? quod est: Vos videtis in facie,
et ideo secundum faciem judicatis. Non est vir, ut putatis, qui possit mittere
manum ad fortia, sed mulier. Quid tentatis ei imponere jugum, ad quod ego eum
minus sufficientem intueor? Bonum opus operatur in me. Stet in bono, quandiu non
convalescit ad melius. Si quando de muliere in virum, et virum perfectum
profecerit, poterit et in opus perfectionis assumi. 9. Fratres,
revereamur episcopos, sed vereamur labores eorum. Si labores pensamus, non
affectamus 0832C honores. Agnoscamus impares vires nostras, nec
delectet molles et femineos humeros virorum supponere sarcinis; nec observemus
eos, sed honoremus. Inhumane nempe eorum redarguis opera, quorum onera refugis.
Temerarie objurgat virum de praelio revertentem mulier nens in domo. Dico enim,
si is qui de claustro est, eum qui versatur in populo, interdum minus districte
minusve circumspecte sese agere deprehenderit, verbi gratia in verbo, in cibo,
in somno, in risu, in ira, in judicio; non ad judicandum confestim prosiliat,
sed meminerit scriptum: Melior est iniquitas viri, quam
benefaciens mulier (Eccli. XLII, 14). Nam tu quidem in tui
custodia vigilans bene facis; sed qui juvat multos, et melius facit, et
virilius. Quod si implere non sufficit absque 0832D aliqua
iniquitate, id est absque quadam inaequalitate vitae et conversationis suae,
memento quia charitas operit multitudinem peccatorum
(I Petr. IV, 8). Haec dicta sint contra 1301
geminam tentationem, qua saepe viri religiosi episcoporum vel ambire gloriam,
vel excessus temere judicare diabolicis instigationibus incitantur. 10. Sed redeamus ad unguenta sponsae. Videsne quam sit praeferendum
caeteris istud pietatis unguentum, de quo solo permissum non est perditionem
fieri? In tantum perditio de ipso non fit, ut nec aquae frigidae munus
irremuneratum sinatur (Matth. X, 42). Bonum tamen contritionis
unguentum, quod 0833A de recordatione peccatorum conficitur,
mittiturque in pedes Domini; quia cor contritum et humiliatum Deus non despiciet
(Psal. L, 19). Caeterum longe melius esse arbitror id quod dicitur
devotionis, factum de recordatione beneficiorum Dei; quippe quod et capiti
idoneum reputatur, ita ut perhibeat de ipso Deus: Sacrificium
laudis honorificabit me (Psal. XLIX, 23). Porro utrumque
vincit unctio pietatis, quae de respectu miserorum fit, et per universum Christi
corpus diffunditur. Corpus dico, non illud crucifixum, sed quod illius
acquisitum est passione. Optimum revera unguentum, in cujus comparatione caetera
nec respicere se ostendit, qui ait: Misericordiam volo, et non
sacrificium (Matth. IX, 13). Hanc ergo potissimum inter
caeteras virtutes 0833B redolere puto ubera sponsae, quae sponsi
per omnia gestit congruere voluntati. An non odore misericordiae Thabita etiam
in morte fragrabat? Et ideo cito de morte convaluit (Act. IX,
39-41), quia praevaluit odor vitae. 11. Sed audite
verbum abbreviatum super praesenti capitulo. Quisquis et inebriat verbis, et
fragrat beneficiis, sibi dictum putet: Quia meliora sunt ubera
tua vino, fragrantia unguentis optimis (Cant. I, 1, 2). Et ad
haec quis idoneus? Quis nostrum unum saltem horum integre perfecteque possideat,
ut non videlicet interdum et in dicendo sterilior, et in operando tepidior sit?
Sed est quae merito et non dubie hoc praeconio glorietur, Ecclesia utique, cui
nunquam de universitate sua deest et unde inebriet, et 0833C unde
fragret. Quod enim sibi deest in uno, habet in altero, secundum mensuram
donationis Christi, ac moderationem Spiritus, dividentis singulis prout vult
(Ephes. IV, 7; I Cor. XII, 11). Fragrat Ecclesia in his, qui sibi
faciunt amicos de mammona iniquitatis; inebriat in ministris verbi, qui vino
laetitiae spiritualis infundunt terram, et inebriant eam, et fructum referunt in
patientia. Ipsa audacter secureque sese nominat sponsam, tanquam quae vere habet
ubera meliora vino, et fragrantia unguentis optimis. Quod etsi nemo nostrum sibi
arrogare praesumat, ut animam suam quis audeat sponsam Domini appellare; quoniam
tamen de Ecclesia sumus, quae merito hoc nomine, et re nominis 0833D gloriatur; non immerito gloriae hujus participium usurpamus.
Quod enim simul omnes plene integreque possidemus, hoc singuli sine
contradictione participamus. Gratias tibi, Domine Jesu, qui nos charissimae
Ecclesiae tuae aggregare dignatus es, non solum ut fideles essemus, sed ut etiam
tibi vice sponsae in amplexus jucundos, castus, aeternosque copularemur,
revelata et ipsi facie speculantes gloriam tuam, quae tibi communis pariter est
cum Patre et Spiritu sancto in saecula saeculorum. Amen. SERMO XIII. De gloria
et laude Deo semper attribuenda pro omnibus bonis ejus nobis
impensis.1. Origo fontium et fluminum omnium mare est:
0834A virtutum et scientiarum, Dominus Jesus Christus. Quis enim
Dominus virtutum, nisi ipse est rex gloriae? Sed et juxta Annae canticum, idem
ipse Deus scientiarum Dominus est (I Reg. II,
3). Continentia carnis, cordis industria, voluntatis rectitudo, ex illo
fonte manant. Non solum autem, sed et si quis callet ingenio, si quis nitet
eloquio, si quis moribus placet, inde est. Inde scientiae, inde sapientiae
sermo. Thesauri siquidem sapientiae et scientiae ibi omnes absconditi sunt
(Coloss. II, 3). Quid? Casta consilia, justa judicia, sancta
desideria, 1302 nonne rivuli fontis illius sunt? Quod si
copiae aquarum secretis, subterraneisque recursibus incessanter aequora
repetunt, ut inde rursus ad visus ususque nostros jugi et infatigabili erumpant
obsequio; cur non etiam 0834B spirituales rivi, ut arva mentium
rigare non desinant, proprio fonti sine fraude et sine intermissione reddantur?
Ad locum unde exeunt, revertantur flumina gratiarum, ut iterum fluant.
Remittatur ad suum principium coeleste profluvium, quo uberius terris
refundatur. Qualiter, inquis? Qualiter dicit Apostolus: In
omnibus gratias agentes (I Thess. V, 18). Quidquid sapientiae,
quiquid te virtutis habere confidis, Dei virtuti, et Dei sapientiae deputa
Christo. 2. Et quis tam insanus, ais, ut aliunde praesumat?
Nemo plane, adeo ut et Pharisaeus gratias agat (Luc. XVIII, 11),
cujus tamen justitiae non est laus a Deo. Nec enim illa gratiarum actio, si bene
recolis Evangelium, gratiorem eum facit. Quare? Quia quidquid in ore devotum
sonuerit, cordis non 0834C sufficit excusare tumorem apud eum qui
alta a longe cognoscit (Psal. CXXXVII, 6)
. Deus, o Pharisaee, non irridetur. Putas, tu habes aliquid quod non accepisti?
Nil, inquis; et ideo gratias refero largitori. Si omnino nihil, ergo nec meritum
praecessit in te ullum, ut illa, de quibus gloriaris, acciperes. Quod si et
fatearis, primo quidem frustra inflaris adversus publicanum, qui ideo non habet
quod tu, quia non accepit ut tu. Deinde vide etiam ne non integre sua dona
resignes Deo, et tibi inflectens aliquid de gloria et honore ipsius, fraudis
merito arguaris, et fraudis in Deum. Si enim de his quae jactas, ex te tibi
quidpiam forte arrogares, falli te magis quam velle fraudare crederem, et
errorem corrigerem. 0834D Nunc vero quia gratias agendo, probas
te tibi nihil tribuere, sed Dei esse dona tua merita, prudenter agnoscere, certe
caeteros aspernando prodis te, quod in corde, et corde locutus sis, altero
commodans linguam mendacio, altero veritatis usurpans gloriam. Non enim
judicares publicanum contemnendum prae te, si non prae illo te honorandum
censeres. Sed quid respondes Apostolo, praescribenti et dicenti: Soli Deo honor et gloria? (I Tim. I, 17.) Quid
angelo distinguenti et docenti quid sibi retinere placeat Deo, et quid partiri
dignetur hominibus? Nam: Gloria, inquit, in excelsis Deo, et in terra pax hominibus bonae voluntatis
(Luc. II, 14). Cernitisne Pharisaeum agentem gratias, labiis quidem
honorare Deum, cordis autem sententia se? 0835A Sic usu quodam
magis, quam sensu vel affectu personare in ore multorum gratiarum actionem
advertere est, in tantum ut homines quoque sceleratissimi ad quaeque flagitia et
facinora sua soleant gratias Deo agere, quod bene prospereque, ut quidem ipsi
sapiunt, cesserit sibi in adimpletione perversarum voluntatum suarum. Audias,
verbi gratia, furem, cum impiae machinationis male cupitum manipulum reportarit,
exsultantem clam, et dicentem: Deo gratias, non inanes vigilias feci, nocturnum
laborem meum non perdidi. Similiter qui hominem interfecit, nonne gloriatur, et
refert gratias, quod praevaluit adversus aemulum, aut de hoste se vindicavit? Et
nihilominus adulter tripudians gestit in Dei laudes, quod diu optato concubitu
tandem potitus 0835B sit. 3. Non ergo omnis
gratiarum actio accepta est Deo, nisi quae de cordis pudica et mera simplicitate
procedit. Pudica sane dixerim, propter eos qui et de malis actibus suis
gloriantes, Deo gratias agere solent quasi Deus more ipsorum laetetur cum male
fecerint, et exsultet in rebus pessimis. Audiet qui hujusmodi est: Existimasti inique quod ero tui similis; arguam te, et statuam
contra faciem tuam (Psal. XLIX, 21). Mera vero adjunxi propter
hypocritas, qui Deum quidem de bonis suis, sed verbo tenus glorificantes, corde
retinent quod ore praebuerant; et quoniam dolose agunt in conspectu ejus,
invenitur iniquitas eorum ad odium. Illi impie mala sua Deo, 0835C isti Dei bona fraudulenter intorquent sibi. Et quidem primum
illud tam stultum, tamque saeculare, ac quodam modo etiam bestiale est, ut
necesse non habeam de ipso monere vos: caeterum 1303 sequens
religiosis maxime et spiritualibus viris insidiari solet. Magna et rara virtus
profecto est, ut magna licet operantem, magnum te nescias, et manifestam
omnibus, tuam te solum latere sanctitatem. Mirabilem te apparere, et
contemptibilem reputare; hoc ego ipsis virtutibus mirabilius judico. Fidelis
revera famulus es, si de multa gloria Domini tui, etsi non exeunte ex te, tamen
transeunte per te, nil tuis manibus adhaerere contingat. Tunc, juxta prophetam,
projicis avaritiam avaritiam ex calumnia, et excutis manus tuas ab omni munere
(Isa. XXXIII, 15). Tunc, juxta 0835D mandatum
Domini, lux tua lucet coram hominibus, ad glorificandum non te, sed Patrem qui
in coelis est (Matth. V, 16). Sed et imitator Pauli fideliumque
praedicatorum, non praedicantium semetipsos, aeque nec tu quae tua sunt quaeris,
sed quae Jesu Christi (II Cor. IV, 5; Philip. II, 21). Quamobrem
audies et tu: Euge, serve bone et fidelis, quia super pauca
fuisti fidelis, supra multa te constituam (Matth. XXV,
21.) 4. Joseph cum domum et omnia bona Aegyptii domini
sui sibi credita sciret, dominam non ignoravit exceptam; et ob hoc non acquievit
contingere. Non est, inquit, ex omnibus
bonis domini mei, quod non in mea potestate sit, vel non tradiderit mihi,
praeter 0836A te, quae uxor ejus es (Gen. XXXIX,
9). Mulierem noverat gloriam esse viri, et iniquum sibi judicavit vice
contraria inglorium facere eum, qui se fecerat gloriosum. Advertit homo Dei
sapientia prudens, virum uxorem fortiter, tanquam propriam zelare gloriam,
sibique ipsi retinuisse servandam, non alii credidisse; et manum ad non
concessum extendere non praesumpsit. Quid ergo? Homo zelat gloriam suam, et Deum
audet velle fraudare de sua quasi non zelantem? Sed audi quid dicat: Gloriam, inquit, meam alteri non dabo
(Isa. XLVIII, 11). Quid ergo dabis, Domine, quid dabis nobis? Pacem, inquit, do vobis, pacem relinquo
vobis (Joan. XIV, 27). Sufficit mihi: gratanter suscipio quod
relinquis, et relinquo quod retines. Sic placet, sic mea interesse non dubito.
