PL 182           PL 183           PL 184           PL 185     
0307

GUIGONIS PRIORIS QUINTI MAJORIS CARTHUSIAE EPISTOLA SEU TRACTATUS AD FRATRES DE MONTE DEI.

PRAEFATIO. Charissimis fratribus et dominis, HAIMONI, Priori 199 et caeteris, GUIGO, sabbatum delicatum.

0307A

1. Pene impudenter, et plus quam decebat, os meum patet ad vos, charissimi fratres in Christo: non possum tacere, Deus scit. Ignoscite; quia cor meum dilatatum est. Dilatamini et vos, obsecro, in visceribus vestris, et capite nos; quia totus vester sum in eo, in cujus visceribus invicem cupimus nos. Ideo ex quo recessi a vobis usque nunc, qualemcunque laborem meum quotidianum statui dedicare, non vobis, qui non indigetis, sed fratri Stephano et sociis ejus fratribus junioribus, et novitiis venientibus ad vos, quorum doctor Deus solus est: ut habeant et legant, si forte ibi aliquid invenerint utile sibi ad solatium solitudinis suae, et sancti propositi 0307B incitamentum. Offero quod possum, bonam voluntatem; ipsamque a vobis repeto cum fructibus suis. David saltando placuit Deo (II Reg. VI, 14 23), non propter saltum, sed propter affectum. Similiter et mulier quae unxit pedes Domini, laudata est a 0308A Christo, non quia unxit, sed quia amavit (Luc. VII, 37-48): et quia quod habuit hoc fecit, in eo justificata est.

2. Deinde vobis etiam arbitratus sum dedicandum quod in consolationem suam, et in adjutorium fidei facere me compulit fratrum quorumdam plus anxia quam periculosa necessitas; quorum tristitia plurimum mihi solet facere gaudium, nisi quod eos contristatos videre non possum. Prae magnitudine quippe non solum fidei, sed etiam amoris, exosum adeo habent quidquid videtur esse contra fidem, ut si vel ad modicum, seu ex spiritu blasphemiae, seu ex ipso sensu carnis, fuerint super hoc attentati vel pulsati, quasi ex solo auditu, vel attactu laesam omnino, in semetipsis aestiment 0308B conscientiae puritatem, et miserabiliter defleant semetipsos, quasi reprobos circa fidem. Quibus et contingit a saeculi tenebris ad purioris vitae exercitia venientibus, quod contingere solet repente prodeuntibus ad lucem a diutinis tenebris; ut sicut in 0309A illis lux ipsa, qua caetera videnda sunt, primo irruens, infirmis oculis fit molesta: sic et isti ad primum fidei lumen caecutiant, nec insolitos novae lucis 0310A radios possint sustinere, donec ipso lucis amore assuescant.

LIBER PRIMUS.

0309

200-201 CAPUT PRIMUM. Congratulatio de innovatione fervoris antiquae religionis.

0309A

1. Fratribus de Monte-Dei, orientale lumen, et antiquum illum in religione Aegyptium fervorem tenebris occiduis et Gallicanis frigoribus inferentibus, vitae scilicet solitariae exemplar, et coelestis formam 0309B conversationis, occurrere et concurrere anima mea exsultat in gaudio sancti Spiritus, et risu cordis in fervore pietatis, et in omni obsequio devotae voluntatis. Quidni? etenim epulari in Domino et gaudere oportet, quia Christianae devotionis ac religionis speciosissima portio, quae coelos propinquius tangere videbatur, mortua erat, et revixit, perierat de mundo, et inventa est. Auditu auris audieramus, nec credebamus: legebamus in libris, et mirabamur de antiqua vitae solitariae gloria, et magna in ea gratia Dei; cum subito invenimus eam in campis silvae, in monte Dei, in monte pingui: ubi jam de ea pinguescunt speciosa deserti, et exsultatione colles accinguntur. Ibi enim etiam per vos offert se omnibus, et in vobis se demonstrat, et ignota hactenus 0309C innotescit in paucis simplicibus, ipso eam vobis ingerente, qui in paucis simplicibus totum olim sibi mundum subjecit, ipso mundo mirante. Licet enim magna et divina plane fuerint miracula, quae Dominus gessit in terris, hoc tamen unum super omnia alia enituit, et caetera cuncta illustravit, quod, sicut dictum est, in paucis simplicibus totum mundum et omnem sapientiae ejus altitudinem sibi subjugavit: quod etiam nunc coepit operari in vobis. Ita Pater, ita; quoniam sic beneplacitum est ante te. Abscondisti enim haec a sapientibus et prudentibus hujus mundi, et revelasti ea parvulis (Matth. XI, 26, 25). Nolite ergo timere, pusillus grex, ait Dominus, sed omnino confidite, quia complacuit Deo Patri dare vobis regnum (Luc. XII, 32).

0309D 2. Videte, fratres mei, videte vocationem vestram. Ubi sapiens inter vos? ubi scriba? ubi conquisitor hujus saeculi? (I Cor. I, 26, 20.) Nam etsi sunt aliqui sapientes inter vos, per simplices tamen sapientes aggregavit, qui reges olim et philosophos mundi hujus per piscatores sibi subjecit. Sinite ergo, sinite sapientes hujus saeculi, de spiritu hujus mundi tumentes, alta sapientes, et terram lingentes, sapienter descendere in infernum. Vos autem, dum foditur peccatori fovea, sicut coepistis, stulti facti propter Deum, per stultum Dei, quod sapientius est omnibus hominibus, Christo duce humilem apprehendite disciplinam ascendendi in coelum. Vestra 0310A namque simplicitas jam multos provocat ad aemulationem: vestra sufficientissima et altissima paupertas jam multorum confundit cupiditatem: vestrum secretum jam earum rerum quae tumultum faciunt, vel facere videntur, pluribus incutit horrorem. Si qua ergo consolatio in Christo, si quod solatium charitatis, si qua societas spiritus, si qua viscera 0310B misericordiae, implete gaudium non meum tantummodo, sed omnium diligentium nomen Domini: ut in varietate vestitus deaurati de auro sapientiae Dei reginae assistentis a dextris sponsi, vestro studio, vestra instantia, ad Dei gloriam, et magnam coronam vestram, et gaudium omnium bonorum, hoc sanctae novitatis instauretur ornamentum.

3. Novitatem vero dico propter linguas nequam (a quarum contradictione abscondat vos Deus in abscondito faciei suae) hominum impiorum; qui cum manifestum lumen veritatis obnubilare non queunt. de solo novitatis nomine cavillantur, veteres ipsi. et in veteri mente nescientes nova meditari; utres veteres non capientes vinum novum, quod si eis infunderetur, rumperentur. Sed haec novitas non est 0310C novella vanitas. Res enim est antiquae religionis, perfecte fundatae in Christo pietatis, antiqua haereditas Ecclesiae Dei, a tempore Prophetarum praemonstrata, jamque novae gratiae sole exorto, in Joanne Baptista instaurata et innata; ab ipso Domino familiarissime 202 celebrata, ab ejus discipulis ipso praesente concupita: cujus transfigurationis gloriam cum vidissent qui cum eo in monte sancto erant, continuo Petrus, in eo quidem abreptus sibi, et nesciens quid diceret, quia visa Dei majestate, commune bonum intra privatum suum visus est conclusisse; in eo autem praesentissimus sibi, et scientissimus quid diceret, quia suavitate ejus gustata, optimum sibi judicavit in hoc semper esse, vitam hanc in contubernio Dei et civium supernorum, quos 0310D cum eo viderat, concupivit dicens: Domine, bonum est nos hic esse. Si vis, faciamus hic tria tabernacula, tibi unum, Moysi unum, et Eliae unum (Matth. XVII, 4). In quo si auditus fuisset, facturus procul dubio erat postmodum alia tria, sibi unum, Jacobo unum, et Joanni unum.

4. Post passionem vero Domini, calente adhuc in cordibus fidelium effusi ejus sanguinis recenti memoria, solitariam hanc vitam eligentibus, paupertatem spiritus sectantibus, et in spiritualibus exercitiis et in contemplatione Dei pingue otium altero in alterum zelantibus, deserta repleta sunt. Ex quibus legimus Paulos, Macarios, Antonios, Arsenios, 0311A et alios quamplures in sanctae hujus conversationis republica consulares viros, egregia nomina in civitate Dei, nobiles et triumphales titulos habentes de victoria hujus saeculi, et principis hujus mundi, et corporis sui, de cultu animi, et Domini Dei sui. Sileant ergo qui in tenebris de luce judicantes, vos arguunt novitatis ex abundantia malae voluntatis: ipsi potius arguendi vetustatis et vanitatis. Sed et laudatores et detractores semper estis habituri, sicut et Dominus. Laudatores praeterite; et bonum quod in vobis amant, hoc in eis amate: detractores dissimulate, et pro eis orate. Et obliti quae retro sunt, praetermissis scandalis, quae juxta iter vobis a dextris et a sinistris posita sunt, in anteriora vestra vos extendite. Si enim ad singula volueritis, 0311B vel laudatoribus respondere, vel cum detractoribus litigare, tempus perditis, cujus in proposito sancto non levis est jactura. A terris enim ad coelos festinantem qui moratur, etsi non detinet, plurimum tamen nocet.

CAPUT II. Quam ardua et sublimis sit eorum professio.

5. Nolite ergo negligere, nolite tradere: grandis enim vobis restat via. Altissima enim est professio vestra. Coelos transit, par angelis est, angelicae similis puritati. Non enim solum vovistis omnem sanctitatem, sed omnis sanctitatis perfectionem, et omnis consummationis finem. Non est vestrum circa communia praecepta languere, neque hoc solum attendere quid praecipiat Deus; sed quid velit, probantes 0311C quae sit voluntas Dei bona, et beneplacens, et perfecta (Rom. XII, 2). Aliorum est enim Deo servire, vestrum adhaerere. Aliorum est Deum credere, scire, amare, revereri: vestrum est sapere, intelligere, cognoscere, frui. Magnum est hoc, arduum est hoc. Sed omnipotens et bonus est Deus, qui in vobis est pius promissor, fidelis redditor, et indefessus adjutor; qui magno ojus amore magna profitentibus, et in fide et spe gratiae ejus majora viribus suis aggredientibus, et voluntatem et desiderium suggerit in id ipsum; et qui voluntatis gratiam praerogavit, subrogavit etiam virtutem ad proventum. Cui cum fideliter fecerit homo quod potuerit, calumniante calumniatore, ipse misericorditer pauperi 0311D suo judicium faciet et causam, quia quod habuit hoc fecit.

6. Absit tamen, fratres, a conscientiae vestrae aestimatione, a parvitate et humilitate vestra, et ab ore vestro omnis altitudo: quia altum sapere mors est; et facile est in alto se contuentem obstupescere, et de vita periclitari. Nomen aliud vestrae professioni imponite, alium titulum ordini vestro inscribite. Feras vos potius indomitas, et incaveatas bestias (quae aliter communi hominum more domari non poterant) existimate et appellate; longe supra vos virtutem eorum suspicientes, et admirantes gloriam, qui ambidextri fortissimi (sicut Ahod ille judex fortissimus Israel, qui utraque manu utebatur pro dextera (Judic., III, 15), et quamdiu licet, devotissime 0312A intus vacare amant 203 charitati contemplandae veritatis: et cum necessitas vocat, vel officium trahit, promptissime se foras mutuant, non dant, pro veritate adimplendae charitatis. Cave etiam, serve Dei, cave ne quoscunque imitari non vis, damnare videaris. Volo hoc facias in aegritudine tua, quod, cum sanissimus esset, faciebat qui dicebat: Venit Jesus Christus peccatores salvos facere, quorum primus ego sum (I Tim. I, 15). Neque enim hoc dicebat Paulus mentiendi praecipitatione, sed aestimandi affectione. Qui enim perfecte examinando semetipsum intelligit, suo peccato nullius peccatum par esse existimat, quod non sicut suum intelligit. Nolo ergo ut nusquam arbitreris lucere solem communem dici nisi in cella tua, nusquam esse serenum nisi penes 0312B te, nusquam operari gratiam Dei nisi in conscientia tua. An solitariorum Deus tantum? Imo et omnium. Miseretur enim omnium Deus, et nihil odit eorum quae fecit (Sap. XI, 25). Malo te cogitare ubique esse serenum nisi penes te, et pejus de te, quam de aliquo existimare.

CAPUT III. Virtus ferventer colenda in posterorum exemplum.

7. Cum timore potius et tremore vestram ipsorum salutem operamini. Nec quales sint alii, sed quales ex vobis fiant, quantum in vobis est, cogitate, non solummodo qui modo sunt, sed et qui post futuri sunt, quos in proposito sancto estis habituri imitatores. Ex vobis enim, ex vestro exemplo, et vestra auctoritate in regione hac pendere habet 0312C tota posteritas hujus vestri Ordinis sancti. Vos in eo patres, vos in eo institutores cum debita imitationis reverentia appellabimini a successoribus vestris. Quidquid a vobis statutum, quidquid vobis tenentibus et servantibus in consuetudinem fuerit admissum, absque omni retractatione a posteris vestris tenendum erit et servandum, nec fas erit aliquid immutari. Sic enim de vobis erit apud eos, sicut de incommutabilibus legibus summae et aeternae veritatis est apud nos, quas scrutari omnibus expedit et scire, non autem licet alicui dijudicare. Deo autem gratias, quia nec indignum vobis erit, nec inutile posteris, si pie, si fortiter et vos tenueritis, et ipsi in vobis fideliter imitentur quod interim tenetis. Et 0312D si quid adhuc aliter sapere oportuerit, et hoc Deus vobis revelabit. Salva enim per omnia Cartusiae debita sanctitate, et cum omni laude praedicanda reverentia, multa in Alpinis illis horridis et continuis frigoribus necessaria sunt, quae frugalem sufficientiam, et voluntariam paupertatem sectantibus, in his duntaxat regionibus non adeo necessaria videntur.

8. Intelligitis quae dico: dabit enim vobis Dominus intellectum. Gaudeo enim in vobis, et licet absens corpore, sed praesens spiritu, et videns ordinem vestrum, sed fervorem spiritus, sed abundantiam pacis, sed gratiam simplicitatis, in proposito rigorem, in dilectione mutua ipsam sancti Spiritus suavitatem, et plenam omnino in conversatione vesstra 0313A formam pietatis, in recordatione Montis-Dei totus exsulto, et primitias sancti Spiritus, et pignus gratiae in spe crescentis in eo religionis devotus adoro. Nam et ipsum Montis-Dei nomen bonae spei praefert omen; scilicet, quod sicut Psalmista dicit de monte Dei, habitatura sit in eo generatio quaerentium Dominum, quaerentium faciem Dei Jacob; innocens manibus, et mundo corde; qui non accepit in vano animam suam (Psal. XXIII, 6, 4). Ipsa est enim professio vestra, quaerere Deum Jacob, non communi hominum more, sed quaerere faciem Dei, quam vidit Jacob qui dixit: Vidi Dominum facie ad faciem, et salva facta est anima mea (Gen. XXXII, 30). Faciem enim Dei, hoc est cognitionem ejus, quaerere, facie ad faciem, quam vidit Jacob, de qua 0313B etiam dixit Apostolus, Tunc cognoscam sicut et cognitus sum: et nunc videmus per speculum in aenigmate; tunc autem facie ad faciem (I Cor. XIII, 12); videbimus eum sicuti est (I Joan. III, 2): hanc in hac vita semper quaerere per innocentiam manuum et munditiam cordis ipsa docet pietas; quae, sicut dicit Job, cultus Dei est (Job, XXVIII, 28, juxta LXX). Quam qui non habet, in vano accepit animam suam; hoc est, frustra vivit, vel omnino non vivit, dum non vivit ea vita, propter quam, ut in ea viveret, accepit animam suam.

204 CAPUT IV. Quae sit vera pietas, quae solitudo, quaeve reclusio cellae Religiosis competens.

9. Pietas enim haec est jugis Dei memoria, continua 0313C intentionis actio ad intelligentiam ejus, indefessa affectio in amorem ejus: ut nulla unquam inveniat servum Dei, non dicam dies, sed hora, nisi vel in exercitii labore et proficiendi studio, vel in experientiae dulcedine et fruendi gaudio. Haec est pietas, de qua Apostolus dilectum sibi discipulum admonet dicens: Exerce temetipsum ad pietatem. Nam corporalis exercitatio ad modicum utilis est. Pietas vero ad omne opus bonum est utilis, habens promissionem vitae quae nunc est et futurae (I Tim. IV, 7, 8). Pietatis enim non solummodo formam, sed et veritatem in omnibus et prae omnibus habitus vester repromittit, propositum vestrum requirit. Nam, sicut idem apostolus dicit, Sunt aliqui formam quidem pietatis habentes, virtutem autem ejus abnegantes 0313D (II Tim. III, V). Hanc quicunque vestrum non habet in conscientia, non exhibet in vita, non exercet in cella, non solitarius, sed solus dicendus est: nec cella ei cella, sed reclusio et carcer est. Vere enim solus est, cum quo Deus non est: vere reclusus est, qui in Deo liber non est. Solitudo enim, et reclusio sunt nomina miseriae: cella autem nequaquam debet esse reclusio necessitatis, sed domicilium pacis, ostium clausum: non latebrae, sed secretum.

10. Cum quo enim Deus est, nunquam minus solus est, quam cum solus est. Tunc enim libere fruitur gaudio suo, tunc ipse suus est sibi, ad fruendum Deo in se, et se in Deo. Tunc in luce veritatis, 0314A in sereno mundi cordis ultro patet sibi pura conscientia, et libere se in se fundit affecta de Deo memoria: et vel illuminatur intellectus, et bono suo fruitur affectus; vel libere seipsum deflet humanae fragilitatis defectus. Propter hoc secundum formam propositi vestri habitantes in coelis potius quam in cellis, excluso a vobis toto saeculo, totos vos inclusistis cum Deo. Cellae siquidem et coeli habitatio cognatae sunt; quia sicut coelum et cella ad invicem videntur aliquam habere cognationem nominis, sic et pietatis. A celando enim coelum, et cella nomen habere videntur: et quod celatur in coelis, hoc et in cellis: quod geritur in coelis, hoc et in cellis. Quidnam est hoc? Vacare Deo, frui Deo. Quod cum secundum ordinem pie et fideliter celebratur in cellis, 0314B audeo dicere, sancti angeli Dei cellas habent pro coelis, et aeque delectantur in cellis ac in coelis. Nam cum in cella jugiter coelestia actitantur, coelum cellae et sacramenti similitudine, et pietatis affectu, et similis operis affectu proximum efficitur: nec jam spiritui oranti, vel etiam a corpore exeunti, a cella in coelum longa vel difficilis via invenitur. A cella enim in coelum saepe ascenditur; vix autem unquam a cella in infernum descenditur, nisi sicut dicit Psalmista: Descendant in infernum viventes (Psal. LIV, 16); videlicet, ne descendant morientes. Hoc enim modo saepe cellarum incolae in infernum descendunt. Sicut enim assidue contemplando revisere amant gaudia coelestia, ut ardentius ea appetant: sic et dolores inferni, ut horreant et refugiant. Et 0314C hoc est quod imprecantur inimicis suis orantes, scilicet ut descendant in infernum viventes. Moriens autem vix aut nunquam aliquis a cella in infernum descendit; quia vix unquam aliquis, nisi coelo praedestinatus, in ea usque ad mortem persistit.

11. Filium enim gratiae, fructum ventris sui cella fovet, nutrit, amplectitur, et ad plenitudinem perfectionis perducit, et colloquio Dei dignum efficit: alienum vero vel suppositum abdicat a se citius et projicit. Unde ait Dominus ad Moysen: Solve calceamenta pedum tuorum: locus enim in quo stas, terra sancta est (Exod. III, 5). Morticinium enim mortuarum affectionum, vel hominem mortuum a corde, locus sanctus vel terra sancta nequaquam diu patitur. Cella terra sancta, et locus sanctus est, 0314D in qua Dominus et servus ejus saepe colloquuntur, sicut vir ad amicum suum. In qua crebro fidelis anima Verbo Dei conjungitur, sponsa sponso sociatur, terrenis coelestia, humanis 205 divina uniuntur: siquidem sicut templum sanctum Dei, sic cella est servi Dei. Et in templo enim, et in cella divina tractantur: sed crebrius in cella. In templo visibiliter et figurative aliquando christianae pietatis sacramenta dispensantur: in cellis vero, sicut in coelis, ipsa veritate, ipso ordine, etsi nondum ipsa puritatis majestate, vel aeternitatis securitate, res ipsa omnium sacramentorum fidei nostrae assidue celebratur. Ideo, sicut dictum est, alienum, qui non est filius, citius a se projicit quasi abortivum, evomit 0315A tanquam inutilem ac noxium cibum; nec diu talem pati potest in visceribus suis officina pietatis, venitque pes superbiae, et asportat eum manus peccatoris, et movet eum: et expulsus non potest stare, sed fugit miser, nudus et tremebundus, sicut Cain a facie Domini: expositus vitiis et daemonibus, ut qui prior invenerit eum, morte animae eum occidat. Vel si aliquandiu duraverit in ea, non virtutis constantia, sed pertinaci miseria, sic ei cella est quasi carcer, aut sicut viventi sepultura. Pestilente vero flagellato sapiens sapientior erit (Prov. XIX, 25), et lavabit justus manus suas in sanguine peccatoris (Psal. LVII, 11). Sicut ergo dicit propheta, Si converteris, Israel, ad me convertere (Jer. IV, 1): hoc est, perfectae conversionis culmen apprehende. Nulli 0315B enim in eodem statu diu esse conceditur. Servo Dei aut semper proficiendum, aut deficiendum est: aut sursum nititur, aut in inferiora urgetur. Ab omnibus autem vobis perfectio exigitur, licet non uniformis. Sed si incipis, incipe perfecte: si jam in profectu es, et hoc ipsum jam perfecte age: si autem perfectionis aliquid attigisti, te ipsum in temetipso metire, et dic cum Apostolo: Non quod jam apprehenderim, aut perfectus sim: sequor autem, si forte comprehendam, in quo et comprehensus sum. Unum autem, quae quidem retro sunt obliviscens, et ad ea quae sunt priora extendens meipsum, ad destinatum persequor, ad bravium supernae vocationis in Christo Jesu. Deinde addit: Quotquot ergo perfecti sumus, hoc sapiamus (Phil. III, 12-15). In quo manifeste 0315C Apostolo docente declaratur, quia perfecta eorum quae retro sunt oblivio, et perfecta in anteriora extensio, ipsa est hominis justi in hac vita perfectio: et perfectio hujus perfectionis ibi erit, ubi erit bravii supernae vocationis perfecta apprehensio.

