SANCTI BERNARDI ABBATIS CLARAE-VALLENSIS SERMONES IN CANTICA
CANTICORUM, LXIX - LXXXVI.
SERMO LXIX. Qualiter omnis altitudo se extollens
adversus scientiam Dei, dejicitur. De adventu et mansione Patris et Verbi apud
animam diligentem, et de familiaritate quae inde inter Deum et animam
contrahitur.1. Dilectus meus mihi,
et ego illi (Cant. II, 16). 1112B Hanc vocem
universali Ecclesiae sermo superior assignavit, propter factas sibi a Deo
promissiones vitae ejus, quae nunc est, pariter et futurae, de anima proposita
quaestio est; quia non potest sibi arrogare una, quod universitas audeat, nec
aliquo modo ad se trahere illam. Si non licet, referamus proinde oportet ita ad
Ecclesiam, ut nullatenus ad personam; nec modo hanc, sed et reliquas voces
similes huic, loquentes grandia, verbi gratia: Exspectans
exspectavi Dominum, et intendit mihi (Psal. XXXIX, 2); et si
quas alias sermo superior perstrinxit. Quod si quis licere putat, ego non abnuo;
sed interest, cui: non enim cuicunque. Prorsus habet Ecclesia Dei spirituales
suos, qui non modo fideliter, sed et fiducialiter agant in eo, cum Deo quasi cum
amico loquentes, 1112C testimonium illis perhibente conscientia
gloriae ejus. Quinam illi sint, id quidem penes Deum; tu vero audi, qualem te
esse oporteat, si talis vis esse. Quod tamen dixerim, non quasi expertus, sed
quasi experiri cupiens. Da mihi animam nihil amantem praeter Deum, et quod
propter Deum amandum est; cui vivere Christus non tantum sit, sed et diu jam
fuerit; cui studii et otii sit providere Dominum in conspectu suo semper; cui
sollicite ambulare cum Domino Deo suo, non dico magna, sed una voluntas sit et
facultas non desit: da, inquam, talem animam, et ego non nego dignam sponsi
cura, majestatis respectu, dominantis favore, sollicitudine gubernantis: et si
voluerit gloriari, non erit insipiens; tantum ut qui gloriatur, in Domino
glorietur. Ita in 1112D quo multi audent, audet et unus, sed alia
ratione. 2. Nempe sanctam multitudinem causae supradictae
fidentem faciunt, sanctam animam duplex quaedam ratio. Primo quidem quod habeat
in natura simplicissima sponsi divinitas quasi unum respicere multos, et quasi
multos unum. Nec ad multitudinem multus erit, nec ad paucitatem rarus; nec ad
diversitatem divisus, nec restrictus ad unum; nec anxius ad curas, nec
perturbatus seu turbulentus ad sollicitudines. Sic sane uni intentus, ut non
detentus; sic pluribus, ut non distentus. Deinde, quod ut probare suavissimum,
ita rarissimum [alias mendose, charissimum] probasse est;
tanta est dignatio Verbi, tanta benevolentia Patris Verbi erga bene affectam et
bene compositam animam (quod quidem 1113A ipsum Patris munus, et
Verbi opus est), ut quam sua tali benedictione praevenerint et praeparaverint
sibi, sua quoque dignentur praesentia, et ita, ut non modo ad eam veniant, sed
etiam mansionem apud eam faciant (Joan. XIV 23). Non enim sufficit
exhiberi, nisi et copiam sui praebeant. Quid est venire ad animam Verbum?
Erudire in sapientia. Quid est Patrem venire? Afficere ad amorem sapientiae, ut
dicere possit, quia amatrix facta sum formae illius (Sap. VIII, 2).
Patris diligere est: et ideo Patris adventus ex infusa dilectione probatur. Quid
faceret eruditio absque dilectione? Inflaret. Quid, absque eruditione dilectio?
Erraret. Denique errabant, de quibus dicebatur: Testimonium
illis perhibeo quod zelum Dei habent, sed non secundum scientiam
(Rom. 1113B X, 2). Non decet sponsam Verbi esse
stultam: porro elatam Pater non sustinet. Pater enim 1508
diligit Filium, et omnem altitudinem extollentem se adversus scientiam Verbi,
semper in promptu habet dejicere atque destruere, sive immittendo zelum, sive
intendendo: quorum alterum misericordiae, alterum judicii est. Utinam in me
omnem extollentiam comprimat, imo dejiciat, et ad nihilum redigat, non accensus
furor, sed infusus amor! Utinam discam non superbire, sed unctione potius, quam
ultione magistra! Domine, ne in furore tuo arguas me,
sicut angelum extollentem se in coelo: neque in ira tua
corripias me, sicut hominem in paradiso. Ambo iniquitatem meditati sunt,
altitudinem affectantes; ille, potentiae; iste, scientiae. Denique credidit
insipiens 1113C mulier pollicenti, sed seducenti: Eritis sicut dii, scientes bonum et malum (Gen. III,
5). Jam sese ante seduxerat, cui persuaserat similem fore Altissimo?
(Isa. XIV, 14.) Nam qui se putat aliquid esse, cum nihil sit, ipse
se seducit (Galat. VI, 3). 3. Verum utraque
altitudo dejecta est, sed in homine mitius, judicante ita illo qui omnia facit
in pondere et mensura. Nam angelo in furore punito, imo damnato, homo iram
tantum sensit, et non furorem. Nempe cum iratus fuit, misericordiae recordatus
est. Propter hoc semen ejus filii irae, et non furoris, usque in hodiernum diem.
Si non nascerer filius irae, non opus esset renasci; si furoris filius nascerer,
aut non contigisset, aut non profuisset renasci. Vis 1113D videre
furoris filium? Si vidisti Satanam tanquam fulgur cadentem de coelo, quod est in
impetu furoris praecipitatum; et cognovisti de furore Dei, Denique non est
recordatus misericordiae suae; quia cum iratus fuerit, misericordiae
recordabitur, non cum jam usque ad furorem exarserit. Vae filiis diffidentiae!
his quoque qui ex Adam sunt, qui nati irae filii, ipsi sibi iram in furorem,
virgam in baculum, imo in malleum diabolica obstinatione convertunt. Denique
thesaurizant sibi iram in die irae (Rom. II, 5). Ira autem
accumulata quid nisi furor? Peccaverunt 1114A peccatum diaboli,
et diaboli sententia percelluntur. Vae etiam, quamvis mitius, quibusdam filiis
irae, qui nati in ira, non exspectaverunt renasci in gratia! Nempe mortui in quo
et nati, irae filii permanebunt. Irae dixerim, non furoris; quia ut piissime
creditur, et humanissime gemitur, mitissimae sunt poenae totum quo addicti sunt
aliunde trabentium. 4. Ergo in furore diabolus judicatus est, quia inventa est iniquitas
ejus ad odium; hominis autem ad iram, et ideo in ira corripitur. Ita omnis
altitudo contrita est, et quae inflat, et quae praecipitat, Patre nimirum
zelante pro Filio. Utrobique siquidem injuria Filii est, et de usurpata potentia
adversus virtutem Dei, quae ipse est; et de praesumpta scientia aliunde quam a
sapientia Dei, quae nihilominus ipse 1114B est. Domine, quis
similis tibi? Quis nisi splendor et figura substantiae tuae? quis, nisi imago
tua? Solus in forma tua, solus non rapinam arbitratus est esse se aequalem tibi
altissimus Altissimi Filius (Philipp. II, 6). Quomodo non aequalis?
Etiam unum estis ipse et tu. Sedes illi a dextris tuis, non sub pedibus. Quo
pacto audet quis pervadere locum Unigeniti tui? praecipitetur. Ponit sibi sedem
in excelso; subvertatur cathedra pestilentiae. Item quis docet hominem
scientiam? Nonne tu, o clavis David, aperiens cui vis, et cui vis claudens? Et
quomodo sine clave ad thesauros sapientiae et scientiae introitus, imo irruptio
tentabatur? Qui non intrat per ostium, ille fur est et latro. Petrus ergo
intrabit, qui claves accepit. Non tamen solus: nam et me, si voluerit, 1114C introducet, aliumque excludet quem forte voluerit, in scientia
et potestate sibi data desuper. 5. Et hae claves quae? Potestas
aperiendi, et claudendi, atque inter excludendos et admittendos discretio. Et
non in serpente thesauri, sed in Christo. Et ideo non potuit dare scientiam
serpens, quam non habuit; sed qui habuit, dedit. Nec enim ipse potuit habere 1509 potestatem, quam non accepit; sed qui accepit, habuit. Dedit
Christus (Matth. XVI, 19), accepit Petrus, nec inflatus de
scientia, nec praecipitandus de potentia. Quare? Quia in neutra extollit se
adversus scientiam Dei, qui nihil horum praeter Dei scientiam affectavit, sicut
ille qui dolose egit in conspectu ejus, ut inveniatur 1114D iniquitas ejus ad odium (Psal. XXXV, 3). Quomodo
denique praeter scientiam Dei, qui se scribit apostolum Jesu Christi secundum
praescientiam Dei Patris? (I Petr. I, 1, 2.) Et haec dicta sint pro
eo quod incidit de zelo Dei, quem intendit in praevaricantes angelum hominemque
(nam in ambobus reperit pravitatem); qualiter videlicet in ira et in furore suo
destruxerit omnem altitudinem, extollentem se adversus scientiam Dei. 6. Nunc jam recurrendum ad zelum misericordiae, id est qui non
intenditur, sed qui immittitur; 1115A quoniam qui intenditur, ut
jam diximus, judicii est, et satis nos terruit ex memoratis exemplis tam
graviter punitorum. Propterea ibo ego mihi ad locum refugii a facie furoris
Domini, ad illum utique pietatis zelum suaviter ardentem, efficaciter expiantem.
Nunquid non expiat charitas? Et potenter. Legi quod operiat multitudinem
peccatorum (I Petr. IV, 8). Sed dico: Nunquid non idonea est seu
sufficiens ad dejiciendam, humiliandamque omnem extollentiam oculorum et cordis?
Et maxime: nam non extollitur, non inflatur. Si ergo Dominus Jesus dignetur
venire ad me, vel potius in me, non in zelo furoris, et ne in ira quidem, sed in
charitate et spiritu mansuetudinis, aemulans me Dei aemulatione: quid enim ita
Dei, ut charitas? Nempe et Deus est: 1115B si, inquam, in ista
venerit, in hoc cognoscam, quod non sit solus, sed venerit etiam Pater suus cum
eo. Nam quid aeque paternum? Propter hoc nempe, non Pater Verbi tantum, sed et
Pater misericordiarum est appellatus (II Cor. I, 3), quod innatum
habeat misereri semper et parcere. Si sensero aperiri mihi sensum, ut intelligam
Scripturas, aut sermonem sapientiae quasi ebullire ex intimis, aut infuso lumine
desuper revelari mysteria, aut certe expandi mihi quasi quoddam largissimum
coeli gremium; et uberiores desursum influere animo meditationum imbres; non
ambigo sponsum adesse. Verbi siquidem hae copiae sunt, et de plenitudine ejus
ista accipimus. Quod si se pariter infuderit humilis quaedam, 1115C sed pinguis intimae aspersionis devotio, ut amor agnitae
veritatis necessarium quoddam odium vanitatis in me generet et contemptum, ne
forte aut scientia inflet, aut frequentia visitationum extollat me: tunc prorsus
paterne sentio agi mecum, et Patrem adesse non dubito. Si autem perseveravero
huic dignationi dignis semper, quod in me est, affectibus et actibus respondere,
et gratia Dei apud me vacua non fuerit: etiam mansionem apud me faciet tam Pater
enutriens, quam Verbum erudiens. 7. Quanta putas ex hac
mansione inter animam et Verbum familiaritatis gratia oriatur, quanta de
familiaritate sequatur fiducia? Non est, ut opinor, quod jam talis anima dicere
vereatur: Dilectus meus mihi; quae ex eo quod se
diligere, et vehementer 1115D diligere sentit, etiam diligi
nihilominus vehementer non ambigit, ac de sua singulari intentione
sollicitudine, cura, opera diligentia, studioque, quo incessanter et ardenter
invigilat, quemadmodum placeat Deo aeque haec omnia in ipso indubitanter
agnoscit, recordans promissionis ejus: In qua mensura mensi
fueritis, remetietur vobis (Matth. VII, 2); nisi quod
redhibitionem gratiae prudens sponsa ad suam magis cauta est trahere partem,
sciens se potius praeventam a dilecto. Inde est quod illius operam praefert: Dilectus, inquiens, meus mihi, et ego
illi. Ergo ex propriis quae sunt penes Deum agnoscit; nec dubitat se amari
quae amat. Ita est. Amor Dei amorem animae parit, et illius praecurrens intentio
intentam animam facit, sollicitudoque sollicitam. 1116A Nescio
enim qua vicinitate naturae, cum semel revelata facie gloriam Dei speculari
anima poterit, mox illi se conformari necesse est, atque 1510
in eamdem imaginem transformari. Igitur qualem te paraveris Deo, talis oportet
appareat tibi Deus. Cum sancto sanctus erit, et cum viro innocente innocens erit
(Psal. XVII, 26). Quidni aeque et cum amante amans, et cum vacante
vacans, et cum intento intentus, et sollicitus cum sollicito? 8. Denique ait: Ego diligentes me diligo, et qui
mane vigilaverint ad me, invenient me (Prov. VIII, 17). Vides
quomodo non solum de amore suo certum te reddat, si quidem tu ames illum: sed
etiam de sua sollicitudine, quam pro te gerit, si te senserit sollicitum sui.
Vigilas tu? vigilat et ipse. Consurge 1116B in nocte in principio
vigiliarum tuarum, accelera quantumvis etiam ipsas anticipare vigilias; invenies
eum, non praevenies. Temere in tali negotio vel prius aliquid tribuis tibi, vel
plus; et magis amat, et ante. Si haec anima scit, imo quia scit, miraris quod
illam majestatem, quasi caetera non curantem, soli sibi intendere glorietur, cui
soli ipsa, postpositis curis omnibus, tota se devotione custodit? Sermo finem
desiderat; sed unum dico spiritualibus qui in vobis sunt, mirum quidem, sed
verum: animam Deum videntem haud secus videre, quam si sola videatur a Deo. Ea
ergo fiducia dicit illum intendere sibi, seque illi, nihil praeter se et ipsum
videns. Bonus es, Domine, animae quaerenti te! occurris, 1116C amplecteris, sponsum te exhibes, qui Dominus es, imo qui es
super omnia Deus benedictus in saecula. Amen. SERMO LXX. Unde sponsus dilectus
dicatur; et de veritate, mansuetudine et justitia, caeterisque virtutibus, quae
sunt lilia, inter quae pascitur.1. Dilectus meus mihi, et ego illi, qui pascitur inter lilia
(Cant. II, 16). Quis huic jam imputet praesumptioni vel
insolentiae, si se dicat iniisse societatem cum illo, qui pascitur inter lilia?
Etiamsi inter sidera pasceretur, eo solo quod pasceretur, nescio quid magnum
videri possit cum ejusmodi amicitias seu familiaritatem habere. Aliquid prorsus
ignobile et humile sonat, pasci. Nunc vero cum et pasci 1116D inter lilia perhibetur, dejectionis adjectio longius amovet et
propulsat temeritatis notam. Quid enim sunt lilia? Juxta verbum Domini, fenum, quod hodie est, et cras in clibanum mittitur
(Matth. VI, 28-30). Quantus est iste qui feno pascitur, quasi unus
agnorum aut vitulorum? Et agnus plane, et vitulus saginatus. Sed tu forte
vigilantius advertisti, non pabulum hoc loco designari, sed locum: nec enim
dictum est, liliis cum pasci; sed, inter lilia. Esto. Non
fenum comedit ut bos; in feno tamen versari, et super fenum discumbere instar
unius de turba, quid eminentiae habere potest? Quid vero gloriae huic, habere
dilectum illum qui hoc egerit? Et secundum litteram quidem sponsae verecundia et
cautela prudentiae ejus in loquendo satis apparet, utique 1117A disponentis sermones suos in judicio, et rerum gloriam verborum
modestia temperantis. 2. Alias autem non ignorat unum esse, et
qui pascitur, et qui pascit; inter lilia commorantem, et regnantem super sidera.
At libentius humilia dilecti memorat, propter humilitatem quidem, ut dixi; magis
autem quod exinde coepit esse dilectus, ex quo et pasci. Nec modo exinde, sed
inde. Nam qui in altissimis est Dominus, in imis est dilectus; super sidera
regnans, et inter lilia amans. Amabat et super sidera, quia nusquam et nunquam
potuit non amare, quia amor est; sed donec ad lilia descendit, et pasci inter
lilia compertus est, nec amatus est, nec factus dilectus. Quid? non est amatus a
patriarchis et prophetis? Est: sed non priusquam 1117B visus est
et ab ipsis inter lilia pasci. Neque enim non viderunt, quem praeviderunt; nisi
ita quis absque spiritu sit, ut videntem in spiritu, putet videre nihil. Unde
ergo Videntes, nam sic prophetae appellati sunt (I Reg. IX, 9), si
nihil viderunt? Inde est, quod voluerunt videre, quem non viderunt. Nec enim 1511 poterant velle videre in corpore, quem in spiritu non
vidissent. Sed dico: Nunquid omnes prophetae? Quasi omnes videre voluerint, aut
fuerit omnium fides. Sed enim qui viderunt, aut prophetae fuerunt, aut prophetis
acquiescentes. Et credidisse enim, vidisse est. Non modo namque qui per
prophetiae spiritum, sed et qui per fidem videt, si quis ipsum quoque dicat
videre 1117C in spiritu, mihi non videtur errare. 3. Ita ergo quod ad lilia descendere, et inter lilia pasci dignatus
est is qui omnes pascit, dilectum fecit illum, quia non potuit ante diligi, quam
agnosci. Ac per hoc cum de dilecto facta est mentio, pulchre et illud memoratum
est, quod dilectionis et agnitionis exstitit causa. Quaerenda in spiritu
refectio haec inter lilia: nam corpoream cogitare ridiculum est. Quin ipsa lilia
spiritualia, si quidem potuerimus, demonstranda a nobis erunt. Puto, hoc quoque
dicere nos oportebit, unde inter lilia pascatur dilectus, liliisne ipsis, an
aliis inter lilia reconditis herbis vel floribus? Et in his illud mihi
difficilius apparet, quod pasci, non pascere perhibetur. Nam quia pascat dubium
non est, nec enim indignum 1117D ei: at pasci, indigentiam sonat,
et ne spiritualiter quidem sine injuria majestatis facile illi posse assignari
videtur. Nec ego sane recordor usque modo advertisse me in hoc cantico pastum
uspiam perhiberi, cum pascentem, puto, recordemini et vos mecum. Denique
postulavit sibi aliquando demonstrari, ubi in meridie pasceret et cubaret
(Cant. I, 6). Et nunc quidem, quod necdum dixerat, perhibet pasci,
sed non similiter postulat locum indicari sibi; sed ipsa indicat, assignans, inter lilia. Novit hoc, illud non novit; quia aeque praesto
esse non potest quod sublimet et in sublimi est, et quod humile et super terram.
Sublime opus, sublimis et locus: nec accessus ad eum usque adhuc vel ipsi
sponsae. 1118A 4. Et ideo semetipsum exinanivit
usque ad hoc, ut pasceretur ipse omnium pastor; et inventus est inter lilia, et
visus ab Ecclesia, adamatus est ab inope pauper, factus dilectus propter
similitudinem. Non solum autem, sed et propter veritatem, et mansuetudinem, et
justitiam: quod per eum scilicet promissiones adimpletae sunt, quod iniquitates
remissae sunt, quod superbi daemones una cum principe suo judicati sunt. Talis
ergo apparuit qui merito amaretur, verax pro se, mitis hominibus, justus pro
hominibus. O vere amandum et totis medullis cordis amplectendum sponsum! Quid
jam cunctetur Ecclesia totam se tota devotione committere tam fido redditori,
tam pio indultori, tam justo propugnatori? Porro praemiserat Propheta, dicens:
1118B Specie tua et pulchritudine tua intende
prospere. Unde species haec et pulchritudo? Puto, ex liliis. Quid lilio
speciosius? Sic nihil formosius sponso. Quae sunt ergo illa lilia, e quibus
species decoris ejus? Procede, inquit, et regna propter veritatem, et mansuetudinem, et justitiam
(Psal. XLIV, 5). Lilia sunt, lilia, inquam, orta de terra, nitentia
super terram, eminentia in floribus terrae, fragrantia super odorem aromatum.
Ergo inter haec lilia sponsus, et omnino ex his speciosus et pulcher. Alias enim
(quod quidem ad carnis infirma spectat) non erat ei species neque decor
(Isa. LIII, 2). 5. Bonum autem lilium veritas,
candore conspicuum, 1118C odore praecipuum; denique candor est
lucis aeternae, splendor et figura substantiae Dei (Sap. VII, 26).
Lilium plane, quod ad novam benedictionem terra nostra produxit, et paravit ante
faciem omnium populorum, lumen ad revelationem gentium (Luc. II, 31,
32). Donec sub maledicto fuit terra, spinas et tribulos germinavit. At
nunc Veritas de terra orta est Domino benedicente (Psal. LXXXIV, 12, 13,
2), speciosus omnino quidam flos campi, et lilium convallium. Agnosce
lilium ex candore, qui mox in ipso exortu floris pastoribus de nocte emicuit,
dicente Evangelio quia angelus Domini stetit juxta illos, et
claritas Dei circumfulsit illos (Luc. II, 9). Bene Dei, quia non angeli, sed lilii candor. Ille aderat, sed
illud micabat ab usque Bethlehem. 1118D Agnosce lilium et ex
odore, quo et longe positis innotuit magis. Et quidem stella apparuit; sed 1512 eam minime viri graves secuti fuissent, nisi intima quadam
suaveolentia orti lilii traherentur. Et vere lilium veritas, cujus odor animat
fidem, splendor intellectum illuminat. Leva etiam oculos nunc in ipsam personam
Domini, qui in Evangelio loquitur: Ego sum veritas
(Joan. XIV, 6). Et vide quam competenter veritas lilio comparetur.
Si non advertisti, adverte de medio floris hujus quasi virgulas aureas
prodeuntes, et cinctas candidissimo flore, pulchre ac decenter disposito in
coronam: et agnosce auream in Christo divinitatem, humanae coronatam puritate
naturae, id est Christum in diademate, quo coronavit eum mater sua. Nam in quo
1119A coronavit eum Pater suus, lucem habitat inacessibilem, nec
posses in ea illum interim adhuc videre. Sed de hoc alias. 6.
Nunc vero lilium veritas est; est et mansuetudo. Et bene lilium mansuetudo,
habens innocentiae candorem, et odorem spei, quoniam sunt
reliquiae, inquit, homini pacifico (Psal.
XXXVI, 37). Bonae spei vir mansuetus, nec minus etiam in praesenti
lucidum quoddam vitae est socialis exemplar. Annon lilium, quae lucet officio,
redolet spe? Adde quod sicut veritas de terra orta est, ita et mansuetudo. Nisi
quis dubitet ortum de terra Agnum dominatorem terrae (Isa. XVI, 1),
illum agnum, qui ad occisionem ductus est, et non aperuit os suum (Isa.
LIII, 7). Nec tantum mansuetudo seu veritas de 1119B terra
orta est, sed et justitia, propheta dicente: Rorate, coeli,
desuper, et nubes pluant justum; aperiatur terra, et germinet Salvatorem, et
justitia oriatur simul (Isa. XLV, 8). Quod autem justitia
lilium sit, recordamini de Scriptura, quia justus germinabit
sicut lilium, et florebit in aeternum ante Dominum (Osee XIV,
6). Nequaquam lilium hoc hodie est, et cras in clibanum mittitur, quia in
aeternum florebit. Et florebit ante Dominum, cujus in memoria aeterna erit
justus, et ab auditione mala non timebit (Psal. CXI, 7), illa
scilicet auditione, qua in clibanum ignis peccatores ire jubentur. Porro hujus
lilii candor cui non splendet, nisi cui non placet? Denique sol est, sed non
ille qui oritur super bonos et malos. Neque enim qui dicturi sunt: Sol 1119C justitiae non ortus est nobis
(Sap. V, 6), lucem illius quandoque viderunt. Viderunt autem
quotquot audierunt: Vobis qui timetis Deum, orietur sol
justitiae (Malach. IV, 2). Ergo candor hujus lilii apud
justos; fragrantia etiam usque ad iniquos diffunditur, etsi non in bonum ipsis.
Denique audivimus justos dicentes quia Christi bonus odor
sumus in omni loco; sed aliis quidem odor vitae in vitam,
aliis odor mortis in mortem (II Cor. II, 15, 16). Quis, vel
sceleratissimus, justi non probet opinionem, quamvis non amet opus? Et beatus,
si se non judicat in eo quod probat. Judicat autem, probans bonum, et non amans:
ideoque non beatus plane, sed miser, proprio condemnatus judicio. Quid eo
miserius, cui odor vitae, non vitae, sed mortis nuntius 1119D est? Imo nec nuntius quidem, sed bajulus. 7.
Sunt multa apud sponsum et alia lilia praeter haec, quae ex Propheta inciderunt
nobis; veritatem loquor, et mansuetudinem, et justitiam; nec erit difficile jam
cuilibet vestrum similia reperire per semetipsum in horto tam deliciosi sponsi.
Abundat et superabundat talibus: quis illa enumeret? Nempe quot virtutes, tot
lilia. Quis finis virtutum apud Dominum virtutum? Quod si plenitudo virtutum in
Christo; et liliorum. Et fortassis propterea ipse se lilium appellavit, quod
totus versetur in liliis, et omnia quae ipsius sunt, lilia sint; conceptio,
ortus, conversatio, eloquia, miracula, sacramenta, passio, mors, resurrectio,
ascensio. Quid horum non candidum, 1120A et non suavissime
redolens? Tanta denique in conceptione refulsit superni luminis claritas de
supervenientis abundantia Spiritus, ut ne ipsa quidem Virgo sancta sustinuisset,
si non sibi obumbratum foret a virtute Altissimi. Porro ortum candidavit
incorrupta virginitas matris; conversationem, innocentia vitae; eloquia,
veritas; miracula, puritas cordis; sacramenta, pietatis arcanum; passionem,
patiendi voluntas; mortem, libertas non moriendi; resurrectionem, martyrum
fortitudo; ascensionem, exhibitio promissionum. Quam bonus fidei odor in his
singulis, 1513 nostra quidem, qui candorem non vidimus,
tempora et viscera replens! Et beati qui non viderunt, et crediderunt
(Joan. XX, 29). Pars mea in his odor vitae, qui procedit 1120B ex ipsis. Is infusus naribus meis apto quodam fidei instrumento,
et quidem copiosius pro multitudine liliorum, sane et exsilium levat, et patriae
desiderium assidue innovat in visceribus meis. 8. Habent lilia
et aliqui sodalium sponsi, sed non copiam. Omnes enim ad mensuram Spiritum
acceperunt, ad mensuram virtutes et dona; solus ille non habet modum
(Joan. III, 34), qui habet totum. Aliud est lilia habere, aliud
nonnisi lilia habere. Quem dabis mihi de filiis captivitatis adeo innocentem et
sanctum, qui totam terram suam floribus occupare potuerit, et istiusmodi
floribus? Nec infans certe unius diei sine sorde est super terram (Job
XIV, 4, 5, juxta LXX). Magnus est qui tria vel quatuor 1120C lilia aedificare potuerit in terra sua, in tanta densitate
spinarum et tribulorum, quae sunt germina inveterata maledictionis antiquae.
Mecum vero, qui pauper sum, bene agitur, si unquam ab hac pessima segete,
iniquitatum videlicet atque vitiorum, tantillum terrae meae vindicare
exstirpando et excolendo sufficiam, unde unum saltem producere lilium possim, si
forte et penes me pasci interdum dignetur is, qui pascitur inter lilia. 9. At parum dixi, unum: de penuria cordis mei os meum locutum est.
Unum prorsus non sufficit; duo ad minus necessaria sunt. Dico autem
continentiam, et innocentiam: quarum una sine altera nec salvabit. Frustra
denique ad unam quamlibet harum 1120D invitabo sponsum, qui non
ad lilium, sed inter lilia pasci perhibetur. Dabo proinde
operam habere lilia, ne de singularitate causetur lilii, qui non vult nisi inter
lilia pasci, et sic declinet in ira a servo suo. Pono itaque primam omnium
innocentiam: et si huic jungere continentiam quivero, divitem me putabo in
possessione liliorum. Rex sum autem, si tertiam his adjungere potero patientiam.
Et quidem possunt sufficere illae; sed quia et deficere in tentationibus
possunt, siquidem tentatio est vita hominis super terram (Job VII,
1): opus profecto patientia est, quae utriusque sit quasi tutrix [alias, nutrix] quaedam et custos. Puto, si venerit amator
ille liliorum, et ita invenerit, quod non dedignabitur jam pasci apud nos, et
apud nos facere pascha: 1121A ubi illi et multa suavitas in
duabus, et magna erit securitas propter tertiam. Verum quo pacto dicatur pasci
qui pascit omnia, postea videbitur. Nunc vero apparet sponsum non modo apparere
inter lilia, sed minime omnino extra lilia posse aliquando inveniri, cum omne
quod de eo est, et ipse sit lilium, sponsus Ecclesiae Jesus Christus Dominus
noster, qui est super omnia Deus benedictus in saecula. Amen. SERMO LXXI. De liliis
spiritualibus, id est operibus bonis, quorum odor recta conscientia, color fama:
et quomodo sponsus et pascit nos, et pascitur a nobis. Item de unitate Dei
Patris cum Filio, et animae sanctae cum Deo.1. Finis
praecedentis sermonis, principium hujus. 1121B Est ergo lilium
sponsus, sed non lilium inter spinas, quoniam non habet spinas qui peccatum non
fecit. Denique sponsam protestatus est lilium inter
spinas; quoniam si dixerit vel ipsa, quia spinas non habeat, se ipsam
seducit, et veritas in ea non est. Se vero florem quidem et lilium professus
est, non tamen inter spinas. Magis autem: Ego, inquit,
flos campi et lilium convallium (Cant. II, 2,
1). Et non est spinarum mentio, quod solus sit hominum qui opus non
habeat dicere: Conversus sum in aerumna mea, dum configitur
spina (Psal. XXXI, 4). Ergo absque liliis nunquam est, qui
absque vitiis semper est; quia totus et semper est candidus, speciosus forma
prae filiis hominum (Psal. XLIV, 3). Tu ergo qui haec audis vel
legis, cura habere lilia penes 1121C te, si vis habere hunc
habitatorem liliorum habitantem in te. Opus tuum, studium tuum, desiderium tuum:
lilia esse protestetur 1514 moralis quidam rerum ipsarum
candor, atque odor. Habent et mores colores suos, habent et odores. Neque enim
in spiritibus id ipsum est color et odor, non magis quam in corporibus. Ergo de
colore conscientia consultetur, de odore fama. Fetere fecistis
odorem nostrum coram Pharaone et servis ejus, aiunt illi (Exod. V,
21), dicentes de opinione. Porro colorem operi tuo dat cordis intentio,
et judicium conscientiae. Nigra sunt vitia, virtus candida est. Inter hanc atque
illa, conscientia consulta discernit. Stat sententia Domini de oculo nequam et
lucido (Matth. VI, 22, 23), quia inter candidum et nigrum certos
1121D fixit limites, et divisit lucem a tenebris. Quod ergo de
corde puro et conscientia bona egreditur candidum est, et est virtus; si autem
et bona fama secuta fuerit, et lilium est, quippe cui nec candor lilii desit,
nec odor. 2. Porro virtus, etsi non propterea major, pulchrior
tamen illustriorque efficitur. Quod si in conscientia naevus fuerit, nec quod ex
ea prodierit, carebit naevo. Nam si radix in vitio, et ramus. Ac per hoc
quidquid illud sit quod radix vitiata non absque traduce vitii ex se producat,
verbi gratia, sermo, actio, oratio, etiamsi fama applaudere videatur, non est
quod debeat lilium dici; quia etsi odor connivere videtur, sed non color. Quo
pacto 1122A enim lilium cum impuritatis naevo? Nec sane fama
valebit vindicare virtuti, quod esse vitium convicerit conscientia. Erit quidem
virtus contenta candore conscientiae, ubi sequi non poterit odor famae: caeterum
odor famae nec excusare sufficiet vitium conscientiae decoloris. Providebit
tamen semper, quod in se est, homo virtutis bona, non tantum coram Deo, sed
etiam coram hominibus (Rom. XII, 17), ut vere sit lilium. 3. Sed est etiam candor animae indulgentia Dei, ipso dicente per
prophetam: Si fuerint peccata vestra ut coccinum, quasi nix
dealbabuntur, et si fuerint rubra quasi vermiculus, velut lana alba erunt
(Isa. I, 18). Et est candor, quem sibi induit is qui miseretur in
hilaritate. Etenim in intuearis illum, 1122B quem Propheta
depingit jucundum hominem, qui miseretur et commodat (Psal. CXI,
5), nonne is tibi videbitur de ipsa animi jucunditate indidisse candorem
quemdam pietatis vultui pariter, et operi suo? Sicut e regione si ex tristitia
et velut ex necessitate quis tribuat, non candidum plane, sed tetrum praefert
manu et fronte colorem. Et ideo hilarem datorem diligit Deus (II Cor. IX,
7). Nunquid et tristem? Profecto qui respexit ad Abel ob alacritatis
candorem, avertit faciem a Cain, quia conciderat vultus [alias, facies] ejus (Gen. IV, 4, 5), utique a
tristitia et livore. Adverte qualis color tristitiae seu invidiae sit, qui Dei a
se avertit aspectum. Pulchre et eleganter in colorando beneficio candor
jucunditatis laudatus est voce illa poetae: «Super omnia vultus accessere 1122C boni (Ovid. Meta. lib. VIII).» Nec modo hilaris
dator, sed et qui tribuit in simplicitate (Rom. XII, 8), diligitur
a Deo. Et simplicitas candor est. Probamus a contrario: nam naevus duplicitas.
