0251 EJUSDEM
GILLEBERTI TRACTATUS ASCETICI. TRACTATUS I AD QUEMDAM R. RELIGIOSUM De contemplatione rerum coelestium ad
amicum scriptus.0251D 1. Satisne
protractum tibi videor sermonem texuisse, et quod in superioribus decurtatum
fuerat, supplesse in isto? Nimius fortasse et in hac parte fuerim, et oneri tibi
nunc sit nostra prolixitas, qui prius de brevitate causabaris. Breves enim a me
tibi dari non epistolas, sed clausulas verborum questus es, mi R., et, dum adhuc
ordirentur, succisas: illud adjiciens perjucundum tibi fore, si amici 0252D raritatem colloquii pagina compensaret prolixior. Me autem
occupationes causante tuas, fastidioque parcendum esse lectoris, tu de reliquo
jubebas esse securum. Itaque, ut pro me fatear, nihil mihi jucundius hoc
commercio, nihil suavius; dummodo ipsum sermonis habeamus materiam, quem amoris
causam: si ipse sonet in ore, serenet in corde; intus parturiat, quod depromat
foras. Denique et legis, Si quis loquitur, quasi sermones
Dei (I Petr. IV, 11): quasi a Deo datos, et quasi ad ipsum
relatos. Ab ipso enim est gratia, penes ipsum causa, in ipso materia copiosa
plane. Quis illam explicet? quis, ut 0253A interim de essentia
sileam, ejus loquatur beneficia, ejus et judicia? Nullus hic sermo nimius:
nullus satis multus. Exaltate, inquit Scriptura, Dominum quantum potestis; major est enim (Eccli. XLIII,
33). Dives sane materia, dulce negotium. Quid enim dulcius? quid hac
occupatione gratius, quae sola fruitionis angelicae et futurae conversationis
superinduit et vestit imaginem? Bonum est, inquit
Psalmus, confiteri Domino, et psall re nomini tuo, Altissime.
Quia delectasti me in factura tua, et in operibus manuum tuarum exsultabo
(Psal. XCI, 2, 5). Si sic delectat, sic laetificat magnificentia
tua, Domine, essentia quid faciet? si complaces in operibus tuis, in te ipso
qualis nobis eris? 2. Felices qui id praelibare possunt: vacare
et 0253B videre quam suavis est Dominus! Heu me! quod non in hoc
ipsum libere labuntur tempora: quod distracto mordacibus curis animo, corrosus
quodam modo et dimidiatus ad tam pium accedo spectaculum: quod de ejus jugitate
cum propheta gloriari non licet: Super speculum Domini ego sum
stans jugiter per diem; et super custodiam meam ego sum stans totis
noctibus (Isa. XXI, 8). Non illi in vacuum diffluebant
tempora, imo non ipse vagabatur et volitabat cum tempore, qui tempora rel gata
tenebat in sui custodia, vel in Domini specula illa expendens. Salubris quidem
illa, sed ista suavior. Denique adverte illam nocti comparatam, istam diei. Quid
enim ait Apostolus? Nos autem revelata facie gloriam Domini
0253C speculantes, in eamdem imaginem transformamur a claritate
in claritatem (II Cor. III, 18). Optimum plane immaculatum se
custodire, nec conformari huic saeculo: sed longe praestantius futuro reformari,
et transforma i a claritate in claritatem. Huic speculationi instare, super
speculam Domini stare est, et stare per diem. Stans,
inquit, jugiter per diem. Quid ergo? non sunt infirmata
genua tua, benedicte propheta, a jugitate? non sunt infirmata a jejunio? Et
quidem non jejunium, sed suavis est magis epulatio hujusmodi speculatio. Denique
qui habitat in excelso, panis ei datus est, aquae ejus fideles sunt. 3. Quis dabit mihi pennas sicut columbae, ut volare possim in tam
fidam et fecundam stationem, ubi requies 166 est et refectio?
Rarus mihi illo 0253D accessus, si tamen ullus. Rarus, sed forte
et interruptus statim, et sicut umbra, cum declinat, ablatus: donec iterum
locustarum more subitum excutiar in saltum. Bonus quidem saltus, de quo legis in
Psalmo: Notum fac mihi, Domine, finem meum, et numerum dierum
meorum quis est. Denique et pro Idithun, id est, pro
transiliente, hic psalmus inscribitur (Psal. XXXVIII, 5, 1).
Transilierat cuncta quae transeunt, ad ea quae sunt et manent, mente
transmigrans. Numerus ille sine numero, finis sine fine; finis miseriam
exterminans, felicitatem non terminans. Finis enim legis Christus, ad justitiam
omni credenti (Rom. X, 4); finis idem ipse fidei ad laetitiam omni
cernenti. Siquidem ipse Sapientia attingens a fine usque ad finem fortiter, et
disponens 0254A omnia suaviter (Sap. VIII, 1). A
fine ad finem: a fide ad spem, attingens quasi via; disponens, quasi vita. Ego sum, inquit, via, et veritas, et
vita (Joann. XIV, 6). Via deducens, veritas docens, vita
dulcescens. Haec enim est vita aeterna, ut cognoscant te verum Deum (Joan.
XVII, 3). Cognitio haec plena dulcedinis. Adimplebis me
laetitia cum vultu tuo: delectationes in dextera tua usque ad finem
(Psal, XV, 11). In hoc fine disponemur suaviter, quando ipse fuerit
omnia in omnibus; deletisque omnibus veteris hominis reliquiis, absorpta erit a
vita mortalitas, a virtute infirmitas, a veritate caecitas; et carnalis
concupiscentia ab abundantia spirituali. 4. Quae quoniam sibi
dum hic vivitur adversantur, 0254B pugnandum est fortiter, ut
pausemus feliciter, et pugna vertatur in pacem, sicut scriptum est: In pace in idipsum dormiam et requiescam (Psal. IV,
9). O vera pax et plena pax, tanto magis vera, quanto minus varia; tanto
plenior, quanto perennior! Id ipsum diversitatem
excludit, pax adversitatem. Non laborabunt frustra, nec
generabunt in conturbatione (Isa. LXV, 23). Quasi dicat: Non
laborabunt sine fructu; nec laborabunt ad fructum. Nullus hic sine labore
fructus, sine fructu labor frequens. Cum operatus fueris terram, non dabit
fructus suos (Gen. IV, 12). Modo parturimus et gemimus, tunc de
partu gavisuri. Non meminit pressurae mulier cum puerum peperit (Joan.
XVI, 21): peperit enim masculum, 0254C in quo imago est et
gloria Dei. Sed quando fiet istud, quando adimplebitur quod legitur: Scimus cum apparuerit, quod similes ei erimus, quia videbimus eum
sicuti est? (I Joan. III, 2.) Ad hanc visionem omnis creatura
ingemiscit, suspirat, et parturit usque adhuc (Rom. VIII, 22). Ipsa
est vere Sapientia, divinam nos suaviter disponens ad imaginem. In multis nunc
vexati, tunc in cunctis bene disponemur (Sap. III, 5): non per
vices temporum, non per gradus profectuum; non de virtute in virtutem, nec de
claritate in claritatem, sed simul et semel in omni virtute et omni veritate. An
non hoc ipsum Isaias dicit: Antequam parturiret, peperit;
antequam parturiret, peperit masculum? (Isai. LXVI, 7.) Quae
est ista, quae tanta cum 0254D festinatione, sine omni
fatigatione peperit? Utique ipsa, de qua loquimur, Sapientia, quae dicit: Ego mater pulchrae dilectionis et agnitionis (Eccli.
XXIV, 24). In hac parturitione nos ad plenum pariet, quando sine
difficultate in aeternitate veritatem contemplabimur; charitati contemperabimur.
Filioli mei, quos iterum parturio, donec formetur Christus in
vobis, ait Paulus (Galat. IV, 19). Ergo, nunc parturit
Apostolus, tunc ipse Dominus pariet. Si ego, qui caeteros
parere facio, ipse non pariam? qui generationem praesto caeteris, sterilis ero;
dicit Dominus? (Isa. LXVI, 9.) Imo erimus omnes docibiles Dei,
conformes ei. 5. Denique in hac conformitate de ejus visione
nata, in 167 prolem renovamur masculinam: 0255A siquidem vir imago est et gloria Dei. Unde non debet vir velare
faciem suam (I Cor. XI, 7), id corporis praetendens habitu, quod
tunc erit in spiritu, quando mentis revelata facie, gloriam Domini speculantes,
in eamdem transformabimur imaginem, absque proficiendi articulo, et deficiendi
periculo. Hoc enim est quod admirando dicitur? Quis audivit
unquam tale? aut quis vidit huic simile? Si nata est gens semel, et si
parturivit terra una die; quoniam peperit Sion filios? (Isai LXVI,
8.) Vere enim Sion, quae specula dicitur, in die
parit, et in die una illa quae in atriis Domini melior est super millia. De qua
et Propheta alias: Et erit dies una quae nostra est Domino:
non dies et nox. Et in tempore vesperae lux erit. Quoniam quidem non occidet
ultra sol tuus, 0255B neque luna minuetur: sed erit tibi Dominus
in lucem sempiternam (Isa. LX, 19, 20). Haec est dies quae
nota est Domino: haec est enim dies, Dominus. Nemo novit
Patrem nisi Filius, et cui voluerit revelare (Matth. XI, 27).
Ipsius revelatio etiam nos dies efficiet: similes ei erimus cum apparuerit. Dies, inquit, formabuntur, et nemo in
eis (Psal. CXXXVIII, 16); eorum utique quibus dicitur: Vos estis lux mundi (Matth. V. 14). Habetis nunc propheticum sermonem, cui benefacitis attendentes
quasi lucernae, donec illucescat dies (II Petr. I 19). Jam
quidem lucerna reconditur, cum Lucifer oritur. Evacuabitur enim sermo
propheticus, evacuabitur apostolicus et sermo et sensus. Ex
parte, inquit, cognoscimus. Evacuabitur 0255C autem quod ex parte est, cum venerit quod perfectum est
(I Cor. XIII, 9, 10). Propterea ait Philippus: Domine, ostende nobis Patrem, et sufficit nobis (Joan.
XIV, 8). Tu, inquit, et Patrem. Non alius quam tu; non aliud quam ipsum; et sufficit nobis. 6. Invisibilia quidem
tua, per ea quae facta sunt, intellecta conspiciuntur; sempiterna quoque virtus
et divinitas (Rom. I, 20): sed aliud est videre te, nullo mediante;
aliud alieno beneficio. Quid enim mihi lucernam accendis? ut solem conspiciam?
Bona lucerna, sed infirmo oculo; bona sunt ubera, sed parvulis in Christo; bonum
est speculum, sed melius est osculum. Ideo osculare me tu osculo oris tui; oris,
inquam, tui, non operis tui. Intus os, foris 0255D est opus. Quis mihi det, inquit, te fratrum meum
sugentem ubera mea, ut inveniam te foris, et deosculer te? (Cantic.
VIII, 1.) Quem inventum foris deosculari exoptat, vocat et sugentem
ubera, de incarnationis exinanitione aliquid significans. Alio autem modo, etsi
in unione personae, per operis tamen indicia Sapientia artifex foris relucet;
foris delectatur, etsi suaviter, non sufficienter. Fac quod sufficiat, ostende
te ipsum, ego te foris studiose requiro, tarde invenio, cum difficultate
retineo, et quodam modo fugitantem et elabentem votive deosculor. Bona haec
oscula, sed sicut in imagine, sicut in umbra; bona haec oscula, et ad tempus
reficiunt, sed non sufficiunt: fac quod sufficiat. Deosculare me tu osculo oris
tui, osculo Verbi, non carnis; veritatis, non 0256A imaginis;
osculo voluntarie indulto, non violenter extorto; osculo manifestationis tuae,
et conformationis meae, ut tibi compositus, tibi copulatus, in uno sim spiritu.
Qui enim adhaeret Domino, unus est spiritus (I Cor. VI, 17).
Individuus iste amoris et unionis complexus, jure osculi censetur nomine. Et
ideo tibi osculandi delego officium, auctoritatem attribuo, ubi totum est operis
tui, non laboris mei; indulgentiae tuae, non diligentiae meae; manifestationis
tuae, non meae investigationis. 7. Propterea dico: Manifesta
mihi te ipsum, per te ipsum, sicuti es, et sufficit mihi. Satiabor, cum
apparuerit gloria tua (Psal. XVI, 15): cum me infuderis vino illo,
vino novo, quod ipse potas, ipse propinas in regno tuo. Merum illud volo, non
mistum; 0256B purum, et sine lacte, quia lac parvulorum est.
Evacuabuntur quae sunt parvuli. Meliora sunt quidem ubera vino, sed non isto;
magis autem optimum istud super ubera. Denique non haec inebriant, sed illud; et
mentis statum in novos quosdam inusitatosque transfundit sensus. Ubera dum
suguntur, siccantur; illud quod inebriat, exuberat jugiter. Nolo ejus fervorem,
lactis frigore temperari; purum exspecto et perenniter manans. Sic etenim
legimus: Inebriabuntur ab ubertate domus tuae, quoniam apud te
est fons vitae, et in lumine tuo videbimus lumen (Psal. XXXV, 9,
10). Inusitata haec plane ebrietas, quae lumine fit, non liquore;
sinceritate, non sicera. Ideo emitte lucem tuam, et veritatem tuam;
plenitudinem, non pignus quod praesentiam tuam tardet, 0256C gratiam temperet, lumen 168 obumbret: quod in
umbra promittitur, praestetur in lumine. In umbra est quod propheta loquitur:
Oculus non vidit, Deus, absque te, quae praeparasti
exspectantibus te (Isa. LXIV, 4). Sed etiam quae in Numeris
haereditatem non possident, sed postulant paternam, filiae dictae sunt Salphaad
(Num. XXVII, 1-6), id est, Umbrae: nec enim poterat Salphaad, non
poterat umbra viros generare, in quibus imago est et gloria Domini. Quod quidem
non erit, quandiu credimus: sed cum videbimus, tunc erimus similes ei. Propter
hoc qui sumus in corpore peregrinantes a Domino, postulamus cum filiabus
Salphaad: quid enim postulemus, sicut oportet, nescimus (Rom. VIII,
26): postulamus 0256D haereditatem paternam; Dominus enim pars haereditatis meae
(Psal. XV, 5). Postulamus cum apostolo: Ostende
nobis Patrem, et sufficit nobis (Joan. XIV, 8). Non insisto
ulterius, citra non subsisto: in hoc mihi desideriorum limitem pono, votorum
colloco finem. Quis tandem ille finis? Quem dicit Apostolus: Finem vero vitam aeternam (Rom. VI, 22). Quae
est ista vita aeterna? Quam dicit Christus: Haec est vita
aelerna, ut cognoscant te verum Deum, et quem misisti Jesum Christum
(Joan. XVII, 3). 8. Ad hunc finem quasi ad
conclusionem universorum voto transierat, qui loquitur in Psalmo, Notum fac mihi, Domine, finem meum; finem boni, et finem
mali: illius, quia consumitur; hujus, quia consummatur. Ideo vere finem, finem
purum, plenum, 0257A perpetuum: a malo purum, in bono plenum, in
utroque perpetuum: pure afficit, plene sufficit, in neutroque deficit. Hoc enim
est quod addit: Et numerum dierum meorum, qui est
(Psal. XXXVIII, 5). Vere enim dies illi sunt simul, et non
succedent ei: non minuitur, non mutatur illorum dierum numerus. Propterea
dicitur, qui est. Quonam modo dies meus deficit, si sol
meus non occidit? Non occidet, inquit, sol tuus, et luna tua non minuetur (Isa. LX,
20). Ego luna, et ille sol: et ideo illa non minuetur, quia a a perenni
et ubique praesenti sole non movetur. Dierum ergo illorum nova quidem ratione
non erit terminus, et erit numerus: erit ibi nobis jugis et indefessa
sempiternitas, sed non erit omnimoda, et divinae unitati conformis simplicitas.