CAPUT V. Triplex status vitae religiosae, animalis, rationalis, spiritualis; alias incipientium, proficientium, et perfectorum.

12. Hoc autem modo sicut stella a stella distat in claritate, sic cella a cella in conversatione, scilicet incipientium, proficientium, et perfectorum. Incipientium status potest dici animalis; proficientium, rationalis; perfectorum, spiritualis. Ignoscendum est in aliquibus aliquando eis qui adhuc sunt animales, 0315D in quibus ignosci non debet eis qui jam habentur quasi rationales. Rursumque rationalibus in quibusdam ignoscitur, in quibus non ignoscitur spiritualibus, quorum perfecta omnia esse debent, et imitatione et laude potius, quam reprehensione digna. Et cum ex his tribus hominum generibus constet omnis status religionis, quae sicut propriis nominibus distinguuntur, sic etiam dignoscuntur ex suorum proprietate studiorum: debent omnes filii Dei in die qui est, semper diligenter prospicere quid desit sibi; unde venerint, quousque pervenerint et in quo proficiendi statu singulis diebus, vel horis sua se aestimatio deprehendat. Sunt etenim animales, qui per se nec ratione aguntur, nec trahuntur 0316A affectu: et tamen vel auctoritate permoti, vel doctrina commoniti, vel exemplo provocati, approbant bonum ubi inveniunt, et quasi caeci, sed ad manum tracti sequuntur, hoc est imitantur. Sunt rationales, qui per rationis judicium et naturalis scientiae discretionem, habent et cognitionem boni, et appetitum: sed nondum habent affectum. Sunt perfecti, qui spiritu aguntur, qui a sancto Spiritu plenius illuminantur. Et quoniam sapit eis bonum cujus trahuntur affectu, sapientes vocantur. Quia vero induit eos Spiritus sanctus, cujus affectu trahuntur, sicut inquit olim Gedeonem: Spiritus sancti indumento, spirituales appellantur. Primus 206 status circa corpus se habet: secundus circa animam se exercet: tertius nonnisi in Deo requiem habet. Quorum 0316B singuli sicut habent certam proficiendi rationem, sic in genere suo certam habent perfectionis suae mensuram. Initium boni in conversatione animali, perfecta obedientia est: profectus, subjicere corpus suum, et in servitutem redigere: perfectio, usu boni consuetudinem vertisse in delectationem. Initium vero rationalis est intelligere quae in doctrina fidei apponuntur ei: profectus, talia praeparare, qualia apponuntur: perfectio, cum in affectum mentis transit judicium rationis. Perfectio vero hominis rationalis, initium est hominis spiritualis: profectus ejus, revelata facie speculari gloriam Dei: perfectio vero, transformari in eamdem imaginem a claritate in claritatem, sicut a Domini Spiritu.

13. Ut ergo primum prosequamur de primo, scilicet 0316C de animali, animalitas est vitae modus sensibus corporis serviens: scilicet cum anima, quasi extra se per sensus corporis circa dilectorum delectationes corporum affecta, eorum fruitione pascit, vel nutrit sensualitatem suam: seu cum intra se regrediens, et corpora quibus forti glutino amoris et consuetudinis adhaesit, in locum incorporeae naturae secum ferre non praevalens, eorum illuc secum trahit imagines, et amicabiliter ibi cum eis conversatur: quibus assuefacta cum nil putat esse, nisi vel quale foris reliquit, vel quale intus contraxit, inde, quandiu licet, jucundum habet secundum delectationes corporis vivere. Cum autem ab eis evertitur, nescit nisi corporea imaginando cogitare. Cum vero ad cogitanda spiritualia vel divina se erigit, non aliud de 0316D eis quam de corporibus, vel de corporalibus potest aestimare. Haec aversa a Deo, fit stultitia, cum nimium intra semetipsam fuerit remissa, et tam bruta, ut regi vel nolit, vel non possit. Cum vero ipsa sibi per superbiam extra se nimium fuerit abrepta, fit prudentia carnis, et ipsa sibi sapientia esse videtur, cum stultitia sit, dicente Apostolo: Dicentes se esse sapientes; stulti facti sunt (Rom. I, 22). Porro ad Deum conversa, fit sancta simplicitas, hoc est eadem semper circa idem voluntas: sicut fuit in Job; qui dictus est vir simplex et rectus, ac timens Deum (Job. I, 1). Proprie enim simplicitas est perfecte ad Deum conversa voluntas, unam petens a Domino, hanc requirens, non ambiens multiplicari in saeculo. 0317A Vel est simplicitas, in conversatione vera humilitas, scilicet virtutis magis conscientiam amplectens quam famam, cum non refugit vir simplex videri stultus in saeculo, ut sit sapiens in Deo. Vel simplicitas est sola ad Deum conversa voluntas, sed nondum ratione formata ut amor sit, id est formata voluntas, nondum illuminata ut sit charitas, hoc est amoris jucunditas.

14. Simplicitas ergo initium aliquod in seipsa habens creaturae Dei, hoc est, voluntatem simplicem et bonam, quasi futuri boni hominis informem materiam, in primordio conversionis suae auctori suo eam offert formandam. Jam enim cum bona voluntate habens initium sapientiae, id est timorem Domini, ex ipso colligit, nec per se eam formari posse, 0317B nec quidquam tam expedire stulto, quam servire sapienti. Itaque homini se propter Deum subjiciens, ipsam ei bonam voluntatem committit in Deo formandam in sensu et spiritu humili; jam timore Dei incipiente operari in eo omnem virtutum plenitudinem, dum per justitiam defert majori, per prudentiam non credit se sibi, per temperantiam refugit discernere, per fortitudinem totum se obedientiae subjicit, non discernendae, sed adimplendae. Haec enim uxor est, cui a Domino praecipitur: Et ad virum tuum erit conversio tua (Gen. III, 16). Vir ejus, ratio vel spiritus est suus, vel alterius. Huic enim viro recte obedit vir simplex et rectus in semetipso: rectius autem saepe ac tutius in altero, quam in semetipso. Ex praecepto ergo Dei, et ipso ordine naturae 0317C habere debet uxor ad virum, animalitas ad spiritum suum, vel spiritualem aliquem virum, conversionem legitimam, hoc est obedientiam perfectam. Perfecta vero obedientia est maxime in incipiente indiscreta, hoc est, non discernere quid vel quare praecipiatur; sed ad hoc tantum niti, ut fideliter et humiliter fiat, quod a majore praecipitur. Lignum enim scientiae boni et mali in paradiso, censura 207 discretionis est in conversatione religionis penes patrem spiritualem, qui dijudicat omnia, ipse vero a nemine judicatur. Ipsius est discernere, aliorum est obedire. Adam gustavit in malum suum de ligno vetito, edoctus ab eo qui suggerendo ait: Quare praecepit vobis Deus ut de ligno non comederetis? Ecce discretio, cur praeceptum sit. Et addit: 0317D Sciebat enim quia qua die comederitis, aperientur oculi vestri, et eritis sicut dii (Ibid. 1, 5). Ecce utquid praeceptum sit, scilicet quod deos fieri non sinat. Discrevit, comedit, et inobediens factus est, et de paradiso ejectus est. Sic et animalem discretum, novitium prudentem, incipientem sapientem in cella diu posse consistere, in congregatione durare, impossibile est. Stultus fiat, ut sit sapiens: et haec omnis sit ejus discretio, ut in hoc nulla sit ei discretio. Haec omnis sapientia ejus sit. ut in hac parte nulla ei sit.

CAPUT VI. Deus homini intellectum variarum artium et scientiarum capacem dedit, quo tamen alii male, alii bene utuntur.

0318A

15. In eo vero in quo se sibi animalitas ratioque conterminant, in natura animae humanae relictus est a creatore bono intellectus et ingenium, et in ingenio ars, in quo constituit Deus hominem super opera manuum suarum, et omnia saecularia ista subjecit sub pedibus ejus; animali superbo, in testimonium naturalis dignitatis, et similitudinis Dei amissae; simplici vero et humili, in auxilium recuperandae dignitatis, et conservandae similitudinis. In hoc quod notum est Dei, manifestum est in illis (Rom. I, 19). In hoc aestimatur de creatura Creator. 0318B In hoc cognoscitur justitia Dei: et quia qui bene agunt, digni sunt vita; qui vero aliter, digni sunt morte. In hoc creatura quae sponte homini servit, ad naturam subjicitur et aptatur, ut serviat ad eam quae ex peccato est necessitatem, et ad voluntatem et voluptatem. Hinc etiam quot et quanta vitae huic necessaria, et bonis et malis utilia, et in genere suo pulcherrima, et a bonis et a malis hominibus facta sunt et fiant, omnibus manifestum est. Hinc enim in litteris, vel opificiis, vel aedificiis, per innumerabiliter multiplices hominum adinventiones, tot processerunt modi studiorum, tot genera professionum, subtilitates, exquisitae scientiae, artes, eloquentiae, dignitatum officiorumque varietates, et innumerabiles conquisitiones hujus saeculi, quibus homines 0318C illi, etiam qui dicuntur sapientes hujus mundi, cum eis qui sunt simplices et filii Dei, pariter utuntur ad necessitatem et utilitatem. Sed illi abutuntur eis ad curiositatem et voluptatem, et superbiam: hi autem utuntur eis propter necessitatem, alibi habentes suam suavitatem. Ideo illos servos sensuum suorum et corporum suorum sequuntur fructus carnis suae, qui sunt fornicatio, immunditia, superbia. luxuria, inimicitiae, contentiones, aemulationes, irae, rixae, dissensiones, invidiae, comessationes, ebrietates, et his similia: quae quicunque agunt, regnum Dei non consequentur. Hos autem fructus Spiritus, qui sunt charitas, gaudium, pax, patientia, benignitas, longanimitas, bonitas, mansuetudo, fides, modestia, continentia, castitas (Galat. V, 19-23), 0318D et pietas, promissionem habens vitae quae nunc est, et futurae (I Tim. IV, 8).

16. Hi utrique quamdiu simul sunt in actu, homines vident similes actiones, Deus autem voluntates discernit et intentiones. Cum vero unusquisque redit in sua, unumquemque ex fructibus intentionis suae pascit conscientia sua. Nec tamen ab utroque aeque ad conscientiam reditur: quia nemo ad eam redire amat post actionem, qui recta intentione ad agendum ab ea non proficiscitur. Qui tamen redit ad conscientiam, si nondum vicit concupiscentiam suam, invenit ibi de ipsa concupiscentia sua vel suaves delectationes, vel graves corrosiones; et inde multiplicat cogitationes. Qui vero jam concupiscentiam 0319A vicit, quandiu tamen veri boni major concupiscentia, vel major delectatio mentem ejus non obtinuerit, cum exosa quadam voluptate, gestorum, visorum vel auditorum patitur imaginationes: unde in utroque lumbi 208 implentur illusionibus delectationum, et ad cogitanda divina vel spiritualia lumen suorum oculorum, et ipsum non est secum: qui cum pugnat contra concupiscentias, patitur molestias; quia vincere adhuc non praevalet ad perfectum affectiones. Qui vero jam ad libertatem aspirat, excutere a se non potest affectionum imaginationes, et noxias vel occupatorias vel otiosas, quae exinde passim oriuntur, cogitationes. Hinc in tempore psalmodiae vel orationis, caeterorumque exercitiorum spiritualium, in corde servi Dei, etiam nolentis 0319B et reluctantis, imaginationes volvuntur, et phantasmata cogitationum versantur: a quibus, velut ab avibus immundis insidentibus vel circumvolantibus, sacrificium devotionis vel omnino rapitur de manu tenentis, vel saepe polluitur usque ad lacrymas offerentis. Fitque miserabilis et iniqua miserae animae divisio; spiritu et ratione voluntatem cordis et intentionem, et corporis sibi promptum obsequium defendente: animali vero improbitate sibi affectum praeripiente et intellectum, mente saepius sine fructu remanente. Hinc in animis infirmioribus, et in quibus concupiscentiae carnis et saeculi necdum perfecte mortificatae sunt, vitia passim curiositatis ebulliunt. Hinc solitudinis et silentii quaeruntur inordinatae, et proposito inimicae consolationes, 0319C in via regia communium institutionum furtiva propriae voluntatis diverticula, solitorum fastidium, praesumptio novitatum: quae quidem aegri animi pruritum et taedium, quasi confricando, videntur ad horam lenire; sed calefaciunt et accendunt, et ut postea nequius ferveat, et amplius pruriat, efficiunt. Hinc quotidie fiunt novae occupationes, novae actionum et laborum adinventiones, lectiones diversae, non ad aedificandum animum, sed ad fallendum tardantis diei taedium: ut cum damnaverit solitarius omnia vetera, omnia solita, et defecerint nova, non restet nisi odium cellae, et fuga matura.

17. Propter quod pia simplicitas, et in professione religionis et solitudinis novus homo, qui non habet vel rationem ducentem, vel affectum trahentem, vel 0319D discretionem moderantem, sed vi quadam utitur in semetipsum tanquam a figulo figmentum; lege quadam mandatorum Dei, quasi manibus alienis faciendus est, et formandus in omni patientia, et in rota volubilis obedientiae, et in igne probationis suae, plasmatoris et formatoris sui voluntati et arbitrio subdendus. Nam etsi callet ingenio, si viget arte, si praeeminet intellectu, instrumenta sunt haec tam vitiorum quam virtutum. Non ergo refugiat doceri, uti eo in bono, quo et in malo uti potest, quod proprium virtutis opus est. Ingenium corpus adaptet, ars naturam informet, et intellectus non elatum faciat animum, sed docibilem. Ingenium quippe, ars, intellectus, et alia hujusmodi gratuito habentur; aliter 0320A virtus. Virtus enim vult doceri cum humilitate, quaeri cum labore, haberi cum amore. Nam cum omnibus his digna sit; nec aliter, vel doceri, vel quaeri, vel haberi potest.

CAPUT VII. Religiosus novitius, seu rudis eremita quae primum docendus.

18. Primum itaque docendus et rudis incola eremi, secundum apostolicam Pauli institutionem, ut exhibeat corpus suum hostiam viventem, sanctam, Deo placentem, rationabile obsequium suum. Qui etiam compescens in novitio fervore animalis hominis, qui nondum percipit ea quae Dei sunt, circa spiritualia ac divina praeproperam et curiosam inquisitionem, subjunxit dicens: Dico enim per gratiam 0320B Dei quae data est mihi, omnibus qui sunt inter vos, non plus sapere quam oportet sapere, sed sapere ad sobrietatem (Rom. XII, 1, 3). Quia enim omnis vel praecipue animalis hominis institutio circa corpus est et exterioris hominis compositionem, docendus est rationabiliter mortificare corpus suum, et membra sua, quae sunt super terram, et inter carnem ac spiritum, quae invicem jugiter adversum se concupiscunt, justum rationis ac discretionis habere judicium, nec alicujus eorum in judicio 209 accipere personam. Docendus est sic habere corpus suum, sicut aegrotum commendatum, cui etiam multum volenti inutilia sunt neganda, utilia vero etiam nolenti ingerenda. Sic de eo agere, sicut de non suo, sed ejus a quo pretio magno empti sumus, ut glorificemus 0320C eum in corpore nostro (I Cor. VI, 20). Rursumque docendus est cavere, quod peccatori populo Dominus per prophetam improperat: Projecistis me, inquiens, post tergum vestrum (I Reg. X, 19). Multumque esse cavendum, ne pro necessariis hujus vitae vel commodis, a propositi rectitudine, vel dignitate naturae, in amorem vel honorem corporis sui sinat in aliquo degenerare spiritum suum. Ideoque durius tractandum est corpus, ne rebellet, ne insolescat: sic tamen, ut servire sufficiat; quia ad serviendum spiritui datum est. Nec sic habendum est tanquam propter illud vivamus; sed tanquam sine quo vivere non possumus. Foedus enim quod habemus cum corpore, non quandocunque volumus, possumus abrumpere; sed legitimam ejus resolutionem 0320D patienter nos exspectare oportet, et interim quae legitimi foederis sunt observare.

19. Sic ergo nobis est cum eo convivendum, vel conveniendum, quasi non diu nobis sit cum eo commorandum: sicque ut si aliter evenerit, non urgeamur ad exeundum. In quo multum et scrupulose laborandum, et periculose saepe fuerat errandum, nisi lex obedientiae et cellae plenam communis institutionis formam semel tradens, ingredienti de victu et vestitu, de labore et quiete, de silentio et solitudine, et omnibus quae ad exterioris hominis cultum, vel necessitatem spectant, fratrem obedientem, et patientem, et quietum, in reliquum cautum redderet et securum. In quibus sic semel circumcisa sunt 0321A omnia, et praecisa superflua, sic intra congruae sufficientiae terminos et generalis continentiae limites circumscripta sunt omnia necessaria, ut sit quod fortes cupiant, et infirmi non refugiant: nec ulterius quantitas concessorum laedere possit in aliquo utentium cum gratiarum actione conscientiam; nec quae sunt amputata, tentare debeant aliquatenus in servo Dei corporis bene morigerati, et recte educati sufficientiam. In quibus, sicut Salomon dicit: Qui ambulat simpliciter, ambulat confidenter; qui vero mentis est durae, corruet in malum (Prov. X, 9). Licet enim necessitas sic sit ordinata, ut nec querelae ulterius sit locus ullus, et omnis sit superfluitas amputata, si quid tamen vel publice, vel privatim addendum est, vel minuendum, hoc in Prioris est 0321B arbitrio, absque omni scrupulo obedientium subditorum, vel periculo.

20. Instituendus est ergo novus eremita ad communis institutionis normam concupiscentias carnis suae praeteritorum peccatorum poenitentia continua domare, et ad contemnenda caetera, ad sui ipsius contemptum venire. Praemuniendus est assidue contra tentationes, acrius in solitarium novitium desaevientes: cum servum Dei gratis Deo servientem non cessent sollicitare vitia mercede oblatae delectationis, diabolo suggerente, carne concupiscente, saeculo concupiscenda ingerente. Tentat enim nos Dominus Deus noster, utrum diligamus eum an non: non ut ipse quasi nesciens agnoscat, sed ut plenius hoc in ipsa nobis tentatione innotescat. Sed illae 0321C tentationes facile vincuntur, et facile a ratione eis occurritur, quae vel suspectae sunt, vel prima facie malae esse innotescunt: quae vero sub specie boni se ingerunt, et difficilius discernuntur, et periculosius admittuntur. Sicut enim difficillime tenetur modus in eo quod bonum esse creditur, ita non semper tutus est omnis boni appetitus.

CAPUT VIII. Otium quantopere omni religioso praesertim solitario fugiendum, et quae illi occupationes conveniant.

21. Omnium autem tentationum et cogitationum malarum et inutilium sentina otium est. Summa etenim mentis malitia est otium iners. Nunquam otiosus sit servus Dei, quamvis a Deo feriatus sit. 0321D Nomen quippe tam suspectum et vanum et molle, rei tam certae, tam sanctae, tam severae imponendum non est. Otiosum non est vacare Deo, imo negotium negotiorum omnium hoc 210 est. Quod quicunque in cella non agit fideliter et ferventer, quodcunque agit, quod propter hoc non agit, scilicet ut Deo serviatur, in eo quod agit, otiatur. Ubi pro vitando otio otiosa sectari ridiculum est. Otiosum autem est, quod nullam habet utilitatem, vel utilitatis intentionem. Non autem hoc tantummodo agendum est, ut cum aliqua delectatione, vel sine grandi nausea otii dies transigatur: sed, ut etiam de peracta dieta ad profectum mentis semper aliquid in conscientia resideat, aliquid quotidie in thesaurum cordis congeratur. Nec ea die bonus cellita se vixisse 0322A debet existimare, in qua nil eorum se egisse recolit, propter quae in cella vivitur.

