0011 GILLEBERTI DE HOILANDIA ABBATIS ORDINIS CISTERCIENSIS
SERMONES IN CANTICUM SALOMONIS, Ab eo loco ubi beatus Bernardus morte praeventus
desiit (I - XVI). I SERMO I. In lectulo meo per noctes quaesivi quem diligit anima mea
(Cant. III, 1).0011A 1. Varii
sunt amantium affectus, quia casus varii. Ideo sponsae verba aliquoties
interrupta videntur, sicut ipsa dilecto suo vel ex voto fruitur, vel praeter
votum fraudatur. Nunc ut super montes revertatur invitat: nunc in lectulo
quaerit elapsum. Quam hic assignabis consequentiae seriem? quae docebitur
ordinis ratio? Non videtur ratio, sed interruptio. Vota amoris uniformia non
sunt. Ideo sermo serie non tenetur. Affectus in amore loquitur, et verba
interrumpit: quia nec ipse sibi semper in uno statu cohaeret. Jure et ipse
sponsus hinnulo comparatur, 0011B sic fallens, et sic fugiens
dilectam. Varietas haec nec consequentia, nec ratione caret. Verba tam subito
commutata continuationem servant, dum affectuum ordini serviunt. Videte jam quae
sit in hac varietate series continuationis. Elapsus erat dilectae suae super
montes, quasi hinnulus vagus et volitans: et ipsa ad se relapsa de montibus
illis in quibus mirabiliter illuminata erat, et illustrata visione dilecti; 0012A de montibus, inquam, illis ad convallem lacrymarum, ad lectum
doloris relapsa, ad lectum et ad noctem de montibus luminosis. Quidni sic
recidat ipsa, ubi sic recedit dilectus suus? ipse enim sponsae suae salus et
illuminatio. Ideo recedente ipso, illa recidit ad lectulum infirmitatis, et
ignorantiae noctem. Jam versatur super stratum infirmitatis suae. Super hunc
tamen stratum memoratur dilecti; et jam non in matutinis, sed in nocte meditatur
in ipso, quaerens quem diligit anima sua. Non pigre agit in hoc lecto ad quem
relapsa est. Non lascivit, non delectatur in lecto concupiscentiae: sed magis
reluctatur memorata dilecti solius; non obnoxia infirmitati, sed charitati. Sic
interpretetur cui sic videtur. Ego tamen non hic accipio lectum doloris, nisi
forte doloris illius, quem 0012B amor parturit de absente sponso:
deliciari videtur velle magis quam sanari, et amicum quaesisse, non medicum.
Juxta hunc sensum sic continuare potes. De montibus se raptim contulerat ad
lectulum sponsae, ubi illa exercitata, et deficiens ubertate delectationis
obdormivit, exhausta inter amplexus dilecti. Oblectata obdormivit somnum dulcem,
sed expergefacta non invenit illum haec mulier deliciarum in 0013A manibus suis. Gaudia itaque illa, gaudia ineffabilia silentio
transiens, in hanc tandem vocem erupit: In lectulo meo per
noctes quaesivi quem diligit anima mea. Pro continuatione nunc ista
sufficiant. 2. Jam verba singula consideremus. In lectulo meo per noctes quaesivi quem diligit anima mea.
Dulce satis est te, bone Jesu, quaerere, dulcius tenere. In uno pius labor, in
altero perfecta laetitia. Dulcis utique est attrectatio tui: nam et ipse tactus
fructu non caret. Mulier illa evangelica felici furto attigit fimbriam Jesu, et
statim stetit in illa fluxus sanguinis (Matth. IX, 20-22), fluxus
carnalis illecebrae, carnalis delectationis et curae; et restricta et desiccata
sunt quae prius in illa fluida erant: et totum hoc contigit ex contactu
fimbriae. Quid, si caput ipsum 0013B amplexari contigisset? Non
modo staret et exsiccaretur sanguinis fluxus, sed emanaret impetus fluminis
illius, quod laetificat civitatem Dei (Psal. XLV, 5). Bonus ergo
tactus, sed attrectatio melior. In turba, in publico vix tangitur Jesus. Ideo
sponsa quae non tantum tangere, 2 sed amplexari et attrectare
Verbum vitae desiderat, devitans publicum, secretum elegit, secretum et lectuli
et noctis. Bonum opus vel quaerere Jesum, vel tenere: sed opportunitas et loci
et temporis huic adhibenda est operi. Et quae major et accommodatior ad usum
amoris, quam lectuli et noctis opportunitas? Nisi quieta mente quaeri non potest
delectatio sapientiae, nec intranquillus in illam aspectus dirigitur. Nihil
inquinatum incurrit in illam, nec impacatum quidem. Illa vero in animum quietum
0013C et purum ultro incurrere solet, et gratis influere. In pace
enim locus ejus, et habitatio ejus in Sion (Psal. LXXV, 3), hoc
est, in speculatione. Pax praeponitur quasi praeparatio quaedam speculationis.
Oculus turbatus vel ira, vel cura, quomodo lucem illam inaccessibilem
intuebitur, quae nisi serenis non attingitur mentibus, nec illis tamen semper ad
libitum? Quid, inquies, paci ad lectulum? Multum plane secundum hunc modum, quod
sicut in lectulo, sic in pace dormitur et quiescitur, In
pace, inquit, in idipsum dormiam et requiescam
(Psal. IV, 9). Quidni libenter requiescat anima sancta, ubi locus
est dilecti? In pace enim locus ejus. Ideo hunc tibi locum primo acquire, ut in
eo, quem diligit anima tua, vel 0013D allapsum teneas, vel
elapsum requiras. In lectulo enim et secreta quadam mentis quiete potest
investigari liberius, inveniri citius, et tutius teneri; forte et diutius, si
tamen potest diutius morari in deliciis illis quae fere solent in ipsis
intercidi principiis. Nam et haec velut inter ipsos elapsa amplexus, et
fugientes insectans delicias, dilectum rursus anxius quaerit, et hoc in lectulo.
Bene collocaris in lectulo, si otio quodam ab occupationibus mens tua libere
feriatur. Libertate et otio quid accommodatius ad usum amoris? Et libertas
illecebram parit. In otio et expeditur affectus, et non parum impenditur illi.
Sic est. Quanto fuerit expeditior animus, tanto quidem impensior erit in illud
quod amat. Usu evenit ut cum fuerimus otio redditi, tunc sentiamus acriorem
morsum 0014A amoris divini. E contra insensibilem pene reddit
affectum frequens cura mundi, et quasi callum quemdam menti obducit. Animum cura
implicat, quies explicat. Explicita desideria in quae putas incrementa se
dilatant? 3. Vides quanta bona contineantur in lectulo? Quies,
libertas, illecebra. In lectulo enim quietis et vacuitatis vota magis
inardescunt. Locus accommodatus oblectamento charitatis sponsam ad quaerendum
urget ardentius. Illic enim aegrius caret dilecto, ubi poterat uberius frui. In lectulo, inquit, meo, et per noctes. Quae per noctes quaerit, non videtur mihi tam
aspectus quam amplexus sectari. Tenere magis optat quam intueri. Bona quidem
visio est, sed adhaesio arctior. Nam qui adhaeret Domino, unus est 0014B spiritus (I Cor. VI, 17). Melior tamen utraque. Nam
conjunctae vicissim incrementis se cumulant gratiarum. Utramque si te
apprehensurum non arbitraris, sectare tu quod sponsa sectatur. Amplexus quaere
dilecti. Ignorantiae tuae nox, imo noctes ignorantiarum tuarum, serenam tibi
visionem adimit secretorum coelestium. Tu suavia sequere. Quaere ut persentias
illa, si scire non potes. Nox non praescribit deliciis, nam et ipsis aliquoties
illustratur. Nox, inquit, illuminatio
mea in deliciis meis (Psal. CXXXVIII, 11). In deliciis, ait; non, In scientiis. Ita et tu noctem, si non
potes scientiis, pertenta illuminare deliciis. Quidquid hic videmus per speculum
et in aenigmate, totum in nocte est. Et in hac nocte potest Jesus meus magis
dulci quodam affectu suaviter 0014C sentiri, quam sciri ad 3 purum. Ideo etsi nondum ad contuitum admittitur, contactum
tamen sectatur, dilectum in lectulo et per noctes quaerens. 4.
Quid, si ad inventionem dilecti et nox operatur? Cooperatur plane, et
accommodate satis. Sicut in lectulo sanctae quietis accipis otium, sic
oblivionem quamdam intellige in nocte. Utrumque sapientiae et contemplationis
negotio opportunitatem ministrat. Nec Salomon vult te scribere sapientiam, nisi
in tempore otii (Eccli. XXXVIII, 25): nec Paulus in anteriora
extenditur, nisi prius eorum quae retro sunt oblitus (Philipp. III,
13). Miraris quod bona nox, et dies malus est? Diem
hominis, inquit propheta, non concupivi
(Jerem. XVII, 16). Nescio quo pacto sibi adversantur, et alterutro
se obscurant 0014D dies Domini, et dies hominis. Siquidem dum
alter exoritur, alter reconditur. Diem, inquit, hominis non concupivi, hoc est, humanum favorem, hominum
gloriam; et inter reliquos, imo prae reliquis spectabilis videri. Recte hanc
diem propheta abjurat, quae perturbationis ministrat materiam. Melior ergo haec
nox die: siquidem nox a perturbatione abscondit, dies exponit. Denique primi
parentes nostri statim ut eorum oculi in hanc aperti sunt lucem, erubescentes
confundebantur (Gen. III, 7). Quanto felicius clausa prius tenuere
lumina, et meliori cooperta nocte, peccati pruriginem nescientes! Abinde sumpsit
hic malus dies originem, qui vitiorum denudavit semitas, illicientes species
demonstravit, 0015A oculo concupiscentiae sollicitantem ingessit
materiam. Heu me! quomodo me circumfulget dies ista, quomodo affectum meum ad se
abripuit! quam claro versantur in lumine ante mentis oculos, et quidem satis
importune impacata simul et impudica! Nusquam fere declinandi, nusquam
delitescendi copia; nullae satis tutae sunt latebrae. Ita ubique erumpunt et
emergunt in cogitatum cuncta quae spiritum vel turbent vel deturpent, sive
diligenter attrectata, sive tacta leviter. Licet enim animus castigatiore
repellat illa proposito, solo tamen irruentium cogitationum sordidatur attactu.
Qui tetigerit picem, inquinabitur ab illa (Eccli. XIII, 1). Denique
secundum legis scita quarumdam rerum tenuis etiam inquinat attactus
(Levit. IV-VIII). Non imputantur 0015B cum violenter
importantur, culpam non inferunt tales cogitatus; aliquam tamen injuriam
irrogant affectatae munditiae. Quid, cum se contemplanti animo corporeae
offundunt imagines? Forte carnalem appetitum non provocant, sed tamen
spiritualem tardant intuitum. Alia turbant, alia deturpant, alia tardant; hoc
est, lacerant, alliciunt, illudunt. Nonne melius <supple
esset> hujusmodi omnia obscurari quam illustrari, caeca oblivionis involvi
caligine, quam memoriter recenseri? 5. Bona ergo nox, quae
prudenti oblivione dissimulat omnia temporalia, ad illum qui aeternus est
quaerendum tempus expediens, et explicans occasiones: quae mundi concupiscentiam
abscondit, curam, cogitatum. Hoc est enim mundum habere absconditum, 0015C vel mundo abscondi. Sic etiam abscondi poterimus in abscondito
faciei tuae, Domine: non dico plena notione, sed tamen tota devotione, et libera
investigatione, et aliquanta inventione. Hanc absconsionem, hoc secretum, has
latebras, quibus mundani diei declinamus vel amorem vel imaginationem, quibus
humanum diem aut ablatum non repetimus aut oblatum respuimus, noctis nomine
appellari nunc a sponsa crediderim. Denique in superioribus dicit: Sub umbra ejus quem desideraveram sedi, et fructus ejus dulcis
gutturi meo (Cantic. II, 3). Fructus iste suaviter pascit, si
tamen prius umbra protexerit. Bona umbra, quae carnis prudentiam obscurat,
concupiscentiam refrigerat. Intelligis quae sit umbra? Inde tibi refulget
occasio, quomodo et 0015D hic noctem intelligas; nisi quod
quaedam occultiores latebrae et magis abditae, et accommodatae magis ad
investigationis et contemplationis usum sub noctis exprimuntur, quam sub umbrae
vocabulo. In umbra, rerum visibilium oblivionem aliquantam accipe: in nocte,
omnimodam. Quis mihi dabit sic advesperascere? quis, inquam, dabit mihi ut rerum
temporalium memoria oblivionis hujus vergat in vesperam? Bona quidem nox, quando
imaginationes vanae animum non vexant, nec versantur in eo; quando absconditae
sunt ab oculis quaerentis dilectum. Dilectio ipsa hanc noctem inducit, quae
reliqua omnia nec respicit, nec nota reputat, dum ad illum quem diligit intenta
suspirat. 0016A 4 6. Per noctes, inquit. Multae sunt noctes ejus, nec est una nox
illi jugis et continua. Noctes ejus frequenter interpolantur praesentia sponsi.
Cum addest, lux est: cum abest, nox est. Ideo multae sunt noctes sponsae; quia
multi sunt elapsus sponsi, multae latebrae. Beata plane, quae dilecto adhaeret
tota die, et quaerit illum totis noctibus. Provocent studium tuum qui audis
ista, et instructus exemplo sponsae, Consurge et tu in nocte, in principio vigiliarum tuarum,
et effunde cor tuum (Thren. II, 19), ut liquefiat et currat,
et decurrat usque in conspectum Dei tui. Illi liba principia vigiliarum tuarum:
nihil in te peregrinae curae decerpant. Quaere per singulas noctes dilectum
tuum. Quid dico, per singulas? Totas noctes tuas in hoc opus continua. Ne 0016B cesses et ne quiescas, donec egrediatur ut splendor dilectus
tuus, et ut lampas accendatur tibi. Tunc poteris illud Pauli dicere: Nox praecessit, dies autem appropinquavit. Nam quod sequitur,
Abjiciamus opera tenebrarum (Rom. XIII, 12),
huic non potest nocti adaptari. Nescit enim haec nox opera tenebrarum, sed magis
lucem ministrat iis qui permanent in agone quodam quaerendi dilectum. Bona
quidem nox, quando absconderis a conturbatione et ab incursione imaginationum.
Et quamvis nondum absconderis in abscondito faciei dilecti tui, bonum tamen est
ut abscondatur tibi facies et pompa inanium et carnalium cogitationum. Nox est
ut illam non attendas, non videas; sed tamen in hac nocte non exstinguetur
lucerna tua, ut dilectum quaeras. 0016C 7.
Utinam ego tales mihi possim noctes numerare, tam latebrosas, et tam luminosas!
Et quis nostrum gloriabitur omnes se tales noctes habere? Quisquis est, felix
est, cui omnes noctes in usum talem decurrunt, qui in occulto suo nihil agit
occultatione dignum. Unusquisque suam conveniat conscientiam. Quid enim mihi
aliorum percutere conscientiam infirmam? Non percutio nec discutio quidem: etsi
infirma est, foeda saltem non sit. Non agat in occulto, nec cogitet quidem quae
turpe est et dicere. Ad talem stratum Jesus declinare non novit. Offendit illum,
et fugat confusa conscientia. Confusio conscientiae non invitat illum, sed magis
evitat. Charitas autem de corde puro et conscientia bona (I Tim. I,
5), ipsa est quae quaerit. 0016D Sic enim habes: Quaesivi quem diligit anima mea. Nihil bona tutius
conscientia. Bona conscientia audet, et charitas ardet. Illa non formidat; ista
inflammat: illa pro dilecto non confunditur; ista confidit super dilecto. Magna
vis amoris. Alieno non nititur suffragio, propriis contenta meritis. Semper
amari se praesumit, quae amare se sentit. Denique non respectis aliis majestatis
nominibus, solum sponsa dilectum memorat, quae singulariter intus tolerat aestum
amoris. 8. Hoc autem attendendum quam frequenter dilecti
recenset vocabulum quocunque ex mysterio. Dilectus meus
candidus et rubicundus; et, Talis est dilectus meus
(Cantic. V, 10, 16): et in praesenti, Quem 0017A diligit anima mea. Magna certe sermonis hujus gratia Nec
mirum si frequentatur in ore, quod in corde fervet. Ideo et animam commemorat.
Non enim verbo tantum diligit, sed voto: nec solo actu, sed magis affectu. Quid
vero sibi vult quod animam, non spiritum dicit? Forte quia dilecto quem adhuc
quaerebat, nondum adhaerebat: qui enim adhaeret Domino, unus est spiritus
(I Cor. VI, 17). Et quidem nusquam in toto hoc cantico spiritum
nominat: sed, Anima mea liquefacta est (Cantic. V,
6), et Anima mea conturbavit me (Cantic. VI,
11); et hoc ipsum frequenter, Quem diligit anima
mea. Id quoque fere nusquam, nisi cum absentem quaerit, vel abesse
queritur. Solent his nominibus gradus quidam distingui animae perfectioris, et
minus perfectae. Apostolus 0017B dicit: Animalis homo non percipit ea quae sunt spiritus Dei (I
Cor. II, 14). Ego animam hanc ita amantem et aestuantem, ferventem et
quaerentem, nunquam non spiritualem dixerim: quippe quae licet nondum plena
visione, voto tamen propensiore illi adhaerebat, quem vehementer diligebat.
Possumus autem non inconvenienter sicut in spiritu subtilem et attenuatum
intellectum, sic in anima suavem et tenerum affectum accipere. Per prophetam in
promissione Dominus dicit: Dabo vobis cor carneum
(Ezech. XI, 19). Si ergo carnis nomen in bono alicubi accipitur,
cur non magis animae? Ego beatam hanc animam ut licenter loquar, non lapideam
sed carneam magis judicaverim et nihil habentem in se rigoris vel duritiae; sed
mollem, teneram, tractabilem, 0017C et sensibilem ad singulos
divini verbi 5 aculeos. Denique quae dicat: Neque caro mea
aenea est: sed quam spiritualis pertranseat gladius, et charitate se vulneratam
gaudeat. Jure ergo animam suam diligere dicit, exprimere volens intimam quamdam
et vividam et animatam affectionem erga dilectum suum Jesum Christum Dominum,
qui vivit et regnat in saecula saeculorum. Amen. SERMO II. In lectulo meo per
noctes quaesivi quem diligit anima mea (Cant. III,
1).1. Super hesterno capitulo hodiernum vobis
instauramus convivium. Nec enim ibi cuncta dicta 0017D sunt quae
dicenda occurrunt: quaedam vero nec tacta quidem sunt. Illa hoc sermone
discutienda suscipimus, id est cur dicat, In lectulo; et
non, In lecto: et cur, In lectulo meo. Nam alibi lectulum
nostrum dicere consuevit (Cant. I, 16). Haec reputate vobis in
sortem. Si quid autem novae disputationis super iis quae jam discussa sunt
adjecero, in lucri rationem (ut sic dicam) referte. Quid putatis mysterii signat
hoc ipsum quod dicit, In lectulo? laudisne aliquod
occultae continet, an suggillationis? Etsi utrumqne potest, libentius tamen hic
laudem accipio: et ideo primitus in hunc sensum inflectamus sermonem. Ego plane
in hoc verbo coarctationem quamdam intelligo, ut soli secum dilecto sufficiat.
Cur enim non in bono coarctatio accipitur, si strati 0018A dilatatio in probrum vertitur? Dilatasti,
inquit Dominus per prophetam, stratum tuum, juxta me
suscepisti adulterum (Isa. LVII, 8). Vides quomodo ob jurgando
et exprobrando strati dilatatio objicitur animae adulterae. Bonum est ergo non
dilatare, sed magis contrahere stratum cogitationis, et cordis lectulum. Ideo
sponsa jure sibi applaudit de lectulo. Coangustatum est,
inquit propheta, stratum, ita ut alter decidat: et pallium
breve utrumque operire non potest (Isa. XXVIII, 20). Utrumque, id est virum et adulterum. Breve enim et angustum
est cor hominis ad concipiendas Dei verbi delicias, etiam cum in illa totum
extenditur. Quomodo non multo brevius, si fuerit ad alia distentum? Sufficiat
dilecto tuo vel brevitas ista. Noli illam magis breviare, lectulum communicando
0018B alteri. Bona quidem haec brevitas lectuli, quae nescit nisi
dilectum suum, id est Christum, suscipere. Est enim brevitas, quae nonnisi illum
suscipere novit; et est brevitas, quae illum plene suscipere nequit. Illa
charitatis est et disciplinae; haec vero, infirmitatis et naturae. Utraque
brevitas intelligi potest in lectulo, vel qua cum plures non dilecto suscipit,
vel qua nec illum plene. Magna certe voluptas lectuli, sed magna brevitas: et
ideo bene lectulus magis quam lectus dicitur. 2. Delectabilis
lectulus est de quo legis in Proverbiis: Secura mens quasi
juge convivium (Prov. XV, 15). Foris nox, foris turbatio, sed
tranquillitas intus quasi quietis lectulus quidam. Non est hic illud lamentabile
0018C dicere: Foris interficit gladius, et domi
mors similis est (Thren. I, 20). Imo si foris gladius est,
intus gaudium. Spe, inquit, gaudentes,
in tribulatione patientes (Rom. XII, 12). Ad noctem tribulatio
refertur, ad lectulum spes et gaudium. Forte propter hoc non lectum, sed
lectulum appellat, parco <id est diminutivo> vocabulo;
quoniam totum gaudium nostrum fere in spe est adhuc et ex parte. Bonus ergo
lectulus conscientiae, quies et munditia. Cor impii quasi mare fervens, quod
quiscere non potest, sed redundant fluctus in conculcationem et lutum. Est ergo
cor impii turbulentum, et tabidum, et lutosum, et secum semper colluctans.
Siquidem non est pax impiis (Isa. LVII, 20, 21): regnum vero Dei
justitia est et pax (Rom. XIV, 17). In 0018D pace, inquit, in idipsum dormiam et
requiescam, quoniam tu, Domine, singulariter in spe constituisti me
(Psal. IV, 9, 10). Utrumque complectitur spei nomen, et lectulum et
gaudium: quia in spe gaudemus, et in spe requiescimus. Sed unde spes, nisi de
securitate conscientiae? Jure lectulum dixerim mentem securam et liberam:
securam propter conscientiae bonum; liberam autem a tentatione, liberam ab
exteriore occupatione, liberam a levi cogitatione. Quanta tamen esse potest in
hoc corpore quies et libertas mentis? Brevis et exigua, et lectulo similis
angusto. Multum inde decerpit reficiendi necessitas corporis, multum conquirendi
quae necessaria sunt cura, multum consumendi hora, multum animae casus imminens,
multum causa latens. Gloria 0019A nostra haec
est, inquit Paulus, testimonium conscientiae nostrae
(II Cor. I, 12). Suavi certe se collocarat in lectulo. 6 Nihil, ait, mihi
conscius sum. Sed quantum illum dilatat et extendit; magis istum arctat et
contrahit: Sed in hoc, inquit, justificatus non sum. Qui autem judicat me, Dominus est
(I Cor. IV, 4). Vides quomodo Paulus audet, et dicit, Cor nostrum dilatatum est (II Cor. VI, 11).
Vides quomodo gloriam et testimonium conscientiae, divinae coarctat respectus
sententiae. 3. Bene ergo lectulus mens secura, sed minime
superba; quieta, non elata; bona de se sentiens, sed alta non sapiens, magis
autem suspectam semper habens incerti noctem judieii. In
lectulo, inquit, per noctes. Multae noctes, sed unus
lectulus. Multae enim 0019B tribulationes justorum (Psal.
XXXIII, 20): sed tamen quasi non sentientes nec respicientes uno dormiunt
et requiescunt in lectulo, in ea in qua vocati sumus una spe vocationis nostrae.
Transit nox et nox: sed illi non deserunt tranquillitatis suae lectulum, donec
tota transeat iniquitas. Multae noctes, et altae tetenebrae: sed tamen ab
altitudine noctis non timent, nec turbantur, quia sperant in Domino. Non timent
a noctibus, qui in hujus spei lectulo quiescunt. Nam et ipse novit dare carmina
in nocte tribulationis (Job XXXV, 10): et in nocte mandat canticum
ejus (Psal. XLI, 9). Accepistis quare sponsa dicit noctes; et quare plures: quare lectulus dicatur, et quare
unus. 4. Nunc accipite quare dicat sponsa, in
meo. In 0019C lectulo suo, et quasi singulariter suo est,
quandiu singulariter in spe est. Cum vero ad spem res accesserit, vel magis
successerit spei, cum jam ex parte tenuerit dilectum; non jam suus est hic
lectulus sponsae, sed magis communis sponsi et sponsae. Suus est, cum quasi sola
sine dilecto quiescit: communis est, cum ipse adest. Suus est sponsae, cum
quietatis, et pacatis, et compositis moribus intra se collecta quiescit:
communis est, cum jam incipit oblectari in sponso. Forte est et aliquis proprius
sponsi, quando sui oblita penitus, et se exuta tota transit in ipsum, et quasi
induitur ipso dilecta ipsius. In lectulo suo nec effluit extra se, nec turbatur
in se. In lectulo communi affluunt illi deliciae quaedam de 0019D praesentia sponsi. In illo qui solius est, sponsi amoris
exagitata incendio ebullit, et excrescit effusa et effluens. Tota transfunditur
in ipsum, et in similem absorbetur qualitatem. In primo penes se est: in secundo
penes illam sponsus: in tertio penitus est ipsa penes ipsum, et, si dici potest,
non est nisi ipse. In primo quaerit: in secundo adhaeret: in tertio unitur illi.
In primo tranquillitatem propriam possidet: in secundo quamdam meretur
communitatem cum dilecto: in tertio assumitur et absorbetur in quamdam
charitatis et gratiae unitatem. Melior hic lectulus tertius quam secundus,
quanto expressior est unitas quam communitas. Bonus tamen primus, per quem ad
istos paratur accessus. 5. Quod si ad carnalis infirmitatis
illecebras lectuli 0020A sensum deflectere velis; nec erras, nec
laboras sic assignando. Solius enim sponsae sub hoc intellectu lectulus est, nec
communicatur sponso. Nam etsi novimus Christum secundum carnem, secundum carnis
concupiscentiam tamen non novimus. Communis quidem carnis natura, sed non est
communis illi carnis illecebra. Non refutavit lectum doloris nostri, sed non se
reclinavit usque ad sensum delectationis nostrae. Ideo cum istum designat, in lectulo meo dicit; non communiter, In nostro. Alibi
siquidem legitur: Lectulus noster floridus (Cant.
I, 15). Qui communis est, floridus est, vetustatis nihil habens, nil
corruptionis. Quando vero proprium suum lectulum dicit, nulla ibi fit mentio
floris. Suus sponsae hic est, sed insuavis est: non floridus, 0020B sed horridus illi videtur. Dura satis conditio, si vel sola
corruptio foret: nunc vero ad infirmitatem accedit adversitas, duplicatum
incommodum, lectulus et nox, infirmitas et adversitas. Sed magna vis amoris,
quam neutra compescit, nec illa innata, nec ista illata. Non enim vel lectulo
tenetur, vel terretur nocte, sed in lectulo suo et per noctes quaerit quem
diligit anima ejus. Claustralium videtur vox ista maxime fratrum, qui et quieti
a sollicitudine, et quasi perditi et absconditi sunt in multitudine, habentes in
altero lectulum, in altero noctis obscurum. Quodam modo enim absconditur
cujuslibet quamlibet excelsa conversatio, ubi in aequalem altitudinem tota se
fratrum numerositas attollit, juxta illam de Salvatore prophetiam: Ambulant in 0020C tenebris, et non est eis
lumen, sed humanae laudis lumen, ut liberius sperent in
nomine Domini, et innitantur super Deum suum (Isa. L, 10). 7 Quorum absconditus est vultus eorum. Unde nec reputavimus eos,
imo qui se ipsos intus non reputant; qui se mundi ad usus foris non aptant; qui
nec hominum ab ore gloriam exoptant, sed illam quae ex solo Deo est, juxta quod
legitur: Ego gloriam mean non quaero (Joan. VIII,
50). Et, Qui gloriatur, in Domino glorietur
(II Cor. X, 17): hoc est, non pro donis Domini in hominum favore
quiescat; nec finis hujus admistione, spiritualis gloriae adulteret in aliquo
gaudia, sed illi referat gratiam, et quaerat in illo gloriam hoc est enim ipsum
quaerere. Habet iste 0020D in tranquillitate lectulum, in
humilitate noctem. Non illum mordaces curae circumvolant, inquietudinum non
exasperant injuriae; sed totum lectulus et nox, totum pax et quies, et
latebrae. 6. Numquid satis est? Fortassis satis, sed laboranti;
nam non satis amanti. Dulcis enim laboranti somnus (Eccles. V, 11).
Amantis anxietas illum dormire non sinit, somnolentiam excutit, vigilias
inducit. Amor de quiete ipsa inquietior redditur. Quiescit tentatio, quiescit
occupatio, quiescit afflictio, sed quiescere dilectio nescit. Tunc magis vires
exercet dulce incendium, et flamma vorax de latibulis evadens vacuo liberius
evagatur in animo, altius possidens, et avidius depascens. Occasione accepta
suum nescit amor non exercere negotium. 0021A Semper enim quem
amat, vel praesente eo se oblectat; vel absentem desiderat. In
die, inquit, tribulationis meae Deum exquisivi manibus
meis (Psal. LXXVI, 3). Longe differentior quaerendi ratio nunc
a sponsa proponitur. Illam non impellit afflictio, sed trahit affectio. Ille in
psalmo quaerit adversus tribulationem; ista ad amoris usum et oblectationem. Ad
hoc enim refert et quietis lectulum, et noctis latibulum, ut quem diligit, et
inconcusse recolat, et sincere sapiat, et dulciter sentiat. Ergo multo potior in
diligente quam in indigente quaerendi ratio: quamvis jure dici possit quod
sancta quadam semper eget amor avaritia. Semper enim ad secretiora exaestuat, et
quae tenet non reputans, volubili se raptat in anteriora rotatu; et vitalis
instar rotae 0021B spirituali levitate ad superiora toto conatu
attollitur, de terra vix paululum aliquid attingens. Denique et in Paulo nondum
se comprehendisse arbitratur: sed ipse ad anteriora extensus, quasi rationalis
rota sequitur, quo illum rapit spiritus ferventis desiderii (Philipp. III,
13). Siquidem et cum consummaverit homo, tunc incipiet (Eccli.
XVIII, 6). In praesenti quoque sponsa dum tenet lectulum, non hoc
contenta, ardentius requirit dilectum. Ille illi lectulus: ille dilectus.
