SANCTI BERNARDI ABBATIS CLARAE-VALLENSIS SERMONES IN CANTICA
CANTICORUM, XXXV - LI.
SERMO XXXV. De increpatione dura, quam facit sponsus ad sponsam; et duplici
ignorantia nimium pavenda et fugienda.0962B 1. Si te, inquit, ignoras,
egredere (Cant. I, 7). Dura et aspera increpatio, quod dicit,
egredere. Hoc quippe verbum servi audire solent a valde
irascentibus et indignantibus dominis, vel ancillae a dominabus suis, cum
graviter illas offenderint: Exi hinc, exi a me, egredere a conspectu meo et a
domo ista. Hoc ergo verbo aspero et amaro satis, nimiumque increpatorio utitur
modo sponsus contra dilectam, sub conditione tamen, si se ipsam ignoraverit. Nil
quippe validius efficaciusve ad terrendum potuit in eam intendere, quam ut
egredi minaretur. Quod et tu advertere potes, si bene attendas unde quo egredi
jubeatur. Unde enim, quo putas, nisi de spiritu ad carnem, de bonis animi ad
saecularia desideria, 0962C de interna requie mentis ad mundi
strepitum, et inquietudinem curarum exteriorum? In quibus omnibus non est nisi
labor et dolor, atque afflictio spiritus. Quae enim anima semel a Domino didicit
et accepit intrare ad se ipsam, et in intimis suis Dei praesentiam suspirare, et
quaerere faciem ejus semper: spiritus est enim Deus; et qui quaerunt eum,
oportet eos in spiritu ambulare, et non in carne, ut secundum carnem vivant:
talis, inquam, anima nescio an vel ipsam gehennam ad tempus experiri horribilius
poenaliusve ducat, quam post spiritualis studii hujus gustatam semel suavitatem
exire denuo ad illecebras, vel potius ad molestias carnis, sensuumque
inexplebilem repetere curiositatem, dicente Ecclesiaste: Oculus non impletur visu, nec auris 0962D auditu (Eccle. I, 8). Audi enim hominem
expertum quae loquimur: Bonus es, inquit, Domine, sperantibus in te, animae quaerenti te (Thren.
III, 25). Ab hoc bono si quis avertere sanctam illam animam conaretur,
puto haud secus accepisset, quam si se de paradiso, et ab ipso introitu gloriae
conspiceret deturbari. Audi adhuc et alium similem huic: Tibi
dixit cor meum, ait, exquisivit te facies mea; faciem
tuam, Domine, requiram (Psal. XXVI, 8). Unde et dicebat: Mihi autem adhaerere Deo bonum est (Psal. LXXII,
28); et item loquens ad animam suam dicit: 0963A Convertere, anima mea, in requiem tuam, quia Dominus beneficit
tibi (Psal. CXIV, 7). Dico ergo vobis: Nihil est quod in
tantum formidet, quisquis hoc beneficium semel accepit, quam ne gratia
derelictus, necesse habeat denuo egredi ad carnis consolationes, imo
desolationes; rursumque carnalium sensuum sustinere tumultus. 2. Terribilis proinde et nimis formidolosa comminatio: Egredere, et pasce haedos tuos. Quod est: Indignam te noveris
illa tua familiari et suavi rerum contemplatione coelestium, intelligibilium,
divinarum. Quamobrem egredere de sanctuario meo, corde tuo, ubi secretos
sacrosque veritatis ac sapientiae sensus 1396 dulciter
haurire solebas; et magis tanquam una de saecularibus, pascendis et oblectandis
0963B tuae carnis sensibus intricare. Haedos quippe (qui peccatum
significant, et in judicio collocandi sunt a sinistris) dicit vagos et
petulantes corporis sensus, per quos peccatum, tanquam mors per fenestras,
intravit ad animam. Cui et bene congruit quod sequitur in Scriptura: Juxta tabernacula pastorum. Non enim supra, sicut agni, sed
juxta tabernacula pastorum haedi pascuntur. Pastores siquidem, qui veri pastores
sunt, licet tabernacula habeant de terra et in terra, corpora videlicet sua, in
diebus quibus nunc militant; non tamen de terra, sed de coelestibus pascuis
greges Dominicos pascere consueverunt: neque enim suam eis, sed Domini
praedicant voluntatem. At haedi, qui sunt corporis sensus, coelestia non
requirunt; sed juxta tabernacula 0963C pastorum, in omnibus
videlicet bonis sensibilibus hujus mundi, quae est regio corporum, sumunt, unde
sua desideria non tam satient quam irritent. 3. Turpis mutatio
studiorum! ut cui ante studii fuerat, peregrinantem et exsulem animam suam
sacris meditationibus, tanquam coelestibus pascere bonis, Dei beneplacitum et
mysteria voluntatis ejus inquirere, penetrare devotione coelos, et mente
supernas circuire mansiones, salutare patres atque apostolos et choros
prophetarum, martyrumque admirari triumphos, ac stupere pulcherrimos ordines
angelorum: nunc omnibus his omissis, turpi se mancipet corporis servituti ad
obediendum carni, ad satisfaciendum ventri et gulae, ad mendicandum 0963D in universa terra, unde ex ea quae praeterit mundi hujus figura,
suam semper famelicam curiositatem aliquatenus consoletur. Exitus aquarum
deducant oculi mei super hujusmodi animam, quae cum nutriretur in croceis, demum
amplexatur stercora (Thren. IV, 5). Pavit
enim, juxta beati viri sententiam, sterilem quae non
habebat filios, et viduae non benefecit (Job XXIV, 21). Et
vide, quia non simpliciter, egredere; sed, egredere, inquit, et abi post greges
sodalium tuorum, et pasce haedos tuos. In quo, ut mihi videtur, magnae
cujusdam rei nos admonet. Quid istud? Heu! quod egregia creatura, jam olim facta
de grege, et nunc in pejus miserabiliter proruens, non saltem inter greges
remanere permittitur, 0964A sed post abire jubetur. Quomodo,
inquis? Quomodo legis: Homo cum in honore esset, non
intellexit; comparatus est jumentis insipientibus, et similis factus est
illis (Psal. XLVIII, 13). Ecce quomodo de grege facta est
egregia creatura. Puto, dicerent jumenta, si loqui fas esset: Ecce Adam factus est quasi unus ex nobis (Gen. III,
22). Cum in honore esset, inquit. In quo honore,
quaeris? Habitabat in paradiso, et in loco voluptatis conversatio ejus. Nihil
molestiae, nihil indigentiae sentiebat, odoriferis stipatus malis, fulcitus
floribus, gloria et honore coronatus, et constitutus super opera manuum
Plasmatoris; magis autem ob insigne divinae similitudinis praecellebat; et erat
illi sors et societas cum plebe angelorum, et cum omni militia coelestis 0964B exercitus. 4. Sed mutavit istam gloriam Dei in
similitudinem vituli comedentis fenum. Inde est quod panis angelorum factus est
fenum positum in praesepio, appositum nobis tanquam jumentis. Verbum quippe caro factum est
(Joan. I, 14), et juxta prophetam: Omnis caro
fenum. At fenum istud minime desiccatum est, nec ex eo cecidit flos, quia
requievit super ipsum Spiritus Domini. Propter hoc namque aliquando finis venit
universae carnis, quia spiritus recesserat vitae. Denique ait: Non permanebit spiritus meus in homine in aeternum, quia caro
est (Gen. VI, 3). Carnis nomine hoc loco vitium designari
intellige, non naturam: nec enim spiritum natura expungit, sed vitium. Propter
vitium ergo omnis caro fenum, et 0964C omnis
gloria ejus tanquam flos feni. Exsiccatum est, inquit, fenum, et cecidit flos; sed non ille flos qui de virga et
radice Jesse ascendit, eo quod requievit super eum Spiritus Domini (Isai.
XI, 1, 2); nec illud fenum quod Verbum factum est,
pro eo quod sequitur in propheta, Verbum autem Domini manet in
aeternum (Isai. XL, 6-8). Si enim fenum Verbum, et 1397 Verbum in aeternum manet, fenum quoque necesse est maneat in
aeternum. Alioquin quomodo vitam praebet aeternam, si ipsum minime manet in
aeternum? Ait enim: Si quis manducaverit ex hoc pane, vivet in
aeternum. Et quem panem dicat, aperit cum subjungit: Et
panis quem ego dabo, caro mea est pro mundi vita (Joan. VI,
52). Quomodo ergo aeternum non est, quo aeternaliter vivitur? 0964D 5. Sed recole nunc mecum vocem Filii ad Patrem
loquentis in psalmo: Non dabis, inquit, Sanctum tuum videre corruptionem (Psal. XV, 10).
Haud dubium quin de corpore dicat, quod in sepulcro jacebat exanime. Hoc enim
sanctum et angelus qui nuntiavit Virgini, locutus est dicens: Et quod nascetur ex te Sanctum, vocabitur Filius Dei
(Luc. I, 35). Quo ergo pacto sanctum fenum poterat videre
corruptionem, quod de incorrupti uteri perpetuo virore vernantibus pascuis
ortum, etiam avidos angelorum in se figere possit obtutus, insatiabiliter
oblectandos? Perdat sane fenum viriditatem, si Maria virginitatem amiserit. Ergo
cibus hominis mutavit se in pabulum pecoris, homine mutato in pecus. Heu tristis
et lacrymosa 0965A mutatio! ut homo paradisi accola, terrae
dominus, coeli civis, domesticus Domini sabaoth, frater beatorum spirituum, et
coelestium cohaeres virtutum, repentina se conversione invenerit et propter
infirmitatem jacentem in stabulo, et propter similitudinem pecorinam indigentem
feno, et propter indomitam feritatem alligatum praesepio, sicut scriptum est:
In camo et freno maxillas eorum constringe, qui non
approximant ad te (Psal. XXXI, 9). Agnosce tamen, o bos,
possessorem tuum; et tu, asine, praesepe domini tui; ut prophetae Dei fideles
inveniantur, qui ista sunt Dei mirabilia praelocuti. Cognosce, pecus, quem non
cognovisti homo; adora in stabulo quem fugiebas in paradiso; honora praesepium
cujus contempsisti imperium; comede fenum, 0965B quem panem, et
panem angelicum fastidisti. 6. Sed quaenam causa, inquis,
tantae dejectionis? Profecto quod homo cum in honore esset,
non intellexit. Quid non intellexit? Non dicit: Nos dicamus. Positus in
honore non intellexit quod limus esset, honoris fastigio delectatus; et continuo
in se expertus est, quod tanto post tempore homo de filiis captivitatis et
prudenter advertit, et veraciter protulit, dicens: Qui se
putat aliquid esse, cum nihil sit, ipse se seducit (Galat. VI,
3). Vae misero, quod non fuit qui jam tunc diceret ei: Quid superbis, terra et cinis? (Eccli. X, 9.)
Hinc egregia creatura gregi admista est, hinc bestiali similitudine Dei
similitudo mutata est, hinc societas cum jumentis pro consortio 0965C angelorum inita est. Vides quam sit fugienda nobis haec
ignorantia, de qua tot millia malorum universo nostro generi provenerunt? Ait
enim propterea hominem jumentis insipientibus comparatum, quia non intellexit.
Cavenda proinde omnimodis ignorantia, ne forte, si adhuc sine intellectu, et
post vexationem, inventi fuerimus, multo plura et graviora prioribus mala
inveniant nos, dicaturque de nobis: Curavimus Babylonem, et
non est sanata (Jerem. LI, 9). Merito quidem, quod nec vexatio
dederit intellectum auditui. 7. Et vide ne forte etiam hinc
sponsus, cum dilectam ab ignorantia tanto increpationis tonitruo deterreret,
propterea minime dixerit: Egredere 0965D cum gregibus; aut:
Egredere ad greges; sed: Egredere, ait, post greges sodalium tuorum. Utquid hoc? Sane ut secundam
proinde ignorantiam priore magis pavendam pudendamque ostenderet, quod illa
hominem bestiis parem fecisset, ista et posteriorem. Nam homines quidem merito
ignorantiae ignorati, id est reprobati, et ad tremendum illud judicium stare, et
igni perpetuo tradi habent, non autem et pecudes. Nec dubium fore deterius his
qui sic erunt, quam his qui omnino non erunt. Melius ei
fuerat, inquit, si natus non fuisset homo ille
(Marc. XIV, 21). Non utique si natus non fuisset omnino, sed si
natus non fuisset homo; sed, verbi gratia, aut pecus, aut alia quaepiam
creatura: quae quoniam judicium non haberet, ad judicium non veniret, ac per hoc
nec ad 0966A supplicium. Sciat ergo anima rationalis, quae se ob
priorem ignorantiam 1398 erubescit, pecudes habere sodales in
perfruendis utique bonis terrae; non etiam similiter socias habituram in
perferendis tormentis gehennae; et tum demum etiam ab ipsis gregibus suorum
sodalium jumentorum cum dedecore exturbandum; nec jam vel cum ipsis ituram, sed
plane post, quando illis nihil mali sentientibus, ipsa malis omnibus exponetur:
a quibus non liberabitur in aeternum, siquidem secundo ignorare adjecerit.
Egreditur itaque homo, et solitarius abit post greges sodalium suorum, cum solus
in inferno inferiori retruditur. Annon tibi posteriorem videtur tenere locum,
qui ligatis manibus et pedibus projicitur in tenebras exteriores? Et erunt
profecto novissima 0966B hominis illius pejora prioribus, quando
qui prius bestiis aequabatur, nunc et postponitur. 8. Puto quod
et in praesenti vita, si bene advertas, posteriorem ire pecoribus hominem
judicabis. An non siquidem tibi videtur ipsis bestiis quodam modo bestialior
esse homo ratione vigens, et ratione non vivens? Nam pecus quidem si se ratione
non regat, excusationem habet a natura, a qua hoc ei penitus munus negatum est;
non habet homo, cui ab ipsa speciali praerogativa donatum est. Merito proinde eo
ipso censetur homo egredi, et post ire gregalibus animantibus, quod solum hoc
animal conversatione degeneri jura naturae transgrediens, rationis compos
rationis expertia moribus et affectibus imitatur. Convincitur ergo ire post
greges homo, et nunc 0966C quidem depravatione naturae, postmodum
autem et extremitate poenae. 9. Ecce sic maledicetur homo qui
ignorantiam Dei habere inventus fuerit. Dei dicam, an sui? Utrumque sine dubio:
utraque ignorantia damnabilis est, utralibet sufficit ad perditionem. Vis scire
quia ita est? Sed de Dei minime dubitas, si tamen constat tibi non aliam vitam
esse aeternam, quam ut Patrem cognoscas Deum verum, et quem misit Jesum Christum
(Joan. XVII, 3). Audi ergo sponsum liquido et aperte in anima etiam
animae ignorantiam condemnantem. Quid enim dicit? Non utique si Deum, sed: Si ignoras te, inquit, etc. Patet ergo quia ignorans
ignorabitur (I Cor. XIV, 38), sive se, sive Deum 0966D ignorare contingat. De qua utraque ignorantia erit nobis, si
tamen Deus manum apponit, utilis admodum disputatio. Non modo tamen; ne
fatigati, et non praemissa ex more oratione, aut ego minus diligenter rem
necessariam prosequar, aut vos minus attente, quae nonnisi magno suscipienda
sunt desiderio, audiatis. Etenim si corporis cibus, cum absque appetitu et
satiatus illum sumis, non modo non prodest, sed et nocet plurimum; multo magis
panis animae cum fastidio sumptus, non scientiae nutrimentum, sed magis
tormentum conscientiae importabit. Quod a nobis avertat sponsus Ecclesiae Jesus
Christus Dominus noster, qui est super omnia Deus benedictus in saecula.
Amen. SERMO XXXVI. Quod scientia litterarum sit bona ad instructionem, sed scientia
propriae infirmitatis sit utilior ad salutem.0967A 1. En ego meae promissioni; en ego desideriis vestris; en ego etiam
Deo pro debito famulatu. Triplici, ut videtis, ratione urgeor ad loquendum;
pacti veritate, charitate fraterna, timore Domini. Si tacuero, os meum
condemnabit me. Quid, si loquar? Profecto vereor idem judicium, ne loquentem
videlicet, et non facientem, identidem os meum condemnet me. Juvate me
orationibus vestris, ut semper possim et loqui quae oportet, et opere implere
quae loquor. Non ignoratis hodiernum nobis propositum esse sermonem de
ignorantia, vel potius de ignorantiis; 0967B quoniam duae, si
meministis, propositae sunt, nostri una, et altera Dei: quas et monuimus ambas
esse cavendas, quod ambae damnabiles sint. Superest ut clarius hoc ipsum faciam,
edisseram plenius. Sed prius quaerendum existimo, sitne ignorantia omnis
damnabilis: 1399 Et mihi quidem videtur non esse: neque enim
omnis ignorantia damnat; sed multa et innumera esse, quae nescire liceat absque
diminutione salutis. Verbi gratia, si ignoras fabrilem artem, seu carpentariam,
aut caementariam, et quaecunque istiusmodi sunt artes, quae ad usus vitae hujus
praesentis ab hominibus exercentur, nunquid impedit ad salutem? Etiam absque
omnibus illis artibus, quae liberales dicuntur (quamvis honestioribus
utilioribusque studiis et discantur 0967C et exerceantur),
quamplurimi hominum salvi facti sunt, placentes moribus atque operibus: quantos
enumerat Apostolus in Epistola ad Hebraeos, factos dilectos, non in scientia
litterarum, sed in conscientia pura et fide non ficta (Hebr. XI).
Omnes placuerunt Deo in vita sua, vitae meritis, non scientiae. Petrus, et
Andreas, et filii Zebedaei, caeterique condiscipuli omnes, non de schola
rhetorum aut philosophorum assumpti sunt; et nihilominus tamen Salvator per
ipsos operatus est salutem in medio terrae. Non in sapientia, quae in ipsis
esset plus quam in cunctis viventibus (Eccle. I, 16) (quemadmodum
sanctus aliquis de semetipso confessus est), sed in fide et lenitate ipsorum
salvos fecit illos, etiam et sanctos, etiam et magistros. Denique notas mundo
0967D fecerunt vias vitae, et non in sublimitate sermonis, aut in
doctis humanae sapientiae verbis, sed sicut placuit Deo per stultitiam
praedicationis eorum salvos facere credentes, quia mundus eum in sua sapientia
non cognovit (I Cor. II, 1; I, 17, 21). 2. Videar
forsitan nimius in suggillatione scientiae, et quasi reprehendere doctos, ac
prohibere studia litterarum. Absit! Non ignoro quantum Ecclesiae profuerint et
prosint litterati sui, sive ad refellendos eos qui ex adverso sunt, sive ad
simplices instruendos. Denique legi: Quia tu repulisti
scientiam, repellam et ego te, ut non fungaris mihi sacerdotio (Osee
IV, 6): legi: Qui docti fuerint, fulgebunt quasi
splendor firmamenti; et qui ad justitiam erudiunt multos, 0968A quasi stellae in perpetuas aeternitates (Dan. XII.
3). Sed et scio ubi legerim: Scientia inflat
(I Cor. VIII, 1): et rursum: Qui apponit
scientiam, apponit et dolorem (Eccli. I, 18). Vides quia
differentia est scientiarum, quando alia inflans, alia contristans est. Tibi
vero velim scire quaenam harum videatur utilior seu magis necessaria ad salutem,
illane quae tumet an quae dolet. Sed non dubito quin dolentem tumenti praeferas,
quia sanitatem, quam tumor simulat, dolor postulat. Qui autem postulat,
propinquat saluti; quoniam qui petit accipit (Luc. XI, 10). Denique
qui sanat contritos corde, exsecratur inflatos, dicente Sapientia, quia Deus superbis resistit, humilibus autem dat gratiam
(Jac. IV, 6). Et Apostolus aiebat: Dico autem per
gratiam quae data est 0968B mihi, omnibus qui sunt inter vos, non
plus sapere quam oportet sapere, sed sapere ad sobrietatem (Rom. XII,
3). Non prohibet sapere, sed plus sapere quam
oportet. Quid est autem sapere ad sobrietatem?
Vigilantissime observare quid scire magis priusve oporteat. Tempus enim breve
est. Est autem, quod in se est, omnis scientia bona, quae tamen veritate subnixa
sit: sed tu qui cum timore et tremore tuam ipsius operari salutem pro temporis
brevitate festinas, ea scire potius ampliusque curato quae senseris viciniora
saluti. Nonne medici corporum medicinae portionem definiunt eligere in sumendis
cibis, quid prius, quid posterius, et ad quem modum quidque sumi oporteat? Nam,
etsi bonos constat esse cibos, quos Deus creavit, tu tamen ipsos tibi, si in
sumendo 0968C modum et ordinem non observes, reddis plane non
bonos. Ergo quod dico de cibis, hoc sentite et de scientiis. 3.
Sed melius mitto vos ad Magistrum. Non est enim nostra ista sententia, sed
illius; imo et nostra, quoniam Veritatis. Qui se, inquit,
putat aliquid scire, nondum scit quomodo oporteat eum
scire (I Cor. VIII, 2). Vides quoniam non probat multa
scientem, si sciendi modum nescierit. Vides, inquam, quomodo fructum et
utilitatem scientiae in modo sciendi constituit? Quid ergo dicit modum sciendi?
Quid, nisi ut scias quo ordine, quo studio, quo fine quaeque nosse oporteat? Quo
ordine, ut id prius, quod 1400 maturius ad salutem: quo
studio, ut id ardentius, quod vehementius ad amorem: quo fine, ut non ad inanem
0968D gloriam, aut curiositatem, aut aliquid simile, sed tantum
ad aedificationem tuam vel proximi. Sunt namque qui scire volunt eo fine tantum,
ut sciant; et turpis curiositas est. Et sunt qui scire volunt, ut sciantur ipsi;
et turpis vanitas est. Qui profecto non evadent subsannantem satyricum, et ei
qui ejusmodi est decantantem: Scire tuum
nihil est, nisi te scire hoc sciat alter. (PERSIUS, satyra 1,
vers. 27.) Et sunt item qui scire volunt ut scientiam suam
vendant; verbi causa, pro pecunia, pro honoribus: et turpis quaestus est. Sed
sunt quoque qui scire volunt, ut aedificent; et charitas est. Et item qui scire
volunt, ut aedificenfur: et prudentia est.0969A 4. Horum omnium soli ultimi duo non inveniuntur in abusione
scientiae, quippe qui ad hoc volunt intelligere ut bene faciant. Denique: Intellectus bonus omnibus facientibus eum (Psal. CX,
10). Reliqui omnes audiant: Scienti bonum et non
facienti, peccatum est ei (Jac. IV, 17); ac si per
similitudinem dicat: Sumenti cibum et non digerenti, perniciosum est ei. Cibus
siquidem indigestus, et qui bonam non habet decoctionem malos generat humores,
et corrumpit corpus, et non nutrit. Ita et multa scientia ingesta stomacho
animae, quae est memoria, si decocta igne charitatis non fuerit, et sic per
quosdam artus animae, mores scilicet atque actus, transfusa atque digesta,
quatenus ipsa de bonis quae noverit, vita attestante et moribus, bona
efficiatur; nonne 0969B illa scientia reputabitur in peccatum,
tanquam cibus conversus in pravos noxiosque humores? An non malus humor
peccatum? an non mali humores pravi mores? At non inflationes et tortiones in
conscientia sustinebit qui hujusmodi est, sciens videlicet bonum et non faciens?
An non responsum mortis et damnationis toties in semetipso habebit, quoties in
mentem venerit sermo quem dixit Deus, quia servus sciens
voluntatem Domini sui, et non faciens digna, plagis vapulabit multis
(Luc. XII, 47). Et vide ne forte in persona talis animae propheta
plangeret, dicens: Ventrem meum doleo, ventrem meum doleo
(Jerem. IV, 19). Nisi quod ipsa ingeminatio geminum videtur innuere
sensum, ut praeter hunc quem diximus, etiam alium requiramus. Puto enim quod in
sua 0969C persona potuit hoc dixisse Propheta, quod videlicet
scientia plenus, et aestuans charitate, et omnino effundere cupiens, non
inveniret qui curaret audire; et sic quasi oneri sua sibi scientia erat, quam
communicare non poterat. Plangit itaque pius Ecclesiae doctor tam illos qui
scire contemnunt quomodo sit vivendum, quam illos qui scientes, male nihilominus
vivunt. Et hoc pro eo quod eumdem sermonem Propheta repetit. 5.
Advertisne jam quam verum sensit Apostolus, quia scientia
inflat? Volo proinde animam primo omnium scire se ipsam, quod id postulet
ratio et utilitatis et ordinis. Et ordinis quidem, quoniam quod nos sumus primum
est nobis; utilitatis vero, 0969D quia talis scientia non inflat,
sed humiliat. et est quaedam praeparatio ad aedificandum. Nisi enim super
humilitatis stabile fundamentum, spirituale aedificium stare minime potest.
Porro ad se humiliandum nihil anima invenire vivacius seu accommodatius potest,
quam si se in veritate invenerit: tantum non dissimulet, non sit in spiritu ejus
dolus, statuat se ante faciem suam, nec se a se avertere abducatur. Nonne se ita
intuens clara luce veritatis, inveniet se in regione dissimilitudinis: et
suspirans misera, quam jam latere non poterit quod vere misera sit, nonne cum
Propheta clamabit ad Dominum: In veritate tua 0970A humiliasti me? (Psal. CXVIII, 75.) Nam quomodo
non vere humiliabitur in hac vera cognitione sui, cum se perceperit oneratam
peccatis, mole hujus mortalis corporis aggravatam, terrenis intricatam curis,
carnalium desideriorum faece infectam, caecam, curvam, infirmam, implicitam
multis erroribus, expositam mille periculis, mille timoribus trepidam, mille 1401 difficultatibus anxiam, mille suspicionibus obnoxiam, mille
necessitatibus aerumnosam, proclivem ad vitia, invalidam ad virtutes? Unde huic
jam extollentia oculorum, unde levare caput? Nonne magis convertetur in aerumna
sua, dum configitur spina (Psal. XXXI, 4). Convertetur, inquam, ad
lacrymas, convertetur ad planctus et gemitus, convertetur ad Dominum, et in
humilitate 0970B clamabit: Sana animum meam,
quia peccavi tibi (Psal. XL, 5). Porro conversa ad Dominum
recipiet consolationem, quia Pater est misericordiarum, et Deus totius
consolationis. 6. Ego quandiu in me respicio, in amaritudine
moratur oculus meus. Si autem suspexero et levavero oculos ad divinae
miserationis auxilium; temperabit mox amaram visionem mei visio laeta Dei, cui
et dico: Ad me ipsum anima mea conturbata est, propterea memor
ero tui (Psal. XLI, 7). Nec mediocris Dei visio, pium et
deprecabilem experiri, sicut revera benignus et misericors est, et praestabilis
super malitia (Joel II, 13), quippe cujus natura bonitas, et cui
proprium est misereri semper et parcere. Tali itaque experimento et tali ordine
salubriter 0970C innotescit Deus, cum prius se homo noverit in
necessitate positum, et clamabit ad Dominum, et exaudiet eum, et dicet: Eruam te, et honorificabis me (Psal. XLIX, 15).