22. Quaeris quid agas, vel in quo te occupes? Primum extra quotidianum orationum sacrificium, vel lectionis studium, quotidianae conscientiae discussioni, emendationi, morum compositioni pars sua diei neganda non est. Deinde operandum est aliquid manibus quod injungitur, non tam quod animum delectando ad horam detineat, quam quod spiritualibus studiis delectationem conservet et nutriat; in quo remittatur ad horam animus, non resolvatur: unde se facile mox, ut sibi ad seipsum redeundum esse visum fuerit, expediat, sine controversia inhibentis voluntatis, absque contagio contractae delectationis, vel memoriae imaginantis. Non enim vir propter 0322B mulierem, sed mulier propter virum (I Cor. XI, 9). Non spiritualia exercitia sunt propter corporalia, sed corporalia propter spiritualia. Propterea sicut viro creato collatum est, vel comparatum ei adjutorium simile sibi ex ipsa hominis substantia: sic cum in adjutorium spiritualis studii necessaria sint, non tamen in hoc semper aeque convenire videntur omnia corporalia exercitia, sed quae cum spiritualibus propiorem videntur habere similitudinem et affinitatem; sicut ad aedificationem spiritualem meditari quod scribatur, vel scribere quod legatur. Subdivalia enim exercitia et opera, sicut sensus distrahunt, si saepe etiam spiritum exhauriunt, nisi cum graviore ruralium labore operum sit major contritio corporis usque ad contritionem et humiliationem 0322C cordis. Fatigationis enim suae pressura exprimunt saepe vehementioris affectum devotionis. Quod etiam in labore jejuniorum, vigiliarum, et omnium in quibus afflictio corporis est, crebro fieri manifestum est.

23. Serius tamen animus et prudens ad omnem se comparat laborem, nec in eo dissolvitur, sed per eum magis in seipsum colligitur: qui semper prae oculis habens, non tam quod agit, quam quo agendo intendit, omnis consummationis attendit finem; quo in quantum verius innititur, in tantum etiam ferventius et fidelibus manibus operatur, totius sibi corporis sui subjiciens servitutem. Coguntur enim in unum sensus ad disciplinam bonae voluntatis, nec lascivire eis vacat a pondere laboris, et subacti et 0322D humiliati in obsequium spiritus docentur conformari ei, et in laboris participatione, et in consolationis exspectatione. Exordinata enim natura per peccatum, et a conditionis suae rectitudine exorbitans, si ad Deum fuerit conversa, recuperat cito pro modo timoris et amoris quem habet ad Deum, quaecunque perdidit aversa: et ubi coeperit spiritus reformari ad imaginem conditoris sui, mox etiam reflorescens caro ex voluntate sua incipit conformari reformato spiritui. Nam et contra sensum suum incipit eam delectare quidquid delectat spiritum suum. Insuper et pro multiplici defectu suo ex poena peccati multipliciter sitiens ad Deum, nonnunquam etiam contendit praecedere rectorem suum. Delectationes enim non perdimus, sed mutamus 0323A a corpore ad animum, a sensibus ad conscientiam. Panis furfureus, et simplex aqua, et olera, et tegumina simplicia, nequaquam res delectabiles sunt: sed in amore Christi, et desiderio internae delectationis, ventri bene morigerato gratanter ex nis satisfacere posse, valde delectabile est. Quot millia pauperum ex his, vel ex aliquo horum delectabiliter satisfaciunt naturae? Facillimum quippe et delectabile esset adjuncto amoris Dei condimento secundum naturam vivere, si insania nostra nos permitteret: qua sanata, statim naturalibus natura arridet. Eodem modo et de labore. Rusticus duros habet nervos, fortes lacertos: exercitatio 211 hoc facit. Sine eum torpere; mollescit. Voluntas facit usum, usus exercitium, exercitium vires in omni 0323B labore subministrat.

24. Sed redeamus ad propositum. Hoc omnibus modis agat, et labor, et otium nostrum, ut nunquam simus otiosi: et hoc semper sit negotium nostrum, ut perfecte consummetur in nobis, quod dicit Apostolus animalibus et incipientibus: Humanum, inquit, dico propter infirmitatem carnis vestrae. Sicut enim exhibuistis membra vestra servire immunditiae, et iniquitati ad iniquitatem: ita nunc exhibete membra vestra servire justitiae in sanctificationem (Rom. VI, 19). Audiat hoc hactenus amicum corporis sui mancipium animalis homo, qui jam incipit corpus suum subdere spiritui, et adaptare semetipsum ad ea quae Dei sunt percipienda, et ad exuendam fide servitutis necessitatem, et carnis suae dominantem 0323C consuetudinem se accingat. Necessitatem sibi faciat contra necessitatem, et consuetudinem contra consuetudinem, et affectum sibi formet contra affectum; donec plenius mereatur accipere delectationem contra delectationem: ut delectationibus carnis ac saeculi secundum consilium Apostoli saltem tantum eum delectet carere, quantum eum delectabat primum eas habere; tantum delectet eum de membris sui corporis servire justitiae in sanctificationem, quantum prius delectabat eum servire immunditiae et iniquitati ad iniquitatem. Haec est perfectio animalis hominis in suo statu, vel novitii incipientis: qui cum consummaverit hoc animale vel humanum, si non respexerit retro, sed fideliter in anteriora se 0323D extenderit, cito perveniet ad illud divinum, ut incipiat apprehendere sicut apprehensus est, et cognoscere sicut cognitus est. Hoc autem opus non in uno fit momento conversionis, non est unius diei, sed multi temporis, multi laboris, multi sudoris, secundum gratiam Dei miserentis et studium hominis volentis et currentis.

CAPUT IX. Stabilitas in cella commendatur, et custodes proponuntur.

25. Omnium vero bonorum horum officina est cella, et stabilis perseverantia in ea. In qua quicunque cum sua paupertate bene convenit, dives est: et quicunque bonam voluntatem habuerit, secum habet quidquid ad bene vivendum ei opus est: quamvis 0324A bonae voluntati non semper credi expedit, sed frenanda est, sed regenda est, et maxime in incipiente. Regat sanctae obedientiae regula bonam voluntatem; illa vero corpus, et doceat illud posse consistere in loco, cellam pati, secumque morari: quod in proficiente bonae compositionis initium est, et certum bonae spei argumentum. Impossibile enim est hominem fideliter figere in uno animum suum, qui non prius alicui loco perseveranter affixerit corpus suum. Nam qui aegritudinem animi migrando de loco ad locum effugere nititur, sic est sicut qui fugit umbram corporis sui: seipsum fugit, seipsum circumfert: locum mutat, non animum. Eumdem ubique se invenit: nisi quod deteriorem facit ipsa mobilitas; sicut laedere solet aegrum, qui circumferendo 0324B concutit eum. Aegrum enim se sciat, et vacet circa causarias partes aegritudinis suae. Si non interrumpitur quies, remedia continuata cito proficient, et sanatus animus ab alienationibus, vel captivitatibus et tentationibus suis, totus in Deo suus efficietur. Cura eget, et non modica, non inquinata, sed infecta natura. Incumbat ergo immobiliter valetudinario suo (sic enim solent appellare medici valetudinum curandarum officinam), et remedii suscepti prosequatur usum usque ad sanitatis experimentum.

26. Valetudinarium tuum, o aegrote, o languide, cella tua est: remedium in quo curari coepisti, obedientia est, obedientia vera. Sed scito quod remedia crebro mutata nocent, naturam disturbant, et aegrum disterminant. Nam et qui aliquo pergit, si unam 0324C certam tenuerit viam, cito perveniet quo tendit, et itineris, et laboris faciet finem. Si vero multas aggreditur vias, errat, nec laboris aliquando finem facit; quia error finem non habet. Non ergo remedium mutes, nec aliud pro alio accipias, sed 212 usque ad terminum perfectae sanitatis, medicinalis obedientiae remedio utere: nec abjicias eam, ut ingratus, cum factus fueris sanus; sed tamen in reliquum alio modo ea uti permitteris. Si ergo ad sanitatem festinas, vide ut nil, vel modicum de temetipso agere praesumas medico inconsulto; a quo si operam medicantis exspectas, necesse est ut vulnus tuum semper ei detegere non erubescas. Erubesce, sed tamen revela totum, nec abscondas. Sunt enim qui confitendo quasi fabulam enarrant suorum historiam 0324D peccatorum, aegritudines animae suae sine confusione dinumerant, et pene sine poenitentia, et sine affectu doloris. Cito enim lacrymas invenit, et resolvitur in gemitum, qui habet sensum doloris. Si vero malae aegritudini desperabilior stupor accesserit, hic in eo quod non dolet, quanto sanitati videtur esse propinquior, tanto ab ea fit remotior. Quod si medicus quasi clementior fuerit, ut quasi unguentis et emplastris lenioribus omnia voluerit curare, tu age pro temetipso, et remedii fortioris et celerioris avidus, sanitatis ferrum require, cauterium exposce. Medicus tibi semper praesto est, paratus est.

27. Ne enim horrori sit tibi tua solitudo, et ut tutius in cella habites, tres tibi deputati sunt custodes; 0325A scilicet, Deus, conscientia, et spiritualis pater. Deo debes pietatem, cui te totum impendas: conscientiae tuae, honorem, coram qua peccare erubescas: patri spirituali, obedientiam charitatis, ad quem de omnibus recurras. Insuper ut gratum me habeas, addam tibi et quartum: et quandiu parvulus es, et donec plenius addiscas divinam cogitare praesentiam, paedagogum tibi procurabo. Elige tibi tu ipse consilio meo hominem, cujus vitae exemplar sic cordi tuo insederit, reverentia inhaeserit, ut quoties ejus recordatus fueris, ad reverentiam cogitati assurgas, et temetipsum ordines et componas: qui cogitatus ac si praesens sit, in affectum mutuae charitatis emendet in te omnia emendanda, et tamen nullum patiatur damnum secreti sui solitudo tua. 0325B Hic praesens tibi adsit quandocunque volueris: occurrat saepe et cum nolueris. Increpationes ejus describet tibi cogitata sancta ejus severitas; consolationes, pietas et benignitas; exemplum, sanctae vitae sinceritas. Nam omnes cogitationes tuas cum ab eo videri cogitabis: ac si videat, ac si arguat, emendare cogeris. Sic, secundum praeceptum Apostoli, sollicite semetipsum custodi (I Tim. V, 22): et ut temetipsum semper inspicias, semper ab omnibus oculos averte. Egregium instrumentum corporis est oculus: si sicut caetera, sic etiam videre posset semetipsum. Quod cum interiori oculo concessum sit, si ad exterioris exemplum seipsum negligens, vacat circa aliena; etiam cum vult, non sufficit redire ad seipsum. Tibi vaca: multa tu ipse tibi sollicitudinis 0325C materia es. Exclude etiam ab oculis exterioribus quod desuevisti videre; ab interioribus, quod amare: quia nil tam facile recrudescit quam amor, et maxime in tenerioribus et recentioribus animis.

CAPUT X. Officia et exercitia cellitae.

28. Aude etiam nonnunquam sapere, et aemulari charismata meliora, et tu ipse tibi esto parabola aedificationis. Alia cella tua exterior, alia interior. Exterior est domus, in qua habitat anima tua, cum corpore tuo: interior est conscientia tua, quam inhabitare debet omnium interiorum tuorum interior Deus, cum spiritu tuo. Ostium clausurae exterioris, 0325D signum est ostii circumspectionis interioris: ut sicut sensus corporis per exteriorem clausuram foris vagari non permittuntur, sic interiores sensus ad suum semper interius cohibeantur. Dilige ergo interiorem cellam tuam, dilige exteriorem; et unicuique suum impende cultum. Tegat te exterior, non abscondat: non ut pecces occultius, sed ut tutius vivas. Non enim scis, o rudis incola, quid cellae debeas, si non cogitas quomodo in ea, non solummodo a vitiis tuis curaris, sed etiam non habeas rixari cum alienis. Nescis enim quem conscientiae tuae debeas honorem, quicunque in ea non experiris gratiam sancti Spiritus, et 213 internae suavitatis dulcedinem. Da ergo utrique cellae honorem suum, et tu tibi in ea vindica primatum tuum. Disce in ea secundum 0326A communis instituti leges tu tibi praeesse, et vitam ordinare, et mores componere, et temetipsum judicare, teipsum apud teipsum accusare, saepe etiam condemnare, nec impunitum dimittere. Sedeat judicans justitia: stet rea et seipsam accusans conscientia. Nemo te plus diligit, nemo te fidelius judicabit.

29. Mane, praeteritae noctis fac a temetipso exactionem, et venturae diei tu tibi indicito cautionem. Vespere, diei praeteritae rationem exige, et supervenientis noctis fac indictionem. Sic districto nequaquam tibi aliquando lascivire vacabit. Singulis horis secundum communis instituti canonem sua distribue exercitia: cui spiritualia, spiritualia; cui corporalia, corporalia: in quibus sic exsolvat omne debitum 0326B spiritus Deo, corpus spiritui, ut si quid fuerit intermissum, si quid imperfectum, suo modo, suo loco, suo tempore non abeat impunitum, vel irrecompensatum. In quibus, extra illas horas, de quibus dicit Propheta, Septies in die laudem dixi tibi (Psal. CXVIII, 164), matutinum, ac vespertinum sacrificium, ac mediae noctis est maxime observandum. Non enim frustra ait Propheta, Mane astabo tibi, et videbo (Psal. V, 5); sed quia tunc a curis exterioribus adhuc sumus jejuni: et, Dirigatur oratio mea, sicut incensum in conspectu tuo: elevatio manuum mearum sacrificium vespertinum (Psal. CXL, 2); quia tunc ab hujusmodi impedimentis jam quodammodo invenimur digesti. Qui et in nocturnis vigiliis nostris (in quibus media nocte surgimus ad confitendum nomini Domini) 0326C confessionis ejusdem ordinem contexens: In die, inquit, tribulationis meae Deum exquisivi, manibus meis nocte contra eum, et non sum deceptus (Psal. LXXVI, 3). Istis enim horis potissimum coram Deo debemus nosmetipsos constituere quasi facie ad faciem, et in lumine vultus ejus perspicere, tribulationem et dolorem nobis de nobis ipsis invenire, et nomen Dei invocare, scopendo spiritum nostrum, donec incalescat; abiendo ad memoriam abundantiae suavitatis suae, donec ipse in cordibus nostris dulcescat. Sed tunc maxime nobis agendum est, quod dixit Apostolus, Malo in ecclesia quinque loqui verba sensu meo, quam decem millia verborum sine intellectu: et illud: Psallam spiritu, psallam et 0326D mente: orabo spiritu, orabo et mente (I Cor. XIV, 19, 15). Tunc enim menti et spiritui aggregandi sunt fructus sui, ut exinde vel in abundantia benedictionis Dei in in quietem noctis relaxemur: vel surgentibus nobis ad laudes Dei, omnis exinde tenor operis nostri in ipsius laudibus formetur ac vivificetur. Idcirco in praeveniendis nocturnis vigiliis non expedit multitudine psalmorum obruere intellectum, et exhaurire spiritum, vel exstinguere. Sed quandiu sobrius invenitur, pietati afficiendus est, et suo itinere dirigendus ad Deum: donec dilatato corde currere incipiat usque ad finem operis Dei, postmodum fervoris sui modum, sive tenorem habiturus, nisi magna intercidatur negligentia, vel omittatur voluntaria miseria.

0327A 30. Scit etiam quicunque sensum Christi habet, quantum pietati christianae expediat, quantum Dei servum, et servum redemptionis Christi deceat et utile ei sit, una saltem aliqua diei hora, passionis et redemptionis ipsius attentius recolere beneficia, ad fruendum suaviter in conscientia, et recondendum fideliter in memoria: quod est spiritualiter manducare corpus Christi, et bibere ejus sanguinem in memoriam ejus, qui omnibus in se credentibus praecepit dicens, Hoc facite in meam commemorationem (Luc. XXII, 19). In quo etiam propter peccatum inobedientiae, quam impium sit hominem tantae Dei pietatis immemorem esse, palam omnibus est: cum amici hominis abeuntis sub quolibet signo commendatam memoriam nefas sit oblivisci. Siquidem sanctae hujus 0327B ac reverendae commemorationis mysterium, suo modo, suo tempore, suo loco celebrare licet paucis hominibus, quibus hoc creditum est mysterium: rem vero sacramenti vel mysterii in omni tempore, et omni loco dominationis Dei, modo quo traditum est, hoc est debitae pietatis affectu, agere, et tractare, et sumere sibi in salutem omnibus 214 in promptu est, quibus dicitur: Vos autem genus electum, regale sacerdotium, gens sancta, populus acquisitionis: ut virtutes annuntietis ejus, qui de tenebris vos vocavit in admirabile lumen suum (I Petr. II, 9). Nam et Sacramentum sicut accipit ad vitam dignus; sic ad mortem suam et judicium, indignus: rem vero Sacramenti nemo percipit nisi dignus et idoneus. Sacramentum enim sine re Sacramenti sumenti 0327C mors est: res vero Sacramenti, etiam, praeter Sacramentum, sumenti vita aeterna est. Si autem vis, et vere vis, omnibus horis, tam diei quam noctis, hoc tibi in cella tua praesto est. Quoties in commemorationem ejus qui pro te passus est, hoc facto ejus pie ac fideliter fueris affectus, corpus ejus manducas, et sanguinem bibis. Quandiu in eo manes per amorem, et ipse in te per sanctitatis et justitiae operationem, in ejus corpore et membris ejus computaris.

31. Deinde etiam certis horis, certae lectioni vacandum est. Fortuita enim et varia lectio, et quasi casu reperta, non aedificat, sed reddit animum instabilem; et leviter admissa levius recedit a memoria. 0327D Sed certis ingeniis immorandum est, et assuefaciendus est animus. Quo enim spiritu Scripturae factae sunt, eo spiritu legi desiderant: ipso etiam intelligendae sunt. Nunquam ingredieris in sensum Pauli donec usu bonae intentionis in lectione ejus, et studio assiduae meditationis, spiritum ejus imbiberis. Nunquam intelliges David, donec ipsa experientia ipsos Psalmorum affectus indueris. Sicque de reliquis. Et in omni scriptura tantum distat studium a lectione, quantum amicitia ab hospitio, socialis affectio a fortuita salutatione. Sed et de quotidiana lectione aliquid quotidie in ventrem memoriae demittendum est, quod fidelius digeratur, et sursum revocatum crebrius ruminetur; quod proposito conveniat, quod intentioni proficiat, quod detineat animum, 0328A ut aliena cogitare non libeat. Hauriendus est saepe de lectionis serie affectus, et formanda oratio, quae lectionem interrumpat, et non tam impediat interrumpendo, quam puriorem continuo animum ad intelligentiam lectionis restituat. Intentioni servit lectio. Si vere in lectione Deum quaerit qui legit, omnia quae legit cooperantur ei in bonum, et captivat sensus legentis, et in servitutem redigit omnem lectionis intellectum in obsequium Christi. Si in aliud declinat sensus legentis, omnia trahit post semetipsum, nihilque tam sanctum, tam pium invenit in Scripturis, quod seu per vanam gloriam, seu per distortum sensum, seu per pravum intellectum non applicet, vel malitiae, vel vanitati. In omnibus enim Scripturis legendis initium debet esse timor 0328B Domini, ut in eo primo solidetur intentio legentis, et ex eo exsurgat et ordinetur totius lectionis intel lectus et sensus.

CAPUT XI. Corporalium exercitiorum, item cibi somnique modum tradit.

32. A spiritualibus vero exercitiis in corporalia nunquam longe, vel in totum recedatur: sed facile ad ea posse redire animus assuescat, et cum illis se mutuat, istis semper inhaereat. Sicut enim supra dictum est, non vir propter mulierem, sed mulier propter virum (I Cor. XI, 9): nec spiritualia propter carnalia, sed carnalia propter spiritualia. Corporalia vero exercitia nunc dicimus, quae manuali opere corporaliter exercentur. Nam sunt et 0328C alia corporis exercitia, in quibus necesse est corpus laborare, sicut sunt vigiliae, jejunia, et alia hujusmodi: quae spiritualia non impediunt, sed juvant, si cum ratione discretionis fiant. Quae si ex indiscretionis vitio sic agantur, ut vel deficiente spiritu, vel languente corpore spiritualia impediantur: qui sic est, corpori suo tulit boni operis effectum, spiritui affectum, proximo exemplum, Deo honorem, sacrilegus est, et horum omnium in Deum reus. Non quod secundum Apostoli sensum non videatur humanum etiam hoc, et non deceat, et non debeat, et justum non sit caput aliquando dolere in servitio Dei, quod olim saepe usque ad dolorem laboravit in vanitate saeculi; esurire ventrem usque 0328D ad rugitum, qui saepe repletus est usque 215 ad vomitum: sed modus in omnibus habendus est. Affligendum est corpus aliquando, sed non conterendum. Nam corporalis exercitatio ad modicum quidem valet, et pietas ad omnia utilis est (I Tim. IV, 8). Propter quod et ad modicum, hoc est non in concupiscentiis, sed tamen cura carnis agenda est. Agenda vero est sobrie, cum spirituali quadam disciplina, ut neque in modo ejus, neque in qualitate, neque in quantitate appareat aliquid, quod non deceat servum Dei. Eis enim quae inhonesta sunt nostra, abundantiorem honorem circumdare debemus. Honesta vero nostra nullius egent (I Cor. XII, 23, 24). Non solum autem hoc, sed et omnem vitam nostram, quamvis hominibus occultam, exhibere debemus 0329A Deo sanctam et honestam, et omnem conversationem nostram sanctis Angelis conspicabilem agere et delectabilem, quamvis inter domesticos parietes inclusam. Omnia vestra, inquit Apostolus, honeste fiant in vobis (I Cor. XI, 40). Grata Deo res est honestas, et sanctorum Angelorum amica. Propter quod etiam jubet Apostolus velari mulieres propter Angelos: qui cum procul dubio tam die quam nocte vobiscum sint in cellis vestris, vos custodientes, et vestris studiis congaudentes, et cooperantes; placet eis, ut etiam nullo homine vidente, omnia vestra honeste fiant.