0836B Abjuro gloriam prorsus, ne forte si usurpavero non
concessum, perdam merito et oblatum. Pacem volo, pacem desidero, et nihil
amplius. Cui non sufficit pax, non sufficis tu. Tu es enim pax nostra, qui
fecisti utraque unum (Ephes. II, 14). Hoc mihi necessarium, hoc
satis est, reconciliari tibi, reconciliari mihi. Nam ex quo posuisti me
contrarium tibi, factus sum etiam mihimetipsi gravis (Job VII, 20).
Cautus sum, nec ingratus fore beneficio datae pacis, nec sacrilegus invasor
gloriae tuae. Tibi, Domine, tibi gloria tua maneat illibata; mecum bene agitur,
si pacem habuero. 5. Golia prostrato laetatus est populus pace
recepta, sed David singulariter exstitit gloriosus. Josue, Jephte, Gedeon,
Samson, Judith quoque, quanquam 0836C femina, gloriose in diebus
suis triumpharunt de hostibus; sed pace cum gaudio fruentibus caeteris, nemo eis
communicavit in gloria. Judas Machabaeus, multis et ipse inclytus victoriis, cum
frequenter exsultanti populo pacem fortiter pugnando tribuisset, nunquid gloriam
quandoque est partitus alicui? Denique et facta est,
inquit, non gloria, sed laetitia magna in populo (I
Machab. IV, 58). Quid minus ab his omnibus Conditor omnium fecit,
quominus et ipse debeat gloriari singulariter? Solus cuncta creavit, solus de
hoste triumphavit, solus captivos liberavit: et socium habebit in gloria? Et brachium, inquit, meum auxiliatum est
mihi; item: Torcular calcavi solus, et de gentibus non
est vir mecum (Isa. LXIII, 5, 3). Quid mihi ergo cum victoria,
0836D si nec in praelio fui? Impudentissime mihi arrogo vel
gloriam absque victoria, vel victoriam sine pugna. Sed suscipite, montes, pacem
populo, pacem suscipite vobis, non gloriam, ipsi soli eam servantes, qui solus
et pugnavit, et vicit. Ita, quaeso, ita sit: Gloria in
excelsis Deo, et in terra pax hominibus bonae voluntatis. At vero non
bonae, sed plane iniquae voluntatis est, qui nequaquam pace contentus, superbo
oculo et insatiabili corde inquietus anhelat et ad gloriam Dei, nec pacem
proinde retinens, nec gloriam apprehendens. Quis credat parieti, si se dicat 1304 parturire radium, quem suscipit per fenestram? aut si
glorientur nubes quod imbres genuerint, quis non irrideat? Mihi liquido constat,
nec de canalibus eriri 0837A rivos aquarum, nec de
labiis vel dentibus verba prudentiae, etsi sensus ultra corporeus non [alias deest non] attingat. 6. Si qua sane in
sanctis digna laude vel admiratione intueor, clara luce veritatis discutiens,
profecto reperio laudabilem sive mirabilem alium apparere, atque alium esse: et
laudo Deum in sanctis suis, sive sit Elisaeus, sive ille magnus Elias, mortuorum
utique suscitatores. Ipsi quidem suo non imperio, sed ministerio foris exhibent
nobis nova et insueta; Deus vero in ipsis manens ipse facit opera. Invisibilis
et inaccessibilis in se, in suis spectabilis atque mirabilis est, et solus
mirabilis, qui facit mirabilia solus (Psal. LXXI, 18). Nec laus
calami, laudabilis est pictura sive scriptura; nec gloria linguae aut labiorum,
0837B sermo bonus. Tempus est ut et propheta loquatur. Nunquid gloriabitur, inquit, securis contra
eum qui secat in ea? aut exaltabitur serra contra eum a quo trahitur? Quomodo si
elevetur virga contra elevantem se, et exaltetur baculus qui utique lignum
est (Isa. X, 15); sic contra Dominum omnis qui gloriatur, si
non in Domino glorietur (II Cor. X, 17). Si gloriandum est, Paulus
me docuit unde, et in quo. Gloria, inquit, nostra haec est, testimonium conscientiae nostrae (II
Cor. I, 12). Securus glorior, si teste conscientia de gloria Conditoris
nihil mihi usurpo; securus plane, quia jam non contra Dominum, sed in Domino.
Haec nobis gloriatio non solum non prohibetur, sed et suadetur, cum dicitur: Gloriam ab invicem quaeritis, et gloriam quae a solo Deo est non
0837C vultis (Joan. V, 44). Revera gloriari in
solo Deo, nonnisi a solo Deo est. Nec mediocris ista gloria, quippe tam vera,
quam de veritate, et in veritate tam rara, ut vix vel paucitas perfectorum
perfecte glorietur in ea. Eant ergo vani filii hominum, mendaces filii hominum;
eant, et decipiant ipsi de vanitate in idipsum (Psal. LXI, 10). Nam
sapiens gloriator probabit opus suum, atque ad lumen veritatis diligenter
examinabit; et sic habebit in semetipso gloriam, et non in ore alterius. Stultus
sum, si cistellae labiorum tuorum gloriam meam credidero, et coepero mendicare
eam abs te cum habere voluero. Nonne nempe in tuo arbitrio est probare me, vel
improbare, prout volueris? Sed retineo penes me, 0837D ipse
fidelius servo mihi. Imo nec mihi eam credo: ipsi potius repono servandum, qui
potens est depositum meum servare in illum diem (II Tim. I, 12),
cautus in custodiendo, fidelis in restituendo. Secura tunc erit unicuique laus a
Deo, his duntaxat qui humanas laudes contempserint. Nam gloria in confusione
eorum qui terrena sapiunt, dicente etiam David: Qui hominibus
placent, confusi sunt, quoniam Deus sprevit eos (Psal. LII,
6). 7. Fratres, si haec scitis, nemo vestrum velit
laudari in vita ista; quia quidquid hic favoris captas quod ad Deum non
retuleris, ipsi furaris. Tibi enim unde gloria, putide pulvis, tibi unde? De
vitae sanctitate? Sed Spiritus est qui sanctificat, spiritus dico, non tuus, sed
Dei. Etsi prodigiis ac signis effulgeas, 0838A in manu tua fiunt,
sed virtute Dei. An blanditur popularis favor, quod verbum bonum, et forte bene
deprompseris? Sed Christus donavit os et sapientiam. Nam lingua tua quid, nisi
calamus scribae? Et hoc ipsum mutuo accepisti. Talentum creditum est, repetendum
cum usura. Si inventus fueris ad opus impiger, ad fructum referendum fidelis,
pro labore tuo mercedem accipies. Si quo minus, tolletur a te talentum, et
nihilominus exigetur lucrum, et vocaberis servus nequam et piger. Omnis igitur
de bonis multiformis gratiae apparentis in vobis referatur ad ipsum laus,
laudabilium siquidem universorum auctorem et largitorem; idque non ficte,
quemadmodum ab hypocritis, nec sola consuetudine, sicut a saecularibus; sed nec
necessitate quidem, ut jumenta 0838B ferendis oneribus
applicantur: sed sicut decet sanctos, sinceritate fida, 1305
devotione sollicita, hilaritate grata, sed non dissoluta. Immolantes itaque
hostiam laudis, et reddentes vota nostra de die in diem, curemus omni vigilantia
jungere sensum usui, affectum sensui, exsultationem affectui, gravitatem
exsultationi, humilitatem gravitati, libertatem humilitati: quo interdum liberis
purgatae mentis passibus procedamus, et excedamus per inusitatas quasdam
affectiones spirituales laetitias in jubileis amoenitatibus, in lumine Dei, in
suavitate, in Spiritu sancto; probantes nos comprehensos in his quos propheta
intuebatur, cum diceret, Domine, in lumine vultus tui
ambulabunt, et in nomine tuo exsultabunt tota die, et in justitia tua
exaltabuntur (Psal. LXXXVIII, 0838C 16,
17). 8. At fortasse aliquis mihi dicat: Bene admones,
sed si ea diceres quae tuo proposito convenirent. Exspectate paulisper; non sum
immemor. Nonne in manibus est id tractare quod dicitur, Oleum
effusum nomen tuum? (Cant. I, 2.) Hoc opus, hic labor est. Et
quae praemisimus, an fuerint necessaria, vos videritis. Nunc quod ad me attinet,
quia hinc aliena non sint, paucis advertite. Non recordamini in sponsae uberibus
extremam commendatam esse suaveolentiam unguentorum? Quid ergo consequentius,
quam ut eamdem fragrantiam sponsa, ne sibi arrogare putetur, de sponsi beneficio
recognoscat? Cui plane sensui illa omnia, quae praetaxavimus, subservire 0838D cognoscitis. Quod ubera, inquit, mea sic redolent, et sic
placent, nec studiis, nec meritis adscribo meis, sed tuae, o sponse, tribuo
largitati; de oleo utique effuso, nomine tuo. Hoc pro litterae
consequentia. 9. Caeterum explanatio ipsius capituli, cujus
occasione super nequissimo vitio ingratitudinis praesentem sermonem tam in
longum protraximus, tempus aliud et aliud exordium sermonis desiderat. Nunc hoc
solum admonitos vos esse sufficiat, si sponsa utique de omni virtute sua vel
gratia minime audet sibi quidpiam arrogare; quanto minus adolescentulae, forte
quae nos sumus? Dicamus proinde et nos sponsae vestigia insectantes, dicamus:
Non nobis, Domine, non nobis, sed nomini tuo da gloriam
(Psal. 0839A CXIII, 1). Dicamus non verbo et lingua
tantum, sed opere et veritate, ne forte (quod nimis vereor) dicatur et de nobis:
Quoniam dilexerunt eum in ore suo, et lingua sua mentiti sunt
ei; cor autem eorum non erat rectum cum eo, nec fideles habiti sunt in
testamento ejus (Psal. LXXVII, 36, 37). Dicamus ergo, dicamus,
clamantes plus medullis cordis, quam labiis oris: Salvos fac
nos, Domine Deus noster, et congrega nos de nationibus, ut confiteamur nomini
sancto tuo, non nostro; et gloriemur in laude, non
nostra, sed tua (Psal. CV, 47), in saecula
saeculorum. Amen. SERMO
XIV. De Ecclesia fidelium Christianorum; et de Synagoga
Judaeorum perfidorum.0839B 1. Notus in Judaea Deus, in Israel magnum nomen ejus
(Psal. LXXV, 2). Populus gentium qui ambulabat in tenebris vidit lucem magnam (Isa. IX,
2), quae erat in Judaea, et in Israel, voluitque accedere et illuminari,
ut qui aliquando non populus, nunc populus esset (I Petr. II, 10);
lapisque unus angularis ambos in se parietes venientes e diverso reciperet, et
esset de caetero in pace locus ejus. Porro fiduciam dabat invitantis vox quae
jam sonuerat: Laetamini, gentes, cum plebe ejus
(Deut. XXXII, sec. LXX; Rom. XV, 10). Ergo accedere voluit; sed
vetuit Synagoga, immundam asserens Ecclesiam de gentibus et indignam,
idololatriae faecem et ignorantiae caecitatem improperans, et dicebat: Tu enim
quo merito? Noli me 0839C tangere. Cur inquit? An Judaeorum Deus tantum? nonne et gentium? (Rom. III,
29.) Et si mihi certe meritum deest, sed non illi miseratio. Nunquid
solummodo justus est? Est et misericors. Domine, veniant mihi
