PL 182           PL 183           PL 184           PL 185     
1197

FLORES SEU SENTENTIAE EX S. BERNARDI OPERIBUS DEPROMPTAE.

1197B 1569 Periclitatur castitas in deliciis, humilitas in divitiis, pietas in negotiis, veritas in multiloquio, charitas in hoc nequam saeculo. De convers. ad cler., num. 37

Nihil pretiosius tempore: sed, heu! nihil hodie vilius aestimatur. Tr. de cont. mun. ad cler., n. 55

Transeunt dies salutis, et nemo recogitat: nemo sibi non reditura momenta perisse causatur. Ibid.

Nil tam durum, quod duriori non cedat. IV, De consid., c. 3. Hinc consuetudo consuetudine vincitur.

Tibi imputa, quidquid pateris ab eo, qui sine te potest nihil. IV De cons. n. 9.

Scorpioni non est in facie quod formides, sed pungit a cauda. Ibid.

1197C Quid juvat sapientem esse, si tibi non fueris? II, De consid. 2.

Omnia illi desunt, qui nihil sibi deesse putat. Lib. II, De consid. cap. 7.

Simia in tecto, rex fatuus in solio sedens. Ibid.

Tene medium, si non vis perdere modum. II, De consid. cap. 10.

Prosperitas hoc est incautis, quod ignis ad ceram, solis radius ad nivem. II, De consid. cap. 12.

Non magnum est esse humilem in abjectione; rara virtus, humilitas honorata. Hom. 4 sup. miss.

Nulla verior miseria, quam falsa laetitia. De lib. arb., n. 14.

Velle plane convincimur, quod non fieret si nollemus. 1197D Ibid.

Effusus animus damna interiora non sentit. De conv. ad. cler., cap. 4, n. 5.

Fugere persecutionem, non est culpa fugientis, sed persequentis. Epist. 1.

Voluntas pro facto habetur, ubi factum excludit necessitas. Tract. ad Hugon., n. 9.

1198B Nemo magis iram meretur, quam amicum simulans inimicus. De conv. n. 33.

Non est cur fures timeant, qui sibi in coelo thesaurizant. De conv. ad cler., n. 41.

Non placat, qui ipse non placet. Ibid., 33.

Insolentiae clericorum mater est negligentia episcoporum. Epist. 152.

Amicis oportet gerere morem, sed non in suam mortem. Epist. 215.

Fluminis aqua si stare coeperit, computrescit. Serm. 1 de Quadrag.

Omnia quae in mundo sunt, finem habent; finis autem eorum, non erit finis. Serm. 9 in Cant.

Dabis voci tuae vocem virtutis, si quod suades, prius tibi ipsi persuaseris. Serm. 6 in Cant., n. 3.

1198C Illius doctoris libenter audio vocem, qui non sibi plausum, sed mihi planctum moveat. Ibid.

Turturis vox non dulce sonat, sed dulcia signat. Nempe amorem comparis. Ibid.

Velis, nolis, intra fines tuos habitat Jebusaeus: subjugari potest, sed non exterminari. Serm. 57 in Cant., num. 10.

Parum est semel putasse; saepe putandum est, imo semper. Ibid. Nam. vitia idemtidem repullulant.

Non potest virtus cum vitiis pariter crescere; putetur cupiditas, ut virtus roboretur. Ibid.

Tolle superflua, et salubria surgunt. Utilitati accedit, quidquid cupiditati demis. Ibid.

1198D Pastor doctus, sed non bonus, non tam uberi doctrina nutrit, quam sterili vita nocet. Serm. 76 in Cant., num. 10.

Minus quandoque nocet potita votis ambitio, quam frustrata. Epist. 126: Nam ad violenta media convertitur.

1570 Ad audiendum, legendumve amoris carmen 1199A frustra qui non amat accedit. Serm. 79 in Cant., n. 1.

Non potest capere ignitum eloquium frigidum pectus. Ibid. Sicut Graece loquentem non intelligit qui Graecum non novit.

Fama non valet vindicare virtuti, quod esse vitium convincit conscientia. Serm. 71 in Cant., n. 2.

Virtus est contenta candore conscientiae, etsi non sequatur odor famae. Ibid.

Multa quae respuis otiosus, post laborem sumes cum desiderio. Epist. 1, n. 11. Nam optimum cibi condimentum fames.

Hostis audacius insistit a tergo, quam resistat in faciem. Ibid., n. 12.

1199B Facere malum, quolibet etiam jubente, non obedientia, sed inobedientia est. Epist. 7. n. 3. Nempe erga Deum.