33. Sive ergo manducetis, sive bibatis, sive aliquid aliud faciatis, omnia in Domino agite, pie, sancte, et religiose. Si manducas, mensam tuam, per 0329B se satis sobriam, sobrietas tua perornet. Et cum manducas, nequaquam totus manduces, sed corpore tuo suam refectionem procurante, mens suam non negligat: sed de memoria suavitatis Domini, vel Scripturarum aliquid, quod eam pascat, meditando, vel saltem memorando secum ruminet et digerat. Sed et ipsa necessitas, non saeculariter, non carnaliter expleatur: sed sicut decet monachum, sicut convenit servo Dei. Nam etiam quoad sanitatem corporis, cibus quanto honestius et ordinatius sumitur et ingeritur, tanto facilius et salubrius digeritur. Observandus est ergo sumendi modus et tempus, cibi quantitas et qualitas: fugienda superflua et adulterina condimenta. Observandus est, inquam, sumendi modus, ut non effundat qui comedit super omnem 0329C cibum animam suam: tempus, ne ante horam: qualitas, uti quibus utitur communitas fraternitatis, excepta causa manifestae necessitatis. De condimentis vero sufficiat, obsecro, ut comestibiles fiant cibi nostri, non etiam concupiscibiles, vel delectabiles. Sufficit enim concupiscentiae malitia sua: quae cum vix aut nullo modo pertransire possit ad finem explendae necessitatis, nisi per viam quantaecumque delectationis, si coeperit accipere irritamenta ab eis qui perpetuum suscepere bellum adversus ejus oblectamenta, fiunt duo contra unum; et sic periclitatur continentia.

34. Deinde sicut de cibo dictum est, sic et de somno. Cave in quantum potes, serve Dei, ne totus aliquando dormias, ne sit somnus tuus non requies 0329D lassi, sed sepultura corporis suffocati: non reparatio, sed exstinctio spiritus tui. Suspecta res est somnus, et ex magna parte ebrietati similis. Exceptis enim vitiis, quibus in dormiente, cum corpore dormitante ratione non est qui contradicat, quantum ad debitum continui profectus, nihil temporis tam deperit de vita nostra, quam quod somno deputatur. Iturus ergo ad somnum semper aliquid defer tecum in memoria vel cogitatione, in quo placide obdormias, quod nonnunquam etiam somniare juvet: quod etiam evigilantem te excipiens, in statum hesternae intentionis restituat. Sic tibi nox sicut dies illuminabitur, et nox illuminatio tua erit in deliciis tuis (Psal. CXXXVIII, 12, 11). Placide obdormies, in pace quiesces, 0330A facile evigilabis; et surgens facilis et agilis eris ad redeundum in id, unde non totus discessisti. Sobrium enim cibum, sobriumque sensum, sequitur sobrius somnus. Carnalis vero somnus, et brutus, et, sicut dicitur, lethaeus, abominandus est servo Dei. De quo vero post congruam quietem facile est sensus corporis et mentis evocare, et quasi servos domus patrisfamilias ad opera necessaria spiritui suscitare et emittere: hujusmodi somnus tempore suo, modo suo aspernandus non est. Sic prudens et Deo deditus animus habere se debet in cella sua et in conscientia sua, sicut prudens paterfamilias 216 in domo sua. Non habeat, sicut Salomon dicit, in domo sua mulierem litigiosam (Prov. XXI, 19) carnem suam, sed ad sobrietatem morigeratam et assuefactam 0330B ad obedientiam, et ad laborem paratam, ubique institutam et esurire, et saturari, et abundare, et penuriam pati. Habeat sensus exteriores non duces, sed servientes: interiores, sobrios, et efficaces. Habeat omnem omnino domum, vel familiam cogitationum suarum, sic ordinatam et disciplinatam, ut dicat huic, Vade, et vadat: et alii, Veni, et veniat; et servo suo corpori, Fac hoc, et absque contradictione faciat. Qui sic semetipsum ordinat, et regit in conscientia sua, optime sibi credendus et committendus est in cella sua. Sed hoc est perfectorum, vel perfici jam incipientium: quod ideo proposuimus incipientibus et novitiis, ut sciant quid desit sibi, et quo extendere habeant intentionem studii sui.

CAPUT XII. Quinam idonei habitatores cellae: sumptuosa aedificia improbantur.

0330C

35. Sciendum vero est, quia cum de carnali, vel de animali sensu, vel de rationali scientia, vel de spirituali sapientia disserimus, unum hominem describimus in quo secundum diversos profectus et profectuum proventus, et intentionis affectus, haec omnia diversis temporibus possibile est inveniri; et tria hominum genera, singula secundum statuum horum proprietates in professione religionis in cellis militantia: quamvis cellae dignitas, et sanctae solitudinis secretum, et solitariae professionis titulus, non nisi perfectis convenire videtur; quorum, sicut Apostolus dicit, est solidus cibus: et qui pro consuetudine 0330D exercitatos habent sensus ad discretionem boni et mali (Hebr. V, 14): in quo etsi rationalis, qui proximus est sapienti, utcunque videretur esse tolerandus; sed certe animalis qui non percipit ea quae Dei sunt, penitus putaretur arcendus. Sed occurrit Petrus apostolus, dicens de quibusdam: Si Spiritum sanctum ipsi acceperunt, sicut et nos, ego quis eram qui prohiberem Deum? (Act. XI, 17.) Spiritus enim sanctus bona voluntas est. Nec enim sine grandi scrupulo mentis a quacumque professionis altitudine arcendus est, cui testis inhabitantis et trahentis Spiritus sancti bona voluntas est. Siquidem ex duobus hominum generibus cellarum habitatio supplenda est: scilicet vel de simplicibus, qui et sensu et voluntate ad assequendam religiosam prudentiam 0331A ferventes apparuerint et humiles: vel de prudentibus, quos religiosae et sanctae simplicitatis constiterit esse aemulatores. Stulta vero superbia, vel superba stultitia, a tabernaculo justorum semper procul sit. Est autem omnis superbia stulta: quamvis non omnis stultitia sit superba. Stultitia enim sine superbia, nonnunquam simplicitas invenitur: quae si ignorat, forsan est docibilis; et si nequit doceri, forsan est tractabilis. Et est propria civitas refugii simplicitati, cohabitatio religionis: nisi sit talis quae nolit humiliari, vel tam bruta, ut non possit regi vel tractari. Bona tamen voluntas, etsi multum sit bruta, non tamen est deserenda, sed salutari consilio ad laboriosam et actuosam vitam transmittenda. Superba autem, quantumvis prudens sibi videatur, 0331B dimittenda sibi est, et abigenda. Si enim admittitur superbus, prima die qua ingreditur habitare, incipit leges dare: nimium vero stultus discere non potest, quas invenit. Sollicite ergo et prudenter perpendendum est, quis admittatur ad habitandum secum. Qui enim habitat secum, nonnisi se ipsum, qualis ipse est, habet secum. Malus autem homo nunquam tuto secum habitat, quia cum malo homine habitat: et nemo molestior ei est, quam ipse sibi. Nam insani et nimium dementes, et qui non satis quacumque de causa mentis suae bene compotes sunt, custodiri solent, nec sibi relinqui vel committi, ne solitudine sua male utantur. Admittantur ergo animales homines, pauperes spiritu ad cohabitationem cellarum: sed ut fiant ipsi rationales ac spirituales, non 0331C ut propter eos ipsi qui jam hoc esse meruerunt, convertantur retro, et efficiantur animales. Suscipiantur in omni benevolentia 217 charitatis: portentur in omni patientia benignitatis. Sed qui eis compatiuntur, non eis conformentur: nec sic quaerant eorum profectum, ut propter eos cogantur incurrere propositi in religione rigoris defectum.

36. Inde enim jam subintravit de aere alieno sumptuosa, et, quantum pudor vix sinit, ambitiosa cellarum aedificatio: et abjecta sancta simplicitate et rusticitate, sicut Salomon dicit, ab Altissimo creata (Eccli. VII, 16), quasi religiosas quasdam nobis creamus habitationum honestates. In quibus tantum compassum est animalibus, ut pene omnes in hoc 0331D effecti simus animales. Dimissam enim nobis a patribus nostris jure haereditario formam paupertatis, et sanctae simplicitatis speciem, verum decorem domus Dei, alienantes a nobis et a cellis nostris, per manus artificum exquisitorum cellas, non tam eremiticas, quam aromaticas aedificamus nobis, singulas in titulo centum solidorum, concupiscentias oculorum nostrorum de eleemosynis pauperum. Amputa, Domine, opprobrium centum solidorum a cellis pauperum tuorum. Cur non potius centum denariorum? cur non potius nullorum? cur non potius gratis filii gratiae ipsi sibi aedificant? Quid responsum est Moysi, cum consummaret tabernaculum? Vide, inquit, omnia facito secundum exemplar quod ostensum est tibi in monte (Exod. XXV, 40). Non a saeculi 0332A hominibus decet fieri tabernaculum Dei cum hominibus. Ipsi quibus in altitudine mentis ostenditur exemplar veri decoris domus Dei, ipsi aedificent sibi. Ipsi quibus sollicitudo interiorum suorum contemptum et negligentiam indicit omnium exteriorum, ipsi aedificent sibi formam paupertatis et sanctae simplicitatis speciem, et paternae frugalitatis lineamenta. Nulla enim sic aptabit artificum industria, sicut eorum negligentia.

37. Ergo, obsecro, in peregrinatione hujus saeculi, in militia hac super terram, aedificemus nobis, non domos ad habitandum, sed tabernacula ad deserendum: utpote cito inde vocandi, et emigraturi in patriam et civitatem nostram, et in domum aeternitatis nostrae. In castris quippe sumus, in alieno militamus, 0332B in alieno laboramus: facile est quidquid naturale est. Numquid non facile est solitario, et sufficiens naturae, et utile conscientiae, ipsi sibi cellam de virgis contexere, de luto plasmare, undecunque operire, et decentissime inhabitare? Et quid amplius est requirendum? Credite, fratres, et utinam experiri vobis non contingat: quia pulchritudines istae et forenses honestates cito virile propositum enervant, et masculinum animum effeminant. Nam etsi ipso saepe usu sopiuntur earum delectationes, etsi sint aliqui qui utantur hujusmodi quasi non utentes, tamen contemptu melius, quam usu exstirpantur et vincuntur hujusmodi affectiones. Conferunt etiam non modicum interioribus nostris exteriora nostra, ad similitudinem mentis aptata et 0332C composita, et bono proposito suo modo respondentia. Pauperior enim cultus in aliis frenat concupiscentiam: in aliis circa amorem paupertatis afficit conscientiam. Sed et intentum interioribus suis animum magis decent inculta omnia et neglecta exteriora: quibus animus ipse <al. add. incola domus> saepius alibi conversari dignoscitur; seque alibi magis occupatam intentio sancta denuntiat; et efficaciter bonae conscientiae conciliat interiora, cui omnia exteriora viluisse renuntiat. Obsecro ergo, ut maneant cellae illae delicatiores sicut factae sunt, sed non crescat numerus earum: sintque in valetudinaria fratribus animalibus et infirmioribus, donec convalescant; hoc est, incipiant desiderare, non 0332D valetudinaria infirmorum, sed tabernacula militantium in castris Dei. Maneant in exemplum posteris vestris, quia tales habuistis, et sprevistis.

CAPUT XIII. Exemplo priscorum monachorum, eremitarum, imo Christi Apostolorum et primorum fidelium, hortatur ad modestiam, otii fugam, et paupertatis amorem.

38. Vos autem qui spirituales estis, sicut Hebraei, id est transeuntes, non habentes hic civitatem manentem, sed futuram inquirentes, aedificate vobis, sicut 218 coepistis, casulas in quibus habitetis. In casulis enim habitaverunt patres nostri, habitantes in terra repromissionis quasi in aliena; cum cohaeredibus repromissionis exspectantes fundamenta 0333A habentem civitatem, cujus artifex et conditor est Deus: non acceptis repromissionibus, sed a longe eas aspicientes et salutantes, et confitentes, quia hospites sunt et peregrini super terram. Qui enim haec dicunt, significant se patriam inquirere meliorem, hoc est coelestem (Hebr. XI, 9, 10, 13, 14, 16). Idcirco patres nostri in Aegypto et Thebaida, sanctae hujus vitae ardentissimi aemulatores, in solitudinibus degentes, angustiati, afflicti, quibus dignus non erat mundus. ipsi sibi cellas aedificabant, in quibus tecti tantummodo et circumsepti a turbine et a pluvia tutabantur, in quibus eremiticae frugalitatis deliciis affluentes, locupletabant multos ipsi egentes. Quos quo nomine dignius appellem nescio, homines coelestes, an angelos terrestres, degentes 0333B in terris, sed conversationem habentes in coelis. Laborabant manibus suis, et de labore suo pauperes pascebant; esurientes ipsi, de vastitate eremi urbium carceres alebant et infirmos, et in quibuslibet necessitatibus positos sustentabant, viventes de labore suo, et habitantes in labore manuum suarum.

39. Quid ad haec dicemus nos, non animales, sed animalia terrena, adhaerentes terrae, et sensibus carnis nostrae, in sensu carnis nostrae ambulantes, et ex alienis manibus pendentes? Quamvis consoletur nos in hoc ipsum aliquatenus ille, qui cum dives esset, pauper pro nobis factus est (II Cor. VIII, 9); et qui voluntariae paupertatis dedit praeceptum, ipse ejusdem paupertatis in semetipso nobis formam 0333C dignatus est demonstrare. Ut enim sciant evangelici pauperes quid eis faciendum sit, ipse etiam a fidelibus pasci voluit, nonnunquam et ab infidelibus, sed ut fideles faceret, vitae necessaria accipere non recusavit. Sed etiam in primitiva Ecclesia pauperes illos sanctos, qui pro Christo rapinam bonorum suorum perpessi fuerant, vel secundum perfectionis consilium omnia reliquerant et vendiderant, ac fratribus fidelibus communia effecerant, sollicitudine quanta, quanta pietate sancti Apostoli alendos a fidelibus procurabant, et liber Actuum Apostolorum, et Paulus in Epistolis suis manifeste demonstrat. Quod etsi conceditur liberius, hoc ipsum Domino praecipiente et ordinante, Evangelium annuntiantibus de Evangelio 0333D vivere, ex Apostolorum tamen auctoritate non negatur, etiam evangelice viventibus, sicut sanctis illis pauperibus qui tunc erant in Jerusalem: qui etiam sancti pauperes ob hoc vocantur, quia in professione sanctitatis et communis vitae nomen dederant, et semetipsos in hoc ipsum sponte pauperes effecerant (Luc. XVIII, 22; Act. II, 44, 45; IV, 34, 35; Rom. XV; I Cor. IX; II Cor. VIII). Quod enim Apostolus severissima auctoritate quibusdam denuntiat, ut qui non vult operari, non manducet; continuo ostendens de quibus diceret, subjunxit dicens: Audivimus enim quosdam ambulantes inter vos inquiete, nihil operantes, sed curiose agentes. His autem qui hujusmodi sunt, denuntiamus et obsecramus 0334A in Domino Jesu Christo, ut cum silentio operantes panem suum manducent (II Thess. III, 10-12). Suum, hoc est, suo labore partum et acquisitum. Et tamen ne illos, quamvis inquietos, nihil operantes, et curiose agentes, nomen tamen Domini invocatum super se habentes, quasi exposuisse videretur et abjecisse, statim intulit dicens: Vos autem, fratres, nolite deficere benefacientes in Christo Jesu Domino nostro (Ibid., 13). Ac si diceret: Et si illi perseverant in malitia, sive negligentia sua, vos tamen in sustentandis eis nolite deficere a beneficentia vestra.

40. Cum ergo severissime superius denuntiaverit, non manducandum nolentibus operari, postmodum vero volentibus operari, sed nihil operantibus, aliquanto se exhibuerit clementiorem, possemus dicere, 0334B secundum textum verborum ejus (nec omnino aberraret a vero), non volentibus quamvis valentibus, intentatam esse illam severitatem; volentibus autem, sed non valentibus indulgentiam istam. Sed etiam cum istis denuntiet, et obsecret in Domino Jesu Christo, ut cum silentio panem suum manducent, videntur panem non suum manducare, nisi eum suum efficiant operando, quantum 219 operari possunt testimonio Dei et conscientiae suae. Ignosce, Domine, ignosce: excusamus, tergiversamur, sed non est qui se abscondat a lumine veritatis tuae; quod sicut illuminat conversos, sic etiam ferit aversos. Non est enim occultatum os nostrum a te, quod fecisti in occulto hominum. Nos autem nobismetipsis facimus id occultum, quia vix est 0334C aliquis, in eis quae ad te sunt, qui experiri velit quid possit, et quod promptissime potest quandoque secundum carnem vel saeculum, sive timor impulerit, sive cupiditas traxerit. Sed et si fallimus homines inscios, non nos permittas, ut quasi volentes fallere te, fallamus nosmetipsos. Nos non laboramus, quia vel non possumus, vel non posse nobis videmur, vel consuetudine otii et deliciarum nostrarum nos non posse efficimus.

41. Adoremus ergo semper, et procidamus, et ploremus coram te, qui fecisti nos, et qui in hoc ipsum peccato nostro manifesto, judicio tuo occulto formasti nos, ut forsitan quia non multum hoc volumus, non possimus: vel quia non voluimus cum potuimus, cum volumus non possumus. Vescamur 0334D saltem secundum poenam Adae pane nostro, si non possumus in sudore vultus nostri, in dolore cordis nostri; in lacrymis doloris, si non possumus in sudore laboris. Magnam hanc jacturam professionis nostrae suppleat pietas, ac devotio conscientiae humilis. Sint nobis lacrymae nostrae panes die ac nocte, quamdiu dicitur animae nostrae, Ubi est Deus tuus? hoc est, quamdiu peregrinatur a Domino Deo nostro, et a lumine vultus sui. Unum quidem erat necessarium: sed qui nec in uno figimur, nec in multis exercemur, in quo ordine computabimur? Utinam cum illo de quo Apostolus dicit: Ei qui non operatur, credenti autem in eum qui justificat impium, reputatur fides ejus ad justitiam secundum 0335A propositum gratiae Dei (Rom. IV, 5). Utinam cum peccatrice, cui multum dimissum est, quia multum dilexit (Luc. VII, 47), et beata anima hoc judicio apud Deum meruerit justificari, judicio diligentium nomen Domini, ut omissa omni justitia operum, et fiducia meritorum, in hoc solo justificetur, quoniam dilexit multum. Nam in diligendo te, Deus, retributio magna est diligenti conscientiae ipsa dilectio tua, deinde vero vita aeterna. Sic, fratres, obsecro vos, non excusemus nos, sed accusemus nos, et confiteamur. Et qui magni nominis umbram, et personale quoddam figmentum perfectionis apud homines induimus; apud Deum conscientiae nostrae cognoscentes paupertatem, non usquequaque recedamus a veritate, et veritas liberabit nos.

CAPUT XIV. Quomodo animalis incipiens, seu tiro religiosus docendus sit appropinquare Deo per amorem et orationem.

0335B

42. Deinde docendus est animalis incipiens, et Christi tirunculus Deo appropinquare, ut et Deus appropinquet ei. Sic enim admonet propheta: Appropinquate Deo, et ipse appropinquabit vobis (Jac. IV, 8). Non solum enim faciendus est homo et formandus, sed et vivificandus. Primo enim formavit Deus hominem: deinde inspiravit in faciem ejus spiraculum vitae, et factus est homo in animam viventem (Gen. II, 7). Formatio hominis, institutio est moralis: vita ejus, amor Dei. Hunc fides concipit, spes parturit, ipse se format et vivificat. Amor 0335C enim Dei, vel amor Deus Spiritus sanctus, amori hominis se infundens, afficit eum sibi. Et amans semetipsum de homine Deus, secum unum efficit, et spiritum ejus, et amorem ejus. Sicut enim non habet corpus unde vivat, nisi de spiritu suo: sic affectus hominis, qui amor dicitur, non vivit, hoc est non amat Deum, nisi de Spiritu sancto. Amorem ergo Dei, in homine ex gratia genitum, lactat lectio, meditatio pascit, oratio confortat et illuminat. Animali vero et novo in Christo homini ad exercitanda ejus interiora melius et tutius proponuntur legenda et meditanda Redemptoris nostri exteriora; et ostenditur in eis exemplum humilitatis, 220 provocatio charitatis, et affectus pietatis: et de Scripturis sanctis et sanctorum tractatibus Patrum 0335D moralia quaeque et planiora. Proponenda sunt ei gesta et passiones sanctorum: ubi nec laborandum ei sit in planitie historiali, et semper aliquid occurrat quod novitii animum excitet ad amorem Dei et contemptum sui. Porro aliae historiae delectant quidem cum leguntur, sed non aedificant, quin potius mentem inficiunt: et in tempore orationis vel spiritualis meditationis, inutilia quaeque vel noxia faciunt scaturire de memoria. Lectionis quippe modum similis meditatio sequi solet. Difficilium etiam lectio scripturarum fatigat, non reficit teneriorem animum: frangit intentionem, hebetat sensum vel ingenium.