Parum dixi, macula est. Quid duplicitas nisi dolus. Sed enim qui dolose egit in
conspectu Dei, inventa est iniquitas ejus ad odium. (Psal. XXXV,
3). Et ideo beatus cui non imputabit Dominus peccatum, nec est in spiritu
ejus dolus (Psal. XXXI, 2). Pulchre Dominus paucis utramque notavit
maculam, dolum, tristitiamque: Nolite, inquiens, fieri, sicut hypocritae, tristes (Matth. VI,
16). Sponsus itaque et cum sit virtus, in virtutibus complacet sibi; et
cum sit lilium, libenter inter lilia commoratur; et cum sit candor, delectatur
candidis. 1122D 4. Et fortassis hoc est quod
dicitur pasci inter lilia, candore et odore virtutum delectari. Et quidem
pascebatur olim corporaliter apud Mariam et Martham, recumbens etiam corpore
inter lilia (Illas loquor, nam lilia erant), nihilominus spiritum refocillabat
devotione et virtutibus mulierum. Quod si illa hora intrasset propheta, aut
angelus, seu alius quivis spiritualis, tantum non ignorans quae majestas
recumberet; nonne stupens dignationem et familiaritatem, quam illi esse
conspiceret cum puris animis pudicisque corporibus, tamen terrenis et sexus
infirmioris; 1515 merito testaretur: Quia vidi illum non modo
commorantem, sed et pascentem inter lilia? Ita ergo secundum utrumque, carnem
1123A dico et spiritum, pasci inter lilia sponsus inventus est.
Puto autem quod et ipse vicissim pasceret, sed in spiritu. Hoc ipso quod
pascebatur, quomodo pascebat? Quomodo, inquam, confortabat timiditatem
feminarum, jucundabat humilitatem, impinguabat devotionem? Sed si vidisti, quod
pasci illi sit pascere; vide etiam nunc, ne forte et e converso pascere sit ei
pasci. Domine, qui pascis me a juventute mea; ait sanctus
patriarcha Jacob (Gen. XLVIII, 15). Bonus paterfamilias, qui suorum
domesticorum curam gerit, maxime in diebus malis, ut alat eos in fame, cibans
illos pane vitae et intellectus, et sic nutriens ad vitam aeternam. At pascens,
ita puto, nihilominus pascitur ipse, et quidem escis quibus libenter vescitur,
profectibus nostris. Etenim gaudium 1123B Domini, fortitudo
nostra. 5. Ita ergo et cum pascit pascitur, et cum pascitur
pascit, simul nos suo gaudio spirituali reficiens, et de nostro aeque spirituali
profectu gaudens. Cibus ejus poenitentia mea, cibus ejus salus mea, cibus ejus
ego ipse. Annon cinerem tanquam panem manducat? Ego autem quia peccator sum,
cinis sum, ut manducer ab eo. Mandor cum arguor, glutior cum instituor, decoquor
cum immutor, digeror cum transformor, unior cum conformor. Nolite mirari hoc:
manducat nos, et manducatur a nobis, quo arctius illi astringamur. Non sane
alias perfecte unimur illi. Nam si manduco et non manducor, videbitur in me esse
ille, sed nondum in illo ego. Quod si manducor quidem, nec manduco; me 1123C in se habere ille, sed non etiam in me esse videbitur; nec erit
perfecta unitio in uno quovis horum. Sed enim manducet me, ut habeat me in se;
et a me vicissim manducetur ut sit in me: quatenus integra firmaque sit
connexio, cum
ego in eo et nihilominus in me ipse erit. 6. Vis tibi per
simile ostendam quod dicitur? Attolle oculos nunc in quamdam sublimiorem quidem
convenientiam, similem tamen huic. Si ipse sponsus in Patre ita esset, ut non
tamen in ipso Pater; aut ita Pater in ipso esset, ut non esset ipse in Patre:
audeo dicere, et ipsorum citra perfectum unitas remaneret, si tamen jam unitas
esset. Nunc vero cum et ipse in Patre, et Pater in ipso sit; non 1123D est quo claudicet unitas, sed vere perfecteque unum sunt ipse et
Pater. Sic igitur anima, cui adhaerere Deo bonum est (Psal. LXXII,
28), non ante se existimet ipsi perfecte unitam, nisi cum et illum in se,
et se in illo manentem persenserit. Non quia vel tunc unum dicatur cum Deo,
sicut unum sunt Pater et Filius: quamvis qui adhaeret Deo,
unus spiritus est (I Cor. VI, 17). Legi hoc, sed illud non
legi. Non dico de me, qui nihil sum, sed plane nemo, nisi demens, sive de terra,
sive de coelo usurpabit sibi illam Unigeniti vocem: Ego et
Pater unum sumus (Joan. X, 30). Et tamen ego, licet pulvis et
cinis, fretus 1124A quidem Scripturae auctoritate, minime istud
dicere verear, quia unus cum Deo spiritus sum: si unquam tamen certis fuero
persuasus experimentis, Deo me adhaerere ad instar unius illorum, qui in
charitate manent, ac per hoc in Deo manent, et Deus in eis, manducantes Deum, et manducati a Deo. Nam de tali adhaesione puto
dictum: Qui adhaeret Deo, unus spiritus est. Quid ergo?
Dicit Filius: Ego in Patre, et Pater in me est
(Joan. XIV, 11), et unum sumus (Joan.
X, 30); dicit homo: Ego in Deo, et Deus in me est, et unus spiritus
sumus. 7. Sed nunquid Pater et Filius ut sint in invicem, ac
proinde unum, invicem se manducant, sicut Deus et homo mutua se quadam in sese
manducatione trajiciunt, 1516 utique per hoc, etis non unum,
1124B unus certe spiritus existentes? [alias, sint.] Absit! nec enim uno modo insunt sibi hi atque
illi, sed neque una unitas utrorumque. unus et unum; quoniam nec Patri et Filio
unus, nec homini et Deo unum
poterit convenire. Tu, si sapis, occasione accepta eris sapientior, prudenter
advertens, illic quidem per unum unitatem substantiae vel
naturae; hic vero per unus aeque unitatem, sed ideo longe
alteram, quia inter substantias et naturas, homini nempe et Deo, sua cuique et
natura, et substantia est, cum Patris Filiique constet penitus esse unam. Vides
illam nec unitatem esse, siquidem huic singulari summaeque unitati comparetur.
Nam quomodo unitas, ubi numerus naturarum, substantiarum diversitas? 1124C Et tamen unus spiritus dicitur, et est cum Deo, anima adhaerens
Deo; nec praejudicat rerum pluralitas unitati huic, quam facit non confusio
naturarum, sed voluntatum consensio. Propter hanc quoque multa corda unum, et
multae animae una dicuntur, sicut scriptum est: Multitudinis
credentium erat cor unum, et anima una (Act. IV, 32). Et haec
ergo unitas. 8. Caeterum quid ad illam, quae non unitione
constat, sed exstat aeternitate? Non plane illam quaedam, instar hujus, mutua
manducatio facit, quia nec fit. Est enim. Sed nec conjunctio, vel quasi
compositio, vel tale aliquid, quod unius non est. Est autem Patri Filioque
natura, essentia, voluntas 1124D non modo una, sed unum. Hoc
nempe est illis esse, quod naturam esse; hoc velle, quod esse, vel naturam esse.
Non est itaque quod unitas, qua unum sunt Pater et Filius, dicatur fieri de
naturis vel essentiis, vel voluntatibus, quia non sunt: non est quod dicatur vel
fieri, quia est. Nec enim factitia est, sed nativa]. Sunt in sese Pater et
Filius, non solum ineffabili, sed etiam incomprehensibili modo sui ipsorum
capabiles pariter et capaces: sed sane ita capabiles, ut non partibiles; ita
capaces ut non participes [alias, participibiles]. Nam ut in hymno
Ecclesia canit: «in Patre totus Filius, et 1125A totus in Verbo
Pater (Hymn. pro feria secunda 2 ad Matut.).» Est Pater
in Filio, in quo sibi semper bene complacuit; et est Filius in Patre, a quo ut
nunquam non natus, ita nunquam est separatus. Porro per charitatem homo in Deo,
et Deus in homine est, dicente Joanne, quia qui manet in
charitate, in Deo manet, et Deus in eo (I Joan. IV, 16).
unus et unum, ipsarum quoque innuitur differentia unitatum; quoniam
quidem nec Patri et Filio unus, nec homini et Deo unum poterit convenire. Non possunt dici unus Pater et
Filius, quia ille Pater, et ille Filius est: 1125B unum tamen
dicuntur et sunt, quod una omnino illis, et non cuique sua substantia est. Quo
contra homo et Deus, quia unius non sunt substantiae vel naturae; unum quidem
dici non possunt, unus tamen spiritus certa et absoluta veritate dicuntur, si
sibi glutino amoris inhaereant. Quam quidem unitatem non tam essentiarum
cohaerentia facit, quam conniventia voluntatum. 9. Patet, ni
fallor, satis non modo diversitas, sed et disparitas unitatum, una in una,
altera in diversis existente essentiis. Quid tam distans a se, quam unitas
plurium et unius? Ita inter unitates, ut dixi, disterminat unus et unum, quod
per unum quidem in Patre et Filio essentiae unitas, per
unus vero inter Deum et hominem non haec, sed consentanea
1125C quaedam affectionum pietas designatur. Cum adjectione tamen
etiam Pater et Filius sanissime dicuntur 1517
unus; verbi causa, unus Deus, unus Dominus, et quidquid aliud est, quod ad se
quisque, et non ad alterum [alias, alterutrum] dicitur. Siquidem non
est illis diversa divinitas sive majestas, non magis quam substantia, vel
essentia, vel natura. Nempe haec ipsa omnia, si pie consideres, non diversa seu
divisa in illis, sed unum sunt. Minus dixi: unum sunt et cum illis. Quid illa
unitas, qua multa corda unum, et multae animae una leguntur? Nec censenda, ut
reor, nomine unitatis, comparata huic, quae non multa unit, sed unum
singulariter signat. Ergo singularis ac summa 1125D illa est
unitas, quae non unitione constat, sed exstat aeternitate. Nec sane hanc
spiritualis illa praefata manducatio facit, quia nec fit. Est enim. Multo minus
eam facere putanda est essentiarum qualiscunque conjunctio, seu consensio
voluntatum, quia non sunt. Una enim illis, ut dictum est, et essentia, et
voluntas; uni vero non est consensus, non compositio, non copulatio, aut tale
aliquid. Duas esse oportet ad minus voluntates, ut sit consensus; duas aeque
essentias, ut sit conjunctio sive 1126A unitio per
consensum. Horum nihil in Patre et Filio, quippe nec essentias duas, nec duas
habentibus voluntates. Una est utraque res illis; vel potius, ut praefatum me
memini, unum duo ista in illis, unum et cum illis sunt; ac per hoc ipsi sicut
incomprehensibiliter, ita incommutabiliter [alias,
incomparabiliter] invicem in se manentes, vere et singulariter unum sunt. Si
quis tamen inter Patrem et Filium dicat esse consensum, non contendo, dummodo
non voluntatum unionem, sed unitatem intelligat voluntatis. 10.
Atqui Deum et hominem, quia propriis exstant ac distant et voluntatibus et
substantiis, longe aliter in se alterutrum manere sentimus, id est, non
substantiis confusos, sed voluntatibus consentaneos. 1126B Et
haec unio ipsis communio voluntatum, et consensus in charitate. Felix unio, si
experiaris; nulla, si comparaveris. Vox experti: Mihi autem
adhaerere Deo bonum est (Psal. LXXII, 28)
. Bonum plane, si omni ex parte adhaeseris. Quis est qui perfecte adhaeret Deo,
nisi qui in Deo manens, tanquam dilectus a Deo, Deum nihilominus in se traxit
vicissim diligendo? Ergo cum undique inhaerent sibi homo et Deus (inhaerent
autem undique intima mutuaque dilectione inviscerati alterutrum sibi), per hoc
Deum in homine, et hominem in Deo esse haud dubie dixerim. Sed homo quidem ab
aeterno in Deo, tanquam ab aeterno dilectus, si tamen ex illis sit qui dicunt
quoniam dilexit et gratificavit nos in dilecto Filio suo ante
1126C mundi constitutionem (Ephes. I, 6, 4);
Deus vero in homine, ex quo dilectus ab homine est. Et si ita est, homo quidem
in Deo est et quando in homine Deus non est; Deus autem in homine non est qui
non sit in Deo. Manere enim in dilectione non potest, etsi forsitan ad tempus
diligat non dilectus; potest autem nondum diligere etiam dilectus. Alioquin
quomodo stabit, quoniam ipse prior dilexit nos? (I
Joan. IV, 10.) Porro cum jam etiam diligit qui ante diligebatur, et homo
in Deo, et Deus in homine est. Qui autem nunquam diligit, constat quod nunquam
dilectus est; ac per hoc nec ipse in Deo, nec Deus in eo est. Haec dicta sint ad
dandam differentiam inter illam connexionem, qua Pater et Filius 1126D unum sunt, et illam qua adhaerens Deo anima, unus spiritus est,
ne forte quia legitur de homine manente in charitate, quia in Deo manet, et Deus
in eo; et item de Filio, quod nihilominus in Patre sit, et Pater in ipso; par
praerogativa adoptati putaretur, et Unici. 11. His ergo
absolutis, recurrendum nobis ad illum qui pascitur inter lilia, quia inde
excursus hic factus est usque huc: utrumnam non otiose, vos judicabitis. Et jam
quidem loci ipsius duos intellectus 1127A posueram, sive quod
virtutibus pascitur candidatorum, qui virtus et candor est; sive quod peccatores
recipit ad poenitentiam in corpore suo, quod est Ecclesia, pro quibus sibi
incorporandis se ipsum fecit peccatum, qui peccatum non fecit, ut destrueretur
corpus peccati, cui aliquando complantati fuere peccantes, essentque 1518 justitia in ipso justificati gratis.
12. Tertiam adhuc pono sententiam quae occurrit [in aliis,
Tertium addo qui occurrit]; et satis fore reor non modo pro loci explanatione,
sed et pro fine sermonis. Sermo Dei veritas est, et ipse sponsus. Nostis hoc;
audite caetera. Is cum auditur, et minime obeditur illi, vacuus interim et
jejunus quodam modo remanet, omnino tristis et querulus, 1127B quod prolatus in vacuum sit. Si autem obeditum fuerit, nonne
tibi verbum videbitur in quamdam excrevisse corpulentiam, quia verbo opus
accessit, utpote refectum quibusdam fructibus obedientiae, justitiae frugibus?
Inde est quod in Apocalypsi loquitur: Ecce sto ad ostium, et
pulso: si quis audierit vocem meam, et aperuerit mihi januam, introibo ad illum,
et coenabo cum eo, et ipse mecum (Apoc. III, 20). Videtur
approbari hic sensus et apud prophetam sententia Domini, ubi dicit quod verbum
suum non revertetur ad se vacuum, sed prosperabitur, et faciet ad quae misit
illud (Isa. LV, 12). Non revertetur, inquit,
ad me vacuum vel jejunum, sed quasi prospere in omnibus
agens, saturabitur bonis actibus eorum, qui in dilectione acquiescent illi.
Denique 1127C usu loquendi sermo impletus tunc dicitur, cum
fuerit mancipatus effectui: quod videlicet tandiu inanis et macer, ac quodam
modo famelicus sit, donec opere compleatur. 13. Sed audi ipsum
quo se dicat cibo ali. Meus, inquit, cibus est, ut faciam voluntatem Patris mei (Joan. IV,
34). Verbum Verbi est aperte indicantis, esse suum cibum factum bonum; si
tamen invenerit illud inter lilia, hoc est, inter virtutes. Alioquin si extra
repererit, etsi bonus, quod in se est, videtur cibus, non tanget illum is, qui
pascitur inter lilia. Verbi causa, non recipit eleemosynam de manu raptoris seu
feneratoris; sed nec de hypocritae quidem, qui cum facit eleemosynam, facit tuba
cani 1127D ante se, ut glorificetur ab hominibus. Sed nec illius
orationem aliquo modo exaudiet, qui amat orare in angulis platearum, ut ab
hominibus videatur (Matth. VI, 2, 5). Nempe oratio peccatoris
exsecrabilis erit (Prov. XXVIII. 9). Frustra quoque offerat munus
suum ad altare, qui conscius est sibi quod frater suus habet aliquid adversum se
(Matth. V, 23, 24). Denique non respexit ad Cain munera (Gen.
IV, 5), eo quod non recte ambularet cum fratre suo. Teste sancto
propheta, etiam abominabatur sabbata, et neomenias, et sacrificia Judaeorum, ita
ut manifeste protestaretur odisse ea animam suam, et dicebat: Cum veniretis ante conspectum meum, quis quaesivit ea de manibus
vestris? Credo, non redolebant lilia manus illae et propterea 1128A respuebat munus ex illis qui pasci inter lilia consuevit, et non
inter spinas. Quidni spinosas habebant manus, quibus aiebat: Manus vestrae sanguine plenae sunt (Isa. I,
13-15.) Et manus Esau pilosae erant, spinosis similes; ideoque non sunt
admissae, ut ministrarent Sancto. 14. Vereor ne et inter nos
aliqui sint, quorum non acceptet munera sponsus, eo quod non redoleant lilia.
Etenim si in die jejunii mei inveniatur voluntas mea, non tale jejunium elegit
sponsus, nec sapit illi jejunium meum, quod non lilium obedientiae, sed vitium
propriae voluntatis sapit. Ego autem non solum de jejunio, sed de silentio, de
vigiliis, de oratione, de lectione, de opere manuum, postremo de omni
observantia monachi, ubi invenitur voluntas 1128B sua in ea, et
non obedientia magistri sui, id ipsum sentio. Minime prorsus observantias illas,
etsi bonas in se, tamen inter lilia, id est inter virtutes, censuerim
deputandas; sed audiet a propheta, qui ejusmodi est: Nunquid tale est obsequium
quod elegi, dicit Dominus? et addet: In die bonorum tuorum inveniuntur
voluntates tuae (Isa. LVIII, 3-5). Grande malum propria voluntas,
qua fit ut bona tua tibi bona non sint. Oportet proinde lilia fiant, quae
hujusmodi sunt, quia nihil omnino, quod propria inquinatum sit voluntate,
gustabit is qui pascitur inter lilia. Sapientia est ubique attingens propter
munditiam suam, et nil inquinatum in eam incurrit (Sap. VII, 24,
25). Ita ergo inter lilia pasci amat sponsus, id est apud munda et nitida
corda. 1128C Sed quousque? Donec aspiret dies,
et inclinentur umbrae. 1519
Umbrosus locus est hic et condensus: non intremus silvam hanc profundi
sacramenti, nisi clara luce diei. Jam enim disputante me longius, inclinata est
dies; dum inviti abstrahimur ab his liliis. Nec sum victus prolixitate [alias, veritus
prolixitatem], cui fastidium omne detraheret odor florum. Modicum quid restare
videtur de praesenti capitulo. At istud modicum reconditum nimis, sicut et
caetera universa carminis hujus. Sed qui revelat mysteria aderit, ut confido,
cum pulsare coeperimus: et non claudet ora loquentium se, cui familiare magis
est reserare clausa, sponsus Ecclesiae Jesus Christus Dominus noster, qui est
super omnia Deus benedictus 1128D in saecula.
Amen. SERMO LXXII. Dies aspirans, et umbrae inclinatae quae sint. Deinde varii
hominum dies exponuntur. Et quod justos, utpote in luce viventes, maneat clarior
dies; impios vero in operibus tenebrarum versantes, aeterna nox.1. Dilectus meus mihi, et ego illi, qui pascitur
inter lilia: donec aspiret dies, et inclinentur umbrae (Cant. II, 16,
17). Novissima tantum capituli hujus tractanda pars est, et dubito in
ipso ingressu, cuinam potissimum eam jungam duarum praecedentium: nam possum
indifferenter utrique. Sive enim dicas: Dilectus meus mihi, et
ego illi donec aspiret dies, et inclinentur umbrae, interposito tantum, qui pascitur inter lilia; sive pro litterae serie, qui pascitur inter 1129A lilia, donec aspiret dies,
et inclinentur umbrae: non inconvenienter utrovis assignas. Hoc sane
refert, quod donec si primo junxeris, inclusivum oportet
intelligas; si medio, exclusivum sentias necesse est. Esto nempe quod designat
sponsus pasci jam inter lilia, ubi aspiravcrit dies: nunquid similiter cessabit
etiam sponsae intendere, aut ipsa illi? Absit! In aeternum perseverabunt sibi,
nisi quod tunc felicius, cum vehementius; tunc vehementius, cum expeditius. Sit
ergo tale hoc donec, quale est illud apud Matthaeum, ubi
narratur non cognovisse Mariam Joseph, donec peperit Filium
suum primogenitum (Matth. I, 25): non enim post cognovit. Vel
certe quale est illud in psalmo: Oculi nostri ad Dominum Deum
nostrum, donec misereatur nostri 1129B (Psal. CXXII,
2): non enim avertentur, cum coeperit misereri. Vel quale item illud
Domini ad apostolos: Ecce ego vobiscum sum usque ad
consummationem saeculi (Matth. XXVIII, 20): non enim post non
erit cum illis. Verum hoc ita, si donec referas ad dilectus meus mihi, et ego illi. Sin autem ad qui pascitur inter lilia respicere malis, erit alio sensu
accipiendum. Porro operosius ostendetur quomodo tunc dilectus posci desinat, cum
aspiraverit dies. Etenim si dies resurrectionis is est, quidni multo magis pasci
ibi inter lilia juvet, ubi horum major admodum copia erit? Et pro aptanda quidem
litterae consequentia haec dicta sint. 2. Nunc jam adverte
mecum, toto licet liliis fulgentibus 1129C regno, sponsoque medio
existente et deliciante, non tamen esse quod dicatur et pasci, juxta id quidem
quod ante consueverat. Ubi namque jam peccatores, quos sibi incorporet Christus,
mansos morsosque quasi quibusdam dentibus disciplinae austerioris, afflictione
scilicet carnis, et cordis contritione? Sed neque cibum sibi jam exiget Verbum
sponsus ex aliquibus factis seu operibus obedientiae, ubi omne negotium otium,
soloque in intuitu et affectu res erit. Et quidem cibus ejus ut faciat
voluntatem Patris sui; sed hic, non ibi. Quid enim faciat factam? Et perfectam
tunc esse constat. Denique probare jam tunc est omnibus sanctis, quae sit
voluntas Dei bona, et beneplacens, et perfecta. Et certe post perfectum,
faciendum superest nihil. 1129D Frui de caetero restat, non
fieri; experiri, non operari; ea vivere, non exerceri in ea. Nonne ipsa est,
quam instantissima prece docti quidem a Domino, sicut in coelo, ita et in terra
perfici postulamus (Matth. VI, 10), quo ejus jam delectet fructus,
actus non fatiget? Non erit itaque sponso Verbo operis cibus, quia cesset
necesse est omne opus, ubi plenius 1520 ab universis
percipitur sapientia. Nam qui minorantur actu, percipiunt eam (Eccli.
XXXVIII, 25). 3. Sed videamus nunc, si quod dicimus
stare possit, et secundum illam sententiam, qua pasci inter lilia, candidatu
virtutum oblectari, quidam interpretantur; nam et nos ipsam inter caeteras non
praeterivimus. Dicemusne, aut non fore, aut sponso minime sapere tunc virtutes?
Et quidem sentire 1130A alterutrum, dementiae est. Sed vide ne
forte alias illis delectetur; nam constat delectari, sed forsitan potu magis
quam pastu. Sane in tempore et corpore isto, nulla nostra virtus ita ad purum
defaecata erit, nulla ita suavis et mera, ut sponso habilis sit ad potandum. Sed
qui vult omnes homines salvos fieri, dissimulat multa, et quam non potest
potandi interim facilitate glutire, curat ex ea vel quidpiam elicere sapidum,
quasi arte quadam et quodam labore mandendi. Erit cum erit virtus colabilis, nec
premetur dente, nec fatigabitur a mandente, vel potius non fatigabit mandentem,
quae bibentem absque opera delectabit, tanquam utique potus, non esca. Denique
habes spondentem in Evangelio, quia non bibam de hoc genimine
vitis, inquit, donec bibam 1130B illud
novum vobiscum in regno Patris mei (Matth. XXVI, 29). Et de
cibo nulla mentio est. Sed apud Prophetam quoque legitur: Tanquam potens crapulatus a vino (Psal. LXXVII,
65); de cibo autem nihil ibi penitus invenitur. Sponsa ergo conscia
mysterii hujus, cum dilectum pasci inter lilia comperisset ac perhibuisset,
constituit terminum quoad id dignaretur, imo constitutum agnovit et perhibuit,
dicens: Donec aspiret dies, et inclinentur umbrae.
Sciebat enim virtutibus eum postea potandum potius quam pascendum. Connivere [alias, convenire] videtur et consuetudo, qua post cibum
potus sumi de more solet. Ergo qui hic manducat, illic bibet, eo tunc suavius
quo securius, glutiturus et ea ipsa, quae scrupulosius modo, et quodam modo
laboriosius 1130C quasi mandendo liquat. 4. Nunc
jam intendamus considerare de die illo et illius umbris, qui ille, quae istae:
ille qua ratione aspirans, hae in qua potestate habeant inclinari. Signanter
omnino dictum est, donec aspiret dies, imo singulariter.
Solo quippe hoc loco, nisi fallor, diem aspirantem comperies. Aurae nempe, non
tempora spirare dicuntur. Spirat homo, spirant animalia caetera, quibus
indesinenter reciprocatus aer vitam continuat. Et quid hoc, nisi ventus? Spirat
et Spiritus sanctus, et inde spiritus. Quo pacto ergo dies spirans, qui nec
ventus, nec spiritus, nec animal est? Quanquam nec spirans quidem, sed, quod
signantius sonat, aspirans dictus sit. Nec minus praeter 1130D solitum dictum, et inclinentur umbrae.
Denique ad exortum hujus corporei visibilisque luminis umbrae non inclinantur,
sed annullantur. Extra proinde corpora quaerendae hae res. Et si quidem
spirituales invenerimus diem et umbras, tunc forsitan et inclinatio harum, et
illius aspiratio facilius elucebit. Qui illum diem, de quo Propheta dicit: Melior est dies una in atriis tuis super millia (Psal.
LXXXIII, 11). corporeum opinatur, nescio quid jam non corporeum opinetur.
Est et in mala significatione dies, cui maledixere prophetae (Job III, 3;
Jerem. XX, 14). Absit autem, ut ex visibilibus his, quos fecit Dominus!
Itaque spiritualis est. 5. Jam umbram quis ambigat spiritualem,
qua Mariae obumbratum est concipienti (Luc. I, 35); et 1131A item eam, quae in propheta sic memoratur: Spiritus ante faciem nostram Christus Dominus, sub umbra ejus
vivemus inter gentes (Thren. IV, 20)? Ego tamen umbrarum
nomine hoc loco magis arbitror designatas contrarias potestates, quae non modo
umbrae, vel tenebrae, sed et principes tenebrarum harum
ab Apostolo perhibentur (Ephes. VI, 12), simulque inhaerentes illis
ex genere nostro, filios utique noctis, et non lucis, neque diei. Hae siquidem
umbrae, non plane cum aspiraverit dies, in nihilum revertentur, sicut a facie
hujus corporeae lucis umbras corporeas non disparere tantum, sed et penitus
deperire videmus. Itaque erunt minime quidem extremius nihilo, miserius tamen.
1521 Erunt, sed inclinatae et subditae. Denique: Inclinabit se, inquit, et cadet 1131B (haud dubium quin princeps umbrarum), cum
dominatus fuerit pauperum (Psal. IX, 10). Ergo non natura
delebitur, sed potentia subtrahetur; non peribit substantia, sed transibit hora
et potestas tenebrarum. Tolluntur, ne videant gloriam Dei; non annullantur, ut
semper urantur. Quidni inclinabuntur umbrae, cum deponentur potentes de sede,
ponenturque scabellum pedum? (Rom. XIII, 12.) Quod utique oportet
fieri cito. Novissima hora est; nox praecessit, dies autem appropinquavit.
Aspirabit dies, et exspirabit nox. Nox diabolus est, nox angelus Satanae, etsi
se transfiguret in angelum lucis. Nox etiam Antichristus, quem Dominus
interficiet spiritu oris sui et destruet illustratione adventus 1131C sui (II Thess. II, 8). Nunquid non Dominus dies
est? Dies plane illustrans et spirans, qui spiritu oris sui fugat umbras, et
destruit larvas illustratione adventus sui. Aut si magis placet verbum
inclinationis simpliciter accipere, nihilque aliud inclinari quam annihilari
esse putandum: ne huic quoque desimus sensui, dicimus umbras figuras et
aenigmata Scripturarum, nec non et sophisticas locutiones, cavillationesque
verborum et implicita argumentorum, quae omnia veritatis interim lumen
obumbrant. Ex parte enim cognoscimus, et ex parte prophetamus. Verum aspirante
die, inclinabuntur umbrae, quia occupante omnia luminis plenitudine, nulla pars
superesse poterit tenebrarum. Denique cum venerit quod perfectum est, tunc
evacuabitur 1131D quod ex parte est (I Cor. XIII, 9,
10). 6. Hactenus de his sufficere poterat, si spirans
dies illa, et non aspirans dicta fuisset. Nunc vero pro tantillo licet
additamento adhuc aliquid addendum existimo, nimirum pro investiganda hujus
diversitatis ratione. Ego enim, ut verum fatear, jam olim mihi persuasi, in
sacri pretiosique eloquii textu nec modicam vacare particulam. Solemus autem hac
voce uti, cum vehementer aliquid desideramus; ut, verbi gratia, cum dicimus:
Ille ad illum honorem, vel illam dignitatem aspirat. Designatur itaque per hoc
verbum mira adfutura affluentia, vehementiaque spiritus die illo, cum non solum
corda, sed et corpora suo quidem in genere spiritualia erunt; et qui digni
invenientur, inebriabuntur ab 1132A ubertate domus Domini, et
torrente voluntatis illius potabuntur. 7. Vel aliter. Jam
sanctis angelis dies sanctificatus illuxit, spirans illis jugi impetu perpetis
meatus melliflua sempiternae divinitatis arcana. Denique: Fluminis impetus laetificat civitatem Dei (Psal. XLV,
5); sed civitatem, cui dicitur: Sicut laetantium omnium
habitatio est in te (Psal. LXXXVI, 7). Cum autem et nobis qui
terram inhabitamus, spirare adjecerit, erit non modo spirans, sed et aspirans,
quod dilatato sinu admittat et nos. Vel (ut paulo altius repetamus, et
disseramus latius) plasmato homine de limo terrae, plasmator, sicut verax narrat
historia, inspiravit in faciem ejus spiraculum vitae
(Gen. II, 7), factus proinde illi dies inspirans: et ecce invida
1132B nox callide impegit in diem hanc, luce utique simulata. Nam
dum quasi splendidius lumen scientiae pollicetur, inopinatas novae luci offudit
pravi tenebras consilii, et primordiis originis nostrae tetram damnosae
praevaricationis invexit caliginem. Vae, vae! nescierunt, neque intellexerunt,
in tenebris ambulant nescientes, ponentes tenebras lucem, et lucem tenebras.
Denique comedit de ligno mulier, quod sibi dederat serpens, vetuerat Deus:
deditque viro suo, et coepit illis quasi de novo diescere. Nam illico aperti
sunt oculi amborum, et factus est dies conspirans, inspirantem extundens, et
substituens exspirantem. Conspiraverunt siquidem et convenerunt in unum adversus
Dominum, et adversus Christum 1132C ejus, serpentis astutia,
mulieris blanditiae, viri mollities. Unde et loquebantur mutuo, Dominus scilicet
et Christus ejus: Ecce Adam factus est quasi unus ex
nobis (Gen. III), quod ad utriusque injuriam lactantibus se
peccatoribus acquievisset. 8. In hac die nascimur universi.
Portamus denique omnes impressum nobis cauterium conspirationis antiquae; 1522 Eva utique vivente in carne nostra, cujus per haereditariam
concupiscentiam serpens nostrum suae factioni sedula satagit sollicitudine
vindicare consensum. Propterea, ut dixi, huic diei maledixere sancti, brevem
optantes, et cito verti in tenebras (Job III, 3; Jerem. XX, 14),
quod sit contentionis et contradictionis dies, dum non cesset in ea caro
concupiscere adversus spiritum, 1132D legique mentis membrorum
contraria lex rebellione infatigabili assidue contradicat. Itaque dies exspirans
factus est. Extunc enim et deinceps, quis est homo qui vivet, et non videbit
mortem? (Psal. LXXXVIII, 49.) Dicat pro ira quis: Ego non minus pro
misericordia putem, ne electos scilicet, propter quos omnia fiunt, diu defatiget
molesta contradictio, qua captivi ducuntur et ipsi in lege peccati, quae est in
membris ipsorum. Horrent nimirum, aegerrimeque ferunt turpem captivitatem, et
tristem contentionem. 9. Festinemus proinde respirare a
conspiratione antiqua et iniqua, quoniam breves dies hominis sunt (Job
XIV, 5). Ante sane excipiat nos dies respirans, quam nox suspirans
absorbeat, aeternae caliginis tenebris 1133A exterioribus
involvendos. Quoeris in quo respiratio ista? In eo, si incipiat spiritus
vicissim concupiscere adversus carnem. Huic si repugnas, respiras; si spiritu
facta carnis mortificas, respirasti; si hanc cum vitiis et concupiscentiis suis
crucifigis, respirasti. Castigo, inquit, corpus meum, et in servitutem redigo, ne forte cum aliis
praedicaverim, ipse reprobus efficiar (I Cor. IX, 27). Vox est
respirantis, imo qui jam respirarat. Vade, et tu fac similiter (Luc. X,
37), ut te respirasse probes, ut diem denuo inspirantem tibi noveris
illuxisse. Nec nox mortis praevalebit adversus redivivum hunc diem; magis autem
in tenebris lucet, et tenebrae eum non comprehenderunt. In tantum non reor nec
vita decedente cedere lumen vitae, ut nemini congruentius, 1133B quam sic mortuo assignandam censeam vocem illam: Et nox illuminatio mea in deliciis meis (Psal.