Quod quisque prae caeteris colit, id sibi Deum constituisse probatur. Tract. de contempt. mund. ad cler., cap. 5, num. 17.

Multi non tanta alacritate currerent ad honores, si esse sentirent et onera. Tract. de off. episc., cap. 7.

Utinam relinquant nobis moderni Noe, unde a nobis possint operiri. Ibid., n. 19, cap. 8. Adeo jam palam et sine pudore peccatur.

In alto positum, non altum sapere, difficile. Ibid.

Si altiorem quam meliorem esse delectet, non praemium, sed praecipitium exspecta. Epist. 27 ad 1199C Ardut.

Stultum, ibi thesaurum recondere, unde non valeas resumere, cum volueris. Tract. de off. episc., cap. 5.

Qualis sit cujusque fides, tribulatio probat. Ibid., c. 4.

Qui ad sui mensuram proximum jubetur diligere, prius seipsum diligere norit. Ibid., cap. 4, n. 13.

Bonam reddunt conscientiam poenitere de malis, et abstinere a malis. Ibid., cap. 4.

Eodem utuntur medici ferro secandis regibus, quo et popularibus hominibus. Ibid., cap. 2.

Boni pastoris est non quaerere quae sua sunt, sed impendere. IV, De consid., cap. 2.

Dispensatio sine necessitate et utilitate, non fidelis 1199D dispensatio, sed crudelis dissipatio est. III, De consid., cap. 4.

Cum omnes te habeant, esto etiam tu unus ex habentibus. Lib. I De consid., cap. 5. n. 6.

Amans quandoque videtur amens, sed ei qui non amat. Praefat. in lib. De consid.

Modus diligendi Deum, est diligere sine modo. Tract. de dilig. Deo, cap. 1 et 6.

Non probo multa scientem, si sciendi modum nescierit. Serm. 36 in Cant., n. 3.

Sunt qui scire volunt tantum ut sciant; et curiositas est.

Sunt qui scire volunt ut sciantur ipsi; et vanitas est.

1200A Sunt qui scire volunt, ut scientiam vendant; et turpis quaestus est.

Sunt qui scire volunt, ut aedificentur; et prudentia est. Serm. 36 in Cant., n. 3.

Sumenti cibum, et non digerenti, perniciosum est ei. Ibid., n. 4.

Sine lumine discretionis incurrit qui currit. Serm. in Circumcis.

Non potest non esse bonus, qui placet bonis, vel displicet malis. Epist. 148.

Non est tutum vicino serpente somnum capere. Ep. 241.

Habet vero amicitia nonnunquam objurgationem, adulationem nunquam. Epist. 242.

Melius est, ut pereat unus quam unitas. Epist. 1200B 102. Ejiciendus qui turbat concordiam.

1571 Sola causa, qua non liceat obedire parentibus, Deus est. Epist. 111.

Gustato spiritu, necesse est desipere carnem. Ibid.

Non plus satiatur cor hominis auro, quam corpus aura. De conv. ad cler.

Argumentum superbiae, privatio est gratiae. Serm. 54 in Cant.

Praesto est oculus, cui omnia patent, etsi non patet ipse. Serm. 55 in Cant.

Bonus nunquam, nisi simulatione boni, deceptus est. Serm. 66 in Cant.

Haeretici capiantur non armis, sed argumentis. Serm. 64 in Cant. — Vid. notas, ibid.

Jucunda homini lux, sed magis emergenti de tenebris. 1200C Serm. 68 in Cant.

Eruditio absque dilectione inflat, dilectio absque eruditione errat. Serm. 69 in Cant.

Dies palam facit, quod nox abscondit. Serm. 75 in Cant.

Melius est ut scandalum oriatur, quam veritas relinquatur. Epist. 78.

Qui se sibi magistrum constituit, stulto discipulum subdit. Epist. 87.

In similibus factis causa dissimilis simile recusat judicium. Epist. 84.

Nil tam inglorium, quam gloriae cupidum deprehendi. Epist. 106.

Speranti grandia, modica minus grata venire solent. Epist. 153.

1200D Currentem non apprehendit, qui et ipse non currit. Epist. 254, n. 4.

Nolle proficere, est deficere. Ibid.

Nemo invitus bene facit, etsi bonum est quod facit. Epist. 258.

Magnus, qui incidens in adversa, non excidit a sapientia. II. De consid., cap. 12.

Canis fenum, quod non comedit, defendit. Epist. 311, num. 1.

Si sapis, concham te exhibebis, non canalem. Serm. 18 in Cant., num. 3, id est, Non prius effundes, quam ipsemet abundes.

Pastores a mercenariis persecutio discernit. De conv. ad cler., cap. 22.