Atque hoc modo erit gradus ad notitiam Dei cognitio tui; et ex imagine sua, quae
in te renovatur, ipse videbitur, dum tu quidem revelata facie gloriam Domini cum
fiducia speculando, in eamdem imaginem transformaris de claritate in claritatem,
tanquam a Domini Spiritu (II Cor. III, 18). 7. Sed
jam demum adverte quomodo utraque cognitio sit tibi necessaria ad salutem, ita
ut neutra carere valeas cum salute. Nam, si ignoras te, non habebis timorem Dei
in te, non humilitatem. An 0970D vero sine timore Dei et sine
humilitate de salute praesumas, tu videris. Bene fecistis grunniendo significare
quod minime ita sapiatis, imo quod non ita desipiatis, ne in eo quod planum est
immoremur. Sed attendite caetera. An potius pausandum est nobis propter
somnolentos? Putabam me uno sermone implere quod promisi de duplici ignorantia;
et fecissem, nisi fastidiosis longior videretur. Quosdam siquidem oscitantes,
quosdam et dormitantes intueor. Nec mirum: praecedentis noctis vigiliae
(longissimae quippe fuerunt) excusant eos. Verum illis quid dicam, qui et tunc
dormierunt, et modo 0971A nihilominus dormiunt? Sed non pergo
nunc ulterius exagitare verecundiam eorum: sufficit tetigisse. Puto quod melius
deinceps vigilabunt, nostrae observationis cauterium verituri. In hac spe
gerimus eis hac vice morem; et quod continuandum ratio exigebat, eorum
charitate, pendente licet disputatione, partimur, facientes finem, ubi non erat
finis. Ipsi vero super sibi facta indulgentia nobiscum glorificent Sponsum
Ecclesiae, Jesum Christum Dominum nostrum, qui est super omnia Deus benedictus
in saecula. Amen. SERMO
XXXVII. De duplici notitia, et duplici ignorantia; deque malis
seu damnis quae pariunt.1. Puto, non habemus nunc opus
hortari ad 0971B vigilandum, cum absque dubio sermo ille
suggillatorius vigilet, utpote adhuc recens, qui heri a nobis charitative
prolatus, bene aliquos expergefecit. Ergo tenetis memoria quod teneam assensum
vestrum, neminem absque sui cognitione salvari: de qua nimirum mater salutis
humilitas oritur, et timor Domini, qui et ipse sicut initium sapientiae, ita est
et salutis. Nemo, dico, absque illa cognitione salvatur, qui tamen aetatem
habeat ac facultatem cognoscendi. Quod propter parvulos loquor, et propter
fatuos, quorum alia ratio est. Quid, si ignoras Deum? poteritne spes esse
salutis cum Dei ignorantia? Ne hoc quidem. Nec enim potes aut amare quem
nescias, aut habere quem non amaveris. Noveris proinde te, ut Deum timeas;
noveris ipsum, ut aeque ipsum 0971C mitigas. In altero initiaris
ad sapientiam, 1402 in altero et consummaris quia initium
sapientiae timor Domini, est (Psal. CX, 10), et plenitudo legis est
charitas (Rom. XIII, 10). Tam ergo utraque ignorantia cavenda est
tibi, quam sine timore et amore Dei salus esse non potest. Caetera indifferentia
sunt, nec salutem, si sciantur, nec damnationem, si nesciantur, habentia. 2. Non tamen dico contemnendam aut negligendam scientiam litterarum,
quae ornat animam, et erudit eam, et facit ut possit etiam alios erudire. Sed
duo illa oportet et expedit ut praecedant, in quibus summam salutis constitui
superior ratio declaravit. Et vide, si non intuebatur, et si non docebat hunc
ordinem qui dicebat: Seminate vobis ad 0971D justitiam, metite spem vitae; et tunc demum illuminate vobis, ait, lumen scientiae
(Osee X, 12). Ultimam posuit scientiam, tanquam picturam, quae
statum habere nequeat super inane: et ideo illa duo praemisit et subjecit illi,
tanquam si solidum aliquid picturae substerneret. Securus jam intendam
scientiae, si vitae prius per beneficium spei securitatem accepero. Tu ergo
seminasti tibi ad justitiam, si ex vera notitia tui evigilasti timere Deum,
temetipsum humiliasti, fudisti lacrymas, eleemosynas profudisti, caeterisque te
pietatis actionibus mancipasti, si jejuniis et vigiliis afflixisti corpus, si
pectus tunsionibus, coelos clamoribus fatigasti. Hoc siquidem seminare est ad
justitiam. Semina sunt bona opera, bona studia; 0972A semina
lacrymae sunt. Ibant, inquit, et
flebant mittentes semina sua. Sed quid? semper flebunt? Absit! Sed venient cum exsultatione portantes manipulos suos
(Psal. CXXV, 6). Merito cum exsultatione,
cum reportant manipulos gloriae. Ad istud, inquis, in resurrectione in novissimo
die, et est nimis longa exspectatio. Noli animo frangi, noli deficere a
pusillanimitate spiritus; habes interim de primitiis spiritus, quod ad praesens
in exsultatione metas. Seminate, ait, vobis ad justitiam, metite spem vitae. Non te modo mittit ad
diem novissimum, quando res jam erit in re, et non in spe; sed de praesenti
loquitur. Prorsus magna laetitia et exsultatio multa et nimis, cum vita
venerit. 3. Sed nunquid tantae laetitiae spes erit sine
laetitia? 0972B Spe gaudentes, ait
Apostolus (Rom. XII, 12). Et David non laetaturum, sed laetatum se
dixit, quod in domum Domini se speraret iturum (Psal. CXXI, 1).
Nondum vitam tenebat, sed spem profecto vitae messuerat; atque in semetipso
experiebatur veritatem Scripturae perhibentis quia non modo remuneratio, sed
ipsa quoque exspectatio justorum laetitia. Hanc parit in
animo illius qui sibi ad justitiam seminavit, praesumpta indulgentia delictorum,
si tamen ipsam indulgentiam efficacia attestatur acceptae gratiae ad vivendum
sanctius deinceps. Omnis in vobis qui haec sentit intra se actitari, scit quid
loquitur Spiritus, cujus vox atque operatio minime inter se unquam dissentiunt.
Propterea ergo intelligit quae dicuntur, quoniam quae foris audit, intus 0972C sentit. Nam, qui in nobis loquitur, operatur in vobis unus atque
idem Spiritus, dividens singulis prout vult (I Cor. XII, 11): aliis
quidem loqui, aliis autem operari quod bonum est. 4. Quisquis
itaque vestrum post illa amara et lacrymosa conversionis suae primordia
respirasse in spem atque in quoddam serenum supernae consolationis pennis
gratiae sublevatum se evolasse laetatur; is profecto jam metit, suarum recipiens
fructum temporaneum lacrymarum; et ipse vidit Deum, et audivit vocem dicentis:
Date ei de fructibus manuum suarum (Prov. XXXI,
31). Nam, quomodo non vidit Deum, qui gustavit et vidit quoniam suavis
est Dominus? Quam dulcem et suavem te sensit, Domine 0972D Jesu,
cui a te non modo peccata donata sunt, sed et munus sanctitatis indultum est;
neque id solum, sed et addita insuper ad cumulum bonorum vitae aeternae
promissio! Felix qui tantum jam messuit, habens interim quidem fructum suum in
sanctificationem, finem vero vitam aeternam! Merito qui se invento flevit,
gavisus est viso Domino: ad cujus utique miserationis intuitum tantos jam
levavit manipulos, remissionem, sanctificationem, spem vitae. O quam verus est
sermo qui in Propheta legitur: Qui seminant 1403 in lacrymis, in exsultatione metent
(Psal. CXXV, 5). Ubi breviter comprehensa utraque cognitio est: et
nostri quidem in lacrymis serens; quae autem Dei, metens in gaudio. 5. Hac ergo in gobis gemina praecunte notitia, 0973A jam ea quae forte supercreverit scientia minime inflat, utpote
quae nihil afferre valeat terreni commodi vel honoris, quod non sit sane
inferius spe concepta, laetitiaque spei jam altius radicata in animo. Spes autem non confundit; quia charitas Dei diffusa est in
cordibus nostris per Spiritum sanctum, qui datus est nobis (Rom. V,
5). Ideo illa non confundit, quia ista infundit certitudinem. Per hanc
enim ipse Spiritus testimonium perhibet spiritui nostro, quod
filii Dei sumus (Rom. VIII, 16). Quidnam igitur nobis de
nostra quantacunque scientia provenire possit quod non sit minus hac gloria, qua
inter Dei filios numeramur? Parum dixi: nec respici in ejus comparatione potest
orbis ipse et plenitudo ejus, etiamsi totus cedat unicuivis nostrum in
possessionem. 0973B Caeterum, si nos ignorantia Dei tenet,
quomodo speramus in eum quem ignoramus? si nostri, quomodo humiles erimus,
putantes nos aliquid esse, cum nihil simus? Scimus autem nec superbis, nec
desperatis partem esse vel societatem in sorte sanctorum. 6.
Intuere ergo nunc mecum, quanta cura et sollicitudine ambas istas repellere a
nobis ignorantias debeamus, quarum omnis peccati altera initium parit, altera
consummationem: sicut duarum e regione notitiarum initium sapientiae una,
perfectionem altera gignit; illa timorem Domini, ista charitatem. At istud de
notitiis supra ostensum est. Nunc de ignorantiis vide. Etenim, sicut initium
sapientiae timor Domini (Eccli. I, 16), sic initium 0973C omnis peccati superbia (Eccli. X, 15): et quomodo
perfectionem sibi sapientiae vindicat amor Dei, ita desperatio sibi omnem
malitiae consummationem. Et quemadmodum ex notitia tui venit in te timor Dei,
atque ex Dei notitia Dei itidem amor; sic e contrario de ignorantia tui
superbia, ac de Dei ignorantia venit desperatio. Sic autem superbiam parit tibi
ignorantia tui, cum meliorem quam sis, decepta et deceptrix tua cogitatio te
esse mentitur. Hoc quippe et superbia, hoc initium omnis peccati, cum major es
in tuis oculis quam apud Deum, quam in veritate. Et ideo qui primus peccavit hoc
grande peccatum (diabolum loquor), de ipso dictum est quia in
veritate non stetit, sed mendax est ab initio (Joan. VIII,
44); quoniam, quod in sua fuit cogitatione, non 0973D fuit
in veritate. Quid, si in eo discordaret a veritate, ut minorem se inferioremque
putaret, quam veritas haberet? Excusaret eum sua procul dubio ignorantia, et
minime reputaretur superbus, nec tam inveniretur iniquitas ejus ad odium, quam
humilitas fortassis ad gratiam. Si enim in quonam statu unumquemque nostrum
habeat Deus, liquido cognosceremus; nec supra sane, nec infra secedere
deberemus, veritati in omnibus acquiescentes. Nunc autem, quia consilium hoc posuit tenebras latibulum suum,
et sermo absconditus est a nobis, ita ut nemo sciat 0974A si
dignus sit amore vel odio (Eccle. IX, 1); justius tutiusque
profecto, juxta ipsius Veritatis consilium, novissimum nobis locum eligimus, de
quo postmodum cum honore superius educamur, quam praesumimus altiorem, unde
cedere mox oporteat cum rubore (Luc. XIV, 10, 9). 7. Non est ergo periculum, quantumcunque te humilies, quantumcunque
reputes minorem quam sis, hoc est, quam te veritas habeat. Est autem grande
malum, horrendumque periculum, si vel modice plus vero te extollas, si vel uni
videlicet in tua cogitatione te praeferas quem forte parem tibi veritas judicat,
aut etiam superiorem. Quemadmodum enim si per ostium transeas, cujus
superliminare, ut ad intelligentiam loquar, nimium bassum sit, non 0974B nocet quantumcunque te inclinaveris; nocet autem, si vel
transversi digiti spatio plus quam ostii patitur mensura, erexeris, ita ut
impingas et capite quassato collidaris; sic in anima non est plane timenda
quantalibet humiliatio, horrenda autem nimiumque pavenda vel minima 1404 temere praesumpta erectio. Quamobrem noli te, homo,
comparare majoribus, noli minoribus, noli aliquibus, noli uni. Quid scis enim, o
homo, si unus ille, quem forte omnium vilissimum atque miserrimum reputas, cujus
vitam sceleratissimam ac singulariter foedissimam horres, et propterea illum
putas spernendum non modo prae te, qui forte jam sobrie, et juste, et pie vivere
te confidis, sed etiam prae caeteris omnibus sceleratis tanquam omnium
sceleratissimum: quid scis, inquam, 0974C si melior et te, et
illis mutatione dexterae Excelsi in se quidem futurus sit, in Deo vero jam sit?
Et propterea non mediocrem, non vel penultimum, non ipsum saltem inter
novissimos eligere locum nos voluit: sed recumbe, inquit,
in novissimo loco; ut solus videlicet omnium novissimus
sedeas, teque nemini, non dico praeponas, sed nec comparare praesumas. En
quantum malum venit de ignorantia nostri, utique peccatum diaboli, et initium
omnis peccati, superbia. Quid etiam Dei parturiat ignorantia, alias videbimus.
Nam nunc horae brevitas non permittit, quoniam hodie tarde convenimus. Itaque
sufficiat unumquemque modo, ne se ipsum ignoret, admonitum esse, non solum
sermone nostro, sed ipsius quoque dignatione sponsi Ecclesiae Jesu Christi 0974D Domini nostri, qui est super omnia Deus benedictus in saecula.
Amen. SERMO XXXVIII. Qualiter ex ignorantia Dei nascitur desperatio, et qualiter sponsa
dicatur pulchra inter mulieres.1. Quid igitur Dei
ignorantia parturit? Nam hinc incipiendum est, sicut recordamini hic heri fuisse
terminatum. Quid itaque parturit? Diximus desperationem, sed quonam modo,
dicamus. Forte aliquis reversus in se, et displicens sibi in omnibus malis quae
fecit, cogitansque resipiscere, et redire 0975A ab
omni via mala et carnali conversatione sua, si ignorat, quam sit bonus Deus,
quam suavis et mitis, et quam multus ad ignoscendum, nonne sua carnalis
cogitatio arguet eum, et dicet: Quid facis? et vitam istam vis perdere, et
futuram? Peccata tua maxima sunt, et nimium multa: nequaquam pro tot et tantis,
nec si tu excories, sufficies satisfacere. Complexio tenera est, vita exstitit
delicata, consuetudinem difficile vinces. Pro his et similibus desperatus
resilit miser, ignorans quam facile omnipotens Bonitas, quae [alias,
Omnipotens qui] neminem vult perire, cuncta ista dissolveret: sequiturque
impoenitentia, quae est delictum maximum, et blasphemia irremissibilis. Ipse
vero aut conturbatus nimia tristitia absorbetur, et fertur in profundum, minime
jam ut 0975B consolationem recipiat, emersurus, sicut scriptum
est: Impius, cum venerit in profundum malorum, contemnit
(Prov. XVIII, 3): aut certe dissimulans, et sibi qualicunque
verisimili blandiens ratione, revocat se irrevocabiliter in saeculum, ad
perfruendum et deliciandum in omnibus bonis ejus, quoad licuerit. Cum autem
dixerit: Pax et securitas, tunc repentinus ei superveniet interitus, sicut dolor
in utero habentis, et non effugiet (I Thess. V, 3). Ita ergo et de
ignorantia Dei universae malitiae consummatio venit, quae est desperatio. 2. Apostolus dicit quod ignorantiam Dei quidam habent (I Cor.
XV, 34). Ego autem dico omnes ignorare Deum, qui nolunt converti ad Deum.
Neque enim ob aliud procul dubio renuunt, nisi quia gravem 0975C et severum imaginantur, qui pius est, durum et implacabilem, qui
misericors est, ferum et terribilem, qui amabilis est: et mentitur iniquitas
sibi, formans sibi idolum pro eo quod non est ipse. Quid timetis modicae fidei?
ut peccata nolit remittere? Sed affixit ea cruci cum suis manibus. Quod teneri
et delicati estis? Sed ipse novit figmentum nostrum. Quod male assueti, et
ligati peccandi consuetudine? Sed Dominus solvit compeditos (Psal. CXLV,
7). Forte ne irritatus immanitate et multitudine criminum, cunctetur
porrigere manum adjutorii? Sed ubi abundavit delictum, superabundare et gratia
consuevit (Rom. V, 20). 1405 An de vestimento
solliciti estis, vel cibo, caeterisque corpori vestro 0975D necessariis, et propterea cunctamini relinquere vestra? Sed scit
quia his omnibus indigetis (Matth. VI, 25-32). Quid vultis amplius?
quid jam impedit a salute? Sed hoc est quod dico: Deum ignoratis, sed nec
creditis auditui nostro. Vellem vos vel expertis credere, quia, nisi
crodideritis, non intelligetis. Sed non est omnium fides. 3.
Absit autem ut de tali, hoc est de Dei ignorantia, sponsam commonitam sentiamus,
quae tanta sponsi pariter et Dei sui, non dico agnitione, sed amicitia et
familiaritate donata est, ut ejus crebra colloquia et oscula mereretur, et nunc
familiari ausu loquitur: Indica mihi ubi pascas, ubi cubes in
meridie. Ubi sane non ipsum, sed locum habitationis gloriae ejus sibi
indicari requirit, quanquam non 0976A aliud ipse, et aliud locus
ejus vel gloria. Sed reprimenda censetur propter praesumptionem, et de sua
ipsius commonenda cognitione, in qua nimirum visa est aliquatenus caligare, quae
tantae se aestimarit idoneam visioni, sive minus attendens prae excessu suo,
quod esset in corpore, sive frustra sperans, etiam manentem in corpore ad illam
se posse inaccessibilem accedere claritatem. Ergo ad se ipsam protinus
revocatur, et ignorantia convincitur, et insolentia castigatur. Si ignoras te, inquit, egredere
(Cant. I, 6, 7). Terribiliter sponsus intonat in dilectam, non
tanquam sponsus, sed tanquam magister; et non quasi iratus, sed ut territa
purgaretur, purgata idonea redderetur huic ipsi, cui inhiat, visioni.
Mundicordibus nempe illa visio sequestratur. 0976B 4. Pulchre autem pulchram, non omnimode quidem, sed pulchram
inter mulieres eam dicit, videlicet cum distinctione; quatenus et ex hoc amplius
reprimatur, et sciat quid desit sibi. Ego enim puto mulierum nomine hoc loco
appellatas animas carnales ac saeculares, nihil in se virile habentes, nihil
forte aut constans in suis actibus demonstrantes, sed totum remissum, totum
femineum et molle quod vivunt, et quod agunt. Spiritualis autem anima, etsi inde
jam pulchra quod non secundum carnem ambulat, sed secundum spiritum; ex eo tamen
quod adhuc in corpore vivit, citra perfectum adhuc pulchritudinis proficit, ac
proinde non pulchra omni modo, sed pulchra inter mulieres, id est inter animas
0976C terrenas, et quae non sunt, sicut ipsa, spirituales, non
autem inter angelicas beatitudines, non inter virtutes, potestates,
dominationes. Sicut patrum aliquis olim inventus et dictus est justus in generatione sua (Gen. VI, 9), id est
prae omnibus sui temporis suaeque generationis; et Thamar justificata perhibetur
ex Juda (Gen. XXXVIII, 26), hoc est, prae Juda; et in Evangelio
publicanus descendisse refertur de templo justificatus, sed justificatus a
Pharisaeo (Luc. XVIII, 14); et quomodo magnus ille Joannes
magnifice quondam commendatus est, quod videlicet superiorem non haberet, sed
hoc inter natos mulierum (Luc. VII, 28), non autem inter choros
beatorum coelestiumque spirituum; ita et sponsa modo dicitur pulchra, sed
interim adhuc inter mulieres, 0976D et non inter coelestes
beatitudines. 5. Desinat proinde, quandiu in terris est, quae
in coelis sunt curiosius investigare, ne forte scrutatrix majestatis opprimatur
a gloria. Desinat, inquam, donec inter mulieres versatur, inquirere quae apud
sublimes illas sunt potestates, solis ipsis perspicua, solis licita, tanquam
coelestibus coelestia ad videndum. Mirabilis facta est, inquit, visio ista ex
te, o sponsa, quam tibi postulas demonstrari: nec modo praevales intueri
meridianam et miram quam inhabito claritatem. Dixisti enim: Indica mihi ubi pascas, ubi cubes in meridie. Sed enim induci
in nubes, penetrare in plenitudinem luminis, irrumpere claritatis abyssos, et
lucem habitare inaccessibilem, nec temporis 0977A est hujus, nec
corporis. Id tibi in novissimis reservatur, cum te mini exhibuero gloriosam, non
habentem maculam aut rugam, aut aliquid hujusmodi. An nescis quia quandiu vivis
in hoc corpore, peregrinaris a lumine? Quomodo quae necdum tota pulchra es,
idoneam te existimas universitatem 1406 pulchritudinis
intueri? Quomodo denique quaeris me in mea claritate videre, quae adhuc ignoras
te? Nam si te plenius nosses, scires utique, corpore quod corrumpitur aggravatam
nullatenus posse attollere oculos, et figere in illum fulgorem in quem
prospicere angeli concupiscunt. Erit, cum apparuero, quod tota pulchra eris,
sicut ego pulcher sum totus: et simillima mihi, videbis me sicuti sum. Tunc
audies: Tota pulchra es, amica mea, et macula non 0977B est in te (Cant. IV, 7). Nunc vero, etsi ex
parte jam similis, ex parte tamen dissimilis, contenta esto ex parte cognoscere.
Te ipsam attende, et altiora te ne quaesieris, et fortiora te ne scrutata fueris
(Eccli. III, 22). Alioquin si ignoras te, o
pulchra inter mulieres (Cant. I, 7); nam et ego te dico
pulchram, sed inter mulieres, hoc est ex parte; cum autem venerit quod perfectum
est, tunc evacuabitur quod ex parte est (I Cor. XIII, 10): si ergo ignoras te; sed quae sequuntur, dicta sunt, et non
oportet iterum dici. Promiseram me de duplici ignorantia utiliter disputaturum:
si quominus implesse videor, date veniam volenti. Nam velle adjacet mihi,
perficere autem non invenio, nisi quantum sua benignitate ad 0977C vestram aedificationem largiri dignabitur sponsus Ecclesiae
Jesus Christus Dominus noster, qui est super omnia Deus benedictus in saecula.
Amen. SERMO XXXIX. De curribus Pharaonis. id est diaboli, et de principibus
exercitus, qui sunt malitia, luxuria, et avaritia.1.
Equitatui meo in curribus Pharaonis assimilavi te, amica
mea (Cant. I, 8). Ante omnia in his verbis libenter accipimus
Ecclesiae typum in patribus praecessisse, et nostrae sacramenta salutis
praeostensa esse. In exitu Israel de Aegypto, geminoque illo admirabilis maris
obsequio, et transitum scilicet populo dantis, et ultionem de hostibus, baptismi
gratia evidenter exprimitur, salvantis homines, et crimina 0977D submergentis. Omnes, inquit, sub nube fuerunt, et omnes in Moyse baptizati sunt in nube et in
mari (I Cor. X, 1, 2). Sed oportet consequentiam, sicut
solemus, signare verborum, et sequentia prioribus copulare; et ita demum elicere
suave quidpiam, si possumus, quod prosit moribus instruendis. Ubi itaque sponsae
praesumptio dura et austera increpatione repressa est; ne tristior remaneret,
bona illi aliqua, quae jam acceperat, ad memoriam reducuntur, et aliqua quae
nodum acceperat, promittuntur; sed et pulchra denuo perhibetur, et appellatur
amica. Quod tibi, inquit, dure locutus sum, amica mea, nulla in me tibi suspicio
sit odii vel rancoris. Nam signa amoris mei in te evidentia sunt ipsa mea
munera, quibus te honoravi et ornavi. Nec mihi animi 0978A est
illa retrahere, sed magis addere ampliora. Vel sic: Non aegre feras, amica mea,
minime te accipere modo quod postulas, quae tanta a me jam accepisti: et majora
horum accipies, si in praeceptis meis ambulaveris, et in amore meo
perseveraveris. Haec pro litterae consequentia. 2. Nunc jam
videamus, qualia sint quae se donasse commemorat. Et primum quidem est, quod eam
assimilavit equitatui suo in curribus Pharaonis, liberando utique a jugo
peccati, mortificatis universis operibus carnis; quemadmodum ille populus libera
tus est a servitute Aegypti, subversis et submersis cunctis curribus Pharaonis
(Exod. XIV, 28). Id quidem miseratio maxima, in qua ego quoque si
gloriari voluero, non ore insipiens: Veritatem enim 0978B dicam.
Fateor et fatebor: Nisi quia Dominus adjuvit me, paulo minus
habitasset in inferno anima mea (Psal. XCIII, 17). Non sum
ingratus, non sum oblitus; misericordias Domini in aeternum cantabo (Psal.
LXXXVIII, 1). Verum hactenus mihi cum sponsa. De reliquo, illa singulari
dignatione, postquam liberata est, asciscitur in amicam, decorem induitur
tanquam Domini sponsa, interim tamen in genis duntaxat et in collo. Ad haec illi
promittuntur murenulae pro ornatu, ipsaeque aureae pro pretio, sed et distinctae
argento pro decore. Cui non admodum placeat ordo ipse donationum? Primum,
misericorditer liberatur: secundo, dignanter adamatur; tertio, benigne 1407 abluitur et purgatur; postremo, optimi ornamenti accipit
promissionem. 0978C 3. Non ambigo quosdam jam
vestrum in semetipsis recognoscere quae dicuntur, proprioque experimento
commonitos ad intelligentiam praevolare. Sed sane memor versiculi illius: Declaratio sermonum tuorum illuminat, et intellectum dat
parvulis (Psal. CXVIII. 130); pro hujusmodi dignum duco cadem
modice latius explananda. Benignus est enim Spiritus sapientiae (Sap. I,
6), et placet illi doctor benignus et diligens, qui ita cupiat
satisfacere studiosis, ut morem gerere tardioribus non recuset. Denique: Qui elucidant me, vitam aeternam habebunt, ait ipsa Sapientia
(Eccli. XXIV, 31): quo quidem praemio ego fraudari noluerim.