CXXXVIII, 11). Quidni clarius videat, nube, vel potius faece corporis
evolutus? Erit sine dubio vinculis solutus corporeis inter mortuos liber, et
inter caecos videns. Nam quemadmodum olim omni oculo caligante per universam
Aegyptum, solus in mediis tenebris clare videbat populus videns Deum, id est
populus Israel, dicente Scriptura quia ubicunque Israel erat,
lux erat (Exod. X, 23): sic inter filios tenebrarum, in tetra
mortis caligine fulgebunt justi, et videbunt, eo utique clarius, quo exuti
corporum umbris. Nam et hi qui ante non respiraverunt: nec enim quaesierunt
inspirantis diei lumen, et sol justitiae non ortus est eis: hi, inquam, ibunt de
tenebris 1133C in tenebras densiores, ut qui in tenebris sunt,
tenebrescant adhuc; et qui vident, videant magis. 10. Ubi non
inconvenienter forsitan adducetur etiam sermo Domini, quem dixit, quia habenti dabitur, et abundabit; ei autem qui non habet, et quod
videtur habere auferetur ab eo (Luc. XIX, 26). Ita est: et
additur in morte videntibus, et non videntibus demitur. Quo enim hi minus et
minus, eo illi magis magisque vident, donec et hos excipiat suspirans nox, et
illos aspirans dies; quae sunt novissima utrorumque, extrema videlicet caecitas,
et suprema claritas. Ex hoc jam non est quod dematur omnino vacuis, non est quod
addatur plenis, nisi quod hi nescio quid pleno amplius se accepturos praesumunt
1133D secundum promissionem ad se factam. Et promissionis quidem
verbum tale est: Mensuram bonam, et confertam, et coagitatam,
et supereffluentem dabunt in sinum vestrum (Luc. VI, 38). An
non plus pleno quodam modo tibi esse videtur quod supereffluit? Porro placide
audies plenum et plenius, si te legisse memineris: In aeternum
et ultra (Exod. XV, 18). Ergo is cumulus aspirantis erit diei.
Ipsa, inquam, adjiciet ad mensuram inspiratae plenitudinis, ad inspirantis diei
copiam, supra modum in sublime pondus gloriae operans, ita ut redundet in
corpora supereffluens clarificationis adjectio. Hac de causa enim non spirans,
sed aspirans dicta est, quod addat ad inspirantem, hoc significante Spiritu
sancto per adjectam, ad, praepositionem; quia quos illa
1134A intus illuminat, hos ista adornat foris, et stola gloriae
induit eos. 1523 11. Atque id satis pro
danda ratione vocabuli, quod est Aspirans. Et si vultis scire, dies aspirans
ipse est Salvator quem exspectamus, qui reformabit corpus humilitatis nostrae,
configuratum corpori claritatis suae (Philipp. III, 20, 21). Nam et
inspirans nihilominus idem ipse est, secundum operationem qua nos respirare
prius facit in lumine quod inspirat, ut simus et nos dies respirans in ipso,
secundum quod interior noster homo renovatur de die in diem, et renovatur in
spiritu mentis suae ad imaginem ejus qui se creavit, factus proinde dies ex die,
et lumen ex lumine. Cum igitur duo in nobis praecedant dies, unus quidem
inspirans pro 1134B corporis vita, alter vero respirans in
sanctificationis gratia, porro tertius supersit aspirans in resurrectionis
gloria: claret profecto aliquando adimpletum iri in corpore quod praecessit in
capite, magnum utique pietatis sacramentum, et prophetae testimonium, qui ait:
Vivificabit nos post duos dies, in die tertia suscitabit nos,
et vivemus in conspectu ejus; sciemus, sequemurque, ut cognoscamus Dominum
(Osee VI, 3). Ipse est in quem angeli prospicere concupiscunt,
sponsus Ecclesiae, Jesus Christus Dominus noster, qui est super omnia Deus
benedictus in saecula. Amen. SERMO LXXIII. Qualiter Christus ad judicandum
veniet in forma humana, ut suavis appareat electis; et quomodo minor angelis,
iisdemque sublimior.1134C 1. Revertere; similis esto, dilecte mi, capreae hinnuloque
cervorum (Cant. II, 17). Quid? modo it, modo revocas? Quid
subitum in tam brevi emersit? Oblitane aliquid? Etiam oblita totum quod non ille
est, se quoque ipsam. Denique cum sit rationis non expers, non tamen modo, ut
videtur, rationis est compos. Sed nec in sensu illi ullatenus apparet verecundia
esse, quam forte habet in moribus. Amor intemperans facit hoc. Nempe is est qui
omnem in se triumphans captivansque pudoris sensum, convenientiae modum,
deliberationis consilium, totius modestiae et opportunitatis neglectum quemdam
et quamdam incuriam parit. Nam vide nunc quomodo illum, pene adhuc incipientem
ire, jam tamen redire 1134D flagitat. Etiam accelerare rogat, et
quidem currere instar unius alicujus ferae silvarum velociter currentis, verbi
gratia, capreae, hinnulive cervorum. Hic litterae tenor, et haec Judaeorum
portio. 2. Ego vero, quemadmodum accepi a Domino, in profundo
sacri eloquii gremio spiritum mihi scrutabor et vitam; et pars mea haec, qui in
Christum credo. Quidni eruam dulce ac salutare epulum spiritus de sterili et
insipida littera, tanquam granum de palea, de testa nucleum, de osse medullam?
Nihil mihi et litterae huic, quae gustata carnem sapit, glutita mortem affert;
sed enim quod in ea tectum est, de Spiritu sancto est. Spiritus autem loquitur mysteria, teste Apostolo (I
Cor. XIV, 2); sed Israel pro 1135A velato
mysterio ipsum mysterii velamen tenet. Quare, nisi quia adhuc velamen est
positum super cor ejus? Ita quod sonat littera, illius est: quod signat [Alias, designat], meum est; ac per hoc illi ministratio
mortis in littera, mihi vita in spiritu. Nam spiritus est qui vivificat
(Joan. VI, 64): dat quippe intellectum. An non vita intellectus?
Intellectum da mihi, et vivam, ait Propheta Domino.
Intellectus non remanet extra, non haeret in superficie, non instar caeci palpat
forinseca; sed profunda rimatur, pretiosissimas solitus exinde veritatis exuvias
tota aviditate diripere ac tollere sibi, et cum Propheta dicere Domino: Laetabor ego super eloquia tua, sicut qui invenit spolia
multa (Psal. CXVIII, 144, 162). Nempe ita regnum veritatis vim
patitur, et 1135B violenti rapiunt illud (Matth. XI,
12). Verum ille senior frater, qui de agro veniens formam tenuit populi
veteris et terreni, qui pro terrena haereditate doctus diligere trituram,
attrita fronte gemit anxius sub gravi jugo legis, portatque pondus diei et
aestus. Is, inquam, quia intellectum non habuit, foris stat 1524 etiam nunc, et non vult nec invitatus a patre intrare domum
convivii, semetipsum fraudans usque adhuc participio symphoniae, et chori, et
vituli saginati (Luc. XV, 25-30). Miser qui renuit experiri, quam
bonum sit et quam jucundum habitare fratres in unum. Et haec dicta sint pro
distinctione partis Ecclesiae, partisque Synagogae, quo et caecitas hujus ex
illius prudentia manifestior fiat, et felicitas illius ex hujus miseranda
fatuitate praeemineat. 1135C 3. Nunc jam
scrutemur verba sponsae, et sic conemur castos exprimere sancti amoris affectus,
ut nil in sacro eloquio ratione carens, nil indecorum importunumve resedisse
omnino appareat. Et si in mentem venerit hora illa, cum Dominus Jesus (is enim
sponsus est) transiret ex hoc mundo ad Patrem (Joan. XIII, 1),
simulque quid tunc animi gereret sua illa domestica Ecclesia, nova utique nupta,
cum se deseri cerneret quasi viduam desolatam unica spe sua: apostolos loquor,
qui relictis omnibus secuti fuerant eum, atque cum ipso permanserant in
tentationibus suis; si haec, inquam, cogitaverimus, non immerito neque
incongrue, puto, videbitur quantum de abscessu tristis, tantum sollicita
exstitisse 1135D de reditu, praesertim sic affecta, et sic
relicta. Itaque diligenti et indigenti haec ipsa duplex ratio erat commonendi
dilectum, ut, quandoquidem persuaderi non poterat quin iret et ascenderet ubi
erat prius, saltem promissum denuo maturaret adventum. Quod enim optat et
postulat similem fore feris, et ejusmodi feris, quae cursu agiliores esse
videntur; cupientis animi indicium est, cui nihil satis festinatur. Nonne hoc
quotidie postulat, cum dicit in oratione: Adveniat regnum
tuum (Matth. VI, 10)? 4. Ego tamen praeter
agilitatem, existimo non minus signanter exprimi etiam infirmitatem, et quidem
sexus in caprea, aetatis in hinnulo. Vult itaque eum, ut mihi videtur, etsi cum
potestate venire, non tamen in forma Dei in judicio apparere; sed sane in 1136A ea, qua non modo natus, sed et parvulus natus est nobis, idque
solo de infirmiori femineo sexu. Cur hoc? Nempe ut ex utroque admoneatur infirmo
mitescere in die irae, memineritque in judicio misericordiam superexaltare
judicio. Etenim si iniquitates observaverit, etiam electorum, quis sustinebit?
(Psal. CXXIX, 3.) Astra non sunt munda in conspectu ejus, et in
angelis suis reperit pravitatem (Job IV, 18). Audi denique sanctum
et electum quid dicat Deo: Tu, inquit, remisisti impietatem peccati mei. Pro hac orabit ad te omnis
sanctus in tempore opportuno (Psal. XXXI, 5, 6).
Opus itaque habent et sancti pro peccatis exorare, ut de misericordia salvi
fiant, propriae justitiae non fidentes. Omnes enim peccaverunt, et egent omnes
misericordia [Alias additur, Dei]. 1136B Ut ergo cum iratus
fuerit, misericordiae recordetur, rogatur ab ista apparere in misericordiae
habitu, illo, de quo Apostolus: Et habitu, inquit, inventus ut homo (Philipp. II, 7). 5. Necessarie quidem. Si enim cum hoc quoque temperamento tanta erit
in judicio aequitas, in judice feritas, in majestate sublimitas, novitas in
facie ipsa rerum, ut secundum prophetam non possit cogitari dies adventus ejus
(Malach. III. 2): quid, putas, foret, si ignis ille consumens (Deum
loquor omnipotentem) in illa suae divinitatis magnitudine, fortitudine, puritate
venisset, contra folium quod vento rapitur ostensurus potentiam suam, et
stipulam siccam persecuturus? (Job XIII, 25.) Et homo est, inquit,
et quis videbit eum? Et quis stabit ad 1136C videndum eum (Malach. III, 2). Quanto magis
Deum nobis absque homine exhibentem nemo hominum ferret, utpote claritate
inaccessibilem, celsitudine inattingibilem, incomprehensibilem majestate? Nunc
vero cum exarserit in brevi ira ejus (Psal. II, 13), quam grata
propter filios gratiae apparebit blanda quaedam visio hominis, sane firmamentum
fidei, spei robur, fiduciae augmentum: quod scilicet gratia et misericordia sit
in sanctos ejus, et respectus in electos illius (Sap. IV, 15).
Denique ipse Pater Deus dedit Filio judicii potestatem, et non quia suus, sed
quia Filius hominis est (Joan. V, 27). O vere Patrem
misericordiarum! 1525 vult per hominem homines judicari, quo
in tanta trepidatione et perturbatione 1136D malorum, electis
fiduciam praestet naturae similitudo. Praedixerat hoc quondam sanctus David,
orans pariter et prophetans: Deus, inquiens, judicium tuum regi da, et justitiam tuam filio regis
(Psal. LXXI, 2). Sed neque huic dissonat promissio facta per
angelos, qui eo assumpto ita ad apostolos loquebantur: Hic
Jesus qui assumptus est a vobis in coelum, sic veniet, quemadmodum vidistis eum
euntem in coelum (Act. I, 11), hoc est, in hac ipsa corporis
forma atque substantia. 6. Liquet ex his omnibus sponsam in se
divinum habere consilium, et mysterium supernae voluntatis minime ignorare, quae
sub umbra imbellium imbecilliumque animantium naturam infirmiorem, vel potius
inferiorem, quia jam infirma non erit, in 1137A judicio
exhibendam, et orantis affectu, et spiritu prophetantis enuntiat; quatenus qui
coelum terramque movebit in virtute sua, accinctus potentia contra insensatos,
et suavis nihilominus et mitis, et quasi omnino inermis appareat propter
electos. Ubi hoc quoque addi potest, quia ad discernendum alterutros a se, opus
erit quodam modo illi, cum hinnuli quidem saltibus, luminibus capreae; quatenus
videre et discernere in tanta multitudine et in tanta turbatione possit, in
quosnam salire, et quos transilire oporteat, ne forte contingat justum pro impio
conculcari, cum in ira populos confringet. Nam quantum ad impios, necesse est ut
impleatur prophetia David, imo sermo Domini loquentis per os ejus, quia comminuam eos ut pulverem ante faciem venti, 1137B ut lutum platearum delebo eos (Psal. XVII,
43); et item alius sermo, quem per alium prophetam praedixerat, impletus
nihilominus tunc cognoscetur, cum ad angelos rediens dicet: Calcavi eos in furore meo, et conculcavi eos in ira mea
(Isa. LXIII, 3). 7. Si cui autem magis ita
intelligendum videtur, ut malos potius transilire, atque in bonos salire
hinnulus noster debeat, non contendo: tantum cogitet saltus dispositum iri in
discriminationem bonorum, malorumque. Nam et a me, si bene memini, ita dictum
est in sermone altero, ubi capitulum idem alibi supra et ab auctore positum, et
a me expositum nihilominus reperitur (Supra serm. 54). Verum ibi
secundum dispensationem quidem gratiae, quae in praesenti vita aliis datur,
aliis non datur, justo quidem 1137C Dei judicio, sed occulto,
salire, et transilire is hinnulus dictus est; hic autem, secundum ultimam ac
variam retributionem meritorum. Et forte sensui huic videatur astipulari
extremum capituli hujus, quod quidem pene oblitus fueram. Dicens namque: Similis esto, dilecte mi, capreae hinnuloque cervorum, addit,
super montes Bethel. Nec enim in domo Dei, quod sonat
Bethel, mali montes sunt. Quamobrem saliens in eos hinnulus non conculcat, sed
laetificat, ut Scriptura impleatur quae dicit: Montes et
colles cantabunt coram Deo laudes (Isa. LV, 12). Et quidem
sunt montes, quos secundum Evangelium tollit fides comparata sinapi
(Matth. XVII, 19), sed non sunt montes Bethel. Etenim quicunque
sunt Bethel, minime eos tollit fides, sed colit. 1137D 8. Quod si principatus et potestates, nec non et caetera
nihilominus beatorum Spirituum agmina, coelorumque virtutes montes sunt Bethel,
ut de his intelligamus dictum: Fundamenta ejus in montibus
sanctis (Psal. LXXXVI, 1), non sane is binnulus vilis ac
contemnendus, qui supra tam excellentes montes visus est apparere, tanto angelis melior effectus, quanto differentius prae illis
nomen haereditavit (Hebr. I, 4). Quid enim, si in psalmo
legimus minoratum ab angelis? (Psal. VIII, 6). Neque enim ideo non
melior, quia minor; nec contraria sunt locuti Apostolus 1138A et
Propheta, quippe habentes eumdem Spiritum. Nam si dignationis fuit quod
minoratus est, non necessitatis; nihil plane in hoc bonitati praescribitur, sed
ascribitur. Denique minoratum Propheta perhibuit, non minorem, attollens
gratiam, et propellens injuriam. Nam et minoritatem natura recusat, et
minorationem excusat causa. Nempe minoratus est, quia ipse 1526 voluit: minoratus est sua voluntate, et nostra necessitate.
Sic minorari, misereri fuit. Quaenam perditio haec? Profecto accessit pietati,
quidquid majestati visum est deperiisse. Quanquam nec Apostolus tacuit hoc
magnum magnae pietatis arcanum, sed ait: Eum autem qui modico
quam Angeli minoratus est, videmus Jesum, propter passionem mortis gloria et
honore coronatum (Hebr. II, 9). 1138B 9. Et haec dixerimus pro nomine et similitudine hinnuli,
quatenus sponso eam, juxta sermonem sponsae, absque majestatis injuria
aptaremus. Quid dico, absque majestatis injuria, quando nec infirmitas
inhonorata remansit? Hinnulus est, parvulus est; capreae quoque similis
perhibetur, tanquam factus ex muliere: attamen super montes
Bethel, attamen excelsior caelis factus (Hebr.
VII, 26). Non dicit: Excelsior coelis ens vel existens; sed, excelsior coelis
factus: ne quis putet de illa natura dictum, in qua est qui est. Sed et ubi
praefertur angelis, melior nihilominus perhibetur effectus, et non dicitur
manens vel existens melior. Ex quibus apparet, quod non modo in eo quod ab
aeterno est, sed etiam in eo quod in tempore factus est, omnem sibi eminentiam
1138C vindicet supra omnem principatum et potestatem, supra omnem
denique creaturam, utpote primogenitus omnis creaturae. Itaque quod stultum est Dei, sapientius est hominibus; et quod infirmum
est Dei, fortius est hominibus (I Cor. I, 25). Hoc quidem
Apostolus. Mihi autem non videtur errare, si quis etiam sapientiae et
fortitudini angelorum praeferendum dicat identidem stultum infirmumque Dei. Ita
ergo praesens locus convenienter aptabitur universali Ecclesiae. 10. Jam vero quod ad unam singulariter animam spectat (nam et una, si
Deum dulciter, sapienter, vehementer amat, sponsa est), quisque spiritualis in
semetipso advertere potest, quid sibi inde proprium respondeat experimentum. Ego
vero quidquid illud 1138D est, quod in me de hujusmodi experiri
donatum est, coram eloqui non verebor. Nam etsi vile forsitan cum fuerit
auditum, et despicabile videatur, non mea refert; quia qui spiritualis est, non
me despiciet; qui minus, non me intelliget. Attamen si in alium istud sermonem
servavero, forte non deerunt qui aedificentur in iis, quae exoratus interim
Dominus inspirabit, sponsus Ecclesiae, Jesus Christus Dominus noster, qui est
super omnia Deus benedictus in saecula. Amen. SERMO LXXIV. De visitationibus
Verbi sponsi, quam occulte fiant ad animam sanctam, idque Bernardus sui ipsius
exemplo ad aedificationem suorum demisse ac verecunde declarat.1139A 1. Revertere, inquit
(Cant. II, 17). Liquet non adesse quem revocat; adfuisse tamen,
idque non longe ante: quippe qui dum adhuc abiret, revocari videtur.
Intempestiva revocatio, magni unius amoris, magnae alterius amabilitatis
indicium est. Qui sunt isti charitatis cultores, amatoriique tam indefessi
sectatores negotii, quorum alterum prosequitur, alteram urget tam inquietus
amor? Et mihi quidem, ut memini meae promissionis, incumbit assignare hunc locum
Verbo et animae; sed ad hoc ut digne vel aliquantisper fiat, ipsius adjutorio
Verbi 1139B egere me fateor. Et certe sermo iste decuerat magis
expertum, magisque conscium sancti et arcani amoris; sed non possum officio
deesse meo, non vestris omnino votis. Periculum meum video, et non caveo; vos me
cogitis. Prorsus cogitis ambulare in magnis et in mirabilibus super me. Heu!
quam vereor ne subinde audiam: Quare tu enarras delicias meas, et assumis
sacramentum meum per os tuum? Audite me tamen hominem qui loqui trepidat, et
tacere non potest. Excusabit forsitan ausum trepidatio ipsa mea; magis autem
vestra, si provenerit, aedificatio. Et forte hae lacrymae pariter videbuntur.
Revertere, ait. Bene. Abibat, revocatur. Quis mihi
reseret hujus mutabilitatis sacramentum? Quis mihi digne explicet ire, et 1527 redire Verbi? Nunquid 1139C levitate utitur
sponsus? Unde, quo venire seu denuo ire queat, qui totum implet? Quem denique
motum habere localem possit qui spiritus est? Aut quem postremo vel cujuscunque
generis motum das illi qui Deus est? Est quippe omnino incommutabilis. 2. Verum haec qui potest capere, capiat. Nos autem in expositione
sacri mysticique eloquii caute et simpliciter ambulantes, geramus morem
Scripturae, quae nostris verbis sapientiam in mysterio absconditam loquitur;
nostris affectibus Deum, dum figurat, insinuat; notis rerum sensibilium
similitudinibus, tanquam quibusdam vilioris materiae poculis, ea quae pretiosa
sunt, ignota et invisibilia Dei, mentibus propinat humanis. Sequamur proinde et
1139D nos eloquii casti consuetudinem, dicamusque Verbum Dei Deum
sponsum animae, prout vult et venire ad animam, et iterum dimittere eam: tantum
ut sensu animae, non Verbi motu, ista fieri sentiamus. Verbi causa, cum sentit
gratiam, agnoscit praesentiam: cum non, absentiam queritur, et rursum
praesentiam quaerit, dicens cum Propheta: Exquisivit te facies
mea; faciem tuam, Domine, requiram (Psal. XXVI, 8). Quidni
requirat? Neque enim, subducto sibi tam dulci sponso, interim aliquid aliud non
dico desiderare, sed nec cogitare libebit. Restat igitur ut absentem studiose
requirat, revocet abeuntem. Ita ergo revocatur Verbum, et revocatur desiderio
animae, sed ejus animae cui semel indulserit suavitatem sui. Nunquid non
desiderium vox? Et 1140A valida. Denique: Desiderium pauperum, inquit, exaudivit
Dominus (Psal. IX, 17). Verbo igitur abeunte, una interim et
continua animae vox, continuum desiderium ejus, tanquam unum continuumque Revertere, donec veniat. 3. Et nunc da mihi
animam, quam frequenter Verbum sponsus invisere soleat, cui familiaritas ausum,
cui gustus famem, cui contemptus omnium otium dederit: et ego huic incunctanter
assigno vocem pariter et nomen sponsae; nec ab ea penitus locum, qui in manibus
est, censuerim alienum. Talis nempe inducitur hic loquens. Quem enim revocat,
ejus absque dubio probat se meruisse praesentiam, etsi non copiam. Alioquin non
revocasset illum, sed vocasset. Porro revocationis verbum 1140B revertere est. Et forte ideo subtraxit
se, quo avidius revocaretur, teneretur fortius. Nam et aliquando simulabat se
longius ire, non quia hoc volebat, sed volebat audire: Mane
nobiscum, Domine, quoniam advesperascit (Luc. XXIV, 28, 29).
Et rursum alia vice super mare ambulans, cum apostoli navigarent et laborarent
in remigando, quasi volens praeterire eos, nec tunc quidem istud volebat, sed
magis probare fidem, et elicere precem. Denique, sicut ait evangelista: Turbati sunt, et clamaverunt, putantes phantasma esse
(Marc. VI, 48, 49). Ergo istiusmodi piam simulationem, imo
salutarem dispensationem, quam tunc corporaliter Verbum corpus interdum
exhibuit, non cessat identidem Verbum spiritus, modo suo spirituali, cum devota
sibi anima sedulo 1140C actitare. Praeteriens teneri vult, abiens
revocari. Neque enim hoc irrevocabile verbum. It, et redit pro beneplacito suo,
quasi visitans diluculo, et subito probans. Et ire quidem illi quodam modo
dispensatorium; redire vero semper voluntarium est: utrumque autem plenum
judicii. At penes ipsum horum ratio. 4. Nunc vero constat in
anima fieri hujusmodi vicissitudines euntis et redeuntis Verbi, sicut ait: Vado, et venio ad vos (Joan. XIV, 28); item: Modicum, et non videbitis me; et iterum modicum, et videbitis
me (Joan. XVI, 17). O modicum et modicum! o modicum longum!
Pic Domine, modicum dicis, quod non videbimus te? Salvum sit verbum Domini mei:
longum est, et multum valde nimis. Verumtamen 1140D
utrumque verum: et modicum meritis, et longum votis [alias, non
modicum votis]. Habes utrumque in propheta: Si moram
fecerit, inquit, exspecta eum, quia veniens veniet, et
non tardabit (Habac. II, 3). Quomodo non tardabit, si moram
fecerit, nisi quia quod ad meritum satis est, non est satis ad votum? Porro
anima amans votis fertur, 1528 trahitur desideriis,
dissimulat merita, majestati oculos claudit, aperit voluptati, ponens in
salutari, et fiducialiter agens in eo. Intrepida denique et inverecunda revocat
Verbum, et cum fiducia repetit delicias suas, solita libertate vocans, non
Dominum, sed dilectum: Revertere, dilecte mi: et addit:
Similis esto capreae, hinnuloque cervorum super mentes
Bethel. At istud postea. 1141A 5. Nunc vero
sustinete modicum quid insipientiae meae. Volo dicere, nam et hoc pactus sum,
quomodo mecum agitur in ejusmodi. Non expedit quidem. Sed prodar sane ut prosim:
et, si profeceritis vos, meam insipientiam consolabor; si non, meam insipientiam
confitebor. Fateor et mihi adventasse Verbum, in insipientia dico, et pluries.
Cumque saepius intraverit ad me, non sensi aliquoties cum intravit. Adesse
sensi, adfuisse recordor, interdum et praesentire potui introitum ejus, sentire
nunquam, sed ne exitum quidem. Nam unde in animam meam venerit, quove abierit
denuo eam dimittens; sed et qua vel introierit vel exierit; etiam nunc ignorare
me fateor, secundum illud: Nescis unde veniat, aut quo
vadat (Joan. III, 8). Nec mirum tamen, quia 1141B ipse est, cui dictum est: Et vestigia tua non
cognoscentur (Psal. LXXVI, 20). Sane per oculos non intravit,
quia non est coloratum; sed neque per aures, quia non sonuit; sed neque per
nares, quia non aeri miscetur, sed menti; nec infecit aerem, sed fecit; neque
vero per fauces, quia non est mansum vel haustum; nec tactu comperi illud, quia
palpabile non est. Qua igitur introivit? An forte nec introivit quidem, quia non
deforis venit? Neque enim est unum aliquid ex iis quae foris sunt. Porro nec de
intra me venit quoniam bonum est, et scio quoniam non est in me bonum. Ascendi
etiam superius meum: et ecce supra hoc Verbum eminens. Ad inferius quoque meum
curiosus explorator descendi; et nihilominus infra inventum est. Si foras
aspexi, extra 1141C omne exterius meum comperi illud esse; si
vero intus, et ipsum interius erat. Et cognovi verum quidem esse quod legeram,
quia in ipso vivimus, movemur et sumus (Act. XVII,
28): sed ille beatus est, in quo est ipsum, qui illi vivit, qui eo
movetur. 6. Quaeris igitur, cum ita sint omnino investigabiles
viae ejus, unde adesse norim? Vivum et efficax est: moxque ut intus venit,
expergefecit dormitantem animam meam; movit, et mollivit, et vulneravit cor
meum, quoniam durum lapideumque erat, et male sanum. Coepit quoque evellere et
destruere, aedificare et plantare, rigare arida, tenebrosa illuminare, clausa
reserare, frigida inflammare, nec non et mittere prava in directa, et aspera in
vias 1141D planas; ita ut benediceret anima mea Domino, et omnia
quae intra me sunt nomini sancto ejus. Ita igitur intrans ad me aliquoties
Verbum sponsus, nullis unquam introitum suum indiciis innotescere fecit, non
voce, non specie, non incessu. Nullis denique suis motibus compertum est mihi,
nullis meis sensibus illapsum penetralibus meis: tantum ex motu cordis, sicut
praefatus sum, intellexi praesentiam ejus; et ex fuga vitiorum, carnaliumque
compressione affectuum adverti potentiam virtutis ejus; et ex discussione sive
redargutione occultorum meorum admiratus sum profunditatem sapientiae ejus; et
ex quantulacunque emendatione morum meorum expertus sum bonitatem mansuetudinis
ejus; et ex renovatione ac reformatione spiritus mentis meae, id 1142A est interioris hominis mei, percepi utcunque speciem decoris
ejus; et ex contuitu horum omnium simul expavi multitudinem magnitudinis
ejus. 7. Verum quia haec omnia, ubi abscesserit Verbum, perinde
ac si ollae bullienti subtraxeris ignem, quodam illico languore torpentia et
frigida jacere incipiunt; atque hoc mihi signum abscessionis ejus tristis sit
necesse est anima mea, donec iterum revertatur, et solito recalescat cor meum
intra me; idque sit reversionis indicium. Tale sane experimentum de Verbo 1529 habens, quid mirum si et ego usurpo mihi vocem sponsae in
revocando illud, cum se absentaverit, qui etsi non pari, simili tamen vel ex
parte desiderio feror? Familiare mihi erit, quoad vixero, pro Verbi revocatione
revocationis 1142B verbum, quod utique revertere
est. Et quoties elabetur, toties repetetur a me; nec cessabo clamitare quasi
post tergum abeuntis ardenti desiderio cordis ut redeat, et reddat mihi
laetitiam salutaris sui, reddat mihi se ipsum. Fateor vobis [alias, dico vobis], filii, nil aliud interim
libet, dum non praesto est quod solum libet. Et hoc oro, ut non vacnum veniat,
sed plenum gratiae et veritatis (Joan. I, 14): more utique suo,
sicut heri et nudiustertius. In quo mihi similitudinem capreae et hinnuli
exhibitum iri posse videtur, cum veritas capreae oculos habeat, gratia hinnuli
hilaritatem. 8. Utraque res necessaria mihi: et veritas quidem,
cui abscondi non possim; gratia autem, cui nolim. Alioquin sine alterutra
visitatio plena non 1142C erit, cum et illius severitas absque
hac onerosa, et hujus hilaritas absque illa dissoluta possit videri. Amara est
veritas sine condimento gratiae; sicut absque veritatis freno levis et nesciens
modum, plerumque et insolens ipsa devotio. Quam multis non profuit gratiam
percepisse, pro eo quod temperamentum de veritate pariter non acceperunt? Ex hoc
enim plus quam oportuit complacuere sibi in ea, dum veriti non sunt veritatis
obtutus, dum non respexerunt ad capreae maturitatem, magis autem se totos
hinnuli levitati hilaritatique dederunt. Inde factum est, ut in qua privatim
exsultare voluerant, gratia privarentur, quibus vel sero dici potuerit: Euntes
ergo discite quid sit: Servite Domino in timore, 1142D et exsultate ei cum tremore (Psal. II, 11).
Dixerat denique sancta anima quaedam in abundantia sua, Non
movebor in aeternum: cum subito sensit aversam a se faciem Verbi, seque non
modo motam, sed etiam conturbatam (Psal. XXIX, 7, 8); et sic in
tristitia didicit opus fuisse sibi, cum munere quidem devotionis, etiam pondere
veritatis. Ergo non in sola gratia plenitudo gratiae est, sed ne in sola quidem
veritate. Quid prodest scire, quid te oporteat facere, si non detur et velle
facere? Quid, si velis quidem, sed minime possis? Quantos expertus sum agnita
veritate tristiores, et ideo magis, quod jam confugere ad ignorantiae
excusationem non liceret, scientes, et non facientes quod Veritas
hortaretur? 9. Quae cum ita se habeant, neutrum sine altero,
1143A sufficit. Parum dixi: non expedit quoque. Unde id scimus?
Scienti, inquit, bonum, et non
facienti, peccatum est illi (Jac. IV, 17); item: Servus sciens voluntatem domini sui, et non faciens digna
vapulabit multis (Luc. XII, 47). At istud pro parte veritatis.
Pro gratiae quid? Scriptum est: Et post buccellam introivit in
eum Satanas (Joan. XIII, 27). Judam loquitur, qui accepto
munere gratiae, quia in veritate non ambulabat cum veritatis Magistro, vel
potius cum magistra Veritate, locum in se diabolo dedit. Audi adhuc: Cibavit illos ex adipe frumenti, et de petra melle saturavit
eos. Quos? Inimici Domini mentiti sunt ei
(Psal. LXXX, 17, 16). Quos melle cibavit et adipe, hi mentiti sunt
ei facti inimici; quia veritatem gratiae non junxerunt. De quibus alibi habes:
1143B Filii alieni mentiti sunt mihi; filii
alieni inveterati sunt, et claudicaverunt a semitis suis (Psal. XVII,
46). Quidni claudicarent, uno pede gratiae contenti, et non apponentes
veritatem? Erit igitur tempus eorum in
saecula (Psal. LXXX. 16), sicut et principis ipsorum, qui et
ipse in veritate non stetit, sed fuit mendax ab initio (Joan. VIII,
44), ideoque audivit: Perdidisti in decore tuo
sapientiam (Ezech. XXVIII, 17). Nolo decorem, qui mihi
sapientiam tollat. 10. Quaeris quis ille tam noxius, tamque
perniciosus decor? Tuus. Adhuc forte sine intellectu es? Planius audi. Privatus,
proprius. Non culpamus donum, sed usum. Denique si advertisti, non in decore,
sed in suo decore dictus est ille perdidisse sapientiam. Et, in fallor, unus
angeli animaeque decor 1143C ipsa est. Quid enim vel haec vel
ille absque sapientia, nisi rudis deformisque materia est? Ea ergo ille non modo
formatus, 1530 sed et formosus fuit. Sed perdidit eam, cum
fecit suam: ut non sit aliud in decore suo quam in sua sapientia perdidisse
sapientiam. Proprietas in causa est. Quod sibi sapiens fuit, quod non dedit
gloriam Deo, quod non retulit gratiam pro gratia, quod non secundum veritatem
ambulavit in ea, sed ad suam eam retorsit voluntatem: istud est cur eam
perdidit; imo istud est quod eam perdidit. Etenim sic habere, perdere est. Et si Abraham, inquit, ex operibus
justificatus est, habet gloriam, sed non apud Deum (Rom. IV,
2). Et ego: non ego [alias, ergo] in tuto, inquam.