Lectulus, dum infirmam et fatigatam suscipit: dilectus, dum inflammat et
succendit. Lectulus et dilectus, quia quiescit in illo, et concupiscit et
deficit in ipsum. 7. Miraris quod dico lectulum? Audebo et
adjiciam 0021C vilius aliquid, imo sublimius super omnem gloriam
laudis ejus. Quanto enim pro me egit viliora, tanto bonitatis suae dedit indicia
majora. Ipse parvulis lectulus, ipse pullis est nidulus: Etenim passer invenit sibi domum, et turtur nidum ubi ponat pullos
suos (Psal. LXXXIII, 4). Vis audire qualis lectulus? Jacta
cogitatus tuos implumes adhuc et infirmos in Domino, et ipse te enutriet, donec
formetur et firmetur Christus in te, et ocurras in virum perfectum qui fluctuare
non possit. Bene ergo lectulus, qui mihi factus est a Deo justitia et pax, et
redemptio, et sapientia. Quis dabit mihi tali collocari in lectulo? quis,
inquam, dabit mihi istos pulvillos, et cervicalia hujuscemodi assui sub cubito
et capite meo? Felix cervical, quod sibi sponsa 0021D supponit:
Laeva ejus sub capite meo, et dextera illius amplexabitur
me (Cantic. II, 6). Alterum jam possidet, alterum sibi
pollicetur. Laevam tenet, sed dextram quaerit. Delectationes enim in dextra tua usque in
finem (Psal. XV, 11). Quasi de lectulo tendit ad lectulum.
Suavissimum mihi cervical, bone Jesu, spinea illa capitis tui corona. Dulcis
lectulus illud crucis tuae lignum. In hoc ego nascor et nutrior, creor et
recreor, et super passionis tuae altaria memoriae mihi nidum libenter recolloco.
Quod si majora datur et arcaniora persentire divinae majestatis mysteria, nihil
illud a lectulo et nocte differt, si quis ad futuram contempletur plenitudinem,
non formulam perfectionis humanae. Nam et perfectius nostrum imperfectum est, et
(ut verius dicam) vix adhuc 0022A inchoatum. Propterea et initium aliquod dicimur creaturae Dei
(Jacobi I, 18), et tantum primitias
accepisse Spiritus (Rom. VIII, 23). 8. Temerarius forsitan videar, qui conor inexperta 8 exponere et de sponsae lectulo, quae illum suavius forsan et
secretius collocavit, quam conjectura nostra possit attingere. Quapropter de
mysteriis ad mores descendamus, et dicamus hoc esse dilectum in lectulo, et per noctes quaerere,
cum post cordis strepitum et carnis motum, quietis et praesentium obliti,
primitivas quasdam futurae dulcedinis captamus delicias. Habes ergo (ut breviter
colligam) in hoc capitulo occasionem, actum, et causam. In diligente causa,
actus in quaerente; opportunitas vero et occasio in lectulo et nocte innuitur.
0022B Breve autem capitulum, quoniam bonus lectulus, in quo
suscipit mens fatigata fomentum, imo fervens incendium, in quo amor dum
offendiculum non habet, desiderii usum exercet ardentius. Sed jam nos hic
paululum quiescamus, et in illo utinam lectulo, in quo sponsa dum quievit,
dilectum quaesivit: ut experientiae sensu in nobis ipsis ediscere possimus quod
nunc alios docere conamur, quam dulce sit in hoc lectulo quiescere, et dilectum
quaerere Jesum Christum Dominum nostrum. SERMO III. Quaesivi illum, et non
inveni (Cant. III, 1).1. Non solet
sponsus semper, vel pro tempore, vel pro quantitate animae se quaerentis voto
respondere. Quaesivi, inquit, et non
inveni illum. Gratum 0022C certe verbum, quaesivi: sed, non inveni illum,
grave. Quidni grave et intolerabile sic quaerenti, et sic amanti? Nemo enim eo
quod ardenter quaerit, non anxie caret, tantoque cumulatiore angustia, si vicina
spe jamjamque apprehensura fraudatur. Quanto magis illa, quam expertae et
perditae internae dulcedinis provocat esuries! Credibile est secundum
multitudinem retractatae et revolutae in corde dulcedinis, acriori ad quaerendum
ictu everberari animum amantis. Denique ad dilectionis mensuram, non invenientis
pendatur affectus. Si quis in se unquam talem expertus est vel dilectionis vel
desiderii sensum, proprii aestimare potest conjectura exempli, quam querulo
sponsa corde protulerit: Non 0022D inveni
illum. Nusquam consolatio, nusquam refrigerium, sed ubique tribulationem et
dolorem inveni, dum illum quem ardenter diligo, et instanter quaero, non inveni.
Denique posuisti me, non dico tibi contrariam, sed a te quasi extraneam, et
facta sum mihimetipsi gravis (Job VII, 20). Gravis plane, quam
taedet vitae, taedet luminis hujus, quoniam lumen oculorum meorum et ipsum non
est mecum. Ubi erit foris consolatio, si intus in me ipsa te absente turbatio?
Conturbatum est cor meum, dereliquit me virtus mea, et lumen
oculorum meorum meorum et ipsum non est mecum (Psal. XXXVII,
11). Tria haec tecum abierunt, virtus, veritas, identitas. Quomodo enim
virtus erat in doloris lecto, in nocte lumen, et in divisione et separatione id
ipsum? Ad 0023A me nunc respicit illa prophetalis exprobratio:
Quousque dissolveris, filia vaga? (Jerem. XXXI,
22) Denique et Cain, ex quo egressus est a facie Domini, vagus factus est
et profugus. Ego quidem non ita vaga et profuga: magis enim quaerens quam
fugiens; et, ut licentius loquar, tibi fuga plus competit. Annon vaga, quae de
lectuli angustiis transeo ad ambitum urbis, discurrens per plateas, per vicos,
per vigiles? Qui adhaeret Domino, unus est spiritus (I Cor. VI,
17). Dulce hoc ipsum, et ideo dura separatio. 2. Quomodo
dissipata est haec identitas, dissiliit unio, et ad me dimidiata redii? Nam tota
a te non discessi. Desiderio enim in te feror, sed a praesentia differor: habeo
aliquod in desiderio solatium, 0023B sed totum illud abscondit et
absorbet de dilatione supplicium. Quo pacto non absconditur omne solatium,
quandiu abscondis faciem tuam a me? Denique, sicut ait propheta, Consolatio abscondita est ab oculis, quia facta est inter dilectos
divisio (Osee XIII, 14, 15). Sed mihi abscondita, quoniam mihi
fuerat haec unio indulta. Tu enim bonorum meorum non eges. Bona enim mea, dona
tua sunt: ideo mihi incumbit desolatio, dum a te separari contingit. Tu virtus
mea: tu lumen oculorum meorum: tu mihi ipsum: tu mihi totum. Denique defecit
caro mea et cor meum, ut de reliquo in me nec carnalis affectus nec cordis mei
sensus respiret; sed sit Deus cordis mei, et pars mea Deus in aeternum
(Psal. LXXII, 26). Si hanc partem perdidero, 0023C inanis et vacua remanebo, quasi terra sitiens, et quasi vas
perditum. Assume, assume, qui ebrius es, sitientem, et vacuo vasi tuae
plenitudinis 9 portionem infunde. Quid parcis torrenti illi
ubertatis tuae? Heu me! quam raptim transit torrens iste nostris in convallibus!
Cito quidem transit, sed trahunt me post se in aeternum desiderium impartitae
deliciae. Deliciae abeunt, sed desiderium relinquunt. Illae excurrunt, et istud
excruciat. Quanto sunt enim praerogata dulciora, tanto molestior de dilatione
mora. Itane, Domine, suave videbitur tibi miseram mora tali torquere animam, et
de poenis diligentis et quaerentis te ridere? Si majestas te abducit,
misericordia inclinet. Si te non indulges dilectae, miserere vel afflictae. 0023D Afflicta sum et humiliata nimis, et a gemitu cordis mei mecum
illud rugiens: Non inveni illum. Ubi nunc multitudo
viscerum tuorum et miserationum tuarum? Diu et nimis diu continuerunt se super
me. Dilecta tua absentis desiderio in dolorem se fundit, et tu te contines?
Joseph male meritos de se miseratus fratres, non poterat se continere: sed
commota sunt viscera ejus, et quis esset, blande innotuit (Gen. XLV,
1-3). Et quidem tenerior esse solet ad gratiam sponsi pietas, quam
fratris. Tu mihi plus quam Joseph. Tu enim frater; tu sponsus. Quis dabit mihi
te fratrem meum? Ego me totam ad quaerendum impendo, et tu me suspendis, sponsus
et frater? Ergo eris in dilectione minor, qui es majestate superior? Magis sibi
respondent amor et humilitas, 0024A quam amor et majestas.
Paululum majestatis obliviscere, ut misericordiae recorderis. In te omne
desiderium meum. Utquid non ante te? utquid absconditus est a te gemitus meus,
qui totus est pro te? Dissimulas et differs, et avertis faciem tuam a me, et
facta sum conturbata. Propterea queror et causor, et clamito: Non inveni illum. 3. Felix conditio, quando
dicere datum fuerit: Dilectus meus mihi, et ego illi.
Nunc vero ego dilecto meo, sed nondum ad me conversio
ejus (Cant. XI, 16, et VII, 10). Amara quidem amanti
commutatio. Idcirco pro vice vocem commuto: Non inveni
illum. Omnia tempus habent, et suis spatiis universa sub sole transcurrunt.
Quando erit ut cum sole permaneant, et ante mutabilitatem lunae, ut in
aeternitate 0024B stent, et non transcurrant cum tempore? Nunc
vero omnia tempus habent, et habet forsitan suum tempus aeternitas ipsa.
Dicuntur enim et tempora aeterna. Aeterna ergo in se aeterna sunt, sed nobis
parata sunt tempore suo. Omnia tempus habent: tempus amplectendi, et tempus ab
amplexu longe fieri (Eccles. III, 1-8). Quod ergo erit aptum magis,
quam nox, amplectendi tempus? imo quis erit aptior ad amplectendum, vel lectulo
locus, vel nocte tempus? In pace locus tuus: et ideo quietis tempus; et pacis
tibi paravi in corde meo lectulum. Veniat dilectus meus, veniat delectatio mea,
et requiescat in cubili suo. Tu forsan dispensatorie differs: sed non capit amor
impatiens de dispensatione solatium. Scio mihi repositum tempore suo: sed de
fugacis 0024C tarditate temporis amor causatur. Tu differs: ego
quidem diutius non fero, sed surgam et circuibo civitatem. Contemno lectulum, et
initium sermonis derelinquo, ut ad perfectiora ferar. 4. Nam
etsi sponsa sum et perfecta pro regulae modulo humanae, initium tantum accepisse
me reputo, ad quod restat respiciens: Surgam, et circuibo
civitatem, quaeram per vicos et plateas (Cant. III, 2). Jesu
bone, quid est quod alicubi non inveniris, qui ubique crederis? Multae quidem
mansiones in domo Patris tui sunt: sed numquid alias deseris ad alias transiens,
qui infinitus ipse et immensus es? Ubique creaturarum totus es, creans et
continens: sed infinitatem tuam creatura nulla potest exprimere, 0024D quamvis virtutem nulla non possit ex parte innuere. Ubique totus
es per existentiam: sed non aequaliter in singulis per efficientiam. Nam etsi ex
toto te ubique opereris, non tamen totum quod potentiae tuae est ubique, imo
potius nusquam, operaris. Indifferenti enim virtute efficis in minimis minima,
et in magnis majora. Cum ergo virtus tua ubique et tota operetur, nusquam tamen
tota expenditur: quia cum volueris, suppetit tibi efficere majora; nec tota
exprimitur, quia veritatem non possunt ad integrum aemulari simulacra. Omnia
ergo te mihi monstrant ad cognitionem, sed non omnia me movere possunt intus ad
devotionem. Ubique in te impingo, sed non ubique compungor. Ubique te mihi
ingerit rerum species et usus et ordo, 0025A sed Verbum
sapientiam, non Verbum salutem. Verbum autem sapientia et salus, id est Christus
Jesus, tantum in civitate Dei nostri, in 10 monte sancto
ejus. Propterea surgam, et circuibo civitatem. Surge,
inquit Paulus, qui dormis, et exsurge a mortuis, et
illuminabit te Christus (Ephes. V, 14). Surgam ego, non de
mortuis operibus, non de pravis moribus: sed de bonis ad meliora, de moribus ad
mysteria, de mysticis ad manifesta, de serenis ad suavia. Surgam, et circuibo civitatem illam, de qua dicitur: Magnus Dominus et laudabilis nimis, in civitate Dei nostri, in
monte sancto ejus (Psal. XLVII, 2). Ergo surgendum est ei qui
in montana vult cum Maria conscendere (Luc. I, 39). Et prodigus
ille filius in se reversus: Surgam, inquit, et vadam ad 0025B patrem meum. Prudenter ait,
surgam, iturus ad eum, qui in coelis est, Patrem. Sed
nimis exilem et macilentam spem reposuerat in sinu suo, mercenariam conditionem
patrem rogaturus. Modeste quidem pro meritis, sed de paternae miserationis copia
humiliter nimis et injuriose sentiens, vere famelici dans in hoc animi indicium
et inedia confecti. Dicam, inquit, ei:
Pater, fac me sicut unum de mercenariis tuis (Luc. XV, 18-19).
Non enim poterat jejunam et macram spem ad majora porrigere. Surgam, inquit, et vadam ad patrem
meum. Iste de quaerendo nil movetur patre, tantum de flectendo sollicitus.
Quae sponsa est, certa de gratia postulat praesentiam tantum. Surgam, inquit, et circuibo civitatem, et
quaeram quem diligit anima mea, inventionem sufficere 0025C reputans. 5. Vide si non in praesenti haec
possit observari distinctio, quoniam patris exposita est et parata cunctis
indulgentia: deliciae vero fugaces et reconditae, et latibulis gaudentes. Ideo
ille dicit: Surgam et vadam. Illa vero: Surgam et quaeram. Denique et pater occurrit poenitenti,
sponsus se subducit diligenti. Misericordia sui profusior est, delectatio
parcior. Id autem non incongrue ab utroque positum intelligitur, quod dicitur,
surgam. Non permittit te Paulus quae sursum sunt
quaerere, nisi prius resurrexeris (Coloss. III, 1). Non potes quae
sursum sunt sapere, nisi prius illa quaesieris. Quid enim est illa bona quae
sursum sunt, invenire, nisi quodam 0025D dulcedinis et
experientiae gustu persentire illa? Ideo cuncta perlustrat et scrutatur, ut quod
amat, alicubi degustet. Surgam, inquit, et circuibo civitatem, quaeram per vicos et plateas, quem diligit
anima mea. Multum sibi fiduciae sanctus amor assumit. Quantum enim putas
diligebat, quae tantum praesumebat? Surgam, inquit, et circuibo civitatem. Non veniet in conspectum tuum, Domine,
omnis hypocrita. Abscondit se Adam, ex quo bonae conscientiae ausum amisit
(Gen. III, 8), et inventum se doluit, qui magis quaerere debuerat.
Qui ficte diligit, fugit conspectum tuum: quae vero sponsa est et charitatis
dotata munere, etiam fugitantem insectatur. Quo ibis, bone Jesu, a facie
vehementis desiderii? Si ascenderis in coelum, illic est: si descenderis in
infernum, 0026A adest. Ubique te sequitur curiosa scrutatrix, et
per singulos operum tuorum gradus discurrens, quod fide tenet, conatur
transfundere in affectum, et admirandae majestati devotione respondere. Ad
dilectionis incentivum omnia Evangelii documenta deducit: ut in quibus veritatem
suscipit, virtutem persentiat te ipsum sponsum suum, Christe Jesu, qui vivis et
regnas per omnia saecula saeculorum. Amen. SERMO IV. Surgam, et circuibo
civitatem, per vicos et plateas quaeram quem diligit anima mea (Cant.
III, 2).1. Circuitus iste non est pervagationis, sed
investigationis. Ad si vagatur quae circuit, non evagatur tamen, non excedit
terminos civitatis, non loca 0026B quae dilectus perambulare
solet. In circuitu ambulat, sed intus ambulat per vicos et plateas civitatis.
Sapientia enim in his viis se ostendit hilariter, et in plateis dat vocem suam.
Ideo in istis circuit, quia novit ubi soleat illi uberior occursus esse dilecti.
Circuibo, inquit, quaerens per vicos et
plateas. Frequens tibi est, o felix anima, talis circuitus, et accessus
familiaris, et nota sunt tibi omnia civitatis hujus, circuitus et recessus
intimi, angusta vicorum, et lata platearum. Introduxit te rex in cellam
vinariam: numquid non et in omnes alios secretiores recessus? Omnia tibi sunt
aperta et pervia, et usu quodam ad beatum hunc expeditam te sentis circuitum.
Ideo non cunctanti, sed confidenti similis dicit: Circuibo
civitatem. Et quantum putatis, 0026C fratres, quantum
solatii confert invisere interim et crebro conterere 11
gressu loca in quibus stare solebant pedes ejus quem diligit? Nescio quo pacto
loca, in quibus aliquid boni experti sumus, expressius id ipsum imprimunt
memoriae, et ex ordine ante mentis depingunt oculos, et quod jam experti sumus
in ipsis, iterato speramus. Ego loca ista non corporalia, sed spiritualia
crediderim, opportuna ad animae exercitationem spiritualem; propterea in his
accipiamus circuitum. 2. Circuitus iste aut recordationis est,
aut investigationis. Circuit enim qui vel nota recolit, vel ex ipsis notis
colligit quae nondum sunt nota. Circuit quodammodo qui nota recordatur, vel
perscrutatur 0026D nova. Circuitus quidam est, cum ea quae jam
fide et intelligentia tenemus, ordine retractamus. Circuitus quidam est, cum ex
his quae jam tenemus, ad occultiora tendimus et penetramus. Circuitus ille
oblectationis est, iste rationis. Ille amicabilior, iste acutior. Et quamvis
ille circuitus magis accommodatus sponsae videatur, neutrum tamen illi
negabimus. Sive enim nota et comperta revisit, sive investigat nova, in omnibus
amoris tantum fomitem quaerit. Bonus quidem rationis circuitus: sed quando ratio
ipsa intra fidei regulas se continet, et ejus terminos non excedit, de fide ad
fidem, vel de fide ad intelligentiam pertingens. Intelligentia quidem, etsi
fidem excedit, non tamen aliud contuetur quam quod 0027A fide
continetur. In intelligentia quam in fide non certitudo major inest, sed
serenitas: neutra vel errat, vel haeret. Ubi vel error vel haesitatio est,
intelligentia non est: ubi haesitatio est, fides non est. Et si fides admittere
posse videtur errorem, non est vera nec catholica fides, sed erronea credulitas.
Fides, ut sic dicam, veritatem rectam tenet et possidet; intelligentia revelatam
et nudam contuetur; ratio conatur revelare. Ratio inter fidem intelligentiamque
discurrens, ad illam se erigit, sed ista se regit. Ratio plus aliquid quam
credere vult. Quid aliud? Conspicere. Aliud est credere, aliud est cernere: non
tamen aliud, quam quod fide concipit, conspicere conatur. Et si nondum sincere
videre potest, quibusdam tamen accommodatis 0027B experimentis
conjicere tentat, quae jam solida fide concepit. Ratio supra fidem conatur, fide
tamen nititur, fide cohibetur. In primo devota est; in secundo prudens; in
tertio sobria: et, ut sic dicam, fides tenet, tuetur ratio, intelligentia
intuetur. Bonus iste circuitus, in quo mens rationis ductu pervestigando
procedit, sed a fide non recedit, instructa a fide, et restricta ad fidem.
Erronea plane, si non cuncta ad ejus referat examen, et citum rationis incessum
ad fidei maturitatem castiget. Bonus circuitus, ubi justitia Dei revelatur ex
fide in fidem. Bonus circuitus, ubi quis transformatur a claritate in claritatem
tanquam a Domini Spiritu (II Cor. III, 18). Bonus circuitus, ubi
0027C quis posteriorum oblitus, ad anteriora extendit semetipsum,
si quo modo comprehendat (Philipp. III, 12, 13). Bonus certe
circuitus, non modo cum nova semper et occultiora comprehenduntur, sed cum jam
apprehensa novo et recenti semper affectu revolvuntur: cum non modo quod restat,
penetratur; sed quod jam penetratum est, frequenter iteratur. Jucundus
circuitus, et sponsae non ignotus. Ideo confidenter dicit: Surgam, et circuibo civitatem. 3. Quae
aptius esse poterit civitas quam illa, de qua dictum est: Gloriosa dicta sunt de te, civitas Dei? (Psal. LXXXVI,
3.) Et quidem universitas creaturae dici potest non inconvenienter
civitas Dei, ab eo condita, et ab eo disposita. Gloriosa plane et 0027D pro specie, et pro ordine. Nam pro actibus minus justis, quos
depravatae mentis producit libertas, quantum in ipsis est, minus <al. nimis> in gloria: nec ex ipsis est, quod ordinem divinae
dispositionis non effugiunt, quem non intendunt. Soli autem vere gloriosi sunt,
qui divinae dispositioni supponunt studium, solliciti primae conditionis
integram servare gratiam, vel resarcire corruptam. Isti gemino quidem modo
gloriosi efficiuntur: naturali cum caeteris conditione, et voluntaria prae
caeteris coaptatione ad ordinantis et dirigentis Dei nutum. Dicitur ergo civitas
Dei universitas creaturae; quippe legibus administrata dispensationis ipsius.
Ipse universae creaturae speciem existentiae praestat in proprio genere, in usu
efficaciam, consequentiam 0028A in ordine, ut et in se ipsa
pulchra sit, et in universitate supervacua non sit, et cum reliquis inconsequens
et repugnans non sit. Sive enim res naturae agatur motu, sive libero arbitrii
12 nutu, sive divinae instinctu gratiae, sive singulis his
rationibus, sive conjunctis res agatur, quaelibet a divina intus invisibiliter
operante efficacia et modum accipit et motum: modum et quasi legem quamdam
ordinis et motum actionis. Non modo enim ab eo cujuslibet motionis nativa
facultas, sed cujuslibet facultatis administratur motio, ut simul ab ipso sit et
virtus, et motus virtutis. Motus vero intentionis pravae, et ab ipso habet quod
motus est, et ab ipso non habet quod pravus est. Neque enim ab ipso est, quod in
minus ordinatum 0028B finem dirigitur: sed ab ipso est, quod
inordinatio ipsa mira prorsus ratione in ordinem redigitur. 4.
Vide venditionem Joseph, descensum in Aegyptum; egressum et insectationem
Pharaonis, submersionem exercitus, et ereptionem Israel, quomodo incarnationis
et passionis Christi, et ereptionis nostrae serviant mysteriis: et multis quidem
in locis similia diligens reperies. Non ergo possent antiqua delicta novis
deservire sacramentis, nisi occulta ratione divina intus operante providentia.
Nec enim illa antiqua casu quodam et indifferenter ita provenere, quibus nova
postmodum a prudenti dispensatore et observatore diligenti adaptarentur
mysteria: magis autem illa ad horum sunt 0028C significationem
(non homine illud intendente, sed Deo disponente) praeparata, quam haec illis
aptata. Quid denique, quod Dominus eo potissimum tempore ad passionem addictus,
quod hac hora, hoc die, hoc mortis affectus genere? quis iste aut neget mystica,
aut credat fortuita? Quo die est homo conditus, eo reparatus: qua hora
sententiam pertulit, indulgentiam meruit. Per lignum mors inducta, per lignum
vita restituta. Et nescio quis ista non divinitus dispensata, sed humanitus
administrata contendit. Habes agni paschalis tempus, habes immaculatam hostiam;
habes ereptionis Israeliticae de Aegypto horam, habes ereptionis tuae gratiam de
saeculi errore, de vanitate, de nativitate corrupta: et hoc simpliciter
contigisse credis, Deo non 0028D dispensante, sed Judaeo
operante, quamvis non observante? Haec, inquam, quae tam apte concurrunt de
crucis ligno, de tempore, de hora, de die, et reliquas quae observari, prudenter
possunt, circumstantias, Judaicae deputas dementiae, non divinae sapientiae?
Prorsus in eam salubri remedio, et cum antiquis in unam formam concurrente
sacramentis, et fortuitus casus excluditur, et humanus intuitus, sed non divinus
nutus. Et in Isaiae prophetia invenies ad Ezechiam dictum: Data sunt omnia haec in manus Chaldaeorum (Isa. XXXIX.
6). Ubi data esse dicit, ostendit non tantum prophetice praedicta, sed
etiam judiciaria quadam aequitate dictata. Ex his et hujusmodi passim per omnem
Scripturarum textum, cui dubium residebit, divinam 0029A pariter
virtutem et sapientiam justis legibus pravas rationalis creaturae non inspirare
quidem, sed dispensare voluntates? Quod si ita est, multo minus ambigi potest
motus caeterorum animantium, quae naturali ducuntur affectu, et sensuum vel
imaginationis tantum aguntur judicio, non arbitrio rationis a divina
dispositione minime exemptos. Et ut semel concludam, universarum vel essentiam,
qua in hoc aut in hoc rerum genere sunt, vel existentiam qua sunt, vel usum quo
aliquid efficiunt, justissimus, potentissimus, prudentissimus moderator aeternis
et immutabilibus movet, et mutat, et continet decretorum regulis, et cunctam
creaturam nusquam exorbitante regit justitia, quasi ordinatissimam et
dispositissimam civitatem. 0029B 5. Haeccine
ergo civitas est universitas creaturae, quam sponsa circuituram se proponit?
Circuierunt sapientes hujus saeculi rerum naturas, et in artificio suo operantem
adverterunt sapientiam Dei. Operantem dico, sed non opus de quo legitur: Deus autem rex noster ante saecula operatus est salutem in medio
terrae (Psal. LXXIII, 12). Cognoverunt in opere artificem, sed
non glorificaverunt, aut gratias egerunt (Rom. I, 21). Fidelis
anima omnia replicat et recenset in laudem Dei, et omnem creaturam provocat ad
glorificandum, ut se ipsam excitet in gratiam, et universitatis contuitu divinum
stimuletur in amorem. Circuivit Salomon, et de cedro Libani disputavit usque ad
hyssopum (III Reg. IV, 33). Circuivit in Ecclesiaste, et de 0029C elementorum postquam disseruit circuitu, ad humanos actus
disputationem derivavit, ut de transeunte rerum vanitate ad permanentem
transiret veritatem. Circuivit Job, imo circumductus est magis a Domino per
terrae fundamenta, 13 per mensuram, per lineam et bases, et
lapidem angularem, et astra matutina, et filiorum Dei jubilum: per maris ostia,
et vulvam, et vestimentum, et caliginosos infantiae pannos: per terminos,
vectes, et ostia, per ortum diluculi, et aurorae locum, et certas quasdam
caeterarum rerum naturas (Job XXXVIII, XXXIX). Omnes enim numerare
longum erat, quae omnia prudenter intuenti admirationem Conditoris facerent, et
pie consideranti amorem, Et haec communiter omnibus proposita sunt ratione 0029D utentibus, et Conditoris sui majestatem manifesta pulchritudinis
suae specie commendant. Sub tam pulchro tamen velamine pulchriora sunt, quae
latent salvationis nostrae sacramenta, et multiplicia spiritualium dona
gratiarum. 6. Denique et David in fine Psalmorum cum omnem
creaturam in laudes Dei concitasset: Cantate, inquit, Domino canticum novum, laus ejus in ecclesia sanctorum
(Psal. CXLIX, 1). Vere novum, cujus nescit
antiquitatem materia, fastidium gratia: quae semper est amore recens, usu
recentior. Vere enim novum, quod hominum animos ad
aeternam innovat beatitudinem. Denique legitur: Ne memineritis
priorum, et antiqua ne intueamini; nova quoque ego facio 0030A (Isa. XLIII, 18, 19). Jure nova, quae ab antiquo currentis naturae nequaquam conclusa
sunt legibus. Laus ejus in ecclesia sanctorum. Quodam
utique excellentiae privilegio, non tantum aequitatis dispensatione, sed
gratuito sanctitatis dono et munere. Laus ejus in ecclesia
sanctorum: quoniam ita laudem ejus sanctorum ostendit actus, ut illam
attendat affectus. Sancti enim excellenter gratiarum dona suscipiunt, devotionem
persentiunt, gratulationem persolvunt. Ideo quodam laudatur privilegio in
Ecclesia sanctorum: extra Ecclesiam laudatur ministerio insensibili et muto
rerum, vano hominum. In rebus insensatis conditio; in hominibus non renatis
aliquanta cognitio, in neutris tamen dilectio. Nam dilectio Conditoris sui in
primis nulla, in secundis 0030B non sancta. Laus ejus in ecclesia sanctorum. Sanctus enim et quae condita
sunt, ut naturaliter sint, et quae dispensata sunt, ut inconvenienter et
inordinate non sint; et quae praedestinata sunt, ut beate, sint, universa
perscrutatur et aestimat quantum datur: ut per haec auctoris juxta vires
colligat notionem, migret ad aemulationem, rapiatur in affectionem. 7. Haec ergo civitas spiritualis est, haec Ecclesia sanctorum, quam
circuituram sese sponsa praesumit. Deus bone, quanta hic utilium copia
speculationum! Quis enim satis existimare possit, quam pulchra et quam plurima
sint ubique spectacula in sacramentis, exemplis, miraculis? Prima salvationis,
secunda conversationis, attestationis sunt tertia. 0030C Quid
vero, cum de mysteriis, cum de moribus ad remunerationes aeternas temporalium
meritorum admiratura mens assurgit? Quantum ibi profusis votis refunditur
gaudii! Filii hominum, utquid diligitis vana, et quaeritis
mendacium? (Psal. IV, 3) utquid animum ad aliena oblectamenta
convertitis, laboriose quaeritis labentes delicias? Quasi ad manum materiam
fidei nostrae tenetis mysteria, ad memoriam prompta, ad meditandum profusa, ad
subsistendum perpetua, ad sufficiendum plena. Filii, inquam, hominum, imo filii
Excelsi, alumni religionis, qui regularis disciplinae limina teritis, utquid
arida fauce aquas coenulentas sititis, coelestes fastiditis? Utquid cogitationes
admittitis in animum, ad 0030D quarum actiones non mittitis
manum? Quod agere penitus detrectatis, utquid studiosa mente retractatis?
Experti frequenter estis quod omnem hanc inanem pompam recogitatae turpitudinis
citus excipere solet exitus poenitudinis. Denique et pudor est prodere, et poena
reticere. Meditationis ergo mutate materiam, sed servate instantiam. Quam foedum
est tunc studia vestra minui, cum mutantur in melius? Hoc autem dico; sicut
exhibuistis animum ad cogitatus affectuosos foedae turpitudinis, ita exhibete
nunc ad fecundos circuitus pulchrae veritatis. Circumdate
Sion, inquit Psalmista, et complectimini eam
(Psal. XLVII, 13). Circumdate meditando, complectimini amando.