1201A Grata ignominia crucis ei, qui Crucifixo ingratus non est. Serm. 25 in Cant., n. 8.

Cum femina semper esse, et non peccare cum femina, plus est quam mortuum suscitare. Serm. 65 in Cant., n. 4.

Familiaris dominus fatuum nutrit servum. Serm. cont. vit. ingrat.

Divinae clementiae est denegare ingratis quae postulant. Ibid. Nempe ne majoris ingratitudinis rei fiant.

Suaviter natat, cujus alter sustinet mentum. Serm. 12 in Cant., num. 8.

Onerat nos Deus, cum exonerat; onerat beneficio, cum exonerat peccato. Serm. 15 in psal.: Qui habitat, num. 1.

1201B Contendamus placere omnibus per omnia, sed ei maxime qui est maximus super omnia. Ibid., n. 4.

Inanis excusatio de humana obedientia, ubi in Deum convincitur facta transgressio. Epist. 7, n. 8.

Quis credat parieti, si se dicat parturire radium, quem suscepit per fenestram. Serm. 3 in Cant., n. 5.

Non est laus calami laudabilis pictura, sive scriptura. Ibid., n. 6, Serm. 18 de div.

Sapiens est, cui quaeque res sapiunt, prout sunt.

Nullus tam gravis pruritus oculi, quam invidia est. Serm. 5 de verb. Isa., n. 10.

In terra orimur, in terra morimur, revertentes in eam unde sumus assumpti. Serm. de S. Mart., n. 1.

Res pauperum non pauperibus dare, par sacrilegio crimen esse dignoscitur. Tract. de cont. mun. ad 1201C cler., n. 21.

Altiorem sortitus es locum, sed non tutiorem. Epist. 237.

Sicut non omne quod libet licet, sic non omne quod licet expedit. Epist. 25.

Cujus vita despicitur restat ut et praedicatio contemnatur. Serm. 1, Pasch., n. 10.

1572 Non satis cecidisse piget, hominem, qui adhuc manet in lubrico. Serm. 1 in Pasch., n. 16.

Indicium verae compunctionis est, subtractio occasionis. Ibid.

Perniciosa paupertas, penuria meritorum; praesumptio autem, fallaces divitiae. Serm. 68 in Cant., n. 6.

Ignorantia non potest excusare eum, qui se magistrum 1201D infantium profitetur. Tract. de cont. mun. ad cler., cap. 5, n. 15.

Indignus lacte et lana convincitur, qui non pascit oves. Ibid., 20.

Vae tibi, clerice! mors in ollis earnium, mors in deliciis. Ibid., n. 20. Nam peccata populi comedis.

Vae, qui viventes in carne Deo placere non possunt, et placare praesumunt. De conv. ad cler.

Zelus absque scientia dum prodesse festinat, invenitur obesse. Ibid., n. 38.

Animam Dei capacem, quidquid Deo minus est, non implebit. De cont. mun., n. 33.

Saliens antequam videat, casurus antequam debeat. Ibid., 26.

1202A Aeger sese non sentiens periculosius laborat. I, De cons., c. 1.

Homo si laborem refugit, non facit ad quod natus est. De contemp. ad cler., n. 29.

Sapientibus contingit, in rebus dubiis plus alieno se quam proprio credere judicio. Epist. 82, n. 1.

Libenter carebo quantolibet spirituali quaestu, qui non possit acquiri nisi cum scandalo. Epist. 82.

Pulcher et salubris ordo, ut onus quod portandum imponis, tu portes prior. Epist. 221, n. 3.

Vocis virtus est opus, sed et operi, et voci gratiam efficaciamque promeretur oratio. Ibid.

Plus nocet falsus Catholicus, quam verus haereticus. Serm. 65 in Cant., n. 4.

Non inutilis commutatio, pro eo, qui super omnia 1202B est, omnia reliquisse. Tract. de cont. mun. ad cler., c. 1.

Plus concupiscentia mundi, quam substantia nocet. Ibid.

Fugiendarum causa divitiarum est, quod aut vix, aut nunquam sine amore valeant possideri. Ibid.

Facile cor humanum omnibus quae frequentat adhaeret. Ibid.

Qui relinquere universa disponit, se quoque inter relinquenda numerare meminerit. Ibid., n. 2.

Verus amor habet praemium, sed id quod amatur. Tract. de dilig. Deo, n. 17.

Si quis de populo deviat, solus perit; principis error multos involvit. Epist. 117.

Verum gaudium est, quod non de creatura, sed 1202C Creatore concipitur. Epist. 114.

Vitiosus conscientias vitiosorum non refugit. I, De consid., cap. 10.