Caetera enim 0257B omnia, licet sempiterna sunt, simplicia tamen
nequaquam sunt; quibus non hoc est esse, quod hoc vel illud esse: nec hoc vel
illud esse, quod quidlibet quod sunt, esse. Nam in creatura spirituali, quae
sunt in se ipsis infinita, sunt propter interminabilem perseverantiam, et ad se
invicem quodam modo determinata, et definita propter certam quamdam naturarum
affectionumque distantiam. Denique, In domo, inquit, Patris mei, mansiones multae sunt (Joan. XIV,
2): mansiones plane luminum, quoniam ipse Deus lucem habitat
inaccessibilem (I Tim. VI, 16); ut quod hic dicitur numerus dierum,
illic intelligatur multitudo mansionum; non quod singulis sunt singulae, sed
etiam alicui multae, juxta illud, Et tu esto potestatem habens
supra decem civitates 0257C (Luc. XIX, 17): nam
et stella a stella differt in claritate (I Cor. XV, 41). In quo
enim praecesserit virtutum numerus, multiplicabitur et numerus claritatum, sicut
se habet promissio prophetica: Implebit Dominus splendoribus
animam tuam (Isa. LVIII, 11). Felix plane anima, quae non uno
tantum, sed multis fuerit repleta splendoribus, illis utique de quibus dicitur:
Tecum principium in die virtutis tuae, in splendoribus
sanctorum (Psal. CIX, 3). Serenissimi splendores isti dies, et
virtus claritatis. 9. Quis dabit mihi ut trini splendoris hujus
radio spiritus meus illustretur, ut dies meos beatissimus hic numerus expleat,
compleat, et contineat? Quis, inquam, dabit mihi, ut aeternitatis ad lineam se
0257D porrigant, in veritatis splendore fulgeant, et ferveant in
spiritu charitatis? Sic enim, non ut in mundi prima conditione, mutuus
vespertini et matutini temporis recursus plures disterminabit dies, sed
continuus erit dies, et totus meridies. Ibi, ut ita dicam, inter mane et
vesperam nox infelix explosa est: in isto utrosque terminos indeclinabiles
occupabit meridies, juxta quod legitur, In tempore vesperae
erit lux (Isa. LX, 19); quoniam non erit vel temporis
transmutatio, vel vicissitudinis obumbratio. Sed quando erit istud? quando te
ipsum nobis in illo meridiano, sicut es, manifestabis, bone Jesu? In te enim
videbimus Patrem, et sufficiet nobis. O pigra tempora, et tarda pectora! tarda
ad cernendum; nam ad credendum prompta. 0258A 10. Appropia, Domine, tu nobis, ut nos dicero possimus: 169 Ecce hic venit saliens in montibus,
transiliens colles (Cant. II, 8). Appropinqua, et praeveni
tarditatem nostram. Denique et modo lectum est quomodo duobus illis euntibus in
Emmaus appropinquasti, fidei tarditatem in illis increpans, et te ipsum de
Scripturis interpretans; intus aperiens, et foris apparens, sed nimis cito
disparens; forsitan quia non pleno meridie te manifestasti, sed sub ipsa vespera
et inclinata jam die. Denique in omni illa beatae resurrectionis apparitione,
nusquam meridiem legisse me memini; sed vel fere nondum inchoatam diem, vel jam
inclinatam: ut omnem hic veritatis lucem quodam ignorantiae temperatam obscuro
intelligas. Simul grata in hoc advertenda distinctio, quod 0258B quaerentibus se studiose mulieribus diluculo ad monumentum
apparuit; sero autem die illa una Sabbatorum, reclusis discipulis in domo
(Luc. XXIV, Marc. XVI et Joan. XX). Utinam ergo et nobis, Domine,
in hoc vel diluculo vel crepusculo appareas, optimus plane super utrumque
meridies! Sed in illo cubabimus in patria. Interim dum in via sumus, oramus,
Domine, ut vespertinae lucis nos refocilles umbraculo. Sed nos jam cum die
sermonem claudimus, sed te non excludimus: magis autem in te terminantes, et a
te inchoantes, in matutino tibi gratias referamus, in illud Cantici erumpentes,
Sub umbra ejus, quem desideraveram, sedi (Cant. II,
3). TRACTATUS II.
De quaerendo Christo, et de viatorum beatorumque
contemplatione.0258C 1. Declinavit
paululum Dilectus noster inter noctis tenebras: ubi ergo quaeremus illum? Quem
illum? Illum utique qui ait: Ego flos campi (Cant.
II, 1). Si ergo illum quaerimus, egrediamur in agrum, imo ingrediamur in
hortum: siquidem ille descendit in hortum suum, ad areolam
aromatis (Cant. VI, 1). Denique et in horto Maria dum
quaesivit, invenit (Joan. XX, 1-16). Quaesivit ipsa lamentando; nos
quaeramus laudando. Dulce quidem negotium, sed dulcius praemium. Quale praemium?
Quod legitur in psalmo: Sacrificium laudis honorificabit me;
et illic iter quo ostendam illi salutare Dei (Psal. XLIX, 23).
Ergo laudantibus manifestandus est Jesus. Quaeramus 0258D cum
laude, sed in horto quaeramus; in horto est traditus, in horto est passus, et
apparuit in horto. Quae vidit, ideo et ait: Qui habitas in
hortis, amici auscultant, fac me audire vocem tuam (Cant. VIII,
13). Amici, Petrus et Joannes. Amici, discipuli, qui audierunt: Vos amici mei estis (Joan. XV, 14). Fac me
audire quid illis annuntiem; illi in agro, ego in horto. Illi quasi viri manum
mittunt ad fortia, ego ad suavia. Felix mulier, quae audire te meruit, felicior
quae vidit; vox enim tua suavis, et decora facies: sed felicissima, si ad quam
manum tetenderat, tetigisset,tenuisset, et retinuisset: nunc autem dicitur: Noli me tangere (Joan. XX, 17). Quod una non
potuit, plures potuerunt, illae quibus dixit: Avete. Et
accesserunt, et tenuerunt pedes ejus (Matth. XXVIII, 0259A 9). Quod non potest singularitas, obtinet communitas,
obtinet charitas. Quaeramus ergo unanimiter, et quaeremus utiliter. Denique,
quae cum unguento venerunt, illae invenerunt. Bonum unguentum de quo legitur:
Ecce quam bonum et quam jucundum habitare fratres in unum!
Sicut unguentum in capite (Psal. CXXXII, 1, 2). 2. Forte nec tam se inveniri permisit, quam ultro ingessit. Pedes ejus, inquit, tenuerunt, non
tamen unguento perfuderunt. Viventem enim repererant, quem quaesierant cum
mortuis. Veniebant, ut inungerent Christum, ut perungerent unctum; et ipse ad
illas veniebat, totus spirans vitalem immortalium odorem aromatum. Ante
passionem perungi se voluit, et postea sepeliendus permisit; sed resuscitatus
0259B non indiguit. Abundabat enim jam non modo immortalitatis,
sed et regiae supereminentisque potestatis unguento; sicut et ipse testatur: Data est mihi omnis potestas in coelo et in terra
(Matth. XXVIII, 18). Et: Dedit illi Deus nomen
quod est super omne nomen (Philipp. II, 9). Propterea dicitur:
Oleum effusum nomen tuum (Cant. I, 2).
Denique ad sua invitat unguenta:) Veni in hortum meum, soror
mea sponsa; messui myrrham meam cum aromatibus meis (Cant. V,
1). Quod, inquit, seminavi de tuo, sed de meo messui mihi, imo et tibi;
mihi re, tibi in spe. Propterea invito, Veni in hortum meum,
soror mea sponsa. Grata vocabula, et plena dulcedinis, quae vel naturae,
vel gratiae copulam sonant. Consors factus 0259C naturae, gratiae
vicem rependo. Ideo sororem te 170 voco, sed in carne;
sponsam, sed in Spiritu: in carne, in qua integra assumpta est humanitas; in
Spiritu, per quem infusa est charitas. Veni ergo, soror mea sponsa. Veni tanto
subarrhata pignore, secura de plenitudine. Messui myrrham meam
cum aromatibus meis. Myrrham so ori, sponsae aromata: myrrham carni,
aromata spiritui: myrrham incorruptionis, aromata veritatis. Cognoscetis
veritatem; sed cum vos mea docuerit unctio. Vos cum unguentis venitis, sed ego
alia habeo, quae vos nescitis, unguenta nova, immo et vetera: omnia enim nova et
vetera coacervavi mihi. Futurae etenim in mundi fine resurrectionis in me jam
pullularunt initia: et antiquae illius aeternae claritatis perseverat gloria.
0259D Siquidem clarificavit me Pater claritate quam habui,
priusquam mundus fieret. 3. Vere, Domine, optima haec unguenta
sunt, et ad sponsam tuam jam ill rum pervenit fragrantia. Unde et dicit: Ecce odor dilecti mei, sicut odor agri pleni (Gen.
XXVII, 27). Denique quo tu praecedis, illa subsequitur: sic etenim dicit:
Trahe me post te, in odore unguentorum tuorum curremus
(Cantic. I, 3). O beata tempora, cum de se illud dici audient: Qui sunt isti, qui ut nubes volant? (Isa. LX.
8.) Nunc spiritus est promptus, sed caro est pigrior: vires infirmae
votum non aequant. Propterea trahe me post te, in odore tuo
curremus. Bonus est cursus, sed tractus efficacior. Ex pecta morantem,
trahe volentem. Curram devotius, si mecum cucurreris; curramus simul, 0260A tu in unguentis, ego in odore, Felix anima, quae post laborem
jam in unguentis laetatur; in quam cognitionis et dilectionis tuae se effundit
unctio: magis autem assumpsit et absorbuit in se voluptatis torrens, et
multitudo dulcedinis. Beate sane absconditur qui ibi reconditur, consepultus cum
Christo, imo in Christo; et est, sicut legitur, sepulcrum ejus
gloriosum (Isa. XI, 10); gloriosum plane, cujus factus est in pace locus, et habitatio in Sion (Psal.
LXXV, 3). Ibi qui sunt, te contemplantur in specula. Nam nos quid nisi in
speculo, in speculo creaturarum, et Scripturarum aenigmate? Nos in figuris et
obscuritatibus: in veritate et sinceritate illi. Vacant et vident, stant et au
cultant, et gaudio gaudent propter vocem sponsi, et propter faciem 0260B sponsi. Vox enim ejus suavis, et decora facies: ideoque juge
desiderium, indefessa alacritas, in tam suavem auditum et contuitum
superextendit participes unguenti: oleum enim effusum in illis nomen tuum. Oleum
jure; nomen enim tuum et notitia, lux est et laetitia: laetitia profusa,
laetitia diffusa in corde; non adhuc credentium, sed jam contuentium. Non est
ibi cor et cor, sed cor unum omnium. O quam bonum et quam jucundum habitare,
inquam, in unum: et ibi in unum! Ibi eum Dominus mandat, et emanat: mandat
aperte, emanat abunde; et ubertim effundit benedictionem, et vitam usque in
saeculum. 4. Vae mihi quod non effundo plene quod utcunque 0260C capio! Vae ab ariditate sermonis, magis vero a sensuum! Nec enim
satisfacit vel sermo affectui, vel affectus fidei: sed nec fides sufficit, quae
non plene reficit. Satiabimur, inquit, cum apparuerit gloria tua (Psal. XVI, 15). Cum
ergo venerit species, abibit esuries, esuries egena, non esuries plena: esuries
jejuna. non esuries refecta. Bona quidem refectio quae fastidium evacuat,
exacuit desiderium: bona aviditas, quam satietas parit. Qui
edunt me, inquit, adhuc esurient (Eccli. XXIV,
29). Quid est epulari, nisi contemplari? Epulentur
justi in conspectu Dei (Psal. LXVII, 4), id est, conspiciendo
Deum. Quid est autem esurire, nisi semper quaerere? Quaerite
Dominum et confirmamini: quaerite faciem ejus semper (Psal. CIV,
4). Quaerite semper faciem, qui videtis 0260D facie ad
faciem: nos qui sumus in corpore, quid nisi posteriora conspicimus? Trahe nos post te. Trahe nos de posteriori ad faciem, de fide
ad speciem, de odore ad unctionem: nam per fidem ambulamus, et in odore
currimus. Felices qui sic cucurrerunt, ut jam comprehenderint, nec habent ultra
quo currant, sed in veritate stant, et non vacillant, omnimodis perfusi
unguentis immortalitatis, immutabilitatisque delibuti myrrha. Ibi te laudant
tanto uberius, quanto liberius. Cognoscetis, inquit, veritatem, et veritas liberabit vos (Joan. VIII,
32). Ergo ad coruscum veritatis disparebit vanitas: vanitati enim
creatura servit non volens (Rom. VIII, 20): et grave 171 corruptionis jugum computrescit a facie olei (Isa. X,
27), ab affluentia unguenti. Mensura enim 0261A bona, et
conferta, et superfluens dabitur in sinum vestrum (Luc. VI, 38).
Tu, Domine, dabis, et te ipsum nobis dabis: pars enim mea Dominus. Sed quid est
quod in mensura te donas, qui ipse magnus et immensus es? Num pro vasculi
capacitate infundis et oleum? Quid ergo est quod superfluentem dicis? An quia
plus effundis quam capimus? neque enim, si omni nisu ad capiendum te nos
extendimus, totum comprehendimus. Potens est Deus facere supra id quod petimus
et intelligimus: quanto magis id quod ipse est et factum non est, nostrae
exsuperat modum appetentiae, et intelligentiae limitem? Ecce, inquit, declino in eos, ut flumen
pacis, et ut torrens inundars gloriae (Isa. LXVI, 12). Nunquid
ergo absorbere poterit homo flumen, cujus impetus laetificat 0261B civitatem Dei; et exhaurire Jordanem, ut totus in os ejus
influat? Vere, Domine, non angustiamur in te: tu enim das affluenter; nec paucis
das, nec panea das, nec parco et remordente animo; praeveniens merita, et
excedens vota: non angustiamur in te, angustiamur autem in visceribus nostris.