miserationes tuae et vivam; et rursum: Misericordiae tuae
multae, Domine; secundum judicium tuum vivifica me (Psal. CXVIII, 77,
156); quod nimirum temperatum, misericordia est. Quid faciet justus et
misericors Dominus, altera gloriante in lege, 1306 et
applaudente justitiam sibi, nec indigente misericordia, sed despiciente ipsam
quae indiget; altera e regione propria cognoscente delicta, confidente
indignitatem, renuente judicium, flagitante misericordiam? quid, inquam, faciet
judex, et ille 0839D judex, cui et judicare, et misereri sic
utrumque familiare est, ut neutrum altero familiarius? Quid sane possit
convenientius, quam ut pro suo quaeque accipiat voto, judicium illa, ista
misericordiam? Judaeus judicium quaerit, et habeat; gentes autem super
misericordia honorent Deum. Et est judicium, ut qui contemnunt Dei misericordem
justitiam, et suam volunt constituere (quae profecto non justificat, sed
accusat), eidem suae justitiae relinquantur, opprimendi magis quam
justificandi. 2. Est quippe ex lege, quae neminem unquam duxit
ad perfectum; est jugum, quod neque ipsi, neque patres eorum unquam portare
potuerunt. Sed Synagoga fortis est, non curat onus leve nec jugum suave. Sana
est, non est ei opus medicus, 0840A nec unctio Spiritus. Confidit
in lege, liberet eam si potest. Non autem data est lex quae possit vivificare,
iusuper et occidit: Littera enim occidit (II Cor.
III, 6). Propterea, inquit, dico
vobis: Moriemini in peccatis vestris (Joan. VIII, 24). Hoc
ergo judicium, o Synagoga, quod flagitas errori tuo. Caeca et contentiosa
desereris, donec plenitudo gentium (quas superba spernis, et invida repellis)
introeat, et agnoscat etiam ipsa ipsum qui notus est in Judaea Deus, quodque est
in Israel magnum nomen ejus. Hoc quippe in judicium venit Jesus in hunc mundum;
ut qui non vident, videant; et qui vident, caeci fiant (Joan. IX,
39). Ex parte tamen; quia non repellet Dominus plebem suam (Psal.
XCIII, 14), ex toto servans sibi ad semen apostolos et multitudinem
credentium, 0840B quorum erat cor unum et anima una. Sed nec
repellet in finem, reliquias salvaturus. Iterum enim suscipiet Israel puerum
suum; et recordabitur misericordiae suae (Luc. 1, 54), ut ne ibi
quidem judicium deserat comes misericordia, ubi nullum ipsa reperit locum.
Alioquin si pro meritis recepisset; judicium profecto sine misericordia ei qui
non facit misericordiam (Jac. II, 13). Habet quippe Judaea oleum
multum divinae notitiae, idque in se tanquam in vase clausum avara retinet.
Peto, et non miseretur, nec commodat. Sola Dei cultum, sola notitiam, sola vult
possidere magnum nomen ejus; nec zelat sibi, sed invidet mihi. 3. Ergo tu, Domine, judica judicium meum, et nomen tuum magnum
magnificetur adhuc, et oleum 0840C quod multum est, multiplicetur
magis. Crescat, ebulliat, effundatur, derivetur et in gentes, et sentiat omnis
caro salutare Dei. Quo pacto ut vult Judaeus ingratus, tota in barba Aaron
remaneat unctio salutaris? Non barbae, sed capitis est. Caput autem non barbae
solius, sed et totius est corporis. Capiat sane prima, non sola. Refundat et
inferioribus membris quod accepit ipsa desuper. Descendat, descendat et in ubera
Ecclesiae supernus liquor (avida quippe nimis hunc sibi exprimere de barba non
despicit); perfusaque rore gratiae, ut se non ingratam probet, dicat: Oleum effusum nomen tuum (Cant. I, 2). Sed
exuberet, quaeso, adhuc et perveniat usque in oram vestimenti, in me utique
omnium novissimo atque 0840D indignissimo, de vestimento tamen.
Nam et ego illud mihi de maternis uberibus, tanquam parvulus in Christo, jure
profecto pietatis efflagito. Quod si murmuret homo, cui de bonitate oculus
nequam est; Domine, responde pro me, de vultur tuo judicium meum prodeat, et non
de supercilio Israel. Imo responde pro te, et dic calumniatori: Tibi quippe
calumniatur, quod tribuas gratis; dic proinde illi: Volo et
huic novissimo dare similiter (Matth. XX, 14). Displicet
Pharisaeo. Quid mussitas? Jus meum, voluntas est judicis. Quid justius ad
meritum, quid ad praemium ditius? An non licet ei quod vult facere? Mihi quidem
misericordia, sed tibi minime injuria fit. Tolle quod tuum est, et vade. Si
decreverit salvare et me, quid tu perdis? 0841A 1307 4. Exaggera quantumvis merita, et
extolle sudores: melior est misericordia Domini super vitas (Psal. LXII,
4). Fateor, non sustinui pondus diei et aestus; sed jugum suave et onus
leve pro beneplacito patrisfamilias porto. Opus meum vix unius est horae; et si
plus [alias, pluris], prae amore non sentio. Judaeus
proprias exercitet vires; mihi probare libet, quae sit voluntas Domini bona, et
beneplacens, et perfecta. Ex ea sane operis ac temporis damna mihi resarcio.
Ille pacto conventionis, ego placito voluntatis innitor; credo, et non ad
insipientiam mihi: nam vita in voluntate ejus. Illa mihi reconciliat Patrem,
illa haereditatem restituit, etiam cumulatiori gratia; symphoniae, et cantus, et
epularum, ac totius exsultantis familiae celeberrima 0841B gaudia
suscitat mihi. Si indignatur frater meus senior ille, qui haedum comedere mavult
cum amicis suis foris, quam mecum in paterna domo vitulum saginatum,
respondebitur illi: Epulari et gaudere oportet, quia hic
filius meus mortuus fuerat, et revixit; perierat, et inventus est
(Luc. XV, 32). Adhuc Synagoga foris epulatur cum amicis suis
daemonibus, quibus satis placet, quod haedum peccati insipiens devorat
transglutiens, atque quodam modo occultans, et reponens sibi illud in ventre
socordiae et insipientiae suae, dum contemnens Dei justitiam, et suam volens
constituere, dicit se non habere peccatum, nec morte egere vituli saginati,
mundam siquidem justamque ex legis operibus se reputans. At vero Ecclesia,
scisso velo occidentis litterae in morte 0841C Verbi crucifixi,
audacter ad ejus penetralia praeeunte spiritu libertatis irrumpit, agnoscitur,
placet, sortitur aemulae locum, fit sponsa, fruitur praereptis amplexibus; et in
calore spiritus Christo Domino, cui confricatur, inhaerens, stillante ac
fundente undique suae oleum exsultationis, hoc illa prae participibus suis
excipiens, ait: Oleum effusum nomen tuum. Quid mirum si
ungitur, quae unctum amplectitur? 5. Ecclesia ergo recumbit
intus, sed Ecclesia interim perfectorum. Spes tamen est et nobis. Excubemus pro
foribus qui minus perfecti sumus, spe gaudentes. Sponsus et sponsa soli interim
intus sint, mutuis secretisque fruantur amplexibus, nullo strepitu carnalium
desideriorum, nullo corporeorum 0841D plantasmatum perturbante
tumultu. Turba vero adolescentularum, quae absque hujusmodi inquietudinibus
nondum esse possunt, foris exspectent; exspectentque secure, scientes ad se
illud spectare quod legunt: Adducentur regi virgines post eam,
proximae ejus afferentur tibi (Psal. XLIV, 15). Et ut quaeque
sciat cujus spiritus sit, virgines dico illas, quae ante Christo foederatae,
quam foedatae mundi complexibus, ipsi firmiter perseverant, cui se tanto
felicius quanto maturius devoverunt; proximas vero, quae pristinam suam
deformitatem, in qua mundo huic quandoque conformes, mundi principibus, id est
spiritibus spurcis, in omni carnali concupiscentia sese turpiter prostituerant,
tandem aliquando erubescentes et exeuntes, in novi 0842A hominis
formam, quanto serius tanto sincerius reformare festinant. Et hae et illae sane
proficiant, non deficiant neque fatigentur, etsi necdum plene in se sentiunt,
unde dicant et ipsae: Oleum effusum nomen tuum. Nec enim
audent adolescentulae per se facere verba sponso. Tamen si magistrae vestigiis
pressius inhaerere student, effusi olei saltem odore delectabuntur, et
incitabuntur etiam de odoris perceptione cupere et quaerere potiora. 6. Frequenter ego ipse, quod fateri non verecundor, maximeque in
initio conversionis meae, corde durus et frigidus, et quaerens quem vellet
diligere anima mea: nec enim adhuc diligere poterat quem nondum invenerat, aut
certe minus quam vellet diligebat, et ob hoc quaerebat ut magis diligeret; quem
0842B nequaquam quaereret, nisi jam aliquatenus dilexisset. Cum
ergo eum quaererem, in quo recalesceret atque requiesceret spiritus meus, utique
torpens et languens; nec ulla de parte occurreret qui 1308
succurreret, per quem videlicet bruma rigens [alias,
pruina rigens], quae sensus stringebat inter nos, dissolveretur, et vernalis
illa suavitas ac spiritualis amoenitas reverteretur: tunc magis ac magis
languebat, et taedebat, et dormitabat anima mea; prae taedio, tristis et pene
desperans, et mussitans secum illud: A facie frigoris hujus
quis sustinebit? (Psal. CXLVII, 17.) Cum subito forte ad
affatum, vel etiam aspectum cujuspiam spiritualis perfectique viri, interdum et
ad solam defuncti seu absentis memoriam, flabat spiritus, et fluebant aquae; et
erant 0842C mihi lacrymae illae panes die ac nocte. Quidnam
istud, nisi odor exhalantis unctionis, qua erat ille perfusus? Non enim unctio,
quae ad me nimirum nisi homine mediante non pertingebat. Et propter etsi
gaudebam de munere, confundebar tamen et humiliabar, quod sola ad me tenuis
exhalatio, et non pinguis aspersio pervenisset. Odoratu quippe delectatus, non
tactu, indignum me proinde cognoscebam, cui per seipsum dulcesceret Deus. Et
nunc idipsum si accidat, avidus quidem suscipio munus indultum, gratumque habeo;
sed dolens doleo per meipsum non meruisse, atque, ut dicitur, de manu in manum
minime accepisse, cum obnixe id peterem. Pudet nimirum magis ad hominis, quam ad
0842D Dei moveri memoriam. Et tunc cum gemitu clamo: Quando veniam, et apparebo ante faciem Dei? (Psal. XLI,
3.) Existimo et aliquos vestrum idem esse expertos, et experiri interdum
adhuc. Qua in re quid sentiendum, nisi quod nostra aut superbia convincitur, aut
humilitas custoditur, aut fraterna charitas nutritur, aut desiderium excitatur?
