PL 182           PL 183           PL 184           PL 185     
0299

ADMONITIO D. MASSUETI IN SEQUENTEM EPISTOLAM Qua Guigoni seu Wigoni, Majoris Cartusiae priori quinto, asseritur

0299 1. De auctore sequentis Epistolae seu Tractatus jam dudum coepit dubitari. Fuere qui Bernardo tribuerent et sub ejus nomine laudarent, ut Joannes Gerson, cancellarius Parisiensis, in sermone de Coena Domini; eodemque tempore Joannes de Ragusio apud Henricum Canisium in tomo III Antiq. Lect. pag. 240; et iis longe antiquior auctor, qui de laude Cartusiensium scribebat ante annos quadringentos, cujus opus manuscriptum exstat in Cartusia Montis-Dei: cui sententiae codices scripti non pauci suffragantur, ut vetus codex Metensis Sancti-Arnulfi, et alius Montis-Dei, in quo, abraso auctoris nomine, subrogatum est Bernardi nomen. Erroris occasio fuit amanuensium imperitia, qui subjunctum genuinis Bernardi operibus tractatum hunc, absque auctoris nomine, videntes, Bernardi esse arbitrati, ei, praefixo temere nomine, adscripserunt, aliisque postea fucum fecerunt. Sed errore detecto, tum ex dissimilitudine stili, tum ex eo quod nihil ex eo tractatu exceptum sit in Bernardino seu in libro Florum ex Bernardo, tum denique aliis argumentis, omnes pene in Willelmum seu Guillelmum, ex abbate Sancti-Theoderici prope Remos factum monachum Signiacensem, consenserunt. Unus a caeteris dissensit doctus ejusdem epistolae translator, qui eam Petro Cellensi tribui posse existimavit, sed repugnantibus tum stilo, tum manuscriptis codicibus.

2. Et quidem dubitationem satis exprimere bonae memoriae Mabillonio visus est vetus codex clarissimi viri Leonorii Foy canonici Bellovacensis, ante annos circiter quadringentos scriptus, in quo ista epistola hanc praefert inscriptionem: «Incipit epistola ad Cartusienses, quae licet intituletur nomine abbatis Guillelmi, tamen Bernardo a pluribus ascribitur.» Accessit praefatio, quam primus integram, ut sibi visus est, ad vetustos codices edidit religiosus ac pius vir Bertrandus Tissier in tomo quarto Bibliothecae Cisterciensis; in qua auctor texit catalogum suorum operum, quae omnia Willelmi Abbatis esse exploratum est. Eamdem epistolam sub nomine Guillelmi Clarae-Vallis De vita solitaria laudavit ante annos fere quadringentos quidam canonicus regularis Sancti-Salvatoris apud Bononiam, nempe in libro primo Sermonum ad Eremitas, cap. 23. Quo de auctore in Itinere Italico Mabillonii, pag. 197, huic sententiae suffragari postea visi sunt codices omnes quotquot vel auctoris nomen praefixum initio epistolae decurtatum habent hoc modo, W. ut Flaviacensis, modo regiae Bibliothecae; Thuaneus, nunc Colbertinae; et Ratisponensis Sancti-Emmerammi; in quibus omnibus epistola haec ita inscripta est: «Dominis et fratribus H. Priori, etc. W. sabbatum delicatum:» vel integrum praeferunt, 0301 ut Signiacensis, Caroli-Locensis, Longi-Pontis, Fulcardi-Montis, et alii a Tisserio laudati: vel denique ii etiam in quibus nomen penitus expunctum est.