Yantas habentes promissiones, charissimi, dilatemur et nos, dilatemur ad
optandum, ut dilatemur ad obtinendum. 5. Tu, Domine, tu potius
placido et leni allapsu ubertatis tuae (viam enim mandatorum tuorum cucurri, cum
dilatasti cor meum) (Psal. CXVIII, 32), qui coelum sicut pellem
extendis, vetustam factam cordis mei pellem, et inerti contractam situ lexiter
0261C extende; rugas ejus explica, extrahe sinus, dilata
receptacula: ut sine mensura te concupiscam, et sine mensura capiam, capaciorem
me faciat haec sancta cupiditas. Sic enim experientiae tenui praelibato gustu,
quo fides persuadet, praevolabit affectus; et rationis impulsum fervida non
exspectabit alacritas: ita, inter tentationum dura ac diuturna, minus laborabit
sancti constantia propositi, propensi desiderii et piae spei exspectatione
protracta. Sed exspectemus hic et respiremus paululum fesso parcentes spiritui,
ut brevi fotus intervallo fervidior exsurgat. TRACTATUS III. Viae et patriae
quam dispar sit gaudium.1. Nocturna quiete a te
refectos dignum est nos, 0261D Domine, in matutino astare tibi:
astare, an sequi? Felix qui te assidentem foribus suis matutinis invenerit, ut
astare possit, et astare in vesperum; ne subito elapsum volatu, vago vultu
tenues inter auras quaereret. Tu enim tenebras ponis latibulum tuum (Psal.
XVII, 12). Lux es, et latibulum: lucem siquidem habitas inaccessibilem
(I Tim. VI, 16). Propterea nobis tenebrae, quibus est
inaccessibilis: sed si inaccessibilis visui, non tamen et voci; quia quo non
approximat ratio, pertransit oratio. Clamor, inquit, meus in conspectu ejus introivit in aures ejus (Psal.
XVII, 7). Ergo et clamor noster intret in conspectu tuo, ut et ipse
egrediaris in conspectu nostro, et indulgeas vel videri, qui te non sinis
teneri. Revertere, revertere, ut intueamur te: ut
intueamur 0262A (Cant. VI, 12), donec teneamus.
Revertere: similis esto, dilecte mi, capreae aut hinnulo
cervorum, super montes aromatum (Cant. II, 17, et VIII, 14).
Similis esto, inquit, capreae:
videaris, et avoles; adsis, et elonges: adsis aspectui, absentans te tactui.
Denique et mulieri dicitur: Noli me tangere (Joan.
XX, 17), et quasi quadam experientiae fida attrectare manu. Ecce, Domine,
manum abstineo, oculum intendo. Mane astabo tibi et
videbo (Psal. V, 5). Vae mihi, si et illud audiam: Averte oculos tuos a me, quoniam ipsi me avotare fecerunt
(Cant. VI, 4)! An forte dum fugis aspectum, accendes desiderium, ut
anxius quaeraris, dum amplius amaris. Denique fuga tua nos avidus ad cursum
sollicitat. 2. Quis ponet pedes meos quasi cervorum, ut 0262B possim expeditus et alacer hunc hinnulum sequi? domesticas
dediscere curas, et coelesti in solitudine silvescere? Bonum est exonerari se
ipso, onere gravissimo, et caprearum sensim in levitatem deficere. Propterea
propheta. Non laboravi, inquit, te,
Domine, sequens. Verum est quod dicis, benedicte propheta, verum est, sed
adhuc parum; non laborare non sufficit, nisi et laeteris. Ideo quod tu minus
eloqueris, alius perexplicat: Cantent, inquit, in viis Domini, quoniam magna est gloria Domini (Psal.
CXXXVII, 5): itemque: Cantabiles 172 mihi erant justificationes tuae in loco
peregrinationis meae (Psal. CXVIII, 54). Totum intus agitur,
in corde enim canitur: nam et ibi curritur. Ascensiones in
corde suo 0262C disposuit in valle lacrymarum (Psal.
LXXXIII, 6, 7). Quae est tamen ista ratio ascendentis cum lamento, et
peregrinantis cum cantico, cum aut lamentari non possit in patria, aut laetari
in terra aliena? Quomodo cantabimus canticum Domini in terra
aliena? (Psal. CXXXVI, 4). Sed forte, imo certe qui super
flumina Babylonis sedent et morantur, plorant: et qui egrediuntur, exsultant. Et
qui ascendit in valle lacrymarum, ascendit et de valle lacrymarum: et licet de
lacrymis, non tamen cum lacrymis. Suavius enim est in monte gaudiorum esse, quam
in valle doloris. Quod si cum lacrymis, magis quia pigre ascenditur, et nondum
prope acceditur. Non enim quia ascensiones in corde suo disponit, statim et
perficit: sed, cum benedictionem dederit legislator, 0262D tunc
ibunt de virtute in virtutem, ut videatur Deus deorum in
Sion (Psal. LXXXIII, 8): pergens et properans in laetitia
cordis ad bravium, sicut qui intrat cum tibia in montem Domini, montem de quo
propheta, Et faciet Dominus in monte hoc convivium pinguium,
convivium vindemiae, pinguium medullatorum, vindemiae defaecatae
(Isa. XXV, 6). Temperata est adhuc, et non defaecata ascendentis
laetitia, et mista cum lacrymis: Calix enim in manu Domini vini meri plenus misto (Psal. LXXIV,
9). Mistum est pergentibus, merum pertingentibus, remanente apud pigros
faece. Miscuit hic Sapientia in cratere vinum, ubi novam defaecabit vindemiam.
Unum ibi est beatorum negotium spirituum, una anni jubilaei feriatio; laetari
cum Domino, et laudare ipsum: Gaudium 0263A etenim invenietur in ea, gratiarum actio, et
vox laudis (Isa. LI, 3). 3. Laetare,
Jerusalem, erumpe et lauda: lauda majestatem, munifico refer gratiam. Hoc a te
votum semper exsolvitur, et semper exigitur: prompte exsolvitur, et pie
exigitur. Exactio ipsa delectatio est. Commendat se ipsam beatae veritatis
votiva perceptio, et, serenitas afflata sensibus, simul cum luce laetitiam
infundit. Lux orta est justo, et rectis corde laetitia.
Laetamini justi in Domino. Quam pro laetitia vicem rependent? Et confitemini, inquit, memoriae
sanctificationis ejus (Psal. XCVI, 11, 12). Ergo laetitia de
luce, laus de laetitia: laetitia excrescens erumpit in laudem; et nesciunt
perfusa viscera luminosae veritatis felicem non eructare crapulam, et 0263B temperare a cantico, torrente inebriata dulcedinis. Siquidem et
suavitas provocat appetentiam, et ubertas ministrat sufficientiam; et instantiam
perennat aeternitas. Denique sic ipsa attestatur suavitas, ubertas, aeternitas:
Qui biberit aquam quam ego do, fiet in eo fons aquae salientis
in vitam aeternam (Joan. IV, 14). 4. O beati
spiritus et animae justorum! o Ecclesia primitivorum, qui conscripti estis in
coelestibus! vos vere primitivi, qui praelibatis benedictionis futurae
primitias. Comedite, amici, et bibite; et inebriamini,
charissimi (Cant. V, 1). Bibite de cisterna vestra: et fluenta
putei vestri excrescant et exuberent; affluant et discurrant in plateis cordis
vestri 0263C aquae deliciarum vestrarum. Non participent vobiscum
alieni: sed nec omnes admittantur domestici. Nos enim cives sanctorum, et
domestici Dei; cives conscripti, sed nondum suscepti; cives exsultantes, cives
peregrinantes, cives vagi et palantes. Siquidem iniquitates nostrae quasi ventus
abstulerunt nos (Isa. LXIV, 6). Vos autem sedetis in pulchritudine
pacis, et in tabernaculis fiduciae, et in requie opulentiae (Isa. XXXII,
18). Vae habitatoribus terrae, ubi rara pax, securitas nulla, jugis
labor, et is egestatem parturiens! Nam et militia est vita hominis super terram
(Job VII, 1), quandiu caro concupiscit adversus spiritum; et
adversarius noster circuit quasi leo, quaerens quem devoret (I Petr. V,
8): et in sudore vultus nostri vescimur pane nostro, et 0263D terra cordis nostri spinas et tribulos germinat operanti.
Propterea dissipati, et dilacerati, et corde tabescentes, abundantius habemus in
manibus sollicite de nobis adhuc gemere, quam secure gaudere in Domino: nisi
quod spes bona, primitiarum argumento prospectans in finem, de tribulationum
torcularibus consolationis exprimit oleum, quo facie exhilarata et impinguato
capite, cum Apostolo in tribulationibus gloriamur, in contumeliis complacemus
nobis: Scientes quia tribulatio patientiam operatur, patientia
probationem, probatio vero spem (Rom. V, 3, 4): quid vero
spes, 173 nisi superventurae in nos gloriae primitiva quaedam
jam praelibare videtur gaudia? Spe, inquit, salvi facti sumus (Rom. VIII, 24); et, Spe gaudentes (Rom. XII, 12). Novit enim pia
fides 0264A pigra praevolare tempora, et tanquam de praesenti
affici, quod inconcussa sibi depingit fiducia: sed ea spes quam examinatae
conscientiae puritas, non praesumptio parturit. 5. Lavamini,
mundi estote: lavamini, et igne examinamini, ut poenitentiae et patientiae
exercitio quasi gemino conflatorio ad purum excoctos supernus vos respectus, et
roris instar voluptatis suae aspergine refrigeret, gratanter et glorianter mox
in illam vocem erupturos: Secundum multitudinem dolorum meorum
in corde meo consolationes tuae laetificaverunt animam meam (Psal.
XCIII, 19). Lavamini et laetamini: lavamini frequentius, ut ferventius
laetemini. Usurpate saepius quod sempiterne nondum potestis. Infelices montes
Gelboe, siccitate aeterna 0264B damnati, non estis perfusi hac
pluvia voluntaria, nec descendit in vos stilla (suppl.
roris> antelucani: propter hoc non estis agri primitiarum, sed nec serotinus
fructus exspectatur a vobis. Utinam, Domine, caput meum plenum sit isto rore, et
cincinni mei guttis noctium! Quid enim nisi in nocte versamur, donec aspiret
dies, et reclinentur umbrae? In meridiano quod exspectamus, nec umbra
formidatur, nec stilla optatur. Fluit hic stilla de situla Jacob: sed erit ibi
semen ejus in aquas multas. Felicia tempora, quando universa facies terrae
irrigua erit, et superne irrigua, nec sterilis quidquam possidebit ariditas:
superius et inferius, utrinque irrigua, quando caro mea, et cor meum exsultabunt
0264C in Deum vivum. Bonus plane fons, qui tunc ascendet et
mundabit cor nostrum, primoque illo melior, quia non poterit exsiccari.
Inebriabuntur ab ubertate domus tuae, et torrente voluptatis tuae potabis nos:
quoniam apud te est fons vitae, et in lumine tuo videbimus lumen (Psal.
XXXV, 9, 10). Bonus certe fons, ex quo tales emanant rivuli, voluptas,
ubertas, vita et veritas. 6. Irrora inde huc: praetende
misericordiam scientibus te, etsi nondum totum te; praetende misericordiam,
infunde gratiam, effunde Spiritum tuum super nos, qui innovet spiritum nostrum
in visceribus nostris, Spiritum principalem, qui reformet et conformet nos sibi,
conformet et confirmet; laetificet et illuminet. Justitiae enim Domini rectae,
0264D laetificantes corda; praeceptum Domini lucidum, illuminans
oculos (Psal. XVIII, 9), sicut est nostrum hic illuminari et
laetificari. Alioquin plane laetabimur coram te, sicut qui laetantur in messe,
sicut exsultant victores capta praeda, quando dividunt spolia (Isa. IX,
3). Laetabimur ibi quasi possidentes, hic quasi proponentes et
praesumentes, et prosequentes donec consequamur. Ibi ergo de possessione, hic de
promissione: illic de plenitudine, istic de portione. Quod enim inde huc
aspergitur, stilla est, non fluvius; scintilla, non caminus. Heu! quam cito et
scintilla haec evanescit, et stilla arescit! Memento nostri, Domine, in
beneplacito populi tui, visita nos in salutari tuo, ad videndum in bonitate, et
laetandum in laetitia, ut lauderis cum haereditate tua 0265A (Psal. CV, 4, 5). Visita nos ad videndum,
laetandum, laudandum: visita nos in salute et lumine, in laetitia et laude. Bona
sunt haec stillicidia, quamvis rara, et quasi rorantia. Rorate, coeli, desuper;
aeterni montes, distillate nobis dulcedinem: in stillicidiis vestris laetabitur
germinans. 7. Esto tu nobis, Domine, sicut ros, ut et nos
germinemus sicut lilium. Nescit verbum tuum semel emissum vacuum reverti, sed
prosperabitur in his ad quae mittitur. Denique ad irrigationem ejus pro saliunca
ascendet abies, et pro urtica crescet myrtus (Isa. LV, 11, 13). Dum
dejectos erigit et sublimat, dum carnis incentiva lenit et mitigat, dum
desperatos locat et conversari facit in coelestibus, dum exasperatos mollit, et
contemperat mitibus. 0265B Jucunda haec visitatio: sed quasi
nubes matutina, et quasi ros mane pertransiens (Osee VI, 4). Jure
rori matutino confertur quantalibet in carne contemplatio et mentis excessus:
habet enim nescio quid, imo multum quid de noctis frigore, propter minus
fervidum affectum; et de noctis caligine, propter subobscurum intellectum, Sed
si ideo matutinus, quare ergo pertransiens? pertransiens a nobis, an
pertransiens et penetrans in nos? Vivus est sermo Dei et efficax, et
penetrabilior omni gladio, ut non tantum cutem foris signet, sed permeet ad
interiora, ad 174 medullam transeat, et fiat irrigatio
ossium: sermones enim ejus molliti super oleum, et ipsi sunt jacula. An ideo
quia, si expansum fuerit 0265C sicut coelum cor hominis,
complicabitur sicut liber, et sicut fumus liquescet? Interpretetur quisque in
sententia, sicut experitur in conscientia: perfectus, quod illum infundit et
penetrat; proficiens, quod illum pertransit et praetervolat. Pertransit a nobis,
ut nos attrahat post se, et transire faciat ad se quasi ipsa fuga, dicens: Transite ad me, qui concupiscitis me (Eccli. XXIV,
26). Fortassis nos frequentius transimus a te, Domine, quam tu a nobis:
siquidem et accendis lucernam, et everris domum, et scrutaris nos, juxta
prophetam (Sophon. I, 12), sicubi invenias intus sordes latitantes,
vanis et vagis, mollibus et molestis curis et cogitationibus immersos, non modo
cum Deo et mundo animum dimidiantes, sed in alteram propensiores et promptiores
0265D partem; etsi non pro cupiditate, tamen pro consuetudine.