Unus idemque cibus et aegrotis est medicina, et aegrotativis dieta: porro et
debiles confortat, et delectat valentes. Unus idemque cibus et languorem sanat,
et servat sanitatem; et corpus nutrit, et palato sapit. 7. Sed
redeamus ad verba sponsae, et sic curemus audire quae ait, ut studeamus et
sapere quod sapit. Sponsa, ut dixi, Ecclesia est. Ipsa est cui plus dimissum
est, et quae plus diligit. Quod aemula 0843A improperat ei ad
convicium, hoc sibi ipsa inflectit ad commodum. Inde mansuetior ad correptionem,
inde patientior ad laborem; inde ardentior ad amorem, inde sagacior ad cautelam;
inde humilior pro conscientia, inde acceptior pro verecundia; inde ad obediendum
paratior, inde ad gratiarum actionem devotior ac sollicitior. Denique illa, ut
dictum est, murmurante et memorante merita sua, et labores, et pondus diei et
aestus, Ecclesia beneficium recolit dicens: Oleum effusum
nomen tuum. 8. Hoc plane testimonium Israel ad confitendum
nomini Domini; non tamen Israel secundum carnem, sed ejus qui secundum spiritum
est. Nam hoc ille quo pacto dicat? Non quod non habeat oleum, sed non habet
effusum. Habet, sed reconditum; habet 0843B in codicibus, sed non
in cordibus. Foris haeret in littera; contrectat manibus vas plenum, sed et
clausum nec aperit ut ungatur. Intus, intus est unctio spiritus; aperi et
ungere, et jam non eris domus exasperans. Quid facit oleum in vasis, si non
sentias et in membris? Quid tibi prodest pium Salvatoris nomen lectitare in
libris, nec habere pietatem in moribus? Oleum est; effunde, et senties virtutem
ejus, quae triplex est. Sed Judaeus ista fastidit; vos, audite. Volo dicere cur
nomen sponsi oleo comparetur, quod nondum dixeram. Et tres hujus rei occurrunt
causae. At quoniam pluribus vocabulis appellatur, eo quod nullum quo proprie
dicatur invenitur (ineffabilis quippe est); prius nobis invocandus est Spiritus
sanctus, ut de multis unum, 0843C quod vult hoc loco intelligi
(quoniam scripto designare non placuit), per se nobis aperire dignetur. Sed hoc
quoque alias. Nam etsi in promptu nunc essent omnia, et neque vos onerati, nec
ego fatigatus essem, hora tamen finem indicit. Tenete in quo attentos vos
reddidi, ut non sit cras necesse repetere. Hoc incumbit, hoc in manibus est,
docere scilicet, cur nomen sponsi oleo comparetur; et quod de nominibus. Et
quoniam non possum 1309 ego a me dicere quidquam, indicta
oratio est, ut nobis sponsus ipse revelet per Spiritum suum Jesus Christus
Dominus noster, cui est honor et gloria in saecula saeculorum.
Amen. SERMO XV. Qualiter nomen Jesus est medicina salubris fidelibus Christianis
in omnibus adversis.0843D 1. Benignus
est Spiritus sapientiae (Sap. I, 6), et non consuevit esse
difficilis se invocantibus, qui saepe et antequam invocetur, dicit: Ecce adsum (Isai. LXV, 24). Audite jam quod
orantibus vobis per me indicare dignatur de eo, quod heri ad hoc ipsum
distulimus, et orationum vestrarum fructum tempestivum percipite. En ostendo
nomen, quod oleo merito comparatur; et quo merito, dicam. Multa quidem Sponsi
vocabula sparsa per omnem divinam paginam legitis, sed in duo ea vobis universa
complectar. Nullum, ut arbitror, reperietis, 0844A quod non aut
pietatis gratiam, aut potentiam majestatis sonet. Spiritus ita dicit etiam per
sibi familiarius organum: Duo haec audivi: quia potestas Dei
est, et tibi, Domine, misericordia (Psal. LXI, 12, 13). Ergo
secundum majestatem: Sanctum et terribile nomen ejus
(Psal. CX, 9); secundum pietatem: Non est nomen
aliud sub coelo datum hominibus, in quo oporteat nos salvos fieri
(Act. IV, 12). Sed exemplis magis perspicuum fiet. Hoc est, inquit, nomen quod vocabunt eum,
Dominus, justus noster (Jerem. XXIII, 6). Nomen potentiae est.
Item: Et vocabitur nomen ejus Emmanuel (Isai. VII,
14); pietatem insinuat. Item ipse de se: Vos vocatis
me, ait, Magister et Domine (Joan. XIII,
13). Primum gratiae est, secundum majestatis. Non 0844B enim minus pium est docere animum scientiam, quam praebere escam
corpori. Rursum propheta: Vocabitur, inquit, nomen ejus Admirabilis, consiliarius, Deus fortis, pater futuri
saeculi, princeps pacis (Isai. IX, 6). Primum, tertium,
quartum, majestatem sonant; reliqua, pietatem. Quod horum ergo effunditur?
Profecto majestatis ac potentiae nomen, in id quod est pietatis et gratiae,
quodam modo transfunditur, ipsumque effunditur abunde per Jesum Christum
Salvatorem nostrum. Nomen, verbi causa, quod Deus est,
nonne in id quod est nobiscum Deus (Matth. I,
23), hoc est in Emmanuel, liquescit et deficit?
Sic Admirabilis, in id quod est consiliarius; sic Deus et fortis, in ea quae sunt pater futuri
saeculi et princeps pacis; et Dominus justus noster, in misericors
0844C et miserator Dominus (Psal.
CX, 4). Non dico novum quid: quondam quoque nihilominus Abram in Abraham,
et Sarai in Saram effusa sunt (Gen. XVII, 5, 15); et jam tunc
salutiferae effusionis celebratum praefiguratumque mysterium recordamur. 2. Ubi jam illud, quod apud antiquos tam terribiliter, quam
frequenter intonare solebat: Ego Dominus, ego Dominus?
(Exod. XX, 2.) Mihi dictatur oratio cujus principium, nomine dulce
paterno, sequentium obtinendarum petitionum praebet fiduciam. Servi nominantur
amici (Joan. XV, 14, 15), et resurrectio non saltem discipulis, sed
fratribus nuntiatur (Matth. XXVIII, 10). Nec miror, si cum venit
plenitudo temporis, facta est effusio nominis; Deo quippe quod per Joelem
promiserat adimplente, 0844D et effundente de Spiritu suo super
omnem carnem (Joel. II, 28); cum tale aliquid et apud Hebraeos olim
contigisse legam. Credo vos praevolare, et scire jam quid dicere velim. Quale
erat, inquam, quod sciscitanti Moysi primo responsum est: Ego
sum qui sum? et: Qui est, misit me ad vos?
(Exod, III, 14.) Nescio an vel ipse Moyses caperet sic, si non
videlicet effunderetur. Sed fusum est, et captum est; nec modo fusum, sed et
effusum: nam infusum jam erat. Jam coeli habebant illud, jam angelis innotuerat.
Est autem foris missum; et quod angelis ita erat infusum ut esset et privatum,
effusum et in homines est, ita ut jam tunc merito clamaretur de terra: 0845A Oleum effusum nomen tuum (Cant. I,
2): si non ingratae plebis exosa pervicacia obstitisset. Ait enim: Ego sum Deus Abraham, et Deus Isaac, et Deus Jacob
(Exod. III, 6, 15). 3. Currite, gentes; ad manum
est salus, effusum est nomen, quod quicunque invocaverit, salvus erit. 1310 Angelorum Deus, etiam hominum Deum se nominat. Oleum misit
in Jacob, et cecidit in Israel. Dicite fratribus vestris: Date
nobis de oleo vestro (Matth. XXV, 8). Si nolunt, rogate
Dominum olei, ut mittat et vobis. Dicite: Aufer opprobrium
nostrum (Isai. IV, 1). Ne, quaeso, insultet malevolus dilectae
tuae, quam a finibus terrae evocare placuit tibi, tanto utique dignantius,
quanto minus dignam. Decetne, obsecro, ut benigni patrisfamilias invitatos
servus 0845B nequam excludat? Ego sum,
ais, Deus Abraham, et Deus Isaac, et Deus Jacob. Et non
amplius? Effunde, effunde; aperi manum tuam adhuc, et imple omne animal
benedictione. Veniant ab oriente et occidente, et recumbant cum Abraham, Isaac
et Jacob in regno coelorum (Matth. VIII, 11). Veniant, veniant
tribus, tribus Domini; testimonium Israel ad confitendum nomini Domini
(Psal. CXXI, 4). Veniant et recumbant, epulentur et delectentur in
laetitia, et unus ubique resonet in voce exsultationis et confessionis sonus
epulantis (Psal. XLI, 5); Oleum effusum nomen
tuum. Unum scio, si Philippum et Andream habuerimus ostiarios, repulsam
omnino non patimur quicunque oleum petimus, quicunque volumus Jesum videre.