43. Docendus est etiam in oratione sua sursum 0336A cor levare, spiritualiter orare, a corporibus vel corporum imaginibus, cum Deum cogitat, quantum potest recedere. Admonendus est quanta potest puritate cordis intendere in eum, cui sacrificium orationis suae offert; se ipsum attendere qui offert, intelligere quod offert: quantum enim videt, vel intelligit eum cui offert, tantum ei in affectu est, et ei amor ipse est intellectus; quantumque ipse ei in affectu est, tantum sapit ei hoc ipsum si dignum Deo est quod offert: et in eo sibi bene est. Hujusmodi homini oranti vel meditanti, melius ac tutius, sicut jam dictum est, proponitur imago Dominicae Humanitatis, Nativitatis ejus, Passionis et Resurrectionis: ut infirmus animus, qui non novit cogitare nisi corpora et corporalia, habeat aliquid cui 0336B se afficiat, cui juxta modum suum pietatis intuitu inhaereat. Est quippe in forma Mediatoris, in quo, sicut legitur in Job, visitans homo speciem suam, non peccet (Job V, 24): hoc est, cum intentionis suae intuitum in eum dirigit, humanam in Deo speciem cogitando, a vero non usquequaque recedat, et dum per fidem ab homine Deum non dividit, Deum aliquando in homine apprehendere addiscat. In quo pauperibus spiritu, et simplicioribus filiis Dei, tanto primum solet esse affectus dulcior, quanto humanae naturae propinquior. Postmodum vero fide migrante in affectum, amplexantes in medio cordis sui dulci amoris amplexu Christum Jesum, totum hominem propter hominem assumptum, totum Deum propter assumentem Deum, incipiunt eum non jam 0336C secundum carnem cognoscere, quamvis eum necdum secundum Deum plene possint cogitare. Et sanctificando eum in cordibus suis offerre ei amant vota sua quae distinxerunt labia sua; obsecrationes, orationes, postulationes, gratiarum actiones, pro tempore, pro causa congruentes.

44. Sunt enim orationes aliae breves ac simplices, sicut eas format voluntas, seu necessitas orantis pro causa incidenti: aliae prolixiores et rationabiles, sicut in inquisitione veritatis petentes, quaerentes, pulsantes, donec accipiant, inveniant, et aperiatur eis: aliae alacres, spirituales et fecundae, in affectu fruentis, et gaudio gratiae illuminantis. Et ipsae sunt quas Apostolus alio ordine dinumerat, obsecrationes, orationes, postulationes, gratiarum actiones (I Tim. 0336D II, 1). Nam postulatio, quam primam posuimus, est circa obtinenda temporalia, et necessaria aliqua vitae hujus, in qua Deus postulantis quidem approbans bonam voluntatem, facit tamen ipse quod melius judicat, et dat libenter ei, quod bene postulat <al. sequi bene postulantem>. Ipsa est de qua Psalmista ait: Quoniam adhuc et oratio mea in beneplacitis eorum (Psal. CXL, 5). Haec est etiam hominum impiorum, quia omnium communiter est, sed maxime filiorum saeculi hujus, desiderare tranquillitatem pacis, sanitatem corporis, temperiem aeris, et alia quae ad vitae hujus usum spectant, et necessitatem, et abutentium voluptatem. Pro quibus qui fideliter postulant, quamvis non ea postulant nisi ad 0337A necessitatem, tamen in hoc ipso voluntati Dei suam semper subjiciunt. Obsecratio vero est in exercitiis spiritualibus anxia ad Deum instantia: in quibus ante gratiam succurrentem, qui apponit scientiam, apponit et dolorem (Eccle. I, 18). Oratio vero est hominis Deo adhaerentis affectio, et familiaris quaedam et pia allocutio, et statio illuminatae mentis ad fruendum, quamdiu licet. Porro gratiarum actio est in intellectu, et cognitione gratiae 221 Dei bonae voluntatis indeficiens ad Deum et indefessa intentio: etiamsi aliquando, vel non sit, vel torpeat, sive actio exterior, sive interior affectio. Haec enim est de qua dicit Apostolus: Velle adjacet mihi, perficere autem bonum non invenio (Rom. VII, 18). Ac si dicat: Semper quidem velle adest, sed aliquando 0337B jacet, hoc est inefficax est; quia perficere opus bonum quaero, sed non invenio. Haec est charitas quae nunquam deficit. Ipsa est enim sine intermissione oratio, seu gratiarum actio, de qua Apostolus ait: Sine intermissione orantes, semper gratias agentes (I Thess. V, 17, 18). Est enim jugis quaedam bonitas mentis et bene compositi animi, et ad Patrem Deum in filiis Dei bonitatis ejus quaedam similitudo, orans pro omnibus semper, et gratias agens in omnibus; tot modis in oratione, vel gratiarum actione in Deum se jugiter refundens, quot in suis necessitatibus vel consolationibus, in proximi etiam vel compassionibus, vel congratulationibus causales in hoc materias invenit pius affectus. Haec autem jugiter in gratiarum actionibus 0337C est; quia qui sic est, semper in gaudio sancti Spiritus est.

45. In postulationibus ergo pie ac fideliter orandum est, sed non est in illis pertinaciter inhaerendum, quia nos nescimus, sed Pater coelestis scit quid in temporalibus istis necesse nobis sit. Obsecrationibus vero insistendum est, sed in omni humilitate et patientia, quia non afferunt fructum, nisi in patientia. Nonnunquam enim cum celerius gratia non subvenit, fit obsecranti coelum aeneum, et terra sua ferrea. Et cum relicta sibi cordis humani 0338A duritia, ad votum exaudiri non meretur, anxietas desiderantis negari sibi aestimat, quidquid differtur. Cumque sicut Chananaea illa praeteriri se ac despici ingemiscit (Matth. XV, 22-28), quasi immunditiam carnis, praeterita sibi peccata sua imputari, vel improperari imaginatur. Nonnunquam vero non sine labore petens accipit, quaerens invenit, et pulsanti aperitur: et consolationes ac suavitates orationis invenire tandem aliquando meretur labor obsecrationis.

46. Nonnunquam etiam purae orationis affectus, et bona illa orationis suavitas non invenitur, sed quasi invenit; cum non petentem, non quaerentem, non pulsantem, et quasi nescientem gratia praevenit: et tanquam genus servorum recipitur in mensa filiorum, 0338B cum rudis adhuc et incipiens animus in eum orandi assumitur affectum, qui pro praemio sanctitatis reddi solet meritis perfectorum. Quod cum fit, agitur ut vel in judicium suum non liceat scire negligenti quid negligat <al. Quodcumque sit, agitur ut vel in judicium suum non liceat nescire negligenti quid negligat>, vel ut provocatio charitatis amorem in eo ultro se offerentis accendat. In quo, proh dolor! plurimi falluntur, quia cum pascuntur pane filiorum, jam se esse filios arbitrantur: et deficientes unde proficere debebant, ex visitante gratia evanescunt a conscientia sua, arbitrantes se aliquid esse, cum nihil sint, et de bonis Dei non emendantur, sed indurantur, et fiunt de quibus Psalmista dicit, Inimici Domini mentiti sunt ei, et 0338C erit tempus eorum in saecula. Et cibavit illos ex adipe frumenti, et de petra melle saturavit eos (Psal. LXXX, 16, 17). Pascuntur enim a Patre Deo, aliquando de pretiosiore gratiae substantia servi, ut affectent esse filii: ipsi vero gratia Dei abutentes efficiuntur inimici. Ut enim abutantur etiam Scripturis sanctis in peccatis, vel in concupiscentiis suis, redeuntes ad eas per orationes, dicunt sibi illud uxoris Manuae: Si Dominus voluisset nos occidere, non suscepisset sacrificium de manibus nostris (Judic. XIII, 23).

LIBER SECUNDUS.

0337

CAPUT I. Cellae secretum tironibus et perfectis quam utile.

0337D

1. Quam dilecta tabernacula tua, Domine virtutum, in quibus passer invenit sibi domum, et turtur nidum ubi reponat pullos suos! (Psal. LXXXIII, 2, 4.) Passer, inquam, naturaliter animal vitiosum, mobile, leve, importunum, garrulum, ac pronum in libidinem. Et turtur luctus amica, opacae solitudinis familiaris incola, forma simplicitatis, exemplum castitatis. Ille sibi invenit in eis domum quietis et securitatis: illa nidum sibi, ubi reponat pullos suos. Quae sunt haec, nisi juvenum naturaliter calidus sanguis, et fervidus animus, aetas labilis, curiositas 0338D inquieta; et virilis maturitas, serius animus, castus, sobrius, pertaesus exteriorum quantum potest, et intra semetipsum recondens semetipsum? Quorum alterum in tabernaculis Domini virtutum, in disciplina cellarum invenit sibi ab 222 omnibus vitiis quietem, firmamentum stabilitatis, et mansionem securitatis: alterum vero, in secreto cellae secretiorem recessum conscientiae, ubi reponat et nutriat sanctarum affectionum suarum fructus, et spiritualis sensus contemplationis. Passer solitarius in tecto, hoc est in altitudine contemplationis, calcare amat habitationem carnalis conversationis. Turtur in inferioribus fecundatur, et gaudet in fructibus humilitatis. 0339A Perfecti enim quique et spirituales, qui turturis nomine designantur, cum ad firmamentum et robur virtutis suae per virtutem obedientiae et subjectionis perveniunt, premunt se semper ac dejiciunt in id quod incipientium est: et unde infra se descendunt, inde ascendunt supra se: et humiliando se magis proficiunt, propter fructus solitudinis, qui sunt frequentes et sublimes excessus contemplationis, non arbitrantes esse negligendam conscientiam voluntariae subjectionis, usum socialis vitae, et dulcedinem fraternae charitatis.

2. Ideo vir spiritualis et corpore suo spiritualiter utens, servitutem ejus, quam habet animalis homo per vim coactam, rationalis per consuetudinem subactam, accipere meretur quasi naturaliter affectam. 0339B Ubi illi est obedientia necessitatis, iste eam habet charitatis. Ubi ille virtutes laboris plenas, iste habet eas versas in mores. Illi vero passeres Dei sursum nitentes ad ea quae sunt perfectorum, non elationis praesumptione, sed pietatis amore, in paupertate spiritus sui sublimati, non repelluntur ut elati, sed suscipiuntur ut devoti: et aliquando hoc merentur experiri, quo spirituales frui; et semper affectant imitari eorum vitam activam, ad quorum ambiunt consolationem contemplativam. Sicque uno spiritu, licet non uno gressu gradientes, aeque proficiunt et spirituales in humili, et incipientes in sublimi. Et haec sunt cellarum bene ordinatarum sancta commercia, studia veneranda, otia negotiosa, quies operosa, charitas ordinata, mutuo in silentio sibi colloqui, 0339C et in absentia ab invicem se ad invicem magis frui, proficere de invicem: et cum se non vident ad invicem, in alio videre quod imitandum est, in se ipsis nonnisi quod flendum est. Ego vero, sicut dicit Jeremias, vir videns paupertatem meam (Thren. III, 1), cum alienas divitias computo, in memetipso erubesco, et suspiro, quia quod tracto in alieno, mallem experiri in proprio. De duobus quippe malis tolerabilius est quod amas non videre, quam videre, et non habere; quamvis non sic de bonis Domini. Bona enim Domini videre, amare est: amare vero, habere est. Ideo nitamur, in quantum possumus ut videamus, videndo intelligamus, et intelligendo amemus, ut amando habeamus. Domine, super hoc ante te 0339D omne desiderium meum, et gemitus meus a te non est absconditus.

CAPUT II. De secundo statu vitae religiosae, id est rationali.

3. De animali vero statu transeuntes ad rationalem, ut de rationali transeamus ad spiritualem tractando, et utinam proficiendo, primo scire debemus quia Sapientia, sicut in libro nominis ejus legitur, praeoccupat eos qui se concupiscunt, et occurrit eis, et ostendit se in viis suis hilariter (Sap. VI, 14), sicut 0340A in proficiendo, sic et in meditando et tractando; attingens ubique propter sui munditiam (Sap. VII, 24). Adjuvat enim Deus vultu suo se intuentem, movet ac promovet, et attrahit species summi boni se contemplantem. Cumque ratio proficiendo in amorem sursum ascendit, amanti et desideranti gratia condescendit. Unum saepe fiunt, quae illos duos status efficiunt quae sunt ratio et amor, et quae ex eis efficiuntur, scilicet scientia et sapientia. Nec jam possunt altrinsecus tractari vel cogitari quae jam unum et unius operationis ac virtutis sunt, et in sensu intelligentis, et in gaudio fruentis. Quamvis ergo distinguendus sit alter ab altero, tamen cum sic se res obtulerit, et cogitandus et tractandus erit alter cum altero, et in altero. Quia ergo, sicut jam supra dictum est (supra, 0340B lib. I, nn. 14, 19), quemadmodum in profectu religionis, status animalis vigilat circa corpus et hominem exteriorem componendum, et aptandum studio virtutis; 223 sic rationalis circa animum agere debet, vel faciendum si non est, vel excolendum et ordinandum si est: primo videndum est quis vel quid sit animus ipse, quem ratio rationalem facit; quid ipsa ratio, quae animal mortale faciendo rationale, hominem perficit. Sed primo dicendum est de anima.

4. Anima est res incorporea, rationis capax, vivificando corpori accommodata. Haec animales constituit homines, quae carnis sunt sapientes, sensibus corporis inhaerentes. Quae ubi perfectae rationis incipit esse, non tantum capax, sed et princeps, continuo 0340C abdicat a se nomen generis feminini, et efficitur animus particeps rationis, regendo corpori accommodatus, vel se ipsum habens spiritus. Quamdiu enim anima est, cito in id quod carnale est, effeminatur: animus vero vel spiritus, nonnisi quod virile est et spirituale meditatur. Spiritus enim hominibus in appetitu boni subtilis et efficacis naturae conditus, et in arte creatricis sapientiae omni corpore melior, omni etiam luce corporea lucidior ac dignior ob imaginem conditoris, et capacitatem rationis; vitio tamen carnalis originis implicitus, peccati servus effectus est, et captivus in lege peccati, quae est in membris. Nec tamen omnino amisit arbitrium, id est judicium rationis in judicando et discernendo, quanquam 0340D libertatem suam amiserit in volendo et agendo. Nam in poenam peccati, et testimonium amissae dignitatis naturalis, positum est in signum ei arbitrium, sed captivum. Quod etiam ante conversionem et liberationem voluntatis, nunquam perdere potest ex toto ulla aversione ipsius voluntatis. In quo etiam cum eo abutitur in eligendo malum pro bono, sicut dictum est, melior est et dignior omni corporea creatura, et in se, et in arte <al. arce> creatricis veritatis. Liberatur vero voluntas, quando efficitur charitas: cum charitas Dei diffunditur in cordibus 0341A nostris per Spiritum sanctum, qui datur nobis (Rom. V, 5). Et nunc vere est ratio, hoc est habitus mentis per omnia conveniens veritati. Cum enim liberata voluntate per liberantem gratiam, spiritus agi incipit libera ratione, tunc suus est, hoc est se ipso libere utens efficitur, et fit animus, et bonus animus. Animus, inquam, in quantum bene animans, et perficiens animal suum supplemento liberae rationis. Bonus autem, in quantum jam amans bonum suum, quo bonus fit, et sine quo nec bonus, nec animus esse potuit. Fit autem bonus animus et rationalis, diligens Dominum Deum suum in toto corde suo, et in tota anima sua, et in tota mente sua, et in omnibus viribus suis, et nonnisi in ipso se ipsum, et proximum suum sicut se ipsum. Fit autem bonus 0341B animus Deum timens, et mandata ejus observans: hoc est enim omnis homo (Eccle. XII, 13). Ratio vero sic definitur a definientibus, vel describitur a describentibus: Aspectus animi est, quo per se ipsum, non per corpus, verum intuetur: aut ipsa veri contemplatio, aut ipsum verum quod contemplatur, aut vita rationalis, vel rationale obsequium, in quo conformatur veritati contemplatae. Ratiocinatio vero est rationis inquisitio, hoc est aspectus ejus motio per ea quae aspicienda sunt. Ratiocinatio quaerit, ratio invenit. Aspectus hic in rem aliquam conjectus cum eam videt, scientia est; cum non valet, ignorantia est hominis. Haec ergo ratio est, et instrumentum per quod operatur, et opus quod operatur. Haec semper exerceri amat in eo quod utile 0341C est et honestum, exercitio proficiens, desidia vero in semetipsa marcescens.

5. Nullum vero dignius et utilius exercitium est homini eam habenti, quam in eo quod melius habet, et in quo caeteris animalibus, et caeteris partibus suis praeeminet, quae est ipsa mens vel animus. Menti vero vel animo, cui caetera pars hominis regenda subdita est, nec dignius est aliquid ad quaerendum, nec dulcius ad inveniendum, nec utilius ad habendum, quam quod solum ipsam mentem supereminet, qui est solus Deus. Nec longe est ab unoquoque nostrum, quia in ipso vivimus, movemur, et sumus (Act. XVII, 27, 28). Et non sicut in aere isto, sic in Domino 224 Deo nostro; sed in ipso vivimus per fidem, movemur et promovemur 0341D per spem, figimur per amorem. Ab ipso enim et ad ipsum conditus est rationalis animus, ut ad ipsum sit conversio ejus, ut sit ipse bonum ejus. Hic autem ex illo bono bonus, ad imaginem et similitudinem ejus conditus est: ut quamdiu hic vivitur, quam propius potest, accedat ad eum similitudine, a quo sola receditur dissimilitudine; ut sit is sanctus, sicut ille sanctus est; in futuro futurus beatus, sicut ille beatus est. Denique hoc solum magnum et bonum est, cum magnus et bonus animus suspicit, miratur et affectat quod supra eum est, et adhaerere festinat similitudini suae devota imago. Ipse enim imago Dei est. Et per hoc quod imago Dei est, intelligibile ei fit, et se posse et debere inhaerere 0342A ei cujus imago est. Ideo etsi in terris regit corpus sibi commissum, meliore tamen parte sui scilicet memoria, intelligentia, et amore ibi semper conversari amat, unde quidquid est, quidquid habet, se novit accepisse, et ubi in perpetuum se mansurum, et cum plena Dei visione plenam Dei similitudinem adepturum, quantum in hoc homini sperandum est, sperare ei licet, si bonae spei vitam suam non negligat conformare. Illuc ergo spectat, inde pendet, plus cum hominibus commorans, ut vivificet eos vita Dei ad quaerenda et capienda divina, quam ut animet vita ista mortali et humana. Sicut enim corpus quod animat, naturali statu suo erigitur in coelum, quod natura et loco, et dignitate, et loca omnia et corpora supereminet: sic spiritualis ipse natura, ad 0342B ea quae in spiritualibus praeeminent, hoc est ad Deum, et divina erigere semper amat semetipsum, non superbe sapiendo, sed pie amando, sobrie, et juste, et pie vivendo: qui quanto altius est quo nititur, tanto fortioribus exercitiorum studiis exercendus est, et quae eum non perfundant, sed intingant, sicque afficiant ut perficiant.

6. Studia vero haec etsi litteris aliquando adjuventur et utantur, non tamen litteratoria sunt, non cavillantia, non disputantia, non garrula; sed spiritualia, pacifica, et humilia, humilibus consentientia. Quae etsi foris exercentur, intus potius aguntur in spiritu mentis, ubi renovatur homo de die in diem, induens novum hominem qui secundum Deum creatus est in sanctitate et justitia veritatis. Ibi enim fit 0342C animus, ibi fit intellectus bonus omnibus facientibus eum, cum secundum regulam ab Apostolo datam, in omnibus exhibemus nos sicut Dei ministros in multa patientia, in tribulationibus, in necessitatibus, in angustiis, in laboribus, in vigiliis, in carcere cellae, in jejuniis, in castitate, in scientia, in longanimitate, in suavitate, in Spiritu sancto, in charitate non ficta, in verbo veritatis, et virtute Dei; per arma justitiae a dextris et a sinistris; per gloriam et ignobilitatem, per infamiam et bonam famam; ut seductores et veraces; sicut qui ignoti et cogniti; quasi morientes, et ecce vivimus; ut castigati et non mortificati; quasi tristes, semper autem gaudentes; sicut egentes, multos autem locupletantes; tanquam nihil habentes, et omnia possidentes (II Cor. VI, 4-10): in labore et 0342D aerumna, in fame et siti, in frigore et nuditate (II Cor. XI, 27). Haec et hujusmodi sunt studia sancta, exercitia apostolica, in quibus discutit se animus, et invenit, et emendat, mundans se ab omni inquinamento carnis ac spiritus, perficiens sanctificationem in timore Dei. Studia haec silentium amant, quietem desiderant cordis in labore corporis, paupertatem spiritus, et pacem in exterioribus pressuris, et bonam conscientiam in omni puritate cordis et corporis. Haec faciunt animum, quia unde faciant, habent. Vana vero illa, nugigerula, verbosa, contentiosa, curiosa, ambitiosa, etiam sanctum animum vel jam perfectum dissipant et corrumpunt. Haec studia scrutantur virtutum, non tam flores quam radices, non 0343A ut luceant, sed ut sint: non ut sciantur, sed ut habeantur.