Nam et quae utiliter admittuntur curae, violenter se ingerunt: sicque cum non
urget necessitas, tamen occupat supervacuitas. Denique videmur mihi silvam
refugere, quae fluit cum silentio, Babylonis flumina sectari. Sed nos jam
aliquanta sermocinati sumus tecum, Domine, et de te: et suaviter refecti sumus,
quasi catelli de micis quae cadebant de mensa tua. Si sic afficis transiens et
transmeans, quid facis manens et commorans? Heu me! quod indigni sumus tam dulci
commoratione. Mane nobiscum, Domine, quoniam advesperascit, et
inclinata est jam dies (Luc. XXIV, 28, 29). Vere inclinatur,
cum tu declinas. Compellite eum, fratres, precum vestrarum instantia. Vim ei
intulerunt duo illi euntes 0266A in Emmaus, cum se fingeret
longius ire. Quid ergo fingit, quod non facit veritas? Ire se finxit, manere
compulsus; sed non permanere: nam inter coenandum evanuit. Sed illa abeundi
fictio manendi est occasio. Quasi abire se fingit, spiritualem attenuans
laetitiam: sed occultus manet, justitiam continuans, humilitatem
accumulans. TRACTATUS
IV. De confabulatione et meditatione circa res
divinas.1. Habes quod rogasti, sed habes illud quodam
cumulatum fenore. Ego tamen fenus hoc meis assigno commodis, et inter lucra
deputo. Omnino non possum bonis non deputare successibus, quoties confabulandi
tecum alicunde occasio erumpit. Redarguis fortasse, quod fabulationis usus 0266B sim verbo; et, quoniam nisi de re seria nil fere loqui solemus,
majestati sensuum tali injuriam vocabulo fecerim. Annon tibi confabulatio
videtur, cum et quod non videmus loquimur, et quod non audimus, testamur? Oculus, inquit propheta, non vidit, Deus,
praeter te, quae praeparasti exspectantibus te (Isa. LXIV, 4):
sperantibus et exspectantibus, sed nondum spectantibus. Quod enim videt quis,
quid sperat? (Rom. VIII, 24.) Quod si id quod videmus, per speculum
est, et in aenigmate; quanto magis id quod loquimur? non enim potest sermo,
quantumvis disertus, sensuum perexplicare secreta. Et quidem mihi, meo pro sensu
ut loquar, futurae respectu veritatis quaedam videtur quasi fabula, omnis ad
0266C illam intimandam figurata parabola. Specie grata sint,
unitate compacta, usu commoda, virtute efficacia universa quae creata sunt: sed
quid ad illam divinae essentiae immensam et simplicem et aeternam unitatem,
sapientiae pulchritudinem, pondus amoris et vires potentiae? Denique et ipse est
qui est (Exod. III, 14), et sapientiae ejus numerus non est
(Psal. CXLVI, 5): et plenitudo charitatis ejus scientiae
supereminens est. Et quis loquetur potentias Domini? omnia quae ad illa nobis
utcunque innuenda in sermonis assumpta sunt usum, inaestimabiliter sunt naturae
ratione dissimilia, et comparatione nulla. Non comparabitur ei aurum de
Aethiopia, nec componentur tincturae mundissimae (Job XXVIII, 19).
Et tamen auro et tincturis, flore 0266D et fructu, et omni, quae
creata est, pulchritudine. quod super omne pulchrum est nobis coloratur et
pingitur ut, quia penitus intimum est, juxta quod est omnino nos lateat; et per
superinductus figurarum colores aliquatenus intimatum sub umbra interluceat.
Bona quidem umbra, et ad horam refrigerans. Propterea dicitur: Sub umbra ejus quem desideraveram sedi, et fructus ejus dulcis
gutturi meo (Cantic. II, 3). 2. O quam
delectabilius, quam affectuosius non sub 175 umbra, sed super
umbram in te ipso, bone Jesu, sederet, et hoc desiderii sui fine potita
quiesceret. Nunc autem sub umbra quiescit, et sub umbra se reficit? Sed qualis
refectio, quam sequitur defectio? Ex parte enim cognoscimus: evacuabitur quod ex
parte 0267A est, cum venerit quod perfectum est (I Cor.
XIII, 9, 10). Sunt haec interim fulcimenta labentium, et fomenta
languentium. Denique subsequitur: Fulcite me floribus, stipate
me malis, quia amore langueo (Cantic. II, 5). Felix, in quo
sanctus amor languor est, non passio. Sunt enim qui charitate subito
vulnerantur, ut subinde sanentur; quasi Jonae hedera, quae sub eadem hora qua
viruit, aruit (Jonae IV, 6, 7). Ergo est passio desiderii affectus
concitatus: languor, continuus. O male sanum, imo vere insanum cor, quod esse
nescit hoc vulnere saucium! Vulnerata, inquit, charitate ego sum (Cantic. V, juxta LXX.). Non
modo vulnerat, sed etiam necat: Fortis est enim ut mors dilectio (Cantic. VIII, 6). Denique
Apostolus: Mortui estis, et vita vestra abscondita 0267B est cum Christo in Deo (Coloss. III, 3). Dum
vita reconditur, et votum accenditur; veritas jacet, et virtus languet: anxii
aestus desiderii figurarum refrigeratur umbris, et primaevis fulcitur floribus.
Pulchrae satis hae figurae sunt: et laborantem recreant affectum, puerilibusque
refocillant blandimentis, ut solitis et sensibilibus oblectamentis inusitatorum
capiamus experimenta gaudiorum. Plateae tuae, Jerusalem,
sternentur auro mundo (Tob. XIII, 22). Sternam per ordinem lapides tuos, et fundabo te in sapphiris
(Isa. LIV, 11). Ponam desertum tuum quasi
delicias, et solitudines tuas quasi hortum Domini (Isa. LI,
3), et caetera quam plurima a Prophetis et Apostolis in typo coelestis
dicta Jerusalem. Cum ejus portae et plateae, muri 0267C et
metalla, lapides et ligna, fontes et flumina describuntur, quantum afficiunt et
oblectant! quam laete audiuntur, quamvis parum dilucide dicantur!
Incomprehensibiliter enim aliud et incomparabiliter amplius relinquitur in
suspicione, quam ponitur in assimilatione. Laetatus est Jonas vehementer sub
umbra hederae, sed hedera illa aruit, et figura abivit. Propterea cum de
figuratis texuntur collationes sermonibus, quasi confabulationes quasdam
licenter dixerim, non propter adumbratam interius aeternam veritatem, sed
propter obumbrantem exterius vanitatem: evacuabitur enim quod ex parte est.
Denique habes in Evangelio, de duobus illis euntibus in Emmaus, quod fabularentur et secum quaererent: 0267D fortasse quia quaerebant, et nondum tenebant; nutabant, et fide
non stabant. Ideo quaerentes et conferentes, ambulantes et confabulantes dicti
sunt: sed tamen ita confabulantibus ipse Jesus appropinquabat,
et ibat cum illis (Luc. XXIV, 15). 3. Unum
suaviter recolis, quam frequenter et cor nostrum ardens erat in nobis de Jesu,
cum loqueremur de illo in via. Quae enim de illo locuti sumus, ipse prior in
nobis locutus est. Utinam saepius istud mihi contingat, de illo totum quaerere,
conferre et colloqui; de illo, inquam, et tecum: nec tam loqui, quam audire te
loquentem! Pressus est sermo tuus, ut tamen quae sentis, sufficienter exprimas:
pauca verba, sed plena sensuum; videris mihi singula in judicium vocare, adeo
tibi nullum 0268A inconsultum elabitur. Denique favus distillans labia tua. Ita enim quadam cum mora et
deliberatione, et quasi de libra, quae loqueris prodeunt, ut distillare magis
quam profluere credaris. Extenuata sunt, et subtilia sunt, et evaporata sunt;
propterea distillantia sunt, secreta sunt, et suavia sunt, et de intimis
erumpentia sunt: et ideo quasi favus sunt. Hoc sibi vult quod sequitur: Mel et lac sub lingua tua (Cantic. IV, 11). Sub lingua, inquit; et non, In lingua. Majus enim est quod
sub ipsa latet, quam quod in ipsa lucet. Quid si etiam supra linguam? Sub lingua tua mel et lac. Non enim tantum in sermone est,
nec totum in sermone est: sed sicut nihil habes in ore simulatum, ita multum est
quod est in corde occultatum. In lingua sunt quae 0268B manifeste
loqueris: sub lingua sunt, quae latenter suggeris: supra linguam sunt, in quorum
edissertione elinguis est quamlibet eloquens, et sermo silentium. 4. Memini, nisi fallor, aliquoties in ipso orationis processu
pressisse te sermonem, attentum et attonitum ad erumpentem in corde lucem vel
laetitiam, vocem rupisse, ut verteretur in suspirium, quod formabatur in verbum.
Nam etsi lingua sufficiat ad evidentiam <al. ad
erudiendum>, intrinsecus 176 tamen stupor, et amor, et
admiratio radiantis desuper luminis, prodeuntem per verba animum convertit ad
se, rapit in se, et continet intra se; spiritualique cum Mose circumvolvit
nebula (Exod. XXIV, 15), et nubem ponit amictum ejus, 0268C et tenebras latibulum, ut fiat ad interiora stupidus, ad
exteriora mutus. Mel ergo sub lingua tua, et dulcedo sub voce tua, non quasi
inferior, sed quasi interior: imo et sub mente tua, dum illa conceptae necdum
compos dulcedinis, pullulantia introrsus gaudia non potest vel ad plenum
explicare, vel experta tolerare: totam se illis cedens, sed non ex toto illa
possidens. Defecerunt, inquit Psalmista, oculi mei in eloquium tuum: non modo ad eloquium, sed etiam
in eloquium: in eloquium tuum, illud concupiscendo; ad
eloquium, illud concipiendo: in eloquium tuum, ex qua parte est ignitum; ad
eloquium tuum, quia vehementer est ignitum: Ignitum enim
eloquium tuum vehementer (Psal. CXVIII, 0268D 123, 140). Propterea anima mea
liquefacta est, ut dilectus locutus est. Quaesivi illum (Cantic. V,
6). Anima mea liquefacta est, non sufficiens quod audit, capere; et dulci
ex auditu avidior effecta, non desinens in illud concupiscere. Ideo adjungit:
Quaesivi illum. Non satiatur auris auditu; nec tamen
sufficit auris ad auditum. 5. Ergo et defecerunt oculi mei in eloquium tuum, et anima mea liquefacta
est, se ipsam contemnendo, et in ipsum contendendo et contuendo, admirando
et amando, et ambiendo circa ipsum: nec valens, vel quantum cupit, intendere;
vel quantum cepit, tenere. Quomodo ergo non interciditur loquentis spiritus, ubi
meditantis interior absorbetur sensus? Sicut enim solida et corpulentior materia
ignis in se 0269A virtutem difficilius admittit; subtilis vero et
desiccata et tenuis voraci flamma citius et accenditur, et consumitur: ita
meditationes spirituales et extenuatae succensi amoris dulcem violentiam citius
suscipiunt, et diutius non ferunt. Spiritus vester, ait
propheta, sicut ignis vorabit vos (Isa. XXXIII,
11). Ego quidem meditationem reputaverim quasi materiam, amorem quasi
flammam. Et in meditatione mea exardescet ignis: qui si
vehementiori exaestuet incendio, omnem animi intentionem convertit et consumit
in se; ut totum affectio fiat quod meditatio fuerat: nec potest sui compos esse
ratio, cujus est eruere occulta, ambigua dijudicare; recensere et recolere quod
pie novit, vi absorpta amoris. Silui a bonis, et dolor meus
renovatus est; concaluit cor meum intra me 0269B (Psal. XXXVIII, 3, 4). Silui, inquit, dolui,
concalui. Concalui de aliquanta interioris boni perceptione: dolui pro
imperfectione, et ideo silui. Gemina hac divisus, et discerptus, et absorptus
passione, silui a bonis. Sed a quibus bonis? Forte de quibus dicit: Credo videre bona Domini in terra viventium (Psal.
XXVI, 13). 6. Jure ergo silui et ab eis quae nondum
videntur. Sed si silet a precandis, non tamen silet a deprecandis. Ideo
sequitur: Notum fac mihi, Domine, finem meum, et numerum
dierum meorum qui est, ut sciam quid desit mihi. Quid ergo deest? verum
quid adest? Audi quid adjungitur: Substantia mea tanquam
nihilum ante te. Verumtamen universa 0269C vanitas omnis homo
vivens (Psal. XXXVIII, 5, 6). Quid igitur adest, cum totum,
aut nihilum est, aut certe vanum? Quid ergo? fides ipsa et virtutes vanae sunt?
An haec vita hominis interior dicta est vanitas, quae et mors dicta est? Mortui enim estis, et vita vestra abscondita est cum Christo
(Coloss. III, 3). Quod si ista vanitas est, quoniam ex parte est
(evacuabitur enim quod ex parte est (I Cor. XIII, 10): justus
siquidem ex fide vivit; finis enim quem optabat, non est in fide), fides abibit.
Nunquid justitia quae ex fide est? quomodo ergo charitas nunquam excidit, quae
sola vere justitia est? Quid, si dixerimus universa quae in praesenti sunt, vana
esse, ad illud futurum bonum non relata, vel illi comparata? Universa ergo
vanitas, aut inutili usu, aut veloci transcursu, 0269D aut futuri
contuitu. 7. Quod si vanitas est necessitas, quid est
superfluitas? Si vanitas est, quae in praesenti est veritas, quanta est ipsa
vanitas? Universa vanitas omnis homo vivens. Nec tantum
vanitas, sed adversitas: frustra enim conturbatur. Frustra laetatur, et frustra conturbatur: in
utroque vanitas, vel propter inutilem causam, vel propter non diuturnam
subsistentiam. Et nunc in his malis et vanis quae est
exspectatio mea? nonne Dominus? Et substantia mea 177
apud te est (Psal. XXXVIII, 18). Substantia mea tanquam nihilum ante te; sed substantia mea
substantia est apud te. Notum fac mihi, Domine, finem meum, ut
sciam quid desit mihi. Nota mihi satis est humana vanitas ex proprio
defectu; sed innotescat plane ex 0270A ipso boni gustu. Quando,
Domine, replebitur in bonis desiderium nostrum, in bonis domus tuae? quando,
inquam, replebimur veritate tua, ut nullus in nobis vanitatis vel gustus vel
odor resideat; sicut de Moab legitur quod gustus ejus remansit
in eo, et sapor ejus non est mutatus (Jerem. XLVIII, 11). Ibi
non silebimus a bonis, sed erimus quasi promptuaria, non vana, sed plena,
redundantia et eructantia ex hoc in illud. 8. Eructavi tibi
quaedam de inanitate nostra. Utinam et aliquid distillari mihi merear de
plenitudine vestra, de rore coeli, et de abysso subjacente, sed nondum plene
erumpente, de abysso illa futurae gloriae quae revelabitur in nobis! Est ergo
nunc in nobis, nondum tamen revelata, sed magis occulta, 0270B et
seminaliter recondita; et quibusdam fidei inclusa venis, et conclusa ostiis, tam
carnalium affectionum, quam corporalium phantasiarum. Talibus conclusum est
ostiis mare: quando premitur, erumpebat, quasi de vulva procedens. Bonum mare,
de quo legimus: Replebitur terra scientia Domini, sicut aquae
maris operientis (Isa. XI, 9). Bonum mare, sed grave ostium.