Incunctanter Philippus dicet Andreae; Andreas 0845C autem et
Philippus dicent Jesu. Jesus autem quid? Profecto quod Jesus. Nisi granum frumenti cadens in terram mortuum fuerit, ipsum solum
manet; si autem mortuum fuerit, multum fructum affert (Joan. XII,
22-25). Moriatur igitur granum, et surgat gentium seges. Oportet pati
Christum, et resurgere a mortuis, et praedicari in nomine ejus poenitentiam et
remissionem peccatorum, non solum in Judaeam, sed etiam in omnes gentes;
quatenus ab uno nomine, quod est Christus, millia millium credentium Christiani
dicantur, et dicant: Oleum effusum nomen tuum. 4. Agnosco enim nomen, quod in Isaia legi: Servos
suos, inquit, vocabit nomine alio, in quo qui benedictus
0845D est super terram, benedicetur in Domino, amen
(Isai. LXV, 15, 16). O nomen benedictum! O oleum usquequaque
effusum! Quousque? De coelo in Judaeam, et inde in omnem terram excurrit; et de
toto orbe clamat Ecclesia: Oleum effusum nomen tuum.
Effusum plane, quod non solum coelos terrasque perfudit, sed aspersit et
inferos, adeo ut in nomine Jesu omne genu flectatur, coelestium, terrestrium et
infernorum, et omnis lingua confiteatur (Philipp. II, 10, 11), et
dicat: Oleum effusum nomen tuum. Ecce Christus, ecce
Jesus, utrumque infusum angelis, utrumque effusum in homines, et illos homines
qui computruerant tanquam jumenta in stercore suo, homines et jumenta salvans,
quemadmodum multiplicavit misericordiam suam Deus. Quam charum, 0846A quam vile! vile, sed salubre. Si vile non esset, non mihi
effunderetur; si salubre non esset, non me lucraretur. Particeps nominis sum,
sum et haereditatis, Christianus sum; frater Christi sum. Si sum quod dicor,
haeres sum Dei, cohaeres autem Christi (Rom. VIII, 17). Et quid
mirum, si sponsi effusum est nomen, cum ipse quoque effusus sit? Nam semetipsum
exinanivit, formam servi accipiens (Philipp. II, 7). Denique ait:
Sicut aqua effusus sum (Psal. XXI, 15).
Effusa est plenitudo Divinitatis, habitans super terram corporaliter, ut de illa
plenitudine omnes, qui corpus mortis gestamus, caperemus, ac vitali odore
repleti diceremus: Oleum effusum nomen tuum. En quod
nomen effusum, et qualiter, et quatenus. 0846B Cur vero oleum? Nam hoc nondum dixi. In sermone superiore dicere
coeperam; sed intervenit subito aliud quod praedicandum videbatur. Quanquam
intermiserim ultra quam credidi: quod non aliud esse reor, nisi quod fortis
mulier Sapientia misit manum ad collum, et digiti ejus apprehenderunt fusum.
Novit enim modicam lanam vel linum in longum producere filum, atque in telae
extendere latitudinem, et sic omnes domesticos suos vestire duplicibus
(Prov. XXXI, 19, 21). Est procul dubio inter oleum et nomen sponsi
similitudo; nec otiose Spiritus sanctus alterutrum comparavit. Ego autem dico in
triplici quadam qualitate olei, quod lucet, pascit et ungit, si vos melius non
habetis. Fovet ignem, nutrit carnem, lenit dolorem; lux, cibus, 0846C 1311 medicina. Vide idem nunc et de sponsi
nomine. Lucet praedicatum, pascit recogitatum, invocatum lenit et ungit. Et
percurramus singula. 6. Unde putas in toto orbe tanta, et tam
subita fidei lux, nisi de praedicato Jesu? Nonne in hujus nominis luce Deus nos
vocavit in admirabile lumen suum, quibus illuminatis, et in lumine isto
videntibus lumen, dicat merito Paulus: Fuistis aliquando
tenebrae, nunc autem lux in Domino? (Ephes. V, 8.) Hoc denique
nomen coram regibus, et gentibus, et filiis Israel portare jussus est idem
apostolus (Act. IX, 15); et portabat nomen tanquam lumen, et
illuminabat patriam, et clamabat ubique: Nox praecessit, 0846D dies autem appropinquavit. Abjiciamus ergo opera tenebrarum, et
induamur arma lucis: sicut in die honeste ambulemus (Rom. XIII, 12,
13). Et monstrabat omnibus lucernam super candelabrum, annuntians in omni
loco Jesum, et hunc crucifixum. Quomodo lux ista insplenduit ac perstrinxit
cunctorum intuentium oculos, quando de ore Petri, tanquam fulgur, egrediens,
claudi unius corporales plantas solidavit et bases, multosque spiritualiter
caecos illuminavit? Nunquid non ignem sparsit, cum ait: In
nomine Jesu Christi Nazareni surge et ambula? (Act. III, 6.)
Nec tantum lux est nomen Jesu, sed est et cibus. An non toties confortaris,
quoties recordaris? Quid aeque mentem cogitantis impinguat? quid ita exercitatos
reparat sensus, virtutes roborat, vegetat 0847A mores bonos atque
honestos, castas fovet affectiones? Aridus est omnis animae cibus, si non oleo
isto infunditur; insipidus est, si non hoc sale conditur. Si scribas, non sapit
mihi nisi legero ibi Jesum. Si disputes aut conferas, non sapit mihi, nisi
sonuerit ibi Jesus. Jesus mel in ore, in aure melos, in
corde jubilus. Sed est et medicina. Tristatur aliquis vestrum? Veniat in cor
Jesus, et inde saliat in os; et ecce ad exortum nominis lumen, nubilum omne
diffugit, redit serenum. Labitur quis in crimen, currit insuper ad laqueum
mortis desperando? Nonne si invocet nomen vitae, confestim respirabit ad vitam?
Cui aliquando stetit ante faciem salutaris nominis duritia, ut assolet, cordis,
ignaviae torpor, rancor animi, languor acediae? cui fons forte siccatus
lacrymarum, 0847B invocato Jesu, non continuo erupit uberior,
fluxit suavior? Cui, in periculis palpitanti et trepidanti, invocatum virtutis
nomen non statim fiduciam praestitit, depulit metum? Cui, quaeso, in dubiis
aestuanti et fluctuanti, non subito ad invocationem clari nominis emicuit
certitudo? Cui in adversis diffidenti, jamjamque deficienti, si nomen adjutorii
sonuit, defuit fortitudo? Nimirum morbi et languores animae isti sunt, illud
medicina. Denique et probare licet: Invoca me, inquit,
in die tribulationis; eruam te, et honorificabis me
(Psal. XLIX, 15). Nihil ita irae impetum cohibet, superbiae tumorem
sedat, sanat livoris vulnus, restringit luxuriae fluxum, exstinguit libidinis
flammam, sitim temperat avaritiae, 0847C ac totius indecoris
fugat pruriginem. Siquidem cum nomino Jesum, hominem mihi propono mitem et
humilem corde, benignum, sobrium, castum, misericordem et omni denique honestate
ac sanctitate conspicuum, eumdemque ipsum Deum omnipotentem, qui suo me et
exemplo sanet, et roboret adjutorio. Haec omnia simul mihi sonant, cum
insonuerit Jesus. Sumo itaque mihi exempla de homine, et auxilium a potente;
illa tanquam pigmentarias species, hoc tanquam unde acuam eas: et facio
confectionem, cui similem medicorum nemo facere possit. 7. Hoc
tibi electuarium habes, o anima mea, reconditum in vasculo vocabuli hujus, quod
est Jesus, salutiferum certe, quodque nulli unquam 0847D pesti
tuae inveniatur inefficax. Semper tibi in sinu sit, semper in manu, quo tui
omnes in Jesum et sensus dirigantur et actus. Denique et invitaris: Pone me, inquit, signaculum in corde tuo,
signaculum in brachio tuo (Cant. VIII, 6). Sed hoc 1312 alias. Nunc vero habes unde et brachio medearis, et cordi.
Habes, inquam, in nomine Jesu, unde actus tuos vel pravos corrigas, vel minus
perfectos adimpleas; itemque unde tuos sensus aut serves, ne corrumpantur; aut,
si corrumpantur, sanes. 8. Habuit et Judaea quosdam Jesus,
quorum vacuis 0848A gloriatur vocabulis. Illa enim nec lucent,
nec pascunt, nec medentur. Idcirco Synagoga in tenebris est usque adhuc, fame et
infirmitate laborans; et non sanabitur nec satiabitur, quousque sciat meum Jesum
dominari Jacob et finium terrae, et convertatur ad vesperam, et famen patiatur
ut canes, et circumeat civitatem (Psal. LVIII, 14, 7). Et illi
quidem praemissi sunt, tanquam baculus ad mortuum Prophetam praeveniens, et sua
interpretari nomina nequiverunt; vacua quippe erant. Superpositus mortuo baculus
est, et non erat vox neque sensus, quoniam baculus erat. Descendit qui baculum
misit (IV Reg. IV, 29-35): et mox salvum fecit populum suum a
peccatis eorum, probans se esse quod dicebatur: Quis est hic,
qui etiam peccata 0848B dimittit (Luc. VII,
49). Nimirum qui dicit: Salus populi ego sum
(Psal. XXXIV, 3). Jam vox, jam sensus est; et patet eum non inane
portare nomen instar priorum. Sentitur infusa salus, et beneficium non tacetur.
Intus sensus, foris vox. Compungor, et confiteor, et confessio vitam indicat:
A mortuo enim tanquam qui non est, perit confessio
(Eccli. XVII, 26). Ecce vita, ecce sensus. Suscitatus perfecte sum,
integra est resurrectio. An aliud mors corporis est, nisi cum sensu privatur et
vita? Peccatum, quod mors animae est, nec compunctionis mihi sensum, nec
confessionis reliquerat vocem, et eram mortuus. Venit is qui peccata dimittit,
et utrumque restituit, et dicit animae meae: Salus tua ego
sum. Quid mirum si cedit mors, ubi vita descendit? 0848C Jam
corde creditur ad justitiam, et ore confessio fit ad salutem (Rom. X,
10). Jam oscitat puer, et oscitat septies (IV Reg. IV, 35),
et dicit: Septies in die laudem dixi tibi (Psal.
CXVIII, 164), Domine. Videte hunc septenarium. Sacer numerus est; non
vacat. Sed melius hoc alii servamus sermoni, quo famelici et non fastidiosi ad
tam bonas epulas accedamus, invitante nos sponso Ecclesiae Domino nostro Jesu
Christo, qui est super omnia Deus benedictus in saecula. Amen SERMO XVI. De cordis
contritione, et de tribus speciebus verae confessionis.1. Quid sibi ergo vult septenarius iste? Nescio 0848D enim an ita simplex quispiam in nobis sit, qui otiosas esse has
vices, et numerum hunc putet fortuitum. Ego nec illud vacare reor, quod propheta
incumbens super mortuum, ad mensuram puerilis corporis sese contraxit, os suum
ori illius conjunxit, oculisque oculos, et manibus manus (IV Reg.