Perdidi 1143D quidquid habeo non apud Deum. Nam quid tam
perditum, quam quod extra Deum exsulat? Quid mors, nisi privatio vitae? Ita
nihil perditio, nisi alienatio a Deo est. Vae qui sapientes estis in oculis
vestris, et eoram vobismetipsis prudentes! (Isai. V, 21.) de vobis
dicitur: Perdam sapientiam sapientium, et prudentiam
prudentium reprobabo (I Cor. I, 19). Perdiderunt sapientiam,
quia sua sapientia perdidit eos. Quid non perdiderunt, qui et ipsi perditi sunt?
An vero non perditi, quos nescit Deus? 11. Porro autem virgines
fatuae, quas quidem non aliunde fatuas puto, nisi quia dicentes se esse
sapientes, stultae factae sunt; hae, inquam, a Deo audire habent: Nescio vos (Matth. XXV, 12). Et item illi, qui
gratiam miraculorum ad suam usurpaverunt 1144A gloriam,
nihilominus audituri sunt, quia non novi vos
(Matth. VII, 23): ut liquido ex his clarescat, gratiam non
prodesse, ubi veritas non est in intentione; sed obesse magis. Et quidem penes
sponsum utraque res. Denique: Gratia et veritas per Jesum
Christum facta est, ait Joannes Baptista (Joan. I, 17). Si
ergo cum una quavis harum sine altera pulsaverit ad ostium meum Dominus Jesus
Christus (ipse est enim Dei Verbum, animae sponsus), intrabit sane non tanquam
sponsus, sed tanquam judex. Absit, nequaquam fiat hoc! Non intret in judicium
cum servo suo. Intret pacificus, intret jucundus et hilaris: maturus tamen et
serius intret, qui severiori quodam veritatis vultu in me, dum insolentiam
reprimit, purget laetitiam. Intret quasi hinnulus saliens, 1144B quasi caprea circumspectus, qui culpam dissimulando transiliat,
poenam miserando respiciat. Intret quasi descendens de montibus Bethel, festivus
et splendidus, et quasi procedens a Patre, suavis et mitis, qui non dedignetur
dici et fieri sponsus animae quaerentis se, cum sit super omnia Deus benedictus
in saecula. Amen. SERMO
LXXV Deus quaerendus est debito tempore, modo, et loco. Et
quod nunc sit acceptabile tempus, in quo quisque per bona opera potest sibi
invenire Deum, ac suum operari salutem.1. In lectulo meo quaesivi per noctes quem diligit, anima mea
(Cant. III, 1). Non est reversus sponsus ad vocem et votum
revocantis. Quare? Ut desiderium 1144C crescat, ut probetur
affectus, ut exerceatur amoris negotium. Sane ergo dissimulatio est, non
indignatio. Sed superest, ut quaeratur, si forte reperiatur quaesitus, qui
vocatus non venit, dicente Domino: Omnis qui quaerit,
invenit (Matth. VII, 8). Porro verbum revocationis tale est:
Revertere; assimilare, dilecte mi, capreae hinnuloque
cervorum (Cant. II, 17). Ad quam vocem dum non est reversus,
utique ob illas causas quae dictae sunt: hinc ista quae amat facta cupidior, mox
sese ad requirendum tota aviditate dedit. Et primo quidem quaerit illum in lectulo, sed minime invenit. Surgit inde, circuit
civitatem, it et redit per plateas et vicos, et non occurrit, neque apparet.
Interrogantur quique forte 1144D occurrerint, nihilque certi
reportatur. Neque vicis unius, aut unius noctis quaesitio haec, et haec
frustratio, cum dicat ista, quia quaesivi per noctes.
Quid hoc desiderii est et ardoris, ut surgens de nocte publicum non erubescat,
percurrat civitatem, percunctetur palam et passim de dilecto, atque a
vestigandis semitis ejus nulla valeat ratione averti, nulla praepediri
difficultate, non tempestivae retineri amore quietis, non sponsae verecundia,
non vel timore nocturno? Et tamen in his omnibus 1531
frustrata est usque adhuc a desiderio suo. Quaere, quid sibi vult pertinax haec
et diuturna fraudatio, taediorum nutrix, suspicionum fomes, impatientiae fax,
noverca amoris, mater desperationis? Si adhuc dissimulatio est, nimis est
molesta. 1145A 2. Esto quod pie utiliterque
interim fuerit dissimulatum, donec in sola adhuc vocatione seu revocatione res
erat. Nunc vero cum requiritur, et ita requiritur, quid jam conferre poterit
dissimulatio? Si de carnalibus sponsis et pudendis amoribus quaestio est, sicut
litteralis superficies praelusisse videtur; et si inter illos talia contingere
queant, mea non interest, ipsi viderint. Quod si animarum quaerentium Dominum
mentibus et affectibus pro quantulocunque posse meo respondere et satisfacere me
oportet, eruendum sane est de Scriptura sancta, in qua se vitam habere
confidunt, eo vitale aliquid, quo spirituale; ut edant pauperes et saturentur,
et vivant corda eorum. Et quid tam cordium vita, quam Dominus meus Jesus
Christus, de quo aiebat qui eo 1145B vivebat, quia cum Christus apparuerit vita vestra, tunc et vos apparebitis cum
ipso in gloria? (Coloss. III, 4.) Ipse ergo ad medium veniat,
quo et nobis veraciter dici possit: Medius autem vestrum stat,
quem vos nescitis (Joan. I, 26). Quanquam nescio quomodo non
sciatur a spiritualibus sponsus Spiritus, qui tamen ita in spiritu profecerunt,
ut possint dicere cum propheta: Spiritus ante faciem nostram
Christus Dominus (Thren. IV, 20); et cum Apostolo: Et si cognovimus Christum secundum carnem, sed nunc jam non
novimus (II Cor. V, 16). Nonne is est, quem sponsa quaerebat?
Is vere est sponsus, et amans, et amabilis. Is, inquam, vere sponsus; sicut caro
ejus vere est cibus, et sanguis ejus vere est potus (Joan. 1145C VI, 56): et totum quod de ipso est, vere est, quando ipse
est non aliud sane, quam ipsa Veritas. 3. Verum is sponsus quid
est quod non invenitur quaesitus, cum requiratur tam studiose et impigre, nunc
quidem in lectulo, nunc vero in civitate, aut etiam in plateis vel vicis; ipse
autem dicat: Quaerite, et invenietis; et: Qui quaerit, invenit? (Matth. VII, 7, 8.)
Propheta quoque loquatur ad eum: Bonus es, Domine, animae
quaerenti te (Thren. III, 25); et item sanctus Isaias: Quaerite Dominum, dum inveniri potest? (Isai. LV,
6.) Quomodo ergo implebuntur Scripturae? Neque enim quae hic inducitur
quaerens, una est ex his quibus ipse ait: Quaeretis me, et non
invenietis (Joan. VII, 34). Sed attendite tres esse causas,
quae interim occurrunt, et quaerentes frustrari 1145D solent: cum
aut videlicet non in tempore quaerunt, aut non sicut oportet, aut non ubi
oportet. Si enim omne tempus aptum est ad quaerendum, cur ergo dicit propheta,
quod jam memoravi: Quaerite Dominum, dum inveniri potest?
Erit absque dubio cum inveniri non poterit; et ideo addit, ut 1146A invocetur dum prope est; quia futurum est jam non prope futurum.
A quo enim tunc non requiretur? Mihi, inquit, curvabitur omne genu (Isai. XLV, 24), etc. Nec
tamen invenietur ab impiis, quos ultores angeli arcebunt profecto, et tollent ne
videant gloriam Dei. Frustra inclamabunt et fatuae virgines; minime prorsus jam
ad eas exit, clausa janua (Matth. XXV, 10). Sibi proinde dictum
putent illae: Quaeretis me, et non invenietis. 4. Caeterum nunc tempus acceptabile, nunc dies salutis sunt (II
Cor. VI, 2); tempus plane et quaerendi, et invocandi, quando plerumque,
et antequam invocetur, adesse sentitur. Audi denique quid polliceatur. Antequam me invocetis, inquit, dicam: Ecce
adsum (Isai. LXV, 24). Nec latuit benignitas haec et 1146B facilitas temporis quod nunc est, illum qui in psalmo loquitur:
Desiderium pauperum exaudivit Dominus, praeparationem cordis
eorum audivit auris tua (Psal. IX, 17). Quod 1532 si per bona opera quaeritur Deus, ergo dum tempus habemus
operemur bonum ad omnes (Galat. VI, 10): praesertim quia Dominus
aperte praenuntiat venire noctem, quando nemo potest operari (Joan. IX,
4). Tune aliud ad quaerendum Deum, ad operandum quod bonum est,
reperturus es tibi tempus in saeculis venturis, praeter hoc, quod constituit
tibi Deus, in quo recordetur tui? Et ideo dies salutis, quia in his ipse Deus,
rex noster ante saecula, operatus est salutem in medio terrae (Psal.
LXXIII, 12). 1146C 5. I ergo tu, et in
medio gehennae exspectato salutem, quae jam facta est in medio terrae. Quam tibi somnias proventuram inter ardores sempiternos
facultatem veniam promerendi, cum jam transiit tempus miserendi? Non relinquitur
tibi hostia pro peccatis, mortuo in peccatis. Non crucifigitur iterum Filius
Dei; mortuus est semel, jam non moritur (Rom. VI, 9). Non descendit
ad inferos sanguis, qui effusus est super terram. Biberunt omnes peccatores
terrae: non est quod sibi ex eo vindicent daemones ad restinguendos focos suos;
sed neque homines socii daemoniorum. Semel illo descendit, non sanguis, sed
anima; et haec portio eorum qui in carcere erant: Una illa visitatio, quae tunc
facta est per praesentiam animae, cum corpus penderet exanime 1146D super terram. Sanguis aridam rigavit, sanguis infudit terram, et
inebriavit eam; sanguis quae in terra, et quae in coelis sunt pacificavit, non
autem et quae apud inferos: nisi quod semel illo, ut dixi, anima ejus excurrit,
et fecit ex parte redemptionem, ne vel eo momenti vacaret opera charitatis; sed 1147A ultra non adjiciet. Ergo nunc tempus acceptabile et aptum ad
quaerendum in quo plane qui quaerit invenit: si tamen ubi, et uti oportet,
quaerit. Et haec una causa, quae impedire potest, ne inveniatur sponsus a
quaerentibus se, cum non quaerunt in tempore opportuno. At non ea impedit
sponsam, nempe invocantem et quaerentem in tempore opportuno. Sed ne illa quidem
eum tepide aut negligenter seu perfunctorie quaerit: nam corde ardenti et omnino
infatigabiliter quaerit, plane ut decet. 6. Restat ut de tertia
videamus, ne videlicet ubi non decet quaerat. In lectulo meo
quaesivi quem diligit anima mea. An forte non in lectulo quaerendus erat,
sed in lecto; quippe cui orbis angustus est? Sed non horreo lectulum, qui novi
parvulum. Parvulus denique 1147B nobis natus est (Isa. IX,
6). Exsulta tu et lauda, habitatio Sion, quia magnus in medio tui sanctus
Israel (Isa. XII, 6). At idem Dominus in Sion magnus, apud nos
parvulus, apud nos infirmus repertus est; ex uno jacere, ex altero et in lectulo
jacere habens. An non lectulus tumulus? an non lectulus praesepium? an non
lectulus uterus Virginis? Neque enim magni Patris uterus lectulus est, sed
lectus magnus, de quo ad Filium: Ex utero, inquit, ante luciferum genui te (Psal. CIX, 3). Quanquam
ne lectus quidem forsitan digne censendus sit uterus ille, qui regentis potius,
quam jacentis est locus. Manens enim in Patre regit cum Patre universa. Denique
non jacere, sed sedere ad dexteram Patris Filium fides indubitata habet; et ipse
coelum sibi sedem 1147C esse, non lectum perhibet (Isa.
LXVI, 1): ut scias illum in suis, id est in superis, nequaquam solatia
hahere infirmitatis, sed potestatis insignia. 7. Merito proinde
sponsa ponens lectulum, dicit suum, quia omne quod infirmum est Dei, non de
proprio inesse illi manifestum est, sed de nostro. Ex nobis assumpsit quae pro
nobis sustinuit, nasci, lactari, mori, sepeliri. Mea est mortalitas nati, mea
infirmitas parvuli, mea exspiratio crucifixi, mea sepulti dormitio. Quae priora
transierunt, et ecce nova sunt omnia. In lectulo 1533 meo quaesivi per noctes quem diligit anima
mea. Quid? in tuo quaerebas, 1148A qui se jam in sua
receperat? Non videras Filium hominis ascendentem ubi erat prius? Jam coelum
tumulo commutavit et stabulo, et tu illum in tuo adhuc lectulo quaeris?
Surrexit, non est hic. Quid quaeris in lectulo fortem, in lectulo magnum,
clarificatum in stabulo? Introivit in potentias Domini, decorem induit et
fortitudinem: et ecce sedet super cherubim, qui sub lapide jacuit. Ex hoc jam
non jacet, sed sedet: et tu tanquam jacenti subsidia paras? Sive, ut absolutior
veritas sit, aut sedet judicans, aut stat adjuvans. 8. Sic vos,
o bonae mulieres, cuinam, quaeso, excubias exhibetis? cui aromata comparatis,
paratis unguenta? Si sciretis quantus is sit, quamque sit inter mortuos liber
mortuus iste quem ungere pergitis, 1148B vos forsitan petissetis
ab eo potius ungi. Nonne iste est, quem unxit Deus suus oleo laetitiae prae
consortibus suis? (Psal. XLIV, 8.) Beati eritis vos, si gloriari
potueritis revertentes, et dicere, quia de plenitudine ejus et
nos accepimus (Joan. I, 16). Enimvero factum est ita. Nam
revera unctae remeant, quae uncturae venerant. Quidni unctae tam laeto nuntio
novae odoriferaeque resurrectionis? Quam speciosi pedes
evangelizantium pacem, evangelizantium bona! (Rom. X, 15.)
Missae ab angelo opus faciunt evangelistae; factaeque apostolae apostolorum, dum
festinant ad annuntiandum mane misericordiam Domini, dicunt: In odore
unguentorum tuorum currimus. Extunc ergo et deinceps frustra in lectulo
quaesitus est sponsus; quia etsi cognoverat eum Ecclesia secundum 1148C carnem, id est secundum carnis infirmitatem, sed nunc jam non
novit. Denique quaesitus est postmodum a Petro et Joanne identidem in sepulcro,
sed minime inventus. Vide tu, utrumne apte et competenter quisque horum tunc
dicere quiverit: In lectulo meo quaesivi quem diligit anima
mea; quaesivi, et non inveni. Nempe itura ad Patrem caro quae non erat ex
Patre, prius per gloriam resurrectionis omne infirmum se exuit, accinxit
potentia, induit lumine sicut vestimento: in quali nimirum gloria et ornatu
decuit eam paternis aspectibus praesentari. 9. Pulchre vero
sponsa: Non quem diligo ego, 1149A sed quem
diligit anima mea, inquit: quod vere et proprie ad solam pertineat animam
illa dilectio, qua aliquid spiritualiter diligit, verbi gratia, Deum, angelum,
animam. Sed et diligere justitiam, veritatem, pietatem, sapientiam, virtutesque
alias, ejusmodi est. Nam cum secundum carnem quidpiam diligit, vel potius
appetit anima, verbi gratia cibum, vestimentum, dominium, et quae istiusmodi
sunt corporalia sive terrena, carnis potius, quam animae amor dicendus est. Et
hoc pro eo quod sponsa minus usitate, sed non minus proprie, animam suam sponsum
diligere dicit, monstrans proinde spiritum esse sponsum, at a se non carnali,
sed spirituali amore diligi. Et bene per noctes se
quaesisse eum ait. Nam si juxta Paulum, qui dormiunt, nocte
dormiunt, et qui ebrii 1149B sunt, nocte ebrii sunt (I
Thess. V, 7): ita non absurde, ut opinor, dici potest, quod qui ignorant,
nocte ignorant; ac per hoc qui quaerunt, nocte quaerunt. Quis enim quaerat, quod
palam habet? Porro dies palam facit, quod nox abscondit, ut reperias in die,
quod in nocte quaesieras. Nox est itaque donec quaeritur sponsus; quoniam si
dies esset, de medio fieret, et minime quaereretur. Et de hoc satis: nisi forte
numerositas haec noctium aliquid adhuc quaerendum signet [alias insinuet], quia non noctem, sed noctes posuit. 10. Et mihi videtur, si tu melius non habes, talis posse ratio reddi.
Habet mundus iste noctes suas, et non paucas. Quid dico, quia noctes habet
mundus, cum pene totus ipse sit nox, et totus semper versetur in tenebris? Nox
est Judaica perfidia, nox ignorantia 1149C paganorum, nox
haeretica pravitas, nox etiam Catholicorum carnalis, animalisve conversatio. An
non nox, ubi non percipiuntur ea quae sunt Spiritus Dei? Sed et apud haereticos
vel schismaticos quot sectae, tot noctes. Frustra per has noctes justitiae solem
et lumen quaeritis veritatis, id est sponsum; quia nulla societas luci ad
tenebras. Sed dicit aliquis, quod non sit tam stulta, tamve 1534 caeca sponsa, ut quaerat lumen in tenebris, quaerat dilectum
apud ignorantes, et qui non diligunt eum. Quasi vero se per noctes nunc quaerere
dicat, et non potius quaesisse, non ait: Quaero; sed, quaesivi
per noctes, quem diligit anima mea. Et est sensus, quia cum esset parvula,
sapiebat ut parvula, cogitabat et parvula, 1149D et quaerebat
veritatem ubi non erat, errans, et non inveniens, juxta illud in psalmo: Erravi sicut ovis quae periit (Psal. CXVIII,
176). Denique in lectulo se memorat tunc adhuc esse, tanquam aetate
imbecillem ac parvulam sensu. 11. Si tamen ita construas: In lectulo meo, subaudis, existens vel jacens, quaesivi quem diligit anima mea; non quaesivi in lectulo, sed
ens in
lectulo quaesivi, hoc est: Cum adhuc infirma et invalida forem, et omnino minus
idonea sequi sponsum quocunque iret, sequi ad ardua et excelsa sublimitatis
illius, incidi in multos, qui cognoscentes desiderium meum, dicebant mihi: Ecce hic est Christus, 1150A ecce illic est
(Marc. XIII, 21): et neque hic, neque illic erat. Incidi autem, et
non ad insipientiam mihi. Nam quo propius accessi, et exploravi diligentius, eo
citius certiusque cognovi, veritatem apud eos minime esse. Quaesivi enim, et non
inveni; et deprehendi noctes, qui se dies mentiebantur. 12. Ex
dixi: Surgam, et circuibo civitatem; per vicos et plateas
quaeram quem diligit anima mea. Intuere vel nunc, quia jacet quae dicit:
Surgam. Pulchre omnino. Quidni surgeret, cognito de
resurrectione dilecti? Caeterum, o beata, si consurrexisti cum Christo, quae
sursum sunt sapias oportet; neque deorsum, sed sursum quaeras Christum necesse
est, ubi sedet in dextera Patris (Coloss. III, 1 2). Sed circuibo, ais, civitatem. Ad quid? In
circuitu impii 1150B ambulant. Judaeis istud relinquito, quibus
proprius eorum propheta hoc vaticinatus est, quia famem
patientur ut canes, et circuibunt civitatem (Psal. LVIII, 7).
Et si introieris in civitatem, secundum prophetam alium, ecce
attenuati fame (Jerem. XIV, 18)
: quod utique non esset, si in ea fuisset panis vitae. Surrexit de corde terrae,
sed super terram non remansit. Ascendit autem ubi erat prius. Nam qui descendit,
ipse est et qui ascendit, panis vivus qui de coelo descendit, idem ipse sponsus
Ecclesiae, Jesus Christus Dominus noster, qui est super omnia Deus benedictus in
saecula. Amen. SERMO
LXXVI. De claritate sponsi, in qua coaequalis Patri sedet a
dextris gloriae ejus: et qualiter boni pastores debent esse solliciti, vigiles
et discreti circa pascendas animas sibi commissas.1150C 1. Per vicos et plateas quaeram
quem diligit anima mea (Cant. III, 2). Adhuc ut parvula sapit.
Puto, arbitrata est egressum de tumulo publicum mox petiisse, ut solito doceret
populos, ac sanaret infirmos, et ut manifestaret gloriam suam in Israel, si
forte reciperent resurgentem de morte, qui se recepturos promittebant
descendentem de cruce. Verum ille perfecerat opus, quod sibi dederat Pater ut
faceret: quod sane ista intellexisse debuerat vel ex voce pendentis, illa
scilicet, qua illico exspiraturus ait: Consummatum est
(Joan. XIX, 30). Non erat jam quod se denuo crederet turbis, quae
nec sic forsitan 1150D erant in eum crediturae. Et festinabat ad
Patrem, qui sibi diceret: Sede a dextris meis, donec ponam
inimicos tuos scabellum pedum tuorum (Psal. CIX, 1). Fortius
nempe atque divinius, cum exaltatus fuerit a terra, omnia trahet ad se ipsum.
Haec autem per vicos et plateas quaerendum putavit, fruendi avida, sed ignara
mysterii. Iterum ergo frustrata repetit dicens: Quaesivi
illum, et non inveni; ut sermo impleretur quem dixit: Quia vado ad Patrem, et jam non videbitis me (Joan.
XVI, 16). 2. Dicat forsitan ista: Quomodo ergo credent
in eum, quem non videbunt? Quasi fides ex visu sit, et non potius ex auditu.
Quid magni est credere quod 1151A videris? et tuis non negare
oculis fidem quid laudis meretur? Sed si quod non videmus speramus, per
patientiam exspectamus; et patientia meritum est. Beati denique qui non
viderunt, et crediderunt (Joan. XX, 29). Proinde ut non evacuetur
meritum fidei, subducat se visui, dans virtuti locum. Etiam et tempus est ut jam
in suum sese recipiat 1535. Quaeris, in quem suum? In
dexteram Patris. Neque enim rapinam arbitrabitur esse se aequalem Deo, cum sit
in forma Dei (Philipp. II, 6). Ergo is sit Unigeniti locus; in quo
omnis ejus injuria propulsata videatur. Sedeat sane juxta, non infra, ut omnes
honorificent Filium, sicut honorificant Patrem. In hoc apparebit majestatis
aequalitas, si nec inferiorem Patre, nec posteriorem suspexeris. At ista interim
1151B nihil horum advertit: sed quasi ebria prae amore hac
illacque discurrens, quaerit oculis, quem jam oculus non contingit, sed fides.
Non enim existimat Christum aliter oportere intrare in gloriam suam, nisi prius
resurrectionis gloria palam mundo innotescente confutetur impietas, exsultent
fideles, glorientur discipuli, populi convertantur, demumque ab universis
glorificetur ipse, cum ex praesentia resurgentis cunctis claruerit veritas
praedicentis. Falleris, o sponsa. Oportet quidem haec fieri, sed in
tempore. 3. Nunc vero interim vide, ne forte id dignum magis et
supernae consentaneum justitiae sit; si non detur sanctum canibus, et margaritae
porcis: si potius, secundum Scripturam, tollatur impius, ne videat gloriam Dei
(Isai. XXVI, 10); si non fraudetur 1151C fides
merito, quae tunc sane probatior esse dignoscitur, cum creditur quod non
videtur; si penes ipsam servetur dignis, quod occultatur indignis, ut qui in
sordibus sunt sordescant adhuc, et justi justificentur magis (Apoc. XXII,
11), si non dormitent prae taedio. Coeli et coeli coelorum tabescant et
confundantur ab exspectatione sua, si non ipse Pater omnipotens diutius jam
frustretur a desiderio cordis sui; si non demum Unigenitus ultra ab introitu
gloriae suae, quod vel solum indignissimum est, aliquatenus retardetur. Quanti
putas aestimanda sit gloria quantacunque mortalium, ut ab ea, quae a Patre suo
ab aeterno parata est, debeat eum vel ad modicum retinere? Adde quod nulla
ratione in longius protrahi 1151D decet ipsius Filii petitionem.
Quam dicam petitionem quaeris? Nempe illam, qua dicit: Pater,
clarifica Filium tuum. Quod tamen eum petiisse senserim, non ut supplicem,
sed ut praescium. Libere petitur, quod in potestate petentis accipere est. Ergo
dispensatoria est Filii petitio, non necessaria, quippe donantis cum Patre,
quidquid a Patre acceperit. 4. Ubi et hoc dicendum, quia non
solum Pater clarificat Filium, sed et Filius clarificat Patrem: ne quis dicat
Filium minorem Patre, quasi qui a Patre clarificetur, cum et ipse clarificet
Patrem, dicente Filio: Pater, clarifica Filium tuum, ut Filius
tuus clarificet te. Sed forte adhuc submittendum putes Filium, quod quasi
inglorius videatur a Patre recipere claritatem, quam demum Patri refundat. Audi
1152A quia non est ita: Clarifica me,
inquit, Pater, claritate quam habui, priusquam mundus fieret,
apud te (Joan. XVII, 1, 5). Si ergo claritas Filii posterior
non est, utpote quae ab aeterno est, ex aequo se clarificant Pater et Filius. Et
si ita est, ubi Patris primatus? Aequalitas profecto est, ubi coaeternitas est.
Et usque adeo aequalitas, ut una sit claritas amborum, sicut ipsi unum sunt.
Unde mihi videtur dicendo rursum: Pater, clarifica nomen
tuum, non sane aliud petere, quam se clarificari, in quo, et per quem nomen
Patris procul dubio clarificaretur: et responsum accepit a Patre: Et clarificavi, et iterum clarificabo (Joan. XII,
28). Quae quidem ipsa Patris responsio non parva Filii glorificatio fuit.
Caeterum abundantius ad fluenta Jordanis, augustiusque clarificatus dignoscitur,
1152B et Joannis testimonio, et columbae designatione, et voce
Patris dicentis: Hic est Filius meus dilectus
(Matth. III, 14, 16, 17). Sed et in monte coram tribus discipulis
nihilominus magnificentissime clarificatus est, tum voce eadem denuo ad se
caelitus delapsa, tum mira illa eximiaque transfiguratione corporis sui, tum
etiam prophetarum attestatione duorum, qui ibidem apparuerunt cum eo loquentes
(Matth. XVII, 2, 5). 5. Superest ergo ut juxta
promissum Patris semel adhuc clarificetur, eaque erit plenitudo gloriae, cui non
queat amplius addi. Sed ubi illa dabitur benedictio? Non enim, ut ista suspicata
est, in plateis, vel vicis, 1536 nisi forte in illis, de
quibus dicitur: Plateae tuae, Jerusalem, sternentur auro
mundo, et 1152C per omnes vicos tuos alleluia cantabitur
(Tob. XIII, 22). In his revera illam recepit a Patre Filius
claritatem, cui non poterit similis inveniri, ne in coelestibus quidem. Cui enim aliquando angelorum dictum est:
Sede a dextris meis? (Hebr. I, 13.) Non modo antem de numero
angelorum, sed nec de superioribus quidem reliquis beatorum ordinibus omnino
quis repertus idoneus est ad capessendam superexcellentem hanc gloriam. Ad
neminem prorsus illorum facta est vox illa gloriae singularis, nemini vocis in
se efficientiam experiri datum. Sive throni, sive dominationes, sive
principatus, sive potestates, profecto desiderant in eum prospicere, non se illi
comparare praesumunt. Igitur Domino meo singulariter 1152D a
Domino et dictum, et datum est, sedere a dextris gloriae ipsius, utpote in
gloria coaequali, in essentia consubstantiali, pro generatione consimili,
majestate non dispari, aeternitate non posteriori. Ibi, ibi illum qui quaeret
inveniet, et videbit gloriam ejus: non gloriam quasi unius caeterorum, sed plane
gloriam quasi Unigeniti a Patre (Joan. I, 14). 6.
Quid facies, o sponsa? Putas, potes sequi eum illuc? aut te ingerere audes vel
vales huic tam sancto arcano, tamque arcano sanctuario, ut Filium in Patre, et
Patrem intuearis in Filio? Non utique. Ubi est ille, tu non potes venire modo,
venies autem postea. Age tamen, sequere, quaere; nec te inaccessibilis illa
claritas vel sublimitas a quaerendo deterreat, ab inveniendo desperare faciat.
Si potes credere, 1153A omnia possibilia sunt credenti
(Marc. IX, 22). Prope est, inquit, verbum in ore tuo, et in corde tuo (Rom. X, 8).
Crede, et invenisti. Nam credere invenisse est. Norunt fideles inhabitare
Christum per fidem in cordibus suis (Ephes. III, 17). Quid propius
est? Quaere ergo secura, quaere devota. Bonus est Dominus animae quaerenti se
(Thren. III, 25). Quaere votis, sequere actibus, fide inveni. Quid
non inveniat fides? Attingit inaccessa, deprehendit ignota, comprehendit
immensa, apprehendit novissima; ipsam denique aeternitatem suo illo vastissimo
sinu quodam modo circumcludit. Fidenter dixerim, aeternam beatamque Trinitatem,
quam non intelligo, credo; et fide teneo, quam non capio mente. 7. Sed dicit aliquis: Quomodo credet sine praedicante, 1153B cum fides ex auditu sit, auditus per verbum praedicationis?
(Rom. X, 14, 17.) Deus hoc providebit. Et ecce jam praesto sunt qui
novam sponsam, coelesti nupturam sponso, de quibus oportet, instruant et
informent, fidem doceant, formam pietatis ac religionis tradant. Audi namque
quid adjiciat: Invenerunt me vigiles, qui custodiunt
civitatem. Qui enim vigiles hi? Nempe illi quos Salvator in Evangelio
beatos pronuntiat, si, cum venerit, invenerit vigilantes (Luc. XII,
37). Quam boni vigiles, qui nobis dormientibus ipsi pervigilant, quasi
rationem reddituri pro animabus nostris! Quam boni custodes, qui vigilantes
animo, atque in orationibus pernoctantes, hostium insidias sagaciter explorant,
anticipant consilia malignantium, deprehendunt laqueos, eludunt 1153C tendiculas, retiacula dissipant, machinamenta frustrantur? Hi
sunt fratrum amatores et populi Christiani, qui multum orant pro populo et
universa sancta civitate. Hi sunt, qui multum solliciti pro sibi commissis
Dominicis ovibus, cor suum tradunt ad vigilandum diluculo ad Dominum qui fecit
illos, et in conspectu Altissimi deprecantur. Et vigilant, et deprecantur,
scientes suam insufficientiam in custodienda civitate, et quia nisi Dominus
custodierit civitatem, frustra vigilat qui custodit eam (Psal. CXXXVI,
1). 8. Porro cum Dominus ita praecipiat: Vigilate, et orate, ne intretis in tentationem (Marc.
XVI, 38); liquet quod absque duplici hoc exercitio fidelium, 1153D studioque custodum, non potest esse secura civitas, non sponsa,
non oves. Horum differentiam quaeris? Unum sunt. Civitas propter collectionem,
sponsa propter dilectionem, oves propter mansuetudinem. Vis scire hoc sponsam,
quod civitatem esse? Vidi, inquit, civitatem sanctam Jerusalem novam descendentem de coelo a Deo,
paratam tanquam sponsam ornatam viro suo (Apoc. XXI, 2).
Identidem tibi hoc et de ovibus liquido apparebit, si recorderis, primus ille
custos 1537 (Petrum loquor), cum sibi primo oves
committerentur, quam attente simul de amore commonitus sit. Quod utique tanta
cura sapiens creditor non fecisset, nisi se sentiret sponsum, id sibi utique ex
intimo respondente conscientia. Audite haec, amici sponsi, si tamen amici. At
parum 1154A dixi, amici: amicissimi sint oportet, qui privilegio
tantae familiaritatis donantur. Non otiose toties repetitum est: Petre, amas me? (Joan. XXI, 15-17). in
commissione ovium. Et ego quidem id significatum perinde puto, ac si illi
dixisset Jesus: Nisi testimonium tibi perhibente conscientia quod me ames, et
valde perfecteque ames, hoc est, plus quam tua, plus quam tuos, plus quam etiam
te, ut hujus repetitionis meae numerus impleatur, nequaquam suscipias curam
hanc, nec te intromittas de ovibus meis, pro quibus sanguis utique meus effusus
est. Terribilis sermo, et qui possit etiam impavida quorumvis tyrannorum corda
concutere. 9. Propterea attendite vobis quicunque opus
ministerii hujus sortiti estis; attendite, inquam, vobis, 1154B et pretioso deposito quod vobis creditum est. Civitas est:
vigilate ad custodiam, concordiamque. Sponsa est: studete ornatui. Oves sunt:
intendite pastui. Et haec tria ad illam Domini trinam sciscitationem forte non
incongrue pertinere dicentur. Porro custodia civitatis ut sit sufficiens,
trifaria erit; a vi tyrannorum, a fraude haereticorum, a tentationibus daemonum.
Sponsae vero ornatus in bonis operibus, et moribus, et ordinibus. At pastus
ovium communiter quidem in pascuis Scripturarum, tanquam in haereditate Domini;
sed est distinctio in illis. Nam sunt mandata, quae duris atque carnalibus
animis imponuntur ex lege vitae et disciplinae: et sunt olera dispensationum,
quae infirmis et pusillis corde de respectu misericordiae apponuntur: et sunt
consiliorum 1154C solida fortiaque, quae ex intimis sapientiae
proponuntur sanis, et qui exercitatos habent sensus ad discretionem boni et
mali. Parvulis namque, tanquam agniculis, adhortationis lac potus datur, non
esca. Ad haec boni sollicitique pastores impinguare pecus non cessant bonis
laetisque exemplis, et suis magis quam alienis. Nam si alienis et non suis;
ignominia est illis, et pecus ita non proficit. Si enim, verbi causa, ego qui
videor inter vos pastoris gerere curam, vobis apposuero Moysi mansuetudinem,
patientiam Job, misericordiam Samuelis, David sanctitatem, et si qua sunt
ejusmodi exempla bonorum, immitis ipse et impatiens, atque immisericors et
minime sanctus: sermo, ut vereor, minus sapide 1154D eveniet, et
vos minus avide capietis. Verum hoc supernae pietati relinquo, ut quod minus
vobis ex nobis est, ipsa suppleat; et quod perperam, ipsa corrigat. Nunc vero
bonus pastor hoc quoque curabit, ut secundum Evangelium inveniatur habere sal in
semetipso (Marc. IX, 49); sciens quia sermo sale conditus quantum
placuerit ad gratiam, tantum proderit ad salutem. Haec interim de custodia
civitatis, atque ornatu sponsae, nec non et pastu ovium dicta sint. 10. Volo tamen adhuc eadem paulo expressius designare propter eos,
qui dum avide nimis honoribus inhiant, minus provide gravibus se supponunt
oneribus, exponunt periculis: ut sciant ad quid venerint, sicut scriptum est:
Amice, ad 1155A fuit venisti?