Denique ipse primus Adam quodam inobedientiae obice hoc mare compescuit, et per
se prodeuntem et erumpentem veritatem Dei in injustitia detinuit. Primus homo
injustitiae nos ostio semovit: secundus illud removit, factus ipse nobis ostium,
et per illum si quis introierit salvabitur, et pascua inveniet (Joan. X,
9). Deleta est injustitia, sed adhuc 0270C grave restat
ostium, diei hujus malitia. Nebulosum satis ostium consuetudo imaginariae
cogitationis, et sollicitudo necessariae sustentationis; hujusmodi animum
intendere, vere in terram fodere est, et fodere cisternam dissipatam, et puteum
qui aquas continere non possit: et tamen quomodo rixantur, quomodo litigant,
quas nobis calumnias struunt pro talibus Philistaei puteis; pro aquis
transitoriae, non dico voluptatis, sed necessitatis! Felix qui cum patriarcha
Jacob <leg. Isaac> hujusmodi relinquit puteos, qui
relinquit occasiones litigandi, et inimicitiarum materiam, ut fodiat in
torrente, et inveniat venam aquae viventis (Gen. XXVI, 14-22); si
tamen supradictis illam non concludat ostiis. Haec tibi ego magis pervia
crediderim, familiariorem et frequentiorem 0270D ad interiora
accessum: ne tantum foris stes, introspiciens per fenestram, et auscultans per
ostium. Jam ergo ponam ostium ori meo; ut, juxta proverbium, tibi fistula
accommodetur, dum ego respiro. TRACTATUS V. Locum illum Apostoli explicandum
sumit, «Omne datum optimum et omne donum perfectum,» etc., sed potior epistolae aut tractatus pars deesse
videtur.1. Instanter exigis, quod incautius ipse
promiseram, parum materiae difficultatem contemplans. Accedit huc geminae
gravitatis forma, quia minus habita sit ratio temporis, et mensura
comparationis. Tempus quidem si aliae proripuerunt causae, comparationem cum
aliis de hac materia sic habentibus prudens diffiteor, quam minus considerate
praesumpsisse 0271A videbar: tamen quaestionem aggrediar, cujus
solutione obligatus teneor. Tuae autem nunc partes erunt ut, quod a me petis,
ipse mihi prior impetres, ut orationis tuae merito desuper nobis infundatur,
quod tibi uberius refundamus. Omne datum optimum, et omne
donum perfectum desursum est, descendens a Patre luminum (Jacobi I,
17). Quid ergo? quae perfecta non sunt, quae optima non sunt, inde non
sunt? Unde ergo sunt, si inde non sunt? Quid habes quod non accepisti? Neque
tantum optima ab illo sunt, et minus bona aliunde: sed, sicut dicit Apostolus,
Omnia ex Deo (Rom. XI, 36). An forte nulla
in his verbis exclusa sunt, quia cum omnia inde sunt, omnia perfecta et optima
sunt? Quod si est, non per haec verba, optimum et perfectum, inter 0271B magis et minus bona,
facta distinctio; sed boni expressio. Et quomodo omne bonum optimum et perfectum est, cum omne
desursum? Quid desursum? Descendens, inquit, a Patre luminum. Qua ratione 178 apud
Patrem luminum imperfectum aliquid intelligi potest? An forte omne datum optimum et omne donum perfectum inde descendit,
sed non ibi fuit? Nam quomodo ab eo descendere et discedere posset, quod in eo,
id est in Patre luminum esset? descensio enim non localem migrationem, sed magis
virtualem minorationem innuere videtur. 2. Denique et ipse
Dominus distinguere videtur inter perfectum et minus perfectum: Hoc, inquit, fac et vives (Luc.
X, 28). Si autem vis perfectus
esse, 0271C vade, vende omnia quae habes, et da pauperibus; et
veni, sequere me (Matth. XIX, 21). Et Apostolus: Unusquisque proprium donum habet ex Deo; alius quidem sic, alius
vero sic (I Cor. VII, 7): item, Tanquam
parvulis in Christo, lac potum dedi vobis, non escam (I Cor. III, 1,
2): sapientiam autem loquimur inter perfectos
(Ibid. II, 6). Qua ratione ergo distincte omne donum perfectum
desursum esse dicit; cum nec omne perfectum sit, nec nullum desursum non sit?
aut si omne datum optimum est, et omne donum perfectum quia desursum est;
quomodo non magis unum et idem, datum et donum, quam omne dicendum est? Omne
enim quod apud Patrem luminum est, simplex et uniforme, non multiplex censendum
0271D est. Quid, si apud Patrem luminum et optimum et perfectum
est, sed descendens in nos a Patre luminum, minus bonum, et minus perfectum est?
sed hoc jam erit illam immutabilitatem mutabilium conditioni subjicere; minorari
enim quodam modo mutari est. Qua ratione ergo quod in se est, ab ipso descendere
potest? sed iterum quod in ipso non est, quo pacto dicetur descendere ab ipso?
aut si descendit ab ipso, quomodo non perfectum est? Et quoniam etiam Scripturae
auctoritas habet alia perfectiora esse, alia minus perfecta; quid sibi vult quod
tantum optimum et perfectum donum desursum descendere dicitur, cum magis omne
dicendum videtur? Deinde quid sibi vult quod positum est, datum et donum, optimum et perfectum? Aliqua per nomina haec innuitur 0272A distinctio. An solum dicta sunt ad expressionem et
commendationem? 3. Istas mihi difficultates capituli hujus
verba parturiunt; sed jam ad ejus redeamus seriem, orantes Deum ut quod in ea
obstructum est ipse reserare dignetur, et donet nobis quod de donis ejus digne
proloquamur. Omne datum optimum, etc. Primo loco inter
datum et donum talis mihi videtur quaedam haberi posse distinctio. Datum est quod non habes a te ipso; donum, quia non est a merito. Datum,
dum accipis; donum, dum exinde promereris. Datum, dum illud habes ad usum; donum,
dum possides ad fructum. Caetera desunt
in codice manuscripto. TRACTATUS VI De mysteriis redemptionis humanae, ad
amicum scriptus.0272B 1. Scripsisti
mihi satis parcum sermonem, sed propenso, ut reor, affectu. Et quidem laetatus
sum de ea quam mihi impendis gratia, sed de laude, qua me praedicas, parum
gratulatus. Ingenui est hominis ad laudes erubescere, quas suas non novit. Ut
verum fatear, amica quadam credulitate tuum in me oberravit judicium; pigrior
est ad credendum fides, quam pia non informat affectio. Inde est quod facile
credidisti, quod tanto creditum favore complecteris. Denique tria quaedam in
paginulae vestrae mihi vultu relucent: primum, quod velim exuberare erga me;
secundum, temperari circa me; tertium, 0272C averti a me, sed in
te non minui. Haec sunt affectus, fides, et studium: votivus affectus,
favorabilis fides, pium discendi verbi Dei studium. Affectum suscipio, castigo
fidem, instigo studium. Amorem intende, favori detrahe, sudium tuum ad alterum
dirige. Omnino in me minus invenies, quam persuasum tenes. Fortasse loquendo
tibi barbarus fiam, qui fueram silendo philosophus. 2.
Propterea doctrinae sudium jure in te praedico, sed docendi munus a me traduco.
Non sum medicus, et in domo mea non est panis (Isa.
III, 7). Non est unde vel aegrotantem sanem, vel egentem sustentem: sed
tu nec aeger es, nec egens, ut nostra indigeas aut arte sanari, aut pane
satiari. Denique neutrum 0272D horum postulas; sed nescio quas
179 secretioris sapientiae stillas, subtiles et suaves,
delicatas et dulces. Nunquid ego de illis tibi videor montibus qui distillant
dulcedinem, et quasi unum de coagulatis me suspicaris montibus? utinam vel
collis fuerim! Colles enim fluent
lac. Nam etsi fluxus innuit copiam, lactis tamen nomen imminuit gratiam:
lac enim parvulorum est. E contra distillatio videtur quiddam sonare exiguum,
sed indeterminata dulcedo nos nutrit ad immensum. Quod enim indefinite
depromitur, quid, nisi infinitum exprimitur? tanto omni quae determinata est,
dulcedine supereminens, quanto omnis proprietatis determinatione carens. Stillabunt, inquit, montes dulcedinem, et
colles fluent lac (Joel III, 18). Lac dulce est, sed dulcedo
non 0273A est. Dulcedo vero et dulcis est, et dulcedo est, et ex
ea dulcia sunt universa quae dulcia sunt, sive genere differenter, sive gradu
praecellenter: quae enim ejus participatione dulcia sunt, comparatione tamen non
sunt. Propterea dulcedo non haec vel illa, sed simpliciter ponitur, ut ex modo
vocabuli pendatur immensitas rei. Valde infinitum quiddam et intimum intellexit
propheta, intimare volens, explicare non valens: Oculus non
vidit, Deus, absque te, quae praeparasti exspectantibus te (Isa.
LXIV, 4). 3. Refugit immensum illud divinae majestatis
pelagus humani cordis et oris angustias, et tenues quasi per rimulas vix inde ad
nos aliquid distillat. Quomodo enim sermone concluditur, quod sensu non
pertingitur? Nam etsi in quibusdam omnia 0273B etiam profunda Dei
legitur spiritus scrutans, non tamen et penetrans. Non est nostri vel otii vel
ingenii pertingere ad illud intimum, et penetrare immensum, et in illam secretae
lucis abyssum caput immergere, et madentibus cincinnis guttis, non noctis, sed
luminis (ros enim luminis, ut ait propheta, ros ille (Isa. XXVI,
19) dulce tibi aliquid inde aspergere. Denique tales a me stillas
deposcis, quantitate quidem exiguas, sed qualitate eximias; prudenter satis.
Nosti enim ubique fere Scripturarum praeponi profluis subtilia, profusis
respersa, corpulentis comminuta. Denique hostiarum lex sanguinem jubet animalium
fundere, avium distillare: et hoc ipso altare quod foris est, et basis ejus
perfunditur; quod vero intus est altare et velum, vel leviter attingitur, 0273C vel septies respergitur (Levit. IV et XVI). Manna
quoque minutum legitur (Exod. XVI), et thus in pulverem redigitur:
ut quae in Scripturis exilia, quae extenuata inveneris, spiritualibus attribuas
et mysticis sensibus. 4. Haec ergo sunt, in quae te sitis
perurget ardentior. Bona haec sitis: sed utinam, ut legitur, ebrius sitientem
assumat (Deut. XXIX, 29), ille ebrius qui plenus dicitur gratia et
veritate. Ille ebrius, de cujus plenitudine nos omnes accepimus (Joan. I,
14, 16): ille ebrius simul et inebrians, qui propinator est et poculum,
vasculum et vinum, vinum merum et mistum: miscuit enim sapientia in cratere
vinum (Prov. IX, 2). O crater inebrians quam praeclarus 0273D es! praeclarus plane, veritate radians, voluptate inebrians.
Denique in eo reconditi sunt omnes thesauri sapientiae et scientiae Dei
(Colos. II, 3). Bona mistura, ubi commiscetur veritati gratia,
sapientiae scientia, divinis humana. Quae Deitatis sunt, mera penitus sunt, ubi
nihil est vel partibus compactum, vel materialiter subjectum, vel formaliter
affectum, et ideo nec simul, nec successione diversum: sed omnia quae in nobis,
et per nos, nomine et notione distant, in unam indifferentem et essentialem
simplicitatem concurrunt, et indiscrete permiscentur. Haec ergo mera sunt et
simplicia: sed humanis in unitatem personae per Incarnationis commista
mysterium. In Christo Jesu intuere quemadmodum personae est unitas, et essentiae
Trinitas: foris corpus, 0274A intus spiritus, in intimis Deus. In
ipso et aeternitas incoepit, et immensitas crescit, et potentia defuit, et
opulentia inanescit, et sapientia nescit, et sermo silescit: Non clamabit, inquit, et non audietur foris
vox ejus (Isa. XLII, 2) 5. Quid est, bone
Jesu, quid est quod legimus: Sapientia foris clamitat, et in
plateis dat vocem suam (Prov. I, 20). Nunquid non tu es
Sapientia, quae ex ore Altissimi prodivit? quomodo ergo illa foris clamitat, et
tu non clamas? non auditur foris vox tua, illa in plateis dat suam? Nunquid non
tu Sapientia es, de qua loquitur Apostolus: Christus factus
est nobis a Deo Sapientia (I Cor. I, 30)? nobis quidem factus,
nam 180 in se natus: nobis factus, magis autem nos facti in
ipso: creati enim sumus 0274B in Christo Jesu sicut in operibus
bonis, ita in sensibus piis. Imo et nos in ipso, et ipse in nobis. Filioli mei, quos iterum parturio, donec formetur Christus in
vobis (Galat. IV, 19). Formatur in nobis ad vitam, formatur ad
veritatem. Vivo, inquit, jam non ego,
vivit vero in me Christus (I Cor. II, 20): quomodo non
consequenter et dicere poterat: Sapio jam, sed non ego, sapit vero in me
Christus? Omnia in me: in me redemptio, in me sanctitas, in me sapientia. Non
sapit in me, Domine, nisi tu; sed non sapis in me nisi te, si tamen in te quae
sursum sunt, sapiam. Gloria enim in confusione eorum qui terrena sapiunt. Merito
ait propheta: Qui gloriatur, in hoc glorietur, scire et nosse
te (Jer. IX, 24). Cum ergo ipse sis sapientia a Deo, et
sapientia Deus; sapientia 0274C in te, et sapientia in nobis;
sapientia scita, et sapientia sciens; sapientia foris, sapientia intus; foris
operans et intus aspirans; in opere apparens, et in corde aperiens: quid,
inquam, est quod sapientia foris clamitat, et tu non clamas? non auditur foris
vox tua, et illa in platea dat suam? An forte clamas perperis <i.e. indoctis> evidentiam; sed nondum audiris ad plenam
notitiam? Foris clamitas, dum quod es, nobis per indicia loqueris: et item non
clamas, dum quod in te es, in veritate lates. Foris clamas, beneficia ostentans;
et item non clamas, essentiam occultans. Felix auris, quae susurrii illius venas
percipere potest. Venae sunt, quae vitales sunt, et occultae sunt, et clausae
sunt; et quod inde nobis tenuiter 0274D evaporat, susurrio, imo
silentio est quam clamori vicinius. 6. Mira vehementer est
majestatis illius essentia, et intima et subtilior, quam ut crasso possit corde
comprehendi: ad illam capiendam crassum certe est cor omne quod creatum est.
Propterea multiplici spissatur et pinguescit aenigmate, umbrarumque quadam et
operum mistura temperatur; et Incarnationis demum induitur habitu, ut possit a
nobis facilius capi, frequentius recoli, teneri diutius, retractari devotius.