Quanquam in his etiam quae plana videntur, quandoque talia latent, 0978D quae ipsis quoque, qui capaciores videntur et praevolantes
ingenio, non erit inutile si diligentius declarentur. 4. Sed
vide jam similitudinem de Pharaone et exercitus ejus, et Domini equitatu. Non
inter ipsos exercitus similitudo data est, sed de ipsis. Quae enim societas luci
ad tenebras? aut quae pars fideii cum infideli? Sed inter sanctam spiritualemque
animam, et equitatum Domini plane comparatio est, et inter Pharaonem et
diabolum, amborumque exercitus. Nec miraberis unam animam equitatus multitudini
similatam, si advertas quantae in ipsa una, quae tamen sancta anima sit,
virtutum acies habeantur; quanta in affectionibus ordinatio, quanta in moribus
disciplina, quanta in orationibus armatura. 0979A quantum in
actionibus robur, quantus in zelo terror, quanta denique ipsi cum hoste
conflictuum assiduitas, numerositas triumphorum. Denique in consequentibus
legitur: Terribilis ut castrorum acies ordinata
(Cant. VI, 3); et item: Quid videbis,
inquit, in Sunamite, nisi choros castrorum? (Cant.
VII, 1.) Aut si id tibi non placet, noveris hujusmodi animam nunquam esse
sine angelorum custodia, qui eam aemulantur Dei aemulatione, solliciti suo viro
servare, et virginem castam exhibere Christo. Et ne dixeris in corde tuo: Ubi
sunt? quis eos vidit? Vidit eos propheta Elisaeus, insuper et fecit orando, ut
videret etiam Giezi (IV Reg. VI, 16, 17). Tu non vides, quia non es
propheta, nec puer prophetae. Vidit patriarcha Jacob, et ait: Castra Dei sunt haec 0979B (Gen. XXXII,
2). Vidit et doctor gentium, qui dicebat: Nonne omnes
administratorii spiritus sunt, missi in ministerium propter eos qui haereditatem
capiunt salutis (Hebr. I, 14). 5. Ergo
angelicis fulta ministeriis, et superno stipata agmine sponsa incedens, similis
est equitatui Domini; illi utique, qui quondam in curribus Pharaonis tam
stupendo divini adjutorii miraculo triumphavit. Si enim diligenter advertas,
cuncta quae ibi miraris magnifice perpetrata, invenies hic nihilominus
admiranda. Nisi quod in eo nunc magnificentius triumphatur, quod quae illic
corporaliter praecesserunt, hic spiritualiter adimplentur. An non tibi nempe
multo fortius longeque gloriosius esse 0979C videtur, diabolum
prosternere, quam Pharaonem; atque aerias debellare potestates, quam currus
Pharaonis subvertere? Ibi denique pugnatum est adversus carnem et sanguinem; hic
adversus principes et potestates, adversus mundi rectores tenebrarum harum,
contra spiritualia nequitiae in coelestibus (Ephes. VI, 12). Et
prosequere modo mecum singula proportionis membra. Ibi populus eductus de
Aegypto, hic homo de saeculo; ibi prosternitur Pharao, hic diabolus; ibi
subvertuntur currus Pharaonis, hic carnalia et saecularia desideria, quae
militant adversus animam, subruuntur; illi in fluctibus, isti in fletibus;
marini illi, amari isti. Puto et nunc clamitare daemonia, si forte contingat
incidere in talem animam: Fugiamus Israelem, quia Dominus 0979D pugnat pro eo (Exod. XIV, 25). Visne etiam
aliquos de principibus Pharaonis propriis tibi designem nominibus, et de
curribus describam, ad instar quorum tu quoque alios, si qui sunt, per te ipsum
valeas invenire? Magnus quidam princeps spiritualis atque invisibilis regis
Aegypti profecto Malitia est, magnus 1408 Luxuria, magnus
Avaritia. Et hi quidem possident terminos suos sub rege suo, sicut sui cuique
assignati sunt. Nam Malitia in omni regione maleficiorum atque facinorum
dominatur; Luxuria omni immunditiae et turpitudini carnis praeest; Avaritia in
partes rapinae et fraudis sortita est principatum. 0980A 6. Accipe nunc quoque quales his suis principibus Pharao
praeparaverit currus ad persequendum populum Dei. Habet namque Malitia currum
suum rotis quatuor consistentem: Saevitia, Impatientia, Audacia, Impudentia.
Valde etenim velox est currus isto ad effundendum sanguinem, qui nec innocentia
sistitur, nec patientia retardatur, nec timore frenatur, nec inhibetur pudore.
Trahitur autem duobus admodum pernicibus equis, et ad omnem perniciem
paratissimis, terrena Potentia, et saeculari Pompa. Tunc namque quadriga ista
malitiae currit valde velociter, cum hinc quidem potentiae effectus subest ejus
adimplendis malitiosis conatibus; inde plausus pompae arridet perpetratis
sceleribus, ut sermo impleatur qui scriptus est: Quoniam
laudatur peccator in desideriis 0980B animae suae, et iniquus
benedicitur (Psal. IX, 3); et iterum alia Scriptura: Hoec est, inquit, hora vestra, et potestas
tenebrarum (Luc. XXII, 52). Porro praesident duobus his equis
aurigae duo, Tumor et Livor; et tumor quidem pompam, livor vero potentiam agit.
Is enim rapido fertur diabolicarum amore pomparum, cujus apud se cor prius
intumuit. Nam, quod in se firmiter stat timore compressum, gravitate modestum,
humilitate solidum, puritate sanum, aura hujus vanitatis nequaquam leviter
rapietur. Item terrenae jumentum potentiae nonne invidia agitur, et quasi
quibusdam livoris urgetur hinc inde calcaribus, suspicione utique decedendi, et
metu succumbendi? Aliud est enim quod suspectus est successor, et aliud 0980C quod timetur invasor. His itaque stimulis terrena potentia
continue agitatur. Et currus quidem malitiae sic se habet.
7. Luxuriae vero currus quadriga nihilominus volvitur vitiorum, Ingluvie
videlicet ventris, Libidine coitus, Mollitie vestium, otii soporisque
Resolutione. Trahitur equis aeque duobus, Prosperitate vitae, et rerum
Abundantia; et qui his praesident duo, ignaviae Torpor, et infida Securitas:
quia et copia ignaviam solvit, et, secundum Scripturam: Prosperitas stultorum perdet illos (Prov. I,
32); non sane ob aliud, nisi quoniam male securos reddat: Cum autem dixerint, Pax et securitas; tunc subitaneus superveniet
eis interitus (I Thess. V, 3). Hi calcaria minime liabent,
neque flagella, vel aliquid hujusmodi, sed pro 0980D his utuntur
conopeo ad faciendam
umbram, et flabello ad citandum ventum. Porro conopeum Dissimulatio est, umbram
faciens, et protegens ab aestu curarum. Proprium namque est mollis et delicatae
animae etiam necessarias dissimulare curas, et ne aestuantes sollicitudines
sentiat, sub latibulo dissimulationis abscondi. Flabellum vero Effusio est,
ventum adulationis apportans. Largi sunt enim luxuriosi, ementes auro ventum de
ore adulatorum. Et de hoc satis. 8. Jam vero Avaritia rotis et
ipsa vehitur quatuor vitiorum, quae sunt Pusillanimitas, Inhumanitas, Contemptus
Dei, mortis Oblivio. Porro jumenta trahentia, 0981A Tenacitas, et
Rapacitas; et his unus auriga ambobus praesidet, habendi Ardor. Sola siquidem
Avaritia, quoniam conducere plures non patitur, uno contenta est servitore. Ipse
vero injuncti operis promptus admodum atque infatigabilis exsecutor, urgendis
sane jumentis trahentibus, flagris utitur acerrimis, Libidine acquirendi, et
Metu amittendi. 9. Sunt et alii principes regis Aegypti
habentes et ipsi currus suos in expeditione domini sui, sicut Superbia, quae
unus est de majoribus principibus; sicut inimica fidei Impietas, magnum et ipsa
tenens locum in domo et regno Pharaonis; et multi adhuc sunt alii inferioris
ordinis satrapae et equites, quorum non est numerus in Pharaonis exercitu;
quorum et nomina, et 1409 officia, necnon et arma et
apparatus eorum 0981B vestris studiis, ut in his exerceamini,
inquirenda relinquo. In istorum itaque principum fortitudine, curruumque suorum,
invisibilis Pharao ubique discurrens, in omnem familiam Domini, quibus potest
viribus, more tyrannico debacchatur, in his etiam his diebus exeuntem Israel de
Aegypto insequitur. At ille nec subvectus curribus, nec protectus armis;
nihilominus tamen sola Domini manu confortatus, secure decantat: Cantemus Domino, gloriose enim honorificatus est; equum et
ascensorem projecit in mare (Exod. XV, 1); item: Hi in curribus et hi in equis; nos autem in nomine Domini Dei
nostri invocabimus (Psal. XIX, 8). Et haec dicta sint pro
adducta similitudine de equitatu Domini, et curribus Pharaonis. 0981C 10. Post haec amica
appellatur. Nam ipse quidem et ante liberationem amicus erat, alioquin non
liberasset quam non amasset; sed illa beneficio liberationis adducta est ut
esset amica. Audi denique confitentem. Non quia dilexerimus
eum nos, inquit, sed ipse prior dilexit nos (I
Joan. IV, 10). Recordare nunc mihi Moysi et Aethiopissae, et agnosce jam
tanc praefiguratum conjugium Verbi et animae peccatricis; et discerne, si potes,
quid tibi dulcius sapiat in consideratione suavissimi sacramenti, Verbine nimium
benigna dignatio, an animae inaestimabilis gloria, an inopinata fiducia
peccatoris. Sed non potuit Moyses Aethiopissae mutare pellem, potuit Christus.
Sequitur enim: Pulchrae sunt genae tuae, sicut turturis.
Sed hoc 0981D sermoni alteri reservetur; ut semper quae in mensa
Sponsi nobis apponuntur, cum aviditate sumentes, eructemus in ipsius laudem et
gloriam, Jesu Christi Domini nostri, qui est super omnia Deus benedictus in
saecula. Amen. SERMO XL.
Quod intentio sit facies animae: quae sit ejus pulchritudo
aut deformitas; quoe ejusdem solitudo et audicitia.1.
Pulchrae sunt genae tuae, sicut turturis (Cant. I,
9). Tenera est sponsae verecundia; et ad increpatiotionem sponsi, puto,
facies ejus rubore suffusa est, pulchriorque ex eo apparens, illico audit: Pulchrae sunt genae tuae, sicut turturis. Vide autem ne
carnaliter cogites coloratam carnis putredinem, et purulentiam 0982A flavi sanguineive humoris, vitreae cutis superficiem summatim
atque aequaliter suffundentem: e quibus sibi invicem moderate permistis, ad
venustandam genarum effigiem rubor subpallidus in efficientiam corporeae
pulchritudinis temperatur. Alioquin incorporea illa animae invisibilisque
substantia, nec corporeis distincta membris, nec visibilibus exstat fucata
coloribus. Tu vero spiritualem essentiam spirituali, si potes, attinge intuitu,
et ad coaptandum propositae similitudinis schema cogita animae faciem, mentis
intentionem; ex qua nimirum rectitudo operis, sicut ex facie pulchritudo
corporis, aestimatur. Porro verecundiam intellige, tanquam colorem in facie,
quod haec potissimum virtus et venustatem ingerat, et augeat gratiam. Pulchrae ergo 0982B sunt
genae tuae, sicut turturis. Poterat usitatius faciem ponere et describere
pulchram, sicut solet, cujus pulchritudo laudatur, pulchra facie seu decora
facie dici: sed nescio quid sibi voluerit, ut magis genas pluraliter dicendum
putaverit, nisi quod minime id crediderim otiosum. Spiritus namque sapientiae
loquitur, cui non est fas vel modicum quid omnino ascribere otiosum, aut secus
dictum quam oportuerit. Est itaque sine dubio causa, quaecunque illa sit, cur
pluraliter genas maluerit, quam singulariter faciem dicere. Et si tu melius non
habes, ego quod mihi videtur aperio. 2. Duo quaedam in
intentione, quam faciem animae esse diximus, necessario requiruntur, res et
causa; id est, quid intendas, et propter quid. Et ex 0982C his
sane duobus animae vel decor, vel deformitas judicatur; ut, verbi causa, anima,
quae ambo ista recta atque pudica habuerit, illi merito veraciterque dicatur:
Pulchrae sunt genae tuae, sicut turturis. Quae vero
altero 1410 horum caruerit, non poterit dici de ea, quod
pulchrae sint genae ejus sicut turturis, propter eam, quae adhuc ex parte erit,
deformitatem. Multo autem minus illi hoc poterit convenire, quae neutrum horum
habere landabile invenitur. At id totum fiet planius in exemplis. Si, verbi
causa, intendat quis animum inquirendae veritati, atque id solo veritatis amore;
nonne is tibi videtur et rem, et causam habere honestam, meritoque sibi
vindicare quod dicitur: Pulchrae sunt genae tuae, sicut
turturis? 0982D quippe cui in neutra genarum naevus
reprehensionis appareat. Quod si minime quidem veritatis desiderio, sed aut
inanis gloriae, aut alterius qualiscunque commodi temporalis obtentu in
veritatem intenderit: jam, etsi unam genarum videatur habere formosam, non
tamen, ut arbitror, dubitabis judicare vel ex parte deformem, cujus alteram
faciem causae turpitudo foedaverit. Si autem videris hominem nullis honestis
studiis intendentem, sed carnis illecebris irretitum, ventri et luxuriae deditum
quales sunt illi, quorum deus venter est, et gloria in
confusione eorum, qui terrena sapiunt (Philipp. III, 19): quid
istum? nonne ex utraque parte foedissimum judicabis, in cujus utique intentione
et res, et causa reproba invenitur? 0983A 3.
Ergo intendere non in Deum, sed in saeculum, saecularis animae est, nec ullam
prorsus genarum speciosam habentis. Intendere autem quasi in Deum, sed non
propter Deum, hypocritae plane animae est: cujus etsi una facies decora videtur,
quod ad Deum qualicunque intentione respiciat; ipsa tamen simulatio omne in ea
decorum exterminat, et magis per totum ingerit foeditatem. Si autem vel solum,
vel maxime, ob vitae praesentis necessaria ad Deum converterit intentionem; non
quidem faece hypocrisis putidam, pusillanimitatis tamen vitio dicimus
subobscuram, et minus acceptam. Porro e contrario intendere in aliud quam in
Deum, tamen propter Deum; non otium Mariae, sed Marthae negotium est. Absit
autem ut hujusmodi est, quidquam 0983B illam dixerim habere
deforme! Nec tamen ad perfectum affirmaverim pervenisse decoris: quippe quae
adhuc sollicita est et turbatur erga plurima, et non potest terrenorum actuum
vel tenui pulvere non respergi. Quem tamen cito facileque deterget vel in hora
sanctae dormitionis casta intentio, et bonae conscientiae interrogatio in Deum.
Ergo solum inquirere Deum propter ipsum solum, hoc plane est utramque bipartitae
intentionis faciem habere pulcherrimam; atque id proprium ac speciale sponsae,
cui merito singulari praerogativa audire conveniat: Pulchrae
sunt genae tuae, sicut turturis. 4. Cur vero, sicut turturis? Pudica avicula est, et conversatio ejus non
cum multis, sed solo degere 0983C fertur contenta compare, ita ut
si illum amiserit, alterum non requirat, sed sola deinceps conversetur. Tu ergo
qui haec audis, ut sane non otiose audias ea quae scripta sunt propter te, et
nunc propter te versantur et disputantur: tu, inquam, si ad istiusmodi Spiritus
sancti incitamenta moveris, et inardescis dare operam, quomodo animam tuam
facias sponsam Dei; stude ambas speciosas habere has genas tuae intentionis, ut
imitator castissimae volucris, sedeas, secundum prophetam, solitarius, quoniam
levasti te supra te (Thren. III, 28). Omnino supra te est,
angelorum Domino desponsari. An non supra te, adhaerere Deo atque unum spiritum
esse cum eo? Sede itaque solitarius, sicut turtur. Nihil tibi et turbis, nihil
cum multitudine caeterorum; 0983D etiamque ipsum obliviscere
populum tuum, et domum patris tui et concupiscet rex decorem tuum (Psal.
XILV, 11, 12). O sancta anima, sola esto, ut soli omnium serves te ipsam,
quem ex omnibus tibi elegisti. Fuge publicum, fuge et ipsos domesticos; secede
ab amicis et intimis, etiam et ab illo qui tibi ministrat. An nescis te
verecundum habere sponsum, et qui nequaquam suam velit tibi indulgere
praesentiam praesentibus caeteris? Secede ergo, sed mente, non corpore; sed
intentione, sed devotione, sed spiritu. Spiritus enim ante faciem tuam Christus
Dominus, spiritusque requirit, 1411 non corporis solitudinem,
quanquam et corpore interdum non otiose te separas, cum opportune potes,
praesertim in tempore orationis. Tenes etiam in hoc et mandatum 0984A sponsi, et formam: Tu, inquit, cum oraveris, intra in cubiculum tuum et clauso ostio ora
(Matth. VI, 6). Et quod dixit, fecit. Solus in oratione
pernoctabat, non modo se abscondens a turbis, sed nec ullum quidem discipulorum,
nec ullum domesticorum admittens (Luc. VI, 12, 13). Denique tres
secum intimos sibi adduxerat, cum ultro properaret ad mortem; avulsus est et ab
ipsis orare volens (Matth. XXVI, 37-39). Ergo et tu fac similiter,
quando orare volueris. 5. De caetero sola indicitur tibi mentis
et spiritus solitudo. Solus es, si non communia cogites, si non affectes
praesentia, si despicias quod multi suspiciunt, si fastidias quod omnes
desiderant, si jurgia devites, si damna non sentias, si non recorderis
injuriarum. 0984B Alioquin nec si solus corpore es, solus es.
Videsue posse esse te et solum, cum inter multos; et inter multos, cum solus es?
Solus es in quantacunque hominum verseris frequentia: tantum cave alienae
conversationis esse aut curiosus explorator, aut temerarius judex. Etiamsi
perperam actum quid deprehendas, nec sic judices proximum, magis autem excusa.
Excusa intentionem, si opus non potes; puta ignorantiam, puta subreptionem, puta
casum. Quod si omnem omnino dissimulationem rei certitudo recusat, suade
nihilominus ipse tibi, et dicito apud temetipsum: Vehemens fuit nimis tentatio,
quid de me illa fecisset, si accepisset in me similiter potestatem? Et memento,
me modo alloqui sponsam, et non amicum sponsi instruere, cui alia ratio 0984C est diligentius observandi ne quis peccet, et explorandi an
peccet, et emendandi si peccatum fuerit. A qua sane necessitate sponsa libera
est, soli vivens sibi, et ipsi, quem diligit, sponso pariter et Domino suo, qui
est super omnia Deus benedictus in saecula. Amen. SERMO XLI. Qualiter sponsa
recipit interim magnam consolationem de contemplatione divinae claritatis,
antequam perveniat ad claram ejus visionem.1. Collum tuum sicut monilia (Cant. I, 9). Solet
ornari collum monilibus, non ipsis comparari. Sed hoc illae faciant, quibus quia
de proprio non inest decor, aliunde necesse est ut mendicent, unde se 0984D speciosas mentiantur. Nam sponsae collum ita in se ipso
formosum, et tam decenter quasi natura formatum est, ut extrinsecus non requirat
ornatum. Quid enim opus est peregrinorum fucos adhibere colorum, cui propria, et
tanquam innata sufficit pulchritudo, in tantum ut ipsorum quoque, quae ad
ornandum quaeruntur monilium possit adaequare nitorem? Hoc nempe intelligi
voluit, qui minime quidem a collo, ut assolet, pendere monilia, sed ipsum potius
esse sicut monilia dixit. Non jam invocandus est nobis
Spiritus sanctus, ut sicut spirituales sponsae genas sua dignatione tribuit
invenire, ita etiam ipsius spirituale collum demonstrare dignetur. Et meo quidem
intellectui (quia mihi incumbit loqui quae sentio) nihil interim verisimilius
probabiliusve 0985A elucet, quam ipsum animae intellectum colli
nomine designari. Tu quoque idem, ut arbitror, approbabis, si advertas
similitudinis rationem. Annon siquidem tibi videtur colli quodam modo vice fungi
intellectus, per quem tua anima trajicit in se spiritus vitalia alimenta, atque
in quaedam transfundit viscera morum, affectumque suorum? Hoc ergo sponsae
collum, id est purus et simplex intellectus, eum nuda et aperta veritate satis
per se ipsum reniteat, non indiget ornamento; sed ipsum magis, tanquam pretiosum
monile, animam decenter exornat, ac proinde simile monilibus ipsis 1412 describitur. Bonum monile veritas, bonum puritas sive
simplicitas, bonum plane monile sapere ad sobrietatem. Philosophorum vel
haereticorum intellectus 0985B non habet hunc in se puritatis,
veritatisque nitorem: et ideo multam curam gerunt ipsum colorare et fucare
phaleris verborum, et versutiis syllogismorum, ne, si nudus appareat, falsi
etiam appareat turpitudo. 2. Sequitur: Muraenulas aureas faciemus tibi, vermiculatas argento. Si,
faciam, singulariter, et non pluraliter, faciemus, dixisset, absolute et indubitanter hoc etiam loqui
sponsum pronuntiassem. Nunc autem vide ne forte magis sodalibus ejus
congruentiusque assignemus, sponsam quasi consolantibus tali promissione, quod
donec perveniat ad visionem ejus, cujus sic flagrat desiderio, facturi sint illi
muraenulas pulchras et pretiosas, quae sunt aurium 0985C
ornamenta. Atque hoc propterea, ut opinor, quia fides ex auditu; et quandiu per
fidem ambulatur et non per speciem, danda opera potius instruendo auditui, quam
visui exserendo [alias, exercendo]. Frustra
namque intenditur oculus qui non sit fide mundatus, cum solis qui mundo corde
sunt, videndi copia promittatur (Matth. V, 8). Scriptum vero est:
Fide mundans corda eorum (Act. XV, 9). Quia
ergo fides ex auditu, et ex illa visus purgatio est, merito illi ornandis
auribus intendebant, dum auditus, sicut ratio docuit, visus sit preparatio. Tu,
inquiunt, o sponsa, intuendae dilecti inhias claritati; sed hoc alterius
temporis est. Damus autem in praesentiarum ornamenta auribus tuis, quod erit
tibi interim consolatio, erit et praeparatio ad hoc ipsum quod 0985D postulas, ac si illud prophetae ei dicant: Audi, filia, et vide (Psal. XLIV, 11). Videre
desideras, sed audi prius. Gradus est auditus ad visum. Proinde audi, et inclina
aurem tuam ornamentis quae tibi facimus, ut per auditus obedientiam ad gloriam
pervenias visionis. Nos auditui tuo damus gaudium et laetitiam. Nam visui non
est nostrum dare (in quo gaudii plenitudo et tui desiderii adimpletio est), sed
illius quem diligit anima tua. Ipse ut gaudium tuum plenum sit, ostendet se
ipsum tibi; ipse adimplebit te laetitia cum vultu suo. Tu interim accipe ad
consolationem muraenulas has de manu nostra; caeterum delectationes in dextera
ejus usque in finem. 3. Advertendum cujusmodi ei muraenulas
offerunt: Aureas, inquit, et
vermiculatas argento. Aurum divinitatis 0986A
est fulgor, aurum sapientia quae desursum est. Hoc auro fulgentia quaedam quasi
veritatis signacula spondent se figuraturos hi, quibus id ministerii est,
superni aurifices, atque internis animae auribus inserturos. Quod ego non puto
esse aliud, quam texere spirituales quasdam similitudines, et in ipsis purissima
divinae sapientiae sensa animae contemplantis conspectibus importare, ut videat,
saltem per speculum et in aenigmate, quod nondum facie ad faciem valet ullatenus
intueri. Divina sunt, et nisi expertis prorsus incognita quae effamur; quomodo
videlicet in hoc mortali corpore, fide adhuc habente statum, et necdum propalata
perspicui substantia luminis, jam tamen [alias, interim]
purae interdum contemplatio veritatis partes suas agere intra nos 0986B vel ex parte praesumit; ita ut liceat usurpare etiam alicui
nostrum, cui hoc datum desuper fuerit, illud Apostoli: Nunc
cognosco ex parte: item, Ex parte cognoscimus, et ex
parte prophetamus (I Cor. XIII, 12, 9). Cum autem divinius
aliquid raptim et veluti in velocitate corusci luminis interluxerit menti
spiritu excedenti, sive ad temperamentum nimii splendoris, sive ad doctrinae
usum, continuo, nescio unde, adsunt imaginatoriae quaedam rerum inferiorum
similitudines, infusis divinitus sensis convenienter accommodatae, quibus quodam
modo adumbratus purissimus ille ac splendidissimus veritatis radius, et ipsi
animae tolerabilior fiat, et quibus communicare illum voluerit, capabilior,
Existimo tamen ipsas 0986C formari in nobis sanctorum
suggestionibus angelorum, sicut econtrario contrarias 1413 et
malas ingeri immissiones per angelos malos non dubium est. 4.
Et fortassis hinc illud est speculum atque aenigma, ut dixi, per quod videbat
Apostolus (I Cor. V, 12), ex istiusmodi puris pulchrisque
imaginationibus angelorum quasi manibus fabricatum: quatenus et Dei esse, quod
purum et absque omni phantasia corporearum imaginum cernitur, sentiamus; et
elegantem quamlibet similitudinem, qua id digne vestitum apparuerit, ministerio
deputemus angelico. Quod signasse expressius videtur alia interpretatio, dicens:
Similitudines auri fabri faciemus tibi, cum distinctionibus
argenti (Cant. I, 10, juxta LXX. Unum 0986D est, cum distinctionibus argenti, et
vermiculatas argento. In quo mihi significare videtur non modo
similitudines intus per angelos suggeri, sed nitorem quoque eloquii per ipsos
extrinsecus ministrari, quo congrue atque decenter ornatae, et facilius ab
auditoribus capiantur, et delectabilius. Quod si dixeris: Quid eloquio et
argento! dicit tibi propheta: Eloquia Domini, eloquia casta,
argentum igne examinatum (Psal. XI, 7). Ita ergo illi
coelestes administratorii spiritus peregrinanti in terris sponsae faciunt
muraenulas aureas, vermiculatas argento. 5. Vide autem quomodo
illa aliud cupit, et aliud accipit: et nitenti ad contemplationis quietem labor
praedicationis imponitur; et sitienti sponsi praesentiam, filiorum sponsi
pariendorum, alendorumque 0987A sollicitudo injungitur. Neque
nunc tantum accidit illi hoc; sed et alia vice, ut memini, cum sponsi amplexus
et oscula suspiraret, responsum est ei: Qua meliora sunt ubera
tua vino (Cant. I, 1); ut ex hoc se intelligeret matrem, atque
ad dandum lac parvulis, nutriendumque filios revocari. Fortassis et in aliis
cantici hujus locis hoc ipsum tu quoque, nisi piger sis ad inquirendum, per te
ipsum advertere poteris. An non res ista quondam in sancto patriarcha Jacob
praefigurabatur, cum frustratus optatis diuque exspectatis Rachelis amplexibus,
pro sterili et decora fecundam et lippam invitus atque ignarus accepit?