Complectimini eam, ut ejus sit et comprehensio integra, et collocatio intima.
Plus 0031A aliquid innuere videtur complexus quam circuitus.
Complexus simul continet totum, circuitus de alio in aliud facit transitum. In
hoc tamen circuitus praestare videtur, quod ea quae complectimur, indifferenter
et involute constringimus: ubi vero circuitus est, singula seriatim discutimus.
Ille contentus est summa, iste discurrit per singula. 14 8. Esuriens enim et quaerens animus, dum illum non satiant
aliqua, semper rapitur ad reliqua: et quodam volvitur circuitu, currentis
desiderii protractus rotatu, donec repleatur in bonis esuries amoris, et occupet
in illo cursus sui statum, in quo terminum non invenit. Nulla enim quae creata
sunt, in conditionis suae statu infinita sunt: et ideo mens quae circuit,
universa pertransit, nusquam requiem 0031B capiens ubi finem
reperit. Solus ille requies est amanti et refectio, qui finis est omnium, et
cujus nullus est finis. Propterea sponsa, in circuitu suo cuncta pertransit, ut
pertingat ad ipsum: Surgam, inquit, circuibo civitatem. Circuibo in cunctis, eum quem diligo
quaerens, sed nusquam reperiens. Invisibilia ipsius, per ea quae facta sunt,
intellecta conspiciuntur (Rom. I, 20): sed tamen nullius creaturae
quamlibet excellentis, et ad ipsius accedentis imitationem, plene vel instruor
indicio, vel incendor officio. Tantum enim et pigrum, et tardum, et inefficax ad
Conditoris commendationem eorum quae condita sunt, redditur ministerium, quantum
noscitur a veritate distare simulacrum. Ergo circuibo
civitatem, universa pertingens, universa pertransiens; 0031C pertingens, qua ex parte ipsius imaginem differenter praeferunt;
pertransiens, ubi citra perfectum subsistunt. Circuibo
civitatem, ubique capiens refrigerium, et fastidium patiens. Quonam enim
modo non me refrigerat, quod amoris mei pignus aliquod portat, praefert
indicium, indicit memoriam, notitiam inducit? Sed iterum quonam pacto non tolero
taedium, dum quadam me recogito praeludi imagine, et umbra detineri, nudam et
simplicem non tenere veritatem? Circuibo civitatem,
quoniam in toto ejus tam pulchro ambitu ubique refoveor, sed nusquam
reficior. 9. Nec me fatigabit iste circuitus, donec pateat
plenior aditus, ut intrem in sanctuarium Dei, et 0031D intelligam
in novissimis ejus. Habebit ibi circuitus terminum, cum repleti fuerimus in
bonis domus tuae, Domine; cum intellexero in novissimis ejus illum qui primus
est et novissimus, initium et finis. O qualis ibi circuitus erit, pergere ab
ipso in ipsum, ire et redire: desiderio ire, delectatione redire; dum semper
ejus, quod experientia desiderat, praesentia satiat: ut mens possidentis et
contuentis, et illi sit per appetentiam intenta, et illo sit sufficienter
contenta! Sic enim pennata illa et oculata animalia in medio
et in circuitu sedis Dei leguntur (Apoc. IV, 6). In medio, quia voti sui perducuntur ad intima: In circuitu, quia redivivo semper voto feruntur in eadem
ipsa. In medio, quia eorum jam completum est votum: In circuitu, quia non sufficiunt comprehendere 0032A totum. In medio sunt admissa per gratiam,
et in circuitu sunt exclusa per differentem naturam. In medio sunt, quia unita per contemplationem: et In circuitu, quia disjuncta per comparationem. Quae est enim
sedes ista, nisi ea de qua loquitur Apostolus, lux inaccessibilis, quam
inhabitat Deus (I Tim. VI, 16)? Denique quantumlibet oculata sint
beata illa animalia, et illuminat illa ut quantum possunt, capiant; et excedit,
ne ad totum sufficiant. O quam ampla ibi speculatoria, quam latae plateae in
illa luminis infinitate patent, quam coarctati et couniti et protensi in illa
simplicitate, charitate, aeternitate vici! Viae illae, viae pulchrae, et semitae
pacificae. Non est in illis vel errare vel laborare semitis. Undique occurrit
ibi sponsus, et laeto, ut sic 0032B dicam, vultu se offert et
influit cordi dilectae, ut de caetero non indigeat quaeri Jesus Christus, qui
vivit et regnat in saecula saeculorum. Amen. SERMO V. Per vicos et plateas
quaeram quem diligit anima mea. (Cant. III, 2.)1. Longum hesternus sermo in exsequendo sponsae circuitu traxit
limitem. Gratiae tibi, Domine Jesu Christe, quod fecisti tam dulcia faucibus
meis eloquia tua, super mel ori meo. Ideo vix ab ore quae semel gustata sunt
discedunt, ut alia succedant: cum mora ruminantur, et si deglutita fuerint,
suavi quodam ructu denuo redeunt ad ruminandum. Poterant haec omnia breviter et
cursim dici; sed materiae quae 0032C tractatur gratia, comedentis
blanditur palato, et quamdam sui appetentiam facit, non facile cedens, cum semel
adducta fuerit in discussionem. Nam et quem mandendum infantulo nutrix comminuit
panem, 15 jam satis studioso dente subactum aliquoties eum in
ore detinet, gustus illecta sapore. Et nos Cantici hujus solidos aliis, si qui
forte indigent, comminuentes cibos, gustatae suavitatis jacturam facere
nequimus: sed ita alieno inservimus usui, ut et nostro satisfaciamus in parte
desiderio. Denique cum terminatum reor sermonem, et competenti fine conclusum,
impatienti exhalatione epulae verbi redeunt ad labia: et dum abundantiae
suavitatis eructatur memoria, ad discussionem revocatur materia. Quid enim? cur
non ficus frequenter concutitur, 0032D cujus fructus plene
nunquam excutitur? Quid mirum si convellitur saepius, quae propria exspoliatione
fecundior effecta, cum vellicantis videtur certare manu, et decerpentis
aviditatem ubertate convincere? Non talis illa cui maledixit Dominus Jesus,
nihil in ea fructus inveniens, pro sterilitate, ariditate aeterna condemnans
illam (Marc. XI, 13, 14). 2. Vide quomodo aridas
fecit fides Christi Judaeorum traditiones et dogmata philosophorum. Quomodo
arefecit flumina Aegypti. Non est in eorum doctrinis et interpretationibus
fructum invenire, de quo legitur in Psalmo: Terra nostra dabit
fructum suum (Psal. LXXXIV, 13). Non potest in eorum vicis et
plateis Christus inveniri. Jam, o Judaei, 0033A emigravit a
vinculis vestris: jam dimisit domum suam, dereliquit haereditatem suam
(Jer. XII, 7). Denique facti estis quasi tugurium in cucumerario,
quasi civitas quae vastatur (Isa. I, 8). Sed et de plateis
nihilominus legitur, quia corruit in platea veritas
(Isa. LIX, 14). Siquidem de Gentium philosophis dictum est quod
veritatem Dei detinuerunt in mendacio (Rom. I, 18, 25). An non tibi
videtur congrue accipi in vicis, Israel secundum carnem; quoniam de uno erant
semine Abrahae, et in unum compacti et coarctati ritum, una lege constricti?
Sapientes autem Gentium jure adumbrantur in plateis; quoniam effrenata libertate
et licentia, extra veritatis evagati sunt tramitem, de majestate divina
sentientes et asserentes non minus absona dignitati, quam 0033B reluctantia veritati. Judaei paupertate intelligentiae circa
divinae singularitatem constricti substantiae, usque ad Filii et Spiritus sancti
personas non potuerunt fidei incrementa dilatare. Gentium philosophi per planum
diffusi, et nullo divinae eruditionis obice tardati, deorum induxerunt
numerositatem in naturis, infinitatem in personis, sentientes inter se singuli
varia, universi vana. 3. Sed quae jam anima in istis vel vicis
vel plateis inquirit sponsum? Concubina est, si qua est, aut adultera, quarum
altera contubernium cum sponso non habet perpetuum, altera malefidum. Quid enim
ibi quaerat, ubi casta non occurrit sapientia, sed peregrina et meretricia?
Talis tibi depingitur 0033C in Proverbiis, occurrens vecordi
juveni ubi transit in platea prope angulum, advesperascente die, in noctis
tenebris et caligine, mulier ornatu meretricio, praeparata ad capiendas animas,
garrula et vaga; nunc foris, nunc in plateis, nunc juxta angulos insidians
(Prov. VII, 7). Suspecta est mihi talis platea, in qua mulier tam
varia et versipellis, blanditiarum suarum insidias vecordi machinatur juveni.
Nescio enim quid obscurum et distortum et fucatum mihi significat nox, et
angulus, et ornatus meretricius. Suspecta est mihi omnis doctrina, aut certe
despecta, quae nullam inducit de Christo mentionem: quae ejus me nec sacramentis
renovat, nec praeceptis informat, nec promissis inflammat. Nam Judaei quidem
habent in pagina illum, sed in interpretatione 0033D non habent.
Adhuc enim velamen est magis in eorum mente quam lege. Nec enim auferri potest,
nisi cum conversi fuerint ad Dominum. Suspecta est mihi tam in divinis sensibus
quam in humanis usibus unius licentia, alterius restrictio, obstinatio
utriusque: unius in divina natura numerositas, alterius singularitas, utriusque
caecitas. Ideo sponsae non dederim in istis vicis et plateis quaerere dilectum.
Alios illi assignemus vicos, alias plateas, quam sibi Christus desponsavit in
fide et veritate. 4. Et quidem gemina quaedam est conversatio
fidelium. Alii latam sectantur viam: alii arctissimae se tradunt disciplinae.
Nam etsi scribitur, Arcta via quae ducit ad vitam
(Matth. V, 14): est tamen quaepiam 0034A in hoc
genere distinctio, et arctioris respectu alia reputatur latior. An non tibi
videtur latitudo mandati, ubi nemo compellitur ad perfectionem, sed infirmae non
modo valetudini, sed etiam voluntati inferioris gradus permittitur licentia?
Gratias tibi, Domine Jesu Christe 16, quod nobis salutis
occasiones paras, et ita vegetis et alacribus proponis consilium, ut etiam
aegrotis disponas remedium, et pigris dispenses ascensum. Non modo vicos
districte viventium habet civitas tua sancta Jerusalem, sed etiam plateas
humiliora et planiora diligentium. Sic in omni professione et ordine, quae
sponsa est, ejus quem caste diligit, vestigia quaerit, quatenus habeat
undecunque et operationis exemplum, et amoris incendium. Non dedignatur ab his
etiam qui foris 0034B sunt, qui nulla arctioris disciplinae
regula constringuntur mutuari virtutis insignia: reputans ferventiorem ibi
frequenter affectum, ubi inferior fuerit ordinis gradus. 5,
Quid dicemus de his qui nusquam salutis occasiones quaerunt, ubique causantes et
remissionem in plateis, et in vicis indiscretionem? Denique tales multi sunt,
qui omnes perscrutantur professiones et ordines, sed in eis nulla inveniunt quae
illos trahant, sed cuncta quibus ipsi detrahant, calumniantes quod districtio in
aliis sit nimia, in aliis nulla. Istorum dicere est, et quidem quam misere tam
vere: Non inveni illum. Pravus certe sensus, ut dicas: Ecce Christus hic est,
imo ecce illic. Pessimus vero, si dicas: Nec hic, nec illic. Utrobique quaerit
sponsa, et hic, et illic. 0034C Quaeram per
vicos et plateas, quem diligit anima mea. Per vicos
districtionem accipe, per plateas dispensationem. Neutram
in ministris Ecclesiae sinistre interpreteris. Utramque Ecclesia recipit, in
utroque sponsa quaerit Christum. Noli in altero tantum; in utroque Christum
quaere. Vicis plateas in te ipso conjunge. Quaeris quomodo? Si te coarctat
afflictio, aut voluntarie suscepta, aut violenter impacta; intus in corde gaudio
dilatare spirituali, et jam vicis plateas copulasti. Nonne tibi videtur utrumque
tenere, qui in tribulatione dilatatum sibi laetatur? (Psal. IV, 2.)
Apostolus in arcto tribulationis quamdam latitudinem optabat illis quibus ait:
Spe gaudentes in tribulatione patientes (Rom. XII,
12). 0034D Denique ad spem latitudo refertur: Habentes, inquit, tantas promissiones,
charissimi, dilatamini et vos (II Cor. VI, 13). Angusta est
nobis in praesenti res, spes vero lata. Arcta possessio, exspectatio quidem
profusior. Ergo ad latitudinem spei plateas istas referto. Spe
gaudentes Apostolus dicit. Propheta vero: Adhuc
replebuntur plateae tuae choris ludentium (Zach. VIII, 5).
Vides quomodo sibi de spe et plateis sentiunt consona Apostolus et Propheta?
Uterque enim gaudium assignat. 6. Simul etiam hoc advertendum
juxta aliam distinctionem, quod etiam in vicis mansio est ad domesticas
utilitates: in plateis, feriatio quaedam ad jucunditatem. In plateis enim chorus
est et conventus ludentium, Ergo vacationis et laetitiae usus in 0035A plateis est. Bonae quidem plateae, in quibus alacri satis
agilitate in leves contemplationis saltus animus se spiritualis exagitat. In
plateis ergo quaerit sponsa quem diligit, dum domesticis evoluta curis, dum
extra corporis effecta mansionem, et domum terrestrem quantum datur deserens,
quam libere, tam laete contemplari studet. In vicis est mansio diuturnior: in
plateis quidem brevis, sed dulcior. In vicis virtutum usus est et exercitium,
quae necessariae nobis sunt, dum in corporis hujus habitaculo moramur; in
plateis vero, feriata quaedam felicitatis futurae praeludia. Et vide nunc
verborum seriem. Primo ponit vicos, consequenter plateas. Habes et in Psalmo
simile: Quam dilecta tabernacula tua, Domine virtutum!
concupiscit et deficit anima mea 0035B in atria Domini
(Psal. LXXXIII, 2, 3). Mitaris sponsae sedulitatem? ordinem
sequere. Noli te prudentiorem vel promptiorem sponsa praesumere. Primo exerce te
in opere virtuali, ut deinceps ad veritatis speculatorium conscendas. Quid illac
ingressum paras qua exitus est? Cum sponsa per vicos ad plateas veni, et cum
Psalmista post tabernacula virtutum ad ampla veritatis atria: alioquin ordinem
si convertis, pervertis. Quanto magis coangustati sunt vici, tanto uberiora et
liberiora sunt intus otia mentis. Quid otia dico? devotionem dicerem justius.
Arcta exterius disciplina animam interius dilatat. Sive libertatem, sive
laetitiam in plateis intelligas, ubi ampliores quam in hoc Ordine nostro plateas
reperies? Sed nec facile dixeris ubi sint arctiores 0035C vici,
ubi major libertas, et ad usum et ad exercitium virtutis, quam in hoc Ordine et
conventu sancto. Et ideo major ad bonum libertas, eo quod sit minor licentia in
malum. Quo major districtio, eo major directio. Arctiores 17
vici, ampliores plateas efficiunt. Quid ergo est per vicos et plateas Jesum
quaerere, nisi hoc se modo et restringere et exterdere ad capiendam de ipsius
illustratione laetitiam? 7. Vis ut utraque intus in mente
assignem, plateas et vicos? Nonne tibi videtur in vico quodam et velut in arcto
positus is cujus vexatur patientia, castitas arcetur, coangustatur charitas? Qui
in nullo virtutis studio libere et sine labore versatur, sine labore et anxio
conatu animi, num tibi quasi in vicis 0035D locatus videtur? Et
quamvis non sine labore, non sine conatu quaerunt, tamen etiam qui tales sunt,
quietem in illo quem diligit anima sua, quasi per vicos quaerunt. De quibus
propheta, Domine, in angustia quaesierunt te: et, In semita judiciorum tuorum, Domine, sustinuimus te. Rudibus
et novitiis istud saepius evenit, qui solent vel variis tentamentis, vel quodam
taedio laborare, quando eos aut carnis desideria coarctant, aut virtutum non
exhilarat oblectatio. Et beatus qui non est scandalizatus in istis, qui non
offenditur, qui non perdit Jesum, sed magis quaerit per vicos tales, qui in
angustia quaerit, non sicut de quibusdam dicitur: In angustia
quaesierunt te; in tribulatione murmuris doctrina tua eis (Isa. XXVI,
8, 16). Imo et exercitia virtutis, et doctrinam 0036A Patris intelligit in angustiis illis, et protendit a fine usque
ad finem fortiter, donec de vicis ad plateas evadat: et qui perfectiores sunt et
plateis assueti, aliquoties ad angustias vicorum subito sinuntur relabi. Et quis
perfectior illa quae sponsa dicitur? Ecce et ipsa per vicos et arctos quosdam
meatus quaerit dilectum. Non est otiosa difficultas ista quaerendi. Per hanc
enim et exercetur ejus humilitas, et desiderium excitatur. Quoties in
inextricabilibus me sensi quasi vicis errantem, et angustiis animi conclusum,
cum subito vicinas in plateas evasi, et eduxit me in latitudinem bonus Dominus?
In vicis exspiravi fere, sed in plateis respiravi statim. Latitudo quaedam et
libertas exoccupatae et expeditae mentis in plateis tibi commendatur. 0036B 8. Sed considera ne libertatem istam des in
occasionem carnis, ne coacerves lutum in platea tua, lutum illicitae
cogitationis. Alioquin sicut lutum platearum delebit te Dominus. Lubricaverunt, ait propheta, in plateis
vestigia nostra (Thren, IV, 18): lutosas volens intelligi eas,
in quibus sit lubricus incessus. Non luto, sed auro sternantur plateae tuae. Non
ibi sit lutum, nec tamen siccitas et ariditas quaedam sit tibi; sed fluant
flumina ibi aquae vivae, spiritualis quaedam fluentia meditationis. In plateis
aquas istas divide in latitudine liberae mentis Sapientia, Quasi platanus, inquit, exaltata sum juxta
aquas in plateis (Eccli. XXIV, 19). Non in plateis solum, nec
solum juxta aquas, sed juxta aquas, et in plateis exaltata sum, inquit. Ut laeta prodeant 0036C
genimina sapientiae, quantum putas cooperatur et otium liberum, et irrigatio
crebra sanctae meditationis? Jure quasi platanus exaltatur, quae sic plantatur.
O beatas vere plateas, in quibus sapientia sic crescit, sic exaltatur et
supereminet, perspicuam se ostendens, et non indigens quaeri! Et vide quomodo
saeculari prudentiae aliqui totam sui cordis latitudinem exponant, quantum
distendant animum et dilatent in plateam, ut plantent ibi plantationem
infidelem, hoc est germen alienum: quomodo et continuis exercitiis et
meditatione frequenti et doctrina illam irrigent. Ideo cernas in illis laetam et
uberem et exaltatam saeculi sapientiam, et frutificantem hujus mundi sensum:
sapientiam vero quae ex Deo 0036D est, humilem et obscuram, et
inveniri non posse penes illos. 9. Exi in plateas et vicos
civitatis: otia discute, scrutare negotia eorum qui judiciis vacant, qui tenent
cathedram, qui sedent pro tribunalibus; contemplare quid agant in publico, quid
in cubiculo. Nunquid apud illos pura et vera coelestis eminet sapientia? Numquid
expressa est in moribus, quae in sermone versatur? numquid in prospectu invenies
illam? numquid exaltatam sicut cedrum in Libano, et sicut cypressum in monte
Sion? nam et in his montibus exaltatam se gloriatur (ibid., 17).
Nomina ipsa mysterium continent: nec otiosus est etiam ordo verborum. Praecedit
Libanus in laude sapientiae, Sion subnectitur: post cordis mundi candorem, 0037A ad contemplandae veritatis fulgorem ascendis. Munditia meretur
notitiam, non hanc litteratoriam tantum, sed quamdam dulcem et intimam, ac ipsis
animae medullis infusam. Denique puritas veritatis socia est, et comes est, et
praevia est. Idcirco montes istos, Libanum et Sion, in laude 18 sua sapientia copulat. Montes istos apud quos illorum
assignare poteris, qui litibus aut exercendis aut dirimendis vacant? Non potest
apud illos inveniri sapientia, in quibus non invenitur locus sapientiae. Amat
Libanum, amat Sion, amat plateas, libertate gaudet et sublimitate. Quanta
perversitas, si sapientia quae litibus vacat, quae lucra sectatur, supereminet,
et divina latet? Supereminet litigiosa, et ea quae pudica est, quae pacifica,
quae bonis consentiens, contempta 0037B delitescit velut in
obscuro. Illa excolitur, ista negligitur, ac si sterilis et parum lucrosa.
Neglecta plantatio in altum non crescit. Raro in plateis quasi platanum
exaltatam invenies. Non est obvia, non est frequens. Ideo dicit: Quaesivi, et non inveni illum. 10. Ubique
teritur, ubique vertitur in quaestione, ubique venerabile est nomen Jesu. Et
utinam quod vox sonat, vita depromat, exprimat imitatio, emineat et eluceat in
moribus! Qui penes te sapientiam quaerit assidentem, inveniat illam in ipsis
foribus tuis, in ipsis sensibus, in modestia et compositione hominis exterioris.
Nam quasi fores sunt, per quas interioris prodeunt habitatoris indicia. A
fructibus cognoscitur, si apud te Jesus moratur. Accedit ad 0037C te sponsa, folia vertit ficulneae tuae, quaerit in te fructum,
quaerit dilectum. Hic est enim fructus dulcis gutturi ejus. Felix es cum hoc
abundaveris fructu, cum Domini tui sponsam isto satiaveris cibo. Esca ejus, esca
electa. Deliciae ejus sunt tecum esse dilectum suum. Non invidet, non zelatur.
Dilectum suum omnium vult esse dilectum. Ideo apud omnes quaerit, ut illum apud
omnes aut inveniat, aut invitet. Quaerit enim apud illos Jesum, quorum quaerit
profectum in ipso. Quaerit per vicos et plateas, sed non in omnibus invenire
potest. Quaesivi, inquit, et non inveni
illum. Paulus omnium sitiebat salutem, in visceribus omnium Christum
invenire cupiebat, omnes cupiens in visceribus Christi. Sed enim audi 0037D quid dicit, quomodo quosdam deplorat. Neminem, inquit, unanimem haheo. Omnes quae
sua sunt quaerunt, non quae Jesu Christi (Philipp. II, 20,
21). Putas quod apud eos inveniri Christus queat, qui ipsum ut inveniant,
non quaerunt? Et multos quidem sic quaerentes reperies aliud praeter ipsum, sed
tamen per ipsum. Tractatur in consiliis, disceptatur in judiciis; in scholis
disputatur, cantatur in ecclesiis. Religiosa sunt haec negotia: sed vade ad
exitus aquarum, et pensita quis generalior istorum finis est operum. Vide si non
per haec omnia quaedam exerceantur mercimonia de Christo. Quaestuosa res nomen
est Christi. Nil pensius, nil optatius. Felix tamen qui nominis hujus virtutem
sectatur. Apud illos tractetur, disceptetur, disputetur super hoc 0038A nomine. Nobis satis est, si nostris in claustris saltem
adametur. Nusquam commoditas major: ideoque major confusio nusquam, si penes nos
non invenitur Christus. Non invenitur forma justitiae, si piorum operum non est
intentio pura. Nam ipsa laetitia est mentis quaedam divina alacritas, quae de
ipsius praesentia concipi solet, et quam vere possumus praesentiam ipsius
interpretari. Haec, inquam, coelestis et excedens affectio non est res facilis
et passim obvia. Hanc praecipue sponsa, ut puto, designat, dicens. Quaesivi, et non inveni illum quem diligit anima mea,
Christum Jesum qui vivit et regnat in saecula saeculorum. Amen. SERMO VI. Num quem
diligit anima mea vidistis? (Cant. III, 3).0038B 1. Sponsa moram in quaerendo patitur, et quamdam
illi difficultatis umbram sponsus obtendit, copiam sui non statim indulgens.
Illa tamen, calente studio, sedulitatem continuat, querelam ingeminat: Non inveni illum. Fratres, si sedulitas submovetur, desidia
quando admittetur? Si non invenit amor, quando inveniet tepor, quando raritas
orandi, quando remissio? Quid ergo nunc contra raritatem orandi et remissionem
inter vos disputo? Non est opus medelam adhibere morbo quo non laboratis.
Peregrina sunt a vobis haec vitia. Quis enim vestrum, qui non sit et frequens et
fervens in oratione? Et ti torpor abest, videte ne vos dilationis taedia
defatigent, et infringant desideria vestra. Utrobique reatus est, si sit anima
vestra vel in postulatione 0038C remissa, vel in exspectatione
deficiens. Sponsae desideria audis dilata: et tu ad primum 19
orationis tuae pulsum, inspirationis divinae delicias tibi non affluere querulus
causaris? Nunc coepisti, et tam cito a directione sua tuus infringitur spiritus?
Quid si tibi illud de Evangelio improperetur: Sic non potuisti
una hora vigilare mecum? (Matth. XXVI, 40). Vigilate ergo et
orate, quia nescitis qua hora dilectus vester adveniat. Pertinax oratio
pertingit ad finem. Et si tibi in initiis sicca et velut saxea videatur, oleum
tamen gratiarum elicies de hoc saxo durissimo, tantum si perseveres, si te
longior mora non dissolvat, si non dilatione tua vota lentescant. Molesta plane
amanti dilatio: sed solent 0038D protracta desideria amplius
crescere. Quid vobis nota ingero? Vexatio crebra ipsa vobis hujus rei dabit
intellectum, imo jam dedit, idque frequenter. Crebro vos exercitatos inveni in
hujusmodi studiis. Non possum gloriari hos me genuisse affectus in vobis: gaudeo
tamen invenisse vos in istis. Et si non haec in vobis studia formavi, utinam in
illis fovere vos possim! Et ipse custos sum; ideo illam mihi sponsae vocem saepe
replicatis: Num quem diligit anima mea vidistis? O beata
anima, quam tam sancta desideria exercent! Desideria dilectae, dilectae quae
nescit nisi de Christo rogare, quae talem inventa erumpit in vocem: Num quem diligit anima mea vidistis? 2.
Denique sponsa est, quae talibus invenitur occupata scrutiniis: Invenerunt me, inquit, custodes 0039A civitatis. Qui ficti et fallaces sunt, nihil tam refugiunt,
quam ab his inveniri custodibus, et si deprehenduntur, non facile convincuntur.
Cain factus est vagus et profugus super terram, inveniri formidans. Omnis, inquit, qui invenerit me, occidet
me (Gen. IV, 14). Non vult peccatum occidi, non vult pati
salutarem in confessionne verecundiam, medicinalem castigationem magistri. Non
vult inveniri, quia non vult mori. Nam ubi non veretur interfici, sed magis se
foveri confidit, impudenter se jactat indisciplinatus affectus. Sed sponsa ultro
se offert, laeta sponsi occurrit sodalibus. Quidni laeta? Non invenitur quasi
fugiens ultorem, sed quaerens amatorem. Invenerunt me
custodes; non sunt inventi, sed invenerunt. Diligentia ipsorum in hoc
commendatur. 0039B Pigri custodes et male fideles nullam in hoc
adhibent diligentiam: non circumeunt, non quaerunt si quem inveniant cauteriatam
habentem conscientiam, signo amoris casti et studio quaerendi prodentem
dilectionis incendium. Non conveniunt subditos, et forte molestum ducunt si
compellantur ab ipsis. Nonnisi interrogati proferunt verbum solatii quidam, nec
tunc quidem. Littera quod habet in pagina, tantum proponit, nil superadjiciens
vel industriae vel diligentiae. Alia est plane custodis ratio: praevenire debet,
non tantum reponere: excitare magis quam exspectare quaesituros; quasi de
specula super filios prospicere, qui sit intelligens et requirens Deum. Custos
tuus sum: da mihi, Domine, linguam eruditam, ut sciam eum qui lapsus est
sustentare 0039C verbo, et ad verbum dirigere. 3. Et quid aliud optat sponsa, cum dicit: Num quem
diligit anima mea vidistis? Vides illam non tam fatigatam quam excitatam
studiis spiritualibus. Intellexisti pertinaciam ejus in quaerendo dilectum: vide
nunc humilem prudentiam. Nescit custodes contemnere. Nec enim tutum arbitratur
inconsultos praeterire, quos scit dominici et conscios secreti, et nuntios
mandati. Num quem diligit anima mea vidistis? Quid tamen
sibi vult haec interrogatio sub ambiguo posita? An in hoc admonere te voluit ut
non credas omni spiritui, sed probes si ex Deo sit spiritus? Denique non omnium
est certum sponsi praestare indicium, qui custodis officium vel susceperunt 0039D vel arripuerunt. Multi enim sunt quorum est oculus in universa terra, et juxta alterius loci Proverbium,
in finibus terrae (Prov. XVII, 24). Non est
lumen eorum cum ipsis, nec possunt illud ultra terrae porrigere limitem, levare
ad coelum. Satis quidem fideles sunt et seduli, sed hucusque ut terrena
coacervent, et terrena servent. Oculus, inquit, eorum in universa terra. Inexplebilis aviditas in universa
terra se extendit: propterea terrenis incrassata mens curis, et illius mensae
serviens qui perit sibi, coelestis epulae nescit dispensare viaticum, et de
supernis theoriis aliquid serenum temperare subjectis. Nam etsi forte qui tales
sunt, de spiritualibus rogentur secretis, planam fidei et morum respondent
sufficere viam; in hoc sterilitatem solantes 0040A 20 suam, vel ex tepore proprio aviditatem alienam metientes.
Languidus enim et remissus amor, culpabili quadam patientia non tam optat, quam
exspectat futura bona. Qui vero ferventior est, ardenti fertur desiderio,
repositam plenitudinem furtim et ex parte deflorare tentans. Quia tales plurimos
novit sponsa custodes, quodam sub ambiguo interrogationem librat: Num quem diligit anima mea vidistis? Sit prudens, sit
fidelis, sit custos sedulus, et disciplinae diligentia hostium coerceat
irruptionem ab ovili. Non tamen statim sciet amatoria canere, et sponsi
internuntius ejus monstrare praesentiam, et in recessus secretos raptim admissus
stillare de intima aliquid dulcedine. Valde enim est imparis gratiae, furtiva et
fucata adulteri deprehendere 0040B lenocinia, et legitimos sponsi
adventus conciliare. Malorum quia frequens est experientia, facilis est notitia.
Spiritualium vero sensuum quia rarus usus est, et exile judicium, tenue satis
est indicium de ipsis, nec possunt spiritualia nisi a spiritualibus dijudicari.