Universa enim quae sunt de Jesu, inveniuntur, si discutiantur, subtilia; si
observentur, utilia: jucunda in ore, fecunda in opere, meditatione dulcia; etsi
quaedam sint imitatione aliquatenus dura. Etenim haec ipsa exterior afflictio,
illa 0275A interiori cordis roratur et aspergitur gratia, ut sit
molliter aspera, suaviter amara, pinguis et arida: et in craticula crucis velut
assa, sed bonae spei oleo respersa, sicut scribitur, Spe
gaudentes, in tribulatione patientes (Rom. XI, 12). Item in
Canticis: Bibi venum meum cum lacte meo (Cant. V,
1): ubi et sponsae ubera assimilata sunt botris (Cant. VII, 7,
8). Bonus ille botrus, qui in crucis est torculari pressus, ut passionis
suae vinum myrrhatum et amarum in lactis nobis alimenta dulcesceret, et vulnera
in ubera transirent. Contemplanti sunt ubera; et conversanti, vina; meditanti,
suavia; imitanti, subamara. In uberibus praelibando quae futura sunt sapimus, in
botris quadam ebrietate carnis motus sopimus; in uberibus complantati ad 0275B vitam, in botris consepulti cum Christo in mortem. Ubera nobis
sunt, dum dominicae passionis merito et munere gratiae sempiterna bona speramus:
botri nobis sunt, dum ejusdem aemulandae passionis zelo a carnis sensibus animum
separamus. In uberibus in id quod futuri sumus ex parte reformamur; in botris ab
eo quod sumus, paulatim transformamur, donec ad quam creati sumus imaginem plene
conformemur: cum enim apparuerit, similes ei erimus (I Joan. III,
2). 7. Vere enim nunc cognoscimus ex parte. Donec ergo
plene revelet quod nostrae salubriter notitiae sustulit, pie retractemus vel
bona quae contulit, vel mala quae pertulit, contemplantes non modo delectationes
Domini, sed et tribulationes. Erit autequando 0275C totum
occupabit delectatio, et absorbebitur mors in victoria. Hoc est quod sequitur:
Ascendam in palmam, et apprehendam fructus ejus. Vere in
palmam ascenditur, quando novissimus inimicus destruetur mors. Palma coronis est
apta victricibus. Statura tua assimilata est palmae
(Cant. VII, 8, 7). Fide stamus, in fide triumphamus: haec enim est
victoria quae vincit mundum, fides nostra (I Joan. V, 4). Bona
victoria quae vincit mundum, melior quae mortem: fide vincimus mundum, fide
vincimus mortem. Habetis, inquit Apostolus, fructum vestrum in sanctificationem, finem vero vitam 181 aeternam (Rom. VI, 22):
haec est enim vita aeterna, ut cognoscamus verum Deum (Joan. XVII,
3). Ergo 0275D finis est cognitio, fides inchoatio; in
fide stamus, et in fine ascendimus. in fide stamus erecti semper et rigidi,
mundi hujus nec flexi blanditiis, nec fracti minis; in fide ascendimus, gravi
corruptibilitate exuti, mundi nec egentes officio, nec laborantes
supplicio. 8. Nec pretereunda distinctio, quod primo dicitur
assimilari palmae, in posteriori assumi in palmam; in quo similitudo non
innuitur, sed exprimitur unio. Denique qui adhaeret Domino, unus est spiritus
(I Cor. VI, 17); et totus est spiritus, spirituali perfusus et
infusus luce et laetitia, totum se perdens et illum solum apprehendens:
nequaquam medicinali afflictione se perdens, ut ibi, Qui
perdiderit animam suam propter me, inveniet eam (Matth. X,
38); sed feliciori quadam ratione, nec vana curiositate 0276A extentus extra se, et subtus se; nec sollicitudine necessaria
distentus circa se, nec oblectatione privata contentus in se. Divinis mens illic
occupata et absorpta theoriis, perfectissima et securitate tranquillatur, et
serenitate irradiatur, et suavitate inebriatur: securitas sine periculo,
serenitas sine nubilo, suavitas cum ineffabili jubilo.
9. Sed haec illorum sunt, qui, jam avulsi a lacte, epulantur ab introitu
gloriae: confortata sunt ista supra nos, non possumus ad ea. Proptera ab his
exclusi epulis, ad ubera redeamus, ab epulis contemplationis ad ubera
consolationis, ad ubera, et ad botros; ab illa mera et epulatoria simplicitate,
ad hoc poculum temperatum, quod miscuit nobis Sapientia in cratere illo, in quo
habitat omnis plenitudo 0276B divinitatis. De quo et dicitur: Umbilicus tuus crater tornatilis, nunquam indigens poculis
(Cant. VII, 2). Sit ergo et animae tuae umbilicus sicut crater
tornatilis, quodam castigationis et disciplinae ferro attenuatus et tersus, et
subtilis effectus, et capax, ut copiose infundi possis et inebriari, meritoque
illud tibi conveniat: Umbilicus tuus crater tornatilis,
nunquam indigens poculis. Denique et mulieri fornicanti dicitur: Non est praecisus umbilicus tuus in die nativitatis tuae
(Ezech. XVI, 4). Quam multi hodie in nativitatis suae die, et primo
conversionis tempore umbilicum praecidunt, posterioribus adducentes praeputium;
spiritu incipientes, sed carne consummati! Sit ergo umbilicus tuus non modo 0276C praecisus, sed et circumcisus, perpetuaque aequalitate tornatus:
ut erasa omni corruptela, imo corpulentia, spiritualis poculi jugitate redundet
quasi aquarum viventium puteus, et de caetero non venias huc
haurire. TRACTATUS VII.
AD ROGERUM ABBATEM.Duae sunt partes hujus
tractatus. Priore redarguit ambitiosos, et praesumptuosos; altera Rogerum
commendat a dotibus ad praelaturam idoneis, et hortatur ut
perseveret. PARS
PRIMA.1. Persuaderi tibi postulas, mi Rogere, tenendum esse
quod tenes, et periculosae potestatis metum nostris allegationibus attenuari.
Oleum certe me jubes adjicere camino (Hor. Sat. II, III, 0276D 321), et tui unius occasione multorum cupiditates per se
succensas flatu nostri inflammare sermonis. Sed quid flatu dico? Tenuis, sicut scribitur, halitus
prunas hujusmodi ardere faciet (Job XLI,
12). Quemcumque hac in causa dederis, satis disertus orator putabitur, et
persuadebit facile: ad quod irrevocabiliter fere omnium apposita sunt corda,
omnes apposite quodlibet persuademus; cum autem ad id quod decet, ventum fuerit,
ibi laborandum est, et in vanum verba fundenda. Denique et hoc ipsum propheta se
exprobrando subsannat: Loquimini nobis placentia, videte nobis
errores, nolite ea quae recta sunt loqui (Isa. XXX, 10). Bona
causa, quae per se partes oratoris exsequitur, et sine artis opera auditorum
animos allicit et 0277A emollit. Supervacua erit haec persuasio,
et nihil aliud assectatur, nisi ut de cupidis improbos faciat, et tenuem tollat
pudoris obicem, qui solus ambitioni obstare videtur, et aestuantes motus quasi
maris aquas in cordis utre concludit. Hoc erit non fenestram, sed ostium
aperire, et succensae fornaci follium admovere spiramina. Lascivus satis frutex
ambitionis, et tanquam 182 in laeta non tam fruetificat, quam
luxuriat homo. 2. Haec est radix amaritudinis, quae sursum
germinans incpedit, et per illam inquinantur multi, et exstirpari non potest: et
quid illam irrigari postulas? Inter manus vellentium pullulat rediviva
plantatio, et tu illam quadam diligentia exhortationum excoli rogas? Nam si in
te prava radix haec emoritur; 0277B sed circumquaque juxta te
exoritur: cumque verbum cohortationis ad te missum utiliter fuerit, in aliis
forsitan damnose cadet. Plantatio haec ubique est, sicut myricae in deserto. Et
nescio sicubi laetius frutescit, quam in terra sitis et salsuginis. Vide mihi
istos quorum exsiccatum est corium, quorum pallent ora jejuniis, quorum operosam
callus obducit manum, qui elongant et manent in solitudine, qui adoperiuntur
sacco, et squalet sordibus cutis eorum: vide, inquam, si non in terra squaloris
et solitudinis ipsorum ubertim ambitionis radices increscunt. Denique intra
vitales paradisi arbores et laeta germina, ubi non habebat homo vestium sinus,
quibus peccata reconderet; in optimo solo pravus 0277C surculus
erupit. Creavit enim Deus universa bona valde. 3. Sed quid ego
de paradiso retexo? Coelestis illa solitudo, et angelici montes humana
conditione et conversatione supereminenter deserti, germinis praedicti ex parte
male feraces exstiterunt. Testatur illorum casus, praeposterum qui parabant
ascensum. Audi quid princeps dicat: Super astra coeli
collocabo solium meum, ascendam super altitudinem nubium, similis ero
Altissimo. Dicebat haec non voce, sed voto: non, Inter astra, inquit, et
inter nubes; sed, Super astra et super
altitudinem nubium. Ipse ergo inter astra matutina creatus et unus de
filiis Dei, caeterorum sorte non contentus, solus haereditate possidere voluit
sanctuarium Dei, et in monte testamenti, 0277D in haereditatis dignitate sedere: testamento enim paterni juris
confertur haereditas. Sedebo in monte testamenti. Quo se
proripit improba temeritas? quid tibi usurpas quod est Unici? Ipse Filius, ipse
unicus, ipse imago est Dei invisibilis, ipse splendor gloriae, et figura
substantiae, et tu dicis, Similis ero Altissimo? Si
similis eris, nondum ergo es: ipse vero Unigenitus semper est, et ex aequo
similis est; et in hoc non adoptatus, sed natus est, et paternae potestatis jura
non accepit per gratiam, sed habet per naturam. Firmum et immobile, et aeternum
testamentum divinae essentiae, indifferens unitas: et tu tibi montem testamenti
praesumis? Super astra ascendam, et super altitudinem
nubium. Satis sit usque huc ausus extendisse temerarios, non esse aliorum
0278A communitate contentum. Hic poteris superbiae posuisse
metam, et ascensionis fixisse gradum. Similis ero
Altissimo. Altitudinem nubium superas, et Altissimo te comparas? concreatis
praefers <forte praees>, et Creatori te confers?
inordinati gradus isti; indebitum gradum usurpasti: propterea dejectus es de
gradu tuo, et de statione tua; et detracta est ad inferos
superbia tua (Isa. XIV, 11-15). Plantavit te Dominus quasi
vineam electam, omne semen verum (Isa. V, 1, 2, et Jer. II, 21);
sed tu in die plantationis tuae statim effectus es labrusca, et ante messem
totus effloruisti. Effloruisti plane, evacuati sunt flores tui, et non sunt
reservati ad messem, non sunt ad maturitatem perducti, sed, sicut subjungitur,
immatura perfectio germinavit (Isa. XVIII,
5): propterea praecisi 0278B sunt ramusculi tui, ramusculi
steriles et infructuosi divinae sententiae praecisi falcibus. Et tu ipse, juxta
Prophetae ejusdem insultationem, quasi stirps inutilis
(Isa. XIV, 19), de quietis et gloriae tuae loco projectus es,
effectaque est habitatio tua in medio doli, et in medio doloris. Poterat
superbiae surculus in paradiso pullulare, sed non poterat perdurare: omnis enim
plantatio, quam non plantavit Pater coelestis, eradicabitur (Matth. XV,
13). Plantare te voluisti in loco non debito, ideo quasi spuria plantatio
non dedisti radicem altam. Denique et neme sibi sumit honorem, sed qui vocatur a
Deo. tu autem assumpsisti indebitum, idcirco consumpsisti datum. 0278C 4. Heu me! quomodo nullus tutus est ab hoc
virgulto locus, nulla immunis regio! radix ista, radix cupiditatis, ubique fere
crescit et fructificat, occupans terrae faciem, et quasi memor ubi primo orta
fuerit, in his peculiarius qui portant imaginem coelestis. Quando, Domine,
eradicabis plantationem hanc infidelem, germen alienum? quando adimplebitur quod
dictum est per 183 prophetam: Deserta facta
est vinea Sabama, domini gentium exciderunt flagella ejus? (Isa. XVI,
8.) Sabama Attollens altitudinem dicitur. Quid est
altitudinem attollere, nisi merita magnificare? Non sum,
inquit Pharisaeus, sicut caeteri hominum (Luc.
XVIII, 11). Aliter Christus nos docuit: Cum,
inquit, omnia feceritis, dicite: Quia servi inutiles
sumus (Luc. XVII, 10), Docuit 0278D me
altitudinem virtutum et operum non attollere, sed attenuare; docuit et fecit,
sicut scriptum est: Coepit Jesus facere et docere
(Act. I, 1). Cum enim in
forma Dei esset, semetipsum exinanivit, et factus est sicut caeteri
hominum. Ille inclinavit altitudinem suam, et tu attollis tuam? Quid ergo in
vinea Sabama intelligitur, nisi ebrii sensus animi,
sensus se attollens adversus sensum Dei, sensum de quo dicit Apostolus: Hoc sentite in vobis, quod et in Christo Jesu, etc.
(Philipp. II, 6, 7, 5): et item, Non alta
capientes, sed humilibus consentientes? (Rom. XII, 16.) Audi
sensum alta sapientem, et se extollentem, et quasi fumum evanescentem in
cogitatione sua: Visitabo, dicit Dominus, super fructum
magnifici cordis regis Assur, et super altitudinem oculorum 0279A ejus. Dixit enim: In fortidutine manus meae feci, et in
sapientia mea intellexi (Isa. X, 10, 12, 13). Et alibi: Nonne haec est Babylon illa magna, quam ego feci? (Dan.
IV, 27.) 5. Audisti sensum, magnificum sensum se
extollentem; intellixisti quid sit vinea Sabama, vinea quae utinam deserta sit,
et non sit qui excolat eam. Audi nunc Apostolum; audi dominum et doctorem
gentium: Domini enim gentium exciderunt
flagella ejus. Audi, quomodo ipse excidat flagella Sabamae: Noli altum sapere, sed time (Rom. XI, 20). Praecipe divitibus non superbe sapere (I Tim. VI,
17). Flagella, inquit, praeciderunt, radicem, nequiverunt: exciderunt
quod eminebat, non potuerunt quod latebat. Radix ipsa cupiditas, 0279B flagellum honor et sublimitas: concupiscentia quasi radix, curae
quasi flagella. Adverte quam signanter loquitur. Nos in sublimitatibus delicias
arbitramur: Propheta flagella vocat. Flagellant vere et excoriant animum, et
exulcerant tenerum et intentum in Christo affectum. Infelix plane, qui in
exterioribus adeo induruit, ut non sentiat haec esse flagella, sed gaudia. Flagellaverunt me, et non sensi (Prov. XXIII,
35). Deserta facta est vinea Sabama. Vere deserta
a patribus nostris, qui nescierunt possessiones, sed pietaten excolere; non
rebus intendere, sed religioni. O tempora! o mores! Modo fere omnes mundi in se
sensum excolunt, mundi hujus spiritum habere se gaudent, sapientiam hujus mundi,
quae stultitia est apud Deum, quae legi Dei 0279C nescit, imo
nequit esse subjecta. Non enim potest cupiditas servire charitati, non novit
aliorum onera portare; magis autem sua aliis impingere. Acerrimi corrogatores,
parcissimi erogatores, ut vere in eis de Cis Saul natus videatur. Cis namque
Durus, Saul autem Petitio, id est, de avaritia aviditas, de parcitate
improbitas. Durus ventus aquilo, ab eo congelatae sunt aquae: suavis auster, ad
cujus flatum misericordiae et charitatis fluunt aromata. Durus pater Cis, suavis
ille, de quo Jesus Christus: Ut sitis, inquit, filii Patris vestri, qui oriri facit solem suum super bonos et
malos (Matth. V, 45). 6. Quam dissimiles
rerum aestimatores in coemendis et in transigendis non operibus, sed mercibus!