(Gen. XXIX, 23, 23.) Ita ergo nunc sponsa scire cupiens et
inquirens, ubi in meridianis horis dilectus pascat et cubet, muraenulas pro eo
reportat 0987B aureas, vermiculatas argento; id est, sapientiam
cum eloquentia; haud dubium quin ad praedicationis opus. 6.
Docemur ex hoc sane, intermittenda plerumque dulcia oscula propter lactantia
ubera; nec cuiquam sibi, sed omnibus esse vivendum. Vae qui bene de Deo et sentire, et eloqui acceperunt, si
quaestum aestiment pietatem; si convertant ad inanem gloriam, quod ad lucra Dei
acceperant erogandum; si alta sapientes, humilibus non consentiant. Paveant quod
in propheta legitur, dicente Domino: Dedi eis aurum meum et
argentum meum; ipsi autem de argento et auro meo operati sunt Baal
(Ose. II, 8). Tu ergo audi quid sponsa, accepta hinc quidem
increpatione, inde vero promissione, responderit. Neque 0987C enim vel de promissis extollitur, vel pro repulsa irascitur;
sed, sicut scriptum est: Corripe sapientem, et amabit te
(Prov. IX, 8); et item quod ad donationes et promissiones spectat:
Quanto major es, humilia te in omnibus (Eccli. III,
20); quod ex ejus responsione melius utrumque patebit. Sed ipsa, si
placet, discussio in aliud sermonis principium differatur, et de iis quae dicta
sunt, glorificemus Sponsum Ecclesiae Dominum nostrum Jesum Christum, qui est
super omnia Deus benedictus in saecula. Amen. SERMO XLII. De duplici
humilitate: una videlicet, quam parit veritas; et altera, quam inflammat
charitas.1. Cum esset rex in
accubitu suo, nardus mea dedit 0987D odorem suum
(Cant. I, 11). Haec sunt verba sponsae, quae in hodiernum diem
distulimus; hoc responsum, quod dedit 1414 ubi increpata est
a sponso, non tamen sponso, sed ejus sodalibus: quod facile est advertere ex
verbis ipsis. Cum enim non dicit, quasi ad secundam personam: Cum esses rex in
accubitu tuo, sed: Cum esset in accubitu suo, patet quod
non ad ipsum loquitur, sed de ipso. Puta proinde sponsum, ubi eam (quatenus
visum fuit) aut corripuit, aut repressit, comperta ex suffusione genarum
verecundia, cessisse loco, ut illa se absente loqueretur liberius quae sentiret;
sed et si pavidior, ut assolet, quam oportuerit, et dejectior animo facta esset,
sodalium 0988A eam consolationes erigerent. Quod tamen et per se
ipsum facere non neglexit, quantum judicavit pro tempore oportere. Nam ut clarum
relinqueret quantum sibi in illa correptione complacuit, quippe quam sensit
digne et prout oportuit acceptari, non sane ante se absentavit quam ex
abundantia (quod non est dubium) cordis prorumperet in laudes ejus, et genarum
collique ipsius pulchritudinem commendaret. Propterea et qui cum ipsa remanent,
blande loquuntur illi, et munera offerunt, scientes Domini voluntatem. Ad ipsos
ergo responsio ejus. Et litteralis quidem contextio schematis ita se
habet. 2. Sed priusquam ex hac testa nucleum spiritus elicere
inchoemus, dico unum breviter. Felix, cui sua objurgatio sic respondet,
quemadmodum habemus 0988B formam praesentis loci. Utinam magis
neminem objurgare necesse sit! hoc enim melius. Sed quoniam in multis offendimus
omnes, mihi tacere non licet, cui ex officio incumbit peccantes arguere, magis
autem urget charitas. Quod si arguero et fecero quod meum est, illa autem
increpatio procedens minime quod suum est faciat, neque id ad quod misi illam,
sed revertatur ad me vacua, tanquam jaculum feriens et resiliens: quid me animi
tunc habere putatis, fratres? Nonne angor, nonne torqueor? Et ut mihi usurpem
aliquid ex verbis Magistri, quia de sapientia non possum; prorsus coarctor e
duobus, et quid eligam nescio (Philip. I, 23, 22): placerene
mihi in eo quod locutus sum, quoniam quod 0988C debui feci; an
poenitentiam agere super verbo meo, quia quod volui, non recepi? Volui nimirum
perimere hostem, et eripere fratrem; et non feci sic, magis autem contrarium
accidit: nam laesi animam, et culpam auxi, siquidem accessit et contemptus. Nolunt audire te, inquit, quia nolunt
audire me (Ezech. III, 7). Vides quae majestas contemnitur.
Non te putes me solum sprevisse. Dominus locutus est; et quod dixit prophetae,
dixit et apostolis: Qui vos spernit, ait, me spernit (Luc. X, 16). Non sum propheta, non
sum apostolus; et prophetae tamen et apostoli, audeo dicere, vice fungor: et
quibus non aequor meritis, eorum implicor curis; etsi ad meam multam
confusionem, etsi ad grande periculum mihi, super cathedram Moysi sedeo, cujus
tamen 0988D non vindico mihi vitam, nec experior gratiam. Quid
tamen? num ideo cathedrae non deferetur, quoniam occupata est ab indigno?
Etiamsi Scribae et Pharisaei in ea sedeant, inquit: Quae
dicunt facite (Matth. XXIII, 2, 3). 3.
Plerumque etiam impatientia contemptui jungitur, ita ut aliquis non solum non
curet corrigi objurgatus, sed insuper objurganti indignetur, more phrenetici
manum medici repellentis. Mira perversitas! Medicanti irascitur, qui non
irascitur sagittanti! Est enim qui sagittat in obscuro rectos corde (Psal.
X, 3), qui et te ipsum nunc sagittavit ad mortem; et in illum non
commoveris? Mihi indignaris, 0989A qui sanum te fieri cupio? Irascimini, inquit, et nolite peccare
(Psal. IV, 5). Si peccato irasceris, non solum minime peccas, sed
et quod peccaras, exterminas. Nunc vero et peccatum retines medicamentum
respuendo, et peccare apponis irrationabiliter irascendo; et est supra modum
peccans peccatum. 4. Aliquoties additur et impudentia, ut non
modo 1415 impatienter ferat quod corripitur, sed etiam id
unde reprehenditur, impudenter defendat. Hoc plane desperatio. Frons, inquit, mulieris meretricis facta
est tibi; noluisti erubescere (Jerem. III, 3): et ait: Recessit zelus meus a te, ultra non irascar tibi
(Ezech. XVI, 42). Solo auditu contremisco. Sentisne quanti
periculi, quantique horroris et tremoris 0989B res sit peccati
defensio? Dicit iterum: Ego quos amo, arguo et castigo
(Apoc. III, 19). Si ergo te zelus deseruit; et amor: nec eris amore
dignus, qui indignus castigatione censeris. Vides quia tunc magis irascitur
Deus, dum non irascitur. Misereamur impio, inquit, et non discet facere justitiam (Isa. XXVI, 10).
Misericordiam hanc ego nolo. Super omnem iram miseratio ista, sepiens mihi vias
justitiae. Satius profecto mihi, juxta Prophetae consilium, apprehendere
disciplinam, nequando irascatur Dominus, et peream de via justa (Psal. II,
12). Volo irascaris mihi, Pater misericordiarum; sed illa ira, qua
corrigis devium, non qua extrudis de via. Illud tua nobis benigna animadversio
parit, hoc formidolosa nutrit dissimulatio. Non enim cum nescio, sed 0989C cum sentio te iratum, tunc maxime confido propitium: etenim cum
iratus fueris, misericordiae recordaberis. Deus, inquit,
tu propitius fuisti eis, et ulciscens in omnes adinventiones
eorum (Psal. XCVIII, 8). Moysen loquitur et Aaron, atque
Samuelem, quos modo praemiserat; et hoc vocat propitiationem, quod eorum. Deus
non pepercit excessibus. I nunc tu ergo, atque hanc tibi excludito in aeternum,
defendendo errorem, et accusando correptionem. An non istud est malum dicere
bonum, et bonum malum? In non ex hac odiosa impudentia pullulabit mox
impoenitentia, mater desperationis? Quem enim poeniteat super bono quod putat?
Vae illis inquit (Isa. V, 20). Vae istud aeternum est. Aliud est quemque tentari a propria
concupiscentia abstractum et illectum; 0989D et aliud sponte
appetere malum tanquam bonum, ad mortem quasi ad vitam male securum properare.
Pro hujusmodi, dico, mallem aliquando tacuisse et dissimulasse quod agi perperam
deprehendi, quam ad tantam reprehendisse perniciem. 5. Dicas
forsan mihi, quod bonum meum, ad me revertatur, et quia liberavi animam meam, et
mundus sum a sanguine hominis, cui annuntiavi et locutus sum, ut averteretur a
via sua mala, et viveret. Sed etsi innumera talia addas, me tamen minime ista
consolabuntur, mortem filii intuentem. Quasi vero meam illa reprehensione
liberationem quaesierim, et non magis illius! Quae enim mater, etiamsi omnem
quam potuit curam et diligentiam aegrotanti 0990A filio
adhibuisse se sciat, si demum frustratam se viderit, et omnes labores suos esse
penitus inefficaces, illo nihilominus moriente, propterea unquam a fletibus
temperavit? Et illa quidem hoc pro morte temporali; quanto magis me pro morte
aeterna mei filii manet utique ploratus et ululatus multus, etiamsi nihil mihi
conscius sum, quominus annuntiaverim illi? Vides etiam a quantis e regione malis
et se, et nos liberat, qui correptus mansuete respondet, verecunde acquiescit,
modeste obtemperat, humiliter confitetur. Huic ego animae in omnibus me
profitear debitorem, huic me ministrum et servum, tanquam dignissimae Domini mei
sponsae, et quae revera dicere possit: Cum esset rex in
accubitu suo, nardus mea dedit odorem suum. 0990B 6. Bonus humilitatis odor, qui de hac valle plorationis
ascendens, perfusis circumquaque vicinis regionibus, ipsum quoque regium
accubitum grata suavitate respergat. Est nardus humilis herba, quam et calidae
ferunt esse naturae hi qui herbarum vires curiosius explorarunt. Et ideo per
hanc videor mihi non inconvenienter hoc loco virtutem humilitatis accipere, sed
quae sancti amoris vaporibus flagret. Quod, propterea sane dico, quoniam est
humilitas quam nobis veritas parit, et non habet calorem: et est humilitas quam
charitas format et inflammat. Atque haec 1416 quidem in
affectu, illa in cognitione consistit. Etenim tu, si temetipsum intus ad lumen
veritatis et sine dissimulatione inspicias, et sine palpatione dijudices; non
dubito quin humilieris 0990C et tu in oculis tuis, factus vilior
tibi ex hac vera cognitione tui, quamvis necdum fortasse id esse patiaris in
oculis aliorum. Eris igitur humilis, sed de opere interim veritatis, et minime
adhuc de amoris infusione. Nam, si veritatis ipsius, quae te tibi veraciter
atque salubriter demonstravit, sicut splendore illuminatus, ita affectus amore
fuisses; voluisses procul dubio, quod in te est, eamdem de te omnes tenere
sententiam, quam ipsam apud te veritatem habere cognoscis. Sane, Quod in te est
dixerim; quoniam plerumque non expedit innotescere omnibus omnia quae nos scimus
de nobis, atque ipsa veritatis charitate, et charitatis veritate vetamur palam
fieri velle quod noceat agnoscenti. Alioquin, si privato amore tui tentus
detines pariter intra 0990D te judicium veritatis inclusum, cui
dubium est minus te veritatem diligere, cui proprium praefers vel commodum, vel
honorem? 7. Vides igitur non esse id ipsum, hominem de se ipso
non altum jam sapere, veritate luminis redargutum; et humilibus sponte
consentire, munere charitatis adjutum. Illud enim necessitatis est, hoc
voluntatis. Semetipsum exinanivit, inquit, formam servi accipiens (Philipp. II, 7), et
formam humilitatis tradens. Ipse se exinanivit, ipse se humiliavit, non
necessitate judicii, sed nostri charitate. Poterat nimirum vilem se et
contemptibilem demonstrare, sed plane non reputare, quoniam sciebat se ipsum.
Voluntate proinde humilis fuit, et non judicio, qui talem 0991A se obtulit, qualem se esse nescivit; magis autem placuit minimum reputari, qui se summum non
ignorabat. Denique ait: Discite a me quia mitis sum et humilis
corde (Matth. XI, 29). Corde dixit,
cordis affectu, id est voluntate. Itaque necessitatem exclusit, qui voluntatem
confessus est. Non enim quomodo ego vel tu invenimus nos in veritate dignos
dedecore et contemptu, dignos omni extremitate et inferioritate, dignos etiam
suppliciis, dignos plagis; non, inquam, ita et ille: quae tamen omnia expertus
est, quia voluit, tanquam humilis corde; humilis videlicet illa humilitate, quam
cordis suasit affectio, non quam extorsit discussio veritatis. 8. Propterea dixi, hanc voluntariae humilitatis speciem, non
redargutione veritatis, sed charitatis 0991B intra nos infusione
creari, quia cordis est, quia affectionis, quia voluntatis: an vero recte, tu
judica. Itemque etiam hoc tuo aeque examinetur judicio, dignene eamdem Domino
assignarim, quem charitate constat exinanitum, charitate minoratum ab angelis,
charitate parentibus subditum, charitate Baptistae manibus inclinatum, charitate
carnis infirma passum, charitate postremo morti obnoxium, cruce inglorium
exstitisse. Sed et hoc unum adhuc tui sit considerare arbitrii, rectene etiam
hanc ipsam humilitatem ita charitate calentem, herba humili et calida, id est
nardo, putaverim designatam. Et si ita cuncta probaveris (probabis enim rationi
manifestissimae acquiescens) tunc si jam apud te ipsum humiliatus es necessaria
illa humilitate, quam scrutans 0991C corda et renes
Veritas sensibus ingerit animae vigilantis; adhibe voluntatem, et fac de
necessitate virtutem, quoniam nulla est virtus sine convenientia voluntatis [alias, conniventia voluntatis]. Sic autem fiet istud, si
nolis alter apparere foris, quam te invenis intus. Alioquin time, ne de te ipso
legas: Quoniam dolose egit in conspectu ejus, ut inveniatur
iniquitas ejus ad odium (Psal. XXXV, 3). Pondus, inquit, et pondus abominatio est
apud Deum (Prov. XX, 10). Quid enim? tu te depretiaris in
secreto apud te ipsum, veritatis trutina ponderatus; et foris alterius pretii
mentiens, majori te pondere vendis nobis, quam ab ipsa accepisti? Time Deum, et
noli hanc rem pessimam facere, ut quem humiliat veritas, extollat 0991D voluntas: hoc enim resistere est veritati, hoc pugnare contra
Deum. Magis 1417 autem acquiesce Deo, et sit voluntas subdita
veritati; nec tantum subdita, sed et devota. Nonne Deo,
inquit, subjecta erit anima mea? (Psal. LXI,
2.) 9. At parum est esse subjectum Deo, nisi sis et omni
humanae creaturae propter Deum; sive abbati, tanquam praecellenti; sive
prioribus, tanquam ab eo constitutis. Ego plus dico, subdere paribus, subdere et
minoribus. Sic enim decet nos, inquit, omnem implere justitiam (Matth. III, 15). Vade
et tu ad minorem, si vis in justitia esse perfectus; defer inferiori 0992A juniori te inclinato. Hoc enim faciens, trahes et ipse ad te
sponsae sermonem quem dixit: Quia nardus mea dedit odorem
suum. Odor devotio est, odor bona opinio, quae ad omnes pervenit, ut
Christi sis bonus odor in omni loco, spectabilis omnibus, amabilis omnibus. Non
potest hoc ille humilis, quem veritas ad humilitatem cogit; quoniam sibi habet
illam, et exire non patitur, ut sparsa foris redoleat. Magis autem non habet
odorem, quia non habet devotionem, utpote qui non sponte, neque libenter se
humiliat. Sponsae vero humilitas, tanquam nardus, spargit odorem suum, amore
calens, devotione vigens, opinione redolens. Sponsae humilitas voluntaria est,
perpetua est, fructifera est. Odor ejus nec reprehensione exterminatur, nec
laude. Audierat: 0992B Pulchrae sunt genae tuae
sicut turturis, et collum tuum sicut monilia (Cant. I, 9).
Acceperat et repromissionem ornatus aurei, et nihilominus tamen cum humilitate
respondet: et quanto majorem se audit, tanto humiliat se in omnibus. Non
gloriatur in meritis, nec inter laudes suas humilitatis obliviscitur, quam et
humiliter confitetur sub nardi nomine; ac si voce virginis Mariae dicat: Nullius
mihi meriti conscia sum ad tantam dignationem, nisi quod respexit Deus humilitatem ancillae suae (Luc. I,
48). Nam quid est aliud, nardus mea dedit odorem
suum, quam: Placuit mea humilitas? Non mea, inquit, sapientia, non mea
nobilitas, non mea pulchritudo, quae nulla erant mihi, sed quae sola inerat
humilitas dedit odorem suum, id est solitum. Solito 0992C placet
Deo humilitas; solito plane atque ex consueto excelsus Dominus humilia respicit:
et ideo, cum esset rex in accubitu, id est in excelso habitaculo suo, illuc
quoque humilitatis odor ascendit. In altis habitat,
inquit, et humilia respicit in coelo et in terra
(Psal. CXII, 5, 6). 10. Ergo, cum esset rex in
accubitu suo, nardus sponsae dedit odorem suum. Accubitus regis, sinus est
Patris; quia semper in Patre Filius. Nec dubites regem hunc esse clementem, cui
perennis accubitus est paternae benignitatis diversorium. Merito clamor humilium
ascendit ad eum, cui fons pietatis est mansio, cui familiaris suavitas, cui
substantialis, vel potius consubstantialis bonitas est: cui ideo 0992D totum quod est, de Patre est, ut nil prorsus in regia majestate,
nisi paternum, humilium trepidatio suspicetur. Denique: Propter miseriam inopum et gemitum pauperum nunc exsurgam, dicit
Dominus (Psal. XI, 6). Horum igitur conscia
sponsa, utpote domestica atque charissima, non se putat arcendam [alias,
arctandam] sponsi gratia penuria meritorum, sola de humilitate praesumens. Regem
denique nominat, nam sponsum interim territa increpatione non audet; et in alto
habitare fatetur, nec sic tamen diffidit humilitas. 11.
Primitivae Ecclesiae potes hunc congruentis 0993A sine aptare
sermonem, si recordaris dies illos, quibus, assumpto Domino ubi erat prius, et
sedente in dextera Patris, illo suo antiquo nobili atque glorioso accubitu,
discipuli erant congregati in loco uno, perseverantes unanimiter in oratione cum
mulieribus et Maria matre Jesu, et fratribus ejus (Act. I, 13, 14).
Nonne tibi videtur revera tunc temporis nardum parvulae et trepidantis sponsae
dare odorem suum? Denique, cum factus est repente de coelo sonus, tanquam
advenientis spiritus vehementis, et replevit totam domum ubi erant sedentes
(Act. II, 2), an non merito paupercula tunc dicere potuit: Cum esset rex in accubitu suo, nardus mea dedit odorem suum?
Patuit pro certo omnibus in loco manentibus, quam gratus humiliatis, et 0993B quam beneplacitus odor ascenderat, cui mox tam 1418 copiosa et gloriosa remuneratione responsum est. Caeterum
illa non ingrata beneficii fuit. Audi enim quomodo mox repleta devotione parat
se ad omnia mala perferenda pro nomine ejus: nam sequitur: Fasciculus myrrhae dilectus meus mihi, inter ubera mea
commorabitur. Infirmitas mea, quam nostis, non sinit ulterius progredi. Hoc
solum dico, quia tribulationum amaritudines sub myrrhae nomine dicit se subire
paratam amore dilecti. Reliquum capituli alias prosequemur, si tamen exoratus a
vobis Spiritus sanctus adfuerit, qui nos intelligere faciat verba sponsae, quae
ipse inspirando formavit, sicut novit illius, cujus ipse Spiritus est, laudibus
convenire, sponsi Ecclesiae Jesu Christi Domini nostri, 0993C qui
est super omnia Deus benedictus in saecula. Amen. SERMO XLIII. Qualiter
consideratio passionis et laborum Christi faciat sponsam, id est animam, pergere
illaesam inter prospera et adversa hujus mundi.1. Fasciculus myrrhae dilectus meus mihi, inter ubera mea
commorabitur (Cant. I, 12). Ante rex, modo dilectus; ante in
accubitu regio, modo inter sponsae ubera. Magna humilitatis virtus, cui etiam
Deitatis majestas tam facile se inclinat. Cito reverentiae nomen in vocabulum
amicitiae mutatum est: et qui longe erat, in brevi factus est prope. Fasciculus myrrhae dilectus meus mihi. Myrrha, amara res,
0993D dura et aspera tribulationum significat. Ea sibi dilecti
causa imminere prospiciens, gratulabunda id loquitur, confidens se omnia
viriliter subituram. Ibant, inquit, gaudentes discipuli a conspectu concilii, quoniam digni habiti
sunt pro nomine Jesu contumeliam pati (Act. V, 41). Propterea
denique non fascem, sed fasciculum dilectum dicit, quod leve prae amore ipsius
ducat, quidquid laboris immineat et doloris. Bene fasciculus, quia parvulus
natus est nobis (Isa. IX, 6). Bene fasciculus, quia non sunt condignae passiones hujus temporis ad futuram gloriam
quae revelabitur in nobis (Rom. VIII, 18). Id enim, inquit, quod in praesenti est
momentaneum et leve tribulationis nostrae, supra modum in sublimitate aeternum
pondus gloriae operatur in nobis (II Cor. IV, 0994A 17). Erit ergo quandoque nobis ingens cumulus gloriae,
qui modo est fasciculus myrrhae. An non fasciculus, cujus jugum suave est, et onus leve? (Matth. XI, 30.)
Non quia levis in se (nec enim levis passionis asperitas, mortis amaritudo), sed
levis tamen amanti. Et ideo non ait tantum: Fasciculus myrrhae
dilectus meus; sed: Mihi, inquit, quae diligo,
fasciculus est. Unde et dilectum nominat, monstrans dilectionis vim omnium
amaritudinum superare molestiam, et quia fortis est ut mors dilectio
(Cant. VIII, 6). Et ut scias non in se illam, sed in Domino
gloriari, neque de propria virtute, sed de Domini adjutorio praesumere
fortitudinem; dicit illum inter ubera sua commoraturum, cui secura decantet: Etiamsi ambulavero in medio umbrae mortis, 0994B non timebo mala, quoniam tu mecum es (Psal. XXII,
4). 2. Memini me in uno superiorum sermonum (Serm.
10, num. 1) duo sponsae ubera congratulationem definisse atque
compassionem, juxta Pauli doctrinam, dicentis: Gaudere cum
gaudentibus, flere cum flentibus (Rom. XII, 15). Quia vero
inter adversa et prospera versans, novit utrobique pericula non deesse; medium
hujuscemodi uberum suorum vult habere dilectum, cujus adversus utraque continua
protectione munitam nec laeta extollant, nec tristia dejiciant. Tu quoque, si
sapis, imitaberis sponsae prudentiam, atque hunc myrrhae tam charum fasciculum
de principali tui pectoris, nec ad horam patieris avelli; amara illa omnia quae
pro te 0994C pertulit, semper in memoria retinens, et assidua
meditatione revolvens, quo possis dicere et tu: Fasciculus
myrrhae dilectus meus mihi, inter ubera mea commorabitur. 3. Et ego, fratres, ab ineunte mea conversione, pro acervo meritorum,
quae mihi deesse sciebam, hunc mihi fasciculum colligare, et inter ubera mea
collocare curavi, collectum ex omnibus anxietatibus et amaritudinibus Domini
mei: primum videlicet, infantilium 1419 illarum necessitatum;
deinde, laborum quos pertulit in praedicando, fatigationum in discurrendo,
vigiliarum in orando, tentationum in jejunando, lacrymarum in compatiendo,
insidiarum in colloquendo; postremo, periculorum in falsis 0994D fratribus, conviciorum, sputorum, colaphorum, subsannationum,
exprobrationum, clavorum, horumque similium, quae in salutem nostri generis
silva evangelica copiosissime noscitur protulisse. Ubi sane inter tot odoriferae
myrrhae hujus ramusculos minime praetermittendam putavi etiam illam myrrham, qua
in cruce potatus est; sed neque illam, qua unctus est in sepultura. Quarum in
prima applicuit sibi meorum amaritudinem peccatorum; in secunda futuram
incorruptionem mei corporis dedicavit. Memoriam abundantiae suavitatis horum
eructabo, quoad vixero; in aeternum non obliviscar miserationes istas, quia in
ipsis vivificatus sum. 4. Has olim sanctus David cum lacrymis
requirebat: 0995A Veniant mihi, inquiens,
miserationes tuae, et vivam (Psal. CXVIII,
77). Has et alius quidam sanctorum cum gemitu memorabat, dicens:
Misericordiae Domini multae. Quam multi reges et prophetae voluerunt videre, et
non viderunt. Ipsi laboraverunt, et ego in labores eorum introivi; ego messui
myrrham, quam illi plantaverunt; mihi hic salutaris fasciculus servatus est;
nemo tollet eum a me, inter ubera mea commorabitur. Haec meditari dixi
sapientiam, in his justitiae mihi perfectionem constitui, in his plenitudinem
scientiae, in his divitias salutis, in his copias meritorum. Ex his mihi
interdum potus salutaris amaritudinis, ex his rursum suavis unctio
consolationis. Haec me erigunt in adversis, in prosperis reprimunt, et inter
laeta tristiaque vitae praesentis 0995B via regia incedenti tutum
praebent utrobique ducatum, hinc inde mala imminentia propulsando. Haec mihi
conciliant mundi judicem, dum tremendum potestatibus mitem humilemque figurant;
dum non solum placabilem, sed et imitabilem repraesentat eum, qui inaccessibilis
est priucipatibus, terribilis apud reges terrae. Propterea haec mihi in ore
frequenter, sicut vos scitis; haec in corde semper, sicut Deus scit; haec stylo
meo admodum familiaria, sicut apparet; haec mea sublimior interim philosophia,
scire Jesum, et hunc crucifixum. Non requiro, sicut sponsa, ubi cubet in meridie
(Cant. I, 6), quem taetus amplector mea inter ubera commorantem.