3. At cum in eam sententiam abiit Mabillonius, non viderat antiquissimum omnium et optimae notae codicem Pontiniacensem, eleganter scriptum anno 1156, quem perscrutando illius monasterii bibliothecam, ad castigandam exornandamque novam editionem Galliae Christianae, quae jam sub prelo est, feliciter invenit sollicitus rerum antiquarum indagator noster domnus Edmundus Martene. Is quippe codex Guigonis Cartusiae Prioris nomen, non decurtatum sed integrum, non uno praefert in loco. Nam ipso initio epistolae seu tractatus haec leguntur: «Incipit prooemium in libro Guigonis, Prioris Cartusiae; ad H. Priorem de Monte-Dei. Dominis et fratribus H. Priori et H. Guigo, sabbatum delicatum.» Deinde post praefationem: «Incipit liber ejusdem Guigonis.» Ac tandem in fine: «Finis tertii et ultimi libri Guigonis.» Eadem manu subnotatur annus quo codex scriptus est, scilicet 1156. Nemo vero sibi facile persuaserit, paucis post vulgatam Epistolam ad fratres de Monte-Dei, paucioribus post Guigonis et Willelmi obitum annis, tam immaniter in auctoris nomine errari potuisse, ut uni tribueretur qui esset alterius fetus; et quidem in eo monasterio, in quo recens adhuc erat memoria tum Willelmi, qui Cisterciensium disciplinam in alio haud procul dissito amplexus erat, tum ejus operum indubitatorum, quorum laudem in exterum transferre noluissent Cistercienses.

4. Cum codice Pontiniacensi apprime consentit alter ejusdem ferme antiquitatis, cujus character annos minimum quingentos repraesentat, in Caroli-Locensis ordinis Cisterciensis monasterio asservatus. Ejus notitiam indefessis Martenii nostri curis pariter debemus. Guigonis quidem nomen in eo codice delere tentavit invida et imperita scioli cujuspiam recentioris manus, ut Bernardo tribueret; non ita tamen, ut sanum adhuc et integrum non appareat. Sic enim praefert operis titulus: «Incipit prooemium in libro Guigonis Prioris Cartusiensis ad H. Priorem de Monte-Dei. Dominis et fratribus H. Priori et H. Guigo, sabbatum delicatum.» Et post prooemium: «Incipit liber ejusdem Guigonis.» Tum sequuntur tres libri, ut in codice Pontiniacensi. Post primum legitur: «Explicit liber 1: incipit liber 2.» Post secundum, quidpiam minio exaratam habebatur, quod hodie omnino deletum: sed ejus loco recentissima manus addidit: «Explicit opusculum ad fratres de Monte-Dei. Incipit libellus Anselmi archiepiscopi de Vera Beatitudine.»

5. Hujus utriusque codicis auctoritate lis omnis de auctore epistolae seu tractatus de Vita solitaria ad fratres de Monte-Dei dirempta censeri debet; nec erit, puto, deinceps qui tam insignis operis laude Guigonem Cartusianum fraudare velit. Integram certe suo auctori servat scriptorum codicum pars maxima, qui Guigonem primis nominis sui elementis exprimunt, hoc modo W. Norunt quippe qui saeculi undecimi mores tenent, quam proclivis fuerit commutatio Gu in W, et vicissim; adeo ut passim scriberetur, Willelmus pro Guillelmus, Wido pro Guido, Wigo pro Guigo, et vice versa. Hinc factum ut cum quidam epistolam ad fratres de Monte-Dei inter Willelmi abbatis opera descriptam, cum nomine primis duntaxat elementis, W. designato, uno eodemque in codice reperissent, hac litterarum initialium similitudine decepti, Willelmi ipsius fetum esse arbitrati, sub ejus nomine exscripserint ac laudarint, sicque errandi ansam aliis postmodum objecerint.