0279D quam argute de oris sui sacculo duplicia proferentes
pondera! nati et edocti videntur, non apud monachatum, sed apud mercatum: in hoc
sensu abundant, satis tenuiter et exiliter et sicce de Christo sapientes.
Propter quod propheta: Brachium Domini cui revelatum est et
ascendit quasi virgultum coram eo, et quasi radix de terra sitienti
(Isa. LIII, 1, 2). Nihil validum, nibil sublime, sed infirmum et
humile, et praeter simplicis radicem fidei, sublimioris et divinae vix aliquid
attingentes sapientiae. Paulus dicit: Fructificantes et
crescentes in scientia Dei (Coloss. I, 10): isti e contra,
propria non contenti inscitia, contemnunt aliorum scientiam, et invidi
aestimatores, sapientiae studia stoliditatem interpretantur, sobriam
subtilitatem insaniae vel jactantiae 0280A denigrant nota,
operantes ipsi cibum qui perit, non qui permanet in vitam aeternam; ac si quando
de agro revertantur domum, indignantur ad symphoniam et chorum, et junioris
fratris ad gaudia grunniunt (Luc. XV, 25 32). Bonus junior ille, de
quo dicit Apostolus: Induite novum hominem qui secundum Deum
creatus est (Ephes. IV, 24). Bonus junior, 184 de quo item ait: Si qua in Christo nova
creatura, vetera transierunt, et facta sunt omnia nova (II Cor. V.
17). Imprudens ille senior, qui laborem novit, laetitiam non novit. Jure
senior, qui in vetustate perdurat, et quae veteris sunt hominis curat, qui
carnis agit curam, et si non in deliciis, tamen in desideriis: in desideriis
copiose possidendi, et si non intemperanter utendi. Qui
volunt, 0280B inquit, non delicati, sed divites fieri, incidunt in desideria multa, inutilia et
nociva (I Tim. VI, 9). Inutile et nocivum desiderium, ubi,
etsi necessitas est in causa, nimietas est in cura. Mala sitis ardor habendi.
Haec ergo est terra sitiens, de qua pietatis et fidei radix infirme et humiliter
ascendit, vix se paululum ab imis subrigens. Denique non potest ista non
languere, ubi mundi desideria luxuriant, et vanae dilatantur propagines. Felix
qui has a se exciderit, in quo deserta neglecta est vinea Sabama, vinea scilicet
quae altitudinem suam attollit, altitudinem conversationis ad gradum
praelationis. Sabama enim etiam Aliqua conversio dicitur:
nam qui conversionis aliquatenus videntur attigisse initia; hi, inquam, magis,
quasi summa flagella, ambitionis agitantur 0280C vento. Per se
satis haec plantatio luxuriat; per se oritur, ubi non seminatur, et surgit dum
succiditur: propterea non indiget plantari, sed amputari; non excoli, sed
excidi. 7. Sed jam ista sufficiant pro eo, quod non expediat
propter alios exhortationem quam exigis, facere. Sed quoniam jam aliquanta in
ambitionem diximus, congruum erit si de praesumptione non penitus sileamus.
Confutavimus illos ex parte, privata qui cupiditate ad alta feruntur;
confundamus, imo et commoneamus et illos qui fraternae necessitatis obtentu se
teneri gloriantur: quibus laudabiliter quidem occupatio gravis est, et grata
quies; sed tamen inani, imo insolenti et tumido timore moventur, 0280D si magisterii gradum dimittant, ne non sit cui jure committant:
qui sapientes sunt in oculis suis, et coram semetipsis prudentes; qui hoc
vanitatis non contenti gradu, cum Elia soli relicti sibi videntur (III
Reg. XVIII, 22, et XIX, 10). Quemdam se Mosen reputant, sed supra Mosen.
Ille namque dicit, Domine, provide alium quem mittas
(Exod. IV, 13): isti dicunt, Non est alius, Domine, quem mittas.
Apprehendet, inquit Isaias, vir fratrem
suum, domesticum patris sui: Vestimentum tibi est, princeps esto noster.
Quid ille? Non sum medicus, et in domo mea non est panis neque
vestimentum. Nolite constituere me principem (Isa. III, 6 7).
Ac si dicat: Non sufficit ut vestimentum mihi sit, nisi abundet, ut et aliis
impertiam. Non est satis ut principatum 0281A obtineam, habere
vestimentum disciplinae, vestimentum exterioris conversationis et observantiae,
compositum habere hominem exteriorem, quo tanquam vestimento utor in omni actu
et gestu: nam nec mihi satis, multo minus aliis satis. Exiguum est quod in me
commendatur, majora expetenda sunt. Parum est ut ipse sanus sim, nisi et alios
sanare possim. Propterea dicit: Nolite constituere me
principem, non sum medicus, et in domo mea non est panis neque vestimentum. Non
sum ego medicus: et iste dicit, Solus ego medicus. Denique quocumque
circumspicit, aut imperitia, aut impuritas, aut dolus, aut desidia occurrit, ut
solus sit qui prudens sit et fidelis servus; et ideo in cogitatione sua dicat,
Nolite alium constituere principem, ne forte 0281B detur puer
princeps, et effeminati dominentur. Hujusmodi non indigent persuasione quam
postulas. Quamvis enim superiori gradu non delectantur, laborum se tamen lucris
solantur, quietis et pacis affectu labori resultant, sed alia ex parte ad uberes
operum fructus exsultant. Currentem hic ego sermonem contraho, quia tu jam ad
alia traheris, imo forsitan, ut fieri solet, per plura
distraheris. ALTERA PARS
TRACTATUS. Rogerum commendat, uti instructum dotibus ad
praelaturam idoneis, et perseverare jubet: prius tamen difficultates et onera
praelationis exponit.1. Sermone praeterito studium
gessimus praesumptuosos simul et ambitiosos reprimere: in hoc 0281C autem, plus justo meticulosos animare. Bone Deus, quid
intervalli 185 inter hunc et illum obvenit! quantus
saecularium irruens turbo calumniarum calamum excussit a digitis, pariterque
manum et animum longe abripuit a materia! Veni vere in altitudinem maris, et
tempestas demersit me. Quando, bone Jesu, salvum me facies a tempestate: etsi
nondum a tempestate, saltem a spiritus pusillanimitate? Crescit et increbrescit
undique tempestas, et ego pusillo sum spiritu, et angusto animo: nec possum
turbinum impetus, et ventorum rabiem meditationum aura tranquillare. Non possum
in cordis mei cratere forensibus litigiis spiritualem miscere laetitiam. Coangustatum est stratum, sicut ait propheta, ita ut alter decidat, et pallium breve utrumque 0281D operire non potest (Isa. XXVIII, 20). Sanctus
Jacob vicibus uxorum mutabat amplexus, et qui simul utramque tenere non poterat,
ab unius thalamis in alterius jura difficile transibat; felix suo plane judicio,
si solius Rachelis totus in possessionem cederet. Poterat occalluisse animus
noster frequenti tritus injuria, et usu ipso contra adversa durior reddi. Et
quidem frequenter ei callus obducitur, et ingruentibus duratur adversis. O
quoties firmum me reputo ad mundi perferendos turbines! nec est jam quod
delitescere velim; et sicut scribitur, abscondere me a vento, et a tempestate
celare (Isa. XXXII, 2). At si quando inter molles Rachelis mens len
tescit amplexus, solitam statim remittor in teneritudinem, et ad sufferentiam
tribulationum rudis 0282A reddor et insolens. Denique nihil
melius arbitror, quam humilis mutatione loci irruentes declinare injurias, et
intrare cavernas petrarum a facie formidinis hujus. 2. Vae
praegnantibus et nutrientibus! in hisdiebus praesertim. Beata plane ubera quae
non lactaverunt: qui enim lactis indiget alimento, parvulus est; et ad
perferendam inopiam et rapinam bonorum imbecillem animum gerit. Tales sunt pro
quibus exercenda sunt jurgia, sectanda concilia, palpandi rectores, repellendi
raptores, refellendi litigantes, redimendi judicantes, conformandi saeculo qui
cum Paulo eonversabantur in coelo. Fuere tempora quando sugere solebamus lac
gentium, et mamilla regum lactari; et ecce jam repetunt instanter, quod nos
forsitan 0282B paulo intemperantius suximus. Sed dum arida
vehementius ubera premunt, cum temporalium lacte subditorum eliciunt sanguinem,
non hunc sanguinem carnis, sed illum animae sanguinem; illum vitalem et
interiorem, qui spiritualibus animi venis includitur, illum de quo propheta, Benedic, anima mea, Domino; et omnia quae intra me sunt, nomini
sancto ejus (Psal. CIII, 1): illum, inquam, sanguinem nimia
absorbent et ebibunt inquietatione. Heu! quomodo rerum omnium vicissitudo est!
In bello pax nobis, in pace bellum. In pace amaritudo amarissima; sed nobis qui
obligati sumus mundi ad negotia, quos Aegyptia illa praelationis involutos
pallio tenet, et providendi caeteris necessitate astrictos; qui animales adhuc
sumus, qualibus loquitur Apostolus: 0282C Omnis
anima potestatibus sublimioribus subdita sit (Rom. XIII, 1).
Qui autem spiritualis est, ipse dijudicat omnia, et a nemine
dijudicatur (I Cor. II, 15). 3. Sed quorsum
ista? An ut Aegyptiae in manu suscepti muneris pallium relinquas? Relinquas,
inquam, et refugias cum Joseph quasi periculosum (Gen. XXXIX, 12);
vel cum David deponas quasi onerosum (II Reg. VI, 14-20). Denique
ut frequenter expeditus sese daret in saltum, exutus et nudatus est quo
tegebatur pallio. Sufficit enim corpori pigritia sua, et illud propria satis
ponderositas gravat. Nunquid suscepti muneris te quoque velamine nudare volo? At
id contra propositum. Susceptum est 0282D enim persuadere tibi ne
onus abjicias pastorale, quod et rite subiisti, et ratione commoda administras:
nam cum id parum ex voto susceperis, libens semper amoliris, vel periculi metu,
vel quietis obtentu. Verendum autem erat sic affecto, ne, dum quodam mens in
pendulo fluctuat, in administrandis aliquid obrepat incuriae. Sed quomodo tibi
persuadere conabor, quod jam mihi fere dissuasi? Sed longe dissimilis ratio.
Denique imperitus ego artifex in difficili habeo sudare materia; tibi ad votum
concurrunt omnia, et ex sententia respondent. 4. Dissimulare
non potes quod rerum evidentia clamat. 186 Exteriora si
respicias, et ampla, et tuta sunt: nulla te in illis coarctat inopia; sed ne
injuria quidem inquietat. Locus secretus et consitus, 0283A et
irriguus, et fertilis, et nemorosa vallis verno in tempore avium dulci cantu
resultat, ut possit emortuum recreare spiritum, delicati animi detergere
fastidia, indevotae mentis emollire duritiam. Denique haec vobis aut futurae
jucunditatis auspicia depingunt; aut primae illius qualescunque exhibent
reliquias, quas inter paradisi amoena humanae conditionis sortita est
integritas. Sed nullum inquies in hujusmodi meritum virtutis collocari. Negare
non possum, quippe cum media sint haec: sed sicut ad comparandum meritum nulla,
sic ad quietem conferendam non parum sunt commoda. Nec nos ita ab antiquis, qui
nobis conversationis experimenta tradiderunt, quorum auctoritas antiquior, et
puritas amplior: non, inquam, ita ab illis dissentimus, ut 0283B quae ipsi ad perfectionem impedimenta crediderint, nos virtutis
instrumenta praedicemus. Illi fortioris animi impedimenta loca fertilia et
amoena definivere: nos dieamus fomentum esse infirmioris, et ejus qui necdum
dicere possit, Renuit consolari anima mea; memor fui Dei, et
delectatus sum (Psal. LXXVI, 3, 4). Omnia
possum in eo qui me confortat Christo (Philipp. IV, 13).
Quaesiverunt antiqui patres loca horrida, arida, ut exercendae haberent
abstinentiae materiam, et distendendi per sollicitudines animi non haberent
causam. Corporali indulgentius sese labori impenderunt, ut et cordis libertatem
possiderent, et vagam evitarent discurrendi levitatem, simul et conquirendi
improbitatem. Denique plus manuum artificio, quam agrorum cultu vitam 0283C transigebant, tenuis angustias substantiae (ut non dicam
nullius) lucro quietis levantes: quippe paucis contenti, vel affligendi
corporis, vel recreandae mentis gratia. Anxie siquidem et misere cor distenditur
et distrahitur, cui multa providendi et in longinquum incumbit necessitas.
Servierunt illi tempori suo, nos nostro serviamus. Haec nostra aetas in deterius
vergens, alios attulit mores. Providenda nunc sunt permanentibus copiosa,
adventantibus curiosa. Nec hos dico adventantes, qui saeculares sunt quid enim
mihi de his qui foris sunt, judicare? Quamvis nec apud illos solita teneatur
districtio, aegre ibi ferentes inopiam, ubi rerum omnium copias arbitrantur. Sed
quid illos commemorem, quorum 0283D deus venter est?
(Philipp. III, 19.) Ipsi abstinentiae professores et praedicatores,
ipsi primates Ordinis, quam fastidiosi sunt alienis in domibus! quam exquisitas
et elaboratas artificiose requirunt epulas! quomodo contrahunt frontem,
corrugant nares, avertunt oculos, si quid minus lepide, minus festive
apponatur! 5. Sed quoniam hujus temporis malitia ita comparatum
est, ad utrumque sufficit manus tua, ut possit simul ostentui servire et usui,
pauperum necessitati et divitum vanitati. Quid deinceps? quales habes officiales
socios, quam strenuos, quam industrios, quam sollicitos, quam, quod primum est,
fideles? Vix administrandae exterioris substantiae ad te summam deferri necesse
est. Nusquam 0284A fere de tabernaculo Dommi egrederis; in
conciliis, in conventiculis, in capitibus platearum, ubi modo dispersi sunt
lapides sanctuarii (etsi tui aliquoties), tu rarissime videris. Magnum in hoc
argumentum, tibi non gratam inquietudinem, et remotam procedendi necessitatem.
Te non manus, non oculus, non pes tuus scandalizat: alioquin quamvis cum dolore
abscindendum et separandum erat potius membrum a capite, quam caput a corpore.
Nullam ergo in his habes deserendi materiam officii. Forte injuriosus videar, et
nimis molles afferre consolationes, erudito exercitatoque indignas animo. Quid
enim si paupertas incumbat, si injuriae, si calumniae, si rei inopia familiaris,
imo communis, si hujus etiam inopiae direptio, si a latere periculum 0284B in falsis erumpat fratribus? succumbendum erit viro forti et
fideli? cedendum loco, et contra Pauli monitum deserenda collectio? (Hebr.
X, 25.) Imo quidem tenenda et tuenda tanto amplius, quanto periculosior
institerit dies. Denique fere haec omnia transcurristi testamentorum genera: qui
vero in arduis cucurristi, nunquid in planis effundentur gressus tui? aut qui
egere didicisti, abundare nescies; 187 cum Paulo esuriens,
sed cum Paulo saturari <supp. nesciens>? (Philipp.