Non requiro ubi pascat in meridie, quem intueor Salvatorem in cruce. Illud
sublimius, istud suavius; 0995C panis illud, hoc lac; hoc viscera
reficit parvulorum, hoc replet ubera matrum: et ideo inter ubera mea
commorabitur. 5. Hunc et vos, dilectissimi, tam dilectum
fasciculum colligite vobis, hunc medullis inserite cordis, hoc munite aditum
pectoris, ut et vobis inter ubera commoretur. Habete illum semper non retro in
humeris, sed ante prae oculis, ne portantes et non odorantes, et onus premat, et
odor non erigat. Mementote quia accepit eum Simeon in ulnis suis (Luc. II,
28); Maria gestavit in utero, fovit in gremio, sponsa sibi inter ubera
collocavit. Et, ne quid praetermittam, factum est verbum in manu Zachariae
prophetae, nec non et quorumdam aliorum. Arbitror et Joseph virum Mariae super
genua frequenter illi 0995D arrisisse. Hi omnes ante se eum
habuerunt, et nullus retro. Exemplo ergo sint vobis, ut et similiter faciatis.
Si enim ante oculos habueritis quem portatis, pro certo videntes angustias
Domini, levius vestras portabitis, ipso auxiliante Ecclesiae sponso, qui est
super omnia Deus benedictus in saecula. Amen. 1420 SERMO XLIV. De correptione pro ingenio peccantium moderanda ut nempe humiles
et morigeri leniter, duri et obstinati austere corrigantur.1. Botrus Cypri dilectus meus mihi in vineis
Engaddi (Cant. I, 13). Si dilectus in myrrha, multo magis in
botri suavitate. Ergo Dominus meus Jesus 0996A myrrha mihi in
morte, botrus in resurrectione, se ipsum mihi saluberrimum temperavit in potum,
in lacrymis in mensura. Mortuus est propter peccata nostra, et resurrexit
propter justificationem nostram (Rom. IV, 25), ut peccatis mortui
justitiae vivamus (I Petr. II, 24). Itaque tu, si
peccata luxisti, bibisti amaritudinem; si autem jam respirasti in spem vitae
vita sanctiori, mutata est tibi myrrhae amaritudo in vinum, quod laetificat cor
hominis. Et fortassis hoc illud significaverit, quod Salvatori oblatum est in
cruce [alias additur vinum] myrrhatum, et ideo noluit bibere,
quoniam istud sitiebat. Tu ergo post myrrhae, ut dixi, amaritudines, vinum
jucunditatis experiens, haud temere et ipse dicere poteris: Botrus Cypri dilectus meus mihi in vineis 0996B Engaddi. Engaddi duplicem habet interpretationem, et uni
ambae intellectui serviunt. Dicitur namque fons haedi, et
baptisma gentium; lacrymasque peccantium aperte designat.
Dicitur et oculus tentationis, qui et lacrymas aeque
fundat; et tentationes, quae minime unquam desunt vitae hominis super terram,
prospiciat. Sed et populus gentium, qui ambulabat in tenebris, nunquam per se
laqueos tentationum agnoscere, ac per hoc nec evadere potuit, donec per gratiam
illius qui illuminat caecos, recepit oculos fidei, donec venit ad Ecclesiam,
quae habet oculum tentationis; donec se tradidit viris spiritualibus
instruendum, qui illuminati spiritu sapientiae, suo et experimento docti,
possunt veraciter dicere quia non ignoramus astutias diaboli, et cogitationes
ejus 0996C (II Cor. II, 11). 2.
Ferunt in Engaddi arbusculas balsami crescere, quae in modum vinearum ab
indigenis excoluntur: et inde forsitan vineas appellavit. Alioquin quid faceret
botrus Cypri in vineis Engaddi? quis unquam botros de vineis in vineas
transportavit? solet siquidem vinum, ubi deest, aliunde evehi, non ubi adest.
Ergo vineas Engaddi dicit plebes Ecclesiae, quae habet balsami liquorem,
spiritum mansuetudinis, in quo parvulorum adhuc in Christo teneritudinem blande
fovet, et dolores poenitentium consolatur. Sed et si quis frater in aliquo
delicto praeoccupatus fuerit, vir ecclesiasticus, qui hunc spiritum jam accepit,
curabit hujusmodi mox instruere in eodem spiritu lenitatis, considerans se
ipsum, ne et ipse 0996D tentetur (Galat. VI, 1). In
hoc typo quotquot baptizandi sunt, etiam corporaliter Ecclesia oleo materiali
ungere consuevit. 3. Quia vero vulnera illius qui incidit in
latrones, et jumento corporis pii Samaritani, Ecclesiae est deportatus in
stabulum, non in solo oleo, sed in vino simul et oleo sanitatem recipiunt
(Luc. X, 30-34): necessarium habet spiritualis medicus etiam vinum
fervidi zeli cum oleo mansuetudinis, cui sane convenit non modo consolari
pusillanimes, sed et corripere inquietos. Si enim viderit illum qui vulneratus
est, id est qui peccavit, blandis ac lenibus hortamentis, quae in eum praerogata
sunt, minime emendatum, magis autem forte etiam abutentem sua 0997A mansuetudine, et patientia negligentiorem fieri, et in peccato
suo etiam securius obdormire: frustrato tam suavium oleo monitorum, oportebit
sane mordacioribus uti medicamentis, et vinum compunctionis infundere; duris
videlicet cum eo increpationibus atque invectionibus agere, et, si causa
requirit, et duritia tanta est, etiam censurae ecclesiasticae baculo percellere
contemptorem. Sed unde illi hoc vinum? Nec enim in vineis Engaddi vinum
invenitur, sed oleum. Quaerat ergo in Cypro: nam illa insula ferax est vini, et
vini optimi; tollensque 1421 inde sibi ingentem botrum, quem
olim exploratores de Israel in vecte ferebant (Num. XIII, 24),
chorum propheticum praecedentem, et subsequentem apostolicum, medium autem Jesum
pulchro schemate figurantes: 0997B hunc ergo botrum accipiens
sibi dicat: Botrus Cypri dilectus meus mihi. 4. Vidimus botrum; videamus qualiter zeli vinum exprimatur ex eo.
Etenim si peccanti homini homo peccator minime indignatur, sed magis quasi
quemdam ei suavissimi balsami rorem sudans pium exhibet compassionis affectum;
hoc scimus unde venit, et jam audistis, sed non advertistis forsitan. Dictum
namque est, quod ex consideratione sui ipsius cuique veniat mansuetum esse ad
omnes, dum homo consilio sapientissimi Pauli, ut pie condescendere sciat
praeoccupatis in peccato, considerat se ipsum, ne et ipse tentetur?
(Galat. VI, 1). An non hinc denique amor proximi radicem trahit, de
quo in lege mandatur: Diliges proximum tuum sicut te
ipsum? 0997C (Luc. X, 27.) Ex intimis sane
humanis affectibus primordia ducit sui ortus fraterna dilectio, et de insita
homini ad se ipsum naturali quadam dulcedine, tanquam de humore terreno, sumit
procul dubio vegetationem et vim, per quam, spirante quidem gratia desuper,
fructus parturit pietatis: ut quod sibi anima naturaliter appetit, naturae
consorti, id est alteri homini, jure quodam humanitatis, ubi poterit et
oportuerit, non existimet denegandum, sed sponte ac libens impertiat. Inest ergo
naturae, si peccato non obsolescat, istiusmodi gratae et egregiae quasi
suavitatis liquor, ut molliorem magis ad compatiendum peccantibus, quam ad
indignandum asperiorem sese sentiat et exhibeat. 0997D 5. Verum quia, juxta Sapientis sententiam, muscae moriturae exterminant hoc suavitatis
unguentum (Eccle. X, 1), et minime habet in se natura unde id
reparet sibi semel amissum, sentit se dolenda mutatione corruere in illud, quod
vercaiter ait Scriptura: Proni sunt sensus hominis et
cogitationes in malum ab adolescentia (Gen. VIII, 21). Non
bona adolescentia, in qua filius junior portionem sibi paternae substantiae
postulat sequestrari, et bonum incipit velle dividere, quod in commune dulcius
possidetur; et habere solus, quod participatione non minuitur, partitione
amittitur. Denique: Omnia, inquit, bona
sua dissipavit vivendo luxuriose cum meretricibus (Luc. XV, 11,
13). Quaenam hae meretrices? Vide ne ipsae sint quae exterminant
suavitatis unguentum, carnales videlicet 0998A concupiscentiae,
de quibus saluberrime Scriptura te admonens: Post
concupiscentias, inquit, tuas non eas (Eccli.
XVIII, 30). Et merito morituras describit Sapiens; quoniam et mundus
transit, et concupiscentia ejus (I Joan. II, 17). His ergo, dum
satisfacere singulariter volumus, boni nos socialis atque communis singulari
suavitate privamus. Hae prorsus muscae sordidae et pungentes, quae in nobis
decorem naturae foedant, mentem curis et sollicitudinibus lacerant, socialis
gratiae suavitatem exterminant. Hinc homo junior filius appellatur, quod natura,
quodam insensatae lubrico adolescentiae depravata, omnem virilis maturitatis ac
sapientiae succum amiserit; et, versus in asperum, arente animo praeter se
universos despiciat, factus sine affectione. 0998B 6. Igitur ab ineunte adolescentia ista pessima atque miserrima
proni sunt sensus hominis et cogitationes in malum, et natura ad indignandum
quam ad compatiendum paratior. Inde homo tanquam omnino exutus hominem, in quo
vult sibi, cum opus habet, ab hominibus subveniri, non vult ipse hominibus opus
habentibus subvenire. Magis autem judicat, spernit, irridet homo homines,
delinquentes peccator, non considerans se ipsum, ne et ipse tentetur. A quo malo
minime per se, ut dixi, natura resurget, neque recuperabit oleum ingenitae
mansuetudinis, quod semel est exterminatum in ea. Verumtamen quod non potest
natura, potest gratia. Quem ergo hominum unctio spiritus miserata, perfundere
denuo sua benignitate dignabitur, is continuo revertetur in 0998C hominem, insuper et aliquid melius a gratia quam a natura 1422 recipiet. In fide et lenitate sanctum faciet illum, et dabit
illi non oleum, sed balsamum in vineis Engaddi. 7. Nec enim
dubium ex fonte haedi profluere charismata meliora, cujus utique unctio haedos
verti in agnos, et de sinistra transfert in dexteram peccatores, abundantius
quidem ante perfusos unctione misericordiae, ut, ubi abundaverunt delicta,
superabundet et gratia (Rom. V, 20). An non vere videtur tibi
redisse quodammodo is homo in hominem, qui animae saecularis feritate deposita,
et recuperata, etiam cum fenore gratiae, humanae unctione mansuetudinis, quam in
ipso muscae carnalium cupiditatum 0998D penitus
exterminarant; de suo quem gestat homine, imo qui ipse est, et materiam sumit,
et formant miserendi hominibus aliis, ita ut tanquam feralem quemdam rictum
exhorreat [alias, ritum exhorreat], non solum cuiquam facere hominum
quod pati ipse nolit, sed etiam non facere omnia omnibus quaecunque sibi fieri
velit? 8. En unde oleum. Vinum unde? Profecto ex botro Cypri.
Etenim, si amas Dominum Jesum toto corde, tota anima, tota virtute tua; nunquid
si videris ejus injurias, contemptumque, ferre ullatenus aequo animo poteris?
Minime: sed mox arreptus spiritu judicii et spiritu ardoris, et tanquam potens
crapulatus a vino (Psal. LXXVII, 65), repletus zelo Phinees, dices
cum David: Tabescere me fecit zelus meus, quia 0999A obliti sunt verba tua inimici mei (Psal. CXVIII,
139); et cum Domino: Zelus domus tuae comedit me
(Psal. LXVIII, 10; Joan. II, 17). Vinum est ergo fervidissimus
zelus iste, expressum de botro Cypri, et calix inebrians Christi amor. Denique
Deus noster ignis consumens est (Deut. IV, 24), et propheta ignem
dicebat de excelso missum in ossibus suis (Thren. I, 13), eo quod
divino amore flagraret. Hebens itaque ex fraterno oleum mansuetudinis, et ex
divino amore vinum aemulationis, securus accede ad sananda vulnera illius qui
incidit in latrones, piissimi Samaritani optimus imitator. Secure quoque dicito
et tu cum sponsa, Botrus Cypri dilectus meus mihi in vineis
Engaddi: hoc est, Zelus justitiae, amor dilecti mei mihi in affectibus
pietatis. Et de hoc satis. Nam 0999B et infirmitas mea pausandum
indicit, sicut et saepe facit; ita ut plerumque cogar imperfectas, ut ipsi
scitis, relinquere disputationes, residuaque capitulorum in diem alterum
reservare. Sed quid? Ego in flagella paratus sum (Psal. XXXIII,
18), sciens me adhuc recipere longe imparia meritis. Vapulem sane,
vapulem ut male operans, si forte verbera in merita reputentur: fortassis
miserebitur flagellato, qui bonum in me non invenit quod remuneret, sponsus
Ecclesiae Jesus Christus Dominus noster, qui est super omnia Deus benedictus in
saecula. Amen. SERMO
XLV. De duplici pulchritudine animae; et qualiter anima
loquitur ad Dei-Verbum, et Verbum ad animam: et quae sint eorum
linguae.0999C 1. Ecce
tu pulchra es, amica mea, ecce tu pulchra; oculi tui columbarum
(Cantic. I, 14). Pulchre, optime, ex amore, sponsae praesumptio; ex
amore, indignatio sponsi. Hoc rei exitus probat. Etenim praesumptionem
correptio, correptionem emendatio, emendationem remuneratio secuta est. Adest
dilectus, amovetur magister, rex disparet, dignitas exuitur, reverentia ponitur.
Cedit quippe fastus, ubi invalescit affectus. Et sicut quondam quasi amicus ad
amicum Moyses loquebatur (Exod. XXXIII, 11), et Dominus
respondebat: ita et nunc inter Verbum et animam, ac si inter duos vicinos,
familiaris admodum celebratur confabulatio. Nec mirum. Ex uno amoris fonte
utrique influit diligere invicem, confoveri pariter. Ergo dulciora melle volant
hinc inde verba, mutui 0999D in se totius suavitatis feruntur
aspectus, sancti indices amoris. Denique is iilam amicam nuncupat, pulchram
pronuntiat, pulchram iterat, eadem ab illa vicissim recipiens. Nec otiosa
iteratio, quae amoris confirmatio est, et fortassis aliquid innuit
requirendum. 1423 2. Quaeramus geminam
animae pulchritudinem: hoc enim mihi videtur innuere. Decor animae humilitas
est. Non a me ipso hoc dico, cum propheta prior dixerit: Asperges me hyssopo, et mundabor (Psal. L, 9);
humili herba et pectoris purgativa humilitatem significans. Hac se post gravem
lapsum rex et propheta lavari confidit, et sic niveum quemdam innocentiae
recuperare candorem. Verum in eo qui 1000A graviter peccavit,
etsi amanda, non tamen admiranda humilitas. At si quis innocentiam retinet, et
nihilominus humilitatem jungit, nonne is tibi videtur geminum animae possidere
decorem? Sancta Maria sanctimoniam non amisit, et humilitate non caruit: et ideo
concupivit Rex decorem ejus, quia humilitatem innocentiae sociavit; denique: Respexit, inquit, humilitatem ancillae
suae (Luc. I, 48). Ergo beati qui custodiunt vestimenta sua
munda, videlicet simplicitatis et innocentiae, si tamen et decorem induere
humilitatis adjiciant. Profecto audiet quae hujusmodi invenitur: Ecce tu pulchra es, amica mea, ecce tu pulchra. Utinam vel
semel dicas animae meae, Domine Jesu: Ecce tu pulchra es.
Utinam mihi humilitatem custodias! nam primam vestem ego male servavi. 1000B Servus tuus sum ego. Nec enim audeo profiteri amicum, qui
testimonium decoris mei cum repetitione non audio. Sufficit mihi si semel
audiam. Sed quid, si et hoc in quaestione sit? Scio quid faciam: venerabor
amicam servus, cumulatum in ea decorem deformis homunculus admirabor; gaudebo ad
vocem sponsi, tantam nihilominus pulchritudinem admirantis. Quis scit, si saltem
ex hoc inventurus sim gratiam in oculis amicae, ut gratia ipsius et ipse
inveniar inter amicos? Denique amicus sponsi stat, et gaudio gaudet propter
vocem sponsi. En vox ejus in auribus dilectae: audiamus et gaudeamus. Adsunt
sibi, loquuntur pariter; stemus simul: nulla nos huic subducat colloquio saeculi
cura, nulla illecebra corporis. 1000C 3. Ecce, inquit, tu pulchra es, amica mea,
ecce tu pulchra. Ecce admirationis vox est, reliquum laudis. Merito
admiranda, cui sanctitas amissa humilitatem non attulit, sed servata admisit.
Merito pulchra reperitur, cui neutra defuit pulchritudo. Rara avis in terris,
aut sanctitatem non perdere, aut humilitatem sanctimonia non excludi: et ideo
beata quae utramque retinuit. Denique probatum est: nihil sibi conscia est, et
correptionem non abnuit. Nos et cum magna delinquimus, vix ferimus reprehendi;
haec autem aequo animo audit contra se amaritudines nihil peccans. Nam, si
desiderat videre claritatem sponsi, quid mali est? magis et laudis est. Et tamen
increpata poenitentiam agit, et dicit: Fasciculus 1000D myrrhae dilectus meus mihi, inter ubera mea commo rabitur
(Cantic. I, 12): hoc est: Sufficit mihi, nolo jam scire nisi Jesum,
et hunc crucifixum. Magna humilitas! Actu innocens suscipit poenitentis
affectum; et quae non habet unde poeniteat, habet tamen ut poeniteat. Cur ergo,
inquis, increpata est, si nihil mali fecit? Sed enim audi nunc dispensationem et
prudentiam sponsi. Sicut Abrahae olim obedientia sane tentata est, ita et nunc
humilitas sponsae. Et quomodo ille impleta obedientia tunc audivit: Nunc cognovi quod timeas Deum (Gen. XXII, 12):
sic et huic modo quasi sub aliis verbis dicitur: Nunc cognovi quod humilis sis;
hoc enim est quod ait: Ecce tu pulchra es. Et ideo
praeconium iterat, ut gloriae sanctitatis additum signet humilitatis decorem.
1001A Ecce tu pulchra es, amica mea, ecce tu
pulchra. Nunc cognovi quod pulchra sis, non solum ex meo amore, sed etiam
ex tua humilitate. Non dico nunc pulchram inter mulieres, nec pulchram in genis,
nec in collo, sicut ante dicebam: sed pulchram simpliciter fateor, non utique
pulchram ex comparatione, non cum distinctione, non ex parte. 4. Et addit: Oculi tui columbarum. Aperte
adhuc commendatur humilitas. Ad hoc siquidem respicit, quod illa reprehensa de
alta inquisitione sua, continuo non cunctata est ad simpliciora descendere, ita
ut diceret: Fasciculus myrrhae dilectus meus mihi. Multum
profecto distat inter vultum gloriae, et fasciculum 1424
myrrhae: et ideo magnum humilitatis insigne, inde huc acquiescere revocari. 1001B Ergo oculi tui columbarum. Jam, inquit,
non ambulas in magnis, neque in mirabilibus super te: sed instar simplicissimae
volucris contenta es simplicioribus, nidificans in foraminibus petrae, meis
vulneribus immorans, et libenter ea quae sunt de me duntaxat incarnato et passo,
oculo intuens columbino. 5. Aut certe quia in specie avis hujus
Spiritus sanctus apparuit (Matth. III, 16), spiritualis magis quam
simplex in ea intuitus columbae nomine commendatur. Et si hoc placeat, oportet
referas capitulum praesens ad id quod paulo ante sodales muraenulas ei facere
aureas promiserunt (Cantic. I, 10), non intendentes, ut tunc docui,
ornare aures corporis, sed informare auditum cordis (supra, serm. 41, n.
1001C 2-4). Potuit itaque fieri, ut fide, quae est ex
auditu, corde amplius mundato, ad videndum quod ante non poterat, instructior
redderetur. Et quoniam de acceptis muraenulis in visu acutiori ad intelligentiam
spiritualem visa est profecisse; placuit sponso, cui semper, quod in se est,
placet magis videri in spiritu; et annumerans id quoque ejus laudibus, ait: Oculi tui columbarum. Jam me, inquit, intuere in spiritu,
quia spiritus ante faciem tuam Christus Dominus (Thren. IV, 20). Et
habes unde id possis, quia oculi tui columbarum. Ante non
habebas, et ideo reprimenda fuisti: sed nunc copiam habeto vivendi, quia oculi tui columbarum, id est spirituales. Non sane copiam
quam petebas: nec enim vel modo 1001D adhuc ad illam potes, sed
quae tamen interim sufficere possit. Sane ducenda es de claritate in claritatem:
et propterea vide, ut potes, modo; et cum plus poteris, plus videbis. 6. Non puto, fratres, non puto mediocrem hanc, neque communem esse
omnibus visionem, etsi sit inferior illa, qua videndus est in futuro. Denique ex
his quae sequuntur advertite. Sequitur enim: Ecce tu pulcher
es, dilecte mi, ecce tu pulcher. Vides quam in excelso stat, et in sublime
mentis verticem extulit, quae universitatis Dominum quadam sibi proprietate
vindicet in dilectum. Attende enim quomodo non simpliciter, Dilecte; sed, dilecte mi, inquit, ut proprium designaret. Magna visio
prorsus, de qua ista in id fiduciae et auctoritatis excrevit, ut omnium 1002A Dominum, dominum nesciat, sed dilectum. Existimo enim nequaquam
hac vice ejus sensibus importatas imagines carnis, aut crucis, aut alias
quascunque corporearum similitudines infirmitatum. In his namque, juxta
prophetam, non erat ei species neque decor (Isai.
LIII, 2). Haec autem eum intuita, nunc pulchrum decorumque pronuntiat, in
visione meliori illum sibi apparuisse significans. Ore enim ad os, sicut quondam
cum sancto Moyse (Exod. XXXIII, 11), loquitur cum sponsa; et palam,
non per aenigmata et figuras, Deum videt. Talem denique ore pronuntiat, qualem
et mente conspicatur, visione plane sublimi et suavi. Regem in decore suo
viderunt oculi ejus, non tamen ut regem, sed ut dilectum. Viderit sane eum quis
super solium excelsum 1002B et elevatum; et alius quoque facie ad
faciem sibi apparuisse testatus sit: mihi tamen videtur eminentia in hac parte
esse apud sponsam, quod ibi visus legitur Dominus, hic dilectus. Sic enim habes:
Vidi Dominum sedentem super solium excelsum, et elevatum
(Isai. VI, 1); et item: Vidi Dominum facie ad
faciem, et salva facta est anima mea (Gen. XXXII, 30). Sed si ego Dominus, inquit, ubi est timor
meus? (Malach. I, 6.) Quod si illis facta est revelatio cum
timore; quia ubi Dominus, ibi timor: ego profecto, si optio daretur, tanto
libentius, tantoque charius sponsae amplecterer visionem, quanto in meliori
affectione, quae est amor, factam adverto. Nam timor poenam habet, perfecta
autem charitas foras mittit timorem (I Joan. IV, 18). Multum sane
1002C interest apparere terribilem in consiliis super filios
hominum (Psal. LXV, 15), et apparere speciosum forma prae filiis
hominum (Psal. XLIV, 5). Ecce tu pulcher es,
dilecte mi, et decorus. Verba ista plane amorem resonant, non
timorem. 7. Sed forte ascendunt cogitationes in corde tuo, et
quaeris dubius apud te, dicens: Qua ratione verba Verbi facta ad animam
referuntur, et rursum animae ad 1425 Verbum, ut illa audierit
vocem loquentis sibi, et perhibentis quod pulchra sit, vicissimque idem
praeconium suo mox reddiderit laudatori? Quomodo possunt haec fieri? Nam verbo
loquimur, non verbum loquitur. Itemque anima non habet unde loquatur, nisi os
corporis sibi verba formaverit 1002D ad loquendum. Bene quaeris:
sed attende spiritum loqui, et spiritualiter oportere intelligi quae dicuntur.
Quoties proinde audis vel legis, Verbum atque animam pariter colloqui, et se
invicem intueri; noli tibi imaginari quasi corporeas intercurrere voces, sicut
nec corporeas colloquentium apparere imagines. Audi potius quid tibi sit in
hujusmodi cogitandum. Spiritus est Verbum, spiritusque anima, et habent linguas
suas, quibus se alterutrum alloquantur, praesentesque indicent. Et Verbi quidem
lingua favor dignationis ejus: animae vero, devotionis fervor. Elinguis est
anima atque infans quae hanc non habet, et non potest ipsi ullatenus
sermocinatio esse cum Verbo. Ergo hujuscemodi linguam suam cum Verbum movet,
volens ad animam loqui, non 1003A potest anima non sentire. Vivus est enim sermo Dei et efficax, et penetrabilior omni gladio
ancipiti, pertingens usque ad divisionem animae et spiritus (Hebr.
IV, 12). Et rursum cum suam anima [alias male
animam] movet, Verbum latere multo minus poterit; non solum quia ubique est
praesens, sed propter hoc magis, quod, nisi ipso stimulante, devotionis lingua
minime ad loquendum movetur. 8. Verbo igitur dicere animae, pulchra es, et appellare amicam, infundere est unde et amet,
et se praesumat amari. Ipsi vero Verbum vicissim nominare dilectum, et fateri
pulchrum; quod amat et quod amatur, sine fictione et fraude adscribere illi, et
mirari dignationem, et stupere ad gratiam. Siquidem pulchritudo illius dilectio
ejus; et ideo 1003B major, quia praeveniens. Medullis proinde
cordis et intimarum vocibus affectionum tanto amplius atque ardentius clamitat
sibi diligendum, quanto id prius sensit diligens quam dilectum. Itaque locutio
Verbi infusio doni, responsio animae cum gratiarum actione admiratio. Et idcirco
plus diligit, quod se sentit in diligendo victam: et ideo plus miratur, quod
praeventam agnoscit. Unde non contenta est semel dicere pulchrum, nisi repetat
et decorum, eminentiam decoris illa repetitione designans. 9.