7. Vitiorum vero plus in semetipsis metuunt appetitum, quam ab aliis impetum; plus contagium, quam malitiam. Sicut enim aliquando magno labore, et studio perseverante, virtutes trahuntur in affectum et mentem bonam, sic vitia levissima remissioris licentiae opportunitate transeunt in conspersionem, et quasi naturalia efficiuntur. Sed nullum vitium naturale est; virtus vero 225 omnis homini naturalis est. Consuetudo tamen vel voluntatis corruptae, vel inolitae negligentiae, plurima saepe vitia quasi naturalia in neglecta conscientia efficere solet. Consuetudo quippe, sicut philosophi dicere solent, est secunda natura. Omnis tamen malus animus 0343B priusquam indurescat, molliri potest malitia ejus: sed nec postquam induruerit, desperandus est. Haec enim maledictio est Adae, ut in terra laboris nostri, et in agro cordis vel corporis nostri, noxia vel inutilia gratuito passim ubique proveniant: utilia vero vel necessaria, et salubria, cum labore. Virtus tamen quoniam naturae res est, cum venit in animum aliquando, non venit sine labore, sed venit in locum suum, et sedet fideliter, et bene cum ea naturae convenit, cum nullum praemium potius sit ei, quam in Deo conscientia sui. Vitium vero cum nihil aliud esse credatur, quam privatio virtutis, tamen vastitas ejus et enormitas tanta nonnunquam quasi sentitur, ut obruat et opprimat: foeditas tanta, ut inquinet et inficiat; adhaesio tam pertinax consuetudinis, 0343C ut vix a se eam natura excutiat. Omnis enim vitii frustra siccatur rivus, si fons non fuerit obturatus. Verbi gratia, remissa voluntas facit mentis levitatem, ex qua prodeunt instabilitas mentis, inconstantia morum, vana laetitia saepe usque ad lasciviam carnis, vana tristitia nonnunquam usque ad aegritudinem corporis, et multa alia in negligentia vel transgressione propositi ex levitatis vitio venientia. Sic etiam superba ex usu voluntas in magna saepe cordis inopia tumentem efficit animum. Unde procedunt vana gloria, fiducia sui, negligentia Dei, jactantia, inobedientia, contemptus, praesumptio, et caeterae animi pestes, quae profluere solent ex tumore et usu superbiae. Et in hunc modum omnia genera 0343D vitiorum ex aliquo malae voluntatis affectu, vel malae consuetudinis usu, suam singula ducunt matricem originem: quae quanto diutius menti inolita est, tanto fortius haeret, et fortioribus remediis eget, et curam requirit diligentiorem. Hujusmodi enim pestes vitiorum usque in ultimam solitudinem solitarium persequuntur. Et sicut bene concreta virtus, et fideliter animo insidens, possessorem suum in nulla deserit multitudine, sic vitium consuetudinis possessum suum liberum esse non patitur in qualibet solitudine. Nam nisi pertinaci studio, et prudenti opera expugnata fuerit consuetudo, leniri potest, vinci vix potest: et quomodocumque se componat animus, et in quavis solitudine habitet, secretum vel silentium cordis esse non patitur. Cui 0344A quo majorem contigerit inesse usum consuetudinis et voluntatis, eo nequior et rebellior in eo invenitur, non tam malitia spiritualis, quam quasi manibus expellenda multiplex quaedam collectio et dura corpulentia necessitatis.

8. Sed redeamus ad laudem virtutis. Quid est virtus? Filia rationis, sed magis gratiae. Vis enim quaedam est ex natura. Ut autem virtus sit, habet ex gratia. Vis est ex judicio approbantis rationis: virtus autem ex appetitu illuminatae voluntatis. Virtus enim est voluntarius in bonum assensus. Virtus est aequalitas quaedam vitae, per omnia congruens rationi. Virtus est ad judicium rationis usus liberae voluntatis. Virtus quaedam est humilitas. Virtus quaedam est patientia. Virtus quaedam est obedientia. Virtutes, sunt prudentia, 0344B temperantia, fortitudo, justitia, et aliae quamplures: in quibus singulis non est aliud virtus, quam, sicut dictum est, ad judicium rationis usus liberae voluntatis. Bona enim voluntas in animo est origo omnium bonorum, et omnium mater virtutum. Sic e converso mala voluntas est origo omnium malorum et vitiorum. Ideo custos animae suae, valde sollicitus esse debet circa custodiam voluntatis suae, ut prudenter intelligat, et discernat quid in totum velit, vel volendum sibi sit, sicut est amor Dei: quid propter illud, sicut est amor proximi. Ut enim in illo tuta sit omnis indiscretio, in hoc semper secundum obedientiae regulas cauta et prudens debet esse dilectio. In dilectione quippe Dei non alia ratio, non alia discretio est, nisi ut sicut ille cum dilexisset 0344C nos, in finem dilexit nos: sic, si fieri potest, in infinitum diligamus eum nos, sicut beatus vir qui in mandatis ejus cupit nimis (Psal. CXI, 1).

226 9. Sed cum nullum finem, vel terminum habere debeat devotio amantis, tamen terminos suos, fines et regulas habere debet actio operantis. Ubi ne aliquando oberret nimia voluntas, necesse est quod semper adsit mediante obedientia custodiens veritas. Nihil enim in bonum hominis in Deum proficientis, tam sibi convenit, quam voluntas et veritas. Haec duo sunt, quae, sicut dicit Dominus, si consenserint in unum, quodcunque petierint, fiet eis a Deo Patre (Matth. XVIII, 19). Si duo haec in unum perfecte consenserint, omnem in se continent 0344D virtutum plenitudinem sine vitio intercurrente; omnia possunt in homine etiam languente, omnia habent et possident in homine nihil habente: dant, mutuant, conferunt, prosunt in homine secum quiescente. Gloria et divitiae in conscientia sancti viri illius, ex fructibus bonae voluntatis ejus. Foris vero non ex uno latere, sicut scutum hujus mundi, sed undique eum circumdat scutum veritatis Dei. Hilarem enim eum et jucundum intus semper efficit bona voluntas: in exteriori vero actione serium et gravem, tutum ac securum reddit veritas. Ideoque supergressus humana homo ille, semper in sereno est: sicut de aere illo homines ferunt, qui super globum lunae est.

10. Voluntas, naturalis quidam animi appetitus 0345A est, alius in Deum, et circa interiora sua: alius circa corpus, et circa exteriora et corporalia. Haec cum sursum tendit, sicut ignis ad locum suum, hoc est, cum sociatur veritati, et movetur ad altiora, amor est. Cum vero promovetur, et lactatur a gratia, dilectio est. Cum apprehendit, cum tenet, cum fruitur, charitas est, unitas spiritus est, Deus est: Deus enim charitas est (I Joan. IV, 16). In his autem cum consummaverit homo, tunc incipit (Eccli. VIII, 6); quia nulla horum in hac vita plena perfectio est. Cum vero declinat in ea quae carnis sunt, concupiscentia carnis est. Cum in curiositatem saeculi, concupiscentia oculorum est. Cum vero in ambitionem gloriae vel honoris, superbia vitae est. Quandiu tamen in hujusmodi utilitati seu necessitati naturae 0345B servit, natura est, vel appetitus ejus. Cum vero in superflua se exponit vel noxia, vitium naturae est, vel sui ipsius. Quorum primo appetitu vel accessu, de temetipso tibi hoc capere licet argumentum. Cum in eis quae ad corpus spectant, in rebus necessariis voluntas primo appetitui finem facit, naturalis animi appetitus est. Cum vero in appetendo semper ad ulteriora progreditur, ipsum se prodit, quia jam non tam voluntas quam vitium voluntatis est, avaritia, vel cupiditas, vel aliquid hujusmodi. Voluntati enim in hujusmodi cito satis est, vitiis vero ejus nunquam satis est.

11. Haec in spiritualibus, et in eis, quae ad Deum sunt, cum vult quod potest, laudanda est: cum vult quod non potest, et plus quam potest, regenda 0345C est: cum non vult quod potest, excitanda est et provocanda. Saepe enim si non frenatur, impetum facit, et agitur in praeceps. Saepe si non excitatur, dormit, et tardat, et obliviscitur quo tendebat, et facile declinat quasi a latere in obligationes <al. obliquationes> oblatae delectationis. Ideoque sicut in corpore etiam solet fieri (melius enim corpus hominis ab alio videtur, quam se ipsum videat), in hujusmodi nos saepe melius videt alienus oculus, quam noster; et alius qui non est pariter in fervore ejusdem voluntatis, rectior saepe judex est actionis: quia saepe vel negligentia, vel privato amore nostri erramus in nobis. Bona ergo custos voluntatis est obedientia, sive imperii illa sit, sive consilii; 0345D sive subjectionis, sive solius charitatis. Purius enim ac dulcius saepe, secundum apostolum Petrum, ad pares, seu etiam ad minores suos, filii obedientiae castificant corda sua in obedientia charitatis, quam ad majores subigant per obedientiam necessitatis (I Petr. I, 22; V, 2, 3). In illa enim sola vel praecipit, vel consulit, et obedit charitas: hic autem poenam timet, vel minatur imperiosa auctoritas et meticulosa necessitas. Et in illa obedienti saepe debetur major gloria: in ista vero inobedienti major semper intentatur poena. Ergo in homine sursum cor habente propter exteriora sua regenda, moderanda, componenda, palam omnibus est quam necessaria sit voluntati custodia sua, amplius autem propter interiora sua. Animo enim saepe se ipsum 0346A vel Deum cogitanti, ipsa voluntas in omni cogitatione princeps est; et 227 necessario principium voluntatis sequitur omnis tenor cogitationis.

12. Tria enim sunt quae cogitationem faciunt; voluntas, memoria, et intellectus. Voluntas cogit memoriam ut proferat materiam, cogit etiam intellectum ad formandum quod profertur, adhibens intellectum memoriae ut inde formetur; intellectui vero, aciem cogitantis, ut inde cogitetur. Quae quia in unum cogit voluntas, et facili quodam nutu copulat, a cogendo cogitatio nomen accepisse videtur. Hinc fiunt cogitationes omnes, aliae bonae et sanctae, et dignae Deo: aliae malae et perversae, quae separant a Deo: aliae otiosae et vanae, a quibus aufert se Deus. 0346B Hinc enim dicitur quod perversae cogitationes separant a Deo, et quia Spiritus sanctus aufert se a cogitationibus quae sunt sine intellectu (Sap. I, 3, 5). In quibus verbis advertendum est, quia sine omni intellectu nullatenus cogitari potest, et nulla omnino cogitatio sine omni intellectu est. Sed alius est intellectus ex vi naturalis rationis, alius ex virtute mentis rationalis. Intellectus quidem idem ipse est, qui quocunque seu in bonum, seu in malum applicitus fuerit, naturaliter viget: sed alius invenitur sibi relictus, alius a gratia illuminatus. Ille saeculi rebus et seriis et nugatoriis se non negat: hic autem nonnisi dignis se rebus, et similibus sibi se ipsum accommodat. Ille saepe operatur sicut sibi relictus, et vitio infectus ex vitio rationis, et vitio corruptae 0346C voluntatis, texens perversas cogitationes, quibus semetipsum qui cogitat, sponte separat a Deo: hic autem semper sicut illuminatus, et virtuti affectus, operatur pietatem, quae cogitantem conjungit Deo.

13. Quae vero secundo loco ponuntur cogitationes sine intellectu, ipsae sunt vanae illae et otiosae, neutro intellectui per cogitantis intentionem se applicantes, non repente perimentes, sed sensim et paulatim corrumpentes, occupantes tempus, necessaria impedientes, et animum inficientes: non tam cogitationes, quam ex veris vel imaginariis recordationibus simulacra quaedam cogitationum, seu ipsae recordationes ultro et multipliciter de memoria scaturientes. In quibus passio quaedam voluntatis 0346D potius videtur esse quam actio, cum nulla sit in eis cogitantis intentio: cum quod sponte ebullit de memoria, formandum se offert intellectui non curanti, et quidquid agitur, videtur potius agi in somnio dormientis, quam in acie cogitantis. Ubi tametsi a se repellere Spiritum sanctum non est in voto cogitantis, fit tamen ex culpa negligentis, ut spiritus disciplinae merito auferat se a cogitationibus indisciplinatis. Quae quamvis fiant per vim quamdam occultam rationis, non tamen fiunt ex ratione, ut attrahatur in eas intellectus, cum nullus sit in eis intelligentis assensus. Ubi vero serio de rebus seriis bene cogitatur, voluntas libero arbitrio de memoria evocat quodcunque opus habet, et intellectum formantem memoriae adhibet, formatumque quidquid illud 0347A est intellectus adhibet aciei cogitantis, et sic peragitur negotium cogitationis.

CAPUT III. Tertium statum vitae religiosae, id est spiritualem, explicat.

14. Cum vero de his quae de Deo vel ad Deum sunt cogitatur, et voluntas eo proficit ut amor fiat, continuo per viam amoris infundit se Spiritus sanctus, spiritus vitae; et omnia vivificat, adjuvans seu in oratione, seu in meditatione, seu in tractatu infirmitatem cogitantis. Et continuo memoria efficitur sapientia, cum suaviter ei sapiunt bona Dei, et quod ex eis cogitatum est formandum in affectu, adhibet intellectui. Intellectus vero cogitantis, efficitur contemplatio amantis, et formans illud in quasdam spiritualis, 0347B vel divinae suavitatis experientias afficit ex eis aciem cogitantis; illa vero efficitur gaudium fruentis. Et tunc de Deo bene cogitatur secundum humanum modum; si tamen cogitatio dicenda est, ubi nil cogit nec cogitur, sed tantummodo in memoriam abundantiae suavitatis Dei exsultatur, jubilatur, et vere sentitur de eo in bonitate, ab eo, qui in simplicitate 228 cordis quaesivit illum. Sed modus hic cogitandi de Deo non est in arbitrio cogitantis, sed in gratia donantis: scilicet cum Spiritus sanctus, qui ubi vult spirat, quando vult, et quomodo vult, et quibus vult, in hoc aspirat. Sed hominis est jugiter praeparare cor, voluntatem expediendo ab affectionibus alienis, rationem vel intellectum a sollicitudinibus, memoriam ab otiosis et negotiosis, nonnumquam 0347C et a necessariis occupationibus; ut in die bona Domini, et in hora beneplaciti ejus, cum audierit vocem spiritus spirantis, ea quae cogitationem faciunt, continuo libere concurrant sibi, et cooperentur in bonum, et quasi symbolum faciant in gaudium cogitantis: voluntas exhibendo in gaudium Domini puram affectionem; memoria, materiam fidelem; intellectus, experientiae suavitatem.

15. Sic ergo voluntas neglecta facit cogitationes otiosas, et indignas Deo: corrupta, perversas, quae separant a Deo: recta, necessarias ad usum vitae hujus: pia, efficaces ad fructum Spiritus, et ad fruendum Deo. Fructus autem Spiritus sunt, sicut Apostolus dicit, charitas, pax, gaudium, patientia, 0347D longanimitas, bonitas, benignitas, mansuetudo, fides, modestia, continentia, castitas (Galat. V, 22, 23). Et in omni genere cogitationis, omnia quaecumque cogitanti occurrunt, conformantur intentioni voluntatis, agente in eis misericordia et judicio Dei, ut justus justificetur adhuc, et qui in sordibus est sordescat adhuc (Apoc. XXII, 11). Ideo homini Deum amare volenti, vel jam amanti, suus semper consulendus est animus, examinanda conscientia, quid sit quod in totum vult, et propter quod vult: quidquid aliud vult spiritus vel odit, quidquid contra illud caro concupiscit. Incidentes enim quasi extrinsecus et decedentes cogitationes, et praetervolitantes voluntates, quibus modo vult, modo non vult, nequaquam inter voluntates, sed pene inter otiosas deputandae 0348A sunt cogitationes. Nam etsi aliquando fiunt usque ad delectationem animi, cito tamen inde se excutit animus compos sui. Quod autem in totum vult, primo considerandum est ei quid illud sit quod sic velit; deinde, quantum velit, et quomodo velit. Si quod in totum vult, Deus est, discutiendum est ei Deum quantum et quomodo velit, et utrum usque in contemptum sui ipsius, omniumque quae sunt vel esse possunt; et hoc non tantum ex judicio rationis, sed etiam ex affectu mentis: ut jam voluntas plus quam voluntas sit, ut amor sit, ut dilectio sit, ut sit charitas, sit unitas spiritus. Sic enim diligendus est Deus. Magna enim voluntas ad Deum, amor est; dilectio, adhaesio sive conjunctio; charitas, fruitio. Unitas vero spiritus cum Deo homini sursum cor 0348B habenti, proficientis in Deum voluntatis est perfectio, cum jam non solummodo vult quod Deus vult, sed sic est non tantum affectus, sed in affectu perfectus, ut non possit velle nisi quod Deus vult. Velle autem quod Deus vult, hoc est jam similem Deo esse: non posse velle nisi quod Deus vult, hoc est jam esse quod Deus est, cui velle et esse, id ipsum est. Unde bene dicitur, quod tunc plene videbimus eum sicuti est, cum similes ei erimus (I Joan. III, 2); hoc est, erimus quod ipse est. Quibus enim potestas data est filios Dei fieri, data est potestas, non quidem ut sint Deus, sed sint tamen quod Deus est, sint sancti, futuri plene beati, quod Deus est. Nec aliunde hic sancti, nec ibi futuri beati, quam 0348C ex Deo, qui eorum et sanctitas et beatitudo est.

16. Et haec hominis est perfectio, similitudo Dei. Perfectum autem nolle esse, delinquere est. Et ideo huic perfectioni nutrienda est semper voluntas, amor praeparandus, voluntas cohibenda, ne in aliena dissipetur; amor servandus, ne inquinetur. Propter hoc enim solum creati sumus et vivimus, ut Deo similes simus, cum ad Dei imaginem creati simus. Est autem Dei similitudo quaedam quam nemo vivens nisi cum vita exuit, quam omni homini in testimonium amissae melioris et dignioris similitudinis creator omnium hominum reliquit; quam habet et volens et nolens et qui eam cogitare potest, et qui tam hebes est ut eam cogitare non possit: scilicet quod sicut ubique Deus est, et ubique 0348D totus est in creatura sua, sic et in corpore suo omnis vivens anima. Et sicut semper sibi indissimilis Deus indissimiliter dissimilia in 229 creatura operatur; sic anima hominis quamvis totum corpus vivificans indissimili vita, in sensibus tamen corporis et in cogitationibus cordis indissimiliter operatur assidue dissimilia. Haec similitudo Dei in homine, quantum ad meritum ejus, nullius apud Deum est momenti, cum naturae, non voluntatis ejus sit vel laboris. Sed est alia magis Deo propinqua similitudo, in quantum voluntaria, quae in virtutibus consistit: in qua animus virtutis magnitudine summi boni quasi imitari gestit magnitudinem; et perseverantiae in bono constantia, aeternitatis ejus incommutabilitatem. Super hanc autem alia est adhuc similitudo 0349A Dei. Haec est de qua jam aliquanta dicta sunt, in tantum proprie propria, ut non jam similitudo, sed unitas spiritus nominetur; cum fit homo unum cum Deo, unus spiritus, non tantum unitate volendi idem, sed expressiore quadam unitate virtutis (sicut jam dictum est) aliud velle non valendi. Dicitur autem haec unitas spiritus, non tantum quia efficit eam, vel afficit ei spiritum hominis Spiritus sanctus, sed quia ipsa ipse est Spiritus sanctus Deus charitas: cum per eum qui est amor Patris et Filii, et unitas, et suavitas, et bonum, et osculum, et amplexus, et quidquid commune potest esse amborum in summa illa unitate veritatis, et veritate unitatis; hoc idem homini suo modo fit ad Deum, quod cum substantiali unitate Filio est ad Patrem, vel 0349B Patri ad Filium; cum in amplexu et osculo Patris et Filii mediam quodammodo se invenit beata conscientia; cum modo ineffabili inexcogitabilique fieri meretur homo Dei non Deus, sed tamen quod Deus est ex natura, homo ex gratia.

17. Unde in catalogo spiritualium exercitiorum Apostolus prudenter interseruit Spiritum sanctum, dicens: In castitate, in scientia, in longanimitate, in suavitate, in Spiritu sancto, in charitate non ficta, in verbo veritatis, in virtute Dei (II Cor. VI, 6, 7). Vide enim quomodo tanquam omnia facientem, ordinantem, et vivificantem, in medio bonarum virtutum, sicut cor in medio corporis, constituit Spiritum sanctum. Ipse est enim omnipotens artifex creans hominis ad Deum bonam voluntatem, 0349C Dei ad hominem faciens propitiationem, formans affectionem, dans virtutem, juvans operationem, agens omnia fortiter, et disponens omnia suaviter. Ipse vivificat spiritum hominis, et continet in unum: sicut et ille vivificat, et in unum continet corpus suum. Homines doceant Deum quaerere; Angeli adorare: solus ipse est qui docet invenire, habere, et frui. Ipse enim est et sollicitudo bene quaerentis, et pietas in spiritu et veritate adorantis, et sapientia invenientis, et amor habentis, et gaudium fruentis. Quidquid tamen de visione et cognitione Dei hic fidelibus impertitur, speculum est et aenigma; tantum distans a futura visione et cognitione, quantum a veritate distat fides, vel tempus ab aeternitate, nisi cum aliquando fit quod de eo in libro Job legitur: 0349D Qui abscondit lucem in manibus, et praecipit ei ut rursum oriatur, et annuntiat de ea dilecto suo quod possessio ejus sit, et ad eam possit pervenire (Job XXXVI, 32, 33).