(Matth. XXVI, 50.) Ni fallor, ad solam civitatis custodiam, ut
quantum satis est procuretur, opus est viro forti, spirituali, fideli: forti ad
propulsandas injurias, spirituali ad deprebendendas insidias, fideli qui non
quae sua sunt quaerat. Porro autem ad mores honestandos vel corrigendos, quod
utique ad decorem pertinet sponsae, quis non liquido agnoscat pernecessariam
fore cum multa quidem diligentia disciplinae censuram? Ea propter omnis, cui hoc
opus incumbit, oportet ferveat zelo illo, quo accensus praecipuus ille aemulator
sponsae Domini aiebat: Aemulor vos Dei aemulatione; despondi
enim vos uni viro virginem 1538 castam
exhibere Christo (II Cor. XI, 2). Jam quomodo in pascua
divinorum educet eloquiorom greges 1155B Dominicos pastor idiota?
Sed et si doctus quidem fuerit, non sit autem bonus, verendum ne non tam nutriat
doctrina uberi, quam sterili vita noceat. Tenere itaque et in hac parte hoc onus
subitur absque scientia pariter, vitaque laudabili. Sed ecce, quod non laudamus,
finis indicitur, ubi non erat finis. Evocantur in materiam alteram, et cui hanc
cedere indignum. Angor undique, et quod aegrius feram ignore, avelli ab ista, an
distendi in illa: nisi quod utrolibet simul utrumque molestius. O servitutem! o
necessitatem! non quod volo hoc ago, sed quod odi illud facio. Notate tamen ubi
desinimus, ut quam cito in id redire liberum erit, inde mox ordiamur, in nomine
sponsi. Ecclesiae Jesu Christi Domini nostri, qui super omnia Deus benedictus
1155C in saecula, Amen. SERMO LXXVII. De malis pastoribus
Ecclesiae; item quomodo beati in coelo simul cum angelis adjutorio sunt electis
adhuc peregrinantibus.1. Eia expediti sumus! Diximus
hesterno sermone, quales in via hac qua ambulamus, vellemus habere duces, non
quales habemus. Longe dissimiles experimur. Non omnes sunt amici spousi, quos
hodie sponsae hinc inde assistere cernis, et qui, ut vulgo aiunt, eam quasi
addextrare videntur. Pauci admodum sunt, qui non quae sunt quaerant, ex omnibus
charis ejus. Diligunt numera, nec possunt pariter diligere Christum; quia manus
dederunt 1155D mammonae. Intuere quomodo incedunt nitidi et
ornati, circumamicti varictatibus, tanquam sponsa procedens de thalamo suo.
Nonne si quempiam talium repente eminus procedentem aspexeris, sponsam potius
putabis, quam sponsae custodem? Unde vero hanc illis exubere existimas rerum
affluentiam, vestium splendorem, mensarum luxuriem, congeriem vasorum
argenteorum et aureorum, nisi de bonis sponsae? Inde est quod illa pauper, et
inops, et nuda relinquitur, facie miseranda, inculta, bispida, exsangui. Propter
hoc non est hoc tempore ornare sponsam, sed spoliare; non est custodire, 1156A sed perdere; non est defendere, sed exponere; non est
instituere, sed prostituere; non est pascere gregem, sed mactare et devorare,
dicente de illis Domino: Qui devorant plebem meam, ut cibum
panis (Psal. XIII, 4; LII, 5); et: Quia
comederunt Jacob, et locum ejus desolaverunt (Psal. LXXVIII,
7), et in alio propheta: Peccata populi mei
comedent (Osee IV, 8); quasi dicat: Peccatorum pretia exigunt,
et peccantibus debitam sollicitudinem non impendunt. Quem dabis mihi de numero
praepositorum, qui non plus invigilet subditorum vacuandis marsupiis, quam
vitiis extirpandis? ubi qui orando flectat iram; qui praedicet annum placabilem
Domino? Leviora loquimur; graviora gravius manet judicium. 1156B 2. Sine causa tamen vel his, vel illis immoramur, quia non
audiunt nos. Sed etsi litteris forsitan mandentur ista quae dicimus,
dedignabuntur legere; aut si forte legerint, mihi indignabuntur, quamvis rectius
sibi hoc facerent. Propterea relinquamus istos, non inventores sponsae, sed
venditores; et inquiramus potius illios, a quibus sponsa se inventam loquitur.
Et quidem illorum isti sortiti sunt ministerii locum, sed non zelum. Successores
omnes cupiunt esse, imitatores pauci. O utinam tam vigiles reperirentur ad
curam, quam alacres currunt ad cathedram! Vigilarent utique, sollicite servantes
ab illis inventam, sibi creditam. Imo vero evigilarent pro semetipsis, nec
sinerent de se dici: Amici mei et proximi mei adversum me
appropinquaverunt et steterunt 1156C (Psal. XXXVII,
12). Justa omnino querimonia, nec ad ullam justius, quam ad 1539 nostram referenda aetatem. Parum est nostris vigilibus quod
non servant nos, nisi et perdant. Alto quippe demersi oblivionis somno, ad
nullum Dominicae comminationis tonitruum expergiscuntur, ut vel suum ipsorum
periculum expavescant. Inde est ut non parcant suis, qui non parcunt sibi,
perimentes pariter et pereuntes. 3. Sed enim quinam illi sunt
vigiles, a quibus se inventam perhibet sponsa? Nempe apostoli, atque apostolici
viri. Vere hi sunt qui custodiunt civitatem, id est eam ipsam quam invenerunt.
Ecclesiam, eoque vigilantius, quo nunc temporis gravius periclitantem 1156D conspiciunt, a malo utique domestico et intestino, sicut
scriptum est: Et inimici hominis domestici ejus
(Mich. VII, 6). Neque enim pro qua usque ad sanguinem restiterunt,
suo derelinquunt patrocinio destitutam, sed protegunt et custodiunt eam die ac
nocte, hoc est, in vita et in morte sua. Et si pretiosa est in conspectu Domini
mors sanctorum ejus (Psal. CXV, 15), non ambigo ego quin etiam
tanto in morte potentius id agant, quanto in ipsa amplius confortatus est
principatus eorum (Psal. CXXXVIII, 17). 4. Sic
ista asseria, ait quis, ac si oculis tuis videris ea; sunt autem ab humanis
seclusa conspectibus. 1157A Cui ego: Si tu tuorum oculorum
testimonium fidele putas, testimonium Dei majus est. Ait vero: Super muros tuos, Jerusalem, constitui custodes: tota die et tota
nocte, in perpetuum non tacebunt (Isa. LXII, 6). Sed de
angelis, inquis, id dictum est. Non abnuo: omnes sunt administratorii spiritus
(Hebr. I, 14). At quis me prohibeat itidem et de istis sentire, qui
potentia quidem minime jam ipsis angelis impares sunt, affectu autem et
misericordia eo nobis forsitan germaniores existunt, quo natura conjunctiores?
Junge et tolerantiam earumdem passionum et miseriarum, in quibus nos pro tempore
adhuc versamur. Nihilne amplius miserationis pro nobis vel sollicitudinis
operabitur in mentibus sanctis, quod et se transisse per eas procul dubio
meminerunt? Nonne 1157B illa ipsorum vox est: Transivimus per ignem et aquam, et eduxisti nos in
refrigerium? (Psal. LXV, 12.) Quid? ipsi transierunt, et nos
in mediis ignibus vel fluctibus derelinquent, nec saltem manum porrigere
dignabuntur periclitantibus filiis? Non est ita. Bene tecum agitur, o mater
Ecclesia, bene tecum agitur in loco peregrinationis tuae: de coelo et de terra
venit auxilium tibi. Qui custodiunt te, non dormitant, neque dormiunt. Custodes
tui angeli sancti, vigiles tui spiritus et animae justorum. Non errant qui te ab
utrisque inventam spiritibus senserint, ab utrisque pariter custodiri. Et est
hujus sollicitudinis ratio quibusque sua: his quidem, quod sine te non
consummentur; illis vero, quod nisi de te ad sui plenitudinem minime
restaurentur. Nam 1157C quis nesciat, Satana cadente de coelo et
ejus complicibus, numerum supernae multitudinis parte non modica imminutum? De
te itaque omnes consummationem exspectant, alii numeri, alii desiderii sui.
Agnosce proinde vocem in psalmo: Me exspectant justi, donec
retribuas mihi (Psal. CXLI, 8). 5. Et
advertendum, quod non ista illos, sed illi istam potius invenisse referuntur,
utque ego suspicor ad hoc ipsum studio destinati. Nam quomodo praedicabunt, nisi
mittantur? Denique habes loquentem in Evangeliis: Ite, ecce
ego mitto vos (Luc. X, 3); et: Ite,
praedicate Evangelium omni creaturae (Marc. XVI, 15). Ita est.
Illa quaerebat sponsum, et sponsum non latebat. Nempe qui in hoc ipsum
excitaverat eam ut se quaereret, et dederat illi cor ad praecepta, et legem 1157D vitae et disciplinae, dummodo esset qui instrueret et doceret
viam prudentiae. Et misit in occursum ejus plantatores et rigatores, qui eam
enutrirent, et confirmarent in omni certitudine veritatis, hoc est, indicarent
illi certamque redderent de dilecto; quia veritas est quam quaerit, et quam vere
diligit anima ejus. Et revera quis fidus verusve animae amor, nisi utique is,
quo veritas adamatur? Rationis sum compos, veritatis sum capax; sed utinam non
forem, si amor veri defuerit. Horum quippe ramorum is fructus est, et ego radix.
Non sum securus a securi, si absque eo inveniar. In illo nimirum 1540 naturae munere illud divinae imaginis enitere insigne haud
dubium est, ex quo caeteris praestet animantibus. 1158A Inde est
quod audet anima mea ad dulces castosque assurgere veritatis amplexus, et sic in
amore ipsius tota securitate ac suavitate quiescere, si tamen inveniat gratiam
in oculis tanti sponsi, ut dignam reputet, quae ad hanc pertingat gloriam; imo
ipse eam sibi exhibeat non habentem maculam aut rugam, aut aliquid ejusmodi.
Quanti putas esse discriminis, quave dignum poena, tantum Dei donum otiosum
tenere? Verum hoc alias. 6. Nunc vero sponsa quem quaerebat,
minime reperit; et quos non quaerebat, reperta est ab ipsis. Audiant hoc, qui
sine duce et praeceptore vias vitae ingredi non formidant; ipsi sibi in arte
spirituali existentes et discipuli pariter et magistri. Non sufficit hoc: etiam
coacervant discipulos sibi, caeci 1158B duces caecorum. Quam
multi ex hoc a recto tramite periculosissime aberrasse comperti sunt! Nimirum
ignorantes astutias Satanae et cogitationes ipsius, factum est ut qui spiritu
coeperant, carne consummarentur, abducti turpiter, lapsi damnabiliter. Videant
proinde qui ejusmodi sunt, quomodo caute ambulent, et de sponsa exemplum sumant,
quae non prius ad eum, quem desiderabat, ullo modo valuit pervenire, quam sibi
occurrerent, quorum magisterio uteretur ad cognoscendum de dilecto, certe ad
discendum timorem Domini. Seductori dat manum, qui dare dissimulat praeceptori.
Et qui dimittit oves in pascua absque custode, pastor est non ovium, sed
luporum. 7. Nunc jam videamus de sponsa, quomodo se 1158C dicat inventam. Mihi enim insuete satis verbum inventionis
posuisse videtur. Nam ita hoc dicit, ac si uno de loco Ecclesia venerit. Venit
autem ab Oriente et Occidente, juxta verbum Domini (Matth. VIII,
11), et a cunctis finibus terrae. Sed neque aliquando congregata est in
unum locum, ubi ab apostolis seu ab angelis inveniretur deducenda vel dirigenda
ad eum, quem diligit anima sua. Fueritne prius inventa quam collecta? Non; quia
nec erat. Quamobrem si collectam, si congregatam, si certe, quod magis vocabulo
Ecclesiae competit, convocatam a praedicatoribus se dixisset, transissem
simpliciter, minime in aliquo cunctabundus. Coadjutores enim Dei sunt, quem et
audiere loquentem: Qui non colligit mecum, 1158D dispergit (Matth. XII, 30). Sed neque hoc mihi
ab re videbitur, si dixerit quis ab eis fundatam sive aedificatam. Siquidem hoc
fecerunt una cum illo, qui in Evangeliis loquitur: Et super
hanc petram aedificabo Ecclesiam meam (Matth. XVI, 18); et:
Quia fundata est supra firmam petram (Matth. VII,
25). Nunc vero nihil horum loquens, sed praeter solitum quidem perhibens
se inventam, cunctari aliquantum nos facit, atque in suspicionem adducit latere
loco, quod sit diligentius intuendum. 8. Volebam, fateor,
praeterire, meque subducere huic scrutinio, cui sufficere non sentirem. Caeterum
reminiscens in quantis aeque dubiis et obscuris, vobis quidem sursum corda
levantibus, etiam supra spem meam adjutum me senserim, pudet diffidentiae: et
1159A reprehendens timorem meum, adorior non quidem temere, quod
timide refugiebam. Aderit, ut confido, solitum adjutorium: quod si minus, apud
benevolos tamen auditores non erit otiosum quod volui. Verum hoc habebit sequens
sermo principium; nam praesentem hic claudimus. Ipse autem det vobis ea quae
dicuntur non solum tenere memoriter, sed et ardenter diligere, et efficaciter
adimplere sponsus Ecclesiae Jesus Christus, Dominus noster, qui est super omnia
Deus benedictus in saecula. Amen. SERMO LXXVIII. Quod sponsa, id est Ecclesia
electorum, praedestinata est a Deo ante saecula, et praeventa ab eo ut quaereret
eum, et converteretur.1. Ad verbum inventionis, si
bene memini, illic 1159B stetimus et haesimus, scrupulosius
videlicet 1541 audientes quod sponsa a praedicatoribus suis
se inventam dixerit. Porro causae nostrae cunctationis et dubitationis a nobis
expressae sunt, et visum est aliquid esse quaerendum; sed non in calce sermonis,
quo jam arctabamur, quod quaesitum est, potuit explicari. Quid restat, nisi ut
debitum jam solvamus? In explicatione sacramenti magni: illud loquor, quod
Doctor gentium interpretatus est, in Christo et in Ecclesia, sanctum castumque
connubium (Ephes. V, 32); ipsum est opus nostrae salutis: in eo,
inquam, tres sibi invicem cooperantur; Deus, angelus, homo. Et Deus quidem
quidni operetur, et curam gerat nuptiarum dilecti Filii sui? Ipse vero, ac tota voluntate. Et utique per se ipse sufficeret, et 1159C absque adminiculo horum; hi autem sine ipso possunt facere
nihil. Ergo quod ex illis ascivit in opus ministerii hujus, non sibi solatium,
sed profectum quaesivit illis. Nam hominibus quidem merita locavit in opere,
secundum illud: Dignus est operarius mercede sua
(Luc. X, 7): et quia unusquisque secundum
proprium laborem accipiet (I Cor. III, 8), sive qui in fide
plantat, sive qui rigat quod plantatum fuerit. Angelorum autem cum ad salutem
humani generis ministerio utitur, nonne facit ut ab hominibus angeli diligantur?
Nam quia ab angelis homines diligantur, inde vel maxime adverti potest, quod
antiqua suae civitatis damna ex hominibus resarcitum iri angeli non ignorant.
Nec aliis profecto legibus 1159D regnum charitatis regi decebat,
quam piis ipsorum qui pariter regnaturi sunt, mutuisque amoribus, et puris
affectionibus in invicem, et in Deum. 2. Est autem in modo
operandi differentia multa, pro cujusque nimirum operarii dignitate. Deus nempe
facit quod vult sola ipsa facilitate volendi, sine aestu, sine motu, sine
praejudicio loci vel temporis, vel causae, vel personae. Est enim Dominus
sabaoth, qui cum tranquillitate judicat omnia (Sap. XII, 18). Est
et Sapientia disponens omnia suaviter (Sap. VIII, 1). Porro angelus
non absque motu operatur, tam 1160A locali, quam temporali, sine aestu tamen. Homo autem nec
ab aestu animi, nec a motu corporis animique liber est in operando. Denique cum
timore et tremore suam ipsius jubetur operari salutem (Philipp. II,
12), atque in sudore vultus sui comedere panem suum (Gen. III,
19). 3. His ita explicitis, intuere nunc mecum in hoc
tam magnifico opere nostrae salutis tria esse quaedam, quae sibi vindicat auctor
Deus, praevenitque in illis omnes auxiliatores et cooperatores suos;
praedestinationem, creationem, inspirationem. Quarum praedestinatio, non dico ab
exortu Ecclesiae, sed ne a mundi principio quidem principium habuit, non denique
[alias, sane] a tempore illo vel illo: ante tempora est.
Porro creatio cum tempore; inspiratio 1160B jam in tempore fit,
ubi et quando vult Deus. Sane secundum praedestinationem nunquam Ecclesia
electorum penes Deum non fuit. Si miratur hoc infidelis, audiat quod magis
miretur; nunquam non grata exstitit, nunquam non dilecta. Quidni audacter loquar
arcanum, quod mihi de corde Dei promptus ille supernorum delator consiliorum
aperuit? Paulum dico, qui, ut multa alia, ita hoc quoque de divitiis bonitatis
ejus non est veritus divulgare secretum: Benedixit nos,
inquiens, in omni benedictione spirituali, in coelestibus in
Christo, sicut elegit nos in ipso ante mundi constitutionem, ut essemus sancti
et immaculati in conspectu ejus in charitate; et addit: Qui praedestinavit nos in adoptionem filiorum per Jesum Christum
in ipso, secundum propositum voluntatis 1160C suae, in laudem
gloriae gratiae suae, in qua gratificavit nos in dilecto Filio suo
(Ephes. I, 3-6). Nec dubium quin voce omnium electorum ista
dicantur: et ipsi Ecclesia sunt. In illo igitur tam profundo aeternitatis sinu,
antequam in lucem opusque prodiret hujus creationis, quis illam vel beatorum
spirituum invenire aliquo modo valuerit, nisi si cui ipsa aeternitas Deus
voluerit revelare? 1542 4. Sed et cum jam ad
nutum creantis visa est emersisse in species formasque has factitias atque
visibiles, non continuo tamen inventa est a quoquam hominum vel angelorum, eo
quod non agnosceretur, imagine terrestris bominis adumbrata, et operta mortis
caligine. Sine quo profecto generalis 1160D velamine confusionis
nemo filiorum hominum intravit hanc vitam, uno sane excepto, qui ingreditur sine
macula. Emmanuel is est, qui tamen et ipse ex nobis, pro nobis nostri se induit
maledicti, nostrique peccati similitudinem, non veritatem. Sic enim habes, quia
apparuit in similitudine carnis peccati, ut de peccato
damnaret peccatum in carne (Rom. VIII, 3). De
caetero unus omnibus per omnia introitus est, electis dico et reprobis. Non enim
est distinctio. Omnes peccaverunt, et omnes caputium [alias,
pileum] suae verecundiae portant. Propter hoc 1161A itaque, etsi
in rebus conditis jam creata existens Ecclesia, nec sic tamen a creatura ulla
inveniri poterat vel agnosci, miro utroque modo interim latens et intra gremium
beatae praedestinationis, et intra massam miserae damnationis. 5. Caeterum quam celaverat ab aeterno praedestinans Sapientia, et
item creans Potentia minime prodierat ab initio; visitans profecto gratia suo in tempore revelavit, secundum
operationem, quam ideo inspirationem supra nominavi, quod de sponsi spiritu
humanis infusum spiritibus quidpiam fuerit in praeparationem Evangelii pacis, id
est parare viam Domino, atque Evangelio gloriae ejus ad corda omnium, quotquot
erant praedestinati ad vitam. Frustra vigiles laborassent in praedicando, si
1161B non haec gratia praecessisset. Nunc vero videntes velociter
currere verbum, et populos nationum ad Dominum in omni facilitate converti,
concurrere in unitatem fidei tribus et linguas, atque in unam colligi matrem
catholicam terminos terrae; cognoverunt de divitiis gratiae, quae a saeculis
absconditae tenebantur in abdito praedestinationis aeternae, et gavisi sunt eam
se invenisse, quam ante saecula Dominus elegerat in sponsam sibi. 6. Ex quo, ut opinor, clarum fit non otiosum esse, quod se inventam
ab his sponsa testata est; sed propterea quod se ab ipsis collectam agnosceret,
non electam; compertam, non conversam. Ei nempe ascribenda cujusque conversio
est, cui dicere necesse habent universi illud de psalmo: Converte 1161C nos, Deus, salutaris noster
(Psal. LXXXIV, 5). Sed non aeque illi fortassis inventionis vocem
competenter aptarim, sicut conversionis. Imo vero sic est. Non est invenire
Domino, sed praevenire, et inventionem praeventio excludit. Denique quid
inveniat, qui nihil unquam non novit? Novit Dominus qui sunt
ejus, ait quidam (II Tim. II, 19). Ipse vero quid? Ego scio, ait, quos elegerim a
principio (Joan. XIII, 18). Plane quam ab aeterno praescivit,
quam elegit, quam dilexit, quam condidit, rationis non erat ab eodem perhiberi
inventam. Praeparatam tamen ab ipso ut inveniretur, fidenter dixerim. Nam, qui
vidit, testimonium perhibuit: et scimus quia verum est testimonium ejus
(Joan. XIX, 35). Vidi, inquit, civitatem sanctam Jerusalem novam descendentem de 1161D coelo, a Deo paratam tanquam sponsam ornatam viro suo
(Apoc. XXI, 2): isque e vigilibus unus, qui custodiunt civitatem.
Sed audi ipsum ejus praeparatorem, veluti digito eam demonstrantem vigilibus,
sed sub tropo altero. Levate oculos vestros, ait, et videte regiones, quia albae sunt jam, id est praeparatae,
ad messem (Joan. IV, 35). Ex hoc
paterfamilias operarios invitat ad opus, quando jam senserit sic omnia
praeparata, ut absque multo suo ipsorum labore gloriari et dicere queant,
quoniam coadjutores Dei sumus (I Cor. III,
9). Quid enim facturi sunt? Nempe sponsam quaesituri, inventaeque
indicaturi de 1162A dilecto. Non enim suam quaerent, sed sponsi
gloriam, quoniam sponsi amici sunt. Et pro hac non multum apud illam laborabunt:
adest, jamque illum tota devotione requirit; 1543 in tantum
praeparata est voluntas ejus a Domino. 7. Denique necdum
illis [alias additur vigilibus] quidquam loquentibus interrogat
de dilecto, et praevenit praedicatores suos praeventa ipsa, percunctans et
dicens: Num quem diligit anima mea vidistis? (Cant.
III, 3.) Bene proinde se inventam perhibuit ab his qui custodiunt
civitatem, quae a Domino civitatis praecognitam jam se noverat et praeventam,
quatenus illi talem eam invenirent, non facerent. Sic a Petro Cornelius, et
Paulus ab Anania inventi sunt, nam ambo praeventi a Domino erant et praeparati.
1162B Quid Saulo paratius, qui supplici jam et mente et voce
clamaverat: Domine, quid me vis facere? (Act. IX,
6.) Nec minus Cornelius, qui eleemosynis et orationibus suis, Domino
quidem eas sibi inspirante, promeruit pervenire ad fidem (Act. X,
4). Invenit quoque Philippus Nathanaelem; sed prius Dominus illum, cum
esset sub ficu, jam viderat: quae Domini visio, nunquid non praeparatio fuit? Et
Andreas Simonem fratrem suum nihilominus invenisse refertur, sed praevisum aeque
a Domino atque praescitum, ut vocaretur Cephas, quasi fortis in fide
(Joan. I, 45, 48, 41, 42). 8. Legimus de Maria
quod inventa fuerit in utero habens de Spiritu sancto (Matth. I,
18). Existimo autem simile quid habere in hac parte sponsam 1162C Domini matri ipsius. Nisi enim et ipsa inventa esset habens de
Spiritu sancto, nequaquam ab inventoribus suis tam familiariter requisisset de
eo, cujus Spiritus est ille. Non sustinuit ut illi effarentur ad quid venissent;
ipsa locuta est, et quidem ex abundantia cordis: Num quem
diligit anima mea vidistis? Sciebat quia beati oculi qui vidissent, et
admirans eos qui viderant, aiebat: Num vos estis, quibus videre donatum est,
quem tot reges et prophetae voluerunt videre, et non viderunt? Num vos estis qui
meruistis in carne aspicere Sapientiam, in corpore Veritatem, in homine Deum?
Multi dicunt, Ecce hic est, et ecce illic: sed ego tutius mihi arbitror fidem
accommodare vobis, qui manducastis et bibistis cum eo, postquam resurrexit a
mortuis. 1162D Et hoc dictum sit de eo, quod sponsa sciscitata
est a vigilibus. Si quo minus, supplebitur sermone alio. Nunc autem ex hoc vel
maxime liquet praeventam fuisse a Spiritu sancto; ab his vero qui custodiunt
civitatem inventam compertamque, quod vere ipsa sit quam praescivit et
praedestinavit ante saecula Deus, praeparavitque dilecto Filio suo delicias
sempiternas in saeculis aeternis, ut sit sancta et immaculata in conspectu ejus,
germinans sicut lilium, et florens in aeternum ante Dominum Patrem Domini mei
Jesu Christi, sponsi Ecclesiae, qui est super omnia Deus benedictus in saecula.
Amen. SERMO LXXIX. De amore tenaci et indissolubili, quo anima tenet sponsum: item de
reditu sponsi in fine saeculi ad Synagogam Judaeorum salvandam.1163A 1. Num quem diligit anima mea
vidistis? (Cant. III, 3.) O amor praeceps, vehemens, flagrans,
impetuose, qui praeter te aliud cogitare non sinis, fastidis caetera, contemnis
omnia praeter te, te contentus! Confundis ordines, dissimulas usum, modum
ignoras; totum quod opportunitatis, quod rationis, quod pudoris, quod consilii
judiciive esse videtur, triumphas in temetipso, et redigis in captivitatem. En
omne quod cogitat ista, et quod loquitur, te sonat, te redolet, et aliud nihil:
ita tibi ipsius et cor vindicasti, et linguam. Ait: Num quem
diligit anima 1163B mea vidistis? Quasi vero hi sciant quid
cogitet ipsa. Quem diligit anima tua, de ipso sciscitaris? Et non habet nomen?
Quaenam vero tu, et ille quis? Et haec ita dixerim propter singularitatem
eloquii, et insignem vorborum incuriam, qua praesens scriptura caeteris
dissimilis satis apparet. Unde in epithalamio hoc non verba pensanda sunt, sed
affectus. Cur ita, nisi quod amor sanctus, quem totius hujus voluminis unam
constat esse materiam, non verbo sit aestimandus, aut lingua, sed opere et
veritate? 1544 Amor ubique loquitur: et si quis horum quae
leguntur cupit adipisci notitiam, amet. Alioquin frustra ad audiendum legendumve
amoris carmen, qui non amat, accedit: quoniam omnino non potest capere ignitum
eloquium frigidum pectus. Quomodo enim 1163C Graece loquentem non
intelligit qui Graecum non novit, nec Latine loquentem, qui Latinus non est, et
ita de caeteris; sic lingua amoris ei qui non amat, barbara erit, eritque sicut
aes sonans, aut cymbalum tinniens (I Cor. XIII, 1). Isti vero
(vigiles loquor) quoniam de Spiritu et ipsi acceperunt ut ament, sciunt quid
loquitur Spiritus, et amoris vocibus optime compertis sibi, in promptu habent
respondere in simili lingua, id est studiis amoris pietatisque officiis. 2. Denique, ita in brevi edoctam emittunt de eo quod quaerit, ut
dicat: Paululum cum pertransissem eos, inveni quem diligit
anima mea. Bene paululum, quia verbum abbreviatum
fecerunt ei, Symbolum 1163D fidei tradentes. Et quod sequitur,
tale est. Oportebat quidem sponsam transire per eos, per quos cognosceret
veritatem; sed tamen et pertransire. Nisi enim pertransisset et ipsos, non
invenisset quem quaerebat. Atque hoc ipsum suasam ab illis non ambigas. Non enim
praedicabant semetipsos, sed Dominum suum Jesum, qui absque dubio et supra ipsos
est, et ultra. Unde et ait: Transite ad me, omnes qui
concupiscitis me (Eccli. XXIV, 26). Nec sufficiebat transire,
sed et pertransire docetur. Siquidem pertransierat is quem vestigabat. Non modo
enim de morte ad vitam transierat, sed pertransierat ad gloriam. Quidni etiam
hanc oportuit pariter pertransire? Alioquin non poterat apprehendere, quem non
1164A per eadem vestigia sequeretur quocunque ierat.
3. Et ut quod dico clarius sit, si Dominus meus Jesus surrexisset quidem a
mortuis, sed ad coelos minime ascendisset, non poterat dici de eo, quod
pertransierit, sed tantum transierit; ac per hoc sponsam illum quaerentem
transire solummodo oporteret, non pertransire. Nunc vero, quoniam jam resurgendo
transierat, et adjecerat pertransire, utique ascendendo; merito se etiam ista
non transisse, sed pertransisse perhibuit, quae hunc quidem fide et devotione ad
coelos usque secuta est. Igitur credere resurrectionem transire est, credere
etiam ascensionem pertransire. Et fortasse (quod una dierum dixisse me memini
cum tractarem [Serm. 1 in festo Paschae]) noverat illam,
istam non noverat. 1164B Ergo, quod sibi deerat
instructa ab illis, quia scilicet qui resurrexerat, etiam ascendisset; ascendit
et ipsa pariter, hoc est pertransiit, et invenit. Quidni invenerit pertingens
mente [alias, fide], ubi ille corpore est? Paululum cum pertransissem eos. Et bene eos: nam tam ipsos, quam caetera membra sua, quae sunt super
terram, caput nostrum punctis praecessit duobus atque transcendit,
resurrectione, ut jam diximus, et ascensione. Etenim primitiae Christus. Quod si
ille praecessit; et fides nostra. Ubi enim illa eum non sequeretur? Si
ascenderit in coelum, ipsa illic est; si descenderit in infernum, adest; et si
sumpserit pennas suas diluculo, et habitaverit in extremis maris, illuc, ait, manus tua deducet me, et
tenebit me dextera tua (Psal. CXXXVIII, 8-10). Nonne denique
1164C secundum hanc omnipotens et summe bonus Pater
sponsi consuscitavit, et consedere nos fecit in dextera sua [alias
additur in coelestibus]? Atque hoc pro eo quod dixit Ecclesia, quia pertransivi eos; quoniam et semet pertransiit, fide stans,
quo necdum re ipsa pervenit. Arbitror et illud planum, cur se pertransisse
potius, quam transisse dicere maluit. Et nos transeamus ad ea quae
sequuntur. 4. Tenui eum, nec dimittam, donec
introducam illum in domum matris meae, et in cubiculum genitricis meae. Ita
est, ex tunc et deinceps non deficit genus Christianum, nec fides de terra, nec
charitas de Ecclesia. Venerunt flumina, flaverunt venti, et impegerunt in eam,
et non cecidit, eo quod fundata 1164D esset supra petram
(Matth. VII, 25). Petra autem est Christus. Itaque nec verbositate
philosophorum, nec cavillationibus haereticorum, nec gladiis persecutorum potuit
ista, aut poterit aliquando separari a charitate Dei quae est in Christo Jesu
(Rom. VIII, 39): adeo fortiter 1545 tenet quem
diligit anima sua, adeo illi adhaerere Deo bonum est. Glutino
bonum est, ait Isaias (Isa. XLI, 7). Quid hoc tenacius
glutino, quod nec aquis eluitur, nec ventis dissolvitur, nec scinditur gladiis?
Denique, aquae multae non poterunt exstinguere charitatem (Cant. VIII,
7). Tenui eum, nec dimittam. Et sanctus
patriarcha: Non te, inquit, dimittam,
nisi benedixeris mihi (Gen. XXXII, 26). Ita ista non vult eum
dimittere, et forte 1165A magis quam patriarcha id non vult, quia
nec pro benedictione quidem: siquidem ille benedictione accepta dimisit eum,
haec autem non sic. Nolo, inquit, benedictionem tuam, sed te. Quid enim mihi est in coelo, et a te quid volui super terram
(Psal. LXXII, 25). Non dimittam te, nec si benedixeris mihi. 5. Tenui eum, nec dimittam. Nec minus forsitan
ille teneri vult, cum perhibeat dicens: Deliciae meae esse cum
filiis hominum (Prov. VIII, 31): quodque pollicens ait: Ecce ego vobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem
saeculi (Matth. XXVIII, 20). Quid hac copula fortius, quae una
duorum tam vehementi voluntate firmata est? Tenui eum,
inquit. Sed nihilominus ipsa vicissim tenetur ab eo quem 1165B tenet, cui alibi dicit: Tenuisti manum
dexteram meam (Psal. LXXII, 24). Quae tenetur et tenet,
quomodo jam cadere potest? Tenet fidei firmitate, tenet devotionis affectu. At
nequaquam diu teneret, si non teneretur. Tenetur autem potentia et misericordia
Domini. Tenui eum, nec dimittam, donec introducam illum in
domum matris meae, et in cubiculum genitricis meae. Magna Ecclesiae
charitas, quae ne aemulae quidem Synagogae suas delicias invidet. Quid
benignius, quam ut, quem diligit anima sua, ipsum communicare parata sit et
inimicae? Nec mirum tamen, quia salus ex Judaeis est (Joan. IV,
22). Ad locum unde exierat, revertatur Salvator, ut reliquiae Israel
salvae fiant. Non rami radici, non matri filii ingrati sint. Non rami radici
invideant quod ex ea sumpsere: 1165C non filii matri, quod de
ejus suxere uberibus. Teneat itaque Ecclesia firmiter salutem, quam Judaea
perdidit, ipsa apprehendit, donec plenitudo gentium introeat, et sic omnis
Israel salvus fiat. Velit in commune communem venire salutem, quae sic ab
omnibus capitur, ut nil singulis minuatur. Utique hoc facit, et plus. Quid plus?