Et ideo non possunt nisi a spiritualibus demonstrari, quales sunt de quibus
legitur: Quam pulchri super montes pedes annuntiantium pacem,
annuntiantium bona! (Isa. LII, 7.) 4. Num quem diligit anima mea vidistis? Non est una nec simplex
nec uniformis visio sponsi. Exsultavit Abraham ut videret diem ejus: vidit et
gavisus est (Joan. VIII, 56), Vidit Jacob Dominum facie ad faciem,
et salva facta est anima ejus (Gen. XXXII, 30). Vidit Moyses, sed
posteriora vidit 0040C (Exod. XXXIII, 23). Vidit
Isaias Dominum sedentem super solium excelsum (Isa. VI, 1). Vidit
Exechiel (Ezech. I): vidit Daniel in hominis similitudine
(Dan. VII, 13, 14), cum nondum hominem suscepisset. Sed omnis ante
incarnationem hujusmodi visio in corporali monstrata est specie, non in corporis
humani veritate. Viderunt Apostoli in ipsa carnis veritate, et palpaverunt et
attrectaverunt. Utrique tamen intus fide Deum viderunt. Dictum est Philippo: Qui videt me, videt et Patrem meum. Quae visio quia referatur
ad fidem, quod adjunctum est declarat: Non creditis quia ego
in Patre, et Pater in me est? Alioquin propter opera credite (Joan.
XIV, 9-12). Quae enim consequentia, ut ad 0040D probandum
quod Patrem viderit, inducat quia se viderit, nisi quod in utroque eam voluit
visionem intelligi, quae per fidem fit? Propterea et de credulitate consequenter
adjungit: Non creditis quia ego in Patre, et Pater in me est?
Alioquin propter opera ipsa credite. Si enim habitat Christus per fidem in
cordibus nostris, et si ipsa corda nostra mundantur per fidem, cur non et in
cordibus nostris videtur per fidem? Superiorum vero visionum quarum altera facta
est in imagine, altera in carne, utraque plena est vel jucunditatis vel
utilitatis; sed cum tertiae, quae est per fidem, servatur integritas. 5. Nam ut de Verbi apparitione, quae in carne erat, loquar: praeter
vitae verba, quae de ore ejus 0041A procedebant, quantum putas
virtutis insigne in ipso exteriori renitebat habitu? quam manifesta ejus, quae
intus erat, dabant indicia oculus, vox, vultus? denique gestus omnis quomodo
divinam spirabat gratiam? Jucunda plane visio illa, sed Deum in homine credenti.
Et quidem illa quae Prophetis et patribus ante Christi incarnationem facta est,
divinum quiddam spirabat in apparente imagine, quantum mea se habet fides,
inaestimabilem delectationem et menti et sensui infundebat cernentis: nec nisi
quorum mundus erat animus, apparebat obtutibus. Nam et post resurrectionem in
ipsa carnis suae veritate nonnisi testibus praeordinatis a Deo apparuisse
legitur (Act. X, 40, 41). Felices illi custodes, si quibus tamen
apparet frequenter et familiariter 0041B talis visio, praesertim
illa quae est in carnis jam glorificatae aspectu, qualem eum Petrus et Joannes
viderunt in monte transfiguratum (Matth. XVII, 1, 2): sed tamen et
illa prior non vera, et ista non plena. Nam illa Moyses delectabiliter detentus,
non tamen contentus: Ostende mihi, inquit, te ipsum (Exod. XXXIII, 13, 18). De altera vero
ipse Dominus: Expedit vobis ut ego vadam; alioquin Paracletus
non veniet (Joan. XVI, 7). Bona ergo visio, quam Paracletus
adveniens inducit: spiritualis est, quia facta intus per Spiritum. Denique et
spiritus ante faciem nostram Christus Dominus (Thren. IV, 20).
Visio haec vel in revelata spiritualiter veritate per intelligentiam, vel in
suavitate infusa per gratiam. Nam et hoc ipsum experiri videre est. Gustate, inquit, 0041C et
videte quoniam suavis est Dominus (Psal. XXXIII, 9).
Suavissima certe haec visio, et quamvis futurum juxta modum nondum plena, vicina
tamen; 21 vicina qualitate, non aequalitate. Visio haec
humano non est supposita ingenio, vel proposita studio, etsi aliquando desiderio
gratis indulta. Denique non est talis quae intelligentiae concepta viribus,
continuo tenore moram in animi memoria protelare queat. Subitanea est et sui
juris haec visio, in spiritu vehementi vadens et veniens. Subitanea est et
momentanea, repente veniens et repente vadens: et si momentanea est, manent
tamen reliquiae cogitationis, tam succensae, tam serenae, et diem festum agunt
in animo recordantis. Manet quidem memoria 0041D degustatae et
deglutitae visionis: cujus suavitatem qui gustare possunt, eructare norunt, et
hora hac maxime. Eructat enim bonum verbum cor recenti adhuc incalescens gratia,
et fervida meditatio similes effundit sermones. Multum enim intimae dulcedinis
sapit in verbis, et gratissimi sunt sermones, qui de gratiarum ubertate
prorumpunt. 6. Si custos es, scito quoniam talia te oportet
praeparare in occursum sponsae. Utquid occurris, si nihil dulce, nihil novum
nuntiaturus venis? Si nova non potes, vetera profer. Ingere nota, si nova non
habes. Non tamen ingeritur quod exigitur. Non quaerit qualem videris, sed si
videris. Sufficit nuntiare qualem ipsa novit. 0042A Augmentum
tamen affert gratiarum si nova annuntias. Denique quod non est vel ignotum vel
insolitum meditationi, sponsae nova quadam gratia dulcescere solet. Non fastidit
auditus, quando fervet aviditas: tantum de sponso disputa, et nova protulisti in
auribus sponsae. Non suppetit tibi de illo excellenti et excedenti visionis modo
semper respondere. Sublimis illa et subtilis est, et subito praeoccupare solet
animum, quem mundum et exoccupatum invenerit. Subito praeoccupat, sed non
occupat diu. Subtilia ista non adsunt ad votum, dulcia deducit in medium.
Simplicis fidei capitula singula quodam dulci disputationis temperamento
suavissimos gignunt in audiente mentis affectus et excessus. Delicata est
sponsa: dulcia vult magis 0042B quam fortia, nisi quod omnia
potest in eo qui eam confortat sponsus. Narrent alii fabulationes, controversias
meditentur. Os tuum meditetur sapientiam, et lingua loquatur delicias, qui
sponsae loqueris. Nam et illa tales vult qui de dilecto narrent et nuntient.
Labia sacerdotum custodire debent scientiam: ideo legem requirit ex ore eorum
(Malach. II, 7), legem videndi et inveniendi dilectum. Num quem diligit anima mea vidistis? De visione illorum se
visuram praesumit: ideo diligenter investigat custodum visionem, eorum sperans
alloquio vel in secretiora reduci, vel dulcioribus affici. Id enim est videre
quem diligit, Dei sapientiam et virtutem propenso affectu et pura concipere
mente. Bene illum conspicit, qui hoc utroque concipit modo, pure cernens, 0042C et pie sentiens. Dulce, puto, susurrium, quod inter sponsam
custodesque vertitur: et grata collatio, si tamen collatio. Nulla enim illorum
hic responsio memoratur. Secreta valde est, si qua est, quam alto tegendam putat
silentio. Secretum sibi: secretum suum sibi (Isa. XXIV, 16). Nec
audemus hic aliquid inde conjicere quod sponsa curavit reticere. Cum eorum
silentio claudamus nunc sermonem, prorogantes in crastinum sponsae transitum,
quo se vigiles paululum pertransisse dicit, et invenisse quem diligit anima
sua. SERMO VII. Paululum cum pertransissem eos, inveni quem diligit anima mea
(Cant. III, 4).0042D 1. Improbi
exactores estis, et nimis instanter repetitis debitorem vestrum; dignum tamen
venia est, dummodo justa postuletis. Sed vos exigitis ut solvam ad quod non me
obligavi. Tractaturus eram de transitu sponsae. Ad hoc enim et ordinis et
sponsionis nostrae ratione teneor, et vos adhuc mihi ingeritis illud cum sponsa:
Num quem diligit anima mea vidistis? (Cant. III,
3.) Sed illa modestius interrogationem temperat ambigenti similis,
quaerens magis quam urgens. Novit enim nec omnibus, nec omni tempore de hac
visione adesse sermonem. Ex quo enim abscondit vultum suum, quis est qui
comtempletur eum? Vos autem urgetis me, ut legem vobis ponam contemplandi
dilectum, et disciplinam inventionis hujus et visionis tradam. Quid ergo? 0043A vultis ut muneris divini largitatem concludam sub regula? 22 Visio haec non est industriae, sed gratiae: revelationis est,
non investigationis. Si quid tamen ad haec potest industria cooperari, illud
primum observate quod scribitur: Lavamini, mundi estote
(Isa. I, 16). Secundo, ut scribatis sapientiam tempore otii. Qui
enim minoratur actu, recipiet eam (Eccli. XXXVIII, 25). Tertio, ut
violenti sitis, et gaudium regni, quod vobis diutius subripitur, praeripiatis
(Matth. XI, 12): id est ut habeatis cor purgatum, paratum,
improbum. In primo efficieris dignus; in secundo, devotus; in tertio, vehemens:
hoc est, idoneus, obvius, urgens: idoneus gratiae percipiendae, obvius venienti,
urgens morantem. In primo praepararis, in secundo assimilaris sponsae
exspectanti 0043B dilectum quando revertatur a nuptiis, in tertio
properas, et sponsa non exspectat, sed properat, et ipsos praeterit custodes.
Dixissem melius, si dixissem, Pertransit. Quod enim praeterimus, non respicimus,
non attingimus, sed contemnimus: quod vero pertransimus, intelligimus illud
discutere, et quasi disquirere et penetrare. Nec inutilis haec pertransitio.
Paululum enim cum pertransisset, invenit dilectum. Videtis, fratres, quid
proficiat consultatio custodum? Devotam, sed vagam animam ad inventionem dilecti
perducit. Utilis quidem consultatio: et frequenter quod non confert eorum qui
consuluntur eruditio, consulentis meretur humilitas. Bonum est ut sis ad
quaerendum sedulus, non tamen assiduus. Nam et sponsa non tam ex studio, quam
0043C occasione custodes interrogat, et id in transitu. Trahebat
enim illam ulterius amor dilecti, nec vacuum esse sinebat ex otio conferre cum
illis. Currebat in cordis siti, hausto forsitan de sponsi vicinia spiritu: et
ideo minus intendebat in his qui benedicebant ore, tendens ad illum qui
benedicit in spiritu, qui est super omnia benedictus in saecula Deus. 2. Advertite istud, vos qui in transitu oratis, et cum mora legitis:
qui ad legendum fervetis, in orando tepetis. Debet lectio orationi servire,
praeparare affectum; non horas praeripere, nec succidere moras. Cum legis,
erudiris de Christo: orans vero, familiare cum ipso seris colloquium. Et quanto
suavioris est gratiae cum illo, quam de illo loqui? Si 0043D quaedam spiritualium detrimenta sustinent visitationum, propter
orandi raritatem, qui lectioni vehementius vacant; quid dicemus de his quos aut
indisciplinatae collocutiones dissolvunt, vel anxiae quaestiones scindunt?
Denique monachorum est non colloquium, sed silentium: non quaestiones, sed
quietem sectari. Aut si admittenda est inquietudo, dilectionis esse debet, non
contentionis. Habet enim amor sanctus inquietudinem suam, sed qualem legis apud
prophetam: Non tacebo, et non quiescam, donec egrediatur ut
splendor justus, et salvator ut lampas accendatur (Isa. LXII,
1). An non similem animi sui passionem intimat ista cum dicit: Cum pertransissem illos? Ferebatur impetu ferventis amoris,
ideoque pertransisse se perhibet, quasi aviditate 0044A et
desiderio supergrediens quidquid dici poterat. Cum
pertransissem illos, inveni quem diligit anima mea. Pertransivit illos vel
eventilando doctrinam, vel aestimando naturam. Pertransivit et quod potuit ab
illis dici, et quod potuit in illis conspici. Quilibet enim sint custodes isti,
licet Cherubim interpreteris, licet Seraphim, non possunt totum quod de Christo
est, nec eloquendo depromere, nec aemulando exprimere. Cunctae res difficiles,
nec valet homo eas explicare sermone (Eccle. I, 8). Si tanta
difficultas est in rebus conditis, rerum Auctorem quis indicabit, vel digne, vel
plene? Ideo dicit: Cum pertransissem illos. 3. Utinam nos tales simus auditores verbi Dei, qui non succumbamus
his quae dicuntur, vel tardante 0044B ingenio, vel tepente voto;
ne nos illa pertranseant, ne nostram excedant tam aviditatem quam capacitatem;
sed magis docentis quam commonentis pertranseamus conatum, majora etsi nondum
capientes, conjicientes tamen, aut certe concupiscentes. Quadam enim ratione
pertransit quod sibi proponitur, qui ampliora sectatur, quamvis non consequatur
statim. Sponsa vero consecuta est: propter quod electa <alias, laeta> decantat, Cum pertransissem
illos, inveni quem diligit anima mea. Quidni pertranseat illos, quorum et
scientiae est numerus, et naturae modus? Ille vero qui quaeritur, magnus et
immensus, et non aestimabitur alius ad illum. Non ergo potest alieno documento,
aut exemplo ex aequo perpendi. Reliqui omnes pertransibiles 0044C sunt: solus ipse pertransiri 23 non potest.
Denique dicit: Transite ad me, omnes qui concupiscitis me, et
a generationibus meis adimplemini (Eccli. XXIV, 26). Transite, inquit, ad me; non,
Pertransite. Quonam enim modo pertransiri potest, quod immensum est? Mensura bona, et coagitata, et conferta, et supereffluens
dabitur, inquit, in sinum vestrum (Luc. VI,
38). Vobis immensitas dispensatur in mensura: nam in se immensa est. Non
ait, Replens; sed, supereffluens. Si ergo mensura capi
non potest, immensitas ipsa quando capietur? Quo pacto pertransiri poterit, quod
nec capi plene potest? Denique nec sponsa pertransire vult, sed dicit: Tenui, nec dimittam illum. Paululum cum pertransissem 0044D illos, inveni quem diligit anima mea. Forte propinqui erant
sponso vigiles hi, quos cum paululum pertransisset, invenit dilectum. Quod si
juxta divinam ejus accipimus dici naturam, quis creatorum spirituum ad
immensitatem et majestatem illam proxime accedit? Nam etsi similitudo inesse
intelligitur, longe tamen inferior et dissimilis dignoscitur. Non est enim,
Domine, quis similis tui. Proximitatem forte ergo hanc, quam excludit conditio,
cognitio admittit. 4. Sed quis audeat abyssum illam divinae
sapientiae, cujus non est numerus, ingenio creati spiritus perceptibilem
definire? Lucem, inquit Apostolus, habitat inaccessibilem (I Tim. VI, 16). Lux ista
nobis inaccessibilis est, sed nos non sumus inaccessibiles 0045A illi. Propter quod dicit: Prope feci justitiam
meam, et salus mea non elongabitur (Isa. XLVI, 13). Prope
facta est, quia incarnata: proximior, quia revelata: magis autem proxime facta,
quia donata. Prope facta est justitia Dei Patris Christus Jesus carnis nostrae
susceptione; sed gemino hominum genus omne excessit privilegio, quantum spectat
ad humanae naturae statum, aequitate et integritate: quia praeter illum nemo
mundus a sorde, nemo immunis a corruptione. Dotatus est ergo duplici hoc munere,
praecessitque participes suos. Itaque et reliquos omnes fides tua pertranseat,
ut in illo solo perpendas aequitatem justitiae, et integritatem consimilis
naturae. Sed tamen paululum pertransi: quoniam sicut nos longe excedit justitia
et incorruptione, sic prope 0045B factus est naturae
indifferentis conditione. Nescierunt Judaei in illius existimatione pertransire
Moysen, pertransire Abraham, pertransire reliquos vel patriarchas vel prophetas:
qui illum sicut unum de reliquis aestimabant, nec aliquid habere gratiae
praecellentis. Denique dicebant: Abraham et prophetae mortui
sunt, et tu dicis: Qui manducat meam carnem, non morietur in aeternum? Quem te
ipsum facis? (Joan. VIII, 52, 53.) Noluerunt Joannem
pertransire, sed dicebant, quia Joannes ipse est Christus
(Luc. III, 15). Non passus est tamen eos in se remanere Joannes,
sed opinionem infideliter praesumptam a se avertit: Non sum
ego, inquit, Christus: medius autem vestrum stat, quem
vos nescitis (Joan I, 20, 26). 5. Nescit
Synagoga pertransire, sed ad caeterorum 0045C mensuram aestimavit
illum: et quasi blasphemiam opponebat ei, quia cum homo esset, se faceret Deum.
Sed Ecclesiae pertransivit fides, et invenit illum unctum oleo
laetitiae prae consortibus suis (Psal. XLIV, 8). Et quam uberi
unctus erat oleo, de cujus plenitudine omnium nostrum infudit vulneribus! Nos
enim sumus saucius ille qui descendit in Jericho, qui incidit in latrones, qui
exspoliatus est, et vulneratus est, et semivivus relictus. Pertransierunt
plurimi, et nullus erat qui salvaret. Pertransiit magnus ille patriarcha
Abraham: non enim erat ille justificans, sed tantum justificatus in fide futuri.
Pertransiit Moyses: non enim erat gratiae dator, sed legislator, et ejus legis
quae neminem ducit ad perfectum. Nec 0045D enim ex lege justitia.
Pertransiit Aaron. Pertransiit sacerdos, et eisdem hostiis quas indesinenter
offerebat, non poterat mundare conscientiam ab operibus mortuis ad serviendum
Deo viventi (Hebr. IX, 14). Pertransiit patriarcha, pontifex, et
propheta arido tam animo quam opere; imo et illi in hoc saucio saucii erant.
Solus ille Samaritanus verus viso illo misericordia motus est, sicut
misericordia totus est; et infudit oleum vulneribus, se ipsum cordibus, mundans
per fidem corda omnium. Ideo Ecclesiae fides omnes pertransit, pertingens ad
illum qui solus illam pertransire, non poterat, imponens in jumentum suum
(Luc. X, 30-34), et factus et ipse jumentum. Et paululum pertransit
ut inveniat illum, quem sic credit exsortem corruptionis, ut consortem praedicet
0046A conditionis. Sic illum habet principem 24 gratiae, ut confiteatur participem naturae. 6. Quod si et coelestes illos angelicos spiritus contuitu
sanctissimae quam sortitus est animae, ipsum supereminere dicamus; non erit a
fide alienum, sed omnino congruum dignitati ejus personae. Etenim si minoratus
est paulo minus ab angelis propter partem, qua indutus est, carnalem: par tamen
est illis secundum substantiam spiritualem, et superior secundum praerogativam
virtualem. Et hos ergo, sponsa, pertransi. Nam et illi custodes tui, et
curatores tui sunt qui dicunt in propheta: Curavimus
Babylonem, et non est sanata (Jer. LI, 9). Hos, inquam,
pertransi, et in dilecto tuo privilegii singularis dotes contemplare. Illi
administratorii spiritus, 0046B non operarii salutis: ipse vero
magni consilii Angelus, qui operatus est salutem in medio terrae. Propter quod
et Deus exaltavit illum, et donavit illi nomen quod est super omne nomen.
Jucunda contemplatio, in coelesti familia contueri essentiae simplicitatem,
serenitatem mentis, et mutui suavitatem amoris. Jucunda contemplatio contueri
perpetuitatem existentiae, puritatem intelligentiae, scientiae profunditatem:
tum etiam humilitatem in obedientia, tranquillitatem in diligentia, facultatem
in efficacia. Omnes tamen pertransi, et intuere quantus sit iste qui ingreditur
ad salvandas gentes. Quem ingredientem in orbem terrae angelicae laudes
inducunt, et triumphaliter regredientem, cum admirationis cantico reducunt: Quis est iste qui venit de Edom, 0046C tinctis
vestibus de Bosra? iste formosus in stola (Isai. LXIII, 1),
utique carnis suae. 7. Jure quidem formosus in stola sua, quae
sine commistione concepta est, et de Virgine nata est, et ab omni non modo
corruptione, sed etiam corruptionis fomite immunis conservata est, et in
sepulcro dissoluta non est, et die tertia resuscitata, quadragesima in coelum
assumpta, omni die (quod super omnia mirandum et amandum) in salutis cibum
credentibus proposita. Quis non ad singula ista miretur amanter et dicat: Quis est iste tam formosus in sua stola? Cucurristi per haec
omnia admirationis genera, imo stupidus per singula substitisti, et ecce denuo
nova tibi admirationis materia inde exsurgit. 0046D Satis in
illis exercitatus fueris: hic iterum ad stupendum excitaris, quasi illud tibi
dicatur prophetae, Ne memineris priorum, nova ego facio
(Id. LXIII, 18, 19). 8. Quid magis novum, quam
quod in mysterio Dominici corporis mutatur materies, et species servatur?
Pristina manet forma, sed nova gratia, quia nova substantia. Nova quidem non in
se, sed in hujusmodi specie. Novum plane quod carnis Dominicae substantia, in
aliena specie sumpta, sanctificationis virtutem animae confert, et spiritualem
emundat substantiam in mysterio altaris immaculata caro. Novum quidem, et supra
reliquorum usum sacramentorum, quod non modo sanctificationis nova gratia datur,
sed substantia naturalis mutatur. Nam 0047A per sacramenti
benedictionem accipit oblatus panis hanc ineffabilem mutationem, et ex mystica
consecratione et Verbi viventis copulatione haec vivificatrix gratia in carnem
Christi redundat. Caro enim non prodest quidquam, sed spiritus est qui vivificat
(Joan. VI, 64), sacrosanctae carni conferens in solemni sacramento
spiritualem efficaciam ad vivificandos tanti participes mysterii. Formosus ergo
in stola, hoc est, in carne sua; sed multo formosior in assumpto spiritu, qui
utique carne praestantior, quia Verbo vicinior. Et in hoc spiritu unctum eum
intellige prae consortibus suis: id est, non modo prae filiis hominum, sed etiam
prae angelorum agminibus. Quidni unctus sit prae illis oleo gratiae, qui non
sicut alii participatione, sed personali unione uberrimae 0047B illi consertus est olivae, ex qua unctio omnis emanat? An non
tibi velut oliva videtur Veritas et Verbum Dei, cujus unctio docet nos de
omnibus, cujus molliti sunt sermones super oleum, cujus unguentum effusum nomen
est? Huic olivae personali unione consertus conditionis, non corruptionis
nostrae oleaster, ut sic dicam, et pinguedinis illius factus particeps. 9. Quid luminis, quid dulcedinis, quid suavitatis, quid omnimodae
virtutis acceperit, operum ejus indicia loquuntur: nisi quod longe excellebat
quod sensit in spiritu, quam quod expressit in actu. Denique ad omnia virtutis
indicia dicere potes, Oleum effusum nomen tuum; absque eo
quod intrinsecus latet (Cant. I, 2). Nec enim consentaneum est, ut
0047C quamlibet mirificum foris animae opus illius virtutes
exaequet. 25 Non possum, Domine, quae in prospectu sunt,
omnia opera tua comprehendere. Confortata enim sunt, et nequeo aestimare illa:
et eam quae intrinsecus latet quonam modo experiar gratiam? Oculus non vidit,
beatissima anima Christi, praeter te munera quae divinitus collata sunt in te.
Ideo angelici spiritus deficientes in comprehensione, non desinunt ab
admiratione: et quasi nescientes, sed stupentes in laudem supra positam
erumpunt, Quis est iste sic formosus in stola sua, gradiens in
multitudine fortitudinis suae? Hanc considerans praerogativam virtutum in
dilecto, jure sponsa custodes se pertransisse dicit, et paululum pertransisse:
quia 0047D sic in eo singularem miratur gratiam, ut tamen
communem constituat naturam, beatamque illam Christi animam esse cum reliquis
ejusdem quidem generis, sed differentis excellentisque virtutis. Parabam adhuc
alium vobis explicare transitum: sed quod materia opportune suggerit, vel magis
exigit, sermo refugit jam urgens ad exitum. Nos interim ad quod venimus, in eo
permaneamus; quatenus ex hoc gradu, cum otium dabitur, ad altiora transeamus
mysteria sponsi Ecclesiae Jesu Christi, qui vivit et regnat in saecula
saeculorum. Amen. SERMO
VIII. Paululum cum pertransissem eos, inveni quem diligit
anima mea (Cant. III, 4).1. Pertransisti,
o sponsa Domini, custodes tuos, 0048A consortes et participes
suos: consortes naturae, participes gratiae. Pertransisti illos, et pervenisti
ad Dilectum. Quidni illos pertranseas, qui et ipsi pertransirent quasi fumus,
nisi in dilecto suo starent? Invenisti Dilectum, et invenisti illum unctum oleo
Spiritus prae consortibus suis. Perpendisti in illo virtutum privilegia quaedam
in consimili natura. Invenisti sanctam ejus animam quaedam habere dona
singulariter, quaedam excellenter. Ideo pertransisti illos, quia illum
praetulisti; et paululum pertransisse te dicis, quia consideratio tua in hac
praelatione nondum recessit a generis ejusdem communione. Sed nunquid hic
subsistes? In ulteriora et altiora ex hoc gradu urgenda est profectio,
pertingendum in finem. Sapientia enim attingit a fine in finem (Sap. 0048B VIII, 1). Denique et haereticus, ut superiorem dilecto
tuo gradum conferat, hunc tollit. Tantum carnem Verbo copulat in Christo, animam
negat: aut si hanc non audet (propter evidens ipsius Christi testimonium
dicentis: Nemo tollit a me animam meam, sed ego pono eam, et
iterum sumo eam), animam sensificantem donat, sed ratiocinantem tollit
spiritum. Correxit in parte errorem, sed non potuit longius ab Aegyptiis
recedere tenebris. Non potuit tridui iter conficere. Ecclesiae fides humanitatem
nec solam constituit in Christo, nec dimidiam. Utramque naturam collocat in
Christo. Et quia divina simplex est et distinctione carens; in homine triplicem
illam, quam ponit Apostolus, distinctionem fatetur: id est integrum corpus, et
animam, et spiritum (I 0048C Thess. V, 23). Alioquin
non hominem, quem reformaturus in se fuerat, suscepit. Denique et rationalis
animae pars humanae indiguit mediatoris remedio: quia ignorantiae fuscata
nubilo, et concupiscentiae succensa igniculo, utramque naturam, id est humanam
et divinam, integram fatetur in Christo Ecclesia ejus, et sicut evangelica
mulier in satis tribus humanae farinae, divinae sapientiae fermentum recondit
(Luc. XIII, 21). 2. Sed quid? indigebat rationali
spiritu Christus, Verbum ipse Patris et sapientia et veritas? Nec quod lateret
ipsum aliquid esse poterat, sed ipse illuminat omnem hominem venientem in hunc
mundum (Joan. I, 9). Qua ergo consequentia creato et illuminato
indigeret lumen creans et illuminans? 0048D Nulla plane. Ille non
indiget, sed mea est haec indigentia. Ratio haec est meae caecitatis, non
claritatis illius: non assumentis Verbi sed assumpti spiritus. Ego indigebam, ut
et haec naturae meae pars Verbo uniretur, et sic clarificatae in Deo portionis
merita in universos per fidem refluerent. Omnes nos mediante consubstantiali
nostro reformamur in Christo, accedentes per fidem ad ipsum. Et ideo totum
oportebat assumi, ut gratia refunderetur in totum. quia corruptio fermentaverat
totum. Manent ergo in una persona naturae geminae, sicut integrae, sic et
impermistae. Divina enim inconvertibilis 26 et incommutabilis
est: nec potest converti in aliam, nec in se sinit aliam converti. Non valet in
aliam 0049A ex se deficere. Defectus siquidem illi foret omnis
mutatio: nec magis in illam alia proficere potest. Non commutare, sed
communicare illam possumus, utendo <pro fruendo> certe
non existendo. 3. Manet itaque naturis istis sua cuique tam
integritas quam proprietas. Consequenter etiam competentes his comprehensiones,
et affectus, et contemplationes, et beatitudines impermistae sunt, et
distinctae, et differentes, et numerabiles sine numero personae. Nam quis
assereret beatissimam Christi animam aut nihil sentire penitus dulcedinis et
gaudii; aut iterum, gustum intimum illi permittere suavitatis et saporis, et
beatitudinis illius qua beatissima perfruitur Trinitas? Majoris siquidem est
excellentiae 0049B esse illud vitale bonum quam participale,
longeque expressior est experientia et domestica magis in essentia quam in usu
ipsius. Esse utique id ipsum uti est, non tamen usus essentiam confert. Quomodo
ergo essentia perfruitione sola non potior, quia proximior? Deinde licet anima
haec in Verbo omnia videt, et ipsum Verbum in Verbo videt: tamen quia admissa
non est in societatem essentiae, nec admitti potest in aequalitatem notitiae.
Nam hoc ipsum essentialiter Deum esse, et sapientiam esse, et summam bonitatem
esse, et virtutem summam, et solam, et sempiternam, quid habeat delectationis et
gaudii, cui dabimus nosse, nisi cui datum est et esse? Verbum ergo Patris tanto
0049C magis intime et sincere et simpliciter se ipsum novit, et
universa per se ipsum, quanto meliore nititur privilegio essentialis unitas,
quam unio personalis. 4. Haec ad hoc replicamus, ad
discernendas scilicet unius Jesu Christi virtutes, pro gemina in Christo natura;
id est Verbi essentialiter ex Patre nati, et spiritus ex tempore creati: maxime
propter illos qui de unitate personae aequalitatem, vel magis unitatem inducunt
et virtutis, et scientiae. Qui tamen cum omnia dicant animam habere per gratiam,
quae habet Verbum per naturam; ipsi videntur quasdam distantias et gradus, ut
sic dicam, inducere per distinctionem nominum istorum, id est naturam et
gratiam. Quantum illi denegant, qui hoc ipsum non 0049D dant per
naturam habere vel nosse? Nam etsi anima Jesu Verbo unita, excellenter et per
gratiam illuminata sit; nunquid et illud habere dicetur ex gratia, ut
naturaliter et essentialiter et simpliciter lumen sit, et illuminans sit? Aut
quonam modo erit naturae quam gratiae notitia praestantior, si non expressior?
At illud adducunt quod legitur, et verissime legitur, quia omnis sapientia a Domino Deo est, et cum illo fuit semper, et est
ante aevum (Eccli. I, 1). Si omnis sapientia a Deo et cum illo
est, et ante aevum: quomodo ergo multae sapientiae sunt cum illa, quae a Deo
est, et illi coaeterna est, quia cum illo ante aevum est? Non multae nec variae
et diversae sapientiae, sed una sola et invariabilis est. 0050A 5. Questio haec non jam circa unam Domini Jesu solam
restringitur animam, sed se dilatat ad omnes quae alicujus sunt participes
sapientiae: ut similiter quaeri possit, an omnes unam habeant cum Verbo Dei
sapientiam, imo an omnes aliam non habeant quam ipsum Dei Verbum sapientiam.
