PL 182           PL 183           PL 184           PL 185     
0363

ADMONITIO IN SEQUENTES TRACTATUS.

1. Ut Epistola ad fratres de Monte Dei, sic tractatus De contemplando Deo, ac De natura et dignitate amoris, Bernardo suppositi fuerunt. Priorem auctori suo Guigoni, posteriores Guillelmo abbati Sancti Theoderici prope Remos, postea monacho Signiacensi restituere visum est, atque huic editioni inserere. Nam praeterquam quod in plerisque ac melioris notae codicibus manuscriptis ii tractatus Guillelmi nomen praeferunt, eosdem ipse sibi tribuit Guillelmus in brevi praeloquio Tisseriano, quod operibus suis praemittendum scripsit, quodque praefationi Guigonis in epistolam suam male assutum fuisse ostendimus. Et in brevi ejus Vitae compendio, quod ex membrana Radoliensis monasterii habemus, iidem tractatus cum aliis eidem auctori vindicantur. Membranae verba huc referre non pigebit: «Porro ingenii sui ac studii monumenta non contemnenda reliquit, ex quibus ea solum notabo, quae visu et lectione probavi. Vitam sancti Bernardi scribere aggressus, opus consummare non potuit: librum tamen unum, et ipsum primum, et non modicae quantitatis, absolvit. Contra magistrum Petrum Abaelardum, qui quaedam fidei non consona suis operibus inseruerat, librum unum edidit eloquio venustum, fide catholicum, ratione nervosum. Fecit quoque duos libellos, quorum unum Aenigma fidei, alterum Speculum fidei nominavit: in quibus breviter et aperte quid sit credendum ostendit. Super Cantica canticorum moralem expositionem composuit: cujus operis meminit in Vita sancti Bernardi. Est alius ejusdem liber De natura et Dignitate amoris, quem secundum ipsius materiam Anti-Nasonem possumus appellare. In eo enim verum instruit philosophum, quibus gradibus et modis possit et debeat in Dei dilectione proficere . . . . . De physica, id est natura corporis et animae, brevem compilationem formavit: ut quia se ipsum cognoscere fructus est discendi praecipuus, juxta illud quod de coelo descendit, Gnwðqi seautovn, simplices lectores ad aliquam vel inchoativam sui cognitionem instrueret. Est et libellus ipsius cui titulus est, De contemplando Deo; in quo sine dubio propter aedificationem legentium de sua loquitur contemplatione his verbis: «Et nonnunquam, Domine, quasi clausis oculis ad te hianti, mittis mihi in os cordis, quod non licet mihi scire quid sit. Saporem quippe sentio dulcem adeo confortantem, ut si perficeretur in me, nihil ultra quaererem.» Composuit et tractatum non parvum, cujus est epigramma, Meditativae orationes: in quo non una utitur materia, sed diversa disserit capitula; et in plerisque Deum alloquens, propriam, multiformem discutit conscientiam. In hoc opere apparet praecipue viri istius in Deum non amor, sed ardor. Et revera, ut reor, quisquis hoc pie et sobrie leget, quantumlibet religiosus et sciolus, in timore tamen Domini, in sui majori cognitione et minori aestimatione proficiet. Non dubito quin alia cuderit opuscula: sed praeter haec hactenus nulla potui reperire.»

2. Hactenus membrana Radoliensis, in cujus principio Guillelmus apud Leodium claro genere natus, fratrem habuisse perhibetur Simonem: cum quo Remos profectus, in abbatia Sancti Nicasii, in qua odor bonae opinionis tunc erat, sacrae religionis habitum sumpsit. Processu temporis Simon factus est abbas Sancti Nicolai de Bosco, ubi cum fratribus diu et religiose praefuisset, plenus dierum et virtute consummatus beato fine quievit. At vero domnus Willelmus in abbatem Sancti Theoderici, qui locus urbi Remensi imminet, assumptus 0365 est, nempe anno 1120: post annos quatuordecim factus monachus Signiacensis, ordinis Cisterciensis, ut in notis ad Bernardi epistolam 85 dictum est.

3. Ex his omnibus apparet, tractatus De contemplando Deo, ac De natura et Dignitate amoris, qui Bernardo perperam adscripti fuerunt, esse ipsiusmet Guillelmi; cui proinde eos restituere atque hic edere operae pretium est. Alia ejusdem Guillelmi opuscula, superius indicata, exstant in tomo quarto Bibliothecae Cisterciensis.