6. Erant tamen in ea epistola haud pauca, quae si attentius expensa fuissent, soli Guigoni seu Wigoni Cartusiae Priori, non certe Willelmo alterius instituti monacho, convenire illico deprehensa fuissent. Jam ab operis exordio, in ipso prooemio, scribit auctor se, ex quo recesserat a Cartusianis qui Montem-Dei excolebant, de fratre Stephano ejusque sociis junioribus fratribus, et novitiis venientibus ad novam illam domum, sollicitum semper fuisse. «Ex quo,» inquit, «recessi a vobis usque nunc, qualemcunque laborem meum quotidianum statuit dedicare, non vobis, qui non indigetis, sed fratri Stephano et sociis ejus fratribus junioribus, et novitiis venientibus ad vos, quorum doctor Deus solus est: ut habeant et legant, si forte ibi aliquid invenerint utile sibi ad solatium solitudinis suae,» etc. At prorsus incertum an Willelmus novos illos Montis-Dei incolas vel unquam viderit, qui paulo post conditum Signiacense monasterium eo secessit, anno 1134, ut in sexto Annalium Ordinis S. Benedicti tomo demonstrabitur: quo quidem anno fundamenta Cartusiae Montis-Dei tum primum jacta sunt, agente Odone abbate Sancti-Remigii Remensis. Quamvis enim biennio ante, instigante Hugone Gratianopolitano episcopo, consilium iniisset Odo de construenda in dioecesi Remensi Cartusianorum domo, id tamen exsecutioni mandare non potuit ante annum 1134; quo e concilio Pisano reversus, accitam e majori Cartusia solitariorum coloniam, sibi a Guigone Priore missam, ipse deduxit ad Montem-Dei, tunc dictum Montem Bosonis, in finibus Remorum, duobus ab urbe Mosomo leucis, ad amnem Barum, eique fundum reditusque sufficientes ad aedificandum monasterium concessit. Haec quae nunc strictim attingimus, fusius explicabuntur in dicto Annalium tomo. Sed satis hinc patet, Guillelmum vix ante secessum suum primos illos Montis-Dei incolas videre potuisse, qui necdum forte eo tunc pervenerant: cum maxime totus in secessum suum intentus, gravibusque paulo post tentationibus vexatus, ut refert Vitae auctor, omnes in se unum curas convertere debuit, in exteros vix potuit. Sed nec uspiam legimus, eum, postquam inter Signiacenses nomen professus est, pedem inde retulisse, ut Cartusianos Montis-Dei inviseret.

7. Si vero Guigoni Majoris Cartusiae Priori dictam epistolam, ut par est asseramus, nulla prorsus difficultas est, omniaque perfecte quadrant. Pius magister est, qui postquam ab iis quos a se dimisit discipulis recessit, de eorum semper salute sollicitus, suum qualemcunque laborem quotidianum eis dedicare statuit ut sanctioribus monitis atque hortationibus solitudinis taedia relevet, junioresque vel in proposito confirmet, vel ad professionem monasticam accendat. Hinc de sublimitate eorum professionis disserit, virtutes Cartusianis proprias explicat, praecepta, quae tironibus conveniant, dat; qua ratione tempus agendum sit in cella docet; lectionum sanctarum, orationum, corporalium exercitiorum, cibi, somni, laboris manuum, etc., modum tradit. Eaque ratione scribit, quae Cartusianum ad ejusdem instituti discipulos scribentem manifeste sapiat ac demonstret. Ea propter plurali saepe modo loquitur, ut iisdem legibus astrictum se probet. «Hoc omnibus modis agat et labor et otium nostrum,» ait, lib. I, cap. 8, «ut nunquam simus otiosi: et hoc semper sit negotium nostrum, ut perfecte consummetur in nobis, quod dicit Apostolus, etc.» Et cap. 10, de solitariorum in cella officiis et exercitiis agens: «Vigiliis nostris,» inquit, «in quibus media nocte surgimus ad confitendum nomini Domini, confessionis ejusdem ordinem contexens propheta: «In die, inquit, tribulationis meae Deum exquisivi, manibus «meis nocte contra eum, et non sum deceptus (Psal. LXXVI, 3)Istis enim horis potissimum coram Deo debemus nosmetipsos constituere quasi facie ad faciem,» etc. Capite sequenti, cibi modum praescribens: «De condimentis vero sufficiat, obsecro, ut comestibiles fiant cibi nostri, non etiam concupiscibiles, vel delectabiles.» Et cap. 13, solitarios Apostoli verbis exhortans, ut cum silentio operantes panem suum manducent (II Thess. III, 12), addit: «Vescamur saltem secundum poenam Adae pane nostro, si non possumus in sudore vultus nostri, in dolore cordis nostri; in lacrymis doloris, si non possumus in sudore laboris. Magnam hanc jacturam professionis nostrae suppleat pietas, ac devotio conscientiae humilis.» Nihil clarius iis verbis, «professionis nostrae, «quibus Cartusianorum institutam aperte designat, quorum patres, 0303 antiqui illi eremitae et Thebaiden incolentes, ut initio capitis explicat, laborabant manibus suis, et de labore suo pauperes pascebant. Patres, inquam, suos vocat, non Benedictum, non Bernardum, non Basilium aut alium quemvis coenobiarcham, sed eos qui «in Aegypto et Thebaida, sanctae hujus vitae ardentissimi aemulatores, in solitudinibus degentes . . . . ipsi sibi cellas aedificabant, in quibus tecti tantummodo et circumsepti a turbine et a pluvia tutabantur, in quibus eremiticae frugalitatis deliciis affluentes, locupletabant multos ipsi egentes.» En igitur eremitam, eremitas alloquentem, patrum suorum eremitarum in Aegypti et Thebaidis solitudinibus et vilibus casulis degentium aemulatorem; Guigonem proinde Cartusianum, non certe Willelmum abbatem, cui haec minime conveniunt.