Aut certe in utraque Christi substantia dignum expressit omni admiratione
decorem, in altera naturae, in altera gratiae. Quam pulcher es angelis tuis,
Domine Jesu, in forma Dei, in die aeternitatis tuae, in splendoribus sanctorum
ante luciferum genitus, 1003C splendor et figura substantiae
Patris, et quidem perpetuus minimeque fucatus candor vitae aeternae! Quam mihi
decorus es! Domine mi, in ipsa tui hujus positione decoris! Etenim ubi te
exinanivisti, ubi naturalibus radiis lumen indeficiens exuisti; ibi pietas magis
emicuit, ibi charitas plus effulsit, ibi amplius gratia radiavit. Quam clara
mihi oriris Stella ex Jacob (Num. XXIV, 17), quam lucidus Flos de
radice Jesse egrederis (Isai. XI, 1), quam jucundum lumen in
tenebris visitasti me, Oriens ex alto! (Luc. I, 78.) Quam
spectabilis et stupendus etiam Virtutibus supernis in conceptu de Spiritu, in
ortu de Virgine, in vitae innocentia, in doctrinae fluentis, in coruscationibus
miraculorum, in revelationibus sacramentorum! Quam denique rutilans post
occasum, 1003D Sol justitiae, de corde terrae resurgis! quam
formosus in stola tua demum (Isai. LXIII, 1), Rex gloriae, in alta
coelorum te recipis! Quomodo non pro his omnibus omnia ossa
mea dicent: Domine, quis similis tui (Psal. XXXIV, 10). 10. Haec ergo similiaque puta in dilecto intuentem sponsam
advertisse, cum diceret: Ecce tu pulcher es, dilecte mi, et
decorus. Neque haec sola, sed insuper aliquid procul dubio de naturae
decore superioris, quod nostrum omnino praetervolat intuitum, et effugit
experimentum. Ergo iteratio utriusque decorem substantiae designavit. Audi
deinde quomodo tripudiat ad aspectum affatumque dilecti, et coram ipso nuptiali
carmine quae amoris sunt gratulabunda 1004A decantat. Sequitur
enim: Lectulus noster floridus, tigna domorum nostrarum
cedrina, laquearia nostra cypressina. Sed servemus recentiori 1426 principio sponsae cantilenam, ut et nos de quiete facti
alacriores, liberius exsultemus et laetemur in ea ad laudem et gloriam sponsi
ipsius Jesu Christi Domini nostri, qui est super omnia Deus benedictus in
saecula. Amen. SERMO
XLVI. De statu et compositione totius Ecclesiae. Item, quomodo
per activam vitam, quae sub obedientia agitur, perveniatur ad
contemplativam.1. Lectulus noster
floridus, tigna domorum nostrarum cedrina laquearia nostra cypressina
(Cantic. I, 15, 16). Epithalamium canit, cubile et thalamos 1004B pulchro sermone describens. Sponsum invitat ad requiem. Hoc enim
melius, quiescere et cum Christo esse. Necessarium autem exire ad lucra propter
salvandos. Verum nunc opportunitate, ut putat, inventa, ornatum nuntiat
thalamum, lectulumque velut digito monstrans, dilectum, ut dixi, invitat ad
requiem, et cum euntibus in Emmaus cordis ardorem non sustinens, ad mentis
pertrahit hospitium, secum pernoctare compellit (Luc. XXIV, 29,
32), et cum Petro loquitur: Domine, bonum est nos hic
esse (Matth. XVII, 4). 2. Jam quid
spiritualiter ista contineant, requiramus. Et in Ecclesia quidem lectum in quo
quiescitur, claustra existimo esse et monasteria, in quibus quiete a curis
vivitur saeculi, et sollicitudinibus 1004C vitae. Atque is lectus
floridus demonstratur, cum exemplis et institutis patrum, tanquam quibusdam bene
olentibus respersa floribus, fratrum conversatio et vita refulget. Porro domos
populares conventus intellige Christianorum: quos hi qui in sublimitate positi
sunt, christiani utique utriusque ordinis principes, quasi tigna parietes,
justis impositis legibus fortiter stringunt, ne sua quique lege vel voluntate
viventes, tanquam parietes inclinati et maceriae depulsae dissideant a
semetipsis, et sic omnis structura aedificii corruens dissipetur. Laquearia vero
quae a tignis firmiter pendent, et domos insigniter ornant, puto bene instituti
cleri mansuetos et disciplinatos mores, riteque administrata officia designare.
Quomodo namque stabunt ordines 1004D clericorum, et
administrationes eorum, si non principum, tanquam tignorum beneficio et
munificentia sustententur, et protegantur potentia? 3. Quod
autem tigna cedrina, et cypressina laquearia describuntur, natura absque dubio
habet in his speciebus lignorum, quod congruat praefatis ordinibus. Et cedrus
quidem quoniam imputribile est, necnon et odoriferum, altaeque proceritatis
lignum, satis indicat quales oporteat assumi viros in vices tignorum. Ergo
validos et constantes necesse est esse eos, qui super alios ordinantur, necnon
et longanimes in spe, atque ad superna mentis verticem attollentes, qui etiam
bonum fidei suae et conversationis ubique odorem spargentes, dicere 1005A cum Apostolo possint: Christi enim bonus odor
sumus Deo in omni loco (II Cor. II, 15)
. Cypressus item, boni aeque odoris et imputribile similiter lignum, incorruptae
vitae et fidei etiam quemvis de clero debere esse demonstrat, ut merito decori
domus ac laquearium ornatui deputetur. Scriptum est enim: Domum tuam decet sanctitudo, Domine, in longitudinem dierum
(Psal. XCII, 5). Ubi sane et sanctimoniae decus, et indeficientis
gratiae expressa perseverantia est. Oportet ergo virum, qui ad ornamentum et
decorem assumitur domus, bonis ornatum moribus esse; et quamvis semper ipse sit
intus, bonum tamen testimonium habere et ab his qui foris sunt. Sunt et alia in
natura lignorum horum competentia his, quae spiritualiter disseruntur: 1005B sed brevitatis causa praetereo. 4. Notandum
vero pulchre omnem Ecclesiae statum brevi uno versiculo comprehensum;
auctoritatem scilicet praelatorum, cleri decus, populi disciplinam, monachorum
quietem. In horum prorsus, cum recte sunt omnia, sancta mater Ecclesia
consideratione laetatur, et tunc ea quoque offert intuenda dilecto, cum ad ejus,
tanquam omnium auctoris, refert omnia 1427 bonitatem, nihil
sibi ex omnibus tribuens. Nam quod ait, noster et nostrarum, non usurpationis est signum, sed dilectionis: quod
nimiae videlicet fiducia charitatis, nihil ejus, quem valde diligit, a se
aestimet alienum. Nec enim se sponsi contubernio, aut quietis ejus putat
arcendam consortio, quae semper non quae sua, sed quae illius 1005C sunt, quaerere consuevit: et haec causa, cur sibi et sponso
simul, sive lectulum, sive domos ausa sit pronuntiare communes. Dixit enim: Lectulus noster; et, tigna domorum
nostrarum; et, laquearia nostra: audacter se in
possessione associans, cui junctam non dubitat in amore. Non ita illa, quae
propriae voluntati nondum abrenuntiavit, sed per se jacet, per se habitat: magis
autem non per se, sed cum meretricibus luxuriose vivendo conversatur,
concupiscentias loquor carnis, cum quibus dissipat bona sua, et portionem
substantiae quam sibi dividi postulavit (Luc. XV, 12, 13). 5. Caeterum tu qui has Spiritus sancti voces audis vel legis, putasne
aliqua horum quae dicuntur, valeas applicare tibi, ac de felicitate sponsae,
quae 1005D hoc amoris carmine ab ipso Spiritu canitur, aliquid
recognoscere in temetipso, ne dicatur et tibi, quia vocem ejus audis, et non
scis unde veniat, aut quo vadat? En forte appetis et ipse contemplationis
quietem, et bene facis: tantum ne obliviscaris flores, quibus lectulum sponsae
legis aspersum. Ergo cura et tu tuum similiter circumdare bonorum floribus
operum, virtutum exercitio, tanquam flore, fructum sanctum otium praevenire.
Alioquin delicato satis otio dormitare voles, si non exercitatus quiescere
appetas, et Liae fecunditate neglecta, solis cupias Rachelis amplexibus
oblectari. Sed et 1006A praeposterus ordo est, ante meritum
exigere praemium, et ante laborem sumere cibum, cum dicat Apostolus: Qui non laborat non manducet (II Thess. III,
10). A mandatis tuis intellexi, inquit
(Psal. CXVIII, 104): ut scias, nisi obedientiae
mandatorum contemplationis gustum penitus non deberi. Non igitur putes de
propriae amore quietis, sanctae obedientiae actibus, seniorumve traditionibus
praejudicium ullatenus faciendum. Alioquin non dormiet tecum sponsus in lecto
uno [alias, lectulo uno], illo
praesertim, quem tibi pro obedientiae floribus, cicutis atque urticis
inobedientiae aspersisti. Propter quod non exaudiet orationes tuas, vocatusque
non veniet: nec enim dabit inobedienti copiam sui tantus obedientiae amator, ut
[alias qui] mori quam 1006B non obedire
maluerit. Sed neque approbat tuae contemplationis inane otium, qui dicit per
prophetam: Laboravi, sustinens (Jerem. VI,
11); significans tempus, quo exsul coelo et patria summae quietis,
operatus est salutem in medio terrae. Magis autem vereor, ne te quoque involvat
formidolosa illa sententia, ita intonans in perfidiam Judaeorum: Neomenias vestras, et sabbata, et festivitates alias non
feram; item: Calendas vestras et solemnitates vestras
odit anima mea, facta sunt mihi molesta (Isai. I, 13, 14). Et
lugebit super te propheta, et dicet: Viderunt eam hostes, et
deriserunt sabbata ejus (Thren. I, 7). Cur enim quod dilectus
repudiat, non irrideat inimicus. 6. Miror valde impudentiam
aliquorum qui inter 1006C nos sunt, qui, cum omnes nos sua
singularitate turbaverint, sua impatientia irritaverint, sua contumacia et
rebellione contempserint, audent
nihilominus ad tam foedum conscientiae suae lectulum omni orationum instantia
totius puritatis Dominum invitare. At cum extenderitis,
ait, manus vestras, avertam oculos meos, et cum
multiplicaveritis orationem, non exaudiam (Isai. I, 15). Quid
enim? lectulus non est floridus, magis autem et putidus est; et tu illuc Regem
gloriae trahis? Ad pausandum hoc facis, an ad causandum? Centurio vetat illum
intrare sub tectum suum propter suam indignitatem, cujus tamen fides in universo
redolet Israel (Matth. VIII, 8, 10): et tu ad te compellis intrare,
tantorum sordens spurcitia vitiorum? Clamat apostolorum 1006D princeps: Exi a 1428
me, Domine, quia homo peccator sum (Luc. V,
8); et tu dicis: Intra ad me, Domine, quoniam sanctus sum? Omnes, inquit, unanimes in oratione estote,
fraternitatem diligite (I Petr. II, 17). Et vas electionis:
Levantes puras manus, ait, sine ira et
disceptatione (I Tim. II, 8). Videsne quomodo concordent sibi,
et eodem spiritu de pace et tranquillitate animi, quam habere debet ille qui
orat, loquantur princeps apostolorum, et doctor gentium? Perge ergo tu tota die
expandere ad Deum manus tuas, qui fratres tota die molestas, unanimitatem
impugnas, ab unitate te separas. 1007A 7. Et
quid me vis facere, inquis? Profecto ut primo quidem emundes conscientiam ab
omni inquinamento irae et disceptationis, et murmuris, et livoris; et quidquid
omnino adversari cognoscitur aut paci fratrum, aut obedientiae seniorum, de
cordis habitaculo climinare festines. Deinde etiam circumdare tibi flores
bonorum quoruncumque actuum et laudabilium studiorum, atque odoramenta virtutum;
id est, quaecunque sunt vera, quaecunque pudica, quaecunque justa, quaecunque
sancta, quaecunque amabilia, quaecunque bonae famae, si qua virtus, si qua laus
disciplinae; haec cogitare (Philipp. IV, 8), in his exerceri
curato. Ad istiusmodi secure vocabis sponsum: quoniam cum introduxeris eum,
veraciter dicere poteris et tu, quia lectulus noster 1007B floridus, redolente nimirum conscientia pietatem, sed
pacem, sed mansuetudinem, sed justitiam, sed obedientiam, sed hilaritatem, sed
humilitatem. Et de lectulo quidem sic. 8. Domum vero Dei
spiritualem se ipsum quisque agnoscat, qui tamen jam non in carne ambulet, sed
in spiritu: Templum enim Dei, ait, sanctum est, quod estis vos (I Cor. III, 17).
Curate ergo, fratres, spirituali huic aedificio, quod vos estis, ne forte cum in
superiora proficere coeperit, vacillet et corruat, si lignis fortibus non fuerit
subnixum et colligatum: curate, inquam, illi tigna dare imputribilia et
immobilia; timorem videlicet Domini castum, illum, qui permanet in saeculum
saeculi (Psal. XVIII, 10); patientiam, de qua scriptum est quia patientia 1007C pauperum non peribit in finem
(Psal. IX, 19); longanimitatem quoque, quae sub quovis structurae
pondere inflexibilis perseverans, in infinita saecula vitae beatae protenditur,
Salvatore loquente in Evangelio: Qui perseveraverit usque in
finem, hic salvus erit (Matth. X, 22); magis autem super omnia
charitatem, quae nunquam excidit, quia fortis est,
inquit, ut mors dilectio, dura sicut infernus aemulatio
(Cantic. VIII, 6). Studete deinde his tignis substernere et
alligare ligna alia aeque pretiosa et pulchra, cui tamen illa ad manum fuerint
in opus laquearium ad decorem domus; sermonem scilicet sapientiae sive
scientiae, prophetiam, gratiam curationum, interpretationem sermonum, et caetera
talia, quae magis noscuntur 1007D sane apta ornatui, quam
necessaria fore saluti. De his praeceptum non habeo, consilium autem do: quoniam
quidem istiusmodi ligna constat et laboriose quaeri, et difficile inveniri, et
periculose elaborari (nam et rara ea, praesertim his temporibus, terra nostra
producere reperitur), consulo sane et moneo non multopere ista requiri; magis
autem ex lignis aliis laquearia praeparari, quae etsi minus appareant splendida,
non minus tamen valida esse probantur, insuper et facilius possidentur et
tutius. 9. Utinam et mihi illorum suppetat copia lignorum,
quibus hortus Sponsi Ecclesia copiose densatur, pax, bonitas, benignitas,
gaudium in Spiritu sancto, misereri in hilaritate, tribuere in simplicitate,
1008A gaudere cum gaudentibus, fiere cum fientibus (Rom.
XII, 8, 15). An non tu illam domum (quod ad laquearia spectat) satis
abundeque ornatam censeas, quam talibus lignis inspexeris sufficienter
compositeque tabulatam? Domine, dilexi decorem domus tuae (Psal. XXV,
8). Semper da mihi ligna haec, quaeso, 1429 quibus
tibi semper ornatum exhibeam thalamum conscientiae: conscientiae dico et meae,
et alterius. His contentus ero. Erunt et qui meo in hac re consilio acquiescere
volent, quia et te puto fore contentum: caetera sanctis apostolis, et viris
apostolicis derelinquo. Sed et vos, dilectissimi, tametsi illa ligna non
habeatis; nihilominus tamen, si haec habetis, confidite; nihilominus cum omni
fiducia accedite ad lapidem summum, angularem, 1008B electum,
pretiosum; nihilominus super fundamentum apostolorum et prophetarum et ipsi
tanquam lapides vivi superaedificamini, domos spirituales, sacerdotium sanctum,
offerre spirituales hostias, acceptabiles Deo, per Jesum Christum (Ephes.
II, 19-22, et I Petr. II, 4-9, sponsum Ecclesiae, Dominum nostrum, qui
est super omnia Deus benedictus in saecula. Amen. SERMO XLVII. De triplici flore,
scilicet virginitatis, martyrii et bonae operationis - et de devotione habenda
circa divinum officium.1. Ego flos
campi, et lilium convallium (Cantic. II, 1). Ad hoc respicere
puto quod sponsa de respersis lectulum floribus commendarat. Ne enim sibi flores
1008C adscriberet illos, quibus lectulus decoratus, et venustatus
thalamus videbatur, infert sponsus se esse florem campi; nec de thalamo sane
prodire flores, sed de campo; et suo munere et sui participatione fieri quod
renitet, et quod redolet. Ne quis ergo exprobrare illi posset, et dicere: Quid habes quod non accepisti? Si autem accepisti, quid gloriaris
quasi non acceperis (I Cor. IV, 7)? ipse dilectae suae, sicut
ambitiosus amator, ita informator benignus, pie illi dignanterque demonstrat,
cui nitorem, de quo gloriabatur, ac suaveolentiam lectuli debeat deputare. Ego flos campi, inquit: de me est quod gloriaris. Saluberrime
admonemur et ex hoc loco, quia nequaquam gloriari oportet: et si quis gloriatur,
in 1008D Domino glorietur (II Cor. X, 17). Et
secundum litteram istud: nunc jam scrutemur, ipso de quo loquitur, adjuvante,
spiritualem qui in ea tegitur intellectum. 2. Et primo adverte
nunc mihi trifarium quemdam floris statum; in campo, in horto, in thalamo: ut
post hoc etiam illud facilius compertum fiat, cur se potissimum campi florem
elegerit appellare. Et in campo quidem atque in horto oritur flos, in thalamo
autem minime. Redolet et lucet in eo, non tamen erectus et stans, ut in horto
vel campo; sed plane jacens, tanquam qui illatus sit, non innatus. Propterea et
necesse est sane reparare frequenter, et semper recentiores apponere flores,
quod diu odorem suum minime retineant, nec decorem. Quod 1009A si, ut in alio sermone praefatus sum, lectulus respersus
floribus conscientia est bonis referta operibus (Serm. praeced. num.
7); vides certe, ut similitudo servetur, nequaquam sufficere semel vel
secundo operari quod bonum est, nisi incessanter addas nova prioribus, quatenus
seminans in benedictionibus, de benedictionibus et metas. Alioquin jacet et
marcet flos boni operis atque in brevi omnis ex eo et nitor exterminatur, et
vigor, si non aliis atque aliis superjectis pietatis actibus continue reparetur.
Hoc in thalamo. 3. In horto autem non ita: sed neque in campo
similiter. Ex se enim semel productis floribus assidue subministrant, unde diu
in ipsis decus ingenitum perseveret. Differunt tamen et ipsi inter se, 1009B
quod hortus quidem ut floreat, hominum manu et arte excolitur: campus vero ex
semetipso naturaliter producit flores, et absque omni humanae diligentiae
adjutorio. Putasne jam tibi videris advertere quisnam ille sit campus, nec
sulcatus vomere, nec defossus sarculo, nec fimo impinguatus, nec manu hominis
seminatus; honestatus [alias, venustatus]
tamen nihilominus nobili illo flore, super quem constat requievisse Spiritum
Domini? Ecce, inquit, odor filii mei,
sicut odor agri pleni, cui benedixit Dominus (Gen. XXVII, 27).
Necdum speciem suam ille flos agri induerat, et jam dabat 1430 odorem suum, quando eum, ut hoc prae gaudio exclamaret,
praesensit spiritu, corpore marcens sanctus et senex Patriarcha, caligans visu,
sed odoratu sagax. Non 1009C se proinde debuit florem thalami
protestari, qui flos est perpetuo vigens: sed neque item horti, ne humano
videretur opere generatus. Pulchre autem et convenientissime, Flos campi sum, ait, qui et absque humana industria prodiit,
et semel prodeunti nulla est deinceps dominata corruptio, ut sermo impleatur
quem dixit: Non dabis Sanctum tuum videre corruptionem
(Psal. XV, 10). 4. Sed, si placet, accipe et aliam
hujus rei rationem, ut arbitror, non spernendam. Non enim sine causa sane
multiplex spiritus a Sapiente describitur, nisi quod sub uno litterae cortice
diversos plerumque sapientiae intellectus tegere consuevit. Itaque juxta
praefatam de floris statu partitionem, flos est 1009D virginitas,
flos martyrium, flos actio bona. In horto virginitas, in campo martyrium, bonum
opus in thalamo. Et bene in horto virginitas, cui familiaris verecundia est,
fugitans publici, latibulis gaudens, patiens disciplinae. Denique in horto flos
clauditur, qui in campo exponitur, spargiturque in thalamo. Et habes: Hortus conclusus, fons signatus (Cant. IV, 12).
Quod utique claustrum pudoris signat in virgine, et inviolatae custodiam
sanctitatis: si tamen talis fuerit, quae sit sancta corpore et spiritu. Bene
item in campo martyrium, dum martyres ludibrio omnium exponantur, spectaculum
facti et angelis, et hominibus. Nonne illorum miseranda vox est in psalmo: Facti sumus opprobrium vicinis nostris, subsannatio et illusio his
qui in circuitu nostro sunt? 1010A (Psal. LXXVIII,
4.) Bene quoque in thalamo actio bona, quae conscientiam et quietam
facit, et tutam. Post bonum denique opus securius in contemplatione dormitur, et
tanto quis fiducialius sublimia intueri et investigare aggreditur, quanto sibi
conscius est minime se propriae amore quietis charitatis operibus
defuisse. 5. Et haec omnia secundum aliquid Dominus Jesus. Ipse
flos horti, virgo virga virgine generatus. Idem flos campi, martyr, martyrum
corona, martyrii forma. Denique foras civitatem eductus est, extra castra passus
est, in ligno elevatus est, spectandus hominibus, subsannandus ab omnibus. Ipse
item thalami flos, speculum et exemplum totius beneficentiae, quemadmodum ipse
Judaeis protestatus est, 1010B dicens: Multa
bona opera ostendi vobis ex Patre meo (Joan. X, 32); et item
Scriptura de eo: Qui pertransiit, ait, benefaciendo et sanando omnes (Act. X, 38). Si
igitur haec tria Dominus, quae fuit causa ut e tribus se campi florem maluerit
appellare? Profecto ut eam ad tolerantiam animaret, cui noverat immisere, si
quidem vellet pie vivere in Christo, persecutionem pati. Id se ergo libentius
profitetur, ad quod potissimum vult habere sequacem; atque hoc est quod alias
dixi, quoniam semper et illa appetit quietem, et ille incitat ad laborem,
denuntians ei quod per multas tribulationes oportet intrare in
regnum coelorum (Act. XIV, 21). Unde cum nova in terris
Ecclesia noviter desponsata sibi redire ad 1010C Patrem
disponeret, dicebat ei: Venit hora ut omnis qui interficit vos
arbitretur obsequium se praestare Deo (Joan. XVI, 2); item:
Si me, ait, persecuti sunt, et vos
persequentur (Joan. XV, 20). Potes et tu in Evangelio multa
colligere huic denuntiationi malorum perferendorum similia. 6.
Ego flos campi et lilium convallium. Illa ergo monstrante
lectulum, ille vocat ad campum, ad exercitium provocat. Non putat quidquam
persuasibilius fore illi ad ineundum certamen, quam si se ipsum certantis aut
exemplum proponat, aut praemium. Ego flos campi. Sane
utrumvis in hoc sermone intelligi datur, vel quod sit videlicet pugnantis forma,
vel quod gloria triumphantis. Utrumque es mihi, Domine Jesu, et speculum
patiendi, et praemium 1010D patientis. Utrumque fortiter provocat
ac vehementer accendit. Tu doces manus meas ad praelium exemplo virtutis tuae,
tu caput meum post victoriam tuae coronas praesentia majestatis; sive quia
pugnantem te specto, sive 1431 quia te exspecto non solum
coronantem, sed et coronam: in utroque mirabiliter tibi me allicis; uterque
funis violentissimus ad trahendum. Trahe me post te: libenter te sequor,
libentius fruor. Si sic bonus es, Domine, sequentibus te, qualis futurus es
consequentibus? Ego flos campi. Qui diligit me, veniat in
campum, non refugiat mecum et pro me inire certamen, ut possit dicere: Bonum certamen certavi (II Tim. IV, 7). 7. Et quoniam non superbi vel arrogantes, sed 1011A humiles potius, qui de se praesumere nesciunt, martyrio idonei
sunt; addit se etiam lilium esse convallium, id est humilium coronam, specialem
gloriam futurae exaltationis ipsorum hujus eminentia floris designans. Erit
namque cum omnis vallis implebitur, et omnis mons et collis
humiliabitur (Isa. XL, 4): et tunc candor ille vitae aeternae,
lilium plane, non collium, sed convallium, apparebit. Justus
germinabit sicut lilium, inquit (Osee XIV, 6). Quis justus,
nisi humilis? Denique cum se manibus Baptistae servi Dominus inclinaret, et ille
expavesceret majestatem, Sine, inquit; sic enim decet nos implere omnem justitiam (Matth. III,
15), consummationem profecto justitiae in humilitatis perfectione
constituens. Justus ergo humilis, justus convallis est. Et si humiles 1011B inventi fuerimus, germinabimus et nos sicut lilium, et
florebimus in aeternum ante Dominum. An non vere vel tunc maxime se lilium
convallium comprobabit, cum reformabit corpus humilitatis
nostrae, configuratum corpori claritatis suae? (Philipp. III,
21.) Non ait, corpus nostrum, sed, corpus humilitatis
nostrae: ut hujus lilii miro et sempiterno candore solos significet humiles
illustrandos. Et haec dicta sint pro eo quod sponsus se florem campi, et lilium
esse convallium protestatus est. 8. Jam etiam quid de sua
consequenter charissima protestetur, bonum esset audire: sed hora non patitur.
Ex Regula namque nostra nihil operi Dei praeponere licet (Reg. S.
Benedicti, cap. 43). Quo quidem nomine laudum solemnia, quae Deo in
oratorio 1011C quotidie persolvuntur, Pater Benedictus ideo
voluit apellari, ut ex hoc clarius aperiret quam nos operi illi vellet esse
intentos. Unde vos moneo, dilectissimi, pure semper ac strenue divinis interesse
laudibus. Strenue quidem, ut sicut reverenter, ita et alacriter Domino
assistatis: non pigri, non somnolenti, non oscitantes, non parcentes vocibus,
non praecidentes verba dimidia, non integra transilientes, non fractis et
remissis vocibus muliebre quiddam balba de nare sonantes; sed virili, ut dignum
est, et sonitu, et affectu voces sancti Spiritus depromentes. Pure vero, ut nil
aliud dum psallitis, quam quod psallitis cogitetis. Nec solas dico vitandas
cogitationes vanas et otiosas: vitandae sunt et 1011D illae, illa
duntaxat hora, et illo loco, quas officiales fratres pro communi necessitate,
quasi necessario, frequenter admittere compelluntur. Sed, ne illa quidem
profecto recipere tunc consuluerim, quae forte paulo ante, in claustro sedentes,
in codicibus legeratis, qualia et nunc me viva voce disserente ex hoc auditorio
Spiritus sancti recentia reportatis. Salubria sunt, sed minime illa salubriter
inter psallendum revolvitis. Spiritus enim sanctus illa hora gratum non recipit,
quidquid aliud quam debes, neglecto eo quod debes, obtuleris. Cujus semper
facere voluntatem ad ejus voluntatem ipso inspirante 1012A possimus, gratia et misericordia sponsi Ecclesiae Jesu Christi
Domini nostri, qui est super omnia Deus benedictus in saecula.
Amen. SERMO XLVIII. De laude reciproca, quae fit inter sponsum et sponsam, et qualiter
per umbram Christi intelligatur corpus et fides ejus.1. Sicut lilium inter spinas, sic amica mea inter
filias (Cantic. II, 2). Non bonae filiae quae pungunt. Attende
pessimum germen ejus cui maledictum est, terrae nostrae. Cum, inquit, 1432 colueris eam, spinas et tribulos germinabit tibi (Gen.
III, 18). Donec ergo in carne est anima, inter spinas profecto versatur;
et necesse est ut patiatur inquietudines tentationum tribulationumque aculeos.