Quod si ita est, una jam et indivisa erit omnium sapientia. Et qua ratione
dicitur omnis, si nonnisi una est? Quid, si ideo numerose
dicitur, non quia in se numerabilis sit, sed propter numerositatem habentium
eam? Nam et una dicitur fides, propter unam rem creditam, cum tamen cuique sit
sua. Quare ergo una res non dicatur numerose, cum multae singulariter dicantur?
Denique et multae scientiae, et multae voluntates 0050B ejusdem
personae dicuntur, et eodem tempore, propter multitudinem rerum quas vel scit
vel vult etiam simul. Ad res ergo scitas respicientes, non ad ipsius mentis vim,
qua quisque scit omne quod scit; et unius multas, et multorum dicimus unam
scientiam. Cum itaque dicitur, Omnis sapientia a Domino Deo
est, nihil officit ad astruendam unitatem sapientiae: quia hoc non ad
ipsam, sed ad illa quae sciuntur per ipsam, refertur quod dicitur, omnis. Neque enim quia multa sunt, quae illuminantur ut
videri possint, aut multi ut videre possint, ideo multiplex lumen est, quod et
visa illuminat, et videntibus lucet. Quid ergo? dicemus unam et eamdem esse
scientiam animae Jesu cum Verbo, imo 27 omnium rationalium
spirituum, 0050C et inter se, et cum Dei Verbo unam esse
sapientiam, quia Dei Verbum? Jam ergo de sola anima Jesu non erit haec
disceptatio: et nullus jam erit nobis exitus ad tuendam superius positam
diversitatem scientiae inter Verbum et animam Jesu. Et quomodo patebit exitus,
cum hoc modo omnium una convincatur sapientia, quia unum lumen quod illuminat
omnes? An forte quia diverso modo illuminatio fit, etiam diversae inter se
illuminationes sunt, et ab eo per quod fiunt lumine differunt: ita etiam in
animis rationalibus, et divinitus illuminatis, et lumen quo illuminantur, et
ipsa illuminatio quae per lumen fit, ab invicem discernentur? Nam illuminatio
quidem fit in illuminato, et ex 0050D tempore fit: lumen autem
ipsum non fit, sed est, et ex aeterno est. Hoc modo in una mente quis neget
multas scientias esse, in qua intelligit multas comprehensiones esse, quamvis
una sit mentis vis quae comprehendit et videt; et unum lumen illuminans, ut
comprehendere et videre queat? Haec ergo distinguenda sunt diligenter, lumen, et
illuminatio quae per lumen fit in animo intelligentis. Nam hoc ipsum
intelligere, et illuminari, et scire est. Quis itaque non videat: quamvis nisi
subtilissime non discernatur propter nonnullam similitudinem: quis, inquam, non
videat differre inter se lumen per quod illuminatio fit, et illuminationem quae
per lumen fit in quovis illuminato? Alterum enim creatum est, alterum creans;
alterum illuminatum, 0051A alterum illuminans. Nec potest
essentialiter esse eadem sapientia quae fit per gratiam, cum illa quae per
naturam existit: illa quae fit in tempore, cum illa quae nata est ab
aeternitate. 6. Si haec distinxisti in Dilecto, o sponsa, et ab
his quae juxta statum humanae substantiae in illo sunt virtutes, ad Verbi
pertransisti divitias, tunc jure et excellenter dicere potes: Paululum cum pertransissem illos, inveni quem diligit anima
mea. Sed quomodo aptabimus illud quod ponitur, scilicet, paululum? Inaestimabiliter praerogat omni creaturae divina
majestas, et quasi vicina et familiaris sit, dicit: Cum
pertransissem illos paululum, inveni quem diligit anima mea. Denique chaos
magnum firmatum 0051B est inter nostram et ipsius naturam. Quale
quaeris chaos? Utique inanitatis nostrae. Omnes gentes,
ait propheta, quasi non sint, sic sunt coram eo, et quasi
nihil et inane reputatae sunt ei (Isai. XL, 17). Jure inanis
reputatur nostra substantia, in cujus assumptione exinanisse se dicitur illa
plenitudo. Quae ergo poterit assignari convenientia et vicinitas inanis cum
solido, nihili cum immenso? Qua ergo ratione dicit: Paululum
cum pertransissem illos, inveni quem diligit anima mea? An forte pennigera
est charitas, et praepeti volatu ardentis desiderii interjacens hoc, de quo
loquimur, praetervolat vacuum? Utique sic assentior. Nam amare, jam tenere est;
etiam assimilari et uniri est. Quidni, cum Deus charitas sit? 0051C 7. Sed aliam hic ego paro rationem. Post
rationalis contemplationem creaturae sursum ascendenti primo se statim gradu
divina offert et occurrit natura, nulliusque alterius praestantioris naturae
interponitur distinctio. Non enim inter imaginem et veritatem medium assignari
quid potest, superius uno, inferius altero. Quod enim veritas non est, quomodo
proximius accedit ad eam, quam ut ipsius simulacrum et character sit? In quo
ergo attenditur in rationali spiritu ea, quae ad divinam est naturam imago?
Primo quidem loco, quia est veritatis et justitiae capax. Secundo, si capiat
illas, et fiat verus et justus per gratiam, quod Deus est per naturam. Tria hic
mihi distincta sunt, id est, capacem esse boni 0051D summi, ipsum
habere, et esse ipsum. Imago attenditur in primo, similitudo in secundo, veritas
in tertio. Primum commune est omnium intellectualium spirituum; secundum,
electorum tantum; tertium, solius increati spiritus. In primo prope accedimus,
in secundo proxime, tertium ipse est. Prope accedimus per aptitudinem, proxime
per coaptationem. Prope per naturae primaeva, proxime per virtutis privilegia.
Prope, quia capaces; proxime, quia capientes. Quonam enim modo non de vicino
accedit immortalitas ad immutabilitatem, incorporalitas ad simplicitatem,
illocalitas ad immensitatem; ratio ad veritatem, virtus ad bonitatem? Et ut
expressius loquar, quid esse vicinius et similius potest quam sapientia
sapientiae, justitia justitiae; 28 quam illuminata 0052A illuminanti, justificanti justificata? quid similius alii, quam
causativum causae, formatum formae? Nam in formato fere nihil aliud attenditur
quam forma. Denique et quod dulce est, super omnia simile videtur dulcedini; et
quod lucidum est, luci. Itaque proximum non injuste videtur, quod illi tanta
aemulatione componitur; proximum, quia nihil interponitur. Nam etsi finitum
nostrum incomparabiliter excedit divinae immensitatis infinitas; imaginis tamen
ad veritatem nonnulla dignoscitur esse affinitas. 8. Jure ergo
dicit: Paululum cum pertransissem illos, inveni quem diligit
anima mea. O quam felix, quam laetus proventus tam longi circuitus! Beati
gradus illi, per quos in talem evaditur terminum. 0052B Quaesivit
in lectulo, circuivit civitatem, interrogavit custodes. Primo loco quaerit per
se et penes se. Secundo, extra se, sed per se. Tertio vero, nec per se, nec
penes se. Et hoc loco quanto humilius quaerit, tanto quidem efficacius;
quantoque a sui confidentia longius recessit, tanto reperit citius. Inveni, inquit, inveni illum: qui me
prior quasi ovem errantem, et quasi drachmam perditam quaesivit et invenit, et
misericordia ejus praevenit me. Me, inquam, prior invenit perditam, praevenit
nihil meritam. Invenit errantem, praevenit desperantem: invenit differentem,
praevenit diffidentem: invenit qualis essem mihi indicans, praevenit ad sua me
revocans: vagam invenit in erroribus, vacuam gratiae praevenit muneribus:
invenit ut non ego ipsum, sed ipse 0052C me eligeret; praevenit
ut prior diligeret. Sic ergo electa et dilecta, quaesita et acquisita, inventa
et praeventa, quomodo non secundum vires conatu, et supra vires affectu illum et
diligam et quaeram? Quaeram, donec voti compos vocem laetitiae proferam: Inveni quem diligit anima mea. Ego inventionem hic ad
veritatis et gratiae non refero initium, sed augmentum. Pergens enim et
proficiens anima de virtute in virtutem, de veritate in veritatem, dum ubique
novis informatur mysteriis, et infunditur gaudiis, per singulos profectuum
gradus dicere potest: Inveni quem diligit anima mea,
Verbum Patris Christum Jesum, qui est super omnia Deus benedictus in saecula
saeculorum. Amen. SERMO
IX. Tenui illum, nec dimittam, donec introducam illum in domum
matris meae (Cant. III, 4).0052D 1. Tenui illum, nec dimittam. Ego hujus
capituli sensum ad futuram volui tantum felicitatem referre, quando sponsus
dilectae manifestam praesentiae suae exhibebit plenitudinem; ut nihil sit quod
interrumpat perpetuitatem. Nam et quod praemittitur, Cum
pertransissem illos, non incongrue ad id refertur: Cum
evacuaverit omnem principatum et potestatem, ut sit Deus omnia in omnibus
(I Cor XV, 24, 28). Ante illud enim tempus, quis ex sententia
dicere potest: Non dimittam illum? Sed hunc arctat et
evertit intellectum, et ad praesens facit referri, illud quod sequitur: Donec introducam illum in domum 0053A matris
meae. Sed jam vigilanter singula consideremus. Primo considera quam sint
laetitia plena haec verba: Inveni, inquit, tenui, nec dimittam. Magnus ille patriarcha Abraham legitur
vidisse Dominum, non invenisse. Apparuit enim ei ultro stanti in ostio
tabernaculi ad meridiem. Denique egressus de tabernaculo obvius, sedulus sub
ilice exhibuit officium (Gen. XVIII, 1-8): in tabernaculum vero
introducere non meruit, nedum in cubiculum. Vidit et Moyses apparentem sibi in
Horeb Dominum, sed tenere non meruit, qui nec permissus est propius accedere
(Exod. XIX et XXXIV). Vidit Jacob Dominum, sed vidit in somnis, et
de longe vidit scalae innixum (Gen. XXXVIII, 12, 13). Nam etsi
apprehendit angelum, non tamen retinuit: sed quadam luctae 0053B violentia benedictionis extorsit gratiam (Id. XXXII,
24-29), amisit praesentiam, et idcirco dicere non potuit: Non dimittam illum. Invenit illum Maria Magdalene, sed
prohibita est non dico tenere, sed etiam tangere (Joan. XX, 16,
17), quia penes monumentum vitam quaesivit. Suscepit diu exspectatum, et
insperato inventum senex ille Simeon in ulnas suas, et gratulationis laetus
erupit in canticum, sed vocis hujus usum sibi non praesumpsit: Non dimittam illum. Denique sic ait: Nunc
dimittis servum tuum, Domine, secundum verbum tuum in pace (Luc. II,
28, 29). Utique in pace dimittitur 29 solutus et
sequestratus a carne, ut non amplius concupiscat adversus spiritum et illi
repugnet. Ille ad novi amplexum pueri, senescentis deposuit hominis vetustatem,
0053C et in tranquilliorem statum a corporis corruptibilis poena,
et carnis pugna dimitti se, vel postulat, vel exsultat: sponsa vero dilectum a
se non dimittendum praesumit. Et quanto praecellentis est gratiae non dimittere
quod ames, quam evadere quod horreas? 2. Omnes hi etsi in
carne, vel carnis specie viderint; quosdam vel visionis, vel apprehensionis
gradus distinguunt humanis in mentibus. Quod nulli eorum indultum legimus, ista
usurpat, cujus tentamus eventilare sermones. Inveni, tenui,
nec dimittam. Inveni per aspirationem, tenui
memoriae retractatione; non dimittam continuatione jugi.
Tenui illum. Et tu cum inveneris Christum, cum inveneris
0053D sapientiam, cum inveneris justitiam, sanctitatem,
redemptionem: haec omnia enim nobis factus est Christus (I Cor. I,
30): cum ista inveneris, tene affectu, tene studio. Quod intelligentia
inveneris, diligentia tene, et retine, ut sic dicam, renitentes virtutes, et
lubricas species arctiori tibi astringe amplexu, donec vice versa ultro tibi
inhaereant, et amplexentur te gratis, et sine studii tui labore te teneant, nec
sinant vel longius abscedere, vel diutius abesse. Et si quando declines ad
officia humanae necessitatis, ibi te insectentur et revocent, et arripiant ad
se, ut si non possint assidue studium, semper habeant obligatum affectum. Nam
nonnulla mihi videtur distinctio, an tu teneas Christum Dei virtutem et
sapientiam, an tenearis ab ipso. Ama, 0054A inquit, sapientiam, et amplexabitur te
(Prov. IV, 5-8). Denique et de quibusdam dicitur, quod tenuit eos superbia. Quid est tenuit,
nisi, Irretivit, et implicavit, et inolitae consuetudinis indissolubili <al. delicato> obligavit vinculo? Hoc enim est quod sequitur,
Operti sunt iniquitate et impietate sua (Psal.
LXXII, 6): ut non facile evolvere et explicare ab illa se possint. Et ut
amplius dicam, quasi cute quadam, si aliqui prava operti et involuti sunt
consuetudine vitiorum, ut illam dediscere et desuescere, non tam exspoliari sit,
quam excoriari. In cujus rei indicium, forte institutio legis continet hostiae
pellem abstrahi (Levit. I, 6). 3. Nam e regione,
quod stricta sacerdos indui jubetur linea; Veritatis te vult illius quae de
terra orta 0054B est, habitu arctius astringi, ut per se
castimoniae et puritatis et innocentiae tibi virtus inhaereat, et agglutinetur
tibi: sed et omnia sacerdotis indumenta, vel catenulis, vel balteis, vel vittis
astricta et colligata sibi vult esse lex (Exod. XXVIII): ut cum
indueris Dominum nostrum Jesum Christum, cum te indueris viscera misericordiae,
benignitatem, charitatem, et reliquas quas apud Apostolum legis virtutes
(Coloss. III); cum Christi te fide memoriter vestieris, et
contemplandae veritatis invisceraveris affectum; omnia tibi coaptentur et
cohaereant, et constricta sint, nihilque circa te vagari et fluctuare possit, et
tentationis vel dissolutionis vento follicare. Qui se tali virtutis vestierit
habitu, ut ei in naturam versa videatur, non ego hunc tam tenere quam teneri
dixerim. 0054C Tenuisti, inquit, manum dexteram meam, et in voluntate tua deduxisti me
(Psal. LXXII, 24). Tenuisti ne pergerem in
defectum, deduxisti in multiplicem profectum. In voluntate tua deduxisti me; id est in voluntate quae a te
est, et quae secundum te est. In voluntate quae magis trahens quam tracta est.
Nam et bonam voluntatem cum multo labore nonnunquam attrahere nitimur, et magis
prosequimur quasi fugientem, quam sequimur ducentem. Sic enim legitur: Concupivi desiderare (Psal. CXVIII, 20). Bona
talis voluntas, sed nondum placens; justa, sed nondum jucunda. In voluntate tua deduxisti me. In illa quae blando constat
boni ipsius gustu: nec tantum, ut sic dicam, pigra nititur ratione, quam pia
boni ipsius oblectatione. 0054D 4. Tenui, nec dimittam illum, donec introducam illum in domum matris
meae, et in cubiculum genitricis meae. Multo planior videretur sensus si
ita dixisset: Non dimittam illum cum introduxero in domum matris meae, illius
scilicet quae sursum est Jerusalem coelestis, quae est mater omnium nostrum. Nam
ante illud tempus omnia hic incerta sunt, et inter spem et metum fluctuant, et
pendulo nituntur gradu. Et quae erit certitudo de gratia, dum mutabilis est
natura? Denique et ille ait: Ego dixi in abundantia mea,
Non 30 movebor in aeternum. Avertisti
faciem tuam a me, et factus sum conturbatus (Psal. XXIX, 7,
8). An non tibi similia dixisse videntur Psalmista et Sponsa? Quid enim
aliud est, Non movebor in aeternum, quam quod hic
ponitur, Non 0055A dimittam illum? Sed ibi
quidem manifesta praesumptio, quia vicina ultio. Avertisti, inquit, faciem tuam a me, et
factus sum conturbatus. Cum sit ergo in hac carne facilis casus, et
frequens impulsus, citus lapsus et certus labor; quomodo non videbuntur
praesumptionis et nimis promptulae devotionis esse haec sponsae verba: Non dimittam illum? Quis enim hic in eodem statu permanere
poterit, praesertim illo subtilissimae contemplationis, qui vix attingi potest
tenuissimo mentis ictu? Forte ergo verba haec non securitatem, sed
sollicitudinem sonant. Nec enim securitas esse potest, donec introduxerit
dilectum in domum matris suae, et in cubiculum genitricis suae. Non erit tunc
retinendi sollicitudo, quia erit certitudo manendi in illo felicitatis statu:
absque studii 0055B nostri usu et disciplinae custodia ultro
nobis affluent, imo intrinsecus de quodam inexhausto animae ventre flumina
fluent aquae vivae et indefessae delectationis. Nulla tunc erit necessitas in
altum fodere, nullus labor vel purgare puteos, quos Philistaei repleverint
(Gen. XXVI, 18), vel propugnare ne repleant. Hic ille labor
exigitur, nam inde excluditur. Quod ergo dicit: Non dimittam
illum; studium polliceri videtur et diligentiam, ut semper sollicita sit,
quoadusque plene possit esse secura: ne sibi elabatur de reliquo dilectus suus
Dominus Jesus, qui vivit et regnat in saecula saeculorum. Amen. SERMO X. Non dimittam
illum, donec introducam illum in domum matris meae (Cant. III,
4).0055C 1. Quae infirmitatis exempla
sunt aptavimus sponsae praeterito sermone: hodierno quae sunt virtutis aptemus
de Scripturis sacris. De Anna legitur, cum intente profusoque exoraret affectu,
quod non sunt vultus ejus amplius in diversa mutati
(I Reg. I, 18). Vultus animi interpres est, et ab intimo affectu
habitum trahit. Ideo ab ejus constantia, interioris quae in anima est,
perseverantiae ducitur argumentum. Non sunt vultus ejus in diversa mutati, quia
nihil imminutum est desiderii semel concepti. Et quid aliud sonat quod dicit:
Non dimittam illum; nisi, Non mutabo in diversa vultum,
et intuitum mentis alio non divertam ab ipso? Sed et Apostolus simile quid
hortatur, Sine intermissione orate (I Thess. V,
0055D 17): et idem, Gratias agentes
semper (Ephes. V, 20): illud quoque, Gaudete
in Domino semper (Philipp. IV, 4). Continua et non interrupta
haec vult esse Apostolus: orationem, gratiarum actionem, et gaudium in Domino.
Sed quis ista ipso mentis habitu, et affectu animi indefesso explere sufficiat,
nisi cui dicere permissum est. Quis nos separabit a contemplatione Christi?
Apostolus dicit: Quis nos separabit a charitate Christi?
(Rom. VIII, 35.) A contemplatione dicere non poterat. Nam aliquando
a contemplatione segregari Christi illum compellebat charitas. Sive, inquit, mente excedimus, Deo; sive
sobrii sumus, vobis. Charitas enim Christi urget nos (II Cor. V, 13,
14). Charitas ergo quadam dispensatione contemplationi se subducit, cujus
tamen proprius est et 0056A familiaris in ipsa usus. Omnia quae
agit charitas, quamdam habent indefessae orationis et gratulationis vicem, et
efficaciam. Sed tunc ista profusius et excellentius exsequitur, cum singulariter
in istis exercetur. Absconde eleemosynam in sinu pauperis, et
ipsa orabit pro te ad Dominum (Eccli. XXIX, 15). Eleemosynae
vocabulo non incongrue censentur universa, quae indigentibus misericorditer
impenduntur; non modo iste corporeus cibus et indumentum, sed etiam doctrina,
exhortatio, correctio, consolatio, et universa quae solius ad animae commoda
spectare videntur. Opera sunt haec charitatis, et orationis vim obtinent, cum
solius Dei fiunt intuitu: sed non sunt haec specialia et propria ipsius. Quid
enim tam proprium quam dilecto soli intendere, et libere in amoris 0056B se exercere negotio? Ab hoc spiritualis jucunditatis excessu et
ebrietate sobrium fieri, et propter fraternas necessitates ab alienatione mentis
temperare, quid nisi vultum in diversa mutare est? Denique et Martha sollicita
erat, et turbata circa plurima. Illa circa multa turbatio, videtur quaedam
vultus in diversa mutatio. Maria optimam partem elegit, quae
non auferetur ab ea (Luc. X, 41, 42). 31 2. Optima pars contemplationis et dilectionis est usus. Nam
etsi illa sunt opera charitatis, quae exhibebat Martha; ibi tamen servit
charitas necessitati, non charitas sibi. In sublevandis alienis necessitatibus
bonum opus, sed molesta causa. Bona enim misericordia, sed molesta miseria. Bona
curatio, sed circa quem versatur, non bonus languor. Bonus in hujusmodi 0056C compassionis affectus; sed non bona compassionis occasionem
ministrans alterius passio. Fraternis in necessitatibus charitas intuetur cui
condoleat, quo moveatur ad miserationem, quid amovere nitatur. At cum dilecti
contemplantur virtutes, totum placet, totum delectat, totum allicit: nihil ibi
videt quod horreat, sed cui dulciter adhaereat. Hic proprius amoris usus est,
hoc ejus officium, ut totus sit in amando. Sic est plane, cum una et individua
jucunditas omnia convolvit et complectitur: officium, finem, et causam. Officium
amor est, causa visio, finis utrumque: neque ullus esse potest beatior finis,
quam ipsa visio et dilectio Dei. Omnia ad hunc finem sanctorum vota suspirant.
Finis iste ipse sibi finis 0056D est, se ipso contentus in melius
aliquid exspectationem porrigere non valens. Hoc est illud unum quod necessarium dicitur, quod a Maria non tollitur, in quo
Psalmista gratulatur: Mihi, inquit, adhaerere Deo bonum est (Psal. LXXII, 28). Hic
est ille mentis excessus, qui usque ad tertium coelum Paulum rapuerat (II
Cor. XII, 2). Haec ebrietas temulento similem Annae vultum expresserat
(I Reg. I, 13). Hoc musto madebant apostoli, cum illos vehemens
repleverat Spiritus (Act. II, 1-21), et illius, quod novum
pollicitus est Jesus, vini virtutem primo sensere (Matth. XXVI,
29). Hoc vino infusus Noe, spiritualis passus est soporis excessum, et
carnis curam posthabuit (Gen. IX, 21), totus factus in spiritu,
posteriora contemnens, quem anteriora tenebant ex integro. 0057A Felix si instar Annae hujus vini nunquam digessisset virtutem.
Illa enim foris castigato corpore mentis est passa temulentiam, et sanctam quam
postea non evacuaret ebrietatem. Nam hoc sibi vult quod non ulterius vultus ejus
sint in diversa mutati. Talem sibi apprehensae jugitatem praesentiae sponsa
polliceri videtur cum dicit: Non dimittam illum. Quid
enim praeclarum, quid spirituale, quid sponsa dignum diceretur, si ad fidem, si
ad justitiam, si ad humilitatem, ad continentiam, ad beneficentiam, et ad
reliquas, quae Christus esse dicitur, virtutes id referret, quod ait, Non dimittam illum? Nam nec his vacua credenda est etiam cum
dilectum quaesivit. Denique et communes hujusmodi virtutes, et ita habentibus
commodae, ut caruisse nefas credatur. 0057B 3.
Eximium ergo et singulare quidpiam haec indicat inventio, per quam dilectum et
comprehensum applaudit, et non dimittendum praesumit. Forte primitiae aliquae
sunt futurae contemplationis et gloriae, propter quod adjungit, Donec introducam illum in domum matris meae, et in cubiculum
genitricis meae; in illam coelestem Jerusalem quae mater est omnium
nostrum, cujus muros salus occupat, et portas laudatio, cujus in pacem positi
sunt fines. In illum locum lucis et laetitiae, laboriosae vitae hujus introduci
non possunt virtutes: quae si ingrediuntur per meritum, tamen excluduntur per
usum. Coelestem ergo aliquam affectionem et supermundanum saporem in dilecto
experta, non jactando, sed gratulando dicit: Non dimittam
illum donec introducam 0057C in domum matris meae. Sed
nunquid non jam ascendit ad Patrem? nunquid non praecursor introivit pro nobis?
Et quomodo tu introduces quo ipse prior ascendit? Tu magis indiges ut ipse te
ducat, cui dicitur: Deduc me in via mandatorum tuorum
(Psal. CXVIII, 35). Vado, inquit, parare vobis locum; cum paravero, iterum venio et assumo vos ad me
ipsum (Joan. XIV, 2, 3). Quomodo ergo introduces illum quo jam
ipse ascendit? Ascendit quidem per se, sed adhuc in te foris existit: in te
introducitur, quo per se prior ascendit. Quidni? In te nascitur, in te formatur,
et in te non introducitur? Filioli, quos iterum parturio,
donec formetur Christus in vobis (Galat. IV, 19). In nobis
ergo Christus 0057D et parturitur, et perficitur; nec semel, sed
saepius, et iterata credo parturitione. Neque possumus omnes Christi simul
virtutes adaptare nobis, equidem ne unam quamlibet ad plenum. Idcirco semper
insistendum est, quia nonnisi sensim fit in nobis spiritualis parturitio
Christi. Qui ergo in membris suis in sponsa sua nascitur, cur non introducitur?
Non enim vel parturitio haec, vel introductio ad Christi potest referri 32 personam, sed ad virtutes et gratiam. Ideo frequens est sicut
parturitio, sic introductio. Nam et consedere dicimur in coelestibus cum Christo
(Ephes. II, 6). Sed sicut una est vera et aeterna sessio in coelis,
sic et introductio. Perambulavit Abraham terram promissionis antequam possideret
(Gen. XII-XVII). Felix omnino cui datur beatas 0058A illas perambulare regiones, et visentis instar volucri calcare
vestigio locum omnem, quem accepturus est in possessionem: cui licet stare non
permittitur, ascendere tamen datur in montem Domini; et quamvis per umbram adhuc
cursim, tamen perlustrare cuncta, et se tali visu refovere. 4.
Quae autem vera est et plena introductio, hic innui videtur cum dicitur: Donec introducam illum in domum matris meae. Felix omnino
quae adeo illigare potuit Verbum Dei, et arctius agglutinare sibi, et in exsilio
collaterare, quousque copulari in cubiculo detur. Non dimittam
illum, donec introducam in domum matris meae, et in cubiculum genitricis
meae. Quod tunc fiet, quando corpore et mente plene portabit imaginem
coelestis, ut domus intelligentiam 0058B ad corpus, cubiculi vero
ad mentem reducas. Aut si magis placet, in domo possessionem accipe securam; in
cubiculo, secretam: in domo, sempiternam; in cubiculo, internam; in domo, ut
dicit Ecclesiastes, aeternitatis (Eccle. XII, 5), et in cubiculo
charitatis. In cubiculo, ubi clauso ostio non jam ores Patrem, sed de caetero
adores in spiritu et veritate: In domum non dicit patris,
sed matris; et in cubiculum
genitricis. Novit illa mensuram suam, et ideo spem suam extendit ad illam
aeternitatem, veritatem, charitatem, quam assecuta est Ecclesia primitivorum in
coelis. Nam quantum ad ea quae Dei sunt spectat, solus habet immortalitatem; et
ipse lucem habitat inaccessibilem (I Tim. VI, 16), et supereminet
0058C scientiae plenitudo charitatis Christi, qui nos impleat in
omnem plenitudinem in se ipso (Ephes. III, 19), qui est benedictus
Deus, et regnat in omnia saecula saeculorum. Amen. SERMO XI. Tenui, nec dimittam
illum, donec introducam illum in domum matris meae, et in cubiculum genitricis
meae (Cant. III, 4).1. Delicata est
species amoris affectio, et tenui occasione laeditur laetitia spiritualis. Amor
occupationum externarum impatiens est; suis satis habens inservire negotiis:
otio gaudet, quiete fovetur, ad internam delectationem libera habere tempora
volens. An non hoc ipsum tibi videtur sponsa innuere, dilectum suum ad cubiculi
secretum trahens? 0058D Novit illa dilectum suum non posse foris
secure possideri, nec integre quidem. Et quam durum est amanti animum dimidiare
cum Christo et mundo! Quam durum est, inquam, in dilectionis jura peregrinas
admittere curas et coeleste secretum saecularibus infestare turbis! Memor fui, inquit, Dei et delectatus sum,
et exercitatus sum, et defecit spiritus meus (Psal. LXXVI, 4).
Si delectatio memoriae Dei negotio se exercet, et exhaurit spiritum Prophetae;
quomodo plura poterit et peregrina cum isto complecti negotia? Jure ergo sponsa
cum dilecto cubiculum petit, ut libero illi intendat studio, et ex animi sui
arbitrio perfruatur, et quieto pectore penitus amplexetur. Apparet illam spiritu
charitatis duci, et ex sponsae affectu locutam, opportunitatem exercendi quae
sic quaerit amoris. 0059A 2. Et quomodo nos, si
quid vel tenuiter attingimus de Christo, de sapientia, de suavitate, de
contemplationis gustu, non contenti gratia, nec mensuram contemplantes nostram,
statim erumpere conamur, et cubiculo fastidito festinamus egredi a requie, et ab
illa requie? In pace, inquit, in
idipsum dormiam et requiescam (Psal. IV, 9). Maria ad Domini
pedes sedens id ipsum tenebat: turbabatur Martha circa plurima. In multis
turbatio; porro unum est necessarium (Luc. X, 39-42), imo et
jucundum. Denique quam bonum et quam jucundum, habitare amantes in unum!
Alioquin non est habitatio in unum, nisi in amore, qui inhabitare facit unius
moris in domo (Psal. LXVII, 7). Quid est unius moris, nisi foedere
conformes amoris? Amor humanum 0059B animum Deo conciliat, et
unit. Similes, inquit, ei erimus, cum
apparuerit (I Joan. III, 2). Quidni similes? commendat se
ipsam mundis revelata mentibus majestatis divinae inaestimabilis pulchritudo, et
intuentis 33 in se affectum rapit, et quadam ratione sibi
facit similem, dum aliud cogitare non sinit. Odore trahimur, transformamur autem
visione. Bonus ergo contemplationis usus, qui unius moris efficit et conformat
humanam mentem, et summam majestatem. Bona hic mansio, ultra quam nec vota nos
trahunt, nec citra tenere nos debent. Quis det mihi ut haec sit requies mea in
saeculum saeculi? Felix qui ex corde potest dicere: Hic
habitabo quoniam elegi eam! (Psal. CXXXI, 14.) Maria optimam
partem elegit, quae non auferetur ab ea 0059C (Luc. X,
42). Scientiae destruentur, evacuabuntur prophetiae, linguae cessabunt
(I Cor. XIII, 8): sola contemptatio non excidet in futuro. Ideo
hanc tibi partem elige in praesenti, quae non auferetur unquam, ut dicat anima
tua: Pars mea Dominus, propterea contemplabor eum.