8. Sed si cui dubium adhuc superesset, eximeret prorsus quod scribit auctor ejusdem libri, cap. 12. Cum enim accepisset aedificari a novis illis Montis-Dei Cartusianis paulo sumptuosiores, quam decebat, eorumque instituti leges ferebant, cellas, nihil non agit ut eos a proposito dehortetur, et ad pristinam patrum suorum simplicitatem ac paupertatem revocet. «Jam,» inquit, «subintravit de aere alieno sumptuosa, et, quantum pudor vix sinit, ambitiosa cellarum aedificatio: et abjecta sancta simplicitate et rusticitate . . . quasi religiosas quasdam nobis creamus habitationum honestates; in quibus tantum compassum est animalibus, ut pene omnes in hoc effecti simus animales. Dimissam enim vobis a patribus nostris jure haereditario formam paupertatis, et sanctae simplicitatis speciem, verum decorem domus Dei, alienantes a nobis et a cellis nostris, per manus artificum exquisitorum cellas non tam eremiticas, quam aromaticas aedificamus nobis, singulas in titulo centum solidorum, concupiscentias oculorum nostrorum de eleemosynis pauperum. Amputa, Domine, opprobrium centum solidorum a cellis pauperum tuorum. Cur non potius centum denariorum? cur non potius nullorum? cur non potius gratis filii gratiae ipsi aedificant?» In iis verbis nemo non deprehendat, non Guillelmum, non Bernardum, aut alium quemvis monachum coenobiticam vitam agentem, quibus cellae singulares, multo minus eremiticae, tunc temporis nondum erant, ut qui omnes in communi dormitorio, necdum in cellas diviso, dormiebant: sed eremitam Cartusianum, eremitarum patrem generalem, qui doleat, filios suos jam ab avita eremitica simplicitate degeneres, aedificare sibi curare cellas, non quales eremitas decebat, sed superbiores quam ferebant eremitarum instituta, qui humiles casas, majorum exemplo, ipsi sibi aedificare debebant. Hinc addit: «Ergo, obsecro, in peregrinatione hujus saeculi, in militia hac super terram, aedificemus nobis, non domos ad habitandum, sed tabernacula ad deserendum . . . . Nunquid non facile est solitario, et sufficiens naturae, et utile conscientiae, ipsi sibi cellam de virgis contexere, de luto plasmare, undecunque operire, et decentissime inhabitare? Et quid amplius est requirendum? . . . . Obsecro ergo, ut maneant cellae illae delicatiores sicut factae sunt, sed non crescat numerus earum; sintque in valetudinaria fratribus animalibus et infirmioribus, donec convalescant . . . . Maneant in exemplum posteris nostris, quia tales habuistis et sprevistis.» Quo jure, quaeso, Willelmus praecepta haec alienis, quorum cura nihil ad eum attinebat, dedisset? Quid in Cartusianorum disciplinam se interposuisset? Quid de eorum moribus, qui sibi subditi non erant, reformandis sategisset? A propriis superioribus regebantur, ad quos emendare pertinebat, quid contra ordinis disciplinam peccatum esset. Tunc demum concludit auctor, communium patrum, id est antiquorum eremitarum exempla suis in memoriam revocans, initio capitis sequentis: Vos autem qui spirituales estis, sicut Hebraei, id est transeuntes, non habentes hic civitalem manentem, sed futuram inquirentes; aedificate vobis, sicut coepistis, casulas in quibus habitetis. In casulis enim habitaverunt patres nostri.» Qui patres? «Patres nostri,» addit, «in Aegypto et Thebaida, sanctissimae hujus vitae ardentissimi aemulatores, in solitudinibus degentes . . . . ipsi cellas fabricabant sibi, in quibus tecti et circumsepti a turbine et a pluvia tutabantur, in quibus eremeticae frugalitatis deliciis affluentes, locupletabant multos ipsi egentesQuibus verbis institutum suum satis prodit auctor, ab Guillelmi instituto omnino alienum, qui nec eremitarum more vivebat, nec in cella separata degebat.