XXXIV). Spiritus sanctus sic omnia fieri, et sic scribi fecit, ad
eruditionem procul dubio illorum spirituum, quos corrupti corporis circumvenit
infida societas, ac stulta mundi sapientia desipere docuit. Corpus quippe quod
corrumpitur, aggravat animam; et deprimit terrena inhabitatio sensum multa
cogitantem 0849A (Sap. IX, 15). Propterea nemo
miretur aut moleste accipiat, si in his scrutandis, tanquam quibusdam Spiritus
sancti apothecis, curiosus existo, cum sciam quia sic vivitur, et in talibus
vita spiritus mei. Dico tamen his qui praevolantes ingenio, in omni sermone ante
pene flagitant finem, quam principium teneant, debitorem me etiam tardioribus
esse, et maxime; sed nec studium tam esse mihi ut exponam verba, quam ut imbuam
corda. Et haurire, et propinare me oportet: quod non fit celeriter percurrendo,
sed tractando diligenter, et exhortando frequenter. Quanquam et praeter spem
quoque meam diu nos discussio detinuit sacramentorum. Putavi, fateor, unum ad
hoc sermonem sufficere, silvamque istam umbrosam, latebrosamque 0849B allegoriarum pertransire 1313 nos cito, et ad
planitiem moralium sensuum itinere diei quasi unius pervenire: sed secus
contigit. Biduum quippe jam in eo expendimus, et adhuc restat via. Ictus oculi
eminus summitates ramorum et montium cacumina pervolabat; sed vallium
subterjacens vastitas, et densitas dumetorum frustrabatur obtutus. Nunquid,
verbi gratia, Elisaei miraculum praevidere valebam, quia nobis videlicet de
gentium vocatione et repulsione Judaeorum disserentibus, ita de subito in medium
prosiliret? Et nunc quandoquidem incidimus, non pigeat nos paululum immorari,
consequenter ad id quod intermittimus, postea reversuros, siquidem animarum
cibus nihilominus est iste. Canibus quoque ac venatoribus plerumque contingit
0849C a bestia, quam agressi erant, desistere; et sequi aliam,
quae inopinantibus forte occurrerit. 2. Non parvulum fiduciae
robur praestat mihi, quod magnus ille vir propheta, potens in opere et sermone,
de excelso monte coelorum descendens, visitare dignatus est me, cum sim cinis et
pulvis; misereri mortuo, inclinare se jacenti, contrahi et coaequari parvo,
caeco partiri lumen oculorum suorum, et os mutum oris proprii osculo solvere,
debilesque manus suarum roborare contactu. Suaviter rumino ista, et replentur
viscera mea, et interiora mea saginantur, et omnia ossa mea germinant laudem.
Hoc semel contulit universitati; hoc quotidie singuli in nobis actitari
sentimus, et 0849D cordi scilicet tribui intelligentiae lumen, et
ori aedificationis verbum, et manibus opus justitiae. Dat sentire fideliter, dat
proferre utiliter, dat efficaciter adimplere. Et est funiculus triplex, qui
difficile rumpitur, ad extrahendas animas de carcere diaboli, et trahendas post
se ad regna coelestia, si recte sentias, si digne proloquaris, si vivendo
confirmes. Oculis suis tetigit meos, interioris hominis frontem claris
luminaribus ornans, fide et intellectu. Ori meo junxit suum, et mortuo signum
pacis impressit; quoniam cum adhuc peccatores essemus, reconciliavit nos Deo,
justitiae mortuos. Os ori applicuit, iterato inspirans in faciem meam spiraculum
vitae, sed sanctioris quam primo. Nam primo quidem in 0850A animam viventem creavit me; secundo in spiritum vivificantem
reformavit me. Manus suas meis superposuit, exemplum praebens bonorum operum,
formam obedientiae. Aut certe manus suas misit ad fortia, ut doceret manus meas
ad praelium, et digitos meos ad bellum. 3. Et oscitavit, inquit, puer septies
(IV Reg. IV, 35). Sufficiebat ad gloriam manifestandi miraculi
oscitasse semel; sed multiplicitas et insignis numerus mysterii admonent. Si
illud ingens universi humani generis primum quidem exanime corpus attendas,
vides ubique Ecclesiam, ex quo vitam propheta incumbente recepit, quasi septies
oscitare; quia septies in die laudem dicere consuevit. Si te ipsum advertas, in
hoc te noveris vita vivere spirituali, 0850B ac mysticum hunc
implere numerum, si sensualitatis tuae quinarium charitatis binario subjicis,
exhibesque, juxta Apostolum, membra tua servire justitiae in sanctificationem,
quae prius exhibuisti servire iniquitati ad iniquitatem (Rom. VI,
19); aut certe si eumdem quinarium proximorum saluti impertiens, ad
perficiendum septenarium duo haec adjicias, misericordiam scilicet et judicium
cantare Deo. 4. Habeo et alias septem oscitationes, septem
videlicet experimenta, sine quibus vera et certa salus redivivi spiritus minime
constat: quatuor ad sensum compunctionis, tria ad confessionis sonum
pertinentia. Si vivis, si vox, si sensus est, tu quoque eadem in te recognoscis.
Porro sensum ex integro 0850C recuperasse te scias, si tuam
conscientiam quadruplici sentis compunctione morderi; pudore gemino, et gemino
metu: nam vitam ad perficiendum septenarium triplex confessionis species
attestatur, de quibus postea videbitur. Nonne et sanctus Jeremias in suo planctu
observat hunc numerum? Et tu igitur in tua pro te lamentatione formam habens
propheticam, Deum cogita 1314 factorem tuum, cogita et
benefactorem, cogita patrem, cogita Dominum. Ad omnia reus es; plange per
singula. Ad primum et ultimum respondeat timor tuus, ad duo media pudor. Pater
sane non metuitur, cum pater sit. Patris enim est misereri semper et parcere. Et
si percutit, virga non baculo percutit; et cum percusserit, sanat. Paterna vox
est: Percutiam et ego sanabo 0850D (Deut. XXXII, 39). Non est proinde quod a patre
formides, qui etsi quandoque feriat ut emendet, nunquam tamen ut vindicet. At
vero cogitantem quod patrem offenderim, est certe quod pudeat, etsi non quod
terreat. Voluntarie genuit me verbo veritatis, non stimulo carnalis cupiditatis
excussit, quemadmodum genitor carnis meae. Deinde etiam non pepercit. Unigenito
pro sic genito. Ita ipse quidem patrem se exibuit mihi, sed non ego me illi
vicissim filium. Quanam fronte attollo jam oculos ad vultum patris tam boni, tam
malus filius? Pudet indigna gessisse genere meo, pudet tanto patre vixisse
degenerem. Exitus aquarum deducite, oculi mei; operiat confusio faciem meam,
vultum meum 0851A pudor suffundat, occupetque caligo. Deficiat in
dolore vita mea, et anni mei in gemitibus. Proh pudor! quem fructum habui in
quibus nunc erubesco? Si in carne seminavi, de carne non metam nisi corruptionem
(Galat. VI, 8); si in mundo, et ipse transit, et concupiscentia
ejus (I Joan. II, 17). Quid? caduca, vana, et prope nulla, et
quorum finis mors est, infelix et insanus praeferre non erubui aeterni Patris
amori et honori. Confundor, confundor audire: Si ego pater,
ubi est honor meus? (Malach. I, 6.) 5. Sed et
si Pater non esset, obrueret me beneficiis. Instaurat adversum me testes, ut
alia innumera taceam, hujus corporis victum, et usum temporis hujus, et super
omnia sanguinem dilecti Filii 0851B clamantem de terra. Pudet
ingratitudinis, quanquam ad confusionis cumulum, arguar etiam reddidisse mala
pro bonis, et odium pro dilectione. Minime quidem mihi a benefactore, sicut nec
a patre timendum. Verus quippe beneficus est, dans affluenter, et non
improperans (Jac. I, 5). Non improperat dona, quia dona sunt; et
beneficia sua mihi dedit, non vendidit. Denique sine poenitentia sunt dona ejus.
At quanto de illo benignius, tanto de me indignius sentire cogor. Erubesce, et
dole nihilominus, anima mea; quoniam etsi illum non repetere et non improperare
decet, nos tamen ommino dedecet ingratos immemoresque exstitisse. Heu! quid vel
nunc tandem retribuam Domino pro omnibus quae retribuit mihi? 0851C 6. Quod si segnior forte suas partes minus
exsequitur pudor, timor sane excitetur in adjutorium. Excitetur, ut excitet.
Sepone parum pia vocabula benefactoris et patris, atque ad austeriora
convertere. Nempe qui legitur: Pater misericordiarum, et Deus
totius consolationis (II Cor. I, 3); legitur nihilominus: Deus ultionum Dominus (Psal. XCIII, 1); legitur;
Deus judex justus et fortis (Psal. VII, 12);
legitur: Terribilis in consiliis super filios hominum
(Psal. LXV, 5); legitur: Deus zelans
(Exod. XX, 5). Quod pater est, quod beneficus est, tibi est; quod
Dominus ac creator, sibi; etenim propter semetipsum fecit
omnia, Scriptura teste (Prov. XVI, 4). Qui ergo quod tuum est
tibi defendit ac servat; putas, et pro se aliquando non zelabit? putas, sui non
requiret 0851D principatus honorem? Propter hoc irritavit impius Deum, quia dixit in corde
suo: Non requiret (Psal. IX, 13). Et quid est in corde suo
dicere: Non requiret, nisi non metuere quod requirat? Sed
requiret usque ad novissimum quadrantem: requiret et retribuet abundanter
facientibus superbiam (Psal. XXX, 24). Requiret a redempto
servitium, honorem et gloriam ab eo quem plasmavit. 7. Esto
quod dissimulet pater, ignoscat beneficus; sed non Dominus et Creator; et qui
parcit filio, non parcet figmento, non parcet servo nequam, Pensa cujus sit
formidinis et horroris, tuum atque omnium contempsisse factorem, offendisse
Dominum majestatis. Majestatis est timeri, Domini est timeri, 0852A et maxime hujus majestatis, hujusque Domini. Nam si reum regiae
majestatis, quamvis humanae, humanis legibus plecti 1315
capite sancitum sit; quis finis contemnentium divinam omnipotentiam erit? Tangit
montes, et fumigant (Psal. CXLIII, 5); et tam tremendam majestatem
audet irritare vilis pulvisculus, uno levi flatu mox dispergendus, et minime
recolligendus? Ille, ille timendus est, qui postquam occiderit corpus,
potestatem habet mittere et in gehennam (Luc. XII, 5). Paveo
gehennam, paveo judicis vultum, ipsis quoque tremendum angelicis potestatibus.