Propheta dicit: Propterea exspectabo eum (Thren.
III, 24). Recte quidem. Exspectat enim boni plenitudinem, cujus portionem
jam tenet. Qui contemplationis bono hic fruitur, amplius quid exspectare potest
in hoc genere, sed aliud quid non debet. 3. Bona haec, bona
sunt reposita in annos multos, imo in annos cunctos. Ideo, felix anima, quae
bono hoc frueris: epulare, comede; quia pars haec non 0059D repetetur a te, sed refundetur et reformabitur uberius. Haec
requies tua in saeculum saeculi, hic habitabo quoniam elegi eam: hic inhabita,
ut cum illo inhabites, qui sedet super Cherubim, super scientiae plenitudinem,
qui lucem habitat inaccessibilem. Et ideo in speculationis luce sit locus tuus.
Hic matris tuae Ecclesiae proprius et domesticus locus, haec ejus domus: caetera
quae exercent temporalis necessitatis officia, istum ad finem respiciunt.
Actionis officia transeunt: permanent contemplationis. Bonum est hic tibi esse,
hic tibi tabernaculum fac. Non tibi unum, et dilecto tuo unum, sed tibi et ipsi
unum. In hoc cubiculum dilectum tuum introduc, ingredere in requiem tuam, ut
requiescas a laboribus tuis, sicut et a suis Deus. Septima requievit ab 0060A opere institutionis; septima requievit a labore restitutionis:
in illa, postquam mundum condidit; in ista, quando se in monumento recondidit:
in illa, postquam fundavit mundana; in ista, postquam reformavit humana. Si
quaesisti, si invenisti, si tenuisti dilectum tuum, tene quem tenes; tene,
inhaere; imprime te illi, ut ejus in te velut expressa reformetur imago, huic
fias conformis sigillo. Eris autem si adhaeseris: qui enim adhaeret Deo, unus
est spiritus (I Cor. VI, 17). Forte sicut durae materiae
difficulter in te primo fit ejus impressio: etsi laboriosa impressio, sed dulcis
adhaesio. Laboriosa est reformationis tuae sexta, sed dulcia sabbata quietis
sequuntur. 4. Consepelire ergo cum Christo per hunc sabbatismum
0060B in mortem. Beati enim mortui qui in Domino moriuntur: amodo jam dicit Spiritus, ut
requiescant a laboribus suis. Spiritus hoc dicit, collatae utique quietis
exhibitione et effectu gratiae, quomodo et ipse testimonium reddit spiritui
nostro. Spiritus hoc dicit, quia spiritus hoc efficit. Ipse dicit, quia ipse
donat. Amodo jam dicit Spiritus, ut requiescant a laboribus
suis. A laboribus, inquit; non, Ab operibus: Opera enim
illorum sequuntur illos (Apoc. XIV, 13). Opera sequuntur
spiritum, sicut calor ignem, umbra corpus, lux solem, effectus causam. Qui
sabbatizat in Spiritu, non habet opus sectari opera: opera enim sequuntur illum.
Opera illorum. Quae sunt opera illorum? Quae sunt opera
quiescentium, opera mortuorum in Christo, consepultorum cum 0060C Christo, opera sabbatizantium? Festiva sunt, feriata sunt: otium
valent opera ista. Festina ingredi in hanc requiem, in hunc sabbatismum. Sed
vide quod non relinquitur sabbatismus nisi consepultis cum Christo, non
relinquitur nisi post sextam diem, post sextam illam, in qua aut vetus homo
crucifigitur, aut novus perficitur. Nam propter illum dicitur, ut qui mortui
sunt in Christo, requiescant a laboribus suis; et propter istum, quod novo
condito homine die sexta, septima requievit ab operibus suis Deus (Gen.
II, 2). Et tu quoque sabbatum tibi compara, redime tempus, et liberas ab
exteriori occupatione horas vindica tibi. 5. Sed vide ne hostes
derideant sabbata tua, ne 0060D illis serviant otia tua, ne illis
vaces, qui vacare Deo debueras. Vacate, inquit, et videte quoniam ego sum Deus (Psal. XLV, 11).
Bonum est otium, sed sapientiam scribe in tempore otii tui (Eccli.
XXXVIII, 25). Scribe illam super latitudinem cordis tui. Latum enim cor,
quod curae 34 non arctant. Imprime in intimo cordis tui
litteras quae non deleantur, et exara in tabulis spiritualibus signa sapientiae,
ut dicere possis: Signatum est super nos lumen vultus tui,
Domine; dedisti laetitiam in corde meo (Psal. IV, 7). Laetare
et diem festum age cum dilecto, et epulare, sicut scriptum est, in introitu
gloriae hujusmodi. Sabbatum, juxta quod dicit Isaias, delicatum est, et sanctum, et gloriosum (Isai. LVIII,
13). Delicatum, inquit, et
sanctum.
In desideriis est omnis otiosus 0061A (Prov. XXI,
25): sed non sunt omnia sancta desideria, qualia eorum qui volunt divites fieri, et per hoc incidunt in desideria multa inutilia et nociva (I Tim.
VI, 9). Vides quomodo Apostolus multitudinem desideriorum in vitio ponit.
Quid si et immunda fuerint? nam et multi qui agere non possunt, in occulto
cogitant quae turpe est et dicere, tenui se in hoc solantes remedio. Ad horum
distinctionem non contentus dicere sabbatum delicatum,
adjecit, et sanctum, et Domini gloriosum, ut non sit in
confusione gloria tua. Si vacas, sabbatum habes: si vacas et vides, et
contemplaris delectationes Domini, jam sabbatum tuum delicatum est et sanctum, et sabbatum
Domini gloriosum: sabbatum ex sabbato. id est vacatio de
vacatione. Prima vacatio est bona, 0061B si mundo non vacas.
Secunda quidem est melior, si tibi ipsi et vaces, et cogites quomodo placeas
Deo. Tertia est et optima, si etiam tui oblitus, soli Deo vaces, et cogites quae
Domini sunt, quomodo tibi placeat ipse. Non sit desidiosum sabbatum tuum,
operare in sabbato tuo opera Dei. Opus enim Dei est ut credas in eum. Fide
vides. Videmus enim nunc per speculum: ideo vaca ut videas. Delicatum plane opus
est visio et visio Dei. Non est tibi necessitas de reliquo dimicare pro fide,
sed tantum deliciari in ea. Erepta est jam de contradictionibus persequentis
populi, et pervertentis haeretici. Constitue eam in caput cogitationum tuarum,
ut cogites cogitationes fideles antiquas. Amen (Isa. XXV,
1). SERMO
XII. Tenui, nec dimittam illum, donec introducam
illum in domum matris meae (Cant. III, 4).0061C 1. Nesciunt cogitationes antiquas habere, qui
novitates verborum exquirunt, qui nova excudunt dogmata, qui juvenilia desideria
non declinant, qui nihil habent gravitatis, nihil auctoritatis, nihil
antiquitatis plenum: non est ibi Amen, ubi est aut disceptatio, aut deceptio
cogitationum; ubi aut infidelitas est, aut fluctuat fides ipsa. Ingredere in
tutos recessus fidei, introduc dilectum in cubiculum matris tuae, ut quidquid de
Christo sapis, quidquid sentis, intra Ecclesiae constringas regulas, ad ejus
castiges censuram: hujusmodi opera operare in sabbato tuo. Alioquin si vacas, et
talibus non vacas 0061D studiis, facile in vacuo animo
cogitationes vanae et venenata erumpent consilia. Denique sicut habes, Agrum hominis pigri urticae et spinae obsident (Prov.
XXIV, 30, 31), et Evangelia tibi dicunt quia duo erunt
in lecto; unus assumetur, alter relinquetur (Luc. XVII, 34).
Quasi lectus quidam est otiosa vita et quieta in Ecclesiae gremio degentium,
eorum qui nullo sunt ecclesiastici muneris onere occupati, nec providentiae et
dispensationis sollicitudine distenti, sed libero utuntur otio sub alieno
regimine. Non tamen hoc otio omnes rite et jure debito fruuntur, sed libertatem
quam obtinent temporis, dant in occasionem temporis. 2. Bonus
enim lectus, si quis eo legitime utatur, 0062A et opportunitatem
exterioris quietis in voluptatem convertat visionis internae. Hi sunt qui
assumentur ab hoc Ecclesiae cubiculo ad illud coeleste, ut ubi Christus est, et
ibi sint cum ipso. Denique ubi fuerit corpus, illic congregabuntur et aquilae
(Matth. XXIV, 28). Esto tu quasi aquila, et acutis utere luminibus:
spirituali assuesce contemplationi, commane in petris, et in praeruptis
commorare silicibus, imo in singularis illius petrae, quae Christus est,
cavernas ingredere. Intra, juxta Isaiae verbum, in cubicula tua, claude ostia tua, et abscondere modicum ad
momentum, donec pertranseat indignatio (Isai. XXVI, 20). Magis
vero abscondere, in aeternum ut delectatio maneat. Intra in cubiculum pacis, in
potentias Domini; quia pax in virtute ejus. Memorare justitiae ejus solius, ut
0062B in te sibi obvient pax et Justitia. Memorare justitiae ejus
solius, quia quid habes quod non accepisti? (I Cor. IV, 7.) 35 Justitiae ejus solius. Bona justitia, quam adversus
titillantia vitia tibi pugna quadam defendis. Felicior, ubi non dimicas pro
justitia, sed magis delectaris in ea: ubi non conflictationi studes, sed
delectationi; non seris cum vitiis jurgium, sed commercium cum virtute
contrahis. Istam possides, non impugnas illa; ubi posteriorum oblitus, non
cogitas quae hominis, sed quae Domini, et memoraris justitiae ejus solius, cum
justitia et pax in te osculatae se fuerint. Regnum enim
Dei justitia, et pax, et gaudium (Rom. XIV,
17). Si regnum, quare non est domus et cubiculum? In
pace enim factus est locus ejus, et habitatio ejus in
Sion (Psal. LXXV, 3). 0062C Ingredere in
cubiculum pacis, hujus quidem exterioris, sed magis illius interioris, in
habitationem speculationis: quia Sion Speculatio
interpretatur. In pace, inquit, in
idipsum dormiam et requiescam (Psal. IV, 9). Idipsum ad speculationem refert, quia haec est pars optima
quae non auferetur. Denique et sponsa obdormivit cum dilecto in cubiculo matris
suae, et quemdam passa est soporatae mentis excessum in amplexu sponsi. Ideo
sequitur, Adjuro vos, et caetera. 3. Et
tu ergo si sponsum apprehendisti, tene nec dimittas, donec introducas in domum
et in cubiculum matris tuae. Quid ego nunc tibi persuadeo, ad quod te ipsa
experientia perceptae dulcedinis multo magis invitat et allicit? Si quis enim
feriato animo 0062D furtim et quasi in raptu praelibare potuit
liberae meditationis festiva gaudia, nescio si quid unquam libentius agat, quam
ut huic totum et ex integro se studio tradat et expediat. Denique trahebant
sponsam prima pulchrae contemplationis blandimenta, et ad quietis provocabant
cubiculum, quo dilectum introducturam se laeta gratulatur. Non
dimittam illum donec introducam. An non tibi videtur quasi dicere his
verbis illud de Psalmo: Si dedero somnum oculis meis, et
palpebris meis dormitationem, donec inveniam locum Domino? (Psal.
CXXXI, 4, 5.) Omnia dimitto, ne dimittam illum. Omnia detrimentum facio,
ut Christum lucrifaciam, propter supereminentem laetitiam praesentiae ejus. Si dormierint duo, fovebuntur 0063A mutuo: unus
quomodo calefiet? (Eccl. IV, 11.) Ecclesiastes hoc dicit.
Bonum est foveri et inflammari in amplexu Verbi (ignitum enim eloquium Domini
vehementer), et spiritualibus aestuare desideriis: ideo non dabo somnum oculis
meis, et palpebris meis dormitationem, donec introducam illum in cubiculum
matris meae. Tunc quiescam, et suavis erit somnus meus. Quasi dormivit Joannes
recumbens in pectore Jesu, ubi reconditi sunt omnes thesauri sapientiae et
scientiae Dei. Ibi verae quietis locus, intelligentiae serenum, sanctuarium
pietatis, delectationis cubiculum. Hic dormi, ut videas quod ipse vidit Verbum
in principio, Verbum apud Deum, et Verbum Deum (Joan, 1, 1); et
intelligas in Christo cum Patre existendi coaeternitatem, personalem 0063B diversitatem, et unitatem consubstantialem. Quid tibi videtur
similius somno? Huc se non possunt humani jactare intuitus, irrumpere ratio.
Denique non videbit haec homo, et vivet. Bonum est ergo te obdormire, et
humanorum sensuum et affectuum oblivione sopiri, ut hujusmodi somnia somniare
possis. Hoc apostolorum cubiculum est, qui nos genuerunt in Christo. Quasi mater
est Paulus, cum dicit: Filioli mei, quos iterum parturio,
donec formetur Christus in vobis (Gal. IV, 19). Matrem habes:
vis habere cubiculum? Nostra, inquit, conversatio in coelis est (Philipp. III, 20).
Vis somnum? Mente, inquit, excedimus,
Deo (II Cor. V, 13). 4. Huc ergo transi cum
dilecto, hic mane, haec meditare, in his esto: aut si isto pertingere non potes,
0063C temperatius age: si non potes recumbere in pectore Jesu,
ubi indefessae puteus sapientiae; requiesce inter scapulas, ubi patientiae ejus
exempla et mysteria contempleris. Inter humeros ejus: quia principatus factus est super humerum ejus (Isa. IX,
6). Et de Benjamin dictum est, quod amantissimus Domini
inter humeros requiescet. Requievit quidem et obdormivit Jesus in cruce, ut
et tu cum ipso in passionis ejus fide et memoria dormias: vel potius inter istas
sortes discurre inter pectus et humeros, inter fidei mysteria, et
manifestationem veritatis. In altero fac tibi domum, in altero cubiculum. Amantissimus Domini Benjamin quasi in thalamo morabitur tota die
et inter humeros requiescet (Deut. 0063D XXXIII,
12). Vides quomodo inter humeros thalamum collocat? Quid ergo erit in
pectore? Utrobique plane contemplationis pulchrae locus, 36
et inter humeros, et inter ubera. Sed uberior gratia in pectore, ubi amoris
locus, cogitationum sedes, amplexus occasio, et cernendi copia vultus. Bene ergo
in pectore Jesu thalamus, imo et thesaurus. Ibi enim et deliciae Sponsi et
divitiae Verbi; quia in illo absconditi sunt omnes thesauri sapientiae et
scientiae Dei. In hos ingredere thesauros, absconde te in abscondito faciei ejus
a conturbatione hominum, et nemo te exsuscitet neque evigilare faciat, donec
ipse velis. Denique et hoc habet ea quae subsequitur adjuratio sponsi Christi
Jesu, qui vivit et regnat in saecula saeculorum. Amen. SERMO XIII. Tenui, nec
dimittam illum, etc. (cant. III, 4).0064A 1. Adhuc capituli hujus nos discussio tenet. Tenui, nec dimittam illum. Itane adhibenda est diligentia et
studium, ut dilectus tuus apprehensus retineatur? Si sponsus est, amanti
respondet ex aequo: quomodo non ultro cohaeret tibi, et astringitur gratis?
Denique hoc habet impatiens zelus amantium, ut etiam expulsus importune se
ingerat, et pudorem dediscat aemulatio dura. Nunc autem dicis. Non dimittam illum, quasi declinare volentem si non
instantius retineatur. Quomodo si amat, aut declinare volet, aut avelli se
sinet? An forte suspicionibus amatoriis moveris, et supervacuo quodam metu
amittendi, pro multo affectu 0064B retinendi? Non est tamen
supervacuus timor, ubi exitus in ancipiti pendet. Non est supervacuus inter
pericula metus. Sed domestica tibi magis metuenda est levitas. Nam Deus ille, et
non mutatur. Innata tibi levitas vicina est lapsui, et instabili quodam vagae
mentis motu facillime abriperis, si non firme adhaeseris 2. Sed
nos jam ad primitivam verba haec referamus Ecclesiam. Ejus enim esse videntur,
fidei et charitatis jura adversus persecutionum injurias prophetica quadam
praesumptione sibi defendentis. Vide etenim quam multi conati sunt spirituale
hoc Christi et Ecclesiae, vel divellere, vel adulterare connubium. Contemplare
adhuc initia lactentis Ecclesiae, quando velut inova nupta in primos Christi
0064C properabat amplexus. Quid furoris, quid fraudis illis, Jesu
bone, sustinuit diebus! Oportebat quidem haereses esse, oportebat et
persecutiones esse, ut tanto adhaereret dilecto tenacius, quanto ab ejus vel
fide, vel confessione vehementius se abrumpi videbat. Quis
nos, inquit unus pro universa Ecclesia, separabit a
charitate Christi? (Rom. VIII, 35.) Denique non est in illis
vel fidei corrupta veritas, vel confessionis obturata libertas. Propter Sion, inquit, non tacebo, et
propter Jerusalem non quiescam (Isa. LXII, 1). Caesis in
synagoga discipulis denuntiatum est ut tacerent. Sed illi propter Sion non
tacent, et propter Jerusalem illam carnalem non quiescunt (Act. V,
40-42). Vere carnalis Synagoga, quae vivificantem in se exstinxit
Spiritum, et Ecclesiae extorquere 0064D conatur. Non probavit
Christum habere in notitia; ideo tradita est in reprobum sensum. Reprobavit enim
lapidem probatum, lapidem electum: tenuit legem, sed Christum nescivit: tulit
clavem scientiae, nec ipsa introivit, nec alios intrare permisit. Quid nobis
claudis, quibus Christus aperuit? Super humerum ejus clavis domus David, quae
aperit, et nemo claudit; claudit, et nemo aperit (Isa. XXII, 22).
Aperuit Gentibus, et clausit Judaeis. Caecitas enim in Israel contigit ex parte,
ut gentium plenitudo intraret. Caeca est Judaea, et in litterae velamine ostium
invenire nescit. Synagoga praedicat velamen, reprobat veritatem, non recte vel
offerens, vel dividens. Recte enim divideret, si litterae observationem 0065A ab ejus interpretatione distingueret: si aliud tempus illius
antiquitati, aliud hujus novitati daret. Tempus enim suendi, et tempus scindendi
(Eccl. III, 7). Simul enim et illa praecepta sunt, et ista
praedicta sunt. Sed in illis figura, ista sub figuris. Ecclesia jam ista dividit
et scindit quae fuerant consuta: et si novit litteram aliquando secundum carnem,
sed jam non novit Synagoga quem involutum quasi tenuit, revelatum
dimittit. 3. Ecclesia dicit: Tenui, nec
dimittam. Synagoga reprobat, imo et exprobrat: sed Ecclesia non veretur a
voce exprobrantis et obloquentis, a facie inimici et persequentis. Denique
servus ille nequam dicit in corde suo: Moram 37 facit Dominus meus venire (Matth.
XXIV, 48, 49). Et ideo percutit pueros 0065B Domini, quia
jam ejus noverunt et nuntiant adventum: sed illi propter Sion non tacent, et
propter Jerusalem non quiescunt. Corpus possunt percutere, non possunt ab animo
Christum excutere. Flagellis firmius ligata est in corde eorum affectio Christi.
In synagogis flagellati sunt, in custodias traditi, ad cathedras tracti: sed
gaudent in his omnibus, quia digni habiti sunt pro nomine Jesu contumelias pati.
Tenui, nec dimittam illum. Tenuit, quia non timuit. Non
timuit dum turbaretur omnis terra, et majores mundi hujus potestates
transferrentur adversus illam in cor amaritudinis. Agglutinata est sponso
funiculo qui rumpi non poterat, funiculo charitatis qui nescit excidi, quia illa
nunquam excidit: fiducialiter egit, quia charitate adhaesit. Qui enim adhaeret
0065C Deo, unus est spiritus (I Cor. VI, 17): ubi
autem Spiritus Domini, ibi libertas (II Cor. III, 17). Ideo libere
egit, et spei suae confessionem tenuit indeclinabilem. Et tunc quidem fatuitatis
res fides videbatur, et confusione digna confessio. Quid confusionem nomino?
Extremi res erat periculi. Non tamen timere poterant eos qui occidunt corpus.
Spiritus enim vitae ante faciem illorum, Christus Dominus (Thren. IV,
20). Ideo et a carne avelli se facilius passi sunt, quam ab ejus
charitate. Nihil sibi de se retinuit, ut illum teneret. Ideo dicit: Tenui, nec dimittam illum. Plane inter tot pervertentes et
persequentes tenuit strenue, et dum adhuc tenera erat nostrae fidei aetas. 0065D 4. Donec introducam illum in
domum matris meae. Jam introducta est fides nostra in tutum. Non est qui
palam impugnet illam: sed qui fuerant persequentes, facti sunt obsequentes; et
qui pervertentes, facti sunt dirigentes. Jam introducta est de campo in domum,
de pelago in portum. Jam in favorem versus est persequentium furor principum, et
versutae haereticorum cavillationes, catholicae fidei sincera veritate
redargutae siluerunt. Jam erepta est fides nostra, ereptus est Christus de
contradictionibus populi. Jam constitutus est in caput gentium, nec positus est
nunc in signum cui contradicatur. Post tot desudata martyrum pro fide Christi
certamina; postquam tot fregit persecutorum violentias, et haereticorum refellit
versutias; postquam 0066A non est amplius in cruce Christi
scandalum, sed gaudium, et facti sumus mundo huic non theatrum contumeliae, sed
triumphus gratiae; post tot enavigata pericula; nonne tibi videtur, quasi de
campo quodam pugnae et laboris, in pacis et quietis introduxisse cubiculum
dilectum suum Ecclesia Christi? 5. Vides ergo in initiis
Ecclesiae nascentis necessariam diligentiam, ne dilectus tandiu desideratus, et
tandem apprehensus posset extorqueri. Quid ego nunc de caetero fiet, quando in
tutum introductus est, et quasi in thalamum per fidem? Dabitur de reliquo
desidiae locus, et diligentiae valedicemus? periclitabitur in tranquillo, qui in
tempestate non potuit? An non periclitatur qui moritur? Sine operibus, mortua
est fides (Jacob. II, 20). Commendat 0066B Apostolus
fidem, sed illam quae per dilectionem operatur
(Galat. V, 6). Ubi dilectionis opus est, vel dilectio operis, ibi
vita est fidei. Quid, si est in credulitate veritas, in confessione libertas, et
non ibi per dilectionem vita? Funiculus iste triplex non est, et facile
rumpitur. Denique imaginaria libertas est, quae de radice non oritur charitatis:
nec tam nititur confessio talis libertate sua, quam aliena licentia utitur.
Precaria est, non propria; ex principum favore pendet, non procedit de calore
fidei. Fides fervore charitatis animatur ad vitam. Pigra plane, ubi discrimen
impendet, si non confessionis sibi vindicet libertatem beneficio dilectionis.
Alioquin a mortuo, quasi qui non sit, perit confessio. Est ergo sine charitate
et fides mortua, et confessio vana. 0066C Apostolus dicit Christum habitare per fidem in cordibus nostris (Ephes.
III, 17). Nunquid per mortuam? Si intus est veritas, et foris vita,
divisus est Christus: ipse enim est veritas et vita. Nondum ex integro
introduxisti dilectum tuum, ubi dimidius est foris. Quid, si nec dilectum?
Quomodo enim dilectus si fidei non fuerit sociata charitas? Christus resurgens
ex mortuis, jam non moritur (Rom. VI, 9); sed sibi non moritur:
vide ne tibi, aut magis tu ne illi moriaris; alioquin quae poterit esse mortui,
vel cum mortuo dilectio? Quanam ergo ratione dilectus esse dicetur, ubi dilectio
non est? Si habitat Christus in corde tuo per fidem, sed 38
foris est per dilectionem, vereor, imo verum est, quia vel dimidius in te est,
vel mortuus. Vivo, inquit 0066D Paulus,
jam non ego, vivit vero in me Christus (Galat. II,
20). 6. Potes et tu tibi vocis hujus usum assumere, si
tamen cum eodem dicere potes: Charitas Dei diffusa est in
cordibus nostris per Spiritum sanctum qui datus est nobis (Rom. V,
5). Sed est in aliis haec vita laboriosa, in aliis libera, et in
spiritualibus quibusdam deliciis agens. Quod si adhuc in carnis jura totus
transisti, et principibus tenebrarum in cordis tui recessus facilis et
familiaris aditus patet, et immundis amatoribus animam tuam prostituisti; quae
erit tibi conventio Christo ad Belial? quae societas luci ad tenebras? Si vero
vitiis et incentori vitiorum indixisti pro Christi charitate conflictum; 0067A jam quidem dilectum tenes, sed nondum tibi res est in tuto.
Turbaris adhuc, et thalami tranquillitate non frueris. Fides in portu est, sed
pravae consuetunis impetus, et tentationum vel emergentium, vel frequentium
cumulus adhuc tibi frangendus, aut certe fugiendus est. Tene constanter inter
discrimina ne te effugiat, donec introducas dilectum in domum matris tuae, et in
cubiculum genitricis tuae. Tene cum labore, ne minus cauto et parum curioso
citius elabatur. Fide tenes, professione tenes: tene moribus, tene
conversatione, nec dimittas. Non est de caetero nunc pro fidei veritate
conflictus, sed spiritualis hujus certaminis aestus adversus mores bonos et
vitam honestam totus incanduit. Instant his diebus novissimis tempora
periculosa, quando sunt 0067B homines se ipsos amantes, cupidi,
elati, inventores, imo et incentores malorum (II Tim. III, 1-5). In
exortu fidei christianae persecutio nominis hujus grandis erupit: hodie
pestilentia morum foeda satis et lenta nimis exhalat. Corrumpunt enim mores
bonos exempla mala. Trahe nos, bone Jesu, in odore unguentorum tuorum, ne
pestilens aura de vicino erumpens, salem sapientiae in nobis infatuet. Sermo vester, Paulus inquit, semper in
gratia sale conditus sit (Coloss. IV, 6). Nunquid solus sermo,
et non potius visus, auditus, incessus, omnis denique exterior gestus sale
condiri debet? Placete, inquit, omnibus
per omnia, sicut et ego (I Cor. X, 32, 33). Quod si infatuati
sunt Ecclesiae principes, plebes in quo salientur <al.
salient>? 0067C 7. Et nos, fratres, qui
religionis professores sumus, sal esse terrae debemus. Si ergo et in nobis sal
evanuerit, in quo salietur? Factus et sacerdos sicut populus, ut licentius
populus sicut sacerdos fiat. Mundo se monachi studiose conformant: et qui in
mundo sunt, errorem suum nostrorum satis versute et nimis vere tuentur exemplo.
Mutuis ad vitia sese, aut informant, aut fovent exemplis, pastores et populi
saeculares et religiosi. Promptuaria plena sunt hujusmodi, eructantia ex hoc in
illud, aut turpis, aut tepidae conversationis spiritum pestilentem. Heu! quam
avido cordis ore pravum hunc attrahimus spiritum, et corrumpentem haurimus
auram! Pestilentia haec passim influit per fenestras nostras. Jesu bone, quando
erit, si tamen aliquando 0067D erit, sicut fides integra, sic et
incorrupti mores? Quando continget ut sicut cum veritate pax, sic non sit pugna
pro virtute? Quando integrum te, et ex arbitrio in contemplationis et quietis
cubiculo complectemur? Pauci sunt in Ecclesia qui in hunc statum pervenerunt,
sed tamen pro parte profitentur: Tenui, nec dimittam illum,
donec introducam illum in domum matris meae, et in cubiculum genitricis
meae. Non est tota talis Ecclesiae facies, sed tamen multa talis, ut dicere
possit: Tenui, nec dimittam illum, donec introducam in domum
matris meae, et in cubiculum genitricis meae. Fides profusior est,
contracta sunt negotia charitatis. Nunquid in universitate credentium hanc
advertere est distinctionem, 0068A et non etiam in singulis
nobis? Quis enim erit cui sicut verae et indubitatae fidei, sic etiam affectuum
piorum integritas constet? Magnus plane est, si quis est, qui sicut nunquam
titubat in fide, ita passionibus animi nullis turbetur. Plane talem ego dixerim
cubiculi secreta ingressum. Bonum cubiculum cordis tranquillitas. Cum aliis
laborat sapientia; sed cum humili et tranquillo quiescit Spiritus Domini, et in
pace locus ejus. Sed hic quiescat interim sermo noster, magis vero sensus noster
in hoc utinam requiescat secreto cubiculi: ut quod experientia docuerit,
expressius refundat sermone sequenti, praestante Domino nostro Jesu Christo, qui
cum Patre et Spiritu sancto vivit 39 et regnat Deus per omnia
saecula saeculorum. Amen. SERMO XIV. Adjuro vos, filiae Jerusalem, per
capreas, cervosque camporum, ne suscitetis neque evigilare faciatis dilectam,
donec ipsa velit (Cant. III, 5).0068B 1. Patet illam obdormisse, pro qua talis est facta adjuratio. Quidni
dormiat cum dilecto ingressa matris cubiculum, deliciarum recessus? Dormit cum
patitur mentis excessum de accessu dilecti. Adjuro,
inquit, vos ne suscitetis dilectam. Beata plane, quae
dilectum hunc et tenere permittitur, et dimittere non compellitur. Tene quod
tenes, tene et attrecta morose et diligenter verbum vitae: revolve volumen
vitae, volumen quod revolvit Jesus, imo quod est Jesus. Involve te illi, involve
te illa qua involutus est ipse sindone; quia amictus est lumine sicut
vestimento. 0068C Induere dilectum tuum Dominum nostrum Jesum
Christum. Excide tibi memoriale diligenter in petra, monumentum novum, in quo
nondum quisquam positus fuerat. Christus enim petra. Semper nova reperiri
possunt in Christo. Ad nova potest penetrari. Multi sunt in illo recessus,
thesauri sapientiae innumerabiles. Non est uno contentus vellere; saepius
tonderi potest. Bona vellera sunt sensus mystici, sacrati affectus. Talibus
abundat Jesus; nudari et exspoliari non potest. Laetabor,
inquit, super eloquia tua, sicut qui invenit spolia multa
(Psal. CXVIII, 162). His te vesti spoliis, involve velleribus, ut
calefiant, sicut scriptum est, latera tua (Job XXXI, 20): eloquium
enim ejus ignitum (Psal. CXVIII, 140). 0068D In his
quiesce, ut suavis sit somnus tuus, sicut Salomon ait (Prov. III,
24). Denique et sponsus istum dilectae suae somnum tuetur et fovet, illam
exsuscitari vetans. Adjuro vos, inquit, per capreas, cervosque camporum. Nova plane adjuratio, nec
plus habens admirationis in specie, quam in virtute mysterii. 2. Quaerens quid in se sacramenti involutum contineant haec animalia;
quamdam liberae mentis alacritatem, et agilitatem spiritus, cursim se et
saltuatim, ut sic dicam, ad superiora ferentis, intelligo adumbrari in illis. An
non et tibi velut capreae et cervi quidam videntur, qui licet in corpore
commorantes, corporis tamen evaserunt incommoda, et spirituali levitate pondera
carnis pene non sentiunt et terrenae 0069A molis materiam
nesciunt mentis beneficio? Hi sunt qui spiritu ambulantes, ultra non sentiunt
desideria carnis: aut si sentiunt, languida certe et quasi palpitantia, ad
extremum ducentia halitum. Vos, inquit Apostolus his qui
hujusmodi sunt, non estis in carne, sed in spiritu
(Rom. VIII, 9). Denique etsi cognovimus Christum
secundum carnem, sed jam non novimus (II Cor. V, 16). Jam
totus spiritualis factus est, jam se ad solitudines coelestes contulit, jam
conscendit ad superiora. Ideo dicit Ecclesia: Similis est
dilectus meus capreae hinnuloque cervorum super montes Bethel (Cant.