9. Hactenus dicta sufficiunt ad asserenaam Guigoni Priori Cartusiae epistolam ad fratres de Monte-Dei, restituendumque suo auctori nobile opus, cujus laude eum defraudaverat amanuensium imperitia. Tria duntaxat objici, cum aliqua verisimilitudine, possent, quae ne incautos decipiant, breviter expendemus. Primum, idque praecipuum, repetitur ex praefatione quam primus integram, ut sibi visus est, edidit Bertrandus Tissier, tomo quarto Bibliothecae Cisterciensis, in qua auctor enumerat alia opera ab se edita: quae omnia Willelmi abbatis esse constat. Si quidem aeque constaret totam eam praefationem, qualem exhibuit Tisserius, unius et ejusdem auctoris esse, haud facile solveretur ea difficultas: sed tantum abest id constet, ut potius evidenter appareat, eam partem, qua praefationem auxit Tisserius, merum assumentum esse, scribarum vitio perperam additum. Cum enim, ut diximus, in uno eodemque codice epistolam ad fratres de Monte-Dei cum genuinis Willelmi abbatis operibus descriptam reperissent, omnia unius ejusdemque auctoris esse arbitrati communem omnibus praefationem temere praemiserunt, male concinnatam tum ex ea quam Guigo epistolae suae, tum ex ea quam Willelmus initio lucubrationum suarum praemittendam scripserat. Errandi ansam praebuit quod in sua scribit Guigo, se fratribus suis arbitratum fuisse dedicandum, quod fecit ad solatium eorum qui prae religiosiori conscientia iis omnibus conturbabantur, quae fidei vel minimum repugnare videbantur: quasi aliud quoddam opus esset, ab epistola diversum; cum tamen quae libro secundo tam accurate de anima ejusque facultatibus et actibus, etc., disserit, ad eximendos e rudiorum illorum fratrum animis scrupulos scripta videantur. Ea vero esse opuscula, quae scripsit Willelmus, alterum sub nomine Speculi fidei, alterum sub titulo Aenigmatis fidei, perperam existimantes scribae; quae de utroque praefatus hic fuerat, statim male consuerunt cum Guigonis verbis, iisque non nihil adulteratis. Et ne ipsi temere conjectare videamur, conjecturae nostrae veritatem probant omnes pene, quotquot exstant cum scripti, tum editi codices, in quibus desideratur illud assumentum quod hic exhibemus. «Dividitur autem illud opusculum in duos libellos; quorum primum, quia planus et facilis, Speculum fidei; alterum vero, quia rationes et formam fidei secundum dicta et sensum catholicorum Patrum summatim continere videtur, et est aliquantulum obscurior, Aenigma fidei vocare statui; plus in hujusmodi studio fugiens otiositatem inimicam animae (quippe quem senium et aegritudo a communi labore, jam non quidem ut emeritum, sed ut pigrum et inutilem relaxat), quam caeterorum insistens, quae revera non est speciosa in ore peccatoris; et illos tantummodo decet, qui quod dicendo plantant, vivendo confirmant. In primo quo accedere debeat; in secundo, qua etiam cautela incedere, rudis docetur auditor. Nam hoc quoque ordine Dominus ad discipulos dicit: Et quo ego vado scitis, et viam scitis (Joan. XIV, 4). Unde et propheta: Divitiae, inquit, salutis sapientia et scientia (Isa. XXXIII, 6). Nam etiam in Psalmo primum dies diei eructat verbum; postea vere nox nocti indicat scientiam (Psal. XVIII, 3).