Contremisco ab ira potentis, a facie furoris ejus, a fragore ruentis mundi, a
conflagratione elementorum, a tempestate valida, a voce archangeli, et a verbo
aspero. Contremisco a dentibus bestiae 0852B infernalis, a ventre
inferi, a rugientibus praeparatis ad escam. Horreo vermem rodentem, et ignem
torrentem, fumum, et vaporem, et sulphur, et spiritum procellarum; horreo
tenebras exteriores. Quis dabit capiti meo aquam, et oculis meis fontem
lacrymarum (Jerem. IX, 1), ut praeveniam fletibus fletum, et
stridorem dentium, et manuum pedumque dura vincula, et pondus catenarum
prementium, stringentium, urentium, nec consumentium? Heu me, mater mea! utquid
me genuisti filium doloris, filium amaritudinis, indignationis et plorationis
aeternae? Cur exceptus genibus, cur lactarus uberibus, natus in combustionem, et
cibus ignis? 8. Qui sic afficitur, sensum procul dubio
recuperavit, et in duplici metu isto, itemque pudore illo 0852C aeque duplici habet oscitationes quatuor. Tres quae restant ex
voce confessionis adjiciet, et nequaquam dicetur jam de eo, quod non sit vox
neque sensus, si tamen de corde humili, simplici, fidelique processerit illa
confessio. Omne ergo quod remordet conscientiam, confitere humiliter, pure,
fideliter; et has vices implesti. Sunt qui gloriantur cum male
fecerint, et exsultant in rebus pessimis (Prov. II, 14); quos
notans propheta: Peccata sua, inquit, praedicaverunt sicut Sodoma (Isai. III, 9).
Verum hos ab hac disputatione, tanquam saeculares amoveo: nam quid ad nos de his
qui foris sunt? 9. Quanquam et de his, qui religiose vestiti,
et religionem professi sunt, nonnunquam audivimus aliquos reminisci et jactitare
impudentissime mala 0852D sua praeterita; quae, verbi gratia,
aliquando vel fortiter gladiatorio, vel argute litteratorio gessere conflictu,
seu aliud quid secundum mundi quidem vanitatem favorabile, secundum animae vero
salutem nocivum. perniciosum, damnosum. Saecularis adhuc animi indicium est hoc;
et humilis habitus qui gestatur a talibus, non sanctae novitatis est meritum,
sed priscae vetustatis operculum. Nonnulli talia, quasi dolendo et poenitendo
rememorant; sed gloriam intentione captantes, commissa sua non diluunt, sed
seipsos illudunt: nam Deus non irridetur (Galat. VI, 7). Veterem
hominem non exuerunt, sed novo palliant. Non proditur aut projicitur vetus
fermentum illa confessione; sed statuitur, 0853A secundum illud:
Inveteraverunt ossa mea, dum clamarem tota die
(Psal. XXXI, 3). Pudet reminisci quorumdam tantam proterviam, ut
non pudeat eos cum exsultatione lugenda jactitare, quod et post susceptum
sanctum habitum callide quempiam supplantaverint, et circumvenerint in negotio
fratrem; aut quod talionem pro convicio vel maledicto, id est malum pro malo;
aut maledictum pro maledicto audacter reddiderint. 10. Sed est
confessio eo periculosius noxia, quo subtilius vana, cum ipsa etiam inhonesta et
turpia de nobis detegere non veremur, non quia humiles sumus, sed ut esse
putemur. Appetere autem de humilitate laudem, humilitatis est, non virtus, sed
subversio. Verus humilis vilis vult reputari, non humilis praedicari. 0853B Gaudet contemptu sui. hoc solo sane superbus, quod laudes
contemnit. Quid perversius, quidve indignius, quam ut humilitatis custos
confessio superbiae militet, et inde velis videri melior, unde videris deterior?
Mirabile jactantiae genus, ut non possis putari sanctus, si non appareas
sceleratus. At talis confessio speciem habens humilitatis, non virtutem, non
solum veniam non meretur, 1316 sed et provocat iram. Nunquid
profuit Saul, quod se ad increpationem Samuelis peccasse confessus est? (I
Reg. XV, 30.) Culpabilis procul dubio fuit illa confessio, quae culpam
non diluit. Quando enim humilem contemneret confessionem humilitatis magister,
et cui humilibus dare gratiam certe ingenitum est? Omnino non poterat non
placari, si quae in ore 0853C sonuit, in corde radiasset
humilitas. Ecce cur humilem esse debere confessionem dixi. 11.
Oportet autem esse et simplicem. Non intentionem (forte quia latet homines)
excusare delectet, si sit rea; nec levigare culpam, quae gravis est; nec alieno
adumbrare suasu, cum invitum nemo coegerit. Primum illud non confessio est, sed
defensio; nec placat, sed provocat. Sequens monstrat ingratitudinem; et quo
minor reputatur culpa, eo minuitur et gloria indultoris. Sed enim minus libenter
beneficium datur, quod minus grate minusve necessarie provenire sentitur. Veniam
proinde sibi abjudicat, qui munus largitoris attenuat: quod quidem omnis qui
reatum suum verbis alleviare 0853D conatur, facit. Jam a postremo
primi hominis dehortetur exemplum, nec culpam siquidem diffitentis, nec tamen
consequentis veniam non dubium quin ob reatus mulieris admistionem (Gen.
III, 2). Genus excusationis est, cum argueris tu, alium incusare. Porro
excusare te velle quando corriperis, quam sit non modo minime fructuosum, sed et
perniciosum, sanctum David interroga. Verba nempe malitiae, excusationes in peccatis appellat, ne in ea
declinet cor suum rogans et supplicans (Psal. CXL, 4). Merito
quidem. In animam etenim suam peccat qui se excusat, repellens proinde a se
indulgentiae medicinam, et sic vitam sibi proprio ore intercludens. Et quaenam
major malitia, quam propriam armari in salutem, et linguae tuae temetipsum
mucrone 0854A confodere? Denique qui sibi nequam, cui est bonus?
(Eccli. XIV, 5.) 12. Sit autem et fidelis
confessio, ut confitearis in spe, de indulgentia penitus non diflidens, ne tuo
te ore non tam justifices, quam condemnes. Judas certe proditor Domini, et Cain
fratricida confessi sunt, et diffisi sunt: alter: Peccavi, inquit, tradens sanguinem
justum (Matth. XXVII, 4); alter: Major est
iniquitas mea, quam ut veniam merear (Gen. IV, 13); et verax
licet, nil eis profuit infidelis confessio. Hae itaque tres confessionis
observantiae, junctae quatuor superioribus compunctionis, septenarium
implent. 13. Jam vero sic compunctus, et sic confessus, ac
propria proinde certus de vita, certus quoque 0854B nihilominus
es, ut arbitror, vacuo nequaquam nomine appellari Jesum, eum, qui in te talia
valuit et voluit operari, nec vacue subsecutum fuisse baculum quem praemiserat.
Non venit vacue, quia non venit vacuus. Nam quomodo vacuus, in quo habitavit
plenitudo? Neque enim ei datus est ad mensuram spiritus. Denique et venit in
plenitudine temporis (Galat. IV, 4), plenum proinde venire se
indicans. Bene plenum, quem unxit Pater oleo laetitiae prae consortibus suis
(Psal. XLIV, 8); unxit et misit plenum gratiae et veritatis
(Joan. I, 14). Unxit ut ungeret. Omnes ab eo uncti sunt, qui de
plenitudine ejus meruerunt accipere. Ideo ait: Spiritus Domini
super me, eo quod unxerit me, ad annuntiandum mansuetis misit me; ut mederer
contritis corde, ut 0854C praedicarem captivis indulgentiam, et
clausis apertionem, ut praedicarem annum placabilem Domino (Isai.
LXI, 1, 2). Veniebat, ut audis, ungere contritiones nostras, ac lenire
dolores; ideoque venit unctus, venit mansuetus et mitis, et multae misericordiae
omnibus invocantibus se. Sciebat se ad infirmos descendere, exhibuitque qualem
oportuit. Et quoniam multae erant infirmitates, multa quoque providus medicus
medicamina curavit afferre. Attulit spiritum sapientiae et intellectus, spiritum
consilii et fortitudinis, spiritum scientiae et pietatis, et spiritum timoris
Domini 14. Vides quot phialas plenas odoramentis coelestis
medicus praeparavit ad sananda vulnera illius 0854D miseri, qui
incidit in latrones? Septem sunt numero, septem 1317 fortasse
praefatis oscitationibus excitandis accommodatae. Spiritus enim vitae erat in
phialis. Ex his profecto infudit oleum meis vulneribus; infudit et vinum, sed
minus quam olei. Sic nempe congruebat infirmitatibus meis, ut misericordiam
superexaltaret judicio, quemadmodum vino oleum superfertur infusum. Attulit
proinde quinque cados olei, vini nonnisi duos. Vinum siquidem timor tantum et
fortitudo fuere; reliqua quinque oleum propria suavitate designant. In spiritu
denique fortitudinis, tanquam potens crapulatus a vino (Psal. LXXVII,
65), descendit ad inferos, contrivit portas aereas, et vectes ferreos
confregit; alligavit fortem, et vasa captivitatis eripuit. 0855A Descendit nihilominus in spiritu timoris, sed timendus, non
timidus. 15. O Sapientia! quanta arte medendi in vino et oleo
animae meae sanitatem restauras, fortiter suavis, et suaviter fortis! fortis pro
me, et suavis mihi. Denique attingis a fine usque ad finem fortiter, et disponis
omnia suaviter, propellens inimicum, et infirmum fovens. Sana me, Domine, et
sanabor; psallam et confitebor nomini tuo, et dicam: Oleum
effusum nomen tuum (Cant. I, 2). Non vinum effusum (nolo enim
ut intres in judicium cum servo tuo), sed oleum, quia coronas me in misericordia
et miserationibus (Psal. CII, 4). Oleum plane, quod dum supernatat
cunctis quibus immiscetur liquoribus, liquido illud designat nomen, quod est
super omne 0855B nomen. O nomen praesuave et praedulce! o nomen
praeclarum, praeelectum et praeexcelsum, et superexaltatum in saecula! Hoc vere
oleum quod exhilarat faciem hominis, quod caput jejunantis impinguat, ut oleum
peccatoris non sentiat. Hoc nomen novum, quod os Domini
nominavit (Isai. LXII, 2). Quod et vocatum
est ab angelo priusquam in utero conciperetur (Luc. II, 21).