Quod et nomen sponsae illi optat, et gratiam. Prorsus super salutem hoc. 6. Incredibilis charitas, si non sermo quem locuta est ipsa, fecisset
fidem. Dixit enim, si advertisti, velle se introducere quem tenebat, non modo in
domum matris, sed et in cubiculum quoque, quod est praerogativae indicium.
Sufficiebat ad salutem, si domum 1165D intraret: at secretum
cubiculi signat gratiam. Hodie, ait, huic domui salus facta est (Luc. XIX, 9). Quidni
sit domesticis salus, Salvatore ingresso domum? Sed quae in cubiculum meretur
recipere, seorsum habet secretum suum sibi. Salus domui fit; thalamo deliciae
reconduntur. In domum matris meae introducam eum, inquit.
In quam domum, nisi de qua olim praenuntiarat Judaeis: Ecce
relinquetur vobis domus vestra deserta? (Luc. XIII, 35.) Fecit
quod dixit, sicut habes et de hoc testimonium ejus in propheta: Reliqui, ait, domum meam, dimisi
haereditatem meam (Jerem. XII, 7): et nunc ista pollicetur
reducere illum, et domni matris suae perditam salutem restituere. Et si hoc
parum videtur, audi quid boni 1166A adjiciat: Et in cubiculum genitricis meae. Qui ingreditur thalamum,
sponsus est. Magna amoris potentia! Salvator indignabundus exierat de domo et
haereditate sua: et nunc ad hujus gratiam mitigatus inflectitur ita, ut redeat
non modo Salvator, sed et sponsus. Benedicta tu a Domino filia, quae et
indignationem compescis, et haereditatem restituistis. Benedicta tu matri tuae,
cujus beneficio avertitur ira, revertitur salus, revertitur qui dicat illi: Salus tua ego sum (Psal. XXXIV, 3). Non sufficit
hoc; addat et dicat: Desponsabo te mihi in fide, desponsabo te
mihi in judicio et justitia, desponsabo te mihi in misericordia et
miserationibus (Ose. II, 19, 20). Sed memento quia, quae has
conciliat amicitias, sponsa est. Quomodo ergo sponsum, et hunc sponsum alteri
1166B cedit, ne dicam cupit? Non est ita. Cupit quidem illum
matri filia bona, non tamen ut cedat illi, sed ut communicet. Sufficit unus
duabus, nisi quod jam non erant duae, sed una 1546 in ipso.
Ipse est enim pax nostra, qui facit utramque unam, ut sit una sponsa, et sponsus
unus Jesus Christus Dominus noster, qui est super omnia Deus benedictus in
saecula. Amen. SERMO
LXXX. De imagine sive Verbo Dei, et anima quae
ad imaginem est, subtilis disputatio: et de errore Gilleberti Pictavensis
episcopi.1. Quidam vestrum, ut comperi, minus aequo
animo ferunt, quod ecce jam per aliquot dies, dum stupori et admirationi
sacramentorum inhaerere delectat, 1166C sermo quem ministramus,
aut nullo fuerit, aut exiguo admodum moralium sale conditus. Id quidem praeter
solitum. Sed num quae dicta sunt, revisere licet? Non procedo, nisi prius
revolvam omnia. Eia, dicite, si recordamini, a quonam Scripturae loco coeperit
defraudatio haec, ut rursum inde adoriar. Meum est resarcire damna, imo Domini,
de quo totum praesumimus. Quo itaque repetendum principio? An inde: In lectulo meo quaesivi per noctes quem diligit anima mea?
(Cant. III, 1.) Ni fallor, inde. Abhinc tantum et deincps cura una
fuit mihi, harum allegoriarum densa discussa caligine, ponere in lucem Christi
et Ecclesiae secretas delicias. Igitur redeamus ad indaganda moralia. Nec enim
mihi poterit esse pigrum, quod vobis commodum fuerit. 1166D Atque
hoc ita congrue fiet, si quae dicta sunt in Christo et in Ecclesia, Verbo
animaeque eadem nihilominus assignemus. 2. Sed dicit mihi
aliquis: Quid tu duo ista conjungis? quid enim animae et Verbo? Multum per omnem
modum. Primo quidem, quod naturarum tanta cognatio est, ut hoc imago, illa ad
imaginem sit. Deinde, quod cognationem similitudo testetur. Nempe non ad
imaginem tantum, sed ad similitudinem facta est. In quo similis sit quaeris?
Audi de imagine prius. Verbum est veritas, est sapientia, est justitia: et haec
imago. Cujus? Justitiae, sapientiae et veritatis. Est enim imago haec justitia
de justitia, 1167A sapientia de sapientia, veritas de veritate,
quasi de lumine lumen, de Deo Deus. Harum rerum nihil est anima, quoniam non est
imago. Est tamen earumdem capax, appetensque et inde fortassis ad imaginem.
Celsa creatura, in capacitate quidem majestatis, in appetentia autem
rectitudinis insigne praeferens. Legimus quia Deus hominem rectum fecit
(Eccle. VII, 30), quod et magnum capacitas, ut dictum est, probat.
Oportet namque id quod ad imaginem est, cum imagine convenire, et non in vacuum
participare nomen imaginis, quemadmodum nec imago ipsa solo vel vacuo nomine
vocitatur imago. Habes vero de eo qui imago est, quia cum in
forma Dei esset, non rapinam arbitratus est esse se aequalem Deo
(Philipp. II, 6). Ubi tibi utique ejus 1167B et in
forma Dei innuitur rectitudo, et in aequalitate majestas: ut dum rectitudini
rectitudo, et magnitudo magnitudini comparatur, consonanter sibi altrinsecus
respondere appareat quod ad imaginem est, et imaginem; sicut imago quoque
nihilominus in utroque respondet illi cujus imago est. Nempe ipse est, de quo
sanctum David audistis in psalmis canentem, nunc quidem: Magnus Dominus noster, et magna virtus ejus (Psal.
CXLVI, 5); nunc vero: Rectus Dominus Deus noster, et
non est iniquitas in eo (Psal. XCI, 16). Ab isto recto et
magno Deo habet imago ejus, ut et ipsa recta, et magna sit: habet anima, quae ad
imaginem est. 3. Sed dico: Nihilne ergo amplius habet imago
1167C ab anima quae ad imaginem est, quia et huic magnum
rectumque assignamus? Et plurimum. Haec ad mensuram accepit, illa ad
aequalitatem. An non plus hoc? Adverte et aliud. Huic utrumque aut creatio, aut
dignatio contulit; illi generatio. Atque id magnificentius esse non dubium est.
Sed ne hoc quidem eminentius esse quis abnuat, quod cum a Deo huic, illi et de
Deo utrumque sit, id est de Dei substantia. Est enim consubstantialis Deo imago
sua, et omne quod eidem 1547 suae imagini impertiri videtur,
ambobus est substantiale, non accidentale. Adhuc unum attende, in quo imago non
parum eminet. Magnum et rectum (ista duo natura a sese discrepare quis nesciat?)
in imagine unum sunt. Neque hoc solum: unum sunt et cum imagine. 1167D Imagini enim non modo id rectum est esse, quod magnum esse, sed
etiam id magnum rectumque esse, quod esse. Animae non ita. Et magnitudo ejus, et
rectitudo ipsius diversae ab ea, diversae ab invicem sunt. Si enim, ut supra
docui, eo anima magna est, quo capax aeternorum; eo recta, quo appetens
supernorum: quae non quaerit nec sapit quae sursum sunt, sed quae super terram,
non plane est recta, sed curva, cum tamen pro hujusmodi magna esse non desinat,
manens utique etiam sic aeternitatis capax. Neque enim illius aliquando non
capax erit, etiamsi nunquam capiens fuerit, ut sit quomodo scriptum est: Verumtamen in imagine pertransit homo (Psal. XXXVIII,
7); ex parte tamen, ut eminentia Verbi appareat de ipsa integritate. Quo
enim 1168A a magno rectove Verbum cadat, quod sic ea utique
habet, ut sit quae habet? Vel ideo ex parte, ne si toto privaretur, non
superesset spes salutis. Nam si desinat magna esse, et capax. Quippe de
capacitate, ut dixi, aestimatur animae magnitudo. Quid vero sperare posset,
cujus capax non foret. 4. Itaque per magnitudinem, quam
retentat etiam perdita rectitudine, in imagine pertransit homo, uno quasi
claudicans pede, et factus filius alienus. De talibus enim reor dictum: Filii alieni mentiti sunt mihi, filii alieni inveterati sunt, et
claudicaverunt a semitis suis (Psal. XVII, 48). Pulchre
appellati sunt filii alieni: nam filii, propter retentam magnitudinem; alieni, propter amissam rectitudinem. Nec dixisset, claudicaverunt, sed: Corruerunt, aut 1168B
quidpiam simile, si ex toto homines [alias hominis] imaginem exuissent. Nunc vero secundum
magnitudinem quidem in imagine pertransit homo; quantum vero ad rectitudinem,
veluti claudicans, conturbatur et deturbatur ab imagine, Scriptura ita dicente:
Verumtamen in imagine pertransit homo; sed et frustra
conturbatur. Frustra omnino: nam sequitur: Thesaurizat,
et ignorat cui congregabit ea (Psal. XXXVIII, 7). Cur ignorat,
nisi quia inclinans se ad haec infima et terrena, thesaurizat sibi terram?
Prorsus ignorat de his quae terrae committit, cui congregabit ea, tineaene
demolienti, an furi effodienti; hosti diripienti, an igni devoranti. Et inde
misero homini incurvanti se, et incubanti his quae in terra sunt, flebilis vox
illa de psalmo: Miser 1168C factus sum, et
curvatus sum usque in finem; tota die contristatus ingrediebar (Psal.
XXXVII, 7). In semetipso siquidem experitur veritatem illius sententiae
Sapientis: Deus rectum hominem fecit, ipse autem se implicuit
doloribus multis (Eccle. VII, 30). Et continuo vox ludibrii ad
eum: Incurvare ut transeamus (Isa. LI,
23). 5. Sed unde venimus huc? Nempe inde, cum docere
vellemus, rectum magnumque (quo gemino bono definieramus imaginem) nec in anima
esse unum, nec cum anima, quemadmodum in Verbo et cum Verbo ea unum esse fideli
aeque assertione docuimus. Et de rectitudine quidem ex his quae dicta sunt,
liquet quod diversa et ab anima sit, et ab 1168D animae
magnitudine: quandoquidem ea etiam non existente, et anima manet, et magna.
Verum magnitudinis animaeque diversitas unde docebitur? Non enim inde potest,
unde rectitudinis animaeque monstrata est, cum non sicut rectitudine, ita et
magnitudine sua privari anima possit. Non est tamen sua magnitudo anima. Nam
etsi anima non invenitur absque magnitudine sua, ipsa tamen et extra animam
reperitur. Quaeris ubi? In angelis. Inde quippe magni sunt angeli, unde animae
magnitudo comprobatur, ex captu videlicet aeternitatis. Quod si eo constitit
animam discrepare a rectitudine sua, quod ea carere possit: quidni aeque liqueat
esse diversam et a sua magnitudine, quam sibi propriam vindicare non possit? Cum
itaque nec illa in omni, 1169A nec ista in sola sit anima, 1548 patet utramque indifferenter differre ab ea. Item, Nulla
forma est id cujus est forma. Est autem magnitudo forma animae. Nec enim ideo
non forma, quia inseparabilis est illi. Hoc siquidem sunt substantiales
differentiae omnes, hoc non modo proprie propria, sed et propria quaedam, hoc
etiam aliae innumerabiles formae. Non igitur sua magnitudo anima, non magis quam
sua nigredo corvus, quam suus candor nix, quam sua risibilitas seu rationalitas
homo: cum tamen nec corvum sine nigredine, nec sine candore nivem, nec hominem,
qui non et risibilis sit et rationalis, unquam reperias. Ita et anima, et animae
magnitudo, etsi inseparabiles, diversae tamen ab invicem sunt. Quomodo non
diversae, cum haec in subjecto, illa 1169B subjectum et
substantia sit? Sola summa et increata natura, quae est Trinitas Deus, hanc sibi
vindicat meram singularemque suae essentiae simplicitatem, ut non aliud et
aliud, non alibi quoque et alibi, sed ne modo quidem et modo inveniatur in ea.
Nempe in semet manens, quod habet est, et quod est, semper et uno modo est. In
ea et multa in unum, et diversa in idem rediguntur, ut nec de numerositate rerum
sumat pluralitatem, nec alterationem de varietate sentiat. Loca omnia continet,
et quaeque suis ordinat locis nusquam contenta locorum. Tempora sub ea
transeunt, non ei. Futura non exspectat, praeterita non recogitat, praesentia
non experitur. 6. Recedant a nobis, charissimi, recedant
novelli, non dialectici, sed haeretici, qui magnitudinem, 1169C qua magnus est Deus, et item, bonitatem, qua bonus, sed et
sapientiam, qua sapiens et justitiam, qua justus, postremo divinitatem, qua Deus
est, Deum non esse impiissime disputant. Divinitate, inquiunt, Deus est, sed
divinitas non est Deus. Forsitan non dignatur Deus esse, quae tanta est ut
faciat Deum. Sed si Deus non est, quid est? Aut enim Deus est, aut aliquid quod
non est Deus, aut nihil. Equidem non das Deum esse, sed ne nihilum quidem, ut
opinor, dabis, quam usque adeo necessariam Deo esse fateris, ut non modo absque
ea Deus esse non possit, sed ea sit. Quod si aliquid est quod non est Deus: aut
minor erit Deo, aut major, aut par. At quomodo minor, qua Deus est? Restat ut
aut majorem fatearis, 1169D aut parem. Sed si major, ipsa est
summum bonum, non Deus; si par, duo sunt summa bona, non unum: quod utrumque
catholicus refugit sensus. Jam de magnitudine, bonitate, justitia, sapientiaque,
idem per omnia, quod de divinitate, sentimus: unum in Deo sunt, et cum Deo. Nec
enim aliunde bonus quam unde magnus, nec aliunde justus aut sapiens quam unde
magnus et bonus, nec aliunde denique simul haec omnia est quam unde Deus, et hoc
quoque nonnisi se ipso. 7. Sed dicit haereticus: Quid? Deum
divinitate 1170A esse negas? Non, sed eamdem divinitatem, qua est, Deum
nihilominus assero, ne Deo excellentius aliquid esse assentiar. Nam et
magnitudine dico magnum, sed quae ipse est, ne majus aliquid Deo ponam; et
bonitate fateor bonum, sed non alia quam ipse est, ne melius ipso aliquid mihi
videar invenisse; et de caeteris in hunc modum. Securus et libens pergo
inoffenso, ut aiunt, pede in ejus sententiam qui dicebat: «Deus nonnisi ea
magnitudine magnus est quae est quod ipse. Alioquin illa erit major magnitudo
quam Deus.» Augustinus hic est, validissimus malleus haereticorum. Si quid itaque de Deo proprie dici possit, rectius
congruentiusque dicetur: Deus est magnitudo, bonitas, justitia, sapientia, quam:
Deus est magnus, bonus, justus aut 1170B sapiens. 8. Unde non immerito nuper in concilio quod papa Eugenius Remis
celebravit, tam ipsi quam caeteris episcopis perversa visa est et omnino
suspecta expositio illa in libro Gilleberti episcopi Pictavensis quo super verba
Boetii de Trinitate, sanissima quidem atque catholica, commentabatur hoc modo:
1549 «Pater est veritas, id est verus; Filius est veritas, id
est verus; Spiritus sanctus est veritas, id est verus. Et hi tres simul non tres
veritates, sed una veritas, id est unus verus.» O obscuram perversamque
explanationem! Quam verius saniusque per contrarium ita dixisset: Pater est
verus, id est veritas; Filius est verus, id est veritas; Spiritus sanctus est
verus, id est veritas. Et hi tres 1170C unus verus, id est una
veritas. Quod quidem fecisset, si sanctum dignaretur Fulgentium imitari, qui
ait: «Una quippe veritas unius Dei, imo una veritas unus Deus non patitur
servitium atque culturam creatoris creaturaeque conjungi.» Bonus corrector, qui veracissime de veritate
loqueretur, qui pie catholiceque sentiret de vera et mera divinae simplicitate
substantiae, in qua nihil esse possit, quod ipsa non sit, et ipsa Deus. Quanquam
manifestius in nonnullis locis aliis a rectitudine fidei liber ille praefati
episcopi visus est discrepare; quorum, verbi causa, adhuc unum pono. Nam dicente
auctore, «Cum dicitur, Deus, Deus, Deus, pertinet ad substantiam:» noster
commentator intulit, «Non 1170D quae est, sed qua est.» Quod
absit, ut assentiat catholica Ecclesia, esse videlicet substantiam, vel aliquam
omnino rem qua Deus sit, et quae non sit Deus! 9. Sed haec
minime jam contra ipsum loquimur; quippe qui in eodem conventu sententiae
episcoporum humiliter acquiescens, tam haec quam caetera digna reprehensione
inventa proprio ore damnavit; sed propter eos qui adhuc librum illum, contra
apostolicum utique promulgatum ibidem interdictum, transcribere et lectitare
feruntur, contentiosius persistentes 1171A sequi episcopum, in
quo ipse non stetit, et erroris quam correctionis magistrum habere malentes. Non
solum autem sed et propter vos, occasione accepta de differentia imaginis et
animae, quae ad imaginem facta est, operae pretium credidi excursum hunc facere:
ut si qui forte ex aquis furtivis, quae dulciores videntur (Prov. IX,
17), aliquando aliquid biberint, sumpto antidoto, evomant illud, et
purgato mentis stomacho, ad id quod secundum promissionem nostram dicendum de
similitudine superest accedentes, puriora jam in gaudio non de nostris hauriant,
sed de fontibus Salvatoris, sponsi Ecclesiae Jesu Christi Domini nostri, qui est
super omnia Deus benedictus in saecula. Amen. SERMO LXXXI. De convenientia et
similitudine animae cum Verbo secundum identitatem essentiae, et vitae
immortalitatem, et arbitrii libertatem.1171B 1. Quaesitum est ante de affinitate animae ad Verbum, atque id quidem
necessarie. Quae enim conventio tantae majestati et tantae paupertati, ut more
et amore sponsorum, veluti ex aequo, sese complecti referantur sublimitas illa,
et illa humilitas? Nam si vere id dicimus, valde laeta fiducia est; si falso,
valde punienda audacia. Propterea ergo de convenientia horum quaerendum fuit:
quae quidem jam multa inventa est, sed non omnis. Quis enim, vel nimis hebes,
non videat quam se e vicino respiciant imago et quod ad imaginem est? Quorum
utique unum uni, 1171C et alterum alteri sermo, si recolitis,
assignavit hesternus. Nec de imagine tantum, sed etiam de similitudine
demonstrata ibidem propinquitas est, nisi quod ipsa similitudo in quo vel in
quibus potissimum constet necdum a nobis est declaratum. Age, jam intendamus
declarationi huic, ut quo anima plenius suam agnoscet originem, eo amplius
erubescat vitam habere degenerem; imo vero quod peccato vitiatum deprehenderit
in natura, studeat reformare industria; ut digne suo genere, Dei quidem munere,
sese regens, ad amplexus Verbi fidenter accedat. 2. Advertat
igitur ex hac divinae ingenuitate similitudinis inesse sibi illam suae
substantiae naturalem 1171D simplicitatem, qua hoc est illi esse
quod vivere, etsi 1550 non quod bene, quodve beate vivere, ut
sit similitudo, non aequalitas. Gradus propinquus, gradus tamen. Neque enim
unius excellentiae parisve fastigii sunt, hoc habere esse quod vivere, et item
habere hoc esse quod beate vivere. Ergo si Verbi est illud propter sublimitatem,
hoc animae propter similitudinem, salva quidem eminentia Verbi, palam est
affinitas naturarum, palam animae praerogativa. Et ut quod dicitur planius fiat,
soli Deo id est esse, quod beatum esse: atque hoc primum et purissimum simplex.
Secundum autem simile est huic, id videlicet habere esse quod vivere; atque hoc
animae 1172A est. Ex hoc, etsi inferiori gradu, ascendi potest,
non modo ad bene, sed etiam ad beate vivendum: non quia vel tunc sit hoc esse,
quod beatum esse illi qui eo pervenerit; quatenus ita glorietur pro
similitudine, ut tamen pro disparitate habeat semper, unde omnia ossa ejus
dicant: Domine, quis similis tibi? (Psal. XXXIV,
10). Bonus tamen animae gradus, ex quo, et solo, ad beatam ascenditur
vitam. 3. Sunt namque viventia, et horum genera duo, quae
sentiunt, et quae non sentiunt. Porro insensibilibus sensibilia praeferuntur,
atque utrisque vita, qua vivitur et sentitur. Non stabunt pariter in gradu uno
vita et vivens; multo minus vita, et quae sunt sine vita. Vita anima est vivens
quidem, sed non aliunde quam se ipsa; ac per hoc non tam vivens, 1172B quam vita, ut proprie de ea loquamur. Inde est quod infusa
corpori vivificat illud, ut sit corpus de vitae praesentia, non vita, sed
vivens. Unde liquet, ne vivo quidem corpori id vivere esse, quod esse, cum esse
et minime vivere possit. Multo minus quae vitae expertia sunt, ad hunc gradum
assurgent. Sed nec omne quod vita dicitur, vel est, continuo valebit pertingere
huc. Est pecorum, est et arborum vita, sensu altera vigens, altera carens. At
neutri tamen idem esse quod vivere est: cum, ut quidem multorum opinio est, ante in
elementis, quam vel illa in membris, vel ista in ramis exstiterint, At secundum
hoc cum desinunt vivificare, simul vivere cessant, sed non et esse. Solvuntur
pariter et dissolvuntur, tanquam non alligatae tantum, sed 1172C et colligatae. Neque enim unum simplex est quaeque harum; sed ex
pluribus constans. Et propterea non redigitur in nihilum, sed dissilit in
partes, ut et ad suum quodque recurrat principium; verbi causa, aer ad aerem,
ignis ad ignem, et reliqua in hunc modum. Nequaquam igitur tali vitae idem esse
et vivere est, quae est et quando non vivit. 4. Porro nihil
horum, quibus non hoc esse quod vivere sit, ad bene beateque vivendum quandoque
proficiet vel emerget: quippe quod neque ad hunc inferiorem gradum potuit
pervenire. Sola, quae in ipso stare cognoscitur anima hominis, in eo dignitatis
creata est, vita a vita, simplex a simplici, immortalis ab immortali, ut non sit
longe a summo 1172D gradu, ubi scilicet id esse quod
beate vivere est, in quo solus stat beatus, et solus potens, Rex regum, et
Dominus dominantium. Accepit [alias, accipit] itaque in sui
conditione anima, etsi non esse, posse tamen esse beata; summo proinde gradui,
quantum licet, appropians, non pertingens tamen. Neque enim vel ipsi, ut supra
diximus, hoc erit aliquando esse quod beatam esse, nec quando beata erit.
Fatemur similitudinem, aequalitatem renuimus. Verbi causa, vita Deus, vita et
anima est; similis quidem, sed dispar. Porro similis, quod vita, quod se ipsa
vivens, quod non tantum vivens, sed et vivificans, sicut et ille haec omnia est.
Dispar vero, quantum 1173A a creante creata. Dispar, quod, ut
nisi creata ab illo non esset, sic nisi ab ipso vivificata non viveret. Non
viveret dico, sed spirituali vita, non naturali. Nam naturali quidem, etiam quae
non spiritualiter vivit, immortaliter vivat necesse est. At qualis vita, in qua
satius foret non nasci, quam non ab ea mori! Mors potius est: et ideo gravior,
quia peccati, non naturae Denique mors peccatorum pessima (Psal. XXXIII,
22). Ita ergo quae secundum carnem vivit anima, 1551
vivens mortua est; quippe cui bonum erat omnino non vivere, quam sic vivere. A
qua nimirum vitali quadam morte minime unquam resurget, nisi per verbum vitae,
imo per Verbum vitam, viventem utique et vivificantem. 5. Alias
autem immortalis est anima, et in hoc 1173B nihilominus Verbo
similis quidem, sed non aequalis. Nam in tantum superexcellit immortalitas
Deitatis, ut Apostolus dicat de Deo: Qui solus habet
immortalitatem (I Tim. VI, 16). Quod ego reor pro eo dictum,
quod solus sit natura incommutabilis Deus, qui ait: Ego
Dominus, et non mutor (Malach. III, 6). Vera namque et integra
immortalitas tam non recipit mutationem, quam nec finem, quod omnis mutatio
quaedam mortis imitatio sit. Omne etenim quod mutatur, dum de uno ad aliud
transit esse, quodam modo necesse est moriatur quod est, ut esse incipiat quod
non est. Quod si tot mortes quot mutationes, ubi immortalitas? Et huic vanitati
subjecta est ipsa creatura non volens, sed propter eum 1173C qui
subjecit eam in spe (Rom. VIII, 20). Attamen immortalis anima est;
quoniam cum ipsa sibi vita sit; sicut non est quo cadat a se, sic non est quo
cadat a vita. Verum cum constet suis affectibus mutari eam; agnoscat ita se Deo
in immortalitate similem, ut sciat sibi deesse non modicam immortalitatis
partem, soli cedens absolutam perfectamque immortalitatem, apud quem non est
transmutatio, nec vicissitudinis obumbratio. Non mediocris tamen animae dignitas
praesenti disputatione comperta est, quae gemina quadam vicinitate naturae Verbo
appropiare videtur, simplicitate essentiae, et perpetuitate vitae. 6. Sed enim adhuc unum occurrit, quod minime praeteribo: nec enim
minus insignem similemve minus Verbo animam facit, et forte etiam plus. Arbitrii
1173D libertas haec est, plane divinum quiddam praefulgens in
anima, tanquam gemma in auro. Ex hac nempe inest illi inter bonum quidem et
malum, nec non inter vitam et mortem, sed et nihilominus inter lucem et
tenebras, et cognitio judicii, et optio eligendi; et si qua sunt alia, quae
similiter circa animi habitum sese e regione respicere videantur. Nihilominus
inter ipsa censorius quidam arbiter (is animae oculus) dijudicat et discernit,
sicut arbiter in discernendo, ita in eligendo liber. Unde et liberum nominatur
arbitrium, quod liceat versari in his pro arbitrio voluntatis. Inde homo ad
promerendum potis. Omne etenim quod feceris bonum malumve, quod 1174A quidem non facere liberum fuit, merito ad meritum reputatur. Et,
ut merito laudatur, non is tantum qui potuit facere mala, et non fecit, sed et
qui potuit non facere bona, et fecit; ita malo non caret merito tam is qui
potuit non facere mala, et fecit, quam is qui potuit facere bona, et non fecit.
Ubi autem non est libertas, nec meritum. Propterea quae sunt carentia ratione
animalia, nihil merentur; quia sicut deliberatione, ita et libertate carent.
Sensu aguntur, feruntur impetu, rapiuntur appetitu. Neque enim judicium habent,
quo se dijudicent sive regant, sed ne instrumentum quidem judicii, id est
rationem. Inde est quod non judicantur, quia non judicant. Quanam quippe ratione
ab his exigatur ratio, quam non acceperunt? 1174B 7. Hanc vim a natura solus homo non patitur, et ideo solus inter
animantia liber. Et tamen interveniente peccato patitur quamdam vim et ipse, sed
a voluntate, non a natura, ut ne sic quidem ingenita libertate privetur. Quod
enim voluntarium, et liberum. Et quidem peccato factum est ut corpus quod
corrumpitur, aggravet animam; sed amore, non mole. Nam quod surgere anima per se
jam non potest quae per se cadere potuit, voluntas in causa est, quae corrupti
corporis vitiato ac vitioso amore languescens et jacens, amorem pariter
justitiae non admittit. Ita nescio quo pravo et miro modo ipsa sibi voluntas,
peccato quidem in deterius mutata, necessitatem facit: ut nec necessitas, cum
voluntaria sit, excusare valeat voluntatem; 1552 1174C nec voluntas cum sit illecta, excludere necessitatem. Est enim
necessitas haec quodammodo voluntaria. Est favorabilis vis quaedam, premendo
blandiens, et blandiendo premens: unde sese rea voluntas, ubi semel peccato
consenserit, nec excutere jam per se, nec excusare tamen ullatenus de ratione
queat. Inde querula illa vox veluti gementis sub onere necessitatis hujus: Domine, inquit, vim patior, responde pro
me. Sed rursus sciens quod non juste causaretur adversus Dominum, cum
voluntas sua ipsius potius in causa foret, attende quid secutus intulerit: Quid dicam, aut quid respondebit mihi, cum ipse fecerim?
(Isa. XXXVIII, 14,
15.) Premebatur jugo, non alio tamen, quam voluntariae cujusdam
servitutis; 1174D et erat pro servitute quidem miserabilis, sed
pro voluntate inexcusabilis. Voluntas enim est, quae se, cum esset libera,
servam fecit peccati, peccato assentiendo: voluntas nihilominus est, quae se sub
peccato tenet, voluntarie serviendo. 8. Vide quid dicas, ait
aliquis mihi. Tune voluntarium dicis, quod jam necessarium constat esse? Verum
quidem est, quod voluntas se ipsam addixerit: sed non ipsa se retinet; magis
retinetur et nolens. Bene hoc saltem das, quia retinetur. Sed vigilanter retine
voluntatem esse, quam retineri fateris. Itaque voluntatem nolentem dicis? Non
utique voluntas retinetur non volens. Voluntas enim volenti
1175A est, non nolentis. Quod si volens retinetur, ipsa se
retinet. Quid ergo dicet, aut quid respondebit ei, cum ipsa fecerit? Quid fecit?
Servam se fecit: unde dicitur: Qui facit peccatum servus est
peccati (Joan. VIII, 34). Propterea, cum peccavit (peccavit
autem cum peccato obedire decrevit), servam se fecit. Sed fit libera, si non
adhuc facit. Facit autem, in eadem servitute se retinens. Neque enim non volens
voluntas tenetur: voluntas enim est. Ergo quia volens, servam se ipsam non modo
fecit, sed et facit. Merito proinde quod saepe memorandum est, quid respondebit
illi, cum ipsa fecerit, ipsa et faciat. 9. Sed non me, inquis,
decredere facies necessitatem quam patior, quam in memetipso experior, contra
quam et assidue luctor. Ubinam, quaeso, 1175B hanc necessitatem
sentis? Nonne in voluntate? Non ergo parum firmiter vis, quod et necessario vis.
Multum vis quod nolle nequeas, nec multum obluctans. Porro ubi voluntas, et
libertas. Quod tamen dico de naturali, non de spirituali, qua
libertate, ut dicit Apostolus, Christus nos
liberavit (Galat. IV, 31). Nam de illa idem ipse dicit: Ubi spiritus Domini, ibi libertas (II Cor. III,
17). Ita anima miro quodam et malo modo sub hac voluntaria quadam ac male
libera necessitate, et ancilla tenetur, et libera: ancilla, propter
necessitatem; libera, propter voluntatem: et quod magis mirum, magisque miserum
est, eo rea quo libera, eoque ancilla quo rea, ac per hoc eo ancilla quo libera.
Miser ego homo, quis me liberabit a calumnia hujus pudendae servitutis? 1175C Miser, sed liber. Liber, quia homo; miser, quia servus. Liber,
quia similis Deo; miser, quia contrarius Deo. O custos
hominum, quare posuisti me contrarium tibi? Posuisti enim, cum non
prohibuisti. Alioquin ipse me posui, et factus sum mihimetipsi
gravis (Job VII, 20). Justissime quidem, ut hostis tuus hostis
sit et meus; et qui tibi repugnat, repugnet et mihi. Ego vero qui tibi, ego qui
mihimet contrarius factus sum, atque in membris meis invenio quod contradicat,
et menti meae, et legi tuae; quis me liberabit de manibus meis? Non enim quod
volo, hoc ago, sed me, non alio prohibente, et quod odi, illud facio (Rom.
VII, 15), sed me, non alio compellente. Atque utinam prohibitio haec, et
haec 1175D compulsio, ita esset violenta, ut non esset
voluntaria; forsitan enim sic possem excusari: aut certe ita esset voluntaria,
ut non violenta; profecto enim sic possem corrigi. Nunc vero nusquam exitus
misero patet, quem et voluntas, ut dixi, inexcusabilem, et incorrigibilem
necessitas facit. 1553 Quis me eripiet de manu peccatoris, et
de manu contra legem agentis et iniqui? (Psal. LXX, 4.) 10. Quaerit quis, de quo querar? De me. Ego ille peccator, ille
exlex, ille iniquus. Peccator, quia peccavi; exlex, quia voluntate persisto
agere contra legem. Nam mea voluntas ipsa est lex in membris meis, legi divinae
recalcitrans. Et quoniam lex Domini lex mentis meae, sicut scriptum est: Lex Dei ejus in corde ipsius (Psal. XXXVI, 31);
per hoc et 1176A mihi ipsi mea ipsius voluntas contraria
invenitur, quae est iniquitas maxima. Cui enim non iniquus, qui mihi sum? Qui sibi nequam, ait, cui bonus?
(Eccli. XIV, 5) Fateor, non sum bonus, quia non est in me bonum.