IV, 12.) Ime utroque in genere bene instituti animi documenta praebuisti;
susceptum conversationis iter continuo, nusquam interrupti tenoris filo
deducens. Ego vero his fortioribus omissis, mediocri incedere via, et ea
commemorare <supp. volui>, inquietudinis a te 0284C quae causas amoverent: cum altissima in paupertate quietum te
semper audierimus, plus fide et manu nitentem, quam vel pudenda mendicatione,
vel turpi nundinatione. 6. Sed quoniam multa de facilitate
administrationis diximus, consequens est ut administrandi peritiam non
transeamus. Peritiam dicam, an gratiam? imo et peritiam, et gratiam. Inepta erit
quamlibet apta materia imperiti inter manus artificis; ipsa vero peritia aut
perniciosa erit, aut inefficax, si gratia dirigente destituatur. Nisi enim
Dominus aedificaverit domum, in vanum laborant qui aedificant eam (Psal.
CXXVI, 1). Collatas tibi dotes forsitan dissimulabis: sed quod humilitas
dissimulat, 0284D utilitas clamat. Quid nunc ego commemorem
praedia, quid pecunias, quid vasa, quid vestes, quid aedes, quid homines, quid
homines, quid omnia et orta et aucta in manu tua, quae vel rerum exteriorum sunt
vel religionis, ex quo te Dominus ligavit ad arandum loco suo, ad eonfringendas
glebas vallium post se? quanta piarum surrexit seges animarum? quomodo valles
tuae abundant frumento, frumento de quo dicitur: Quid bonum
ejus, aut quid pulchrum, nisi frumentum electorum, et vinum germinans
virgines? (Zachar. IX, 17.) Non potes administrare sine
gratia, quod per te sic excrevit in gloria. Gloriosa plane facta sunt in
civitate tua, sed per manum tuam. Pro eo enim quod fuit derelicta et contemptui
habita, et non erat qui transiret ad illam, ecce quomodo 0285A posita est in superbiam saeculorum, paupertate, tempestate
convulsa, absque ulla consolatione. Quomodo nunc strati sunt per ordinem lapides
tui, et fundata es in sapphiris? Si in sapphiris fundata, ubi consummata?
Fundata es in sapphiris. Fundamentum humilitatem sonat, sapphirus puritatem:
humilitatem conscientiae, et puritatem scientiae; humilitatem conversationis,
puritatem contemplationis. Fundata es, inquam, in sapphiris; propterea dicitur,
Nazaraei tui condidiores nive, nitidiores lacte, rubicundiores
ebore antiquo, sapphiris pulchriores (Thren. IV, 7): in primo
contriti; in secundo nutriti; in tertio roborati; in quarto purgati. In primo
poenitentes; in secundo innocentes; in tertio amantes; in quarto contemplantes.
In primo mortificati; 0285B in secundo vivificati; in tertio
inflammati; in quarto illuminati. Et hoc totum, quoniam fundata es in sapphiris.
Tu ipse fundamenti vice fungeris per exemplum et providentiam; sapphirum te
exhibes per verbum et sapientiam. Denique vox tua suavis, et decora facies: vox
verbi, et facies exempli; vox praedicationis, et facies conversationis:
propterea adolescentulae diligunt te nimis. Quod si tu discesseris, cui alteri
dicere poterunt, Ostende nobis faciem tuam, sonet vox tua in auribus nostris?
cujus alterius poterunt et inniti exemplis, et intendere sententiis? quis
similis tui, ut vocet et annuntiet, et Ordinem exponat? Fundamentum aliud tale
quis poterit ponere, quale positum est, abbas Rogere? 0285C Filii
tui sicut novellae plantationes; filiae tuae compositae, circumornatae ut
similitudo templi: promptuaria plena; oves fetosae, abundantes in egressibus
suis. Quomodo non beatum, quomodo non sanctum dicemus hominem cui haec sunt?
quomodo non Dominus Deus ejus, cujus tales divitiae ejus? (Psal. CXLIII,
12-15.) 7. Haec ergo sunt quae manifesta dant indicia
quod Dominus in ministerio tuo elegit te, et non abjecit te. Haec tibi
persuadent ut teneas quod tam utiliter tenes. Tantorum ubi te solaris
conscientia operum, quid est in quo nostra tibi videbitur necessaria persuasio?
Domesticae tibi persuadent virtutes ut teneas, ne alius accipiat locum;
persuadet tibi tam domestica industria, quam aliena ignavia; prosper 0285D successus, et pravus successor. Novi animum tuum, novi studia,
novi mores, vel naturaliter collatos, vel industria comparatos; novi quam facile
hoc onere careres, si inveniretur cui digne conferres. Contendunt inter se
affectus et ratio: affectus humilitatis, et utilitatis ratio. Gratum duceres
tibi vacare, et Deo: sed 188 grave item locum tuum deserere
vacuum. Vacuum plane: quis enim supplebit illum? Quis dabit nobis alterum Jacob,
qui in baculo suo transivit Jordanem, et nunc pluribus cum turmis regreditur?
(Gen. XXXII, 10.) Quis, inquam, talem nobis parabit, qui sciat
inter Liam et Rachelem moderate discurrere, unius foeditatem fertilitate
compensans, sterilitatem alterius decorae formae praetexens gratia? (Gen.
XXIX.) Non est tui similis, 0286A qui ita sit
contemplatione suspensus, ne fiat operatione remissus; qui propter otia
sapientiae, providentiae negotia non deserat, qui sub obtentu utilitatis in jura
non transeat otiositatis; qui non ita Liam commendet, ut Rachelem condemnet, aut
certe contemnat; cui nec Lia sit infecunda, nec Rachel foeda. Qui die et nocte
aestu aduratur et gelu, sollicitus ne gregis damnum sustineat; sollicitior, si
quid damni contigerit, de suo ut reddat; reddat lacrymis, reddat jejuniis,
compassione, oratione, exhortatione. Qui in reditu suo avaritiae nesciat idola:
qui etsi illa habet in comitatu, non tamen habet in cultu: si habet in sarcinis,
non habet tamen in sacris: qui pietati, non pecuniae serviat, sicut legitur, Pecuniae obediunt omnia (Eccle. X, 19). 0286B Denique et avaritia idolorum est servitus
(Coloss. III, 5). Qui et avaritiam nesciat exteriori in
occupatione, et corporalium quasi idola formarum aeternarum in contemplatione;
sed utrinque sit ejus et pura et prudens tam intentio quam intuitio. Videbis
multos tenero ad Deum affectu, generoso vultu, pura et pulchra sicut Rachel
facie, sive conversationis, sive cogitationis; sed infirmo et femineo adhuc
consilio, alterius Jacob regi arbitrio egentes. Denique Rachel dum ad Jacob
agenda non retulit, clam patris sui Laban idola tulit (Gen. XXXI,
19). Tulit, inquam, idola Laban, tulit quaedam simulacra mundanae
honestatis, mundani favoris, mundanae dealbationis. Laban enim Dealbatio dicitur. 0286C 8.
Annon tibi videntur quaedam Laban idola in itinere tulisse, et saecularis
simulacra vanitatis, qui superfluos nescio quos lepores religioni superinducunt;
qui antiquae observantiae regulas novellis dispensationibus temperant, et vinum
suum aqua miscent; qui laboriosam Patrum vineam in molles olerum hortos
transferunt, et monachorum duritiam in mundi delicias? sicut enim scribitur, Quorum deus venter est (Philipp. III, 19);
similiter dici potest, Quorum deus vanitas est: et sic per singulas saecularis
dealbationis et delectationis species. Quantum vereor ne nos revertentes de
Mesopotamia Syriae plurima hujusmodi nobiscum idola portemus, non jam clanculo,
sed in propatulo; neque Jacob 0286D nesciente, sed plane
consentiente. Quaedam Rachel patris idola, quae cupide sustulit, caute operuit,
quod femineo et molli tenebat affectu, infirmitatis obumbrans et excusans
obtentu. Sed quod Laban adoravit, et Rachel occultavit, Jacob ignoravit
(Gen. XXXI, 34, 32); quod apud Laban erat in honore, apud Rachel in
amore, cognitum apud Jacob in horrore. Propterea quod ille in propatulo coluit,
illa in periculo ad tempus occultavit, iste in perpetuum sepelivit. Sepelivit, inquam, et suffodit deos alienos
subter terebinthum (Gen. XXXV, 4): sub arbore fidei,
ambitionis vanae et saecularis apparatus memoriam. 9. Denique
fideli animae post tentationem in promissione dicitur: Erit in
ostensione sicut terebinthus, 0287A et sicut quercus quae
expandit ramos suos (Isa. VI, 13) subter
terebinthum, quae est post urbem Sichimorum (Gen. XXXV, 4).
Sichima humeri dicitur. Boni humeri illi de quibus
legitur: Posteriora dorsi ejus in pallore auri
(Psal. LXVII, 14). Bonus humerus Christi Jesu: Factus est enim principatus super humerum
ejus (Isa. IX, 6). Post hanc Sichimam posita est terebinthus;
plantata est in passione Christi et fide. Felix qui in hac arbore triumphat
omnes principatus et potestates, et sub ejus radice vanitatis universa infodit
simulacra: ventus enim et inane, simulacrum eorum (Isa. XLI, 29).
Et ideo mundi pompa simulacris jure confertur. Non est hoc infirmae animae, et
femineae, et fragilis; sed luctatoris cujusdam et supplantatoris. Denique non
0287B est Rachelis, sed Jacob; nam etsi plures Racheles, sed non
multi Jacob. Rarus qui sciat Esau supplantare, Laban fallere, deos ejus
infodere; infodere, inquam, et sepelire veterem hominem, mundi imaginem, saeculi
hujus conformitatem, ut non amplius conformetur 189 huic
saeculo, sed reformetur in novitate sensus pii, complantatus factus similitudini
mortis Christi, ut simul resurrectionis fiat. Hoc est enim damnare et delere et
defodere idola Laban, si veteris et terreni, quam portavimus, hominis imago fiat
in absconsionem; et novi et coelestis, in ostensionem, sicut terebinthus. 10. Haec idcirco tam sollicite distinguo, ne forte vir subjiciatur,
et mulier praeficiatur; ne fortis otietur, et fragilis negotietur; ne Jacob
decedat, et 0287C Rachel succedat. Quamvis novelli isti, qui
temporibus his prodire coeperunt, compositi et nitidi et dealbati, et quaedam
progenies Laban, qui Dealbatus dicitur, nec Rachelis in hoc adaequant modestiam:
quod illa vanitatis mundanae formam infirmitatis obtexit et excusavit velamine;
isti vero saecularitatis et superfluitatis negotium colore depingunt et palliant
humanitatis, non expurgantes vetus fermentum, sed magis ostentantes peregrinis
ciborum festivi confectionibus, et copioso conviviorum laudabiles apparatu.
Longum erit si multa vanitatis percurrere velim genera, et jactantiarum
catalogum texere. Hi sunt quos videas in gestu thrasones, in conviviis caupones,
in conviciis gnathones: hi sunt 0287D qui sibi videri volunt in
capitulis Catones, in causis Cicerones, in metris Marones; denique in
collocutionibus sunt mimi, non monachi. Copiose jocosis verborum salibus fluunt;
non illis de quibus Apostolus, Sermo vester semper in gratia
sale conditus sit (Coloss. IV, 6): magis illo de quo Dominus,
Quod si sal infatuatum fuerit et evanuerit, in quo
salietur? (Matth. V, 13.) 11. Propter tales
ergo videris mihi studiose retentandus, et non commutandus; et si qui alii, apud
quos antiquae, ut aiunt, rusticitatis resedere vestigia: ne, si bonum salem
abjiciamus, infatuatum suscipiamus, et contingat illud propheticum, In siccitate messes illius conterentur, mulieres venientes et
docentes eam (Isa. XXVII, 11). Possem singulas tibi 0288A Patriarchae appingere virtutes, et ampliorem ad commendationem
in nomine Jacob assimilare: sed parco, ne, dum amico grandi voce benedico,
similis videar maledicenti. Tu tamen, nisi penitus te non novi, licet ista
aliquoties tecum reputas, tibi non imputas. Haec ergo sufficiant, et de
administrandi facilitate, et de gratiarum ubertate, et de substituendorum
raritate. Quid, si commissum munus et facile potes, et commode exsequeris, et
nescio si modernorum quisquam commodius? Nihil jam quid obstet video, nisi forte
inferiore in gradu uberiorem meritorum tibi gratiam polliceris: tibi quidem, sed
non aliis; tibi, sed non Ecclesiae Christi, et ideo nec tibi; in quo solo
Christus compensare non potest, quod in pluribus perdet. Sed hoc si videtur,
alteri 0288B tempori reservemus: nunc enim charam nostram
sepelivimus, et sermo nostris psalmis mutandus est. SERMO De
semine verbi Dei.1. Ut abutar verbis apud vos
Apostoli, quae modo audistis: Libenter sustinetis insipientem,
cum sitis ipsi sapientes (II Cor. XI, 19). Paulus haec dixerit
exprobrando: ego dico commendando. Commendo aviditatem vestram, commendo et
humilitatem: siquidem verbi Dei auditum ardenter aemulamini, et a me parum ad id
idoneo reverenter audire dignamini. Denique, sicut scriptum est, cum ipsi ebrii
0288C sitis, nihilominus sitientem assumitis (Deut. XXIX,
19). Propterea dixi, Libenter sustinetis insipientem,
cum sitis ipsi sapientes: quamvis non tam me sustinetis, quam a me verbum
extorquetis. A vobis accepi mandatum, a vobis materiam, quasi in omni possim
solo viventis aquae venas reperire, et seminare super omnes aquas; et sub hora
verba mihi ad votum exuberent. Utinam tum mihi fiat juxta fidem vestram, et
membra mea omnia in linguam laxentur, et cum propheta dicere possim: Omnia ossa mea dicent, Domine, quis similis tui? (Psal.
XXXIV, 10.) 2. Ego vero quantum possum pro tempore
enitar, et labia mea non prohibebo. Tantum id cavete, ne verbum Domini ad me,
imo ad ipsum revertatur 0288D vacuum. Neque enim revertetur,
dummodo non cadat secus viam, non cadat supra petram, non cadat in spinis
(Matth. XIII, 3-8, 18-23). Ab his, inquam, observate vobis, a viis,
a petris, a spinis. Primi impedimenti causa, inimici calliditas; secundi, cordis
nostri duplicitas; tertii, curarum multiplicitas. In primo imprudenter nos
custodimus; in secundo segniter excolimus; in tertio nimis diligenter aliena
curamus. In primo molliter resistimus; in secundo ab incoepto desistimus; in
tertio rebus supervacuis sollicite insistimus. In primo cogitatio nostra mollis;
in secundo mobilis; in tertio molesta: imo in hoc tertio simul et mollis, et
mobilis, et molesta; mollis in voluptatibus, mobilis in transitoriis divitiis et
facultatibus, molesta in anxiis et sollicitis 0289A cupiditatibus. Anxiae enim sunt et molestae rerum transeuntium
curae, et cupiditates: quippe cum 0290A earum et difficilis sit
quaestus, et citus transitus, et inanis, ut non inhonestus dicam,
fructus.
|