«Sunt praeterea et alia opuscula nostra. Tractatus duo; primus, De contemplando Deo; alter, De natura et dignitate amoris: libellus De sacramento altaris: Meditationes Novitiis ad orandum formandis spiritibus nor usquequaque inutiles: et super Cantica canticorum usque ad illum locum, Paululum cum pertransissem eos 0305 inveni quem diligit anima mea. Nam contra Petrum Abaelardum, qui praedictum opus ne perficerem efficit: neque enim integrum mihi fore arbitrabar tam delicato intus vacare otio, ipso foris fines fidei nostrae nudato, ut dicitur, gladio tam crudeliter depopulante: contra ipsum, inquam, quod scripsi, quia de fontibus sanctorum Patrum hausi quod dixi, quemadmodum in Epistolam ad Romanos et in caeteris de quibus infra dicturus sum, in quibus aut nihil omnino, aut non multum de meo dixi, melius est, si ila placuerit, ut suppresso nomine nostro inter anonyma relinquantur, quam, ut praedixi, quae non peperi, congregare videar. Excerpsi enim ex libris sancti Ambrosii quidquid in eis disseruit super Cantica canticorum, opus grande et inclytum. Similiter et ex beati Gregorii, sed diffusius quam Beda fecerit. Nam idem Beda, ut nostis, ultimum in caeteris libris suis, hanc ipsam exceptionem constituit. Sententias de fide, quas de beati maxime Augustini libris extraxi, si vultis transcribere, fortes nimirum et graves sunt, cum supradicto opusculo, quod Aenigma fidei intitulari placuit, magis congruunt. Est etiam aliud opusculum nostrum de Natura animae, scriptum sub nomine Joannis ad Theophilum: cui ut de toto homine (quasi enim congruere videbatur) aliquid perstringerem, praemisi etiam de natura corporis, hoc est eorum qui corporibus medentur; illud autem de eorum qui curandis animabus invigilant, libris decerpens. Itaque legite omnia, et si non primi, tamen, si ita videtur, vel ultimi: ne si in eorum manus devenerint, qui nihil ipsi facientes aliorum omnia rodunt, ego quoque, utpote senex et deficiens, sicut de Isaac legitur (Gen. XXVII, 1), deficiens, inquam, non gressu, sed sensu, illaesus non possim effugere. Denique melius arbitror, si inutilia reperiantur, ut ea amicorum non tam judicio quam consilio ultor ignis absumat quam ut in ea livor irruens detractorum offendat. In pace enim vocavit nos Deus, et providenda sunt bona non solum coram ipso, sed etiam coram hominibus: ut, si fieri potest, quod ex nobis est, cum omnibus pacem habeamus (Rom. XII, 17, 18). Hoc enim summopere monet idem Apostolus judicandum, ne ponamus offendiculum fratri vel scandalum (Rom. XIV). Quanquam si quis fraterno animo legerit, etsi nullam consolationem ex eis vel aedificationem accipiat, nihil tamen in eis unde scandalizari vel stomachari, velut contra praesumptorem, debeat, reperturus est. Et ut de aedificatione taceam; qui amicus est, sustinebit et in hoc, si qua est, insipientiam meam; nec sinistro oculo interpretabitur simplicitatem meam: tum maxime propter causam quam superius dixi, quia scilicet forensium prorsus ignarus operum, et non solum aetate, sed insuper infirmitate jam fractus, nisi sub hujus studii patrocinio, otiositatis, quae teste Scriptura multa mala docuit (Eccli. XXXIII, 29), nullatenus effugere dominium valuissem.» Deest quippe in omnibus quae hactenus ante Tisserium prodierunt editionibus; deest in antiquissimis omnium et auctori ferme coaevis codicibus Pontiniacensi et Caroli-Locensi; in Metensi etiam Sancti-Arnulfi; in antiqua versione gallica ejusdem operis, ante annos quadringentos facta, quae in Cartusia Montis-Dei hactenus asservatur; deest uno verbo in omnibus fere manuscriptis, unum si excipiamus codicem Signiacensem, quo praesertim usus est Tisserius: nam alium in quo occurrat non novimus. Sed et in isto Signiacensi codice, quem diligenter expendit, pro more suo, Martenius noster, ipsum se ultro prodit adulterinum additamentum a recentiori quopiam sciolo factum. Nam neque eadem manu, neque adeo antiqua, sed annis minimum centum posteriori scriptum est, idque in charta breviori, nec ejusdem formae cum reliquo codice. Quod praepostere factum a recentiori illo sciolo nemo non videt, ut Willelmo assereret epistolam, quam obscurius, pro votis, imo nullatenus adscribebat ei codex ille. Hanc siquidem epigraphen initio praefert: «In hoc volumine continentur quaedam opuscula domni Willelmi, abbatis Sancti-Theodorici, postea monachi Signiacensis.» Tum apparet in capite epistolae ad fratres de Monte-Dei, cum hoc initio: «Dominis et fratribus H. priori, etc. W. sabbatum delicatum.» Et in fine libri secundi: «Finit opusculum domini W. ad fratres de Monte-Dei.» Sequitur libellus qui incipit, «Notandum, duas esse beatitudines,» etc., qui est tertius Guigonis liber ad fratres de Monte-Dei: tametsi in margine codicis altera recentiori mana scriptum sit, «Sermo domni Anselmi.» Hic vides decurtatum auctoris nomen primis duntaxat litteris exhiberi, non ita vero Willelmi, quod sequentibus opusculis integrum praefigitur. «Liber Willelmi monachi Signiacensis, qui vocatur Speculum fidei. Excerpta ex meditationibus domni Willelmi. Liber domni Willelmi, qui dicitur Aenigma fidei. Expositio domni Willelmi super Cantica.» Vel ex hoc specimine luculenter patet quod diximus, decurtatum Wigonis nomen, ejusque epistolam cum genuinis Willelmi operibus permixtam, offendiculum fuisse ad quod incauti amanuenses impegere.