18. Electo enim et dilecto Dei, aliquando vicissim lumen quoddam vultus Dei ostenditur (sicut lumen clausum in manibus patet et latet ad arbitrium tenentis), ut per hoc quod quasi in transcursu, vel in puncto permittitur videre, inardescat animus ad plenam possessionem luminis aeterni, et haereditatem plenae visionis Dei: cui ut innotescat aliquatenus id quod ei deest, nonnunquam quasi pertransiens gratia perstringit sensum amantis, et eripit ipsum sibi, et rapit in diem qui est a tumultu rerum 0350A ad gaudia silentii, et pro modulo suo ad momentum, ad punctum id ipsum ostendens ei videndum sicuti est; interim etiam et ipsum efficit in id ipsum, ut sit suo modo sicut illud est. Ubi cum didicerit quid intersit inter mundum et immundum, redditur sibi, et remittitur ad mundandum cor ad visionem, ad aptandum animum ad similitudinem: ut, si aliquando rursum admittatur, sit purior adhuc ad videndum, et stabilior ad fruendum. Nusquam enim se melius deprehendit modus humanae imperfectionis, quam in lumine vultus Dei, in speculo divinae visionis. Ubi in die qui est, plus et plus videns quid sibi deest, emendat in dies similitudine, quidquid 230 deliquit dissimilitudine: similitudine ei appropinquans, a quo longe factus est per dissimilitudinem; 0350B et sic expressiorem visionem expressior semper similitudo comitatur. Impossibile quippe est videri summum bonum, et non amari; nec non tantum amari, quantum datum fuerit videri; quousque amor proficiat in aliquam similitudinem amoris illius, qui Deum similem fecit homini per humiliationem humanae conditionis, ut hominem similem Deo constituat per glorificationem divinae participationis. Et tunc dulce est homini cohumiliari summae majestati, compauperari Filio Dei, divinae sapientiae conformari, hoc sentienti in se ipso, quod et in Christo Jesu Domino nostro.

19. Haec enim est sapientia cum pietate, amor cum timore, exsultatio cum tremore, cum cogitatur et intelligitur Deus humiliatus usque ad mortem, 0350C mortem autem crucis, ut hominem exaltet usque ad similitudinem divinitatis. Hinc emanat fluminis impetus laetificans civitatem Dei, memoria abundantiae suavitatis ejus in intelligendis et cogitandis circa nos bonis ejus. In quo cum ad Deum amandum facile hominem adducant pensata, vel etiam contemplata ejus amabilia, per se ipsa in affectu contemplantis elucentia, potentia ejus, virtutes ejus, gloria, majestas, bonitas, beatitudo: hoc potissimum amantem rapit in amabilem, quod ipse in semetipso est quidquid in eo amabile est, qui est totum quod est, si tamen totum est ubi pars non est. Cui bono, amore ipsius boni sic se intendit pius affectus, ut non se inde revocet, donec unum vel unus cum eo spiritus fuerit effectus. Quod cum in eo fuerit perfectum, 0350D jam solo mortalitatis hujus velo dividitur ac differtur a sanctis sanctorum, et summa illa beatitudine supercoelesti: qua tamen cum jam in fide et spe ejus quem amat fruitur in conscientia, jam quod superest vitae hujus, tolerabiliori praestolatur patientia.

20. Et haec est destinatio solitarii certaminis, hic finis, hoc praemium, haec requies laborum, consolatio dolorum. Et ipsa est perfectio et vera hominis sapientia; omnes in se amplectens et continens virtutes, non aliunde collectas, sed velut naturaliter insitas sibi, ad similitudinem illam Dei, qua est ipse quidquid est: cum sicut Deus est id quod est, sic circa bonum virtutis, habitus bonae voluntatis in bonam mentem sic consolidatus et affectus est, ut 0351A ex ardentissima boni incommutabilis adhaesione, nullatenus videatur jam posse mutari ab eo quod est. Cum enim fit circa hominem Dei assumptio illa Domini et Sancti Israel regis nostri, sapiens et pius animus per illuminantem et adjuvantem gratiam in contemplatione summi boni, speculatur etiam regulas incommutabilis veritatis, in quantum ad eas pertingere meretur intellectu amoris: et exinde format sibi modum conversationis cujusdam coelestis, et formam sanctitatis. Speculatur enim summam veritatem, et quae ex ea vera sunt; summum bonum, et quae ex eo bona sunt; summam aeternitatem, et quae ex ea sunt. Illi veritati, illi charitati, illi aeternitati se conformans, in istis se ordinans, illis non supervolitans judicando, sed suspiciens desiderando, 0351B vel inhaerens amando; ista suspiciens, et eis se coaptans et conformans, non sine discretionis judicio, non sine examine ratiocinationis, et judicio rationis. Ex quo concipiuntur et oriuntur virtutes sanctae, et imago Dei reformatur in homine, et vita illa Dei ordinatur, a qua homines quosdam alienatos conqueritur Apostolus (Ephes. IV, 18), et colligitur robur virtutis, et duo illa in quibus contemplativae vitae perfectio constat, et activae: de quibus juxta antiquos illos Interpretes legitur in Job, Ecce pietas est sapientia: abstinere vero a malo, scientia est (Job XXVIII, 28, juxta LXX). Sapientia enim pietas est, hoc est cultus Dei, amor quo eum videre desideramus, et videntes in speculo et in aenigmate credimus et speramus: 0351C et in hoc proficimus ut eum videamus in manifestatione. Abstinere vero a malis, scientia temporalium est, in quibus nos sumus: in quibus in tantum abstinemus a malis, in quantum ad bona studemus.

21. Ad hanc scientiam et ad hanc abstinentiam spectare inveniuntur primo omnium virtutum exercitia; deinde, omnium artium vitae hujus in qua versamur, disciplina. Quorum alterum, id est studium virtutum, respicere 231 potius videtur ad superiora, quasi superioris sapientiae praeferentia virtutem, et redolentia suavitatem. Alterum quod circa corporalia fit exercitia, nisi fidei religione religetur, defluit in inferiorum vanitatem. In quibus, cum scientia sit res, sive ratione, sive sensibus corporis 0351D comprehensa, et memoriae commendata; si bene res perpenditur, id proprie quod apprehendimus sensibus, omnino scientiae deputandum est. Quod vero per semetipsam ratio in hujusmodi apprehendit, hoc jam est in quo se sibi scientia atque sapientia conterminant. Quidquid enim aliunde discitur, scilicet <al. si> per sensus corporis, quasi alienum et adventitium menti ingeritur. Quod vero sponte venit in mentem, sive ex ipsa vi rationis, sive ex incommutabilium legum incommutabilis veritatis naturali intelligentia, ex qua etiam impiissimi homines nonnunquam rectissime judicare inveniuntur; hoc sic ipsi inest rationi, ut hoc ipsum ipsa ratio sit: nec tam commendatur ei per doctrinam aliquam ut scientia sit, quam vel alio commonente, 0352A vel ipsa commemorante hoc ipsum sibi inesse naturaliter intelligit. In quo hoc potissimum est, cum quod notum est Dei, Deo naturaliter revelante, manifestum fit homini, etiam impio. Deinde affectus virtutum naturalis, de quo licuit dicere ethnicum poetam,

Oderunt peccare boni virtutis amore.

HORAT., Epist. lib. I, ep. 16, v. 52. Deinde per inquisitionem ratiocinationum quaelibet discretio rationabilium. Infima vero pars est scientiae et deorsum vergens sensibilium animalis experientia, quae fit per quinque sensus corporis, et concupiscentiam, et experientiam carnis, sive oculorum, sive superbiae hujus vitae.

22. Cum ergo ratio sapientiae conformata, format 0352B sibi conscientiam, et ordinat vitam, in inferioribus scientiae aptat sibi servitutem, et sufficientiam naturae, in ratiocinationibus et rationabilibus ordinem vitae, in obtentu virtutum formam conscientiae. Sicque ab inferioribus promota, a superioribus adjuta, pergens in id quod rectum est, et judicio rationis, et assensu voluntatis, et mentis affectu, et operis effectu erumpere festinat in libertatem spiritus et unitatem: ut, sicut jam saepe dictum est, fidelis homo unus spiritus efficiatur cum Deo. Et ipsa est, de qua paulo ante diximus, vita Dei, quae non tam rationis est profectus, quam jam in sapientia perfectionis affectus. Haec enim quia jam sapiunt sapienti, sapiens est: quia factus est unus spiritus 0352C cum Deo, spiritualis est. Et haec in hac vita hominis perfectio est.

23. Jam enim qui hactenus fuit solitarius vel solus, efficitur unus, et solitudo ei corporis vertitur in unitatem mentis. Et impletur in eo, quod Dominus pro discipulis in clausula omnis perfectionis oravit dicens: Pater, volo ut sicut ego et tu unum sumus, ita et ipsi in nobis unum sint (Joan. XVII, 11, 21). Haec enim unitas hominis cum Deo, vel similitudo ad Deum, in quantum propinquat Deo, in tantum inferius suum conformat sibi, infimum illi: ut spiritus et anima et corpus suo modo ordinata, suis locis disposita, suis meritis aestimata, suis etiam proprietatibus cogitentur: ut incipiat homo perfecte nosse se ipsum, et per cognitionem sui proficiendo, 0352D ascendere ad cognoscendum Deum. Quo cum primum exsurgere et aspirare incipit proficientis affectus, in cogitatione hujus similitudinis plurimum cavendus est error dissimilitudinis: scilicet ut spiritualibus spiritualia, et divinis divina comparando, non aliter de eis cogitetur, quam quod res habet. Cogitans ergo animus similitudinem Dei et sui, primo in hoc formet et aptet cogitationem suam, ut omnino fugiat secundum corpus cogitare se ipsum: Deum vero non solum non secundum corpus, sicut locale, sed neque secundum spiritum, sicut mutabile. Quae enim spiritualia sunt, tantum diversa sunt a corporum qualitate et natura, quantum ab omni locali circumscriptione remota. Quae vero divina sunt tantum supereminent omnia et corporalia 0353A et spiritualia, quantum ab omni loci vel temporis lege, vel mutabilitatis suspicione aliena, in suae incommutabilitatis et aeternitatis beatitudine incommutabilia manent et aeterna. In quibus sicut quae corporalia sunt discernit animus per corporis sensus, sic quae sunt rationabilia vel spiritualia discernere non potest nisi per semetipsum. Quae vero sunt Dei, nonnisi a Deo quaerat vel 232 exspectet intellectus. Et quidem de nonnullis quae ad Deum spectant, fas est et possibile homini rationem habenti aliquando cogitare et disquirere, sicut de dulcedine bonitatis ejus, de potentia virtutis, et aliis hujusmodi. Ipsum vero quod est id ipsum, id quod est cogitari omnino non potest, nisi quantum ad hoc sensu illuminati amoris attingi potest.

0353B 24. Credendus est tamen Deus, et in quantum Spiritus sanctus adjuverit cogitandus quaedam vita aeterna, vivens et vivificans, immutabilis, mutabilia omnia immutabiliter faciens, intelligens, et creans omnem intellectum et intelligentem, sapientia faciens omnem sapientem; veritas fixa, stans indeclinabilis, ex qua vera sunt omnia quae vera sunt, in qua sunt aeternaliter rationes rerum omnium evenientium temporaliter. Cuique vita ipsa essentia est, ipsa natura: et vita vivens ipse sibi est, quae est ipsa divinitas, aeternitas, magnitudo, bonitas, et virtus in se ipsa existens et subsistens, excedens omnem locum virtute naturae illocalis, aeternitate vero omne tempus quod vel ratione, vel opinione comprehendi potest: quae longe verius est et excellentius, 0353C quam quolibet sentiendi genere sentiatur. Certius tamen sensu humilis et illuminati amoris, quam quolibet cogitatu rationis attingitur, et semper melius est quam cogitatur; melius tamen cogitatur quam dicitur. Ipsa est enim summa essentia, ex qua omne esse proficiscitur: ipsa est summa substanti non subjecta praedicamentis vocum, sed rerum omnium subsistens causale principium, in quo esse nostrum non moritur, intellectus noster 0354A non errat, amor non offenditur: qui semper quaeritur, ut dulcius inveniatur; dulcissime invenitur, ut diligentius quaeratur.

25. Hoc ergo ineffabile (cum nonnisi ineffabiliter videatur) qui vult videre, cor mundet, quia nulla corporis similitudine dormienti, nulla corporea specie vigilanti, nulla rationis indagine, nisi mundo corde humiliter amanti, videri potest, vel apprehendi. Haec est enim facies Domini, quam nemo potest videre, et vivere mundo: haec est species, cui contemplandae suspirat omnis qui affectat diligere Dominum Deum suum in toto corde suo, in tota anima sua, in omni mente sua, et in omnibus viribus suis. Ad quod etiam non desinit excitare proximum suum, si diligit eum sicut se ipsum. Ad quod cum aliquando 0354B admittitur, in ipso lumine veritatis indubitanter videt praevenientem gratiam: cum inde repellitur, in ipsa sui caecitate intelligit puritati ejus non convenire immunditiam suam. Et si amat, flere dulce habet, et non sine multo gemitu cogitur redire in conscientiam suam. Ad quod cogitandum omnino impares sumus: sed ignoscit quem amamus, et de quo digne nos non posse, vel dicere, vel cogitare confitemur: et tamen ut dicamus et cogitemus, amore ejus vel amore amoris ejus provocamur et trahimur. Cogitantis ergo est, in omnibus humiliare semetipsum, glorificare in semetipso Dominum Deum suum: in contemplatione Dei vilescere sibi: in amore Creatoris subjectum esse omni humanae creaturae: exhibere corpus suum hostiam viventem, sanctam, 0354C Deo placentem, rationabile obsequium suum. Prae omnibus autem non plus sapere quam oportet sapere, sed sapere ad sobrietatem: et secundum datam a Deo mensuram fidei (Rom. XII, 1, 3), bona sua non ponere in ore hominum, sed celare in cella sua, et recondere in conscientia, ut hunc quasi titulum, et in fronte conscientiae, et in fronte cellae semper habeat: Secretum meum mihi, secretum meum mihi, (Isai. XXIV, 16).

LIBER TERTIUS.

0353

CAPUT I. Superna beatitudine nihil praestabilius.

0353D

1. Notandum est duas esse beatitudines, duas miserias: una enim est beatitudo quam Adam habuit in paradiso et perdidit; altera est in coelo, quam habent sancti Angeli quos Dominus asumpsit. Una autem miseria est in terra, quam singulis horis patimur; altera in ergastulo infernorum, quam perditi post mortem patiuntur. Illa itaque beatitudo quam habuit Adam in paradiso, fuit temporalis: illa vero est coelestis, propter quam factus est aeternalis. Illa itidem miseria vel tribulatio quam in praesenti patimur, finem habet: illa vero quae in inferno est, omni fine caret, quae etiam mors secunda appellatur.

0354D 2. Beatitudo igitur quae sanctis promittitur, tam magna est, tamque mirabilis, ut eam nec oculus viderit, nec auris audierit, nec in cor hominis ascenderit. Cum itaque prae sui magnitudine videre nequeamus, consideremus quid in praesenti vita nos naturaliter delectet, quid bonum vel honestum videatur, si aliquid forte possit inveniri, unde illud admirabile, oculum non vidisse et aurem non audisse, lucidius nobis appareat, et saporem gratiorem habeat. Nimis etenim paucis verbis comprehensum est totum illud quod electis promittitur, et quia hoc ita est occultum, ita inclusum et ab infirmis mentibus valde separatum, conemur de tam excellenti gratia aliquid dicere, ac illud in plures partes, ut limpidius clareat, dividendo statuere. Si enim grossum 0355A pomum ad mandendum infanti porrigeretur, prae nimia teneritudine sui parvuli oris illud nequiret mordere vel manducare: quod si particulatim incideretur, parvulus inde cibatus reficeretur; et quod prius scire non poterat, cujus saporis esset, dum integrum maneret, jam per frusta divisum comederet. Servata itaque illa invisibili promissione Dei, donec veniamus ubi eam videbimus sicuti est, intenti rimemur quid corporibus, quidve animabus nostris conveniat, quid appetere, quo etiam delectari libere et sine offensa valeant; firmiter tenentes, nihil honoris vel alicujus bonitatis deesse omnibus, quibus in illa felicitate contigerit esse.

CAPUT II. Corporum beatorum dotes recensentur et explicantur.

0355B 3. Septem igitur videntur esse quae possunt corporibus aptari, et sunt decentissima, et ad beatitudinem et commoditatem ipsorum corporum sufficientissima. Sunt autem haec, pulchritudo, velocitas, fortitudo, libertas, sanitas, voluptas, diuturnitas. Porro si aliqua in his sunt quae sancti viri magis fugiant quam desiderent, ut est corporis pulchritudo atque voluptas, sciendum est non esse illa fugienda quia bona per se non sint, sed ne eorum occasione in culpam offensionis aliquatenus cadant. Nam si ea amplectendo scirent se a bonitate non impediri, nec Deo displicere, profecto nollent eis carere: non enim in futuro parva in his quoque erit sanctae dulcedinis delectatio, ubi nulla erit offensionis formido. 0355C Animabus vero sanctis haec convenienter aptari videntur, sapientia, amicitia, concordia, potestas, honor, securitas, gaudium. Haec electos Dei in illo beato regno habituros dubium non est: cum illos inhabitet, ac illis praesideat de quo est quidquid usquam bonum est, et qui potens est et gloriosus super omnia ineffabilis.

4. Sed jam ad coepta redeamus, et de singulis quae proposita sunt, aliquid scrutando breviter dicamus. Quaeris de pulchritudine; audi quid scriptum est: Justi fulgebunt sicut sol (Matth. XIII, 43); et sol septempliciter sicut lux septem dierum (Isai. XXX, 26). Si ergo corpora nostra fulgebunt sicut sol, qui multiplicatum lumen septem dierum habebit, magna incomparabiliter erit illa gloriosa pulchritudo. Accipe 0355D et aliud: Salvatorem exspectamus, ait Apostolus, Dominum nostrum Jesum Christum, qui reformabit corpus humilitatis nostrae configuratum corpori claritatis suae (Philipp. III, 20, 21). Certe quoniam Dominus transfiguratus est in monte coram discipulis suis, resplenduit facies ejus sicut sol, cujus claritatis pulchritudine delectatus beatus Petrus, Domine, inquit, bonum est nos hic esse (Matth. XVII, 2, 4). Aspectus quoque angeli qui sedit ad sepulcrum Domini, apparuit splendens sicut fulgur (Matth. XXVIII, 3). Cum igitur tanta claritas unius angeli hic fuerit, quam, putas, gloriosa, quam magnifica pulchritudo erit, quando sanctorum millia, numeroque carentia, claro corpori Domini nostri Jesu Christi assimilata 0356A apparebunt cum illo? Hanc beatitudinem pulchram et beatam pulchritudinem David sanctus considerabat, cum diceret: Unam petii a Domino, hanc requiram, ut inhabitem in domo Domini omnibus diebus vitae meae (Psal. XXVI, 4). De ista pulchritudine, quae vere est magna beatitudo, multa inveniuntur in sacro eloquio.

5. Huic autem pulchritudini subjecta est velocitas. Velocitatem enim tantam habebunt hi qui cum Deo erunt, quantam habet radius solis, vel oculi alicujus hominis clare videntis. Sol quippe ut in oriente super terram venit, mox in occidentem radium suum porrigit; similiter radius oculi, dum palpebra aperitur, in coelum aut quovis alio, non impediente obice, in longum dirigitur: sic nimirum 0356B corpora nostra cum spiritualia fuerint, et ad instar Angelorum pondus et gravitatem non senserint, facillime transmigrabunt quocumque voluerint. Nam et in resurrectione corporum singulae partes uniuscujusque hominis coadunabuntur, ita ut si manus vel pes alicujus, aut quodlibet aliud membrum in oriente sepultum, aut a bestiis devoratum fuerit, et reliquum corporis in occidente vel septentrione jacuerit, aut in divisis mundi partibus dispersum sit, tam velociter totum corpus congregabitur, quam cito clauditur oculus aut aperitur. Babyloniam namque a Judaea multa intercapedo dirimit; et tamen in momento angelus Habacuc prophetam de Judaea in Babyloniam sustulit, quem super lacum leonum posuit, qui Danieli prandium porrexit: quo facto Habacuc 0356C protinus restitutus est in locum suum (Dan. XIV, 32-38). Mirari certe potuit ubi fuerit, quando se in loco proprio tam cito invenit. Talem itaque agilitatem quicumque habebit, magnum munus magnae felicitatis procul dubio obtinebit.

6. Nec tamen iste felix ista sola felicitate erit contentus. Sequitur enim fortitudo, quam unusquisque beatorum tantam habebit, quantam nemo habere in praesenti vita poterit: nam mensura ejusdem valetudinis tanta erit, quanta is qui eam habiturus est elegerit. Si enim totam molem totius terrae uno digito movere voluerit, utique facillime poterit. Diabolus enim, Dei inimicus, ex fortitudine suae naturae movet aera, excitat ventum et tempestates, facit interdum terrae motum, multaque alia satis admiranda: 0356D unde et armatus fortis dicitur (Luc. XI, 21); et Deus electis suis non dabit vel parem fortitudinem, vel certe multo meliorem et majorem? Absit ut hoc aliquis sentiat, qui sano capite ut homo sapiat. Voluntatem enim timentium se faciet Dominus (Psal. CXLIV, 19); quibus etiam, ut alibi dicitur, nihil deerit (Psal. XXII, 1); si vero nihil eis deerit, fortitudo non deerit: aderit itaque et non modica.

7. Verum quia nec fortitudo, nec velocitas, nec pulchritudo adeo appretiantur ab illo qui liber non est, quod illa beata multitudo libera erit, dubium non est. Nam nulla maceria, nullus ignis vel aqua, sive alia quaelibet materies, poterit eos praepedire ne intrent et exeant quocumque voluerint intrare vel 0357A exire. Libere enim Dominus clauso monumento exivit, libere infernum spoliavit, libere ad discipulos januis clausis intravit: libere sancti Dei, si voluerint, infernum intrabunt, libere per ignem et ardentem picem transibunt; libere, quantum voluerint, absque sui laesione morabuntur, quia in illa gehennali flamma nihil ardebit, nisi tantum delicta; et quoniam illa sancta societas ab omni inquinamento peccati purgata erit, per gelida et aestivata, per diversa tormenta et stagna vaporantia transibit illaesa. Iterum vero illud, vel consideratio eorumdem locorum erit in arbitrio beatorum; et, ad confusionem reproborum, tanta erit eorum libertas, quanta fuerit habendi voluntas.