Hoc non solum Judaeus, sed quicunque invocaverit salvus erit (Joel. II,
32); in tantum usquequaque effusum est. Hoc Pater donavit Filio, sponso
Ecclesiae Domino nostro Jesu Christo, qui est super omnia Deus benedictus in
saecula. Amen. SERMO
XVII. De accessu et recessu Spiritus sancti observando, deque
invidia diaboli erga genus humanum.0855C 1. Putamusne, satis processum est in sanctuario Dei, dum scrutamur
mirabile sacramentum; an ad perscrutandum adhuc, si quid restat, audemus
spiritum ad interiora sequi? Spiritus nempe iste scrutatur non solum hominum
corda et renes, sed etiam profunda Dei: et sive ad nostra, sive ad alta, securus sequor eum
quocunque ierit. Tantum ut custodiat corda nostra et intelligentias nostras, ne
forte cum non aderit, adesse putemus, nostrumque pro ipso sequamur sensum
deviantes. Venit namque, et vadit prout vult; et nemo facile scit, unde veniat,
aut quo vadat (Joan. III, 8). At istud sine damno fortasse salutis
nescire licet: caeterum quando veniat, 0855D vel quando vadat, id
plane periculosissime ignoratur. Cum enim hae Spiritus sancti circa nos
dispensatoriae quidem vicissitudines vigilantissime non observantur, fit ut nec
absentem desideres, nec praesentem glorifices. Nempe qui idcirco recedit ut
avidius requiratur; quonam modo, si abesse nescitur, requiritur? Et rursum qui
dignanter ad hoc redit ut consoletur; qualiter digne pro sua majestate
suscipitur, si nec adesse sentitur? Mens ergo quae ignorat abscessum, patet
seductioni; et quae reditum non observat, erit ingrata visitationi. 2. Petiit quondam aliquid Elisaeus a magistro, 0856A cum discessum ejus imminere persensit; nec obtinuit, sicut
scitis, nisi ea quidem conditione, si videret quando tolleretur a se (IV
Reg. II, 9, 10). In figura contigit hoc illis, scriptum est autem propter
nos. Vigiles esse et solliciti circa opus nostrae salutis (quod mira subtilitate
ac suavitate divinae suae artis incessanter actitat Spiritus in intimo nostri)
prophetico docemur et monemur exemplo. Nunquam sane sine nostra conscientia 1318 magistra unctio, quae docet de omnibus, tollatur a nobis, si
duplicato volumus munere non fraudari. Nunquam, cum venerit, inveniat imparatos,
sed semper vultus suspensos, expansosque habentes sinus ad largam Domini
benedictionem. Quales denique quaerit? Similes hominibus
exspectantibus 0856B dominum suum, quando revertatur a
nuptiis (Luc. XII, 36): qui utique ab illis supernae mensae
copiosis deliciis vacua nunquam revertitur manu. Vigilandum proinde, et
vigilandum omni hora, quia nescimus qua hora Spiritus venturus sit, seu iterum
abiturus. It et redit Spiritus; et qui stat eo tenente, deserente cadat necesse
est; sed non colliditur, quia Dominus rursum supponit manum suam. Et has
alternare vices non cessat in his qui spirituales sunt, vel quos potius
spirituales proinde ipse creare intendit, visitans diluculo, et subito probans.
Denique septies cadit justus, et septies resurgit
(Prov. XXIV, 16): si tamen cadit in die, ut
se cadere videat, et cecidisse sciat, et resurgere cupiat, et requirat manum
adjuvantis, et dicat: Domine, in 0856C voluntate tua praestitisti decori meo virtutem; avertisti faciem
tuam a me, et factus sum conturbatus (Psal. XXIX, 8). 3. Aliud est dubitare de veritate, quod patiaris necesse est, cum
Spiritus minime spirat; et aliud sapere falsitatem, quod facile caves, si eamdem
tuam ignorantiam non ignoras, quatenus dicas et tu: Et si quid
ignoravi, ignorantia mea mecum est (Job XIX, 4). Sancti Job
sententia est; agnoscite. Pessimae matris ignorantiae, pessimae itidem filiae
duae sunt, falsitas et dubietas: illa miserior, ista miserabilior; perniciosior
illa, ista molestior. Cum loquitur Spiritus, cedit utraque: et est non solum
veritas, sed et certa veritas. Est quippe veritatis 0856D ille
Spiritus, cui contraria falsitas est; est et sapientiae, quae cum sit candor
vitae aeternae, et ubique attingat propter munditiam suam, obscurum ambigui non
admittit. Cavenda sane, cum Spiritus iste non loquitur, etsi non molesta
dubietas, certe falsitas exsecranda. Aliud est enim sub incerto, hoc vel illud
opinando sentire, aliud temere affirmare quod nescias. Aut ergo loquatur semper
Spiritus, quod nostri quidem minime arbitrii est; aut quando silere placet, hoc
ipsum indicet, et loquatur saltem suum silentium, ne ipsum nobis falso praeire
putantes, nostrum pro ipso male securi sequamur errorem; et si suspenderit
ambiguo, non relinquat 0857A mendacio. Est qui dubie profert
mendacium, nec mentitur; et est qui veritatem quam nescit affirmat, et mentitur.
Nam et ille, non quidem quod non est, esse; sed se quod credit, credere dicit,
et verum dicit, etiamsi hoc verum non sit quod credit; et is, cum se certum unde
non est certus, dicit; verum non dicit, etiamsi verum sit de quo asserit. 4. His praemissis ad cautelam talio inexpertorum, sequar jam
Spiritum, sicut confido, praeeuntem, eadem tamen cautela, si potero, quam
praemisi; et tentabo facere ipse quod doceo, ne dicatur et mihi: Tu qui alios doces, teipsum non doces (Rom. II,
21), Distinguendum sane inter manifesta et dubia, nec illa scilicet
adduci in dubium, nec ista temere affirmari. 0857B Quod quidem
ipsum de magisterio sperandum est Spiritus: nec enim nostra ad illud omnino
industria sufficit. Quis novit hominum, an id quod inter homines judicatum a Deo
sermo superior (a quo videlicet, si bene memini, quartus est iste) patefecit, in
supernis quoque judicium jam factum praecesserit. 5. Quod
dico, tale est. Putasne, Lucifer ille, qui mane oriebatur, sed praepropere
elevabatur, antequam verteretur in tenebras, generi humano inviderit et ipse
olei infusionem [alias,
effusionem], ut per seipsum jam tunc indignabundus mussitaret, dicens intra se
quodammodo: Utquid perditio haec? Hoc ego non assero dicere Spiritum, sed nec
contradicere dico; nescio enim. Potuit autem contingere, 0857C si
tamen incredibile non putetur, plenum sapientia et perfectum decore, homines
praescire potuisse futuros, etiam et profecturos in 1319 pari
gloria. Sed si praescivit, in Dei verbo absque dubio vidit, et in livore suo
invidit, et molitus est habere subjectos, socios dedignatus. Infirmiores sunt,
inquit, inferioresque natura; non decet esse concives, nec aequales in gloria.
An forte prodit impiam hanc ejus machinationem illa praesumpta ascensio,
sessioque significans magisterium: Ascendam, inquit, super montem excelsum, et sedebo in lateribus aquilonis
(Isai. XIV, 13), quo Altissimi quondam proinde similitudinem
obtineret, si, quemadmodum ille super cherubin sedens, gubernat omnem angelicam
creaturam; 0857D ita et ipse altus sederet, regeretque genus
humanum? Absit! Iniquitatem meditatus est in cubili suo, mentiatur iniquitas
sibi. Nos alium non agnoscimus judicem quam auctorem. Non diabolus, sed Dominus
judicabit orbem terrae, et ipse Deus noster in saeculum saeculi; ipse reget nos
in saecula. 6. Ergo in coelo concepit dolorem, et in paradiso
peperit iniquitatem, prolem malitiae, matrem mortis et aerumnarum; omniumque
prima parens superbia. Nam etsi invidia diaboli mors intravit in orbem terrarum
(Sap. II, 24), initium tamen omnis peccati superbia (Eccli.
X, 15). Verum quid illi profuit? Nihilominus 0858A tu in
nobis es, Domine, et nomen tuum invocatum est super nos; et dicit populus
acquisitionis, dicit Ecclesia redemptorum: Oleum effusum nomen
tuum. Cum ejicior ego, tu illud effundis post me, et in me; quoniam cum
iratus fueris, misericordiae recordaberis. Accepit tamen Satan regnum super
omnes filios superbiae, factus princeps tenebrarum harum, ut regno humilitatis
etiam superbia militet, dum in uno suo principatu temporali, et tali, multos
humiles excelsos aeternosque reges constituit. Jucundum judicium, ut superbus
ille humilium malleator, eisdem ipsis nesciens fabricet coronas perpetuas,
impugnando omnes, et omnibus succumbendo. Siquidem ubique et semper judicabit
Dominus populos, et salvos faciet filios pauperum, et humiliabit 0858B calumniatorem. Ubique, et semper defensabit suos, propulsabit
nocentes, et tollet virgam peccatorum desuper sortem justorum, ut non extendant
justi ad iniquitatem manus suas (Psal. CXXIV, 3); eritque tandem
cum ex toto arcum conteret, et confringet arma, et scuta comburet igni. Tu tibi,
miser, sedem collocas in aquilone, plaga nebulosa et frigida; et ecce
suscitantur de pulvere inopes, et de stercore pauperes, ut sedeant cum
principibus, et solium gloriae teneant, doleasque impleri illud: Pauper et inops laudabunt nomen tuum (Psal. LXXIII,
21). 7. Gratias tibi, pater orphanorum et judex
pupillorum, incaluit super nos mons coagulatus, mons pinguis, coeli
distillaverunt a facie Dei Sinai, effusum 0858C est oleum,
dilatatum est nomen, quod nobis et cui nos invidebat iniquus; dilatatum, inquam,
usque ad corda et ora parvulorum, et in ore infantium et lactentium perficitur
laus. Porro peccator videbit et irascetur; et erit sicut ira implacabilis, sic
flamma inexstinguibilis, quae jam parata est ei et angelis ejus. Zelus Domini
exercituum faciet hoc. Quomodo me amas, Deus meus, amor meus? quomodo me amas,
ubique recordatus mei, ubique zelans salutem egeni et pauperis, non solum
adversum homines superbos, sed etiam adversus sublimes angelos? In coelo et in
terra judicas, Domine, nocentes me, expugnas impugnantes me; ubique subvenis,
ubique assistis, ubique a dextris es mihi, Domine, ne commovear. 0858D Haec cantabo Domino in vita mea, psallam Deo meo quandiu sum.
Hae virtutes ejus, haec mirabilia ejus quae fecit. Hoc primum et maximum
judicium, quod mihi illa conscia secretorum aperuit virgo Maria: Deposuit, inquiens, potentes de sede, et
exsaltavit humiles. 1320 Esurientes
implevit bonis, et divites dimisit inanes (Luc. I, 52, 53).
Secundum autem simile est huic, quod jam audistis, ut qui non
vident, videant; et qui vident, caeci fiant (Joan. IX, 39). In
his duobus judiciis consoletur se pauper, et dicat: Memor fui
judiciorum tuorum a saeculo, Domine, et consolatus sum (Psal. CXVIII,
52). 8. Sed revertamur ad nos ipsos, scrutemurque 0859A
vias nostras; et ut in veritate id possimus, invocemus Spiritum veritatis, et
revocemus ab alto quo nos eduxerat, quatenus antecedat nos etiam ad nos, quoniam
sine ipso possumus nihil. Nec verendum quod dedignetur condescendere nobis, qui
potius, si vel exiguum quid absque ipso conamur, indignatur. Non est enim ille
vadens et non rediens, sed ducit nos et reducit de claritate in claritatem,
tanquam Domini Spiritus, quandoque rapiens ad se in lumine suo, quandoque [alias additur,
nobis] contemperans, et illuminans tenebras nostras, ut sive supra nos, sive
apud nos, semper in luce, semper ut filii lucis ambulemus. Transivimus
allegoriarum umbras; ventum est ad indaganda moralia. Aedificata est fides,
instruatur vita; exercitatus est intellectus, dictetur 0859B
actus [alias, ditetur actus]. Siquidem
intellectus bonus omnibus facientibus eum (Psal. CX, 10), si tamen
et actus, et intelligentia dirigantur in laudem et gloriam Domini nostri Jesu
Christi, qui est super omnia Deus benedictus in saecula. Amen.
|