10. Nec hic omittendum quod in altero Caroli-Locensis monasterii codice, annorum circiter quingentorum, ab eo qui superius laudatus est diverso, occurrat epistola ad fratres de Monte-Dei, sub nomine sancti Bernardi, sed absque ulla praefatione: liber vero tertius eadem manu Anselmo archiepiscopo tribuitur. Ipsa porro praefatio, cum suo additamento, qualem edidit Tisserius, et post eum Mabillonius, epistolae postponitur, cum hac epigraphe: «Incipit prologus libellorum sequentium domni Willelmi missus ad fratres de Monte-Dei. Dominis ac fratribus H. Priori» et «H. frater W.» Deinde sequuntur libelli duo Willelmi abbatis, nempe Speculum fidei, Aenigma fidei. Adeo constitit librario totam eam praefationem Tisserianam epistolae ejusque auctoris instituto non convenire, ut cum forte totam reperisset in codice quem exscribebat, nec tamen spuriam partem a genuina discernere valeret, in aliud extremum lapsus, maluerit integram indubitatis Willelmi operibus, ad quae ex parte quadrabat, quam epistolae praemittere.

11. Objici etiam posset codex monasterii Sancti-Theoderici prope Remos, quem vidit Marlotus, in quo recensentur opera Guillelmi abbatis, atque inter ea, opuscula quae misit ad fratres de Monte-Dei De vita solitaria. Sed codex recens est, cujus character, judice Martenio, vix trecentos refert annos; nec proinde tantae auctoritatis, ut Pontiniacensis et Caroli-Locensis codicum antiquiorum fidem elevare valeat. Idem judicium ferendum de Vita ejusdem Guillelmi in codice Radoliensi, in qua ei tribuitur epistola ad fratres de Monte-Dei; sed ab auctore non aequali, imo longe posteriori.