Consolabor me tamen, quia et sanctorum vox ista est: Scio quia
non est in me bonum, inquit. Discernit tamen quod dicit: In se. In carne sua interpretans, propter contradictoriam
legem, quae in ea est. Nam habet legem et in mente, eaque melior. Annon lex Dei
bona? Quod si malus propter legem malam, quomodo non propter bonam bonus? An
mala sua est quae est in carne sua, et ideo de mala malus; et minime bonus de
bona? Non est ita. Lex Dei ejus in mente ipsius, atque ita in mente, ut sit et
mentis. Testis est ipse qui ait: 1176B Invenio
aliam legem in membris meis, repugnantem legi mentis meae. Nunquid suum
quod carnis suae est, et non suum quod mentis suae est? Ego dico et plus. Quidni
dicam, quod idem ipse magister dicit? Nam mente quidem
serviens legi Dei, carne autem legi peccati; quid magis
suum fateatur evidenter ostendit, cum malum quod in carne est, ita a se alienum
censet, ut dicat: Itaque jam non ego operor illud, sed quod
habitat in me peccatum. Et ideo fortassis signanter aliam dixerit legem
inventam in membris suis, quod alienam hanc, et quasi adventitiam reputaret.
Unde et adhuc ego aliquid audeo amplius, haud temere quidem: Paulum videlicet
non jam malum, propter malum quod in carne habet; 1176C magis
autem bonum, propter bonum quod in mente habet. Annon bonus, qui consentit legi
Dei, quoniam bona est? Nam, etsi se itidem fateatur servire legi peccati, carne
hoc facit, non mente. Cum autem mente quidem serviat legi Dei, carne autem legi
peccati; quidnam potissimum horum Paulo imputandum putes, tu videris. Nam mihi
fateor facile persuasum, quod mentis quam quod carnis est, pluris esse, non
solum mihi, sed et ipsi Paulo, ut jam dictum est, qui ait: Si
autem quod nolo, illud facio, jam non ego operor illud, sed quod habitat in me
peccatum (Rom. VII, 18, 23, 25, 20). 11. Sed
de libertate ista sufficiant. In libello, 1176D quem
de Gratia et Libero Arbitrio scripsi, diversa fortassis de imagine et
similitudine disputata leguntur; sed, ut arbitror, non adversa. Legistis illa,
ista audistis: quaenam magis probetis [alias probanda], vestro judicio
derelinquo; vel si quid melius utrisque sapitis, in hoc gaudeo et gaudebo. At
quoquo modo illa se habeant, tria quaedam impraesentiarum praecipua commendata
tenetis; simplicitatem, immortalitatem, libertatem. Et hoc vobis liquido
apparere jam arbitror, animam pro ingenita atque ingenua similitudine, quae in
his tam eximie claret, non parvam cum Verbo habere affinitatem, sponso Ecclesiae
Jesu Christo Domino nostro, qui est super omnia Deus benedictus in saecula.
Amen. SERMO LXXXII. Qualiter anima similis Deo manens, per peccatum tamen dissimilis
facta est in simplicitate, immortalitate et libertate.1177A 1. Quid vobis videtur? possumusne jam regredi ad
exponendi ordinem unde digressi sumus; quia patet propinquitas Verbi et animae,
pro qua utique demonstranda digressio ipsa facta est? Possemus, ut mihi videtur,
nisi parum quid dubietatis in his, quae dicta sunt, adhuc residere sentirem. Nil
furari volo. Non libenter 1554 praetereo quod vobis utile
putem. Et quomodo id audeam, de his praesertim quae vobis accipio? Scio hominem
aliquid aliquando inter loquendum ex his quae suggerebat Spiritus, etsi non
infideli, minus tamen fidenti 1177B animo retentantem et
reservantem sibi, ut haberet quod diceret denuo tractaturus; et ecce vox ad eum,
ut quidem ei visum est: «Donec istud tenebis, aliud non accipies.» Quid si retinuisset, non
providendo suae inopiae, sed fraternis profectibus invidendo? nonne merito et
hoc ipsum, quod videbatur habere, auferretur ab eo? Quod quidem longe a servo
vestro semper faciat Deus, sicut et semper fecit. Sic mihi jugiter abundare
dignetur fons ille indeficiens sapientiae salutaris, quomodo sine invidia vobis
communicavi, et refudi quidquid mihi infundere hactenus dignatus est ipse. Si
ego vos fraudo, a quo jam non verear ipse fraudari? Ne a Deo quidem. 1177C 2. Est itaque in his quae dicta sunt aliquid,
quod, ut vereor ego, offendiculum dare queat, si non complanetur. Et, ni fallor,
sunt de hic stantibus, quibus scrupulum movit quod dicere volo. Trina illa Verbi
similitudo, quam animae assignavimus, imo qua insignitam advertimus, recolitisne
quod etiam inseparabiliter inesse illi visa fuerit nobis? Id quidem videatur
aliquibus Scripturarum testimoniis obviare, ut verbi gratia, est illud in
psalmis: Homo, cum in honore esset, non intellexit; comparatus
est jumentis insipientibus, et similis factus est illis (Psal.
XLVIII, 13, 21); et item illud: Mutaverunt gloriam suam
in similitudinem vituli comedentis fenum (Psal. CV, 20), sed
et quod aperte dictum est in persona Dei: Existimasti inique,
quod 1177D ero tui similis (Psal. XLIX, 21): et
pleraque alia, quae similitudinem Dei in homine post peccatum deletam
concorditer asseverare videntur. Quid ergo dicemus ad haec? Tria illa in Deo
minime esse, et sic alia quaerenda, in quibus similitudinem assignemus? aut esse
quidem in Deo, sed non in anima, et ne sic quidem in his similitudinem inveniri?
aut esse et in anima, sed posse etiam non inesse, ac per hoc non inseparabilia
esse? Absit! Et in Deo, et in anima sunt, et semper insunt; nec est quod 1178A nos aliquid horum dixisse poeniteat, ita totum subnixum est
indubitata et absolutissima veritate. Sed quod Scriptura loquitur de
dissimilitudine facta, non quia similitudo ista deleta sit loquitur, sed quia
alia superducta. Non plane anima nativam se exuit formam, sed superinduit
peregrinam. Illa addita, non ista perdita est: et quae supervenit, obscurare
ingenitam potuit, sed non exterminare. Denique: Obscuratum est
insipiens cor illorum, ait Apostolus (Rom. I, 21); et
propheta: Quomodo obscuratum est aurum, mutatus est color
optimus? (Thren. IV, 1.) Obscuratum aurum plangit, sed aurum
tamen; mutatum colorem optimum, sed non fundamentum coloris evulsum. Manet in
fundamento prorsus inconcussa simplicitas, sed minime apparet duplicitate 1178B operta humanae dolositatis, simulationis, hypocrisis. 3. Quam incongrue simplicitati duplicitas admiscetur! quam indigne
tali fundamento talis structura committitur! Hujusmodi sibi versutiam serpens
induerat, cum se, ut deciperet, consiliarium exhibebat, simulabat amicum.
Hujusmodi quoque seducti ab eo paradisi incolae induerant sibi, cum pudendam jam
nuditatem tegere conarentur, et umbra frondosi ligni, et frondium succinctoriis,
et verbis excusatoriis (Gen. III). Quam late extunc et deinceps
omnem posteritatem haereditarium hypocrisis virus infecit! Quem dabis de filiis
Adam qui quod est, non dico velit, sed vel patiatur videri? Sed perseverat
nihilominus in omni anima cum 1178C originali duplicitate
generalis simplicitas, ut de collatione confusio augeatur: perseverat aeque
immortalitas, sed fusca et tetra, irruente tenebrosa corporeae mortis caligine.
Nam, etsi non privatur vita, vitae tamen beneficium suo corpori jam non sufficit
vindicare. 1555 Quid, quod ne suam quidem spiritualem
duntaxat vitam retinet sibi? Anima nempe quae peccaverit, ipsa morietur
(Ezech. XVIII, 4). Nonne morte ista duplici incursante, illa
qualiscunque immortalitas, quam retentat, tenebrosa satis redditur, et misella?
Adde quod appetentia terrenorum, quae quidem omnia ad interitum sunt, densat
tenebras, ita ut in anima sic vivente nilla parte aliqua nisi pallida facies et
imago quaedam 1178D mortis apparere cernatur. Cur non enim quae
immortalis est, similia sibi immortalia appetit et aeterna, ut quod est
appareat, et quod facta est vivat? Caeterum, contraria sapit et quaerit, et
mortalitas sese degeneri conversatione conformans, immortalitatis candorem
quodam mortiferae consuetudinis piceo colore denigrat. Quidni mortalium
appetitus immortalem mortali similem, immortali dissimilem faciet? Qui tangit picem, ait Sapiens, inquinabitur
ab ea (Eccli. XIII, 1). Fruendo mortalibus 1179A mortalitatem se induit, et vestem immortalitatis incidente
mortis similitudine decoloravit, non exuit. 4. Evam attende,
quomodo ejus anima immortalis, immortalitatis suae gloriae fucum mortalitatis
invexit, mortalia utique affectando. Utquid enim, cum immortalis esset, mortalia
non contempsit et transitoria, contenta sibi similibus, immortalibus et
aeternis? Vidit, inquit, lignum quod
esset pulchrum oculis, et aspectu delectabile, ac suave ad vescendum
(Gen. III, 6). Non est tua, o mulier, ista suavitas, ista
delectatio, istaque pulchritudo: et si tua pro parte luti, non tua solius, sed
communis cunctis animantibus terrae. Tua, quae vere tua est, aliunde, et alia
est: nam aeterna est de aeternitate. Quid tu 1179B animae tuae
aliam formam, imo deformitatem imprimis alienam? Enimvero quod delectat habere,
id etiam perdere timet: et timor color est. Is libertatem dum tingit, tegit, et
eam nihilominus sibimet reddit dissimilem. Quam dignius sua origine nihil
cuperet, ubi nihil metueret, ac per hoc a servili timore isto ingenitam sibi
defenderet libertatem, manentem in vigore et decore suo! Heu! non ita est!
mutatus est color optimus. Fugitas, et latitas: audis vocem Domini Dei, et
abscondis te. Cur hoc, nisi quia quem amabas times, et libertatis speciem forma
servilis exclusit? 5. Sed et voluntaria illa necessitas, et
contraria lex inflicta membris, de qua proximo sermone disserui, eidem incubat
libertati, et liberam natura 1179C creaturam per propriam ipsius
voluntatem, dum allicit, subjicit servituti, implens faciem ejus ignominia, ita
ut vel carne serviat legi peccati, et non volens. Quia ergo naturae ingenuitatem
morum probitate defensare neglexit; justo auctoris judicio factum est, non
quidem ut libertate propria nudaretur; sed tamen superindueretur, sicut diploide, confusione sua (Psal. CVIII,
29). Et bene sicut diploide, ubi veste veluti
duplicata, manente libertate propter voluntatem, servilis nihilominus
conversatio necessitatem probat. Hoc de simplicitate, hoc de immortalitate
animae advertere est: et nil tibi in ea, si bene consideres, apparebit, quod non
sit istiusmodi similitudinis pariter et dissimilitudinis diploide 1179D adopertum. Annon diplois, ubi non innata, sed affixa, et quadam
quasi acu peccati assuta est simplicitati fraus, immortalitati mors, necessitas
libertati? Neque enim essentiae simplicitati praescribit duplicitas cordis; non
naturae immortalitati mors, aut voluntaria peccati, aut necessaria corporis; non
arbitrii libertati necessitas voluntariae servitutis. Ita bonis naturae mala
adventitia, dum non succedunt, sed accedunt, turpant utique ea, non exterminant;
conturbant, non deturbant. Inde anima dissimilis Deo, inde dissimilis est et
sibi; inde comparata jumentis insipientibus, et similis facta est illis; inde
quod legitur commutasse gloriam suam in similitudinem vituli comedentis fenum;
inde homines, tanquam vulpes, duplicitatis et fraudis foveas habent, 1180A et quia pares vulpibus se fecerunt, partes vulpium erunt; inde
juxta Salomonem, unus exitus homini, et jumento
(Eccle. III, 19). Quidni 1556 similiter exeat,
qui similiter vixit? More bestiali incubuit terrenis, morte bestiali excedet
terris. Audi aliud. Quid mirum si similem sortimur exitum, qui et similem
habemus introitum? Unde enim hominibus, nisi de similitudine bestiali, ille tam
intemperans ardor in coitu, tam immoderatus dolor in partu? Ita homo in conceptu
et ortu, in vita et morte comparatus est jumentis insipientibus, et similis
factus est illis. 6. Quid, quod libera creatura sibi subditum
appetitum non regit ut domina, sed sequitur et obsequitur ut ancilla? Nonne et
in hoc se assimilat et annumerat 1180B caeteris animantibus, quae
natura non in libertatem vocavit, sed condidit in servitutem servire suo ventri,
appetitui obedire? Nonne tali merito confunditur perhiberi vel existimari
similis Deus? Ideoque ait: Existimasti inique, quod ero tui
similis; et infert: Arguam te, et statuam contra faciem
tuam (Psal. XLIX, 21). Non est sese videntis animae, Deum
existimare similem sibi, animae duntaxat, qualis mea est, peccatricis et
iniquae. Ejusmodi namque arguitur: Existimasti inique,
ait; et non dicit: Existimasti, anima; vel, existimasti, homo, quod ero tui similis. Sed, si statuatur iniquus ante faciem
suam, et contra vultum quemdam morbidum putidumque interioris hominis sui
sistatur, ut dissimulare aut declinare non queat impuritatem 1180C conscientiae suae, sed videat vel invitus sordes peccatorum
suorum, vitiorum inspiciat deformitatem; nequaquam jam poterit existimare Deum
fore similem sibi, sed quasi diffidens pro tanta dissimilitudine quam videbit,
puto exclamabit, et dicet: Domine, quis similis tibi?
(Psal. XXXIV, 10.) quod quidem dictum pro voluntaria illa et
novitia dissimilitudine. Nam manet prima similitudo: et ideo illa plus
displicet, quod ista manet. O quantum bonum ista, quantumque malum illa! Ex
mutua tamen collatione utraque res in genere suo plus eminet. 7. Cum ergo anima tantam in se una rerum distantiam cernit, quidni
clamet, inter spem et desperationem utique posita: Domine,
quis similis tui? Trahitur in desperationem pro tanto malo; sed revocatur
1180D in spem a tanto bono. Inde est ut quo sibi plus displicet
in malo quod in se videt, eo se ardentius ad bonum, quod aeque in se conspicit,
trahat, cupiatque fieri ad quod facta est, simplex et recta, et timens Deum, ac
recedens a malo. Quidni recedere possit, ad quod accedere potuit? quidni
accedere, a quo recedere potuit? Quod tamen utrumque dixerim de gratia
praesumendum, non de natura, sed ne de industria quidem. Nempe sapientia vincit
malitiam (Sap. VII, 30), non industria, vel natura. Nec deest
occasio praesumendi: ad Verbum est conversio ejus. Non est apud Verbum otiosa
animae generosa cognatio, de qua triduo jam tractamus, et cognationis testis
similitudo perseverans. Dignanter 1181A admittit in societatem
Spiritus similem in natura. Et certe de ratione naturae, similis similem
quaerit. Vox requirentis: Revertere, Sunamitis; revertere, ut
intueamur te (Cant. VI, 12). Intuebitur similem, qui
dissimilem non videbat; sed et se intuendum praestabit. Scimus quoniam, cum
apparuerit, similes ei erimus, quoniam videbimus eum sicuti est (I Joan.
III, 2). Puta ergo de difficultate magis, quam de impossibilitate venire
illam percunctationem: Domine, quis similis tibi? 8. Aut, si hoc magis probas, vox est admirantis. Admiranda prorsus et
stupenda illa similitudo, quam Dei visio comitatur, imo quae Dei visio est; ego
autem dico in charitate. Charitas illa visio, illa similitudo est. Quis non
stupeat charitatem Dei 1181B spreti et revocantis? Merito iniquus
arguitur ille, qui supra inductus est, Dei similitudinem usurpans sibi, cum
diligendo iniquitatem, neque possit se diligere, neque Deum: sic enim habes: Qui diligit iniquitatem, odit animam suam (Psal. X,
6). Facta igitur de medio iniquitate, quae eam quae ex parte est
dissimilitudinem facit, erit unio spiritus, erit mutua visio, mutuaque dilectio.
Siquidem veniente quod perfectum est, evacuabitur quod ex parte est; eritque ad
alterutrum casta et consummata 1557 dilectio, agnitio plena,
visio manifesta, conjunctio firma, societas individua, similitudo perfecta. Tunc
cognoscet anima, sicut cognita est (I Cor. XIII, 10, 12); tunc
amabit, sicut amata est; et gaudebit 1181C sponsus super sponsam,
cognoscens et cognitus, diligens et dilectus, Jesus Christus Dominus noster, qui
est super omnia Deus benedictus in saecula. Amen. SERMO LXXXIII. Qualiter anima,
quantumcunque vitiis corrupta, adhuc per amorem castum et sanctum potest redire
ad similitudinem sponsi, id est Christi.1. Quantum
quidem regularis hora permisit, quam nobis constituimus ad loquendum, triduum [alias, biduum] hoc in demonstranda Verbi animaeque
affinitate expensum est. Quae utilitas in omni labore isto? Nempe haec. Docuimus
omnem animam, licet oneratam peccatis, vitiis irretitam, captam illecebris,
exsilio captivam, corpore carceratam, luto 1181D haerentem,
infixam limo, affixam membris, confixam suris, distentam negotiis, contractam
timoribus, afflictam doloribus, erroribus vagam, sollicitudinibus anxiam,
suspicionibus inquietam, et postremo advenam in terra inimicorum, juxta
prophetae vocem, coinquinatam cum mortuis, deputatam cum his qui in inferno sunt
(Baruch. III, 11); licet, inquam, sic damnatam, et sic desperatam,
docuimus tamen hanc in sese posse advertere, non modo unde respirare in spem
veniae, in spem misericordiae queat; sed etiam unde audeat aspirare ad nuptias
Verbi, cum Deo inire foedus societatis non trepidet, suave amoris jugum cum Rege
ducere angelorum non vereatur. Quid enim non tute audeat apud eum, cujus se
insignem cernit imagine, illustrem similitudine 1182A novit?
quid, inquam, vereatur de majestate, cui de origine fiducia datur? Tantum est ut
curet naturae ingenuitatem vitae honestate servare, imo caeleste decus, quod
sibi originaliter inest, dignis quibusdam studeat morum affectuumque venustare
et decorare coloribus. 2. Utquid enim dormitet industria?
Grande profecto in nobis donum naturae ipsa est: quae si minus suas exsequatur
partes, nonne quod reliquum habet natura in nobis, totum turbabitur, totum quasi
quadam vetustatis operietur rubigine? Id quidem injuria auctori. Et utique ad
hoc auctor ipse Deus divinae insigne generositatis perpetuo voluit in anima
conservari, ut semper haec in sese ex Verbo habeat, quo admoneatur semper, aut
stare cum Verbo, 1182B aut redire, si mota fuerit. Non mota quasi
locis migrans, aut pedibus gradiens, sed mota (sicut substantiae utique
spirituali moveri est cum suis affectibus, imo defectibus) a se quodam modo in
pejus vadit, cum se sibi vitae et morum pravitate dissimilem facit, reddit
degenerem: quae tamen dissimilitudo non naturae abolitio, sed vitium est, bonum
ipsum naturae quantum sui comparatione attollens, tantum foedans conjunctione.
Jam vero animae reditus, conversio ejus ad Verbum, reformandae per ipsum,
conformandae ipsi. In quo? In charitate. Ait enim: Estote
imitatores Dei, sicut filii charissimi; et ambulate in dilectione, sicut et
Christus dilexit vos (Ephes. V, 1, 2). 1182C 3. Talis conformitas maritat animam Verbo, cum cui videlicet
similis est per naturam, similem nihilominus ipsi se exhibet per voluntatem,
diligens sicut dilecta est. Ergo, si perfecte diligit, nupsit. Quid hac
conformitate jucundius? quid optabilius charitate, qua fit ut humano magisterio
non contenta, per temet, o anima, fiducialiter accedas ad Verbum, Verbo
constanter inhaereas, Verbum familiariter percuncteris, consultesque de omni re,
quantum intellectu capax, tantum audax desiderio? Vere spiritualis, sanctique
connubii contractus est iste. Parum dixi, contractus: complexus est. Complexus
plane, ubi idem velle, et nolle idem, unum facit spiritum de duobus. Nec
verendum ne disparitas personarum claudicare in aliquo 1558
faciat convenientiam 1182D [alias,
conniventiam] voluntatum, quia amor reverentiam nescit. Ab amando quippe amor,
non ab honorando denominatur. Honoret sane qui horret, qui stupet, qui metuit,
qui miratur: vacant haec omnia penes amantem. Amor sibi abundat, amor ubi
venerit, caeteros in se omnes traducit et captivat affectus. Propterea quae
amat, amat, et aliud novit nihil. Ipse qui honori merito, merito stupori et
miraculo est: amari tamen plus amat. Sponsus et sponsa sunt. Quam quaeris aliam
inter sponsos necessitudinem vel connexionem, praeter amari, et amare? Hic nexus
vincit etiam quod natura arctius vinxit, vinculum parentum ad filios. Denique,
propter hoc, ait, relinquet homo patrem
suum et matrem suam, et adhaerebit sponsae (Matth. XIX, 5).
Vides iste 1183A affectus quam sit in sponsis, non caeteris
tantum affectibus, sed etiam se ipso potentior. 4. Adde quod
iste sponsus non modo amans, sed amor est. Nunquid honor? Contendat quis esse:
ego non legi. Legi autem quia Deus charitas est (I
Joan. IV, 16); et non quia honor est, vel dignitas, legi. Non quia
honorem non vult Deus, qui ait: Si ego pater, ubi est honor
meus? Verum id Pater. Sed, si sponsum exhibeat, puto quia mutabit vocem, et
dicet: Si ego sponsus, ubi est amor meus? Nam et ante ita locutus est: Si ego Dominus, ubi est timor meus? (Malach. I,
6.) Exigit ergo Deus timeri ut Dominus, honorari ut pater, et ut sponsus
amari. Quid in his praestat, quid eminet? Nempe amor. Absque hoc et timor poenam
habet, et honor non 1183B habet gratiam. Servilis est timor,
quandiu ab amore non manumittitur. Et qui de amore non venit honor, non honor,
sed adulatio est. Et quidem soli Deo honor et gloria: sed horum neutrum
acceptabit Deus, si melle amoris condita non fuerint. Is per se sufficit, is per
se placet, et propter se. Ipse meritum, ipse praemium est sibi. Amor praeter se
non requirit causam, non fructum. Fructus ejus, usus ejus. Amo, quia amo; amo,
ut amem. Magna res amor, si tamen ad suum recurrat principium, si suae origini
redditus, si refusus suo fonti semper ex eo sumat, unde jugiter fluat. Solus est
amor ex omnibus animae motibus, sensibus atque affectibus, in quo potest
creatura, etsi non ex aequo, respondere auctori, vel de simili mutuam rependere
vicem. Verbi gratia, 1183C si mihi irascatur Deus, num illi ego
similiter reirascar? Non utique, sed pavebo, sed contremiscam, sed veniam
deprecabor. Ita si me arguat, non redarguetur a me, sed ex me potius
justificabitur. Nec, si me judicabit, judicabo ego eum, sed adorabo: et salvans
me non quaerit a me ipse salvari, nec vicissim eget ab aliquo liberari, qui
liberat omnes. Si dominatur, me oportet servire; si imperat, me oportet parere,
et non vicissim a Domino vel servitium exigere, vel obsequium. Nunc jam videas
de amore quam aliter sit. Nam, cum amat Deus, non aliud vult quam amari: quippe
non ad aliud amat nisi ut ametur, sciens ipso amore beatos qui se
amaverint. 5. Magna res amor; sed sunt in eo gradus. Sponsa
1183D in summo stat. Amant enim et filii, sed de haereditate
cogitant: quam dum verentur quoquo modo amittere, ipsum a quo exspectatur
haereditas, plus reverentur, minus amant. Suspectus est mihi amor cui aliud quid
adipiscendi spes suffragari videtur. Infirmus est, qui forte spe subtracta, aut
exstinguitur, aut minuitur. Impurus est, qui et aliud cupit. Purus amor
mercenarius non est. Purus amor de spe vires non sumit, nec tamen diffidentiae
damna sentit. Sponsae hic est, quia hoc sponsa est quaecunque est. Sponsae res
et spes unus est amor. Hoc sponsa abundat, hoc contentus et sponsus. Nec is
aliud quaerit, nec illa aliud habet. Hinc ille sponsus, et sponsa illa est. Is
sponsis proprius est, quem alter nemo attingat, nec filius quidem. Denique ad
filios clamat: 1184A Ubi est honor meus?
et non. Ubi est amor meus, dicit; servans sponsae praerogativam. Sed et jubetur
homo honorare patrem suum et matrem suam (Deut. V, 16), et de amore
tacetur: non quia non amandi sint parentes a 1559 filiis, sed
quia multi filiorum honorare parentes magis quam amare affecti sunt. Esto quod
honor regis judicium diligat: sed sponsi amor, imo sponsus Amor solam amoris
vicem requirit et fidem. Liceat pro inde redamare dilectam. Quidni amet sponsa,
et sponsa Amoris? Quidni ametur Amor? 6. Merito cunctis
renuntians affectionibus aliis, soli et tota incumbit amori, quae ipsi
respondere amori habet in redhibendo amore. Nam et cum se totam effuderit in
amorem, quantum est hoc ad illius fontis perenne profluvium? Non plane pari 1184B ubertate fluunt amans et Amor, anima et Verbum, sponsa et
sponsus, Creator et creatura, non magis quam sitiens et fons. Quid ergo? peribit
propter hoc, et ex toto evacuabitur nupturae votum, desiderium suspirantis,
amantis ardor, praesumentis fiducia, quia non valet ex aequo currere cum
gigante, dulcedine cum melle contendere; lenitate cum agno, candore cum lilio,
claritate cum sole, charitate cum eo qui charitas est? Non. Nam, etsi minus
diligit creatura, quoniam minor est; tamen si ex tota se diligit, nihil deest
ubi totum est. Propterea, ut dixi, sic amore, nupsisse est: quoniam non potest
sic diligere, et parum dilecta esse, ut in consensu duorum integrum stet
perfectumque connubium. Nisi quis dubitet, animam a Verbo et prius amari, et
plus. 1184C Prorsus et praevenitur amando, et vincitur. Felix,
quae meruit praeveniri in tantae benedictione dulcedinis! Felix, cui tantae
suavitatis complexum experiri donatum est! Quod non est aliud, quam amor sanctus
et castus, amor suavis ei dulcis; amor tantae serenitatis, quantae et
sinceritatis; amor mutuus, intimus, validusque, qui non in carne una, sed uno
plane in spiritu duos jungat, duos faciat jam non duos, sed unum, Paulo ita
dicente: Qui adhaeret Deo, unus spiritus est (I
Cor. VI, 17). Et nunc potius eam super his audiamus, quam facile
magistram de omnibus fecit et magistra unctio, et frequens experientia. Nisi
forte id melius servamus in aliud sermonis principium, ne rem bonam coarctemus
1184D inter angustias hujus jam propemodum finiendi. Et si
probatis, facio finem etiam ante finem, ut famelici tempestive conveniamus cras
ad delicias sanctae animae, quibus beata meretur frui cum Verbo, et de Verbo,
sponso utique suo, Jesu Christo Domino nostro, qui est super omnia Deus
benedictus in saecula. Amen. SERMO LXXXIV. Quod anima quaerens Deum, praevente
est ab eo: et quid sit illa quaesitio, in qua jam ab eo praeventa
est.1. In lectulo meo per noctes
quaesivi quem diligit anima mea (Cant. III, 1). Magnum bonum
quaerere Deum. Ego hoc nulli in bonis animae secundum existimo. Primum in donis,
ultimum in profectibus est. 1185A Virtutum nulli
accedit, cedit nulli. Cui accedat, quam nulla praecedit? cui cedat, quae omnium
magis consummatio est? Quae enim virtus ascribi possit non quaerenti Deum, aut
quis terminus quaerenti [alias, quaerendi] Deum? Quaerite, inquit, faciem ejus semper
(Psal. CIV, 4). Existimo quia nec cum inventus fuerit, cessabitur a
quaerendo. Non pedum passibus, sed desideriis quaeritur Deus. Et utique non
extundit desiderium sanctum felix inventio, sed extendit. Nunquid consummatio
gaudii, desiderii consumptio est? Oleum magis est illi: nam ipsum flamma. Sic
est. Adimplebitur laetitia; sed desiderii non erit finis, ac per hoc nec
quaerendi. Tu vero cogita, si potes, quaeritandi hoc studium sine indigentia, et
desiderium sine anxietate. Alterum profecto 1185B praesentia,
alterum copia excludit. 2. Nunc jam videte cur ista
praemiserim. Nimirum, ut omnis inter vos anima quaerens Deum, ne magnum bonum in
magnum sibi detorqueat malum, noverit se praeventam in illo, et ante quaesitam
quam quaerentem. Sic enim de magnis bonis mala oriri non minima solent, cum
facti eximii de bonis Domini, utimur 1560 donis tanquam non
datis, non damus gloriam Deo. Ita profecto qui maximi videbantur pro accepta
gratia, pro non redhibita minimi reputantur apud Deum. Ego autem parco vobis.
Usus sum modestioribus vocibus, maximo, minimoque; sed quod sentio non expressi.
Discrimen involvi, ipse nudabo: optimum, pessimumque dixisse debueram. Nam vere
et absque dubio, eo quisque 1185C pessimus, quo optimus est, si
hoc ipsum quo est optimus, ascribat sibi. Nempe pessimum hoc. Quod si dicat
quis: Absit! agnosco, gratia Dei sum id quod sum; studeat autem captare
gloriolam pro gratia quam accepit; nonne fur est et latro? Audiat qui ejusmodi
est: Ex ore tuo te judico, serve nequam (Luc. XIX,
22). Quid nequius servo usurpante sibi gloriam domini sui? 3. In lectulo meo per noctes quaesivi quem diligit
anima mea. Quaerit anima Verbum, sed quae a Verbo prius quaesita sit.
Alioquin semel a facie Verbi egressa vel ejecta, non revertetur oculus ejus ut
videat bona, si non requiratur a Verbo. Quasi vero aliud anima nostra sit, quam
spiritus vadens et non rediens, 1185D si sibi fuerit derelicta.
Audi profugam et deviam, quid doleat, et quid petat. Erravi, ait, sicut ovis quae periit: quaere
servum tuum (Psal. CXVIII, 176). O homo, redire vis? Sed si in
voluntate res est, quid opem flagitas? quid aliunde mendicas, in quo abundas tu
tibi? Palam est, quia vult, et non potest: sed spiritus est vadens et non
rediens, etsi is sit longius agens, qui nec vult. Quanquam non omnino illam
animam expositam dixerim vel relictam, quae reverti cupit, et requiri petit.
Unde enim voluntas haec illi? Inde, ni fallor, quod a Verbo visitata jam sit et
quaesita. Nec otiosa quaesitio, quae operata est voluntatem, sine qua reditus
esse non poterat. Sed non sufficit semel quaeri: tantus est animae languor,
tantaque in reditu difficultas. Quid 1186A enim si vult? Jacet
voluntas, ubi facultas non suppetit. Nam: Velle adjacet
mihi, inquit, perficere autem bonum non invenio
(Rom. VII, 18). Quid ergo ille, quem de psalmo induximus, quaerit?
Non plane aliud, quam quaeri: quod non quaereret, nisi quaesitus fuisset; et
rursum non quaereret, si quaesitus satis fuisset. Quod et postulat: Quaere, inquiens, servum tuum; ut qui
dedit velle, det et perficere pro bona voluntate. 4. Mihi tamen
non videtur istius modi animae posse competere locus praesens, quae secundam
gratiam necdum percepit, volens quidem, sed non valens adire quem diligit anima
sua. Nam quomodo potest illi convenire quod ibi sequitur, surgere et circuire
civitatem, sed et per vicos et plateas quaerere dilectum 1186B (Cant. III, 2), quae eget ipsa quaeri? Faciat hoc
quae potest: tantum se meminerit quaesitam prius, sicut et prius dilectam; atque
inde esse, et quod quaerit, et quod diligit. Oremus et nos, charissimi, ut cito
anticipent nos misericordiae istae, quia pauperes facti sumus nimis: quod non de
omnibus vobis dico. Scio enim quamplurimos vestrum ambulantes in dilectione, qua
Christus dilexit nos, et in simplicitate cordis quaerentes illum. Sed sunt
aliqui, quod tristis dico, qui nullum nobis adhuc in se dedere indicium hujus
tam salutaris anticipationis, ac per hoc nec suae salutis: homines se ipsos
amantes, non Dominum; et quaerentes quae sua sunt, non quae Domini. 5. Quaesivi, ait illa, quem
diligit anima mea. 1186C Nempe huc te provocat anticipantis
benignitas illius, qui te et prior quaesivit, et prior dilexit. Minime prorsus
nisi prius quaesita quaereres, sicut nec diligeres nisi dilecta prius. Non in
una tantum benedictione, sed in duabus praeventa es, dilectione et quaesitione.
Dilectio causa quaesitionis; quaesitio fructus dilectionis est et certitudo.