II, 9, 17). Ad hos te montes invitat qui dicit: Si
consurrexistis cum Christo (Coloss. III, 1), etc. Quasi
capream te spiritualem fieri vult Paulus, qui ad illos te coelestes montes
provocat, qui singularis 0069B illius hinnuli te vestit imaginem.
Sicut, inquit, portavimus imaginem
terreni, portemus et imaginem ejus qui de coelo est (I Cor. XV,
49). Bonus cervus et ipse Paulus, qui ait: Nostra
conversatio in coelis est (Philipp. III, 20). Bonus plane
cervus, quem spiritus Domini vegetat et agit. Spiritus enim Domini subtilis et
mobilis. Boni cervi, quos vox Domini praeparat, quibus revelat condensa
mysteriorum condensa in quibus benedictus ille latitat hinnulus. Bona certe
caprea, quae ad omnia, quae vel sibi proposita sunt, vel imposita, impigra et
indefessa devotione spiritus dicere potest, Paratum cor meum,
Deus, paratum cor meum (Psal. LVI, 8): quae ea quae retro sunt
obliviscens, ad anteriora extenditur. 0069C 3.
Audisti communia: audi singularia, ut aliquid distinctionis inter haec
assignemus animalia, nec confusa et indifferens sit de utrisque disputatio. In
cervis antiquitatem attende vivendi, et videndi acumen in capreis. Cervi quadam
arte naturali a senio se tueri perhibentur, et vergentem in defectum vitam
rediviva novitate ab interitu revocare. Christus singulariter non tam cervus
quam hinnulus dicitur: qui nititur aeterna novitate, nec habet aliquid
vetustatis admistum, quod subinde renovatione indigeat. Ille singulariter caprea
videndi privilegio. Denique nemo novit Patrem nisi Filius, et cui ipse voluerit
revelare (Matth. XI, 27). Omnia 40 autem nuda et
aperta sunt oculis ejus. Ergo et hi quoque quasi capreae quaedam spirituales
intelliguntur, qui revelatos 0069D habent mentis oculos in
agnitione Dei: qui spirituales effecti dijudicant omnia et perscrutantur: qui
revelata facie gloriam Domini contemplantur. Cervi vero sunt in eo quod in
eamdem imaginem transformantur a claritate in claritatem tanquam a Domini
Spiritu: qui veterem deponentes hominem, novum induunt eum, qui creatus est in
justitia, et sanctitate veritatis: qui senescentem devotionem, et quodam
languentem taedio, in novum denuo fervorem reducunt, et perseverantiae fastidia
nesciunt reparatione frequenti. Qui, inquit Isaias, confidunt in Domino, mutabunt fortitudinem: non quidem ut
veterem perdant, sed ut novam adjiciant. Mutabunt fortitudinem instauratis
frequenter incrementis, Mutabunt, inquit, fortitudinem: current, et non laborabunt; 0070A ambulabunt, et non deficient (Isa. XL, 31).
Mutatio haec profectuum videtur innovatio jugis sine defectu, sine fatigatione.
Bona quidem fortitudo quae currens licet cum labore, ad defectum tamen declinare
non novit. Melior plane, quae nec laboris sentit molestias; sed oppositarum
difficultatum transilit scandala, et velut in campestri planitie explicitis
gressibus utens, juxta quod scribitur, Cursor levis explicat
vias suas (Jer. II, 23). 4. Hoc est quod in
praesenti cervos camporum dicit, quod illis quaelibet aspera et ardua quaelibet,
plana sint et pervia, et inoffensis exposita cursibus quasi planioris aequora
campi. Vox Domini, vox intimae inspirationis mentis auribus suaviter illapsa.
Illa est utique quae cervos hujuscemodi praeparat, 0070B quae
revelat condensa. Nam si qua condensa sunt, et crebris scandalorum quasi
spinarum aculeis obsita, illis condensa non sunt, quorum Dominus perficit pedes
quasi cervorum: qui nullo injuriarum obice tardari possunt, magis autem
complacent sibi in tribulationibus, et acceptas habere norunt injurias, aut nec
respicere penitus, ex vehementia desiderii ad superiora properantis, et
intendentis in anteriora. O misera haec tempora nostra! quomodo ab hac regula in
contrarium omnes pene resilimus, etiam quae pietatis plena sunt specie, ad
injurias interpretamur? Ubique fere obicem patimur, et impingimus in planis, et
lubrica facta sunt in plateis vestigia nostra, sicut
dicit Jeremias (Thren. IV, 18). Omnia nobis obstrusa querimur,
siquidem iter pigrorum quasi 0070C sepes spinarum (Prov.
XV, 19). Ad querelarum occasiones gratulamur, ad suspiciones parati, ut,
quemadmodum scriptum est, terrere nos videatur sonitus volantis folii
(Levit. XXVI, 36), et animi molestias manibus et verbis accersire
nitamur. Inde est quod spiritualium virorum nimis crebro inquietamus quietem,
interrumpimus otia, et mentis ad superiora intentae perturbamus soporem, et a
gratissimo sponsi avellimus amplexu. 5. Hujuscemodi ergo
molestias, quas vel perversitas quaerit, vel infirmitas parit, a dilecta sua
sponsus avertit, filias Jerusalem ad spiritualem quamdam alacritatem invitans.
Hoc enim sibi vult quod per capreas et cervos adjurat, ut spiritualium ad
aemulationem 0070D provocentur virorum, et ab infestatione
importuna dilectae quiescant. Adjuro vos ne exsuscitetis
dilectam, donec ipsa velit. Utile vobis est ut dilecta evigilet; sed
exspectate donec ipsa velit. Ejus exspectetur arbitrium, ad cujus cura vestri
spectat officium. Tunc volet, cum Spiritus illam velle docuerit. Unctio Spiritus
docebit illam. Adhaerens enim dilecto, unus cum illo effecta est spiritus. Ideo
dicere potest: Spiritus Domini super me, eo quod unxerit me,
evangelizare misit me (Isa. LXI, 1). Ergo evangelizabit vobis,
cum acceperit tempus a Spiritu. Interim bibula hauriat quod refundat uberius.
Contemplationis gratia compassionem non evacuat, sed informat; et mentis
excessus temperantem reddit infirmis. Denique cum dormit Adam, virilis costa in
infirmiorem 0071A mollescit sexum; et propter socialem copulam de
latere viri formata est mulier et imo in sociam mulierem Adam ipse convertitur,
et conformatione quadam transiit in conjugem. Ideo dum evigilat charitatis vocem
primam emittit, in compari sua se ipsum agnoscens: Hoc nunc
os, inquit, de ossibus meis, et caro de carne mea
(Gen. II, 21-23). An non tibi Paulus videtur virilem dignitatem in
humiliorem sexum deflectere cum dicit se factum infirmis infirmum? (I Cor.
IX, 22.) Quasi spiritualis Adam Eva efficitur, dum subjectis compatitur
apostolica firmitas: et sublimitas 41 virtutis et scientiae
sobrietate quadam capacitati temperatur infirmorum. Et si mente excedit Deo,
sobrius tamen fit aliis (II Cor. V, 13). Mentis excessus bonus est
sopor: 0071B non superbiam inducens, sed sobrietatem docens. Adjuro vos ne exsuscitetis dilectam, donec ipsa velit: et si
mente interim excedit Deo, iterum tamen sobria fiet. Si modo dormit, evigilabit
rursum, et vina quae reperit, cum temperamento quodam vobis refundet. Ipsa novit
quando dividat praedam domesticis, et cibaria ancillis. Quomodo non miserebitur
filiarum uteri sui, quae nec ancillas praeterit? Bonae tamen filiae ancillas se
reputant, et naturalem nesciunt libertatem, dum veritatis spiritu liberatas se
esse recensent. Vere enim liberae sunt, quas liberat veritas: et ideo aliam
libertatem ignorant, quae per adoptionem liberatas se gaudent. Denique quanto
magis est gratuita adoptio, tanto est abjectio devotior. Eaedem ergo et ancillae
sunt, et filiae; quia ubi 0071C major est in adoptione dignatio,
ibi justior in subjectione devotio. 6. Ne
suscitetis eam, donec ipsa velit. Ipsa novit quando dividat praedam
domesticis, et cibaria ancillis. Non est de ista metuendum quod legitur: Filia populi mei crudelis, quasi struthio in deserto
(Thren. IV, 3). Struthio pennae speciem habet, caret tamen effectu
volandi. Nescit per mentis excessum volare; propterea speciem non visitat suam.
sed derelinquit in terra ova sua. Obliviscitur quod pes conculcet ea, bestia
conterat. Non novit in contemplationis soporem assurgere struthio. ideo se
compassionis affectu non induit. Ad commodum enim spectat filiarum in mentis
excessu dormitio matris, 0071D et totum de compendio est quod
spiritualis ejus somnus protrahitur. Ideo dicit: Adjuro vos ne
exsuscitetis dilectam, donec ipsa velit. Bona adjuratio per quam et matri
parcitur, et profectus quaeritur filiarum. Quanto enim liberius vacat et videt.
tanto uberius adolescentulas revisit. Quanto sublimius suspenditur, tanto
descendit humilius, condescendit utilius. Quid vultis tempora dispensare, quae
sponsus posuit in voluntate dilectae? Ne exsuscitetis,
inquit, illam, donec ipsa velit. Tunc volet cum ab oculis
ejus evolaverit visio dilecti. Lubrica est ejus praesentia, et elabitur subito,
Ego, inquit, dilecto, et ad me
conversio ejus (Cant. VII, 10). Quid tam sanctum tentatis
commercium ante tempus divellere? Beata collatio, sed brevis hora. Sufficiat
illi brevitas sua: quid illam 0072A decurtare vultis? Nihil tam
exiguo imminuendum est momento. Fruatur interim libere hora fugaci. Exsuscitare
eam vultis, et avellere ad vos quam Christus exsuscitat, et in se evigilare
facit? Denique etsi dormit ipsa, sed cor ejus vigilat in Christo. Petrus et qui
cum ipso erant in monte gravati sunt somno, et evigilantes viderunt majestatem
Jesu. Bene gravati somno, in quibus humanus reprimebatur sensus. Gravabatur et
reprimebatur in ipsis quod erat ex ipsis, ut ad ea quae mundi sunt caeci et
hebetes, tantum ad cognoscenda quae Dei sunt, spiritu evigilarent excitati
divino. Evigilantes, inquit, viderunt
majestatem (Luc. IX, 32). Bene ergo vigilat, qui talia videt,
qui videt gloriam Unigeniti a Patre; qui audit arcana verba, quae non licet
homini 0072B loqui. Non licet ei dici in quo Filius Dei nondum
resurrexit. Videte, inquit, nemini
visionem dixeritis, donec Filius hominis a mortuis resurgat (Matth.
XVII, 9). Non potest ei dici visio, in quo nondum Christus resurrexit.
Denique simile dictum est Mariae: Noli me tangere; nondum enim
ascendi ad Patrem (Joan. XX, 17). Non licet ei dici, qui non
est raptus in paradisum, in locum deliciarum, in locum de quo Petrus dixit: Bonum est nos hic esse (Matth. XVII, 4). Bene
exsuscitatur, qui in hunc cum Paulo rapitur paradisum (II Cor. XII,
4); qui ascendit cum Petro in montem, qui vel una cum Christo potest hora
vigilare, quem non homo tangit, ut exsuscitet et evigilare faciat Christus. Et
Petrum ipse tetigit, ideo 0072C evigilavit et vidit majestatem
ejus. Denique et haec ipsa dilecta vide qualis exsurgat de sponsi amplexu. Quae est ista, inquit, quae ascendit quasi
virgula fumi? (Cant. III, 6.) 7. Sed nos jam
hic ascendentem revocemus sermonem; et capitulum hoc alteri servemus principio,
imo illi qui de se ipso dicit: Ego principium, qui et loquor
vobis (Joan. VIII, 25). Qui utinam nobis sit et sermonis
principium, et cordis verbum; ut quae locuturi sumus de ipso, prior ipse
loquatur in nobis. Loquere, Domine, loquere mihi, et loquere pro me. Increpa pro
me filias, non Jerusalem, sed Babylonis: dic 42 ut sedeat et
taceat filia Chaldaeorum. Deus bone, quantae sunt hodie filiae Babylonis, quae
nesciunt cantica Sion. propter quas organa nostra suspendimus! 0072D Quanti sunt filii Edom, qui nos exinaniunt et exhauriunt
laetitia spirituali! Compescis filias Jerusalem ab infestatione dilectae. Utinam
mihi, Domine, a filiabus parcas Babylonis. Dispar enim est, et satis molestior
vexatio malignantium, quam amantium. Sed tamen nescio qua nostri temporis hujus
miseria ipsi amantes facti sunt malignantes. Quanta malignatur hodie amicus in
sancto? dixisse debui, Inimicus; sed dixi quod magis dolet. Ipsi amici facti
sunt inimici. Amici professione: inimici affectione. Specie amici: sed amicitiae
virtutem diffitentes. Amicus Absalon, quia filius; sed quanta malignatus est
sceleratus in sancto, filius in patre, Absalon in David? Absalon Pax patris dicitur. Bonum plane nomen: sed ipse nominis hujus
virtutem 0073A abnegabat. Affectavit regnum, incestavit cubile.
Felix tamen David, cui inter tot filios, nonnisi unus persecutor erupit. Quem
mihi dabis hodie inter magistros. cui nonnisi unus Absalon insidietur? An non
quasi Absalones sunt quidam, qui, sicut scriptum est, pacem
praedicant, et mordent dentibus? (Mich. III, 5.) Affectant
locum patris, foedant cubile, dum pravis susurriis socios corrumpunt: et
subvertunt corda innocentium, in quibus patris spiritus suaviter quiescebat.
Imitatione Absalon est, qui magistri et locum sibi arrogat, et vitae derogat;
pacem praedicat, et mordet dentibus. Malus est morsus derogatio, malus cibus de
quo dicitur: Dulce est enim in ore ejus malum, et abscondit
illud sub lingua sua (Job XX, 12). Abscondit donec evomat in
tempore virus 0073B collectum. Quanta malignatur amicus in
sancto? Denique quae non videt suspicatur. Posuerunt,
inquit, signa sua signa, et non cognoverunt. Ponunt quae
non inveniunt: ponunt quae prave postea exponunt. Signa,
inquit, sua. Se ipsos enim in signum ponunt, cum ex suae
pravitatis regula alios metiuntur. Signa, inquit: quasi
dicat, Tantum signa, et non veritatem; signa non certitudinis, sed suspicionis.
Et non cognoverunt. Non enim cognitione, sed conjectura
nituntur. Malignatur inimicus in sancto (Psal.
LXXIII, 3-5). In quo sancto? In Sancto sanctorum; in Sancto qui dicit:
Qui vos spernit, me spernit (Luc. X, 16).
Temerarium est, ut dicit Apostolus, alienum servum judicare (Rom. XIV,
4). Tu ergo quis es qui dominum 0073C tuum judices? Qui
enim potestatem dijudicat, ordinationem Dei dijudicat. 8.
Denique conqueritur et dicit: Tulerunt a me homines judicium
meum. Filii hominum, utquid diligitis vanitatem, et quaeritis
mendacium? Vanitatem utique diligitis praelationis, et ideo quaeritis in
praelatis vestris mendacium pravae suspicionis. Vani enim filii hominum,
mendaces in stateris (Psal. LXI, 10), mendaces in judiciis. Et
utinam pro minimo mihi sit ab humano die judicari, dum aeterni diei exspecto
judicium, Cum, inquit, accepero tempus,
ego justitias judicabo (Psal. LXXIV, 3). Ipse justus Judex
tempus exspectare se dicit, ut justitias judicet: et tu tibi ante tempus assumis
judicium? Pater omne judicium dedit Filio: et tu tibi quod non accepisti 0073D judicium assumis, et hoc in patrem? Vide ne forte in eum Patrem,
a quo omnis paternitas in coelis et in terris nominatur. Viperea generatio
matrem suam comedit, et dente venenato doctoris vitam corrodit. Non sunt istae
filiae Jerusalem, pacis filiae, sed Babylonis. Quando increpabis illas, et
dices: Filiae Babylonis, nolite flere super me, sed super vos ipsas flete?
Siquidem improperia eorum qui vices tuas gerunt, in te redundant: nec est murmur
eorum contra nos, sed contra Dominum. Parcite ergo a murmuratione, quae non
prodest vobis et aliis nocet. Tu, Domine, tu potius obstrue os loquentium
iniqua, et ne claudas ora te canentium. Sed quid jam 0074A nunc
querelis his ulterius immoror? Non id nunc gero propositi, ut nostra defleam,
sed ut aliena cantem. Sufficiat paucis nostra deplorasse. Jam a lamentis
revertor ad cantica, illo nobis animum praestante et os et otium, qui cohibet
inquietos a sponsae somno Christus Jesus, una cum Patre et Spiritu sancto
regnans per omnia saecula. Amen. 43 SERMO XV. Quae est ista quae
ascendit per desertum quasi virgula fumi ex aromatibus? (Cant. III,
6.)1. Quae est ista quae ascendit
per desertum quasi virgula fumi ex aromatibus? Videte, fratres, sicut et
videtis, quam sit efficax ad incrementa gratiarum tranquillitas mentis; quales
metat fructus de interna quiete Christi dilecta. Videte, inquam, qualis 0074B procedat de sponsi amplexu. Qualis ergo progreditur, a me ne
quaesieritis: sponsi potius super hoc sodales consulite. Quid, si et ipsis quasi
nova et insolita de secreto dilecti sinu procedit? Nova plane. Nam ipsa novitas
admirationem inducit. Quae est ista quae ascendit?
Attende profectum. In superioribus custodes interpellat, et de visione rogat
dilecti. Hic ipsis custodibus admiranda prorumpit, et nova sub specie. Quidni
nova procedat de complexu dilecti? ipse est enim qui de se dicit: Ecce ego omnia nova facio (Apoc. XXI, 5). Etiam
quae nova sunt, ipse renovat. Puta caminus est: aurum admove; si purum est,
purgatius reddit, et rutilans metallum recentem de fornace fulgorem educit. An
non caminus Christus? 0074C Ignitum,
inquit Psalmista, eloquium tuum vehementer (Psal.
CXVIII, 140). Hoc camino decocta non potest nisi nova, et velut altera
prodire creatura in Christo. Denique et ipsius dum oraret species facta est
altera (Luc. IX, 29): sed tibi altera, cum oras, ejus fit species.
Nam in se manens unus, innovat omnia. Altera facta est corporalis Domini species
cum oraret, et voluit per hoc in mente tua orationis commendare virtutem, quod
illa sit quae te in intimis alterum faciat, et novum commutet in hominem et
meditatio innovet. Nos, inquit Apostolus, revelata facie gloriam Domini speculantes, in eamdem imaginem
transformamur (II Cor. III, 18); hoc est, in eamdem quam
intuemur, transformamur. 2. Forte et sponsa de speculationis
arcano eam, 0074D quam intuebatur, sponsi imaginem vestita
prodiit. Nova plane. Nam sodalium circa ipsam admiratio novitatem protestatur,
Quae est ista quae ascendit? ac si dicat, Non est cum
illa sicut heri et nudiustertius. Non jam amplius circuit civitatem: non
discurrit per vicos, per plateas, per vigiles. Non errabunda vagatur, sed
itinere directo ascendit. Quae est in hac ipsa haec tam subita novitas? Quae est ista quae ascendit, et ascendit per desertum? Desertum vere et aridum et sterile reputat
saeculum omne hoc per quod ascendit. Et quanam ratione nobis factus deserti
hujus odor, sicut odor agri pleni, et quasi ei benedixerit Dominus? Quantos
trahit ad se deserti 0075A hujus odor, et tenet ne possint
avelli? Odor iste est odor mortis ad mortem. Inanitas est quam putatis
ubertatem. Denique terra sitis est, et imago mortis, sicut dicit Jeremias propheta (Jerem. II,
6). Terra, inquit, sitis.
Cupiditates enim mundanas magis irritat, quam satiat. Infructuosa est ista quam
putas plenitudo: et si quid est fructus, id fluxum est, et mutabilitate sua
mortis praefert imaginem. Quomodo ubi mortis vides imaginem, odorem vitae
sentire te reputas? Odorem vitae Christi spirat ubertas. Ipse enim est ager vere
plenus, ager fertilis, ager cui benedixit Deus Pater. Alium praeter istum agrum
sponsa nescit, sed desertum reputat, et terram salsuginis. 3.
Quae est ista quae ascendit per desertum? Bonum 0075B erit certe desertum, si non fuerit cor tuum insulcatum inimici
vomere: si non fuerit ejus irriguum stillicidiis, impinguatum rore; si non quae
superseminat zizania in te laeta luxurient, imo renascantur quidem quasi fecundo
solo. Sterile sit cor tuum, ne tale vel germen proferat, vel semen suscipiat.
Anima, inquit, mea sicut terra sine
aqua tibi (Psal. CXLII, 6). Bonum desertum talis anima; bonum
etiam desertum caro integra, caro intacta, caro immundis non exarata
concupiscentiis, caro carnalis voluptatis nesciens semina. Qui enim seminat in
carne, de carne metet corruptionem (Galat. VI, 8). Bonum denique
desertum alvus virginalis. Talis erat beatae illius et specialis virginitatis
uterus, quem nullius impudici motus affectionis immundae temeravit 0075C laesio. Caro ipsius sicut terra deserta, et invia, et inaquosa,
in qua Christus apparuit. Non tamen deserta penitus, quae Christum parturivit:
irrigua est, sed fluentis virtutum. Ideo quasi puteus dicitur aquarum viventium,
quae fluunt impetu de 44 Libano, quod virginalis munditiae
candor spirituales refundat gratias. Hortus conclusus venter ejus castimoniae
virginalis disciplina, eo quod integritatis sepem carnalis desiderii non
dissipaverit ardor: propterea in talibus irriguus aquis fructum dedit in tempore
suo. Vis audire qualem haec terra deserta fructum dedit? Osee te docet, qui
dicit: Adducet Dominus ventum de deserto urentem, et
desiccabit venas mortis (Ose. XIII, 15). Quis alius mortis
desiccavit 0075D venas, nisi Christus Jesus, quem nobis
intemerati ventris desertum refudit? Et bene ventus: quia Spiritus ante faciem
nostram Christus Dominus (Thren. IV, 20). Denique dictus est secundus Adam in spiritum vivificantem (I Cor. XV,
45). Hujus flatu apostolicae nubes volant, quas Isaias miratur
(Isa. LX, 8). Quid mirum si ventus dicitur, quem et nubem legis?
Ascendet, inquit, Dominus super nubem
levem (Isa. XIX, 1). Nec hic levem quasi vagam et instabilem
accipias: sed levitatis intelligentiam ad spiritualem aptitudinem trahe, quod
corpus incorruptibile nullam animae gravitatem attulerit, nec depresserit
terrena commoratio sensum multa, imo cuncta cogitantem. An non quasi venti
sancti sunt omnes, qui spirituali levitate a terrenis elapsi, 0076A conversationem sibi in coelo collocant? Sed ipse speciali
ratione ventus, qui reliquorum ambulat super pennas ventorum, et spirituum
omnium virtutes excedit. Jure ergo ventum eum vocat, et ventum urentem, quod
ejus flatu peccati sint in nobis frigora resoluta, et captivitas nostra conversa
tanquam torrens in austro. Hujus se aestu exustos discipuli senserunt, cum
dicerent: Nonne cor nostrum ardens erat in nobis dum
loqueretur? (Luc XXIV, 32.) Et nescio si uspiam libentius
spirat, quam in castae et illaesae integritatis deserto et invio. Haec loca
libenter perflat, et casti corporis animam charitatis fervore decoquit, et
spiritualibus liquefactam desideriis tenues resolvit in vapores, et veluti fumi
virgulam exsurgere facit. 0076B 4. Quae est, inquit, ista quae ascendit per
desertum quasi virgula fumi? Et bonum desertum caro casti tatis exhausta et
desiccata virtute, quae nullam delectationis immundae nebulam exhalet, nec ignem
exstinguat, sed nutriat, quem Domini flatus succendit. Ignis hic aromaticam si
invenerit animam, succendit, et alteram commutat in speciem, et quasi virgulam
fumi exhalat in superiora. Quasi virgula, inquit, quod
per cogitationum disciplinam ab exteriori sit ad interiora constricta, et ab
inferiori ad superiora directa; quasi virgula, quod sese
et ad se ipsam colligat, et supra se porrigat. Sed quid sibi vult, quod illam
fumi virgulae comparat? An forte per hoc innuere voluit, quod non sit perpetua
ac solida spiritualis hujus suavitatis gratia, et mentis ascensus, 0076C sed facile sicut fumus liquescat? Suavis est plane et omnino
spiritualis vapor fumi, in quem se aromata concremata relaxant. Sed ego virgulae
isti tenerae et delicatae turbines metuo, ne illam ventorum flabra diverberent,
ne circumferat procella curarum, ne tentationis aura illam dissolvat, et cedat
omni vento. Exempla nobis metum suadent. Multos enim videmus et dolemus tam
insperato cessisse, quam subito erupisse. Meditatione subtiles sunt, orationis
impensi studio, pingues gratia, devotione quadam dulci uberes, effusi in
lacrymas, cum subito levis impatientiae occasio quaelibet spirituales has
contristat delicias et exhaurit. An non ergo quasi fumus tam facile evanescens
gloria? Jure quasi virgula 0076D fumi talis ascensio, quae vel
propria mutabilitate deficit, vel accidenti molestiae cedit. Ego tamen non audeo
super Sponsae persona fumum pro defectu interpretari. At si tu contentiose
resistis, иum tibi do defectum accipere, quem tibi Psalmista commendat: Defecerunt oculi mei in eloquium tuum. Defecit in salutare tuum
anima mea (Psal. CXVIII, 82, 81). 5. Utinam
hoc, Domine, defectu attenuentur oculi mei et deficiant. Utinam hoc defectu
deficiat anima mea, deficiat et liquefiat, et eloquio tuo calefacta, eloquio
vehementer ignito, ab omni crasso intellectu in tenuiorem spiritualis
habitudinis auram laxetur. Utinam si quid fuerit in me corpulentae <al. torpulentae> intelligentiae, et hebetis desiderii, in
subtilioris 0077A gratiae usum deficiat, et attenuatione quadam,
et acumine spirituali a crassitudine sua vertatur in virgulam fumi. In talem
utinam deficiat fumum animae meae virtus: et non deficiat sicut fumus, ne dicat,
Defecerunt sicut 45 fumus dies mei (Psal. CI, 4). Aliud est omnino
ita deficere sicut fumus, ut omnino non sis: aliud ita deficere, ut sicut fumus
attenuatus animo, et spiritualis sis. Bene defecerat Psalmista, cum diceret: Concupiscit et deficit anima mea in atria Domini (Psal.
LXXXIII, 3). Quonam enim modo non deficit, quem Christus inflammat? Ignis
ipse est, sicut scribitur, et ignis consumens
(Hebr. XII, 8, 29). Qui, inquit, approximat ad me, approximat ad
ignem. Quis mihi dabit, ut hunc possim ignem ligare in sinu meo, ut inflammet
cor 0077B meum, renes commutet, et ad nihilum me redigat? Jure
quasi virgula fumi ascendit, quae de calore processit cubiculi, de Verbi igniti
complexu. Suaves tua flamma, Christe, vapores evomere solet, et odoris aromatici
fumum producit. Quasi virgula, inquit, fumi ex aromatibus. Et fumum lego, qui de Leviatan ore
procedit (Job XLI, 11). Et item fumum de puteo abyssi prodeuntem
(Apoc. IX, 2): sed non ibi virgulam, non aromata lego. Nihil ibi
directum, nihil dulce; sed horror summus, et ordo nullus. Fumus erroris est, qui
de puteo procedit abyssi. De hoc fumo impii dixisse leguntur: Fumus afflatus est naribus nostris, et sermo scintillae ad
commovendum cor nostrum (Sap. II, 2). Meis utinam, Jesu bone,
naribus fumus affletur, quem tuus ignis agit: et de 0077C camino
tuo sermo scintillae ad commovendum, imo et ad commutandum cor meum. Ignis tuus
ignis consumens est: vitia si invenit consumit, et confessionis fumum emittit.
Sed non iste fumus ex aromatibus. Qui tangit, inquit, montes, et fumigant (Psal. CIII, 32). Bonus
ignis qui tumores extenuat animorum, et attactu suo elationes terrenas per
emissos poenitentiae fumos evanescere facit. Sed alterius odoris et gratiae
fumus est, quem aromata virtutum cremata refundunt. Ignis iste, ignis quem
Dominus misit in terram, et voluit vehementer accendi (Luc. XII,
49), non tantum vitia consumit, sed virtutes ipsas in suavioris gratiae
affectum commutat. Aromata cum integra sunt, olent suaviter; sed hoc igne
liquefacta alium longe spirant odorem. 0077D 6.