12. Tertia demum difficultas exoritur ex serie Priorum de Monte-Dei, quam contexuit venerabilis Pater Franciscus Gagneronius, ejusdem Cartusiae monachus. Primum is constituit Priorem Gaufridum cui successisse putat Haimonem, cui inscripta est epistola; Haimoni Gervasium, etc. Porro cum Guigo anno 1137 obierit, hanc epistolam scribere non potuit Haimoni, qui Prior factus est anno duntaxat 1144. Sed eodem incommodo, si quod sit, laborabit vulgata sententia, quae Willelmo abbati epistolam adscribit. Ex ipsa quippe lectione capitis duodecimi libri primi liquido patet, scriptam esse ipsis Cartusiae Montis-Dei primordiis, tum cum Cartusiani illi, haud satis memores exemplaris quod viderant in monte Majoris Cartusiae, ad quem aperte alludit auctor, aedificari sibi curabant cellas paulo sumptuosiores, quam ferebat eremitica simplicitas. Scripta proinde fuit anno circiter 1135; certe ante annum 1137, quo datum legimus instrumentum Odonis abbatis Sancti-Remigii, in quo se non modo fundasse et dotasse Cartusiam Montis-Dei, sed etiam construxisse dicit, «coenobium,» inquit, « . . . . in loco, qui nunc Mons-Dei nuncupatur . . . construximus . . . Praedictum coenobium, et quidquid ecclesia nostra in praecinctu ejusdem coenobii . . . possidet . . . gratanter et ab omni censu et exactione liberum dedimus.» Jam igitur constructum erat absolutumque coenobium, cum cellis pro monachorum numero sufficientibus: quo tamen anno nondum Prior erat Haimo, si quae Gagneronii cataloyo fides. In quidem Prioris 0307 illius initia cum anno 1144 colligat, sed nullum hujusce sententiae suae affert argumentum; nec ullum in Cartusia Montis-Dei exstat monumentum, ipsis fatentibus Cartusianis a Martenio interrogatis, quo fulciri possit. In Necrologio ejusdem monasterii, ab annis circiter centum duntaxat scripto, Gaufridus primus Prior dicitur. Verum praeterquam quod recentis adeo codicis sublesta est auctoritas, Gaufridus paucis mensibus praeesse potuit, eique e vivis erepto Haimo statim subrogari. Certe codex Pontiniacensis, anno 1156 scriptus, hoc est paucis post Guigonis obitum annis, Guigonis ipsius et Haimonis nomen integrum praeferens, longe praeponderare debet Gagneronii sententiae quam nullis argumentis munire potuit.

13. Maneat ergo suo Guigoni Priori majoris Cartusiae quinto asserta ac restituta epistola ad fratres de Monte-Dei. Porro cum scripta fuerit tum cum aedificaretur Cartusia Montis-Dei, ut diximus, et ante Guigonis mortem, quae contigit anno 1137, scribi debuit anno circiter 1135 aut sequenti. Eam vero hic edimus, qualem exhibent manuscripti codices, tres in libros divisam, et ad Pontiniacensem potissimum accurate recognitam et emendatam. Tertius liber publicam lucem nondum vidit, tametsi reperiatur in codice etiam Signiacensi. Sed facto praefationi memorato assumento, cum non nemo in eo legisset, dividi illud opusculum in duos libellos, iis verbis in transversum actus, existimavit Guigonis opusculum duobus libris concludi. Hinc post finem libri secundi alia manu et alio atramento temere scriptum legitur in exiguo illo spatio quod inter secundum et tertium librum interjacet, «Finit opusculum domni W. ad fratres de Monte-Dei:» et ad marginem libri tertii, «Sermo domni Anselmi;» qui tamen neque genium, neque stilum Anselmi sapit, neque inter ejus opera recentitus a quoquam fuit. Indeque factum ut codices deinde ad Signiacensem exarati, tertium librum tanquam alterius auctoris, praetermiserint. Palam tamen fiet sobrio cuivis, tum ex citatis superius manuscriptis, tum ex ipsa libri lectione, ejus cum praecedenti cohaesione, contextus serie, ac stilo, unius ejusdemque auctoris esse.

14. Quamvis ea epistola veluti quoddam absolutissimum monasticae vitae exemplar censeatur ab iis, qui in eodem genere vitae excellunt, monet tamen lectorem Joannes Gerson in sermone de Coena Domini, «ut de hac materia,» nempe de unione perfectorum cum Deo, «caute legatur Bernardus ad fratres de Monte-Dei, libro secundo,» hic cap. 3, n. 16: ubi vides, hanc epistolam tum in duos saltem libros distinctam legi.