Ubi omnes sordent, unius fetor non sentitur. Ibid.

Meditantibus honores blandiuntur, pensantibus onera formidini sunt. Tract. de off. et mor. episc., cap. 7.

Vera charitas vacua mercede non est, nec tamen mercenaria est. Tract. de dilig. Deo, n. 17.

Bonum servat castellum, qui custodit corpus suum. Serm. 2 de Assumpt., num 2. Proverb. vulgare.

Sola miseria caret invidia. Serm 5 de verb. Isa.

Maledictus qui partem suam facit deteriorem. 1202D Lib. I De consid. cap. 5, et serm. de septem panib.

Seductori dat manum, qui dare dissimulat praeceptori. Serm. 77 in Cant.

Qui absque custode dimittit oves in pascua, pastor est non ovium, sed luporum. Ibid., num. 6.

Pauperum vita in plateis divitum seminatur. IV, De cons., cap. 2.

Ambitio ambientium crux, omnes torquens omnibus placet. III, De consid., cap. 1.

Nugae in ore saecularis, nugae; in ore sacerdotis blasphemiae. Lib. II, De consid., cap. 15.

Vanum cor vanitatis notam ingerit corpori. Apol. ad Guil., cap. 9.

Mollia indumenta animi mollitiem indicant. Ibid.

1203A Fulget Ecclesia in parietibus, et in pauperibus alget. Apol. ad Guil., cap. 11.

1573 De sumptibus egenorum servitur oculis divitum. Ibid.

Lupi dentes plus timeo, quam virgam pastoris. Tract. de vita et off. episc., n. 35.

Hippocrates docet animas salvas facere in hoc mundo, Christus perdere. Serm. 35 in Cant.

Voluptas gutturis, quae tanti hodie aestimatur, vix duorum obtinet latitudinem digitorum. De conv. ad cler., n. 13.

Divitiarum amor insatiabilis longe amplius torquet desiderio, quam refrigeret usu. Ibid., 14.

Divitiarum usus aliis fere; divitibus solum nomen et sollicitudo cedit. Ibid.

1203B Daemon soli perseverantiae potissimum insidiatur, quam solam virtutum novit coronari. Epist. 24.

Utilis semper custodia oris, quae tamen affabilitatis gratiam non excludat. IV, De consid., cap. 6, n. 23.

Ubique frenanda lingua praeceps, maxime autem in convivio. Ibid.

Ille convenientior babitus, si actu quidem severus sis, vultu serenus, verbo serius. Ibid.

Nil scalis opus tenenti jam solium. V, De consid., n. 1.

Detrahere, aut detrahentem audire, quid horum damnabilius sit, non facile dixerim. II, De consid., n. 22.

Deliberans providentia suspendit judicium. Serm. 1203C de S. Magdal., n. 1, nunc tomo V.

Religiosa tristitia, aut alienum luget peccatum, aut proprium. Ibid., n. 2.

1204A Quanti te fecit Deus, ex his, quae pro te factus est, agnosce. Serm. 1 de Epiph.

1574 Extremae dementiae est, quod ad obscena inverecundi sumus, et poenitentiam erubescimus: male proni in vulnera, in remedia verecundi. Serm. in Circumc.

Conservandae humilitatis gratia, sic divina solet ordinare pietas, ut quo quis plus proficit, eo minus se reputet profecisse. Serm. 15 de div., n. 4.

Placet utrumque Deo, et peccator compunctus, et justus devotus; displicet vero tam ingratus justus, quam peccator securus. Serm. de div., 4.

Nescit sanus, quid sentiat aeger; aut plenus, quid patiatur jejunus. Tract. de grad. hum., n. 6.

Gloriosa res humilitas, qua ipsa quoque superbia 1204B palliare se appetit, ne vilescat. Ibid., n. 47.

Infelix victoria, qua superans hominem, succumbis vitio. Exhor. ad mil., n. 2.

In circuitu impii ambulant; naturaliter appetentes unde finiant appetitum, et insipienter respuentes, unde appropinquent fini. De dilig. Deo, n. 19.

Deum amans anima aliud praeter Deum sui amoris praemium non requirit; aut si aliud requirit, illud, non Deum diligit. Ibid., n. 17.

Naturali desiderio summum quivis appetit bonum. Vis pervenire? incipe transilire. Tract. de cont. mun. ad cler., n. 33. Nam si impliceris infimis, non pervenies.

Anfractuosa via est, et inambulabilis; facilius pervenies spretis omnibus, quam adeptis. Ibid., 33.

1204C Misera, et extremae plena dementiae commutatio, humanum declinare laborem, et cum diabolo stridorem eligere sempiternum. Ibid., 27.