232 bis 8. Beatae igitur libertati et tam liberae beatitudini 0357B comitabitur gratissima sanitas. Sanitas itaque erit magna, quoniam absterget Deus omnem lacrymam ab oculis sanctorum, et jam non erit amplius neque luctus, neque clamor, sed nec ullus dolor, quoniam priora transierunt (Apoc. XXI, 4). Qui vero bene considerare voluerit, nulla perfecta est in nobis in praesenti saeculo sanitas. Nam in omnibus membrorum nostrorum partibus, si aliquando durius tacti fuerimus, dolemus, confestimque laesi conquerimur: et quare hoc, nisi quia debiles ubique et infirmi sumus? Electis autem Dei nulla laesio supervenire poterit: non ferrum, non ignis, non aqua, non aliqua malorum mentio eis nocebit. Nulla memoria alicujus rei, quam passus est quivis eorum, nocere ei poterit, quoniam tanta abundantia jucunditatis 0357C ibi erit, ut de his quae jam transierunt, nulla in eis turbatio mentis ex praeteritorum recordatione fieri possit. Porro quod dicitur, Stabunt justi in magna constantia adversus eos qui se angustiaverunt (Sap. V, 1); non hoc facient propter suae injuriae vindictam, sed potius propter Dei justitiam in qua tunc robusti ac stabiles videbuntur. Ipsa quippe Dei justitia, sicut bonis erit dulcis et firma constantia, sic malis erit acerba, et confusionis moestitia. Hoc autem videat qui Deo placere desiderat, ut ex toto suae injuriae illi vindictam committat, cum ipse dicat: Mihi vindictam ego retribuam (Deut. XXXII, 35; Rom. XII, 19). Si vero semetipsum vindicare coeperit, vindicem Deum ejusdem injuriae nequaquam habebit, quoniam quidem illam super se praesumptuose accepit. 0357D Cui dicet Dominus: Quia maluisti te ipsum vindicare, quam me exspectare, non debes amodo me de vindicta interpellare. Si vero Dei consilium secutus, vindictam suspenderit, felix erit: quia nulla offensa, nulla ei erit egestas, nulla imbecillitas, sed sana felicitas, et felicissima sanitas.

9. Haec quae dicta sunt, valde bona sunt; sed si saporem non habent, quasi penitus infructuosa sunt: si autem saporem haberent, incomparabiliter bona essent. Necessario igitur aderit voluptas, quae beatis illis saporem tribuat, ut sapiant et intelligant quam sint dilecta et jucunda tabernacula Domini, et quam melior est dies una in atriis Jerusalem super millia. Voluptas ergo maxima erit, et cunctos immensitate 0358A jucunditatis inebriabit. Propheta namque clamat: Inebriabuntur ab ubertate domus tuae, et torrente voluptatis tuae potabis eos, quoniam apud te est fons vitae (Psal. XXXV, 9, 10). Vere mirabilis ebrietas illa, mirabilis illa ubertas, mirabilis est domus illa; utpote enim torrens praecipitando defluit. Sic admirabili dulcedine domus suae nos Deus omnipotens replebit. Et quia exemplum sufficiens tantae suavitatis, tantaeque dulcedinis, vel tantae bonitatis invenire nequimus, consideremus dolorem amarissimum quem sunt habituri reprobi, contra jucundissimam suavitatem quam habebunt probi et vere beati. Porro si quis mihi pupillam ignito ferro perforaret, non modicum dolorem haberem: et si aliam simili tormento infigeret, multo majorem dolorem 0358B sustinerem. Quod si per omnia membra eadem mihi poena fieret, et idem dolor me ubique teneret, quid, putas, mihi esset? Nonne tanto dolore coactus insanirem? nonne penitus alterius mentis fierem? cum me flamma undique lamberet, combureret, cujus memoriae anima mea fieret? Sic utique suo modo replebimur jucunditate a facie Dei, saturabimur ab ubertate domus Dei, inebriabimur a torrente voluptatis sive dulcedinis ipsius Domini. Temporalis quidem delectatio vel transitoria voluptas, in qualibet corporis parte solummodo sentitur; illa vero delectatio, quemadmodum ignis, per totum sentietur, ita et per omnes partes corporis et animae sentietur. Quasi enim totum corpus sit gula, sic delectabitur sancta illa jucunditate: si enim mali male habebunt 0358C in omnibus suis partibus, quia bene agere noluerunt, multo justius boni bene habebunt in omnibus partibus animae et corporis, quia bene egerunt.

10. Habebunt itaque sancti hanc beatam voluptatem, quae veraciter est delectabilis et magna beatitudo: sed parum est hanc et alias supra dictas habere, nisi eas sine defectu valeant detinere. Accedat igitur diuturnitas quae nullius finis novit metas, quia justi in perpetuum vivent (Sap. V, 16). Diuturnitas haec non novit finem, quia beatitudo, pulchritudo, velocitas, fortitudo, libertas, sanitas et voluptas non habebunt finem. Haec quicunque habuerit, laeto ore cantabit, Lauda, Jerusalem, Dominum; lauda Deum tuum, Sion: quoniam confortavit seras portarum tuarum, benedixit filiis tuis in te (Psal. CXLVII, 12, 0358D 13); quia multum laetabitur qui tali benedictione benedicetur.

CAPUT III. Animarum beatarum dotes explicantur.

11. Breviter igitur insinuatis partibus beatitudinis quae corpori competere videntur, partes quoque illas, quas supra diximus animae convenire, Domino adjuvante, perspiciamus. Partium quidem illarum prima est sapientia; hanc beati viri pleniter habebunt, ut nihil eis desit de omnibus quae scire voluerint: omnia quippe praeterita, praesentia et futura scient, nec aliquid eorum notitiae subtrahetur, quae creator scienda creavit; nec indigentia erit ut quisquam interroget, quis ejus proavus fuerit et de cujus stirpe 0359A prodierit, et quis ille vel ille sit. Omnium etiam linguarum et omnium creaturarum, omnium artium notitiam habebunt, et suos invicem videbunt. Quidquid feci vel facio in praesenti vita illi omnes aperte videbunt; et quidquid aliquis eorum fecit, et ego videbo, si ibi fuero: nec inde ruborem aliquis habebit, si in hac vita Deo per poenitentiam satisfecit. Ut igitur habeas unde conditori tuo non solum pro te, sed etiam pro illis qui tecum erunt, gratiosus semper existas, prae oculis de quanta miseria nos extraxerit habebis, non quidem ad confusionem, sed ad majorem laetitiae glorificationem. Tanto enim erit major mutuae cognitionis exsultatio, quanto manifestior erit ipsa cohabitantium cognitio. Omnes quippe scimus, Petrum apostolum Deum negasse, et 0359B Mariam Magdalenam peccatricem fuisse, nec eos latet quia nos scimus; nec eos magis pudet quam illum, qui sanissimus esset, nunc puderet quod olim graviter in praelio saucius fuisset. Quare hoc, fratres? Certe quia facti sui poenituerunt, et indulgentiam invenerunt. Sic et nos, si pro commissis veniam consecuti fuerimus, de perpetratis culpis non erubescemus. Nam si quis nobis in hac aetate improperaret quod in infantia faciebamus, parum nobis satis constaret, eo quod tempus et aetas illa pertransierit: cum enim essemus parvuli, sapiebamus ut parvuli, cogitabamus et agebamus ut parvuli; quando autem facti sumus viri, evacuavimus quae erant parvuli (I Cor. XIII, 11). In illa itaque vita pudor non erit, quando alter alterius facta videbit, si hinc 0359C per satisfactionem illuc, donante Deo, pervenerint: quod enim Deus mundavit, nullus immundum judicabit, nemo improperandum fore putabit; imo pro se et pro his quibus sociati fuerint, Deum indesinenter laudabit. Porro si angelus te sui societate pro peccatis tuis indignum judicaret, haberes quid ei rationabiliter diceres. Si enim ipse vel indignaretur, dicens, Tu, homo cum sis, pulvis et cinis, intumuisti, et Dei mandatum neglexisti, putridus in delictis; quo jure, quo merito, vis nobis coaequari, quos cernis in obsequio Creaioris conversari? responderes: Cum sim pulvis et cinis, non est mirum si vento tentationis impulsus aliquando corrui: sed ubi Creatorem meum cognovi, poenitendo correxi 0359D quidquid prave commisi; hinc mihi tribulatio, jejunia, vigiliae, plagae, opprobria pro ejus satisfactione grata fuerunt. Quis autem vestrum tale quid unquam pro illo sustinuit? Quod vero non peccastis, donum illius fuit. Praeterea cujus gratia tanti estis, ne peccaretis, illius me sanguis a peccati macula redemit, qui et homo fieri voluit, ut me regni sui participem efficeret. Cum itaque mors ejus sit meae sufficiens causa salutis, quivis vestrum juste laetari debet me fieri participem vestrae beatitudinis.

12. In hac societate sancta erit quoque indeficiens et perfecta amicitia. Nam unusquisque sigillatim omnesque simul ac Dominum Deum suum plus quam semetipsos incomparabiliter amabunt, et quisque quemlibet alium sicut semetipsum habebit 0360A charum. Quod si dicat quis, patrem aut parentes se amplius caeteris velle diligere, discutiat quod sentit. Et quidem tuum parentem, quisquis es qui hoc cupis, quem tu veraci et ardenti amore diligis, affectas ut omnes diligant, et non minore amore quam tu eum diligis. Idem ego de meo amico sentio, volo atque desidero; idem omnes alii de amicis suis. Quapropter, ut sancti amoris omni ex parte plenitudo fiat, et omnis ibi compos suae voluntatis existat, necessario amabis omnes alios sicut te, quatenus omnes diligant te sicut se. Quod cum fuerit, erit magna et perfecta amicitia, quia in singulis singulariter et in omnibus erit communiter affectus perfecti amoris.

13. Beata igitur amicitia, quae tot beatorum spiritus 0360B copulat in aeterna gloria. Hinc nascetur amica concordia, quae ad instar concordiae membrorum manebit jugiter inviolata. Haec tanta erit, ut nullus aliud velit quam hoc quod te velle constiterit. Nam sicut una sponsa, una Ecclesia, unum corpus erimus; sic non minor concordia quam nunc est inter membra unius corporis. Membra siquidem nostra tantam habent inter se concordiam, ut puta oculi, ut nullo modo alter sine altero quidquam velit operari. Nam si unus sursum vel deorsum, dextera vel laeva velit intendere, non indiget ut alterum moneat secum conspicere, quia nullo modo naturaliter vult aspicere absque alterius insociabili conspectione: tantam namque inter se habent concordiam, ut quidquid unus voluerit, hoc idem et alius velit. Caetera 0360C quoque membra multa inter se copulantur concordia: nam pro pedibus et toto corpore operantur manus, pro manibus vero et toto corpore prospicit oculus, et pro oculo et toto corpore incedit pes, etiam nudis interdum plantis; nec dicit, licet aliquando graviter cruentetur spinarum aculeis, se nolle quoquam amplius ire: nec manus quamvis vulneretur, se nolle amplius operari. Nec, si contigerit ut manus siromaste, id est cuspide, pedem suum transfodiat, aliqua adversus manum ira pes ipse movetur. Tanta siquidem inter se amoris adunantur concordia, ut nulla valeant ratione dissentire occasione aliqua imo quidquid alicui impenditur, omnibus placet, quasi sibimet impenderetur. Omnia capiti serviunt 0360D et se pro illo periculis opponunt: ex quo manifestum est, omnia caput plus quam se veraciter amare; ipsum autem dubium non est, omnium votis per omnia concordare. Sic quoque in coelesti patria Deum ineffabiliter amabis; et omnium, ad quaecumque volueris, ipsius etiam Dei, tecum velle habebis. Nam sicut tu a voluntate Dei non discrepas, sic ille tuae voluntati per omnia concordabit: caput enim a suo corpore discordare nequit.

14. Sed forte quis dicet: Si Deus et omnes electi voluerint quod ego; cum ibi fuero, inter majores esse volo. Cui respondendum puto, quia in gloria inter majores erit, sed in persona esse aliquis majorum, qui ibi erit, velle nequibit, nisi se ipsum non esse velit, quod fieri non poterit. Sed nec in gloria 0361A majoribus par fieri velle poterit, si meritis impar exstiterit, quoniam quidem illius pulcherrima corporis compositio jam videretur violari; quod cum amore ipso et pulchritudine ejusdem compositionis nulla ratione consentire poterit. Nam sicut in humano corpore, nec manus fungitur officio pedis, nec oculus petit esse nasus, nec auditus odoratus, nec auricularis digitus medius vult esse vel pollex: sic in illa gloriosa compositione civitatis Dei, nemo suum statum gradu potiori volet mutare. In tantum quidem quod suum est quisque amabit, quia sibi sufficiens erit. Si enim is qui in beatitudine illa erit locatus, majus aliquid habere cuperet, quam adeptus esset, eo ipso miser existeret, quia nondum haberet quod desideraret. Nam quantum cuique 0361B deest quod honeste desideratur, in tantum miser esse ratione reprobatur: miseria quippe est absentia alicujus commodi contra voluntatem. Sed ibi nulla est miseria, imo sufficiens concordia, ut concors sufficientia. Quare omnipotens tuae voluntatis eris, cum Omnipotentem tibi concordem per omnia habueris.

232 ter 15. Potestas et beatis tanta erit, quantam quis eorum habere voluerit: nam quodcumque aliquis eorum sive in coelo, sive in terra, vel in mari vel in profundo inferni imperaverit, absque ulla contradictione et mora fiet. Mirum fortasse videtur quod dicimus; sed si bene consideratur ubi tunc locati, vel cujus capitis membra tunc erimus, et quia etiam nihil deerit his qui diligunt Deum, nequaquam incredibile 0361C erit quod asserimus. Hanc potestatem habebunt sancti Dei qui veraciter omnia possidebunt cum Filio Dei. Erunt itaque omnipotentes suae voluntatis. Potestas vero haec erit potestas aeterna, et idcirco his qui eam habuerint erit beatitudo non parva. Honor quoque illis beatis magnus erit, quia nimis honorati sunt amici tui, Deus (Psal. CXXXVIII, 17)

16. Honor iste tam magnus erit, ut ab humano ingenio comprehendi non possit. Ponatur tamen id exempli, ut servus aliquis honoretur a domino. Certe si imperator aut rex aliquis servum suum in magno languore inveniret, quem et ab invaletudine eriperet et honoraret, ita ut a servitute liberaret, et in ordine suorum militum poneret; multum ille debitor 0361D domini sui et amicus fieret. Quod si eum inter primates suos poneret, regia dignitate exaltaret, quanto, putas, gaudio exsultaret? quo amore domini sui recte ille flagraret? Domini gratia ab omnibus impenderetur ei, omnes servirent illi ne indignationem domini, qui eum honoraret, incurrerent. Si autem herus ille in tantum adhuc eumdem diligeret, ut illum sibi in filium adoptaret, et haeredem suum statueret; jam procul dubio servi exsultatio major existeret. Qua ex re propendi potest mirabilem esse honorem illum qui datur in aeterna vita per ipsius vitae et hominum Conditorem, qui sibi servientes non modo in aeterna pace perenniter vivere vel suos amicos vocari et esse faciet, sed et deos et Dei filios et haeredes Dei cohaeredes autem 0362A et Christi, cives patriae coelestis constituet, sicut scriptum est: Ego dixi, Dii estis, et filii Excelsi omnes (Psal. LXXXI, 6). Nullum justorum ab ista divinitate excepit benignus Deus. Sed tentemus sub exemplo intueri qualiter possit homo, divinitatem participando, deificari. Sit itaque unus ignis, in quo diversi generis materiae ponantur: omnes quidem igniuntur, sed alia plus, alia minus; unaquaequo tamen servata sui natura, juxta modum locutionis, quia ignita est, ignis dicitur: sic utique, sed tamen suo quodam altiori modo, omnes beati participando deitatem, etiam deificantur; qui, licet alii plus, alii minus, omnes tamen qui deificati sunt, aequali nomine dicentur dii. Qualem igitur honorem ab omni creatura ille habebit, quem Deus omnis creaturae 0362B amicum censebit, fratrem appellabit, pro filio tenebit? omnis enim creatura inclinata erit, quod magnus et incomparabilis honor erit.

17. Satis magna et gloriosa sunt haec dona Dei; sed si per annum, vel certe toto tempore durarent, putas, gauderes? an pretium dares? Gaudenter, inquis. Oportet igitur ut securitatem habeant, quatenus id quod habent semper servare valeant: securitas ergo sufficiens erit, quoniam neque luctus, neque dolor amplius ullus erit. Nunquam potero perdere tam admirabilem beatitudinem, nisi voluero, aut nisi Deus mihi eam auferre voluerit, aut quivis fortior illo, qui eam auferat, regnum ejus invadat. Sed sum securus, quia si eam adeptus fuero, perdere nolo: securus quoque sum, eo quod Deus apud 0362C quem non est transmutatio, nec vicissitudinis obumbratio, eam non auferet mihi, postquam semel dederit: securus quoque sum et ero quod nullus fortior illo supervenire poterit. Quare, postquam ita est, ibi esse plenariam securitatem dubium non est.

18. Erit igitur gaudium quod ultimo gradu accedat, pro his omnibus inaestimabile, quod penitus sensibus omnium supereminet. Quis enim cogitare potest gaudium quod de semetipso unusquisque habebit, quando tantam pulchritudinem, velocitatem, fortitudinem, libertatem, sanitatem, voluptatem, diuturnitatem, sapientiam, amicitiam, concordiam potestatem, honorem, securitatem habebit? Nullus 0362D sane hoc gaudium dicere potest quantum est vel erit, quia nemo in praesenti vita illud expertus est. Verum si alicui amico tuo, tu quisquis es qui illuc venturus es, idem gaudium daret Omnipotens, quid tibi videretur? Nonne multum gauderes? Et si duobus vel tribus, vel certe pluribus, et illis quos non te minus amares, quid diceres? Vere magnum gaudium haberes, et ultra quam dici possit exsultares. Haec itaque donatio nullo modo deerit, si vere amicis et parentibus nostris charissimis, qui ibi per misericordiam Dei erimus, illud idem gaudium dabit Dominus, quatenus de illo qui supra erit gaudeamus, et de nobis ipsis et de proximis nostris exsultemus. Nempe gaudium illud tam magnum est eritque ut omnes capiat in se: omnibus enim superabundabit, 0363A omnes circumdabit, omnibus ex omni parte erit. Sicut namque pisces maris undique circa se habent mare, sic sancti Dei illam magnificam suavitatem gaudii circa se habebunt undique, de qua bono servo dicitur, Intra in gaudium Domini tui (Matth. XXV, 21, 23).

19. Breviter igitur perspectis quatuordecim partibus beatitudinis, sive commoditatis, erit forsitan qui quaerat ad quid tanta pulchritudo, velocitas et aliae nonnullae partes deceant vel proficiant, cum solummodo beate vivere et illa habere, quibus vita carere non potest, satis sufficere posset. Sed sciendum est quod Deus indigens nullo est: et sicut ille in omnibus est sufficiens, sic amici et ministri ejus in omnibus erunt omnem sufficientiam habentes. Si 0363B enim quisquis eorum in qualibet re sentiret se impotentem esse, non tantum gauderet quantum faciet, cum se veraciter suae voluntatis cognoverit esse omnipotentem. Proinde, ut gaudium nostrum sit plenum, nihil deerit timentibus, imo diligentibus Deum,

CAPUT IV. Summa damnatorum miseria.

29. Cum itaque tanta beatitudo sit amicis Dei, de inimicis quid erit? Utique non sic impii non sic (Psal. I, 4); sed contra hoc quod sancti erunt pulcherrimi, credendum puto quod ipsi erunt turpissimi, nec in resurrectione immutabuntur in melius: 0364A sed sicut boni in die revelationis Domini glorificabuntur, sic ipsi in damnationem aeternam praecipitati dehonestabuntur. Felices et sancti erunt ad omne quod voluerint velocissimi: infelices et mali erunt pigerrimi; contra maximam beatorum fortitudinem habebunt miseri maximam debilitatem. Justi libertatem eundi quocumque voluerint habebunt; injusti vero aeterna clausura damnati, nusquam ire poterunt. Electi Dei jugi sanitate potientur: damnati vero languore perpetuo cruciabuntur. Boni satiabuntur voluptate domus Dei: et mali replebuntur amarissimo poculo domus diaboli. Boni in bonis diuturnitatem habebunt: mali in malis nunquam fine carebunt. Probi maxima sapientia erunt praediti: improbi autem sua insipientia confundentur 0364B ut miseri. Amici Dei summam inter se habebunt amicitiam: inimici vero maximam inter se inimicitiam. Erunt pace perpetua concordes beati: erunt miseri jugi dissensione dissordes. Justi habebunt regiam potestatem praecipiendi: injusti quoque carebunt potestate sese quoquam movendi. Sancti Dei honore magno sublimabuntur: damnati vero multo dedecore opprimentur. Securi erunt boni quod nunquam bonum eorum peribit: timore mali cruciabuntur, qui omni fine carebit. Moeror et desolatio his qui Dominum Christum contempserunt: gaudium et delectatio his qui eum dilexerunt et diligunt; cui honor, gloria et imperium in saecula saeculorum. Amen.