Quod si lilium est ipsa 1012B juxta sponsi verbum, videat quam
vigilem sollicitamque esse oporteat super custodia sui, septa undique spinis,
hinc inde aculeos intendentibus. Nec enim vel levissimam spinae sustinet
ullatenus punctionem floris teneritudo, sed mox ut modice premitur, perforatur.
Sentis quam merito necessarieque hortetur nos propheta servire Domino in timore
(Psal. II, 11); et item Apostolus, cum timore nihilominus et
tremore nostram ipsorum operari salutem? (Philipp. II, 12.)
Tenebant nimirum proprio experimento hujus sententiae veritatem, utpote amici
sponsi, qui minime prorsus ambigerent, et ad suas animas pertinere quod dicitur:
Sicut lilium inter spinas, sic amica mea inter filias.
Denique unus eorum: Conversus sum, ait, in aerumna mea, dum configitur spina 1012C (Psal. XXXI, 4). Bene confixus, qui conversus
exinde est. Bene pungeris, si compungeris. Multi cum sentiunt poenam, corrigunt
culpam; et talis dicere potest: Conversus sum in aerumna mea,
dum configitur spina. Spina culpa est, spina poena est, spina falsus
frater, spina vicimus est malus. 2. Sicut
lilium inter spinas, sic amica mea inter filias. O candens lilium! o tener
et delicate flos! increduli et subversores sunt tecum: vide quomodo caute
ambules inter spinas. Plenus est mundus spinis: in terra sunt, in aere sunt, in
carne tua sunt. Versari in his et minime laedi, divinae potentiae est, non
virtutis tuae. Sed confidite, inquit, quia ego vici mundum (Joan. VI, 33). Etsi igitur
undique tibi 1012D intendi prospicias tribulationum, tanquam
tribulorum, aculeos; non turbetur cor tuum neque formidet, sciens quia tribulatio operatur patientiam, patientia probationem,
probatio spem, spes autem non confundit (Rom. V, 3-5).
Considera lilia agri, quomodo inter spinas vigent et nitent. Si fenum quod hodie
est et cras in clibanum mittitur, Deus sic custodit (Matth. VI,
28-30), quanto magis amicam et sponsam suam charissimam? Denique custodit
Dominus omnes diligentes se (Psal. CXLIV, 20). Sicut lilium inter spinas, sic amica mea inter filias. Non
mediocris titulus profecto virtutis inter pravos 1013A vivere
bonum, et inter malignantes innocentiae retinere candorem et morum lenitatem:
magis autem si his qui oderunt pacem pacificum et amicum ipsis te exhibeas
inimicis. Id plane tibi similitudinem datam de lilio jure quodam proprietatis
specialiter vindicabit, quod ipsas utique pungentes se spinas candore proprio
illustrare et venustare non cessat. An non proinde lilium tibi videtur implere
quodam modo Evangelii perfectionem, qua orare jubemur pro calumniantibus et
persequentibus nos, benefacere his qui oderunt nos? (Luc. VI, 27,
28.) Ergo et tu fac similiter, et erit anima tua amica Domini, et
laudabit te de te, dicens quia sicut lilium inter spinas, sic
amica mea inter filias. 3. Sequitur: Sicut malus inter ligna silvarum, sic 1013B dilectus meus inter filios. Reddit sponsa praeconii vicem
commendanti se sponso, a quo laudari est laudabilem fieri, et quem laudare
intelligere et admirari laudabilem. Et sicut ex eminenti flore figurata a sponso
laus ejus est, ita e regione et ex excellenti ligno ipsa illius singularem
gloriam eminentiamque demonstrat. Movet tamen me de ligno hoc, quod non tantae
esse excellentiae videatur, quantae aliqua caeterorum: et ideo minus digne
assumi in opus similitudinis, utpote quod non sufficiat laudis vicem implere.
Sicut malus inter ligna silvarum, sic delectus meus inter
filios. Denique nec sponsa magni aestimasse videtur, quae hoc in lignis
silvarum tantum efferre curavit, nimirum sterilibus, nec fructus humano victui
aptos ferentibus. Cur 1013C ergo omissis melioribus et
nobilioribus lignis, hujus mediocritas arboris adducta in medium est ad
formandum sponsi praeconium? Itane ad mensuram 1433 laudem
recipere debuit, qui ad mensuram Spiritum non accepit? Hoc nempe data de illa
arbore similitudo facit, ut videatur habere superiorem, qui parem non habet.
Quid dicemus ad haec? Fateor, parva laus, quoniam parvi laus. Non enim hoc loco
praedicatur magnus Dominus et laudabilis nimis (Psal. CXLIV, 3),
sed parvus Dominus et amabilis nimis, parvulus utique, qui natus est nobis
(Isai. IX, 6). 4. Ergo non majestas attollitur
hic, sed commendatur humilitas; digneque ac rationabiliter 1013D quod infirmum et stultum est Dei, hominum fortitudini et
sapientiae antefertur. Ipsi sunt namque ligna silvestria et infructuosa,
quoniam, secundum Prophetam, omnes declinaverunt, simul
inutiles facti sunt; non est qui faciat bonum, non est usque ad unum
(Psal. XIII, 3). Sicut malus inter ligna
silvarum, sic dilectus meus inter filios. Una inter ligna silvarum Dominus
Jesus arbor faciens fructum, secundum hominem sane, etsi praelatus hominibus,
sed ab angelis minoratus (Psal. VIII, 6). Miro etenim modo et
angelis sese factus caro subjecit, et angelos sibi manens Deus subjecto
retinuit. Denique: Videbitis, inquit, angelos ascendentes et descendentes super Filium hominis
(Joan. I, 51): quod in uno eodemque homine Christo Jesu et
infirmitatem 1014A foveant, et stupeant majestatem. Quia ergo
sponsae id dulcius, quod se imminuit, sapit; libentius attollit gratiam,
praefert misericordiam, stupet dignationem. Libuit proinde hominem inter homines
admirari, non inter angelos Deum, tanquam malus inter ligna excellit silvarum,
et non plane inter hortorum plantaria. Nec putat minui laudes, ubi de
consideratione infirmitatis pietatis bonitas exaltatur. Quo enim juxta aliquid a
laudibus temperat, eo item juxta aliquid magis laudat, minus prosequens gloriam
dignitatis, ut gratia dignationis emineat. Sicut ergo Apostolus quod stultum et
infirmum est Dei sapientius fortiusque dicit esse hominibus (I Cor. I,
25), sed non angelis; et sicut Propheta speciosum praedicat forma prae
filiis hominum (Psal. 1014B XLIV, 3), et non prae
angelis; sic ista certe in eodem spiritu loquens, sub typo fructiferae arboris
silvestriumque lignorum hoc loco efferre voluit Hominem Deum super omnem gratiam
hominum, non autem super excellentiam angelorum. 5. Sicut malus inter ligna silvarum, sic dilectus meus inter
filios. Et bene inter filios; quia cum esset unicus
Patris sui, multos illi et absque invidia filios acquirere studuit, quos non
confunditur vocare fratres, ut sit ipse primogenitus in multis fratribus. Jure
autem praeponitur universis adoptatis per gratiam is qui per naturam filius est.
Sicut malus inter ligna silvarum, sic dilectus meus inter
filios. Merito sicut malus, qui instar fructiferae
arboris et umbram refrigerii habet, et fert fructum optimum. 1014C An non vere fructiferum lignum, cujus flores fructus honoris et
honestatis? (Eccli. XXIV, 23.) Denique lignum vitae est
apprehendentibus eum (Prov. III, 18). Non comparabuntur huic omnia
ligna silvarum, quia, etsi sint arbores pulchrae et magnae, quae opem ferre
videantur orando, ministrando, docendo, exemplis juvando, solus tamen Dei
Sapientia Christus lignum est vitae, solus panis vivus qui de coelo descendit,
et dat vitam mundo (Joan. VI, 41, 33). 6. Ideo
ait: Sub umbra ejus quem desideraveram sedi, et fructus ejus
dulcis gutturi meo (Cantic. II, 3). Merito ejus desideraverat
umbram, de quo et refrigerium esset et refectionem pariter acceptura. 1014D Nam caetera quidem silvarum ligna, etsi umbram solatii habent,
sed non vitae refectionem, non fructus perpetuos salutis. Unus est enim vitae
auctor, unus mediator Dei et hominum homo Christus Jesus (I Tim. II,
5), qui dicit sponsae suae: Salus tua ego sum
(Psal. XXXIV, 3). Non Moyses, inquit, dedit vobis panem hunc de coelo, sed Pater meus dat vobis panem de
coelo verum (Joan. VI, 32). Propterea ergo Christi potissimum
desideraverat umbram, quod solus sit qui non solum ab aestu refrigerat vitiorum,
sed et replet delectatione virtutum. Sub umbra ejus quem
desideraveram sedi. Umbra ejus, caro ejus; umbra ejus, fides. Mariae
obumbravit proprii Filii caro; mihi, Domini fides. Quanquam et mihi quoque
quomodo non obumbrat caro, qui in 1015A mysterio 1434 manduco eam? Et sancta nihilominus Virgo fidei et ipsa
experta est umbram, cui dictum est: Et beata quae
credidisti (Luc. I, 45). Sub umbra ejus quem
desideraveram sedi. Et propheta: Spiritus, inquit,
ante faciem nostram Christus Dominus; in umbra ejus
vivemus
inter gentes (Thren. IV, 20). In umbra in
gentibus, in luce cum angelis. In umbra sumus, quandiu per fidem ambulamus, et
non per speciem; et ideo justus in umbra, qui ex fide vivit. At qui vivit ex
intellectu, beatus est; quia non in umbra jam, sed in lumine. Justus erat David,
et ex fide vivebat, cum dicebat Deo: Da mihi intellectum, ut
discam mandata tua, et vivam (Psal. CXVIII, 73, 144); sciens
successurum fidei intellectum, intellectui revelandum lumen 1015B vitae, et luminis vitam. Prius est venire ad umbram, et ita ad
id cujus umbra est pertransire, quoniam, nisi
credideritis, ait, non intelligetis (Isai.
VII, 9, juxta LXX). 7. Vides fidem et vitam esse, et
vitae umbram. Nam e regione vita in deliciis agens, quoniam non est ex fide, et
mors est, et umbra mortis. Quae enim, inquit, vidua in deliciis est, vivens mortua est (I Tim. V,
6). Denique sapientia carnis mors est. (Rom. VIII, 6). Sed
et mortis est umbra, illius scilicet quae cruciat in aeternum. Sedimus et nos
aliquando in tenebrosis et umbra mortis, carnaliter conversantes, et non ex fide
viventes; mortui jam quidem justitiae, a morte vero secunda paulo minus
absorbendi. 1015C Quantum etenim umbra prope est corpori cujus
est umbra, tantum pro certo vita illa nostra inferno appropinquavit. Denique:
Nisi quia Dominus adjuvit me, inquit, paulo minus habitasset in inferno anima mea (Psal.
XCIII, 17). Nunc autem de umbra mortis ad vitae transivimus umbram; magis
autem translati sumus de morte ad vitam (I Joan. III, 14), in
Christi umbra viventes, si tamen viventes, et non mortui. Nec enim, reor,
continuo, ut quis in umbra ejus fuerit, quod vivat in ea, quia non plane omnis
qui fidem habet ex fide vivit. Nam fides sine operibus mortua est; nec potest
dare vitam, quam minime ipsa habuerit. Ideo propheta cum dixisset: Spiritus ante faciem nostram Christus Dominus, non contentus
fuit sequi et dicere: 1015D In umbra ejus sumus; sed; in umbra, inquit, ejus vivimus inter
gentes. Et tu ergo vide ut vivas exemplo prophetae in umbra ejus, ut
quandoque et regnes in lumine ejus. Nec enim tantum umbram habet, habet et
lucem. Ipse per carnem umbra est fidei, ipse intelligentiae lumen per Spiritum.
Et caro est enim, et spiritus. Caro, in carne manentibus; spiritus, ante faciem
nostram, id est in futuro; si tamen quae retro sunt obliviscentes, ad ea quae
ante sunt nosmetipsos extendimus, quo pervenientes experiamur de verbo quod
dixit: Caro non prodest quidquam, spiritus est qui
vivificat (Joan. VI, 64). Nec ignoro quod in carne adhuc
manens quis dixerit: Et si cognovimus Christum secundum
carnem, 1016A sed nunc jam non novimus (II Cor. V,
16). At hoc ille: nos vero qui nondum in paradisum, nondum ad tertium
coelum rapui meruimus, Christi interim carne pascamur, mysteria veneremur,
exempla sectemur, fidem servemus; et vivimus profecto in umbra. 8. In umbra ejus quem desideraveram sedi.
Fortassis felicius aliquid ista expertam se gloriatur in eo, quod se in umbra
dicit: non, ut propheta, vivere, sed sedisse. Sedere enim quiescere est. Plus
est autem quiescere in umbra quam vivere, sicut vivere plus est quam tantummodo
esse in ea. Igitur quod est commune multorum propheta assumens sibi: In umbra ejus vivimus, inquit; sponsa vero habens
praerogativam, etiam quod sub ea singulariter sederit, 1016B gloriatur. Non enim ut ille pluraliter: Vivimus; ita et haec: Sedimus dixit; sed singulariter, sedi, ut agnoscas praerogativam. Ubi itaque nos cum labore
vivimus, qui conscii peccatorum sub timore servimus, ibi haec devota et amans
suaviter requiescit. Denique timor poenam habet, amor suavitatem. Unde ait: Et fructus ejus dulcis gutturi meo; gustum contemplationis
significans, quem obtinuerat per amorem suaviter sublevata. At istud in umbra,
quia per speculum et in aenigmate. Erit cum declinaverint umbrae crescente
lumine, imo penitus disparuerint, et subintrabit sicut perspicua, ita et 1435 perpetua visio; eritque non modo suavitas gutturi, sed et
satietas ventri; sine fastidio tamen. Sub umbra ejus quem
desideraveram 1016C sedi, et fructus ejus dulcis gutturi
meo. Nos quoque ubi sponsa pausat, pausemus pariter, de sumpto gustu
patremfamilias glorificantes, qui nos ad tales epulas invitavit, sponsum
Ecclesiae Jesum Christum Dominum nostrum, qui est super omnia Deus benedictus in
saecula. Amen. SERMO
XLIX. Qualiter per discretionem ordinatur charitas, ut omnia
membra Ecclesiae, id est electi, invicem colligentur.1. Introduxit me rex in cellam vinariam, ordinavit
in me charitatem (Cant. II, 4). Ut quidem propositi capituli
videtur sonare littera, habito pro votis dulci admodum familiarique colloquio
cum dilecto, illo abeunte sponsa regreditur ad adolescentulas, 1016D aspectu ita ipsius affatuque refecta atque accensa, quatenus
ebriae similis appareret. Et quasi illis stupentibus novitatem, et quaerentibus
causam, respondit mirum minime esse, si vino aestuaret, quae in cellam vinariam
introisset. Et secundum litteram ita. Secundum spiritum quoque non negat ebriam,
sed amore, non vino, nisi quod amor vinum est. Introduxit me
rex in cellam vinariam. Quando praesens est sponsus, et sponsa ad ipsum
sermonem dirigit; tunc sponsus dicitur aut dilectus, aut, quem diligit anima mea,
inquit; loquens vero de ipso adolescentulis, regem nominat. Utquid hoc?
Propterea credo, quia et sponsae amanti atque dilectae conveniat uti
familiarius, quod ad se est, amoris nominibus, et 1017A adolescentulis tanquam disciplina indigentibus opus sit
reverendo premi vocabulo majestatis. 2. Introduxit me rex in cellam vinariam. Quaenam ista sit cella
vinaria, praetereo dicere, quia dixisse me recolo. Tamen si ad Ecclesiam
referatur sermo, cum repleti Spiritu sancto discipuli musto ebrii a populo
putarentur; tunc tanquam amicus sponsi pro sponsa stans Petrus in medio eorum:
Non, inquit, sicut vos aestimatis, hi
ebrii sunt. Attende interim, quod non omnino ebrios, sed ebrios sicut ab
illis aestimati sunt, denegavit. Erant enim ebrii, sed Spiritu sancto, non
musto. Et quasi testificarentur ad plebem, revera se in cellam fuisse vinariam
introductos, rursum Petrus pro omnibus: Sed hoc est, ait,
quod dictum est per prophetam Joel: Et erit in 1017B novissimis diebus, dicit Dominus; effundam de Spiritu meo super
omnem carnem, et prophetabunt filii vestri et filiae: juvenes vestri visiones
videbunt, et senes vestri somnia somniabunt. An non tibi cella videtur
fuisse vinaria illa domus, in qua erant discipuli pariter congregati, cum factus est repente de coelo sonus, tanquam advenientis
spiritus vehementis, et replevit totam domum, ubi erant sedentes
(Act. II, 13-17, 2), adimplevitque prophetiam Joel! Et nonne
unusquisque illorum exiens inebriatus ab ubertate domus illius, et torrente
voluptatis tantae potatus, dicere merito quibat: Quoniam
introduxit me rex in cellam vinariam? 3. Sed et tu quoque,
si collecto tuo spiritu, mente sobria et vacua curis, orationis domum solus
introeas, 1017C et stans coram Deo ad unum aliquod de altaribus,
coeli januam tangas sancti desiderii manu, et praesentatus choris sanctorum, tua
penetrante devotione (siquidem oratio justi penetrat coelos) in ipsorum
praesentia miserandus deplores miserias et calamitates quas pateris; crebris
suspiriis et gemitibus inenarrabilibus prodas necessitatem, flagites pietatem;
si, inquam, hoc egeris, confido in eo qui dixit; Petite, et
accipietis (Matth. VII, 7), quia, si perseveraveris pulsans,
non exibis vacuus. Verum cum te nobis reddideris plenum gratia et charitate, nec
poteris spiritu fervens dissimulare munus acceptum, quod sine invidia
communicabis; erisque omnibus in gratia, quae data est tibi, non modo 1017D gratus, sed fortassis etiam admirandus; poteris et ipse
veraciter protestari, quia introduxit me rex in cellam
vinariam; tantum cautus esto, non in te, sed in Domino gloriari. Nec omne
donum, quamvis spirituale, prodire 1436 dixerim de cella
vinaria, cum sint et aliae penes sponsum cellae vel apothecae, diversa in se
recondita habentes dona atque charismata, secundum divitias gloriae ejus: de
quibus cellis memini me alibi latius disputasse (supra, serm. 23).
Nonne haec condita sunt, inquit, apud
me, et signata in thesauris meis? (Deut. XXXII, 34.) Ergo pro
diversitate cellarum, divisiones gratiarum sunt, et unicuique manifestatur
Spiritus ad utilitatem. Et quanquam alii quidem detur sermo sapientiae, alii
autem sermo scientiae, alii vero prophetia, alii gratia 1018A curationum, alii genera linguarum, alii interpretatio sermonum,
aliaque aliis his similia (I Cor. XII, 7-11), non tamen quis horum
pro hujusmodi dicere poterit, quod introductus fuerit in cellam vinariam. Ex
aliis quippe cellis sive thesauris ista sumuntur. 4. Sed si
quis orando obtineat mente excedere in id divini arcani, unde mox redeat divino
amore vehementissime flagrans, et aestuans justitiae zelo, nec non et in cunctis
spiritualibus studiis atque officiis pernimium fervens, ita ut possit dicere:
Concaluit cor meum intra me, et in meditationibus meis
exardescit ignis (Psal. XXXVIII, 4): is plane, cum ex
charitatis abundantia bonam et salutarem vini laetitiae ructare crapulam
coeperit, in cellam non immerito 1018B perhibebitur vinariam
introisse. Cum enim duo sint beatae contemplationis excessus, in intellectu
unus, et alter in affectu; unus in lumine, alter in fervore; unus in agnitione,
alter in devotione: pius sane affectus, et pectus amore calens, et sanctae
devotionis infusio, etiam et vehemens spiritus repletus zelo, non plane aliunde,
quam e cella vinaria reportantur: et cuicunque cum horum copia surgere ab
oratione donatur, potest in veritate loqui, quia introduxit me
rex in cellam vinariam. 5. Sequitur: Ordinavit in me charitatem. Omnino necessarie. Importabilis
siquidem absque scientia est zelus. Ubi ergo vehemens aemulatio, ibi maxime
discretio est necessaria, quae est ordinatio charitatis. Semper quidem zelus
absque scientia minus efficax, 1018C minusque utilis invenitur;
plerumque autem et perniciosus valde sentitur. Quo igitur zelus fervidior, ac
vehementior spiritus, profusiorque charitas; eo vigilantiori opus scientia est,
quae zelum supprimat, spiritum temperet, ordinet charitatem. Proinde sane, ne
tanquam nimia et importabilis pro impetu spiritus, quem e cella videtur vinaria
reportasse, praesertim ab adolescentulis sponsa timeatur; jungit quod
discretionis est etiam se pariter accepisse, id est ordinem charitatis.
Discretio quippe omni virtuti ordinem ponit; ordo modum tribuit et decorem,
etiam et perpetuitatem. Denique ait: Ordinatione tua
perseverat dies (Psal. CXVIII, 91); diem virtutem appellans.
Est ergo discretio non tam virtus, quam 1018D quaedam moderatrix
et auriga virtutum, ordinatrixque affectuum, et morum doctrix. Tolle hanc, et
virtus vitium erit, ipsaque affectio naturalis in perturbationem magis
convertetur, exterminiumque naturae. Ordinavit in me
charitatem. Factum est autem hoc, cum in Ecclesia quosdam quidem dedit
apostolos, quosdam autem prophetas, alios vero evangelistas, alios pastores et
doctores ad consummationem sanctorum (Ephes. IV, 11, 12). Oportet
autem ut hos una omnes charitas liget, et contemperet in unitatem corporis
Christi: quod minime omnino facere poterit, si ipsa non fuerit ordinata. Nam si
suo quisque feratur impetu secundum spiritum quem accepit, et ad quaeque volet
indifferenter, prout afficitur, et non rationis judicio convolarit; 1019A dum sibi assignato officio nemo contentus erit, sed omnes omnia
indiscreta administratione pariter attentabunt, non plane unitas erit, sed magis
confusio. 6. Ordinavit in me charitatem.
Utinam et in me Dominus Jesus tantillum ordinet charitatis quod dedit; ut sic
mihi curae sint universa quae sunt ipsius, ut tamen quod mei potissimum
propositi seu officii esse constiterit, ante omnia curem: sed sane ita id prius,
ut tamen ad multa, quae mihi specialiter non attinent, afficiar amplius. Non
enim semper quod prius curandum, id etiam diligendum amplius erit: cum saepe
quod prius 1437 est ad sollicitudinem, minus sit ad
utilitatem, ac per hoc minus esse oporteat et in affectu. Frequenter proinde
quod 1019B pro injuncto praeponitur, de judicio posthabetur: et quod veritas judicat praeponendum,
id charius amplectendum ordo postulat charitatis. Nonne, verbi gratia, ex
injuncto incumbit mihi cura omnium vestrum? Jam quidquid huic forte praetulero
operi, quo minus ipsi invigilem digne et utiliter pro viribus exsequendo; etsi
ex charitate fortassis id facere videar, ordinis tamon ratio non consentit. Quod
si ante omnia quidem, ut debeo, huic intendo curae, non autem magis ad majora
gaudeo Dei lucra, quae per alterum fieri forte comperero, patet me ordinem
charitatis ex parte tenere, ex parte nequaquam. Si vero me et ad id amplius,
quod specialius incumbit, sollicitum, et nihilominus ad illud, quod 1019C majus est, magis affectum exhibeam; utrobique profecto invenior
charitatis ordinem assecutus, et non est cur dicere non possim etiam ipse, quia
ordinavit in me charitatem.
7. Si autem dicas difficile quemquam plus alieno gaudere magno bono, quam
proprio parvo, advertes certe vel ex hoc excellentiam gratiae apud sponsam, et
quoniam [alias, quam] non cuilibet animae dicere sit, quia ordinavit in me charitatem. Quare facies deciderunt quorumdam
vestrum modo ad hunc sermonem? Nam alta suspiria testantur tristitiam animorum,
conscientiarumque dejectionem. Nimirum metientes nosmetipsos nobis, sentimus
aliqui nostrum pro nostrae imperfectionis experientia, quam rara virtus sit
alienae non invidere virtuti, 1019D nedum gaudere ad illam, nedum
etiam tanto plus quam ad propriam quemque gratulari, quanto se perpenderit in
virtute superatum. Adhuc modicum lumen in nobis est, fratres, quotquot de nobis
ita sentimus. Ambulemus dum lucem habemus, ne tenebrae non comprehendant
(Joan. XII, 35). Ambulare, proficere est. Ambulabat Apostolus, qui
dicebat: Non arbitror me comprehendisse; et addit: Unum autem, quae retro sunt obliviscens, ad ea quae ante sunt, me
extendo (Philipp. III, 13). Quid est, unum
autem? Unum autem, inquit, quasi remansit mihi ad remedium, ad spem, ad
consolationem. Quid 1020A illud? Quae retro
sunt videlicet obliviscens, ad ea quae ante sunt me
extendo. Magna fiducia! quod magnum electionis Vas perfectum abnuens,
profectum fatetur. Ego non ambulantem, sed sedentem a mortis tenebris
comprehendi periculum est. Et quis sedens, nisi qui non curat proficere? Id
caveto: et si morte praeoccupatus fueris, in refrigerio eris. Dices Deo: Imperfectum meum viderunt oculi tui, et in libro tuo
nihilominus, inquit, omnes scribentur. Qui omnes?
Profecto qui in desiderio proficiendi inveniuntur. Sequitur enim: Dies formabuntur, et nemo in eis (Psal. CXXXVIII,
16); subaudis: Peribit, Dies proficientes intellige, qui si morte
praeoccupati fuerint, in eo quod eis deest perficiendi sunt. Formabuntur, et
nemo in eis informis relinquetur. 1020B 8. Et
quomodo, ais, ego proficere possum, qui fratri proficienti invideo? Si doles
quod invides, sentis, sed non consentis. Passio est, quandoque sananda, non
actio condemnanda. Tantum non illic resideas, iniquitatem meditans in cubili
tuo, qualiter videlicet foveas morbum, satisfacias pesti, persequaris insontem,
bene ab illo gesta calumniando, deprimendo, pervertendo, atque impediendo,
gerenda. Alioquin non nocet ambulanti et extendenti se ad meliora, quod jam non
ipse operatur, sed quod habitat in eo peccatum (Rom. VII, 20). Non
est ergo damnatio illi, qui non dat membra 1438 sua arma
iniquitati, non linquam ad detrahendum, non quidquam reliqui corporis ad
laedendum nocendumve aliquo modo; magis autem confunditur sic 1020C se esse male affectum: et inolitum ex longo vitium confitendo,
flendo, orando conatur expellere; et cum non praevalet, mitior inde ad omnes,
atque apud se humilior invenitur. Quis sanum sapiens hominem damnet, qui a
Domino didicit mitis esse et humilis corde? (Matth. XI, 29.) Absit
ut inveniatur expers salutis imitator Salvatoris, sponsi Ecclesiae Domini nostri
Jesu Christi, qui est super omnia Deus benedictus in saecula!