Dilecta es, ne ad supplicium potius quaesitam suspiceris; quaesita es, ne
frustra dilectam conqueraris. Utraque tam amica comperta suavitas et ausum
dedit, et verecundiam depulit, et reditum persuasit, et movit affectum. Hinc
zelus, hinc ardor iste quaerendi quem diligit anima tua; quia profecto necnon
quaesita quaerere poteras, necnon quaerere quaesita nunc potes. 1186D 1561 6. Sed noli oblivisci
unde huc veneris. Et ut in me potius transfigurem quae dicuntur, id enim tutius,
tune es, o anima mea, quae relicto viro tuo priore, cum quo tibi bene fuerat,
primam fidem irritam fecisti, iens post amatores tuos? Et nunc quoad libuit
fornicata cum illis, forte et contempta ab illis, audes impudens et frontosa
velle reverti ad illum, quem superba contempsisti? Quid? digna latebris quaeris
lucem, et curris ad sponsum, dignior plagis, quam osculis? Mirum si non pro
sponso judicem offendas. Felix, qui ad haec animam suam respondentem audierit:
Non timeo, quia amo; quod non amata omnino non facerem. Itaque etiam amor. Nihil
dilectae timendum. Paveant quae non amant. Quidni assidue inimicitias
suspicentur? Ego vero 1187A amans, amari me dubitare non possum,
non plus quam amare. Nec possum vereri vultum, cujus sensi affectum. In quo? In
eo quod talem non modo quaesivit, sed et affecit, fecitque certam proinde de
quaesitu. Quidni respondeam in quaesitu, cui in affectu respondeo? Nunquid
irascetur quaesitus, qui etiam contemptus dissimulavit? Quinimo non repellet
requirentem, qui et contemnentem requirit. Benignus est spiritus Verbi, et
benigna nuntiat mihi, intimans et suadens de Verbi zelo desiderioque, quod
utique sibi non potest esse absconditum. Scrutatur alta Dei, conscius earum,
quas cogitat cogitationes pacis, et non afflictionis. Quidni animer ad
quaerendum, experta clementiam, et persuasa de pace? 7.
Fratres, hoc suaderi, a Verbo quaeri est; persuaderi, 1187B inveniri est. Sed non omnes capiunt hoc verbum. Quid faciemus
parvulis nostris, illos loquor, qui adhuc inter nos incipientes sunt, non tamen
insipientes, cum teneant initium sapientiae, subjecti invicem in timore Christi?
Unde illis, inquam, facimus fidem, quod haec ita se habeant penes sponsam, cum
ipsi talia agi secum necdum persenserint? Sed mitto eos ego ad talem, cui
decredere non debeant. Legant in libro, quod in corde altero quia non cernunt,
non credunt. Est scriptum in prophetis: Si dimiserit vir
uxorem suam, et illa recedens duxerit virum alium, nunquid revertetur ad eam
ultra? nunquid non polluta et contaminata erit mulier illa? Tu autem fornicata
es cum amatoribus multis: et tamen revertere ad me, dicit Dominus, et ego
suscipiam te 1187C (Jerem. III, 1). Verba
Domini sunt: non est fas suspendere fidem. Credant quod non experiuntur, ut
fructum quandoque experientiae fidei merito consequantur. Satis arbitror
declaratum, quid sit quaeri a Verbo, et quae haec sit necessitas non Verbo, sed
animae, nisi quod quae experta est, et plenius ista novit, et felicius. Restat
ut sequenti tractatu doceamus sitientes animas quaerere a quo quaesitae sunt,
vel potius id discamus ab illa, quae hoc loco inducitur quaerens ipsum, quem
diligit anima sua, sponsum animae Jesum Christum Dominum nostrum, qui est super
omnia Deus benedictus in saecula. Amen. SERMO LXXXV. De septem
necessitatibus, propter quas anima quaerit Verbum: quae tandem reformata accedit
ad ejus dulcedinem contemplandam atque perfruendam.1187D 1. In lectulo meo quaesivi quem
diligit anima mea (Cant. III, 1). Ad quid? Dictum est, et
iterare superfluum: propter quosdam tamen, qui non interfuerunt cum tractaretur,
dico aliquid breviter, et quod fortasse ne hos quidem qui interfuerunt, audire
pigebit. Nec enim totum dici tunc potuit. Quaerit anima Verbum, cui consentiat
ad correptionem, quo illuminetur ad cognitionem, cui innitatur ad virtutem, quo
reformetur ad sapientiam, cui conformetur ad decorem, cui maritetur ad
fecunditatem, quo fruatur ad jucunditatem. Proper has omnes causas quaerit anima
Verbum. Non ambigo 1188A esse quamplures et alias: sed hae
interim occurrunt. Poterit autem, si cui cordi fuerit, facile alias atque alias
advertere in semetipso. Siquidem 1562 multae sunt aversiones
nostrae, multae et infinitae animae necessitates, et anxietatum non est numerus.
At Verbum ditius pleniusque superabundat in bonis, utpote Sapientia vincens
malitiam, vincens in bonis mala. Et nunc harum, quas posui, accipite rationem.
Et primo, quod primum est, videte quemadmodum consentiat ad correptionem.
Legimus Verbum in Evangeliis loquens: Esto consentiens,
inquit, adversario tuo, dum es cum illo in via, ne forte
tradat te judici, et judex tortori (Matth. V, 25). Quid
consultius? Verbi consilium est, ni fallor, se adversarium protestantis, quod
adversetur carnalibus desideriis 1188B nostris dum dicit: Semper hi errant corde (Psal. XCIV, 10). Tu ergo
qui haec audis, si pavens coeperis velle fugere a ventura ira, credo sollicitus
eris, quomodo huic consentias adversario, qui tibi illam tam terribiliter
intentare videtur. At istud impossibile, nisi dissentias tecum, nisi tibimet
adverseris, nisi gravi et vigili lucta tu ipse contra te ipsum infatigabiliter
praelieris; postremo, nisi valefacias inveteratae consuetudini, innataeque
affectioni. Id quidem durum. Si tuis attentaveris viribus, tale erit, ac si in
uno digitorum tuorum torrentis impetum sistere, ant ipsum denuo coneris Jordanem
convertere retrorsum. Quid facies? Quaere verbum cui consentias, ipso faciente
ut consentias. Fuge ad illum qui adversatur, per quem talis fias cui jam non
1188C adversatur, ut blandiatur qui minabatur, et sit ad
immutandum efficacior infusa gratia, quam intensa ira. 2. Haec
prima, ut opinor, necessitas, ob quam anima incipit quaerere verbum. Sed si
ignoras quid ille velit cui jam voluntate consentis, nonne et de te dicetur quia
zelum Dei habes, sed non secundum scientiam? (Rom. X, 2). Et ne hoc
leve existimes, memineris scriptum, quia ignorans
ignorabitur (I Cor. XIV, 38). Scire vis quid consulam et in
hac necessitate? Quod in prima. Meo consilio nunc quoque ibis ad Verbum, et
docebit te vias suas, ne volendo quidem, sed ignorando bonum, dum curris,
contingat excurrere, et errare in invio, et non in via. Lux est enim verbum. Declaratio denique sermonum 1188D illuminat, et intellectum dat parvulis. Beatus es, si dicas
et tu: Lucerna pedibus meis verbum tuum, et lumen semitis
meis (Psal. CXVIII, 130, 105). Nec parum profecit anima tua,
cujus immutata voluntas, cujus illuminata ratio est, ut bonum et velit, et
noverit. In altero vitam, in altero visum recepit. Nam et malum volendo mortua
erat, et bonum ignorando caeca. 3. Jam vivit, jam videt, jam
stat in bono, sed ope et opere Verbi. Stat manu Verbi levata veluti super pedes
duos, devotionem et agnitionem. Stat, inquam, sed sibi putet dictum: Qui se existimat stare, videat ne cadat (I Cor. X
12). Putasne stare per se possit, quae surgere per se non potuit? Non
opinor. Quid 1189A enim? Verbo Domini coeli firmati sunt
(Psal. XXXII, 6), et terra stabit sine Verbo? Cur ergo si stare per
se poterat, orabat homo de terra: Confirma me, inquiens,
in verbis tuis? (Psal. CXVIII, 28). Denique
et probarat. Ejus ipsius illa vox fuit: Impulsus eversus sum
ut caderem, et Dominus suscepit me (Psal. CXVII, 13). Quaeris
quis ille impulsor? Non est unus. Impulsor diabolus est, impulsor mundus,
impulsor homo. Quis iste homo sit quaeris? Quisque sui. Noli mirari. Usque adeo
homo impulsor sibi est, et suimet praecipitator, ut non sit quod ab altero
impulsore formides, si ipse a te proprias contineas manus. Quis enim, inquit, vobis nocere poterit, si
boni aemulatores fueritis? (I Petr. III, 13). Manus tua,
consensus tuus. Si diabolo suggerente, vel 1189B saeculo suadente
quod non oportet, assensum tuum tenueris, et non dederis membra tua arma
iniquitati, nec permiseris regnare peccatum in tuo mortali corpore; bonum te
aemulatorem probasti, cui malitia omnino nil nocuit: vide ne magis profuerit.
Scriptum est enim: Bonum fac, et habebis laudem ex illa
(Rom. XIII, 3). Confusi sunt qui quaerebant animam tuam, tu vero
cantabis: Si mei non fuerint dominati, tunc immaculatus
ero (Psal. XVIII, 14). Boni plane aemulatoris insigne dedisti,
si consilio Sapientis misereris animae tuae (Eccli. XXX, 24), si
omni custodia servas cor tuum (Prov. IV, 23), si juxta Apostolum te
ipsum castum custodis (I Tim. V, 22). Alioquin, etsi universum
mundum 1563 lucreris, animae autem tuae detrimentum patiaris,
1189C non plane bonum te censemus aemulatorem, quoniam quidem nec
Salvator (Matth. XVI, 26). 4. Cum igitur tres sint
stanti imminentes; horum diabolus livore malitiae, mundus
vento vanitatis, homo semetipsum pondere suae corruptionis impellit. Impellit
diabolus, sed non evertit, si quidem tuum auxilium, tuum illi negaveris vel
assensum. Denique habes: Resistite diabolo, et fugiet a
vobis (Jac. IV, 7). Iste est qui stantes in paradiso impulit
invidus et evertit, sed consentientes, non resistentes. Iste est qui se ipsum de
coelo superbus nullo impellente praecipitavit: ut scias multo magis hominem suo
ipsius casui imminere, quem propriae substantiae pondus gravat. Est et mundus
impulsor, quia in maligno positus est. Impellit omnes, sed 1189D solos evertit amicos suos, id est consentaneos sibi. Nolo esse
amicus mundi, ne eadam. Nam qui vult esse hujus mundi amicus, inimicus Dei
constituitur (Jac. IV, 7), quo utique nullus gravior casus. Ex
quibus satis claret, quam sit homo praecipuus impulsor sui, qui suo sine alieno
impulsu cadere potest, alieno absque suo cadere non potest. Cuinam horum
praecipue resistendum? Nempe huic, qui eo molestior, quo interior, solus
dejicere sufficit, cum sine ipso alii possint facere nihil. Non sine causa
Sapiens expugnatori praetulit urbium, virum qui animo dominatur 1190A (Prov. XVI, 32). Multum hoc ad te: Opus virtute
habes, et non quacunque, sed qua induaris ex alto. Ipsa enim, si perfecta sit,
facile facit animum victorem sui, et sic invictum reddit ad omnia. Est quippe
vigor animi cedere nescius pro tuenda ratione. Aut, si magis probas, vigor animi
immobiliter stantis cum ratione vel pro ratione. Vel sic: Vigor animi, quod in
se est, omnia ad rationem cogens vel dirigens. 5. Quis
ascendet in montem Domini? Hujus ad verticem montis, id est ad virtutis
perfectionem, quisque contendere [alias, conscendere] adorietur, sciet
profecto quam sit ascensus arduus, et cassus conatus absque Verbi adjutorio. Felix anima,
quae angelis spectantibus praebuit gaudium pariter et 1190B miraculum sui, ut audiret de se loquentes: Quae est ista, quae ascendit de deserto, deliciis affluens, innixa
super dilectum suum? (Cant. VIII, 5). Alioquin frustra
nititur, si non innititur. Sane etiam contra se innitens invalescet, et facta se
ipsa validior coget pro ratione universa: iram, metum, cupiditatem, et gaudium,
veluti quemdam animi currum, bonus auriga reget; et in captivitatem rediget
omnem carnalem affectum, et carnis sensum ad nutum rationis in obsequium
virtutis. Quidni omnia possibilia sint innitenti super eum, qui omnia potest?
Quantae fiduciae vox: Omnia possum in eo qui me
confortat! (Philipp. IX, 13.) Nil omnipotentiam Verbi
clariorem reddit, quam quod omnipotentes facit omnes qui in se sperant. Denique
omnia possibilia sunt 1190C credenti (Marc. IX, 22).
Annon Omnipotens, cui omnia possibilia sunt? Ita animus, si non praesumat de se,
sed si confortetur a Verbo, poterit utique dominari sui, ut non dominetur ei
omnis injustitia. Ita, inquam, Verbo innixum, et indutum virtute ex alto, nulla
vis, nulla fraus, nulla jam illecebra poterit vel stantem dejicere, vel
subjicere dominantem. 6. Vis non timere impulsorem? Non veniat
tibi pes superbiae, et manus impellentis non movebit te. Ibi
ceciderunt qui operantur iniquitatem (Psal. XXXV, 13). Ibi
diabolus et angeli ejus corruerunt, qui licet non impulsi extrinsecus, expulsi
sunt tamen, nec potuerunt stare. Denique in veritate non stetit, qui non innixus
est Verbo, qui in sua virtute confisus 1190D est. Et ideo
fortassis sedere voluit, quia stare non valuit. Dicebat enim: Sedebo in monte testamenti (Isa. XIV, 13).
Caeterum, Deo aliter judicante, nec stetit, nec sedit, sed cecidit, dicente
Domino: Videbam Satanam sicut fulgur de coelo cadentem
(Luc. X, 18). Ergo qui stat, si non vult cadere, non fidat sibi,
sed nitatur Verbo. Verbum loquitur: Sine me nihil potestis
facere (Joan. XV, 5). Ita est: Nec surgere ad bonum, nec stare
in bono possumus sine 1564 Verbo. Tu ergo
qui stas, da gloriam Verbo, [alias, Deo], et dic: Statuit supra petram pedes meos, 1191A et direxit
gressus meos (Psal. XXXIX, 3). Cujus manu erigeris, ipsius
necesse est virtute tenearis. Haec pro eo quod dixi, opus nos habere Verbo, cui
innitamur ad virtutem. 7. Nunc jam videndum est de eo quod item
memoravi, per Verbum scilicet nihilominus nos reformari ad sapientiam. Verbum
virtus, Verbum sapientia est. Sumat ergo anima de virtute virtutem, ac de
sapientia sapientiam, et uni Verbo munus utrumque ascribat. Alioquin si aliunde
aut utramque, aut alterutram arroget sibi; neget etiam simul vel de fonte rivum,
vel de vite vinum, vel lumen oriri de lumine. Fidelis sermo: Si quis, inquit, indiget sapientia,
postulet a Deo, qui dat omnibus affluenter, et non improperat; et dabitur
ei (Jac. I, 5). Haec ille. 1191B
Ego vero haud secus de virtute senserim. Cognata virtus sapientiae est. Domum
Dei virtus est, deputanda in donis [alias, datis] optimis, descendens et
ipsa desursum a Patre Verbi. Et si quis existimet id per omnia eam quod
sapientiam esse, non inficior, sed in Verbo, non in anima. Quae enim in Verbo
pro ejus singulari divinae naturae simplicitate unum sunt, unum tamen effectum
in anima non habent, sed ad illius varias et diversas necessitates, veluti
diversa, sese participanda accommodant. Juxta quam rationem profecto aliud est
animo virtute agi, et aliud sapientia regi; aliud dominari in virtute, aliud in
suavitate deliciari. Licet namque et sapientia potens, et virtus suavis existat;
ut tamen proprias quibusque reddamus vocabulis significantias, vigor virtutem,
1191C sapientiam placiditas animi cum spirituali quadam suavitate
demonstrat. Hanc puto ab Apostolo designatam, ubi post multa hortamenta
pertinentia ad virtutem, adjecit quod sapientiae est: In
suavitate, in Spiritu sancto (II Cor. VI, 6). Igitur stare,
resistere, vim vi repellere, quae utique in partibus virtutis deputantur, honor
quidem, sed labor est. Non est enim id ipsum honorem tuum laboriose defendere,
et quiete possidere. Non est idem virtute agi, et virtute frui. Quidquid virtus
elaborat, sapientia fruitur; et quod sapientia ordinat, deliberat, moderatur;
virtus exsequitur. 8. Sapientiam scribe in
otio, ait Sapiens (Eccli. XXXVIII, 25). Ergo sapientiae otia
negotia sunt, et 1191D quo otiosior sapientia, eo exercitatior in
genere suo. E regione virtus exercitata clarior est, eoque probatior, quo
officiosior. Et si quis sapientiam virtutis amorem definierit, non mihi a vero
deviare videtur. Ubi autem amor est, labor non est, sed sapor. Et forte
sapientia a sapore denominatur, quod virtuti accedens, quoddam veluti
condimentum, sapidam reddat, quae per se insulsa quodam modo et aspera
sentiebatur. Nec duxerim reprehendendum, si quis sapientiam saporem boni
definiat. Hunc saporem perdidimus ab ipso pene exortu generis nostri. Ex quo
cordis palatum sensu carnis praevalente infecit virus serpentis antiqui, coepit
animae non sapere bonum, ac sapor noxius subintrare. Denique proni sunt sensus
hominis et cogitationes in malum ab adolescentia 1192A (Gen. VIII, 21), hoc est, ab insipientia primae
mulieris. Ita insipientia mulieris saporem boni exclusit, quia serpentis malitia
mulieris insipientiam circumvenit. Sed unde malitia visa est vicisse ad tempus,
inde se victam dolet in aeternum. Nam ecce denuo sapientia mulieris cor et
corpus implevit, ut qui per feminam deformati in insipientiam sumus, per feminam
reformemur ad sapientiam. Et nunc assidue sapientia vincit malitiam in mentibus
ad quas intraverit, saporem mali, quem illa invexit, sapore exterminans meliori.
Intrans sapientia, dum sensum carnis infatuat, purificat intellectum, cordis
palatum sanat et reparat. Sano palato sapit jam bonum, sapit ipsa sapientia, qua
in bonis nullum melius. 1192B 9. Quam multa
fiunt bona, et non sapiunt facientibus! siquidem non sapore boni ad illa, sed
aut ratione, aut qualicunque occasione, seu necessitate impelluntur: 1565 et econtrario multis, quae faciunt, non sapiunt mala, sed ad
haec inducuntur, aut metu, aut cupiditate rei cujuspiam potius, quam sapore
mali. Qui autem transierunt in affectum cordis, aut sapientes sunt, et ipso
delectantur sapore boni; aut maligni sunt, et in ipsa complacent sibi malitia,
etiam nulla spe alterius commodi blandiente. Malitia vero quid, nisi sapor est
mali? Beata mens, quam sibi totam vindicavit sapor boni, et odium mali. Hoc
reformari ad sapientiam est, hoc sapientiae victoriam feliciter experiri. Nam in
quo evidentius sapientia vincere malitiam comprobatur, quam 1192C cum excluso sapore mali, qui non aliud quam ipsa malitia est,
boni quidam intimus sapor mentis intima occupare tota suavitate sentitur? Itaque
ad virtutem spectat tribulationes fortiter sustinere: ad sapientiam, gaudere in
tribulationibus. Confortare cor tuum, et sustinere Dominum, virtutis est;
gustare et videre quoniam suavis est Dominus, sapientiae est. Et ut magis ex
propriae bono naturae bonum utrumque clarescat; modestia animi probat sapientem,
constantia virum virtutis ostendit. Et bene post virtutem sapientia; quod virtus
sit quoddam quasi stabile fundamentum, super quod sapientia aedificet sibi
domum. Oportuit autem praecedere notitiam boni; quia non est societas luci
sapientiae, et 1192D tenebris ignorantiae. Oportuit et bonam
voluntatem; quia in malevolam animam non introibit sapientia (Sap. I,
4). 10. Jam, si in voluntatis mutatione reddita innotuit
animae vita, in eruditione sanitas, in virtute stabilitas, in sapientia postremo
maturitas; superest ut decorem illi inveniamus, sine quo specioso forma prae
filiis hominum placere non potest. Denique audit quia concupiscet rex decorem tuum (Psal. XLIV, 3,
12). Quanta enumeravimus animae bona, dona Verbi, voluntatem bonam,
scientiam, virtutem, sapientiam, et nihil horum Verbum rex concupiscere legitur,
sed tantum: Concupiscet, inquit, rex
decorem tuum. Ait Propheta: Dominus regnavit, decorem
induit (Psal. XCII, 1). Quidni imagini suae pariter et 1193A sponsae simile cupiat indumentum? Tanto profecto sibi charior
illa, quanto similior erit sibi. In quo ergo animae decor? An forte in eo quod
honestum dicitur? Hoc interim sentiamus, si melius non occurrit. De honesto
autem exterior interrogetur conversatio: non quod ex ea honestum prodeat, sed
per eam. Nam in conscientia et habitatio ejus, et origo. Si quidem claritas
ejus, testimonium conscientiae. Nihil hac luce clarius, nihil hoc gloriosius
testimonio, cum veritas in mente fulget, et mens in veritate se videt. Sed
qualem? Pudicam, verecundam, pavidam, circumspectam, nihil penitus admittentem
quod evacuet gloriam conscientiae attestantis: in nullo consciam sibi, quo
erubescat praesentiam veritatis, quo cogatur avertere faciem quasi 1193B confusam et repercussam a lumine Dei. Hoc plane, hoc illud
decorum est, quod super omnia bona animae divinos oblectat aspectus; et nos
nominamus ac definimus honestum. 11. Cum autem decoris hujus
charitas abundantius intima cordis repleverit, prodeat foras necesse est,
tanquam lucerna latens sub modio, imo lux in tenebris lucens, latere nescia.
Porro effulgentem, et veluti quibusdam suis radiis erumpentem, mentis simulacrum
corpus excipit, et diffundit per membra et sensus, quatenus omnis inde reluceat
actio, sermo, aspectus, incessus, risus (si tamen risus) mistus gravitate, et
plenus honesti. Horum et aliorum profecto artuum sensuumque motus, gestus et
usus, cum apparuerit serius, purus, modestus, totius expers 1193C insolentiae atque lasciviae, tum levitatis, tum ignaviae
alienus, aequitati autem accommodus, pietati officiosus; pulchritudo animae
palam erit, si tamen non sit in spiritu ejus dolus. Potest enim fieri ut
simulentur omnia haec, et non ex abundantia cordis taliter moveantur. Et ut
magis eluceat is animae decor, ipsum, si placet, honestum, in quo hunc locandum
censuimus. definiatur: Mentis ingenuitas, sollicita servare cum conscientia bona
famae integritatem. Vel, juxta Apostolum: Providere bona, non
tantum coram Deo, sed etiam coram hominibus (II Cor. VIII,
21). Beata 1566 mens, quae hoc se induit castimoniae
decus, et quemdam veluti coelestis innocentiae candidatum, per quem sibi
vindicet 1193D gloriosam conformitatem, non mundi, sed Verbi, de
quo legitur, quod sit candor vitae aeternae (Sap.
VII, 26); splendor et figura substantiae Dei
(Hebr. I, 3). 12. Ex hoc jam gradu audet quae
hujusmodi est, cogitare de nuptiis. Quidni audeat, eo se nubilem, quo similem
cernens? Non terret celsitudo, quam sociat similitudo, amor conciliat, professio
maritat. Professionis forma haec est: Juravi et statui
custodire judicia justitiae tuae (Psal. CXVIII, 106). Hanc
secuti apostoli aiebant. Ecce nos reliquimus omnia et secuti
sumus te (Matth. XIX, 27). Simile est illud quod in carnali
quidem connubio dictum, Christi et Ecclesiae connubium spirituale signavit: Propter hoc relinquet homo patrem suum, et matrem suam, et 1194A adhaerebit uxori suae; et erunt duo in carne una
(Ephes. V, 31, 32): et apud Prophetam gloriatio maritatae, Mihi autem ad haerere Deo bonum est, ponere in Domino Deo spem
meam (Psal. LXXII, 28). Ergo quam videris animam relictis
omnibus Verbo votis omnibus adhaerere, Verbo vivere, Verbo se regere, de Verbo
concipere quod pariat Verbo; quae possit dicere: Mihi vivere
Christus est, et mori lucrum (Philipp. I, 21): puta conjugem,
Verboque maritatam. Confidit in ea cor viri sui, sciens fidelem, quae prae se
omnia spreverit, omnia arbitretur ut stercora, ut sibi ipsum lucrifaciat. Talem
noverat, de quo dicebat: Vas electionis est mihi isti
(Act. IX, 15). Prorsus pia mater et fidelis viro suo anima Pauli,
cum diceret: Filioli mei, quos iterum parturio, donec 1194B formetur Christus in vobis (Galat. IV,
19). 13. Sed attende in spirituali matrimonio duo esse
genera pariendi, et ex hoc etiam diversas soboles, sed non adversas: cum sanctae
matres aut praedicando animas, aut meditando intelligentias pariunt spirituales.
In hoc ultimo genere interdum exceditur, et seceditur etiam a corporeis
sensibus, ut sese non sentiat quae Verbum sentit. Hoc fit, cum mens ineffabilis
Verbi illecta dulcedine, quodam modo se sibi furatur, imo rapitur atque elabitur
a seipsa, ut Verbo fruatur. Aliter sane afficitur mens fructificans Verbo,
aliter fruens Verbo. Illic sollicitat necessitas proximi, hic invitat suavitas
Verbi. Et quidem laeta in prole mater; sed in amplexibus sponsa laetior. Chara
pignora filiorum; sed oscula plus delectant. 1194C Bonum est
salvare multos; excedere autem et cum Verbo esse, multo jucundius. At quando
hoc, aut quandiu hoc? Dulce commercium; sed breve momentum, et experimentum
rarum. Hoc est quod supra post alia memini me dixisse, quaerere utique animam
Verbum, quo fruatur ad jucunditatem. 14. Pergat quis forsitan
quaerere a me etiam, Verbo frui quid sit? Respondeo: Quaerat potius expertum a
quo id quaerat. Aut si et mihi expertri daretur, putas me posse eloqui quod
ineffabile est? Audi expertum: Sive, inquit, mente excedimus, Deo; sive sobrii sumus vobis (II Cor.
V. 13). Hoc est: Aliud mihi cum Deo, solo arbitro Deo; aliud vobiscum
mihi. Illud licuit experiri, sed minime 1194D loqui: ita hoc ita
condescendo vobis, ut et ego dicere, et vos capere valeatis. O quisquis curiosus
es scire quid sit hoc, Verbo frui; para illi non an rem, sed mentem. Non docet
hoc lingua, sed docet gratia. Absconditur a sapientibus et prudentibus, et
revelatur parvulis. Magna, fratres, magna et sublimis virtus humilitas, quae
promeretur quod non docetur, digna adipisci quod non valet addisci, digna a
Verbo, et de Verbo concipere, quod suis ipsa verbis explicare non potest. Cur
hoc? Non quia sic meritum, sed quia sic placitum coram Patre Verbi sponsi
animae, Jesu Christi Domini nostri, qui est super omnia Deus benedictus in
saecula. Amen. SERMO
LXXXVI. De cautela et verecundia sponsae quaerentis Verbum; et
de commendatione verecundiae.1195A 1.
Non est quod a me jam quaeratur, cur quaerat anima Verbum: satis superque id
intimatum 1567 supra. Age, prosequamur reliqua praesentis
capituli, duntaxat quae ad mores spectant. Ubi primam nunc adverte sponsae
verecundiam, qua nescio an quidquam gratius adverti in moribus hominum queat.
Hanc primo omnium libet quodam modo in manibus sumere, et quasi speciosum
quemdam florem decerpere loco, nostrisque apponere adolescentibus. Non quia non
sit et in provectiori aetate omni studio retinenda, quae est certe omnium
ornatus aetatum; sed quod tenerae gratia verecundiae in teneriori 1195B aetate amplius, pulchriusque eniteat. Quid amabilius verecundo
adolescente? Quam pulchra haec, et quam splendida gemma morum in vita et vultu
adolescentis! quam vera et minime dubia bonae nuntia spei, bonae indolis index!
Virga disciplinae est illi, quae pudendis affectibus imminens, lubricae aetatis
motus, actusque leves coerceat, comprimat insolentes. Quid ita turpiloquii, et
omnis deinceps turpitudinis fugitans? Soror continentiae est. Nullum aeque
manifestum indicium columbinae simplicitatis: et ideo etiam testis innocentiae.
Lampas est pudicae mentis jugiter lucens, ut nil in ea turpe vel indecorum
residere attentet, quod non illa illico prodat. Ita expunctrix malorum, et
propugnatrix puritatis innatae, specialis gloria conscientiae est, famae custos,
1195C vitae decus, virtutis sedes, virtutum primitiae, naturae
laus, et insigne totius honesti. Rubor ipse genarum, quem forte invexerit pudor,
quantum gratiae et decoris suffuso afferre vultui solet? 2.
Usque adeo genuinum animi bonum verecundia est, ut et qui male agere non
verentur, videri tamen verecundentur, dicente Domino: Omnis
qui male agit, odit lucem (Joan. III, 20). Sed et qui dormiunt, nocte dormiunt; et qui ebrii sunt, nocte ebrii
sunt (I Thess. V, 7): opera nimirum tenebrarum, et digna
latebris, tenebris occultantes. Interest tamen, quod occulta dedecoris, quae
verecundia horum non habere, sed prodere erubescit, sponsae verecundia omnino
non operit, sed exspuit, sed propellit. Idcirco ait Sapiens: Est pudor adducens peccatum, et est 1195D pudor
adducens gloriam (Eccli. IV, 25). Quaerit sponsa Verbum
verecunde quidem, quia in lectulo, quia per noctes; sed haec verecundia habet
gloriam, non peccatum. Quaerit hoc ad purificationem conscientiae, quaerit ad
testimonium, ut possit dicere: Gloria mea haec est,
testimonium conscientiae meae (II Cor. I, 12). In lectulo meo per noctes quaesivi quem diligit anima mea
(Cant. III, 1.) Verecundia tibi, si advertis, et loco signatur, et
tempore. Quid tam amicum verecundo animo quam secretum? Porro secretum et nox,
et lectulus habet. Denique orare volentes jubemur intrare cubiculum
(Matth. VI, 6), utique secreti gratia. Id quidem ad cuatelam, ne
coram orantibus laus humana orationis furetur fructum, 1196A
frustretur effectum. Sed doceris nihilominus verecundiam sententia hac. Quid tam
proprium verecundiae, quam proprias vitare laudes, vitare jactantiam? Patet quod
signanter et ad verecundiam orantibus petere secretum indixerit pudoris filius
et magister [alias,
minister]. Quid tam indecorum, maxime adolescenti, quam ostentatio sanctitatis?
Cum tamen ab hac potissimum aetate aptum profecto capiatur temporaneumque
religionis exordium, Jeremia dicente: Bonum est homini, si
portaverit jugum ab adolescentia sua (Thren. III, 27). Bona
commendatio secuturae orationis, si praemittas 1568
verecundiam, dicens: Adolescentulus sum ego et contemptus,
justificationes tuas non sum oblitus (Psal. CXVIII,
141). 1196B 3. Nec modo locum, sed et
tempus observare oportet eum, qui sibi orare voluerit. Tempus feriatum commodius
aptiusque; maxime autem cum profundum nocturnus sopor indicit silentium, tunc
plane liberior exit puriorque oratio. Consurge in nocte,
inquit, in principio vigiliarum tuarum, et effunde sicut aquam
cor tuum ante conspectum Domini Dei tui (Thren. II, 19). Quam
secura ascendit de nocte oratio, solo arbitro Deo, sanctoque angelo, qui illam
superno altari suscipit praesentandam! Quam grata et lucida, verecundo colorata
rubore! Quam serena et placida, nullo interturbata clamore vel strepitu! Quam
denique munda atque sincera, nullo respersa pulvere terrenae sollicitudinis,
nulla aspicientis laude seu adulatione tentata! Propter 1196C hoc
ergo sponsa non minus verecunde, quam caute, et lectuli secretum petebat et
noctis, orare, hoc est Verbum quaerere volens. Unum est enim. Alioquin non recte
oras, si orando praeter Verbum aliquid quaeras, aut quod propter Verbum non
quaeras, quoniam in ipso sunt omnia. Ibi remedia vulnerum, ibi subsidia
necessitatum, ibi resarcitus defectuum, ibi profectuum copiae, ibi denique
quidquid accipere, vel habere hominibus expedit, quidquid decet, quidquid
oportet. Sine causa ergo aliud a Verbo petitur, cum ipsum sit omnia. Nam et si
ista temporalia, cum necesse est, postulare videmur, si Verbum in causa est, ut
quidem dignum est, non utique illa, sed hoc potius quaerimus, propter quod alia
postulamus. Norunt hoc, qui omnem usum harum 1196D rerum ad
promerendum Verbum dirigere consueverunt. 4. Non pigeat tamen
scrutari adhuc secreta lectuli hujus et temporis, si forte in his aliquid lateat
spirituale, quod venire ad medium prosit. Et si placet sentire lectuli quidem
nomine humanam figurari infirmitatem, nocturnis autem tenebris ignorantiam aeque
humanam; consequens est et congruum satis, ut Dei virtus et Dei sapientia Verbum
contra utrumque originale malum instantius requiratur. Nempe quid convenientius,
quam ut infirmitati virtus, ignorantiae sapientia opponatur? Et ne quid
simpliciorum cordibus de hac interpretatione resideat dubium, audiant quid super
hos sanctus Propheta dicat: 1197A Dominus opem
ferat illi super lectum doloris ejus, universum stratum ejus versasti in
infirmitate ejus (Psal. XL, 4). Atque id quidem de lectulo.
Jam de ignorantiae nocte quid manifestius, quam quod in alio identidem loquitur
psalmo: Nescierunt neque intellexerunt, in tenebris
ambulant? (Psal. LXXXI, 5) pro certo exprimens ipsam, in qua
nati sunt, totius 1198A humani generis ignorantiam. Ipsa est, ut
opinor, cui se beatus Apostolus et fatetur natum, et gloriatur ereptum, dicens:
Qui eruit nos de potestate tenebrarum (Coloss. I,
13). Unde et dicebat: Non sumus filii noctis neque
tenebrarum (I Thess. V, 5); item ad omnes electos: Ut filii, inquit, lucis ambulate
(Ephes. V, 8).
|