Hujus odoris fragrantiam sentientes in sponsa sponsi sodales mirantur et dicunt:
Quae est ista, quae ascendit per desertum quasi virgula fumi
ex aromatibus myrrhae et thuris, et universi pulveris pigmentarii? Habes in
myrrha continentiae virtutem: in thure, orationis studium, in pulvere
pigmentario, inter virtutum copias cordis contriti humilitatem. Et bona myrrha,
quae carnalem petulantiam reprimit, et fluxos motus lascivire non sinit, et
carnem non esse carnalem compellere nititur. Sed continentiae nostrae myrrha
corpulenta videtur, et minus castigata, et quasi vicina carni, nisi fuerit hoc
igne coelesti, hoc amoris divini fervore liquefacta. Bona quidem continentiae
myrrha, quae pergentem ad illicita 0078A cohibet appetitum: sed
alterius est suavitatis et gratiae, quando charitatis ardore liquescens crassum
omnem et carnalem nescit affectum. Quid vero thus? Nonne ipsum est odoris
exigui, dum integritas illi et corpulentia sua manet? Cum vero flammis subactum
effluere coeperit, in odoriferos totum fumos exspirat. Simili ratione nonne tibi
videtur crassa et pigra oratio, et corporea quadam tarditate segnis, igniti et
intimi eloquii si non fuerit virtute succensa? Utique in thure ego accipio
orationis materiam, et in fumo gratiam. Dirigatur,
inquit, oratio mea sicut incensum in conspectu tuo
(Psal. CXL, 2). Nescit itinere directo ad Deum ire oratio quae
succensa non fuerit. Oratio quae frigido fuerit de corde expressa, subito
relabitur: nec 0078B potest esse perpetua, quae non est prompta.
Vim patitur, et non est sui juris. Sed nec sui juris est plane succensa oratio.
Illa contra conatum reprimitur; ista supra conatum abripitur. Illa conatur, et
recidit; ista praeter conatum ascendit. Illa violenter dirigitur; ista
voluntarie fertur. Illa vix exhibetur; ista nec cohibetur. Illa laboriosa; ista
libera. Illa tristis; ista laeta. Illa bona; sed ista optima. Denique est oratio
temperate media inter frigidam et fervidam, illam excedens, sed non accedens ad
istam. Et, ut sic dicam, prima coacta est; secunda, directa; tertia, abrepta.
Prima, ut sic dicam, sitiens; secunda, sobria; tertia ebria est. Ista enim est,
quae mente excedit Deo: ideo ascendit quasi virgula fumi ex
aromatibus myrrhae et thuris et universi, 0078C inquit, pulveris pigmentarii. 7. Mire in pulvere
pigmentario humilitatis expressit virtutem, quod ea de magnis meritis nil magnum
sentire noverit, non altum sapere: sed humili aestimatione reliquarum 46 attenuet merita virtutum, et earum soliditatem quasi ad
quamdam pulveris exiguitatem deducat. Et bene post orationis commendationem sub
figura pulveris pigmentarii de humilitate subjunxit. Oratio enim humiliantis se,
nubes penetrat (Eccli. XXXV, 21): imo sine humilitatis gratia
oratio quantumlibet acuta, hebes tamen est; et tristem refundit odorem elatae
myrrha castitatis, neque fluxos carnalium bene restringit motus cogitationum
continentiae myrrha, quae animum in superbiae fumum lascivire permittit. 0078D Contritione multa pigmenta rediguntur in pulverem. Et bona
contritio, quoniam cor contritum et humiliatum Deus non despicit (Psal. L,
19). Bona plane contritio, quae nihil relinquit indiscussum, nihil
tumidum, nihil non humiliatum, nec in virtutibus ipsis: justitias ipsas
dijudicat, et arguit non modo de peccato, sed de justitia, et de judicio. An non
quasi comminuitur quod redarguitur? an non quasi humiliatur justitia quae
dijudicatur? In veritate, inquit, tua
humiliasti me (Psal. CXVIII, 75). Non omnium est hoc dicere.
Infirmiores in vanitate sua humiliantur; perfectiores, in veritate Dei. Non
potest vanitas veritatem dijudicare, sed veritas vanitatem, et veritas
veritatem. Spiritus enim dijudicat 0079A omnia. Quod humano
solidum et integrum videbatur judicio, cum venerit spiritus veritatis, evacuat
et comminuit illud. In spiritu enim vehementi conteruntur virtutum pigmenta in
pulverem, et justitia judicatur. In turbine, inquit Job,
conteret me: in turbine spiritus sui, spiritus
vehementis, in turbine spiritum meum abripientis. In hoc
turbine conteret me, et multiplicabit, inquit, vulnera mea (Job IX, 17). Integra mihi
videbatur, antequam veniret spiritus vehemens, justitia mea: sed ipse dijudicat,
ipse conterit, ipse vulnerat, et multipliciter confringit bonorum praesumptionem
meritorum, sauciam et languidam humanam docet esse virtutem. 8.
Utinam mihi hoc modo conteri obveniat, redigi 0079B in pulverem
omnium bonorum affectuum, piarum meditationum. Utinam, Jesu bone, turbo spiritus
tui talem animae meae pulverem afflet de plateis coelestis Jerusalem, ut in hoc
pulvere calefiam, in pulvere sedeam, in pulvere dormiam, sed pulvere
pigmentario. Beatus qui in hoc pulvere moratur; cui suaves, et spiritualiter
pulvereae cogitationes undique allabuntur. Expergiscimini, inquit, et laudate, qui
habitatis in pulvere (Isai XXVI, 19). Denique et sponsa de
felici expergefacta somno, quasi virgula fumi exsurgit ex aromatibus universi
pulveris pigmentarii. Universi, inquit. Et veritas ipsa
bonorum universitatem operum ad quemdam te docet pulverem et velut sterilitatem
deducere. Cum omnia feceritis, inquit, dicite: Servi inutiles sumus; quae debuimus 0079C facere fecimus (Luc. XVII, 10). Felix qui
tantum et talem sibi colligit pulverem, ut quae jubentur faciat omnia, et
reputet quasi nulla: qui universa bona quae colligit, per humilitatem illa
conterit. Paulus ad Corinthios operum suorum aromata multa enumerat: In itineribus, inquit, saepe; periculis
fluminum, periculis latronum, periculis ex genere, periculis ex Gentibus,
periculis in mari, periculis in civitate, periculis in solitudine, periculis in
falsis fratribus. Quid deinceps? Quotidiana ejus sollicitudo omnium Ecclesiarum. Quis, inquit, infirmatur et ego non infirmor? quis scandalizatur et ego non
uror? (I Cor. XI, 26, 28, 29.) An non velut quemdam bonorum
operum pulverem tibi collegisse videtur 0079D Apostolus haec et
hujusmodi plura percurrens? Vis adhuc sublimiores aliquas virtutum ejus species
audire? Veni cum illo ad visiones et revelationes Dei, ad raptum in paradisum,
in tertium coelum, ad beatam illam ignorantiam nescientis utrum in corpore an
extra corpus extasis illa facta fuerit, non jam pulvis, sed fumus. Sed ne tamen
fumo huic spiritualis contemplationis se jactantiae fumus immisceat, audi quid
sequitur. Ne magnitudo revelationum extollat me, datus est
mihi stimulus carnis meae (II Cor. XII, 1-7). Paulus
stimulatur ne extollatur: et quomodo qui haec audis, refugis stimulari? quomodo
te ipsum inter ubertatem donorum aut conterere desinis, aut conteri non sinis?
Molestus stimulus, sed tamen vexatio praestat humilitatem profectui. 0080A Molestus stimulus carnis, sed non charitatis. Et passio amara,
et discussio severa: utraque virtutes humiliat. 9. Sed omnia
dulcius et efficacius prodeunt de camino quodam succensi amoris. Flamma haec non
modo virtutes 47 humiliat. sed etiam immutat, et in novam
convertit speciem, et de spiritualibus spiritualiores facit. Continentiae
myrrha, orationis thus, et in pulvere pigmentario, omnium humilis conscientia
virtutum, omnia magis serenum producunt vultum et gratam speciem, cum de hac
prodeunt officina. Bona enim contritio, sed concrematio melior. Suavis pulvis
pigmentarius, sed fumus excellit. Nescio enim quid magis suave et spirituale
magis in fumo quam in pulvere significatur. Ideo quodam 0080B igniti verbi beneficio inter sponsi flagrans amplexus, de
pulvere pigmentario in fumi tenuitatem liquescit: de humiliatarum pulvere
virtutum in fumum gloriae. Qualis est, putas, perventio; cum tam delicatus sit
ascensus! Quo tendit quae talis ascendit? Quantus deliciarum est locus, in quem
ascensiones istas disponit? Lectulus forte dilecti est. Nam ad illum praecipue
sponsa debet aspirare. Ita plane est. Ideo sequitur: En
lectulum Salomonis sexaginta ambiunt ex fortissimis Israel. Et pulcher
ordo, ut de lectulo ad lectulum veniat: de lectulo suo, de cubiculo matris suae,
ad sui lectulum Salomonis. Nec minus congrua varietas quod deliciis istis
immiscet fortia, et lectulum suum Salomon tam munita custodia 0080C vallat. Sed verbi proruentis jam reducamus habenas, novo
capitulo novum dedicaturi sermonem, praestante Domino nostro Jesu Christo, qui
vivit et regnat in saecula saeculorum. Amen. SERMO XVI. Lectulum Salomonis
sexaginta ambiunt ex fortissimis Israel. (Cant. III,
7.)1. O quam delicata sponsa ascendit, quam pene
sine mole corporis, et quam penitus sine corruptione carnis! Quaenam erit
corpulentia, ubi fumo confertur? quae corruptela, cum illum non caro fluxa, sed
aromata cremata exhalent? Delicate ascendit, et digna lectulo Salomonis. Esther
et lotam, et unctam lego, ut regios unguenti suavitate mulceret amplexus
(Esther II). Haec vero jam unguentis non 0080D utitur in sponsi gratiam, sed liquefacta effecta est odore ipso
unguenti. Sed non omnes verbum hoc capiunt, non omnes his possunt deliciis
perfrui. Si omnes fruerentur, omnes fraudarentur: et in hoc est et pulchra
varietas, et pia charitas, quia alius est qui fruitur, alius qui tuetur. In hoc
aliorum et tuta, et laeta sunt otia, quod aliorum sunt munita custodia. Ideo lectulum Salomonis sexaginta ambiunt ex fortissimis Israel.
Non vult Salomon noster lectuli sui turbari delicias, dulces attenuari affectus,
ne attentari quidem: pacata diligit qui pacificus dicitur. Quis noster Salomon,
nisi Jesus Christus? Ipse est pax nostra, ipse qui fecit utraque unum
(Ephes. II, 14). Ipse pacificavit sanguine suo non modo quae in
terris, sed quae in coelis sunt (Coloss. I, 20). Disciplina 0081A pacis nostrae super eum (Isai. LIII, 5).
Disciplinam debitae nobis poenae sustinuit, ut nobis justitiae pacem refunderet.
Ipse punitus, tu repropitiatus: et ut punitus, sed poena tua pacem tibi
parturire non potuit. Hostia immunda contaminatos mundare non poterat, non modo
alios, sed ne se ipsam quidem. Disciplina ergo super nos, sed non erat illa
nobis ad pacem disciplina. Erat in nos mortalitatis et afflictionis illata
sententia; sed non erat injustitia revocata. Tu quidem judiciaria sententia
ligatus, sed tuus non erat solutus reatus: et poena erat, et pax non erat. O
misera et gravis disciplina super filios Adam! conteris et non protegis; punis
et non purgas; consumis, et non concilias; consumis, sed carnis substantiam, non
culpam. Quid tibi et paci? 0081B Quando pacem conferes, cui est
cum peccato commercium? quando conferes gratiam, quae non aufers culpam?
Justitia enim et pax osculatae sunt (Psal. LXXXIV, 11). Disciplina
pacis nostrae super eum, qui nobis attulit fructus pacatos justitiae. Dictus est
ille solus Salomon noster verus pacificus, quod in diebus ejus orta nobis sit
justitia, et abundantia pacis (Psal. LXXI, 7). Abundans vere pax,
quae non modo praeterita suffecerit repropitiare delicta, sed omne etiam abundet
in saeculum. Abundat enim donec auferatur labor mutabilitatis nostrae, labor
mortalitatis nostrae, alternantium labor defectuum. Vere abundans pax, quae non
est data ad mensuram meriti. Non enim meritum invenit, sed contulit. Quomodo non
abundans pax, quae et remisit 48 offensam, 0081C et priorem cumulavit gratiam? Erat homini primo in paradiso pax,
ut non posset invitus abduci: sed non erat virtus, per quam postea posset, cum
vellet, reduci. Erat gratia, ut posset non exire; sed non erat ut posset, cum
vellet, redire. Modo pax uberior in gratia Christi, quae post iteratos excessus
ultro offertur, et poenitentes non repudiat, sed revocat. Bene pax abundans,
quae nulla potest exhauriri injuria, paratior ad veniam quam ad vindictam. Pax
haec a remissione peccatorum incipiens, usque ad divinae participium abundavit
naturae. Qui enim adhaeret Deo, unus spiritus est (I Cor. VI,
17). 2. Vides quanta repropitiationis abundantia, ut non
jam pax cum Deo, sed magis unitas cum eo dici 0081D possit. O
beatum confinium, ubi sublatus est inimicit arum paries medius! Beatum quidem
confinium, sed nondum tutum. Adhuc hostis noster hos tentat pervadere terminos,
fines convellere. Est nobis in Christo pax cum Deo Patre, sed nondum pax ab
hoste communi. Abundabit autem pax haec, donec destruatur novissimus inimicus,
mors. Interim etsi non est pax ab ipso, protectio tamen est contra ipsum. Erit
ipse pax nostra, cum Assyrius venerit in terram nostram, et calcaverit in
finibus nostris. Proximos sibi potest Assyrius fines infestare spirituales,
ulteriores non potest: calcare potest, sed stare non potest in finibus nostris.
Erit enim Christus pax, cum calcaverit in finibus nostris Assyrius. Habemus
confinium et confinium: confinium cum 0082A Deo, et confinium cum
mundo; confinium cum spiritu, et confinium cum carne. Et si quibusdam dictum
est, Vos non estis in carne, sed in spiritu (Rom.
VIII, 9); confines tamen sunt carni vel propter substantiae naturam, vel
propter carnis curam. Hostis ergo carne nostra quasi castro utens, regiones
spiritus de vicino infestat, et de contermino praesidio insidias machinatur. Sed
erit iste, id est Christus, pax, cum Assyrius calcaverit fines nostros. Ille
Salomon noster, pacificus noster; qui praestat nobis pacem super pacem; pacem
cum Patre, pacem ab hoste; ipse ponet fines nostros pacem (Psal. CXLVII,
14). O confinium et confinium, quantum discrepatis ab invicem! quantis tu
abundas gaudiis, et quantis tu es vicinum et obnoxium scandalis! O finis et
finis! 0082B tu quam laete teneris, et tu quam laboriose regeris!
Utrobique Christus limes est medius: isthinc separans, illinc foederans: isthinc
inchoans, illinc consummans. Sapientia enim attingit ab hoc fine fortiter usque
ad finem illum, disponens in illo fine cuncta suaviter (Sap. VIII,
1). Finis ille lectulus est. Ideo de muliere forti dicitur: Procul et de ultiniis finibus pretium ejus (Prov. XXXI,
10). Pretium ejus est; propter quod ipse se
impendit, quod ipse se aestimat, quo ejus expletur aviditas. Quid id aliud est,
nisi sponsi amplexus et lectulus? Ultimus finis est, ultra quem se non potest
aviditas extendere, nec facultas comprehendere sufficit. Finis est, ubi ipse a
te deficis, ubi exhauriris, ubi alius esse incipis, totus in Christo, et solus
in te Christus. O vera pax, 0082C et plena pax, quando de regno
Dei tollentur scandala; quando non erit timor in finibus nostris; quando non
erit finis et finis, sed unus tantum finis, et supradictus finis. Finis Deo
foederans, et conformans tantum: finis lectuli gaudiis fruens, non gladiis
agens. 3. Nunc vero ut quieta sint quantulacunque sunt lectuli
gaudia, necessaria quidem est custodia fortis. Ideo lectulum
Salomonis sexaginta ambiunt ex fortissimis Israel. Et in Evangelio habet:
Cum fortis armatus custodit atrium suum, in pace sunt ea quae
possidet (Luc. XI, 21). Uberior hic commemoratur custodia,
quia uberior est gratia lectuli quam atrii; et sponsae sollicitudo major quam
possessionis. Et 0082D ad portam paradisi angelicam custodiam cum
gladio flammeo positam lego (Gen. III, 24). An non quidam paradisus
lectulus Salomonis? Lectulus, inquit, noster floridus (Cantic. I, 15). Denique ipse
flos campi, ipse lignum vitae. Bene paradisus deliciarum lectulus talis. Vides
quomodo amplae deliciae arcta cinguntur custodia? Lectulum enim Salomonis
ambiunt sexaginta fortes ex fortissimis Israel. Non multum nunc de numeri hujus
disputo ratione: illos tamen videtur signare, qui praerogant et justitia operis,
et notitia legis. De fortibus Israel sunt, qui fide fortes sunt, qui stant in
fide, et viriliter agunt; qui omnia possunt, sed in eo qui eos confortat
Christus. Male 49 fortis est, qui adversus scientiam Dei se
extollit; qui adversus illam inflexibilis et rigidus 0083A est:
cui fortitudo lapidum fortitudo ejus, et cor ejus aeneum; ut nec vexatio det
intellectum auditui ejus: quales denique sunt quibus Paulus ait, An aemulamur Dominum? Nun quid fortiores illo sumus? (I
Cor. X, 22.) Non est de fortibus Israel, qui cum vulneratur non dolet;
cum verberatur non sentit, stupidus manens ad omnes stimulos ancipitis gladii
verbi penetrabilis, et gloriatur si contra sapientiae stimulos calcitret. Non
talis Maria, cujus animam, ac si mollem materiam, gladius pertransivit. Me
utinam facile obtineat verbum validum; in me operetur ejus efficacia, et animam
meam hic penetret gladius, ut et ipsa quasi in gladium convertatur contra
spirituales pugnatura nequitias. 4. Quid mittis manum ad
fortia, qui ex fortissimis 0083B non es? Custodiam utquid
suscipis, qui desidiam non excutis? Quid lectulum ambis, qui gladium non habes;
aut si gladium habes verbi, habes illum in vagina <al.
pagina>, non habes in lingua? Non tenes manibus linguae, verbi Dei versatilem
gladium. Volubilis est sermo, spiritus flammeus est: sed nescio quomodo contra
naturam suam pigrescit in manu tua: restringitur et hebetatur, qui acutior est
et penetrabilior omni gladio ancipiti. Non est velox verbum in ore tuo; non
currit velociter; non est versatile in manu tua pro varietate negotii, quod
tamen ad omnes spiritualis certaminis usus abundat. Quid tibi usurpas officium,
cujus usum non habes? Omnes tenentes gladios, et ad bella
doctissimi (Cantic. III, 0083C 8). Sine causa
gladium portas tu, qui bellandi sufficienter non habes peritiam: aut si doctus
es belligerare, magis te exerces ad negotia saeculi, quam ad negotia Christi;
forensi jure plus uteris quam ecclesiastico, plus saeculari quam spirituali
certamine calles. Paratum vult virum ecclesiasticum Princeps Ecclesiae, paratum
eum vult ad reddendam rationem de ea, quae est in nobis, fide et spe (I
Petr. III, 15). Et quoniam pacto piger et imperitus ad ista gloriaris, si
prompte respondeas de jure publico? Decentius multo in ore clerici, in ore
monachi sacra quam saecularis littera sonat. Quid in Jerusalem vis loqui lingua
aegyptia? Non sic Isaias. Erunt, inquit, quinque civitates in terra Aegypti loquentes lingua Chanaan
(Isai. XIX, 18): scilicet quia penitus hebraea 0083D non poterant, ea loquerentur quae est vicina hebraeae; quia
lingua sancta non poterant, vel ea loquerentur quae sanctae affinis est. Quid
vis media ex parte loqui azotice, qui judaice debes? Sic enim habes in Esdra
(II Esdr. XIII, 24). Loquere linguis non hominum, sed Angelorum.
Angelus enim Dei es, qui sacri profiteris verbi ministerium. Labia enim sacerdotis custodiunt scientiam, et legem requirent ex
ore ejus, quia angelus Domini exercituum est (Malach. II,
7). 5. Evangelice ex toto loquere, qui vir evangelicus
es. Sermo ergo tuus legem redoleat, Prophetas, Apostolos; eorum verbis linguam
tuam exacue, mutua ex eis arma potentia Deo, ad debellandas munitiones, ad
redigendum omnem intellectum 0084A extollentem se adversus
scientiam Dei (II Cor. X, 4, 5). Versatilis sit in manu tua gladius
spiritus, ut ad omne quod tibi emergit negotium famuletur; nec te destituat
sermonis sacri facultas, cum temporalis et subita deposcit occasio. In labiis
tibi sit, non in foliis verbum validum et efficax: Labia
enim, non folia, sacerdotis custodiunt scientiam.
Gladius verbi tibi sit a latere, non in latebris: proximus tibi sit. Accingere
eo super femur tuum, ut potens sis et promptus, et exhortari in doctrina sana,
et contradicentes redarguere. Non tibi sit ensis sub femore, et verbi sacri
studium carnis prudentiae non supponas. Uniuscujusque ensis
super femur suum (Cant. III, 8). Alii datur sermo scientiae,
alii sermo sapientiae, et unicuique doctori sua 0084B datur a
Spiritu gratia (I Cor. XII, 7 10). Uniuscujusque
ensis super femur suum: ut ubi est tentationis occasio, ibi major verbi
praeoccupatio fiat, commonitio crebrior. Uniuscujusque ensis
super femur suum: ut se ipso primo corripiat, se ipsum custodiat, se ipsum
dijudicet. Docet te Paulus quasi super femur tuum ensem habere: Considera, inquit, te ipsum, ne et tu
tenteris. Ensis cujusque super femur suum, propter timores nocturnos,
propter lapsus subitos, praeoccupatos casus. Quasi timorem nocturnum Apostolus
innuit dicens: Si praeoccupatus fuerit homo in aliquo
delicto (Gal. VI, 1). Nocturnum est enim quod improvisum est,
quod subitum: nocturnum 50 etiam quod insidiosum est. Ideo
0084C dicit: Ut non circumveniamur a satana.
Non enim ignoramus insidias ejus (II Cor. II, 11). Idem Paulus
alibi timebat a timore nocturno. Timeo, inquit, ne, sicut serpens seduxit Evam, ita corrumpantur sensus vestri a
simplicitate, quae est in Christo (II Cor. XI, 3). Bona
simplicitas, ubi Christo adhaerens unus est cum illo spiritus. Simplicitas est
ubi unitas est: simplicitas est, si jam non ipse vivis, sed vivit in te
Christus; si te devoret sapientia Dei, si te spiritualis absorbeat laetitia, et
intimis recondatur visceribus. Et ubi est tanta simplicitas nisi in
lectulo? 6. Uniuscujusque ensis super femur
suum. Super femur, non propter femur, sed propter timores
nocturnos: forte quia non est illis colluctatio adversus 0084D carnem et sanguinem, qui signatur in femore, sed adversus mundi
rectores, tenebrarum harum (Ephes. VI, 12). Ideo propter timores nocturnos,
contra spirituales nequitias. Quanto feliciorem sortita est luctam, quae
Salomonis contineris in lectulo? non contra carnales nequitias, nec contra
spirituales quidem, sed cum spirituali laetitia, cum Salomone, qui pacifici
nomine praerogat. Ideo pacifica colluctatio cum ipso. Et pacifici nomen, et
sapientiae personam Salomon gerit. Ama, inquit, sapientiam et amplexabitur te. Amplexus, colluctationis
quamdam speciem praefert. Amplexare, ut amplexetur te. Glorificaberis ab ea, cum illam fueris amplexatus, sicut
dicit in Proverbiis (Prov. IV, 5-8). Amplectere verbum, utere eo
sicut in lectulo, non sicut in bello. 0085A In lectulo locus est
non ensibus, sed amplexibus strictis. Noli fortis esse, ne tibi foris esse
contingat. Intus utere verbo, non quasi gladio, sed quasi sponso, ut verbo ipse
oblucteris. Oblucteris veritate ipsa, non contra errores oblucteris et vitia;
aliis hoc munus et officium relinque. Quid tibi cum conflictu, cui totum de
affectu constare debet? Quae sponsa est, non disputantis et confligentis
sectatur negotium, sed otium amplexantis. Alii lectulum ambiant, tu cupitis
amplexibus fruere. 7. Quid tamen est quod de ipso lectuli nobis
apparatu nil dicit? quod ejus vel in modico depromit delicias? Forte verbum hoc
verbum ineffabile est, et quod non licet homini Ioqui. Qui experitur,
intelligit: 0085B et tantisper dum experitur, ne memoria quidem
praeteritas integre recenset delicias. Quod potuit Scriptura expressit. Lectulum
dixit, et lectulum Salomonis. Satis dictum est, sed sapienti. Et thronum lego Salomonis (III Reg. X, 18-20), et
ferculum (Cant. III, 9): sed utrumque
ambitioso exstructum apparatu, et sicut regias decet delicias. Numquid ergo
lectulum intelligemus neglectum? Absit: sed sufficiebat scribenti, ut lectulum
diceret, qui sponsae loquebatur. Illa enim nihil in lectulo diliget nisi quod
lectulus est, et quod in eo copia sit suum amplectendi Salomonem. Magnum et
multiplex mysterium reperies in lectulis per omnem Scripturarum textum, sed non
est comparatio ad lectulum Salomonis. Est lectulus, quem sibi Job 0085C sternit in tenebris (Job XVII, 13); et est
lectulus, quem David rigat in lacrymis (Psal. VI, 7): est lectulus,
in quo languens decumbit (Matth. VIII, 6); et est lectulus, in quo
defunctus resurgit (Marc. V, 40). Talis Elisaei, talis lectulus
Eliae. Uterque defunctum hospitae mulieris filium in lectulo suscitavit
(IV Reg. IV, 32-37, et III Reg. XVII, 17-23). Ille expandit se
super mortuum, iste incurvavit. Unus in utroque Christus. Ille exinanivit se, ut
formam servi susciperet, et aeternitatis suae longitudinem intra temporalis
brevitatem naturae contraxit. Ipse expandit se, cum Spiritum sanctum abunde in
nobis infudit. Sinus ille matris defunctum premere poterat, non vivificare.
Littera enim occidit, spiritus 0085D autem vivificat. Sed verus
Elias illum in coenaculum tulit, ad spiritualem provexit intellectum. Frigidus
erat litterae sinus, nec poterat ejus intelligentia vitalem spirare calorem.
Bonus Eliae lectulus, qui defuncto vitae calorem infudit. Justus ex fide vivit
(Hebr. X, 38). Ideo tribus metitur vicibus, ut Trinitas cognitionem
conferat, et dividat mensuram fidei. Plangit lex litterae sensum exstinctum,
sensum carnalem: sed Christus hunc sensum tulit, spiritualem restituit. Novum et
vitalem intellectum reddidit litterae, quem suum vere agnoscat ipse Elias, qui
restituit omnia, et nova facit: et Paulus legi se mortuum dicit, ut vivat in
Christo (Gal. II, 19, 20). Bonum est, ut et tu moriaris non modo
veteri legi, sed et veteri homini, ut suo te vivificet in lecto, 0086A qui peccata nostra tulit in corpore suo, ut peccatis mortui,
justitiae vivamus (I Petr. II, 24). Tu enim quod seminas, non
vivificatur, nisi prius moriatur. In hoc resuscitato intelligimur 51 omnes, et ideo communis resurrectio haec. Sed privata quaedam
in lectulo Salomonis gratia, et solius sponsae praerogativae servata. 8. Etiam nunc si quis matris nostrae (conventus hujus sancti), viduae
apud quam utcumque sustentaris, Jesu bone, si quis filius ejus moritur, tu
resuscita. Mortuus est qui vel taedii, vel desperationis mole obruitur, in quo
nihil et vividae devotionis, fervidi spiritus: qui etsi legis praecepta non
deserat, et intra Regulae gremium se concludat, frigido tamen et moribundo
languet affectu, in opere sancto suave 0086B nil sentiens. Totius
illum Ordinis tristis exanimat facies. Molli et femineo matris est sinu
fovendus, ut non exasperatus abundantiore tristitia absorbeatur. Non expedit ei
extra materni sinus ambitum reperiri, ne forte non tollat illum verus Elias in
cubiculum suum. Quos resuscitat Christus, mulierum ubique fletibus donat. Sic
viduae filium (Luc. VII, 12-15), sic sanctarum fratrem mulierum
(Joan. XI, 11-14), sic parentum precibus suscitavit puellam
(Luc. VIII, 49-55). Tolle, bone Jesu, et hunc mortuum nostrum de
matris gremio. Regularis haec et exterior observantia neminem ad perfectum
adducit. Introduc illum ad molliorem lectum melioris spei, per quam approximet
Deo. Experiatur quod exspectat, quoniam bonus Dominus exspectantibus se, animae
0086C quaerenti illum (Thren. III, 25). Unius horae
experientia, multorum temporum labores exhilarat. Tunc redditur matri quem illa
prius amiserat, dum non teneret ejus affectum, sed mortuam devotionem defleret.
Novus redit ad nos, postquam tu illum te ipso vestisti. Ideo te super ipsum
expandis, ut quod est in eo foedum, operias; quod nudum, vestias. Bonum hujus
lectuli usus, qui brevi hora in tempora sequentia vitalem alacritatem
transfundit. Major in Salomonis lectulo gratia, in quo sponsa matrem carnalem
derelinquens, perpetuo jure dilecto adhaeret, et unus cum illo efficitur
spiritus. 9. Bonus ergo lectulus, in quo nullus languor est
nisi forte languor amoris: qui non versatur in infirmitate, 0086D sed in jucunditate. Bonus lectulus, qui non rigatur lacrymis,
qui non in tenebris sternitur, qui nihil habet in se triste, nihil tenebrosum,
sed totum lux et laetitia est: qui non indiget sterni tapetibus de Aegypto,
quibus in Proverbiis mulier haeretica lectulum sternit (Prov. VII,
16). Nihil enim in se habet lectulus Salomonis alieni ornatus; nihil
picti, nihil mundani; sed totum sancta voluptas et solida veritas. Magnum et
varium sacramentum in sanctorum lectulis; sed sponsae lectulus huic valet
comparari. In lectulo suo quem quaerit dilectum non invenit; ideo surgit et
circuit donec ad istum pertingat. Festina, filia, sacrata virgo, festina istam
ingredi requiem. Noli strictas in circuitu enses vereri. Enses isti, enses verbi
super femur, et propter timores nocturnos, 0087A vel carnis
configunt lasciviam, vel timidi cordis abscidunt ignaviam. Hoc quidem in aliis:
te vero suavius vulnerant, ut charitate transfixa nocturnum ignores timorem, nec
quidquam habeas frigidi timoris admixtum; sed tota transeas in affectum igniti
amoris, quae in solum amoris es usum dicata, et in charitatis lacum ascensura
stratum dilecti, lectum Salomonis veri Jesu Christi, qui vivit et regnat per
omnia saecula saeculorum. Amen.
|