Amen. SERMO L. De duplici charitate, scilicet actuali et affectuali; et ejus
ordinatione.1. Vos forsitan exspectatis tractari
sequentia, explicitum putantes versiculum, qui novissime tractabatur. 1020D Verum ego aliud molior: habeo enim quod adhuc vobis apponam de
fragmentis hesterni convivii, quae mihi collegeram ne perirent. Peribunt autem,
si nulli apposuero: nam si voluero ea habere solus, ipse peribo. Nolo proinde
vestram illis, quam bene novi, fraudare ingluviem: praesertim cum sint de
ferculo charitatis, eo dulcia quo subtilia; eo sapida quo minuta. Alioquin
contra charitatem est valde nimis de ipsa charitate fraudare. Itaque hic sum:
Ordinavit in me charitatem (Cant. II,
4). 2. Est charitas in actu, est et in affectu. Et de
illa 1021A quidem quae operis est, puto datam esse legem
hominibus, mandatumque formatum: nam in affectu quis ita habeat, ut mandatur?
Ergo illa mandatur ad meritum, ista in praemium datur. Cujus initium quidem,
profectumque vitam quoque praesentem experiri divina posse gratia non negamus;
sed plane consummationem defendimus futurae felicitati. Quomodo ergo jubenda
fuit, quae implenda nullo modo erat? Aut si placet tibi magis de affectuali
datum fuisse mandatum, non inde contendo, dummodo acquiescas et tu mihi, quod
minime in vita ista ab aliquo hominum possit, vel potuerit adimpleri. Quis enim sibi arrogare id
audeat, quod se Paulus ipse fatetur non comprehendisse? (Philipp. III,
13.) Nec latuit praeceptorem, praecepti pondus hominum 1021B excedere vires; sed judicavit utile ex hoc ipso suae illos
insufficientiae admoneri, et ut scirent sane, ad quem justitiae finem niti pro
viribus oporteret. Ergo mandando impossibilia, non praevaricatores homines
fecit, sed humiles, ut omne os obstruatur, et subditus fiat
omnis mundus Deo; quia ex operibus legis non justificabitur omnis caro coram
illo (Rom. III, 19, 20). Accipientes quippe mandatum, et
sentientes delictum, clamabimus in coelum, et miserebitur nostri Deus: et
sciemus in illa die, quia non ex operibus justitiae quae
fecimus nos, sed secundum suam misericordiam salvos nos fecit (Tit.
III, 5). 3. Atque hoc dixerim, siquidem consenserimus
affectualem legem fuisse mandatam. Sed actuali id potius convenire inde vel maxime apparere 1021C videtur, quod cum
dixisset Dominus: Diligite inimicos vestros, mox de
operibus infert: Benefacite his qui oderunt vos
(Luc. VI, 27). Item Scriptura: Si esuriet
inimicus tuus, ciba illum; si sitit, potum datu (Rom. XII,
20). Et hic de actu habes, non de affectu. Sed audi item Dominum etiam de
sui dilectione mandantem: Si diligitis me, inquit, sermones meos servate (Joan. XIV, 15). Atque hic quoque ad opera
mittimur per injunctam observantiam mandatorum. Supervacue autem 1439 de opere monuisset, si in affectione jam fuisset dilectio.
Sic te ergo necesse est et illud accipere, quod juberis diligere proximum tuum
sicut te ipsum (Matth. XXII, 39), etsi non ita aperte expressum
sit. An non 1021D denique satis tibi esse judices ad implendum
istud de proximi dilectione mandatum, si id perfecte observes, in quo omni
homini recte de lege naturae praescribitur: Quod tibi non vis
fieri, alii ne feceris? (Tob. IV, 16.) Et item illud: Quaecunque vultis ut 1022A faciant vobis homines,
et vos facite aliis (Matth. VII, 12). 4.
Neque hoc dico, ut sine affectione simus, et corde arido solas moveamus manus ad
opera. Legi inter alia, quae scribit Apostolus magna et gravia hominum mala, hoc
quoque annumeratum, sine affectione scilicet esse
(Rom. I, 31). Sed est affectio quam caro gignit; et est quam ratio
regit, et est quam condit sapientia. Prima est, quam Apostolus legi Dei dicit
non esse subjectam, nec esse posse (Rom. VIII, 7); secunda, quam
perhibet e regione consentientem legi Dei, quoniam bona est (Rom. VII,
16); nec dubium distare inter se contentiosam et consentaneam. Longe vero
tertia ab utraque distat, quae et gustat, et sapit quoniam suavis est Dominus
1022B (Psal. XXXIII, 9), primam eliminans, secundam
remunerans. Nam prima quidem dulcis, sed turpis; secunda sicca, sed fortis;
ultima pinguis, et suavis est. Igitur per secundam opera fiunt, et in ipsa
charitas sedet, non illa affectualis, quae sale sapientiae condita pinguescens
magnam menti importat multitudinem dulcedinis Domini; sed quaedam potius
actualis, quae etsi nondum dulci illo amore suaviter reficit, amore tamen amoris
ipsius vehementer accendit. Non diligamus, ait, verbo, neque lingua, sed opere et veritate (I Joan.
III, 18). 5. Vides quomodo caute medius incedit inter
vitiosum atque affectuosum amorem, ab utroque pariter hanc distinguens actualem
et salutiferam charitatem? 1022C Nec linguae mentientis in hac
dilectione recipit fictum, nec rursum afficientis exigit sapientiae gustum. Opere, inquit, diligamus et veritate:
quod videlicet moveamur ad bene operandum magis quodam vividae veritatis
impulsu, quam sapidae illius charitatis affectu. Ordinavit in
me charitatem. Quam putas harum? Utramque, sed ordine opposito. Nam
actualis inferiora praefert, affectualis superiora. Etenim in bene affecta mente
non dubium, verbi causa, quin dilectioni hominis Dei dilectio praeponatur, et in
hominibus ipsis perfectiores infirmioribus, coelum terrae, aeternitas tempori,
anima carni. Attamen in bene ordinata actione saepe, aut etiam semper, ordo
oppositus invenitur. Nam et circa proximi curam et plus urgemur, et pluries
occupamur; 1022D et infirmioribus fratribus diligentiori
sedulitate assistimus; et paci terrae magis quam coeli gloriae jure humanitatis
et ipsa necessitate intendimus; et temporalium inquietudine curarum vix aliquid
sentire de aeternis permittimur; et languoribus nostri corporis, 1023A postposita animae cura, pene continue inservimus; et ipsis
denique infirmioribus membris nostris abundantiorem honorem, juxta sententiam
Apostoli, circumdamus (I Cor. XII, 23): per hoc quodam modo
facientes verbum Domini, de quo habes: Erunt novissimi primi,
et primi novissimi (Matth. XX, 16). Orantem denique hominem
cum Deo loqui quis dubitet? Quoties tamen inde charitate jubente abducimur et
avellimur, propter eos qui nostra indigent opera vel loquela? quoties pie cedit
negotiorum tumultibus pia quies? quoties bona conscientia ponitur codex, ut
operi manuum insudetur? quoties pro administrandis terrenis, justissime ipsis
supersedemus celebrandis missarum solemniis? Ordo praeposterus: sed necessitas non habet legem. Agit 1023B ergo suum 1440 actualis charitas ordinem
juxta patrisfamilias jussionem, incipiens a novissimis (ibid., 8).
Pia certe et justa, quae non sit acceptrix personarum; nec pretia consideret
rerum, sed hominum necessitates. 6. At non ita affectualis: nam
a primis ipsa ducit ordinem. Est enim sapientia, per quam utique quaeque res
sapiunt prout sunt: ut, verbi gratia, quae pluris natura habet, pluris quoque
ipsa affectio sentiat, minora minus, minima minime. Et illum quidem ordinem
charitatis veritas facit; hunc autem veritatis charitas vindicat sibi. Nam et
vera in hoc est charitas, ut qui indigent amplius, accipiant prius: et rursus in
eo chara apparet veritas, si ordinem tenemus affectu, quem illa ratione. Tu ergo
si diligas 1023C Dominum Deum tuum toto corde, tota anima, tota
virtute tua (Matth. XXII, 37); et amorem amoris illum, quo contenta est
charitas actualis, affectu ferventiori transiliens, ipso cominus divino amore,
ad quem is est gradus, accepto in plenitudine spiritu, totus ignescas: sapit
tibi profecto Deus, etsi non digne omnino prout est (quod utique impossibile est
omni creaturae), certe prout tuum sapere est. Deinde sapies etiam ipse tu tibi
prout es, cum te senseris nil habere prorsus, unde te ames, nisi in quantum Dei
es: quippe qui totum unde amas, in illum effuderis. Sapies, inquam, tibi prout
es, cum ipso experimento amoris tui, et affectionis quam ad te ipsum habebis,
nihil dignum te esse invenies, quod vel a te ipso ametur, nisi propter ipsum,
sine quo ipse es 1023D nihil. 7. Jam vero
proximus, quem vere te oportet diligere tanquam te ipsum, ut tibi et ipse sapiat
prout est, haud aliud profecto sapiet tibi, quam tu tibi, qui hoc est quod tu:
est enim homo. Qui itaque te non diligis, nisi quia diligis Deum; consequenter
1024A omnes qui similiter diligunt eum, diligis tanquam te ipsum.
Porro inimicum hominem, quoniam nihil est, pro eo quod non diligit Deum; non
potest quidem diligere tanquam te ipsum, qui Deum diligis; diliges tamen ut
diligat. Non est autem id ipsum, diligere ut diligat, et diligere quia diligit.
Proinde ut tibi et ipse sapiat prout est, sapiet tibi, non quidem quod est, qui
utique nihil est; sed quod futurus forsitan est. quod est prope nihili, quippe
quod adhuc pendet sub dubio. Etenim de quo constat quod ad amorem Dei non sit
deinceps rediturus, sapiat tibi necesse est, non prope jam nihil, sed nihil ex
toto, utpote quod in aeternum nihil est. Illo igitur excepto, qui non modo jam
non diligendus, insuper et odio habendus est, secundum illud: Nonne qui oderunt te, 1024B Domine, oderam, et
super inimicos tuos tabescebam? (Psal. CXXXVIII, 21.) De
caetero nulli vel inimicissimo homini negari quantulumcunque affectum charitas
sane in hac parte ambitiosa permittit. Quis sapiens, et intelliget haec? 8. Da mihi hominem, qui ante omnia quidem ex toto se diligat Deum; se
vero et proximum, in quantum diligunt ipsum; inimicum autem, tanquam aliquando
forsitan dilecturum; porro parentes carnis suae germanius, propter naturam;
spirituales vero eruditores suos profusius, propter gratiam; atque in hunc modum
ad caetera quaeque Dei ordinato intendat amore, despiciens terram, suspiciens
coelum, utens hoc mundo tanquam non utens, et inter utenda et fruenda intimo
quodam mentis sapore 1024C discernens, ut transitoria
transitorie, et ad id duntaxat quod opus, et prout opus est curet, aeterna
desiderio amplectatur aeterno: talem, inquam, da mihi hominem, et ego audacter
illum sapientem pronuntio, cui nimirum quaeque res revera sapiunt prout sunt, et
cui in veritate atque securitate competit gloriari, et dicere, quia ordinavit in me charitatem. Sed 1441 ubi
ille, aut quando ista? Quod flens dico, quousque odoramus, et non gustamus,
prospicientes patriam, et non apprehendentes, suspirantes, et de longe
salutantes? O veritas exsulum patria, exsilii finis? video te, sed intrare non
sinor carne retentus, sed nec dignus admitti, peccatis sordens. O Sapientia,
quae attingis a fine usque ad finem fortiter in instituendis et continendis
rebus; 1024D et disponis omnia suaviter in beandis et ordinandis
affectibus! dirige actus nostros, prout nostra temporalis necessitas poscit; et
dispone affectus nostros, prout tua veritas aeterna requirit, ut possit
unusquisque nostrum secure in te gloriari et dicere, quia ordinavit in me charitatem. Tu es enim Dei virtus et 1025A Dei sapientia, Christus sponsus Ecclesiae, Dominus noster, super
omnia Deus benedictus in saecula. Amen. SERMO LI. Qualiter sponsa petit
sibi accumulari fructus bonorum operum cum floribus et odoramentis fidei; item
de spe et timore.1. Fulcite me
floribus, stipate me malis, quia amore langueo (Cant. II, 5).
Crevit amor, quia incentiva amoris plura solito processerunt. Vides siquidem,
quanta hac vice non videndi tantum, sed et colloquendi copia fuit. Ipsa quoque
visio apparet vultu indulta sereniori, et sermo jucundior, et sermocinatio
longior atque protractior. Nec solum oblectata colloquio, sed et gloriata
praeconio est. Ad haec, ejus quem desideraverat refrigerata est umbra, cibata
1025B fructu, potata calice. Nec enim sitibunda putanda est
exisse de cella vinaria, in quam se introductam modo novissime gloriatur; imo
vero sitibunda, quoniam qui bibit me, inquit, adhuc sitiet (Eccli. XXIV, 29). Post ista omnia,
sponso more suo secedente, illa languere amore se perhibet, id est prae amore.
Quo enim gratiorem fuerat experta praesentiam, eo postmodum absentiam
molestiorem sensit. Subtractio nempe rei quam amas, augmentatio desiderii est;
et quod ardentius desideras. cares aegrius. Rogat proinde ista interim
odoramentis florum ac fructuum confoveri, quousque denuo revertatur, quem
molestissime sustinet demorantem. Atque is ordo sermonum. 2.
Nunc jam spiritualem fructum, qui in ipsis est, 1025C spiritu
duce veritatis tentemus eruere. Et si communis Ecclesia sanctorum hic recipitur
loquens, nos in floribus fructibusque designati sumus; sed et quique conversi de
saeculo in toto saeculo. In floribus quidem novella et tenera adhuc incipientium
conversatio demonstratur, in fructibus vero proficientium fortitudo et maturitas
perfectorum. His stipata mater peregrinans et fructificans, cui vivere Christus
est, et mori lucrum; profecto aequanimius fert molestiam suae dilationis,
quoniam, juxta Scripturam, datur ei de fructu manuum
suarum, tanquam ex primitiis spiritus, et laudant eam in
portis opera ejus (Prov. XXXI, 31). Si autem secundum moralem
sensum in una anima vis tibi utraque haec assignari, et flores 1025D videlicet, et fructus; fidem florem, fructum actum intellige.
Nec incongrue, ut opinor, id tibi videbitur, si advertas, quomodo instar floris
necessario praecedentis fructum, bonum quoque opus fide oporteat praeveniri.
Alioquin sine fide impossibile est placere Deo
(Hebr. XI, 6), Paulo attestante, magis autem aeque ipso docente:
Omne quod non est ex fide, etiam peccatum est (Rom.
XIV, 23). Itaque nec sine flore fructus, nec sine fide opus bonum. Sed et
fides sine operibus mortua est (Jac. II, 20); sicut inutiliter
quoque flos apparet, ubi non sequitur fructus. Fulcite me
floribus, stipate me malis, quia amore langueo. Ergo ex bonis operibus in
fide non ficta radicatis recipit consolationem mens assueta quieti, quoties
sibi, ut assolet, lux contemplationis 1026A subtrahitur. Quis
enim, non dico continue, sed vel aliquandiu, dum in hoc corpore manet, lumine
contemplationis fruatur? At quoties, ut dixi, corruit a contemplativa, toties in
1442 activam se recipit, inde nimirum tanquam e vicino
familiarius reditura in idipsum; quoniam sunt invicem contubernales hae duae, et
cohabitant pariter; est quippe soror Mariae Martha. Neque enim, etsi a
contemplationis lumine cadit, patitur tamen ullatenus se incidere in tenebras
peccati, seu ignaviam otii, sane in luce bonae operationis se retinens. Et ut
scias etiam opera lucem esse: Luceat lux vestra, inquit,
coram hominibus (Matth. V, 16): quod non est
dubium de operibus fuisse dictum, quae homines poterant intueri. 3. Fulcite me floribus, stipate me malis, quia
amore 1026B langueo. Cum praesto est quod amatur, viget
amor; languet, cum abest. Quod non est aliud, quam taedium quoddam impatientis
desiderii, quo necesse est affici mentem vehementer amantis absente quem amat,
dum totus in exspectatione, quantamlibet festinationem reputat tarditatem. Et
ideo ista postulat sibi accumulari bonorum operum fructus cum fidei odoramentis,
in quibus moram faciente sponso interim requiescat. Loquor vobis experimentum
meum quod expertus sum. Si quando sane comperi profecisse aliquos vestrum ex
meis monitis, tunc non me piguit, fateor, curam praetulisse sermonis proprio
otio et quieti. Cum enim, verbi gratia post sermonem iracundus quispiam
reperitur mutatus in mitem, superbus in humilem, pusillanimis in fortem: 1026C porro mitis, humilis, fortis in sua quisque gratia excrevisse,
et se ipso melior factus esse agnoscitur: sed et qui forte tepuerant et
languebant circa spirituale studium torpentes et dormitantes, ad ignitum
eloquium Domini referbuisse et evigilasse videntur; et qui deserto fonte
sapientiae, foderant sibi propriae voluntatis cisternas non valentes aquas
continere, proptereaque ad omne injunctum gravati corde arido murmurabant,
nullum in se habentes devotionis humorem: hi, inquam, cum de rore verbi, et
pluvia voluntaria, quam segregavit. Deus haereditati suae, refloruisse probantur
in opera obedientiae, facti in omnibus voluntarii et devoti; non est, dico
vobis, unde subeat mentem, 1026D quasi pro
intermisso studio jucundae contemplationis, tristitia, cum talibus fuero
circumdatus floribus atque fructibus pietatis. Patienter avellor ab infecundae
Rachelis amplexibus, ut de Lia mihi exuberent fructus profectuum vestrorum.
Minime prorsus pigebit me intermissae quietis [alias, interturbatae quietis] pro
cura sermonis, cum videro in vobis germinare semen meum, atque ex eo augeri
incrementa frugum justitiae vestrae. Charitas enim quae non quaerit quae sua
sunt (I Cor. XIII, 5), id mihi jamdudum facile persuasit, nil
scilicet desiderabilium meorum vestris praeferre utilitatibus. Orare, legere,
scribere, meditari, et si quae sunt alia spiritualis studii lucra haec
arbitratus sum propter vos detrimenta. 1027A 4.
Fulcite me floribus, stipate me malis, quia amore
langueo. Hoc itaque locuta est sponsa adolescentulis in sponsi absentia,
monens eas in fide proficere et operibus bonis donec veniat, sentiens in eo fore
et beneplacitum sponsi, et filiarum salutem, et suam ipsius consolationem. Scio
me hunc locum in libro De dilectione Dei plenius
explicuisse, et sub alio intellectu: potiorine an deteriori lector judicet si
cui utrumque videre placuerit. Non sane a prudente de diversitate sensuum
judicabor, dummodo veritas utrobique nobis patrocinetur; et charitas, cui
Scripturas servire oportet, eo aedificet plures, quo plures ex eis in opus suum
veros eruerit intellectus. Cum enim hoc displiceat in sensibus Scripturarum,
quod in usibus rerum assidue experimur? In quantos, 1027B verbi
causa, sola aqua nostrorum assumitur corporum usus? Ita unus quilibet divinus
sermo non erit ab re, si diversos pariat intellectus, diversis animarum
necessitatibus et usibus accommodandos. 5. Sequitur: Laeva ejus sub capite meo, et dextera ejus amplexabitur me.
Et insuper hoc quoque in praefato opusculo memini uberius disputatum; sed
signemus sermonis ordinem. Liquet denuo adesse sponsum, 1443
credo, ut sua praesentia languentem erigat. Quomodo enim non in praesentia ejus
convalesceret, quam absentia consternarat? Ergo non sustinet dilectae molestiam:
adest, neque enim moram facere potest tantis desideriis evocatus. Et quia illam
compererat, donec absens fuit, fidelem ad 1027C opera, et
sollicitam ad lucra, in eo nimirum, quod flores sibi et fructus praeceperat
adunari; etiam cum propensiori hac vice remuneratione gratiae est reversus.
Denique uno brachiorum suorum sustentat caput jacentis, alterum ad amplexandum
parans, ut sinu foveat. Felix anima quae in Christi recumbit pectore, et inter
Verbi brachia requiescit. Laeva ejus sub capite meo, et
dextera ejus amplexabitur me. Non ait: Amplexatur; sed, amplexabitur me, ut noveris priori gratiae adeo non ingratam,
ut secundam gratiarum actione praevenerit. 6. Disce in
referendo gratiam non esse tardus aut segnis, disce ad singula dona gratias
agere. Diligenter, inquit, considera
quae tibi apponuntur (Prov. 1027D XXIII, 1), ut
nulla videlicet Dei dona debita gratiarum actione frustrentur; non grandia, non
mediocria, non pusilla. Denique jubemur colligere fragmenta ne pereant
(Joan. VI, 12); id est, nec minima beneficia oblivisci. Nunquid non
perit quod donatur ingrato. Ingratitudo inimica est animae, exinanitio
meritorum, virtutum dispersio, beneficiorum perditio. Ingratitudo ventus urens,
siccans sibi fontem pietatis, rorem misericordiae, fluenta gratiae. Propter hoc
denique sponsa mox ut gratiam de laeva sensit, gratias egit, non exspectans
plenitudinem quae in dextera est. Neque enim ubi memorata est laevam jam esse
sub capite suo, etiam secuta est a dextera se similiter amplexatam; sed, amplexabitur me, inquit. 1028A 7. Caeterum quid putamus Verbo sponso laevam esse, sive
dexteram? Num id quod dicitur hominis verbum istiusmodi corporeas partes habet
in se divisas, et lineamenta distincta, ac distinguentia inter sinistram et
dexteram? Quanto magis is, qui Dei et Deus est, sermo varietatem prorsus aliquam
non admittit, sed est qui est (Exod. III, 14), in sua nimirum
natura tam simplex ut non habeat partes, tam unus ut non habeat numeros. Est
enim Dei sapientia, de qua scriptum est: Et sapientiae ejus
non est numerus (Psal. CXLVI, 5). At si quod invariabile est,
id incomprehensibile, ac per hoc etiam ineffabile esse necesse est; ubi, quaeso,
invenias verba, quibus illam majestatem vel digne assignes, vel proprie
proloquaris, vel competenter definias? Tamen 1028B
utcunque loquamur, quod utcunque de ea Spiritu sancto revelante sentimus.
Docemur auctoritate Patrum, et consuetudine Scripturarum congruentes de rebus
notis licere similitudines usurpare; sed et verba non nova invenire, sed nota
mutuari [alias, transferre], quibus digne et competenter eaedem
similitudines vestiantur. Alioquin ridicule ignota per ignota docere
conaberis. 8. Ergo quia per dextrum et sinistrum adversa solent
atque prospera designari: videtur mihi hoc loco intelligi posse laevam quidem
Verbi, comminationem supplicii; dextram vero regni promissionem. Est autem cum
mens nostra formidine poenae serviliter premitur: et tunc nequaquam sub capite, sed super caput laeva esse dicenda est; nec
potest sic 1028C affecta anima omnino dicere, quia laeva ejus sub capite meo. At vero si proficiens ex hoc
spiritu servitutis transierit in quemdam spontanei obsequii digniorem affectum,
quatenus videlicet praemiis potius provocetur quam arctetur suppliciis, magis
autem si amore boni ipsius agatur; tunc indubitanter dicere poterit, quia laeva ejus sub capite meo: quippe qui illum servilem metum,
qui in sinistra est, meliori atque excellentiori habitudine animi superarit, et
dignis desideriis etiam ipsi appropiaverit dexterae, in qua sunt omnes
promissiones, dicente Propheta ad Dominum: Delectationes in
dextera tua usque in finem (Psal. XV, 11). Unde et certa spe
concepta cum fiducia loquitur: Et dextera ejus amplexabitur
1028D me. 1444 9. Tu jam
mecum videris, an ita affectae et assecutae hunc tantae suavitatis locum, illud
quoque conveniat de psalmo usurpare, ut dicat etiam ipsa: In
pace in idipsum dormiam, et requiescam; praesertim cum suppetat causa quae
sequitur: Quoniam tu, Domine, singulariter in spe constituisti
me (Psal. IV, 9, 10). Quod equidem tale est. Donec quis
premitur a spiritu servitutis, parumque habet de spe, de timore plurimum; non
est ei pax neque requies, fluctuante nimirum conscientia inter spem et timorem,
maximeque quod a superexcellente timore abundantius crucietur: nam timor poenam
habet. Et ideo non est illi dicere: In pace in idipsum dormiam
et requiescam, quando necdum se singulariter 1029A in spe
constitutum dicere potest. Caeterum si paulatim per incrementum gratiae coeperit
deficere timor, et proficere spes; cum demum ad hoc ventum fuerit ut totis
viribus exsurgens charitas in adjutorium spei foras mittat timorem: nonne
ejusmodi anima singulariter in spe constituta videbitur, ac proinde etiam in
pace in idipsum dormire jam et requiescere? 10. Si dormiatis, inquit, inter medios cleros,
pennae columbae deargentatae (Psal. LXVII, 14)
. Quod propterea dictum puto, quoniam est locus inter timorem et securitatem,
tanquam inter laevam et dexteram, media videlicet spes, in qua mens et
conscientia, molli nimirum supposito charitatis stratu, suavissime requiescit.
Et forte in consequentibus hujus 1029B ipsius cantici hic locus
fuerit designatus, ubi in descriptione ferculi Salomonis inter caetera habes:
Media charitate constravit propter filias Jerusalem
(Cant. III, 10). Nam qui se singulariter in spe constitutum sentit,
non jam in timore servit, sed requiescit in charitate. Denique requiescit et
dormit sponsa, pro qua dicitur: Adjuro vos, filiae Jerusalem,
per capreas cervosque camporum, ne suscitetis neque evigilare faciatis dilectam,
quoadusque ipsa velit. Magna et stupenda dignatio, quod quiescere facit
animam contemplantem in sinu suo, insuper et custodit ab infestantibus curis,
protegitque ab inquietudinibus actionum, et molestiis negotiorum; nec patitur
omnino suscitari, nisi ad ipsius utique 1029C voluntatem. At
istud non in angustiis finiendi jam sermonis adoriendum est, magis autem hinc
alius inchoetur, quatenus locus delectabilis debita in tractando diligentia non
fraudetur. Non quod vel tunc sufficientes simus cogitare aliquid a nobis quasi
ex nobis, praesertim in tam digna, tamque excellente et omnino supereminente
materia; sed sufficientia nostra ex Deo est, sponso Ecclesiae Jesu Christo
Domino nostro, qui est super omnia Deus benedictus in saecula.
Amen.
|